[5,0] V. DE VIRIBUS CORPORIS. [5,1] {GAUDIUM} Virium satis, immo multum contigit. {RATIO} Que de forma ac ualitudine dicta sunt relege: similium similis disciplina est. {GAUDIUM} Multum est uirium. {RATIO} Vide ne quid aggrediare uirium fiducia, quo imbecillis appareas. {GAUDIUM} Abunde est uirium. {RATIO} Taurina gloria est. {GAUDIUM} Plurimum est uirium. {RATIO} Plusculum elephanti. {GAUDIUM} Virium est nimis. {RATIO} Facile crediderim id quidem; superexcessus autem in uitium uergit, seu ipsum est uitium. {GAUDIUM} Nimis est uirium. {RATIO} Nimietas hec, si ad mediocritatem redeat, bene erit; quid si ad defectum transeat, quid si hoc robur fragilitas insignis excipiat? Crede michi, nulle tante usquam corporum uires, que uel labore immodico uel morbo acri uel cuncta uincente senio non frangantur; infatigabilis et inuicta uis animi est. {GAUDIUM} Ingens robur corporis est. {RATIO} Nemo Milone robustior, clariores multi. {GAUDIUM} Vastum et preualidum corpus est. {RATIO} Prestantissima rerum uirtus mole corporea non eget, in animis habitans. [5,2] {GAUDIUM} Nichil his uiribus difficile. {RATIO} Immo impossibilia permulta atque illud in primis ut qui in corpore spem posuit in alto scandat. {GAUDIUM} Iam supra hominem uires sunt. {RATIO} Hac in re qui superior cunctis hominibus euaserit, tamen animantibus inferior erit. {GAUDIUM} Nichil his uiribus metuendum. {RATIO} Immo nunc maxime! In magnam enim uirium fiduciam magnis uiribus accingitur fortuna et interdum ex equo congredi indignans, ut ostendat quam fragile animal est homo, dum sibi etiam robustissimus uidetur, giganteos uiros leni prelio confecit: Herculem ab hominibus inuictum uis latentis mali uicit, Milonem ipsum cunctis celebratum et cognitum palestris arbor una detinuit lacerandumque feris obtulit. Sic robur illud eximium sine exemplo fisse quercus robori impar inuentum est: tu uiribus tuis fidis! [5,3] {GAUDIUM} Vires immense suppetunt. {RATIO} Omne immensum laborat mole sui. {GAUDIUM} Vires in augmento sunt. {RATIO} Natura ferme rerum omnium hec est, ut cum ad summam peruenerint descendant idque non equo gressu: ascensus enim lentior, descensus preceps. He quoque uires, cum crescere desierint, non consistent et primo quidem clanculum, post apertius tandem ruent. Omnes res mortalium preter animum solum eque fugiunt, sed non eque omnium fuge uestigia apparent, nisi forte minus eunt animalia, que uel tenebris uel tacito repunt nisu uel, quoniam id quoque traditur, itineris indicium caudis premunt. [5,4] {GAUDIUM} Corporis mei uiribus glorior. {RATIO} Quid faceres tuis? Cogita uero quantarum ipse sis uirium; iste enim non tue sunt, sed hospitii, immo carceris tui uires. Vanum est autem, cum ipse sis fragilis, forti habitaculo, dicam melius, forti aduersario gloriari. {GAUDIUM} Viribus meis letor. {RATIO} Quid hic dicam, nisi poeticum illud: Non longum letabere, inque letitie locum uenient querele? Meministi ut is ipse tam ualidus, quem bis modo memoraui, de suis uiribus in senectute conqueritur.