[8,0] VIII. DE INGENIO. [8,1] {GAUDIUM} At ingenium uelox est. {RATIO} Ad uirtutes utinam! Alioquin quo uelocius, eo propius ruine. {GAUDIUM} Ingenium expeditum est. {RATIO} Si et bonis artibus applicabile pretiosa animi suppellex; si minus, onerosa, periculosa, laboriosa! {GAUDIUM} Ingenium peracutum est. {RATIO} Ingenii non acumen, sed equabilitas atque constantia ueram laudem atque perpetuam merentur. Quorundam acumen tenui cuspide frangitur primoque molimine deficiet: ualidissima etiam, si ad ultimum extenuentur, infirma sunt. Sic robur omne tenuitas atterit. {GAUDIUM} Acutissimum ingenium est michi. {RATIO} Nichil sapientie odiosius acumine nimio, nichil uero philosophanti molestius quam sophista: ideo inuisam Palladi finxere ueteres araneam, cuius subtile opus ac tenues tele sunt, sed fragiles nullique usui. Ut mucronis ergo, sic ingenii acies sit: non penetret modo, sed subsistat. {GAUDIUM} Promptum ac uersabile ingenium est. {RATIO} Hoc Marco Catoni censorio tributum est, quod litteris simul atque armis, bellicisque omnibus et urbanis ac rusticis artibus eque foret idoneus, quod ex parte Greci suo tribuunt Epaminonde, Perse autem Cyro. Tuum hoc uersabile quonam uergat, neu uersutum sit neue aliquid non agile, sed leue potius et inconstans habeat caueto. Aliud est enim non posse consistere, aliud facile ire posse quo uelis. {GAUDIUM} Ingenium est excellens. {RATIO} Multum refert quo in genere excellas: huius enim quoque uerbi significatio uaga est uerumque est ubi intenderis ingenium ualere. Malo igitur ingenium bonum quam excellens, quod illud in malum flecti nequit, hoc in diuersa uolubile est. Nam et Crispus Lucium Catilinam magni ui animi fuisse ait, sed ingenio malo prauoque. {GAUDIUM} Ingenium magnum est. {RATIO} Bonum cupio et modestum: magnitudo sola suspecta est; sepe magnum ingenium magnorum initium malorum fuit. Raro autem magni errores nisi ex magnis ingeniis prodiere.