[109,0] CIX. DE SPE BONA. [109,1] {SPES} Quicquid in re sit, spem michi nullus eripiat. {RATIO} Hanc auferre potest nemo, ipsa sese sensim eripit et inopinis euentibus sepe lusa consumitur. {SPES} Spero multa. {RATIO} Et multa metuas oportet; sine metu enim spes non habitat. {SPES} Spero bona. {RATIO} Mala igitur times; ut enim opposita spes timori est, sic aduerso de fonte oritur et necesse est, quod sperare ceperis, eius contrarium ut formides. {SPES} Spero leta. {RATIO} Sed incerta, quorum studio certa negligere dementia certa est; qui equidem quod non habet sperat, quod habet obliuiscitur. {SPES} Sperare meliora non prohibeor. {RATIO} Quid si difficilia, quid si impossibilia uenturaque nunquam? Quid si peiora, si pessima sunt que speras et meliora tibi fingis? {SPES} Iuuat in spe uiuere. {RATIO} Dic uerius: in spe mori; nam et futura cogitantibus presentia dilabuntur et qui longinqua prospiciunt, que sub oculis sunt non uident, et qui cras uiuere destinant hodie non uiuunt. Nondum est cuius initium speratur; ita, cum spes omnis boni absentis expectatio sit, consequens est sperantem pro ea saltem parte qua sperat mali aliquid pati. [109,2] {SPES} Dulce est sperare. {RATIO} Audio quidem multos hoc dicere; sed hanc ego dulcedinem non agnosco. Nam si sperare, et optato carere etiam dulce est; quod qui dixerit haud dubie gustu caret. {SPES} Sperare delectabile est. {RATIO} Ergo et pendere et affici et torqueri spes est et longi supplicii longa spes est: nil sic animum fatigat, nil sic senium precipitat. Itaque sepe uir sapiens spem perditam lucrum uocat seque infinita cupidine liberatum ab expectationibus uanis ad gaudendum bonis suis cogi gaudet. [109,3] {SPES} De euentu sors uiderit; ego in spe gaudeo. {RATIO} Vide autem ne quando forsan in re doleas et optasse et sperasse et sperata consecutum esse peniteat: multos quos suspensa diu torserat, ad exitum spes ducta pessumdedit, multi uotiuis et ualde, licet non sat, seris longe spei periere successibus. {SPES} Nemo michi tollat spem. {RATIO} Nemo tibi tollat tedium ac laborem animi: audisti uetere dici solitum prouerbio: “Magnus labor expectare”. {SPES} Rei bone expectatio blanda est. {RATIO} Sed fallax et anceps et anxia; si hoc negas, nunquam aliquid expectasti. Sed se fallentium inextimabilis turba est, quibus ad id quod agunt nichil prorsus inefficax sese offert, nichil respuit, nulli se negat, flecti facilis et falli prona credulitas. Argumentum uero leuitatis ingens atque amentie dixerim passim obuias spes amplecti et his illico certis ut bonis pasci, ad quas docti omnes et experti rerum tardi sunt. [109,4] {SPES} Bonam interim spem habeo. {RATIO} Interim dicis: credo dum te illa fefellerit. Hic est enim mos: inuiti spem deponitis, nunquam illam relicturi nisi uos illa relinqueret; quin cum uos sepe reliquerit, mirum dictu!, iterum atque iterum redeuntem cupide semper excipitis progressique obuiam quasi obliti ueterum nouis armatam dolis in clusi totiens cordis arce reponitis. [109,5] {SPES} Spem bonam usque ad ultimum non deseram. {RATIO} Quid si diu ante illa te deseruit? Anne illam retrahes, an sequeris, an expectabis ut redeat? Age autem, spera, quando nichil est dulcius quam falli. Non ego tibi spem quam mordicus tenes eripiam; tantum illud admoneo, non esse spem bonam quam tu reris: non est spes bona que bonum sibi proposuit, sed que bene. Bonum quidem sperare scelestissimi quoque homines possunt, immo et solent; uere itaque bona spes est, que de uero bono rite concepta est. Hanc qui habet stringat, teneat neque abire eam uel in ultimis sinat sororesque illi suas iungat, caritatem, fidem. Hec spes leta, dulcis, uerax, felix est queque nec sperantem fallit nec confundit, sed ad optimum prouehit animumque interim sperati boni anticipatione letificat. At uos seu uerum bonum male meriti speratis, seu malis ueris falsum boni nomen imponitis, iure igitur uestra expectatio, antequam ueniat, mesta est mestiorque cum uenerit. [109,6] {SPES} Humanum sapio et de his loquor que homines uocant bona. {RATIO} Huius nominis doctos olim inter homines longa lis fuit, que adhuc pendet pendebitque euum in omne, his unum in rebus, contra autem illis bona multa ponentibus. {SPES} Linquamus ista philosophis; ego que uulgus dicit bona spero. {RATIO} Malum igitur tuum speras, quod uel dilatione te cruciet, uel fasce opprimat exoptato. Fac succedat enim: quod ad corpus attinet, hosti arma paraueris; quod ad fortunam, uarie et immitis domine iugum subieris; quod ad animum uero ipsum, magna etiam pars in cladem ac perniciem uerti queat, quoniam que delectant animum sepe et ledunt. [109,7] {SPES} Ieci ego spei bone anchoram nec mouebo. {GAUDIUM} Atqui solent naute tempestate orta nauis anchoram precidere si diuelli nequit relictaque illa fugam capere; non enim quod tranquillo mari apud poetam: "Dente tenaci ancora fundabat naues" in magnis quoque pelagi motibus accidit, ubi non naues fundat illa sed alligat et naufragio uinctas tradit. Nec hercle aliter inter procellas humanarum rerum spes affixa et tenax multos in exitium traxit, qui abscissa utique et abiecta spe incolumes euasissent. Sepe igitur subtrahenda spei ancora uel, si hereat, euellenda; si ne id quidem liceat, abscindenda rerumque sub fluctibus relinquenda est, ut liberam uite proram gubernaculo prouidentie dirigas ad salutis portum. [109,8] {SPES} Bene spero. {RATIO} Bene sperando et male habendo transit uita mortalium. {- - -} [109,9] {- - -} [109,10] {- - -}