DE OTIO RELIGIOSO. I Francisci Petrarce poete laureati ad germanum suum uirum religiosissimum cartusiensem fratrem Gerardum de otio religioso liber incipit feliciter. Dignum erat, o felix Cristi familia, ut eo temporis spatio, quo uobiscum fui, aliquid ipse coram loquerer, quod uestre fidei mea deuotio commendaret et comunis amor Domini. Sed, ut uidistis, breue tempus ad explicandum grauidum curis animum fuit, et ut omnis dulcedo uite huius uento fugacior esse solet, ueni simul atque abii, utque in longinqua ualde materia uerbo cesareo uti possim: «ueni, uidi, uici»; siquidem ni aliud est uincere, quam uoti compotem fieri: uictor est enim uoti compos. Vici ergo, quod uotis optabam consecutus: ueni ego in paradisum, uidi angelos Dei in terra et in terrenis corporibus habitantes, suo tempore habitaturos in celis et ad Cristum, cui militant, exacto presenti exilii labore uenturos, qui nisi uos «priusquam formaret in utero» nouisset et sanctificasset et predestinasset in numerum electorum, nequaquam uobis hoc rectum et compendiosum iter et a mundi deuio semotissimum ostendisset. Sed nequid hic plenum sperem, sancto illi gaudio, quod ex nostra conuersatione percepi, sola breuitas aduersata est. Vix uerendos uultus aspicere contigit, nunquam michi breuior lux, nunquam uelocior nox fuit: dum religiosissimam illam heremum templumque contemplor, dum deuotum silentium et angelicam psalmodiam stupeo, dum uos hinc omnes, hinc singulos miror, et humani more animi depositum apud uos predulce meum pignus amplector inque multum exoptatis germani optimi atque unici colloquiis acquiesco, non sentienti michi totum illud exiguum tempus effluxit. Verba nectendi colligendique animum facultas defuit; uestrum quoque continuum obsequium et caritas, non illa comunis, quam in Cristo cuntis hospitibus exhibetis, sed singularis quedam atque preferuida, me solicitum habebant, ne mea longior mora diuinis laudibus uestroque proposito forsan officeret, et festinare abitum monebant. Insuper confabulationes cum singulis iocunde et breues, quibus huc illuc, sed semper in idipsum sacra et sobria uoluptate rapiebar, cursum continue orationis arcebant, obliuione adiecta, nisi eorum que uicissim ex ore nunc huius nunc illius, uelut ex totidem celestibus oraculis erumpebant. Quid multa? Ita michi accidit, ut intentus inhyansque omnibus cuntaque circumspiciens, multa sparsim audiens ac loquens continuum nichil, pene tacitus abierim comitantibus quidem uobis quantum arctissime religionis frenum laxari licuit, nouissime abeuntem oculis et, quod de nostra dilectione michi spondeo, animis ac multa ad celum prece prosequentibus, ut qui unum germanum quererem multos inuenerim. Nunc tandem in solitudinem propriam regressus et totius sacre dulcedinis memor quam apud uos, dominice apes, bene nata gens, hausi eamque nunc ipse mecum in abscondito ruminans, multa reperio que ille michi perbreuis dies in longum profutura tribuerit. Proinde quod a me tunc ibi tumultuarie pretermissum memini, hic modo supplere propositum et scribendo agere quod uiua uoce non potui, si modo uiua uox mea est, peccatoris hominis, fessi, inscii, occupati: utcunque autem lingue debitum digitus persoluet, nescio an gratius, sed certe durabilius; quamuis enim grauia uerba preteruolant, leuia etiam scripta manent. Scribam ergo; et si uestra non intersit id ex me ceu nouum aliquid audire, unde iampridem radicatum uobis habitum comparastis, mea tamen interest si fieri possit talia loqui, si forte loquentem ipse me audiam exaudiamque, neque, qui comunis predicantium morbus est, loquax simul et surdus sim. Ita uero moderabor stilum, ut quasi ad presentes sermo michi sit ad absentes epystola, quamuis, ut quod est fatear, et maiore et meliore mei parte sim presens. Unde uero nunc ordiar, seu quid primum semiabsens dicam, nisi quod totus presens dicere uolui, illud nempe dauiticum: «Vacate et uidete» quod, ut nostis, in psalmo quarto et quadragesimo regius propheta et propheticus ille rex posuit? in quibus quidem nonnisi duobus sed imperatiuis uerbis spiritu Dei licet hominis ore prolatis, totius nisi fallor uite uestre series, tota spes, tota denique continetur intentio finisque ultimus, quicquid agendum, quicquid optandum sperandumque uobis est in uita non solum transitoria sed eterna. Vacate igitur et uidete. O felices anime, o excubitores assidui intentique, o solicita et deuota Cristi mancipia, proque breui seruitio non libertatem modo perpetuam, sed ingenuitatem filiationemque promerita! O mercimonium optabile faustaque rerum alternatio: seruire modicum, non ut diu regnes, sed ut semper! Nam quot annos seruiuit homini Iacob ut mortalis ei sponsa contingeret! et «uidebantur ei pauci dies pre amoris magnitudine», ita enim scriptum est; neque uel sic promeruit quod optabat, nisi tempus seruitii duplicaret. Vobis Deo seruientibus nuptiarum immortalium felicitas eterna proponitur. Seruite alacres: magnum ille et alienum gregem inter hominum dumeta pascebat; uos singulas oues uestras, hoc est animam quisque suam, pascitis letis ac duplicibus in pascuis Iesu Cristi. Seruite securi; non habetis calumniosum dominum, qui commodis et augmentis uestris inuideat, qualem passus est Laban, sed qui uestris lucris atque profectibus delectetur, necessitatibus succurrat, imbecillitatibus opem ferat, de quo uere possit quisque uestrum dicere, quamuis in se modicus et pauper: «Dominus solicitus est mei; dominus regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocauit; iactaui super dominum curam meam, et ipse me nutriet; reuelaui domino uiam meam et spero in eo et ipse faciet». Vacate igitur et gaudete, qui misericordia eius sola talem dominum meruistis. «Non uacamus ut uacemus» dicit Aristotiles; uos uero uacate ut uacetis in eternum et sortem uestram plaudentes agnoscite, que alienarum collatione sortium clarior fiet. Lustrant naute maria, omne mundi latus ambiunt, peregrinis errant sine fine litoribus inter uentos et fluctus et scopulos, inter freti celique minas omnes, glaciali imbre stillantibus comis membrisque rigentibus, prope tartareas noctes agunt, dum cunta in circuitu miseros terrent, presentemque uiris intentant omnia mortem, ut Virgilius ait. Quid non miseriarum ac periculi subeunt bellatores uiri, quibus et pluuias et uentos et grandinem ferre iugis ludus – pernoctant sub armis, humi recubant, gladiis ultro se offerunt, precipites terram cruentam casside feriunt, ne, siquid horum lentius egerint, pauidi atque degeneres habeantur, denique uulnera non sentientes excipiunt et mortem, queque iacturarum minima sed extrema est, nudi et insepulti abiciuntur preda feris ludibriumque uolucribus, tantorumque discriminum merces est gloria deque mortali hoste uictoria, et sepe minor his census exiguus – quibus usquam nullus mercennarius desperatior, nullus est uilior? Quis agricolarum labor? Que mercatorum solicitudo? Que literatorum uigilie? Qui sudor artificum? Que luxuriosorum anxietas? Qui conatus? Que ambitiosorum sedulitas atque circuitus? Quorum omnium, rogo, quis exitus, nisi uel terrestre lucrum, uel fama uolatilis, uel fugitiua et instabilis uoluptas, uel uento quolibet incertior atque fugacior popularis ineptissimus ac leuissimus aure fauor? Tot tam duris anfractibus huc aspirant, quo ubi peruenerint, tunc quiescent. Interim secundum aristotelicam disciplinam non uacant ut uacent, hoc est laborant ut quiescant, et laborant multum ut quiescant parum, imo uero ut nichil, imo uerius ut laborent magis; longe igitur falluntur, et tota, ut dicitur, errant uia. Fallit eos dux eorum, siue is philosophus, siue consultor quispiam, siue sua cuiusque spes opinioque insita; profecto enim, cum diu multumque laborauerint, seu perueniant, seu non perueniant quo tendebant, crescit labor, ingeminant cure, quas aceruare non minus solet uotiui gaudium successus, quam repulse dolor. Quocirca rectius dicuntur non uacare ad tempus ut nunquam uacent. Quanto melius securiusque consilium uobis affero, imo quidem non ego, sed propheta Dei, imo equidem Deus ipse. Nam sic ait: «Vacate et uidete quoniam ego sum Deus». Quis tam humano imperio rebellis aut incredulus, ut non et tremens uocem Dei audiat et preceptum submissus excipiat clamantis: «ego sum Deus»? Vacate, hoc est enim quod nobis ingeritur consilium seu uerius preceptum. Vacate, inquam. Ille iubet cui obstare fas non est, quem fugere aut declinare nemo potest, nisi ut pacatum fugiens in iratum incidat, et uacate nunc, ut uacetis semper; quiescite in presens, ut quiescatis in finem, quam spem nobis alius psalmus ostendit: «In pace in idipsum dormite et requiescite». Quid est enim aliud «Vacate et uidete»? Vacate, quies presens; uidete, requies eterna. Vacate in terra, in celo uidebitis, et in terra etiam quantum purus et detersus, sed adhuc carneus, uidere oculus potest. Mirares et prorsus insolita multoque felicior, quam cetere res humane: labore labor apud ceteros; apud uos autem quiete quies queritur. Nulla tam preciosa unquam merces tam facili precio empta est. Parate animos, date dexteras, cauete omni studio, ne tam felix pretermittatur occasio. Quietem queritis anime? Nichil exigitur a uobis, nisi ut animo quiescatis; requies requiem dabit, ad quam querendam promptis per omnem uitam et indefessis animis laborandum erat, nec uideri magnus labor ullus poterat, cuius tam amabilis finis esset requies. Nunc nichil certe iubemini, nisi ne laboretis, utque in perpetuum quieturi iam quiescere condiscatis. Neque uero licet si illam requiem amatis hanc spernere, que et per seipsam dulcis est et ad illam dulcissimam iter pandit planum, rectum, tutum, delectabile. Vacate, fratres mei; preceptum breue, nec difficile; non precipitur ut pugnetis, ut nauigetis, ut aretis, ut ambiatis, ut congregetis aurum, famam, literas inanes, instrumenta libidinum: inutilia, nocitura, pestifera sunt hec; multo constant, querenda fatigant, quesita non satiant, amissa cruciant, seruanda solicitant; nulle prorsus inter hec quietis partes: undique pauor, labor undique. Unum tutissimum, utilissimum, facillimumque precipitur, ut uacetis. «Vacate» enim, inquit; nam quod addidit «uidete» non tam preceptum aliud quam prioris premium uideri potest. Quis omnino tam fragilis, qui hoc prestare nequeat, ut quiescat? Certe siquid eorum que mortale genus exagitant iuberetur, pro se quisque posset aut corporis aut animi imbecillitatem, occupationes, impedimenta, inexperientiam, ignorantiam excusare. Nunc quenam excusatio relicta est, quando nichil nisi hoc unum precipitur: Vacate? Est fortasse aliquis, qui hoc aut illud facere nequeat? Et si enim illud late uulgatum est: «nil uolenti difficile», secundum quod «nil mortalibus arduum» ait Flaccus, multa tamen non difficilia modo uel ardua, sed impossibilia et penitus negata sunt homini. Vacare autem quis non potest? Horret hic maria, ille estum uitat, gladios ac puluerem hic metuit, studium alter aut laborem fugit; sed quis, oro, requiem timet, nisi qui se ipsum odit? Vacate ergo, nam uacando utique quiescetis, quiescendoque uidebitis, uidendoque gaudebitis, «gaudendo» autem «de ueritate» felices eritis; qua nulla certior felicitas, nulla sublimior. Quiescendo equidem fieri animam prudentem, que maxime uirtus in uidendo consistit, illi etiam affirmant, quibus et uera quies et perfecta uisio et utriusque uerus auctor incognitus. Et tamen, heu miseris cecisque mortalibus! est qui et laborem amet et timeat atque oderit quietem. Legimus senem illum quem, quia neque necessitas ad laborem urgebat et uita longior fatigasse quietisque indigum fecisse debuerat, etati consulens imperator iussit eum uacare, uetuit laborare, publicis arcuit negotiis et laborum fontem curiam interdixit. Ille uero, quem gratias agere par esset, indoluit questusque est seque tam diu uelut mortuum fleuit, donec qui quiescere iusserat stultum senem laboribus curisque restituit. Sane qui hunc unum legimus, quam multos tales uidimus senes, quos a rerum nexibus laboriosisque negotiis nec ratio unquam nec etas extrema diuelleret nisi inuitos, et in summo beneficio nature iniuriam accusantes! Satis igitur uerum quod in libro Vere religionis ait Augustinus: «Amici huius mundi tam timent ab eius amplexu separari ut nichil eis sit laboriosius quam non laborare». Quisquis igitur talis est, eat hinc et post concupiscentias suas currat, ibi quod querit affatim reperturus, sibique dictum audiat: «laborabit in eternum et uiuet adhuc in finem». Hoc est, nec morte quidem a laboribus requiescet, que una finis omnium uisibilium est laborum, sed uiuet in perpetuum, non ut uiuat, imo ut laboret. Sic enim ait quidam loci illius expositor: «Vellent impii mori, sed non possunt, uiuunt igitur ut moriantur, ut enim uita sanctorum, ita et mors impiorum perpetua est». Hec ille. Iure itaque laborum quisque auidus laborabit in eternum et licet corpore moriatur, animo tamen interim uiuet, quod ne philosophi quidem gentium negant, at, quod prorsus ignorant, et corpore reuiuiscet ad supplitium, non ad uitam, et rursum totus atque integer et idem ipse, non alius, uiuet adhuc in finem ut sine fine crucietur ac laboret in eternum, uotique compos nil habeat quod queratur; dicetur enim sibi: quid mestus es, «qui dentibus fremis», aut quid defles? quod querebas inuenisti, quod optabas adeptus es. Vacare metuebas et quiescere: iam labora; non est hic tibi unquam querendus labor aut requies timenda. Vade modo, discurre, litiga, altercare, contende, clama, pugna, modisque omnibus labora: nemo dissuadet, nemo prohibet, habes eos comites, qui talibus delectentur quique tibi olim ut his delectarere prestabant. Et quid putas? Hi te quiescere, et si uelle ceperis, non sinent; ut enim eodem libro, sed alio quodam loco Augustinus idem ait: «Miseri homines quibus cognita uilescunt et nouitatibus gaudent: libentius discunt quam norunt, cum cognitio sit finis discendi; et quibus uilis est facilitas actionis: libentius certant quam uincant, cum uictoria sit finis certandi». Sileo que sequuntur, nam et ea me scripsisse recolo in eo libro, quem huic et materia et stilo ualde cognatum De solitaria uita nuper edidi, qui hunc ut tempore, sic serie rerum preit, et omnia ad unum tendunt, ad notam scilicet mortalis insanie magis labore gaudentis quam laboris fructu. Ceterum patefacere insistens quid inter horum erroneas ac peruersas et iustorum sanctas ac sobrias intentiones intersit, non multo post disserit: «Quare qui fines ipsos desiderant prius curiositate carent, cognoscentes eam esse certam cognitionem, que intus est, et ea perfruentes quantum in hac uita queunt; deinde accipiunt actionis felicitatem peruicacia posita, sentientes meliorem esse facilioremque uictoriam non resistere animositati cuiusquam; et hoc quantum in hac uita queunt sentiunt». Deinde, paucis interpositis, «post hanc autem» inquit «uitam et cognitio perficietur quia ex parte nunc scimus, cum autem uenerit quod perfectum est non erit ex parte, sed pax omnis aderit et tota sanitas et nulla indigentia et nulla fatigatio aderit corpori, quia corruptibile hoc tempore atque ordine suo quo resurrectio carnis futura est induetur incorruptionem. Nimirum autem amant et in actione solam pacem et in corpore solam sanitatem. Hoc in eis enim perficietur post hanc quod in hac uita plus diligunt». His dictis ex quibus summam spei uestre potestis apprehendere uos, qui quantum possibile est homini carnem spiritui subiecistis, ad eos de quibus inceperam carnales iugem stili impetum detorquens, «qui ergo male utuntur» inquit «tanto mentis bono, ut extra eam uisibilia magis appetant quibus ad conspicienda et diligenda intelligibilia commemorari debuerunt, dabuntur eis exteriores tenebre, et qui certaminibus delectantur alienabuntur a pace et summis difficultatibus implicabuntur. Initium enim summe difficultatis est bellum atque contentio et hoc significare arbitror quod ligantur eis manus et pedes, idest facilitas omnis aufertur operandi». Neque his contentus ceptumque de industria protrahens sermonem, «plures enim» inquit «sunt, qui hec omnia initia simul diligunt et quorum est spectare, manducare, bibere, concumbere, dormire et in cogitatione sua nichil aliud quam fantasmata, que de tali uita colligunt, amplexari; ex eorum fallacia superstitionis uel impietatis regulas fingere, quibus decipiuntur et quibus inherent, etiam si ab illecebris carnis se abstinere conentur, quia non bene utuntur talento sibi commisso, idest mentis acie, qua uidentur omnes qui docti aut urbani aut faceti nominantur excellere. Sed habent eam in sudario ligatam aut in terra obrutam, idest delicatis et superfluis rebus aut terrenis cupiditatibus inuolutam et oppressam. Ligabuntur ergo his manus et pedes et mittentur in tenebras exteriores; ibi erit ploratus et stridor dentium; non quia ea dilexerunt – quis enim diligit? – sed quia illa que dilexerunt initia istorum sunt et necessario dilectores suos ad ista perducunt. Qui enim magis amant ire quam redire aut peruenire in longinqua mittendi sunt, quoniam caro sunt et spiritus ambulans et non reuertens». Hec ab Augustino carptim mutuatus multis abstineo, ne prope maior pars suscepti operis aliena sit, quamuis et longo studio multoque precio temporis quesita aliena non debeant uideri et he salutares ac magnifice non singulorum, sed, ut Senece placet, «publice uoces» sint. Ea sane que ad rem pertinere uisa erant curiosius atque prolixius inserui, quibus ostenderem eos qui in hac uita precupide et superuacuo laborarent, in ea quoque uita quam expectamus laboraturos in eternum inque finem uicturos, ut dicebam, nequa finiendi laboris spes in morte sit et omnino quibus quisque dum uiuit delectatur eorum sibi post obitum uel gaudium uel supplitium reseruari. Idque non solum nostris, quibus in libro Sapientie scriptum est «ut sciant quia per que peccat quis per hec et torquetur», sed poetis quoque gentilibus persuasum erat, quando prestantissimus eorum apud inferos amantum animas secretis callibus celat, quos «cure non ipsa in morte relinquunt», et idem animas bellatorum suis locis ascribens cum in gramineis palestris exercentes membra luctantesque faceret ad postremum ait: Stant terre defixe haste passimque soluti per campum pascuntur equi. Que gratia currum armorumque fuit uiuis, que cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. Que licet pro scribentis arbitrio ficta sint, non tamen talia tantus ille uir fingeret nisi opinione insita pro uarietate studiorum uite huius alium atque alium animarum statum superesse post mortem, sed his maxime similem, que quisque uiuens gesserit, quam sententiam Augustino, utcunque aliis licet uerbis qualia pium et catholicum uirum decent, astipulante firmatam cernitis, ubi certaminibus delectatos alienandos a pace et summis difficultatibus implicandos incuntanter asseruit. Quod attendens, quid amplius dicam, fratres, nisi quod et sepe dictum est et repetendum sepius: «Vacate»? Et forte nostrum nunc aliquis bone uoluntatis, sed non pariter doctus, interroget: A quibus rebus, amice, uacabimus? Neque enim ab omnibus rebus uacare fas est Cristi militiam professos, neque ego uos torporem doceo, sed otium idque religiosum. Vacate autem a superuacuis laboribus, qui corpus et spiritum fatigant, a concupiscentia carnis ac libidine, que totum fedant eneruantque hominem, a concupiscentia oculorum, que obtentu scientie seducit, ab ambitione seculi, que uncis atque compedibus alligat, ab inutilibus curis, que cor urunt facibus abditis, denique a peccatis omnibus, que infelicem animam torquent opprimuntque et interimunt. Inter cunta feriamini et uacate, non solum a noxia recordatione preteriti temporis, que et absentes reuehit et extinctas suscitat passiones, sed ab omni quoque memoria precedentium meritorum, unde bene consciis mentibus fiducie mixtus torpor obrepat, quin potius cum Apostolo «que retro sunt obliuiscentes, ad ea uero que sunt priora extendentes uosmetipsos, ad destinatum persequimini, ad brauium superne uocationis Dei in Cristo Iesu», quodque in Antonio laudatis in uobis implete, de quo scribitur quod «nec temporum longitudine laborum merita pensabat, sed amore et famulatu spontaneo semper tanquam in principis constitutus aspectu ad profectum diuini metus concitabat, nouisque cupiens augere preterita», semper et memoratum supra uerbum illud apostolicum ante oculos habebat et illud propheticum Helie: «Viuit Dominus cui asto hodie», ubi idcirco «hodie esset appositum, quia non computabat Helias preteritum tempus, sed tanquam quotidie in certamine constitutus talem se prebere cupiebat, qualem sciebat Dei dignum esse conspectibus». Tales et uos igitur spectatoris uestri oculis exhibete, futuri periculi prouidentes, preteritorum et negotiorum obliti et immemores meritorum. Et siqua etiam nunc a tergo uellicans mundi cura, siqua uel tenuiter sibilans aura seculi blandientis insequitur, iuduimini remedia Scripturarum, in quibus conquirendis non laboro, quoniam prior nobis in illorum conquisitione laborauit Augustinus. «Dicitur enim» inquit «auaris: Nolite uobis condere thesauros, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi fures effodiunt et furantur, sed thesaurizate thesauros uobis in celo ubi neque tinea neque rubigo exterminant et ubi fures non effodiunt; ubi enim thesaurus tuus ibi est et cor tuum. Dicitur luxuriosis: Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem, qui seminat in spiritu, de spiritu metet uitam eternam. Dicitur superbis: Qui se exaltat humiliabitur. Dicitur iracundis: Accepisti alapam? prebe alteram maxillam. Dicitur discordiosis: Diligite inimicos uestros. Dicitur superstitiosis: Regnum Dei intra uos est. Dicitur curiosis: Nolite querere que uidentur, sed que non uidentur, que enim uidentur temporalia sunt, que autem non uidentur eterna. Postremo dicitur omnibus: Nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt, quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio seculi». Horum ergo commeminit nosque commonuit Augustinus, sed infinita sunt alia id genus ad consolationem animarum et consilium dicta. Dicitur nempe solicitis: «Nolite soliciti esse in crastinum; nolite soliciti esse anime quid manducetis, neque corpori quid uestiamini: pater uester scit quoniam his indigetis». Veruntamen «querite regnum Dei et hec omnia adicientur uobis». Dicitur dissolutis ac uagis: «Tollite iugum meum super uos». Dicitur immitibus: «Discite a me quia mitis sum et humilis corde». Dicitur longas spes uite habentibus: «Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; que autem parasti cuius erunt?». Dicitur regni cupidis et magna uolentibus: «Quid prodest homini si uniuersum mundum lucretur, anime uero sue detrimentum patiatur?». Dicitur elatis ac rapacibus iniquisque diuitibus: «Nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere. Diuitie si affluant, nolite cor apponere», et illud: «Diuitibus huius seculi precipe: non sublime sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui prestat nobis omnia abundanter ad fruendum, bene agere, diuites fieri in operibus bonis, facile tribuere, comunicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant ueram uitam». Dicitur opes suas nimis amantibus et de illis sperantibus neque ponentibus «Deum adiutorem suum»: «Dormierunt somnum suum et nichil inuenerunt omnes uiri diuitiarum in manibus suis». Dicitur temporali elatione tumentibus et humane conditionis oblitis: «Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitauerunt qui ascenderunt equos. Tu terribilis es, et quis resistet tibi?», et illud eque terrificum alterius prophete: «Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus». Dicitur mediocritate non contentis: «Mendicitatem et diuitias ne dederis michi; tribue tantum uictui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: quis est Dominus? et egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei». Et illud: «Magnus est questus pietas cum sufficientia. Nichil enim intulimus in hunc mundum, hauddubium, quia nec auferre quid possumus: habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. Nam qui uolunt diuites fieri incidunt in tentationem et laqueum dyaboli et desideria multa inutilia et nociua, que mergunt homines in interitum et perditionem; radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidem appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis». Contra uero pauperibus dicitur: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum». Dicitur saturis: «Ve nobis qui saturi estis, quia esurietis». Contra autem esurientibus et sitientibus dicitur: «Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur». Et iterum: «Siquis sitit, ueniat ad me et bibat». Dicitur inepte ridentibus: «Ve uobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis». Ab aduerso lugentibus dicitur: «Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur». Dicitur persecutionem patientibus, ne mirentur: «Omnes qui pie uolunt uiuere in Cristo Iesu persecutionem patientur», et iterum ne frangatur: «Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum celorum». Dicitur fatigatis et oppressis: «Venite ad me qui laboratis et honerati estis, et ego reficiam uos». Dicitur uoluptuosis adolescentibus: «Adolescentia et uoluptas uana sunt». Dicitur hic gaudentibus et hanc solam uitam cogitantibus: «Dulce lumen et delectabile est oculis uidere solem. Si annis multis uixerit homo et in his omnibus letus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui, cum uenerint, uanitatis arguentur preterita. Letare ergo, iuuenis, in adolescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuuentutis tue et ambula in uiis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te Deus ad iudicium». Dicitur pigris ad bona opera: «Vade ad formicam, o piger, et considera uias eius et disce sapientiam: que cum non habeat ducem neque preceptorem nec principem, parat estate cibum sibi et congregat in messe quod comedat. Usquequo piger dormies? Quando consurges e somno tuo? Paulum dormies, paululum dormitabis, paulum conseres manus tuas ut dormias; et ueniet tibi quasi uiator egestas et pauperies quasi uir armatus. Si uero impiger fueris, ueniet ut fons messis tua et egestas longe fugiet a te». Dicitur accidiosis ac etiam tristibus: «Tristitiam non des anime tue, et ne affligas temetipsum in consilio tuo. Iocunditas cordis, hec est uita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis; et exultatio uiri est longeuitas. Miserere anime tue placens Deo, et contine; et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te, multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa. Zelus et iracundia minuent dies et ante tempus senectam adducet cogitatus», Dicitur uinolentis ac gulosis: «Quam sufficiens est homini erudito uinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem. Vigilia et colera et tortura uiro infrunito; somnus sanitatis in homine parco; dormiet usque mane et anima illius cum ipso delectabitur». «Que est uita que minuitur uino?... Vinum in iocunditate creatum est, non in ebrietate ab initio. Exultatio anime et cordis uinum moderate potatum. Sanitas est anime et corporis sobrius potus; uinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit», et illud apostolicum: «Nolite inebriari uino in quo est luxuria», et illud per Iohelem prophetam: «Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate omnes qui bibitis uinum in dulcedine, quoniam periit ab ore uestro». Dicitur oblitis diuine iustitie: «Intelligite qui obliuiscimini Deum, nequando rapiat et non sit qui eripiat». Dicitur culpas suas excusantibus et in Deum reflectentibus: «Non declines cor in uerba malitie ad excusandas excusationes in peccatis», et illud: «Solum modo hoc inueni quia fecit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit questionibus». Dicitur de sua iustitia innocentiaque presumentibus: «Non est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet». Et illud: «Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est». Dicitur desperantibus de peccato: «Si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est ut remittat nobis». Et illud: «Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuet nobis, quoniam secundum altitudinem celi a terra corroborauit misericordiam suam super timentibus se. Quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras». Quin paralitico dicitur: «Tolle grabatum tuum et ambula. Ecce sanus factus es, iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat». Dicitur habenti manum aridam: «Extende manum tuam». Dicitur leproso: «Volo, mundare». Dicitur ceco: «Respice, fides tua te saluum fecit», et confestim ille mundatur, hic uidet et «sequitur magnificans Deum». Denique mortuo dicitur: «Adolescens, tibi dico surge», et illico surgit ac loquitur. Similiter et defuncte dicitur: «Puella, surge», et continuo redit spiritus et assurgit, nequis sexus de resurrectione diffidat. Ad postremum dicitur sepulto quatriduano iam fetenti: «Lazare ueni foras» et dicto citius sicut erat pedes et manus et faciem ligatus prosilit de sepulcro. Ad summam cuntis egentibus dicitur: «Petite et dabitur uobis, querite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis, omnis enim qui petit accipit et qui querit inuenit et pulsanti aperitur». Dicitur diffidenti: «Modice fidei, quare dubitasti?». Dicitur penitenti: «Ita gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis qui non indigent penitentia». Et rursus: «Epulari et gaudere oportebat quia frater mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est». Dicitur continentibus: «Sunt eunuchi qui se ipsos castrauerunt propter regnum celorum: qui potest capere capiat». Nominatim uobis qui seculum reliquistis dicitur: «Omnis qui reliquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et uitam eternam possidebit». Et iterum: «Nolite timere, pusillus grex, quoniam complacuit patri uestro dare uobis regnum». Dicitur superbe philosophantibus et aduersus ista latrantibus: «Nolite extollere in altum cornu uestrum, nolite loqui aduersus Deum iniquitates». Et hec philosophorum insolentia non prophetico tantum, sed femineo etiam ore retunditur his uerbis: «Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant uetera de ore uestro quia Deus scientiarum dominus est et ipsi preparantur cogitationes». Sed quid ago? at quis usquam est Scripturarum angulus qui non utilibus minis ac monitis, qui non consolationibus ac remediis anime plenus sit? Vacate itaque, fratres, ab occultis pestibus, quarum uos supra premonui et de quibus plura dicturus sum, et, ut semel expediam, ab omnibus abstinete, in quibus uertitur anime periculum. Nolite periculum amare, cum sit scriptum: «Qui amat periculum in illo peribit». Nolite frequens et ambiguum «experimentum» uestri «querere». Aduersarii artes sunt. Cauete ne propriarum uirium spe uos in precipitem locum trahat. Plurimum fidutie suggerere credulamque animam supra se ipsam attollere solitus fertur, ut cum se delusam ceptoque lapsam senserit erubescat etiam facilia derelinquens. Sic audacie metus ac torpor quidam et, pessima rerum, uite odium ac desperatio uite succedunt. Vitate hoc discrimen et hos dolos; subdite animas uestras Cristo iugumque eius ferte deuotis ceruicibus: nichil est dulcius. Illi «seruite in timore et exultate ei cum tremore»; quod si regibus et superbis terre principibus precipitur, quanto magis humilibus Cristi seruis preceptum intelligitur! Mementote mandatorum eius et secum percussi federis, quo die deserto seculo ad illius imperium transfugistis. Habetote ante oculos uestros professionem uestram: uotum seruate, implete regulam; id si lete facitis satis est. De reliquo sepe anceps uirtuti iuncta tentatio; nam qui in re qualibet seu corporis seu anime quod opus sit extremum potentie sue facit, cito desinet: non posse enim immodicum conatum a lassitudine procul abesse compertum est. Omni custodia seruate cor uestrum et cauete iugi studio que damnosa cognoscitis. Quod facile erit expertis in seculo quid insidiosum, quid uiolentum, quid precipue moribus uestris formidabile fuerit. Que nocentiora sensistis cautius declinate: hunc ira torquebat, hunc libido, hunc superbia extollebat, hunc deprimebat accidia, hunc auaritia et hunc gula, hunc tristis coquebat inuidia: quisque familiarem suum hostem in prelio recognoscat et inde maxime caueat, unde sibi noceri amplius solitum recordatur. Neque uero uos tutos arbitremini quia in castris Cristi agitis; quamuis enim sub optimo duce militetis et castra munitissima ac fortissima sint, nullus tamen locus ad plenum tutus extimandus est quem insomnes et feri hostes obsident atque circumsonant, nisi pro uallo excubent armati uigiles contra insultus insidiasque hostium animis atque corporibus intenti. Hos autem ubi queram, si inter uos non inuenero? Aut de quibus potius quam de uobis dictum illud Ysaie: «Super muros tuos Ierusalem posui custodes, tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt laudare nomen Domini»? Vigilias et excubias uestras noui, que michi tanto peccatori et nuper et sepe olim lacrimas exciuerunt, precipue cogitanti nequaquam uos esse de illorum numero de quibus dictum est: «Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me», sed Cristum multo etiam magis corde quam labiis uenerari. Habet hoc autem uera uirtus: excitat animos, pungit affectus et sicut etiam blesi linguam spectata uirtus animi commendat, sic si uirtutis opinio defuerit, loquens de uirtute Demosthenes non placebit. Vestre uero me diuine laudes mulcent, fateor, non minus quam si peccator quispiam multa arte uel ipse michi ad aurem Aristoxenus personaret; musicam nempe suauitatem deuotio mentis equiparat; minus dixisse uideor, et transcendit. Qua ipse me sepius cogitatione reuerberans, interdum uereor ne hec qualiacunque ex me minus autoritatis et minus habitura sint fidei, ne ue auctoris leuitas rerum pondus imminuat et audire merear quod ille cecus natus illuminatus a Domino: «In peccatis natus es totus et doces nos?», et sic eiciar foras. Sed hanc michi solicitudinem imminuit uestra caritas et in Cristo simplicitas neminem iudicans et potius auditura quid loquar, quam inspectura quid uiuam. Sed ad uos reuertor, quos et si sacra heremus uigilque custodia prestare tutos ab omni discrimine uideatur, intentissimos tamen et paratissimos ad omnia esse oportet. Tunc enim plena securitas certaque demum pax speranda uobis est, quando fortiter atque feliciter exacta militia uite huius ab exilio in patriam, e castris in regnum atque in regiam ueri regis eritis translati et facti de laboriosis militibus ueterani emeriti, succedente premio labori. Interea nimium nolite confidere, neque enim ante periculorum aderit quam uite finis. Circumspicite semper et uelut in acie galeati loricatique strictis gladiis state, nec bellatores egregios frangat labor, qui quantuscunque sit, premio par non erit: non magis, non dicam quam una olimpias mille annis, sed quam eternitati dies unus isque breuissimus. Facite ergo pro celesti rege et pro uestra salute, facite quod plerique mortalium pro terrenis dominis et pro parua pecunia fecere: hostes uestros nostis optime, que multis iam causa uictorie fuit. In omni quidem bello quid agant hostes et qui possint scire optimum; subita enim terrent et impremeditata perturbant, aduersus cognitos conatus facilior est cautela et leuius accedit quicquid a longe preuideris. Hostes itaque uestros scitis neque quid agant aut quid cogitent ignoratis. Occurrite paratibus impiis et uitate tria in primis hostium atque armorum genera, mundi laqueos, carnis illecebras, demonum dolos. Ille uanissima spondet, hec familiariter blanditur, illi autem pessima consilia mortalibus insusurrant. Totum in eo uertitur, ut uacetis, in hoc unum intenti ut animos ab omni horum consortio distrahatis, ne forte aliis negotiis implicitos improuisi opprimant. Mundus fallit, mulcet caro, demones impellunt: nulla uobis inde spes, nulla hinc uoluptas, nullum inde consilium: omnes pariter uestram in perniciem mortemque conspirant. Et quamuis, ut ab ultimo incipiam, inuisibilium hostium nullum esse confidam, qui non uitam uestram atque habitum et habitaculum exhorreat, ubi tamen non timendum rear, quando paradisi limen ille non timuit, sed ingressus et hominem ad imaginem Dei et ipsius manu factum dolis aggressus uicit, strauit, expulit et in exilium ac mortem trusit? Et quid loquor, aut quantulum illi fuit Adam fallere, qui Cristum dominum tentauit? Omnia quidem audet, superbia et inuidia stimulat, sed in nullos plura quam in Cristi famulos molitur. Ubi enim felicitas amplior et plus inuidie loci est? Vacate ergo atque ab omnibus demonum et eorum principis consiliis abstinete; «mendax est» enim «et mendacii pater»; sic eum uiua ueritas uocat: talem quisquis eum in sotietatem admiserit inueniet. Multa ille quotidie ad aurem cordis suggerit: claudite illam et auertite et conspuite os impurum et malesuadum. Nolite tremiscere, Cristus suis militibus in acie laborantibus opem fert, alioquin hauddubie tot bellorum fatigatione deficerent. «Prouidebam» inquit Psalmista «Dominum semper in conspectu meo, quoniam a dextris est michi ne commouear». Prouidete et uos illum; semper a dextris est, prope est uobis, sicut est omnibus inuocantibus eum: non omnibus «qui dicunt Domine Domine», sed omnibus inuocantibus eum in ueritate. Infelix quisquis eum inde repulerit meritoque passurus quod ait alter psalmus, ut scilicet «dyabolus stet a dextris eius». Fugite hanc funestam commutationem; iuduistis dominum Iesum Cristum et armaturam eius, uexillum crucis sue uestris frontibus affixistis. Sub Cristo iurastis, indixistis bellum Sathane, quod iam inde ab exordio generis humani ille uobis indixerat. Habetis ducem cuius uel signi solius aspectum, uel nominis sacri sonum hostes ferre non ualeant; uinci hoc prelio non potestis, nisi consenseritis: nemo consentiat, nemo transfugiat a uictore ad uictum, a potente ad inualidum, ab optimo ad pessimum. In secularibus historiis irrisum legimus Labienum quod, relicto Cesare uictore, ad Pompeium transiuerit, cum tamen inter partes illas, ut fortune iudicium apertum, sic causarum sit occulta discretio: quanto iustius irridendus qui Cristo uictoriosissimo rege deserto ad illum confugit, cuius est proprium tentare, uinci, fugere modo fuerit qui resistat primumque eius impetum ferat; sic enim scriptum est: «Resistite dyabolo et fugiet a uobis»! Memorabile consilium, fratres, nec illud minus quod ibidem scribitur: «Appropinquate Deo et appropinquabit uobis». Utrunque igitur tota anima complecti decet et stringere, ut et hostem perfidum resistendo pellamus et pium dominum propinquando teneamus. Ad cuius gratiam atque notitiam non pedibus, sed corde pergendum est. Sicut tribuno illi Claudio tunc imperialis seuitie ministro et mox pro Cristi nomine martirium suscepturo Grisantus martir traditur respondisse: «Tantum enim» inquit «unicuique presens efficitur Deus, quantum eum fide mentis et cordis integritate quesierit». Sane, cum id cuntis, tum uel maxime uobis est debitum. Cum enim ceteri homines qui Cristi nomine gloriantur semel tantum in regeneratione sacri fontis, uos et tunc et rursus in uoto sancte religionis obrenuntiastis aduersario, desertisque castris illius quorum «stipendium est mors», feliciter ad uictricia signa conuersi perseuerate fideliter. Nil hosti molestius fieri potest; dolet ille equidem, fremit, irascitur, sed quid agat? nichil amplius potest, quam quod sibi ab aduerso duce permittitur. Sperate ergo et equanimes estote. Nichil omnino contra suos, in quorum acie uos estis, Cristus illi permisit unquam aut permittet, nisi pro ipsorum exercitio ac salute. Valde imbecillis est qui nil potest, nisi quod hostis eius uult: multa quidem assidue tentat et retentat frustraque nititur et in cassum seuit, conamine in medio perfidie frenum stringit. Quicquid sane permittitur eo spectat, ne secura pace languidiores simus, sed exerciti cognoscamus unde timende cauendeque sint insidie, unde poscendum sperandum ue sit auxilium discamusque nil nobis fidere, sed leuare «oculos in montes unde ueniet auxilium nobis». Non tamen a montibus auxilium nostrum, sed a Domino «qui fecit celum et terram». Solent bellorum duces suos milites in pericula mittere, ut eorum uirtutem atque animos agnoscant. At non ita noster dux, quippe qui nos ante omne seculum nouit, sed ideo nos exercet, ut nobis noti simus, neu ceci et ingrati nobis tribuamus que illius sunt. Preclare Marcus Tullius quodam loco: «O dii» inquit «immortales, uobis enim tribuam que uestra sunt». Quid religiosius? quid gratius? aut quid omnino modestius? modo non deos ille, sed Deum consiliorum suorum rerumque gestarum fateretur auctorem. Quod fortasse faceret, si meminisset a se scriptum esse non conuenire philosopho dicere deos esse; sed ea michi de illius ingenio spes est, ut et si uel metu aliquo uel ab usu lingua seu calamus uulgarium torrente raperetur errorum, animus tamen in solido permaneret, presertim qui preter naturale acumen et insitam rationem, qua «inuisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur», sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, et unum fabricatorem mundi Deum a Platone et discipulo eius Aristotile unum principem in entibus didicisset. Quodsi ille diuini muneris recognoscit et predicat coniurationem Catiline deprehensam uindicatam et oppressam – coniurationem, fateor, grauem atque pestiferam et a domestico quidem sed mortali et uisibili hoste conflatam –, quid cristianus dicet homo cuius in mortem hinc domesticus et mortalis et uisibilis, hinc inuisibilis et immortalis hostis accingitur? Quando, ut ait Ambrosius, iter uite occulta demonum infestatio uel latronum obsidet multitudo, quibus per omnes uias supplantatores inuisi animarum laqueos tendunt innumerabilium mortibus expauescendos; et apostolus Paulus: «Non est uobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitie in celestibus». Et Augustinus in eo libro quem sepe hodie in testimonium arcesso – loquenti enim de otio religioso, quid oportunius quam Vere religionis liber astipuletur? – «Omnis» inquit «hominum dominatus in homines, aut dominantium aut seruientium morte finitur. Seruitus autem sub angelorum malorum superbia propter ipsum tempus quod est post mortem magis metuenda est. Illud etiam cuiuis cognoscere facile est, quod sub homine dominante liberas cogitationes habere concessum est; illos autem dominos in ipsis mentibus formidamus», Hos igitur non dominos, sed tirannos superbissimos et in ipsam mentis arcem scandentes a propugnaculis arcere atque horum nostreque carnis coniurationem sub nube transitorie uoluptatis abditam deprehendere, uitare, comprimere. Nonne magnificum diuine gratie donum sit, ut, cui contigerit, ciceronianam illam uocem suam merito faciat: «O Deus immortalis, tibi enim tribuam que tua sunt»? Et quod sequitur dicat: «Nec uero possum meo tantum ingenio dare ut tot res, tantas, tam uarias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate mea sponte dispexerim». Tu profecto animum meum conseruande anime mee cupiditate incendisti, tu me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam eius salutem contulisti, tu denique in tantis tenebris erroris et inscientie clarissimum lumen pretulisti menti mee. Hec ciceroniana, pro re paucissimis immutatis, in usus nostros sic uertere libuit, ut anime salutem et de inuisibili hoste uictoriam a Deo recognoscere tali etiam teste discamus. In hac sententia, in hac spe igitur, fratres, state neque uero sibi quisque tribuat non peccasse, non magis quam peccati ueniam inuenisse: sic enim multa commisimus, quibus mors hauddubie debebatur, nisi diuina clementia succurrisset; sic nichil est quod non peccare potuerimus, nisi nos a tantis malis diuina prouidentia preseruasset. Utrunque pariter Dei munus et non egrotasse et egritudine liberatum esse, et miserum non fuisse et misericordiam meruisse, quorum nempe utrum sit maius dubitari potest. Michi quidem primum uidetur integrius, secundum uero ipsa contrariorum collatione conspectius periculique memoria gratius. In hac reuerenti et sobria diuine opis recognitione consistite: bona omnia illuc referte unde sunt omnia. Talibus enim opinionibus circumseptos certum habeo inuadi posse, sed non opprimi, non inuadi enim unquam et si otio uideatur amicum, non omnino forsitan consentaneum est saluti: non omnis optanda securitas, sepe enim desidie ac subinde periculi mater est. Tum demum securitas optima dum eterna est, quod ante non erit quam in patriam sit peruentum. Profecto autem in hac uia tam ardua, tam angusta, tam uepricosa, tam lubrica, tot obicibus interrupta, tot obsessa latrunculis, tuta cautio est, suspecta securitas et que non spiritales tantum profectus impediat, sed etiam temporales. Que enim, queso, securitas ista est, cui dum tranquillior stabiliorque uidebitur subitus metus interuenit, improuisa calamitas, inopina mors? Scitum est illud Apostoli: «Dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet. Cum enim dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus». Nostis reliqua; et ut hoc metu excitet animos: «Igitur non dormiamus» inquit «sicut et ceteri, sed uigilemus et sobrii simus». Utique nouerat quid periculorum securitas secum uehat; nam quis dinumeret quot, non dicam homines, sed potentissimos populos illa pessumdedit? Unico argumento eodemque clarissimo contentus ero. Sinite reuocem uos parumper ad exempla gentilium. Romanos certe gentium dominos et terrene ciuitatis absque emulo principes Carthaginiensium metus uirtutibus semper claros perpetuoque detersos exercitio seruabat, armorum periculorumque frequentia, eosdem rubigine uitiorum obscurauit parta inde cum securitate segnities. Quod preuidisse ac prenuntiasse dicitur ille uir, qui tunc et in ciuitate optimus habebatur et hac in re ipso, qui sapientie famam habet, Catone sapientior est inuentus; cuius sententie aliorum quoque illustrium conciuium dicta conueniunt, Appii Claudii et Quinti Metelli, quorum primus «negotium populo Romano tutius est quam otium» dicebat, alter uicta Carthagine dicere in senatu ausus est ignotum sibi utilior ne an damnosior rei publice esset illa uictoria, que quantum quieti adderet, tantum esset detractura uirtutibus. Nec fefellit horum quisquam, siquidem rei bellice disciplinam et imperii gloriam, quas metus et negotium et labor in suo uigore tenuerant, euerterunt securitas, otium et quies, ut illud pergrauiter a poeta satyrico dictum sit: Nunc patimur longe pacis mala; seuior armis luxuria incubuit uictumque ulciscitur orbem. Vobis quoque uestroque cetui fortasse non expedit omnimoda pace frui, ne una cum pace pacis comites securitas inconsulta et delicati ac molles affectus, denique luxus et uitia reuertantur. Nec est uobis optandum quandiu hec fragilis uite militia protenditur aduersario caruisse, ne simul et uirtutum exercitio careatis et premio. Nec enim sine causa ter roganti Paulo, ut a se discederet stimulus carnis sue angelus Sathane colaphizans eum, responsum est ab illo qui solus nouit quid nobis expediat: «Sufficit tibi gratia mea», et adiecta ratio: «Nam uirtus in infirmitate perficitur». Hanc et uos gratiam petite et cum eodem Apostolo in infirmitate uestra uirtutis perfectrice gloriamini, et ut in uobis Cristi uirtus inhabitet, optate bellum, non quidem pro se, sed propter Cristi gloriam et eternam pacem. Si enim illud Tullii iure laudatur: «Ideo suscipienda sunt bella ut sine iniuriis in pace uiuamus», et loquitur de hac uita, quam alibi mortem uocat, quid de illius uere et immortalis uite pace censendum est? In hoc sane temporali bello sempiterneque pacis preuio patientie longanimitatis et fidei clipeo uos armate; nichil erit ab aduersario formidandum. Nunquam tamen desinet tanquam leo rugiens lupusque famelicus circum ouilia uestra uersari: obiciet ille uobis in fide scrupulos, quibus pedes ad salutem properantes uulneret, tardet, impediat. Audite regem uestrum proclamantem: «Si michi non creditis, operibus credite». Nam per omnem, siqua est fides, siqua mortalibus uite spes, adiuro hos duricordes, qui nunc etiam ad credendum frigidi cuntantur arram salutis arripere et, inanium uisco suspicionum illiti fidei alas, quibus mole corporea fessa mens ad celum tollitur, explicare nequeunt an nichil penitus credere adamantina duritie, an quid credere propositum sit. Atqui, et si forte aliquis tam insipiens sit qui «dicat in corde suo: Non est Deus», nullam tamen adeo feram et inhumanam gentem fuisse, que Deum esse non crederet, quamuis humani more animi semperque fuerit opinionum ingens et inextricata dissensio, hi quoque suis scriptis testatum esse uoluerunt, quos nullam ueri Dei notitiam habuisse compertum est. Proinde si Cristo non creditur, cui credetur? an saxis? an ebori? an ligno muto et exanimi os habenti nec loquenti, manus nec palpanti, pedes nec ambulanti, aures nec audienti, nares nec odoranti, oculos nec uidenti? «Cui ergo similem fecistis Deum» inquit Ysaias «aut quam imaginem ponetis ei? Nunquid sculptile conflabit faber, aut aurifex auro figurabit illud et laminis argenteis argentarius? Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens querit quomodo statuat simulacrum quod non moueatur». De hoc non imputribili ligno sed trunco et inutili diu olim et irrisorie ait Flaccus: Faber incertus scamnum faceret ne Priapum maluit esse deum, magis ad auium furumque formidinem quam ad religionem cultumque fidelium, et ut potius talem custodem ortus, quam ut talem deum humana mens habeat. An forte securius preciosiori materie, argento atque auro, credere? quia scilicet «simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum», quibus «similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis». Nostra tamen etate tam multos eis credere cernimus etiam ex nostris, ut pudor et stupor occupet cogitantem aureos et argenteos deos, quos prisci reges sanctorum pontificum uerbis instructi propter Cristi reuerentiam deleuere, ad Cristi iniuriam certatim a nostris hodie regibus ac pontificibus renouari. Si bene est quoniam argentum et aurum non ut deos colunt et, ut premordaciter ait ille, funesta pecunia, celo nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, colitur tamen argentum et aurum tanto cultu quanto nec Cristus ipse colitur et sepe uiuus Deus inanimati metalli desiderio atque admiratione contemnitur: non tamen adhuc argentum aut aurum deus esse creditur. Sed an forsitan pagano ritu religiosius insanitur, an melius Herculi creditur furioso, an Marti homicide, an Ioui adultero et incesto, an Mercurio proditori? Et si enim uerum sit quod Propheta ille maximus ait: «Omnes dii gentium demonia», tamen illud subintelligi oportere arbitror uel homines demoniis seruientes atque simillimi, quod apud eorum quoque cultores suarumque scriptores rerum facile uigilans lector inueniet. Apud nostros uero ne dubium est quidem, atque in primis Lactantium Firmianum, qui omnem deorum scenam turpesque latebras scelerum aperiens totam rei seriem, qui fuerint, quid egerint, qui mores, que uita, quis exitus, que sepulcra, operosissima disputatione complectitur in eo libro, quo institutiones uere fidei tractare adortus, utinam tam nostra affirmare potuisset, ut Ieronimi uerbo utar, quam facile aliena destruxit. Quid uero, si Cristum uenisse constanti fide nondum creditur? expectabitur ne Messias, seu uerius utique uenturus Anticristus expectabitur, qui ut hostis resistendi animo, non ut dominus obsequendi proposito expectandus est? Messias enim uerus dominus iam uenit; ipse est Cristus. Ille quidem e sinu Patris, ubi «in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum», per quem scilicet «omnia facta sunt», dissimulata tantisper diuinitatis maiestate descendens sub seruili habitu «Verbum caro factum est et habitauit in nobis». Quid igitur somniant Iudei? aut quis tantus letheus sopor miserorum oculos atque animos oppressit, ut sperare et expectare malint quam habere per quem salui fiant? Nam, ut ait Augustinus, «quid adhuc expectant alium Cristum cum hoc prophetatum legunt, et impletum uident quod impleri non potuit nisi per ipsum?». Quod clarum adeo piis ac religiosis ingeniis est, ut nisi Cristus Iesus et origo eius ex uirgine et uite progressus et mors crucis et resurrectio et ascensus ad superos et ad iudicium reditus in uerbis prophetarum intellectus fuerit, uerba eorum quamuis e Sancto Spiritu prolata fabule tamen et somnia inania uideantur. Nos ergo, fratres, hunc tenentes creatorem, redemptorem, saluatorem optimum et nobiscum familiariter adeo uersatum, absit ut alium expectemus preter eum ipsum ad iudicium reuersurum, quem secundum eius aduentum leti utinam et intrepidi uideamus! Illi autem, presenti gaudio per inscitiam et insolentiam se priuantes, futuri spe inani et stultissima expectatione se torqueant. Omnium nempe sex etatum nulla longior hac, que modo agitur, cuius initium Cristi ponimus ab aduentu. Quid igitur prestolantur insani nescio quem sue gentis esse uenturum, qui iampridem propriis sedibus auulsi et toto terrarum orbe dispersi nec ad aliud reseruati, nisi ad sui ludibrium et ad testimonium eius quem crucifixerunt Iesu Cristi, nondum ualent aut uolunt intelligere in eis impletum esse, quod in psalmo legunt ex ipsius persona dauitico ore prolatum: «Resuscita me et retribuam eis», post eiusdem resurrectionem strati diuino iudicio totiens et attriti? Testantur historie uulgate, testatur euersa Ierusalem, cuius quanta fuerit ruina, ut omittam fedam famem et obtentu famis incredibilia et horrenda facinora, que locus iste non capit, ipse cesorum numerus indicio est, qui, quoniam omnem similitudinem ueri excedit, apud illius temporis historicos et precipue Iosephum, uirum non mediocris autoritatis qui ei bello interfuit, queratur. Quorum malorum omnium, quod cuiquam pio dubium esse non debet, quid aliud cause fuit quam illa gentis impietas et ingratitudo in Cristum? Principium omnis cladis ab hac stulta et indigna expectatione profectum est, quod Cristus ipse flens perituram urbem miseratus predixisse legitur, adiecta causa eo quod «non cognouisset tempus uocationis sue», qui profecto cognitionis necessarie defectus expectationis sue causa fuit. Res non omnibus forsan nota, nec tamen ideo minus uera, cuius certe Tranquillus curiosissimus rerum scriptor meminit: «Percrebuerat» enim, inquit «oriente toto uetus et constans opinio esse in fatis ut eo tempore Iudea profecti rerum potirentur». Licet ille autem, ut paganus homo, et suspectum apud nostros suo iure fati nomen usurpet et uaticinium in Vespasiani principatu dicere uelit impletum, qui in Iudea bellum gerens ad imperium est assumptus, uere tamen ea nobis expectatio Messie credenda est, que iam ante per ipsum Cristi tempus adimpleta erat. Id ceci coram positum non uidentes, quod iam transierat expectabant, sicut hodieque expectant et usque in finem, ut credimus, expectabunt. Sed tunc ea fiducia elati, eludente eos Dei sapientia, quam ipsi crudeliter et irreuerenter eluserant et ligno crucis affixerant, quasi iam futuri rerum domini romanum uoluerunt excutere iugum, ceso preposito et legato Syrie fugato, que rebellio materiam prebuit Romanis traiciendi in Asiam et Ierosolimam obsidendi, duce belli Vespasiano, qui secum in arma Titum primogenitum suum duxit, cuius tandem consilio ac uirtute, imo equidem Dei nutu, quod Titus ipse confessus fertur, urbs euersa funditus ac deleta gens est. Et de Iudeis quidem hactenus. Quid deinceps? An dolosas Maometi fabulas, an philosophorum dissonas et inextricabiles ambages ac temerarii uirus Auerrois ac uenenata conuitia et sputa ad celum putido ore transmissa, an forte potius de illo uel sacrilegia Photini, uel Manichei nugas, uel Arii blasphemias audiamus? Que si omnia procul absunt a pectoribus sanis, si neque miserabilis paganorum error, neque ceruicosa et obstinata Iudeorum cecitas, neque odibilis Saracenorum furor, neque fallacium philosophorum uentosa sophismata, neque hereticorum deuia atque exotica dogmata tangunt animos aut delectant, aut nullam penitus spem salutis ostendunt, quid circumspicimus, quid agimus, aut quem inter huius uite naufragia portum petimus, nisi Cristum in quo quisquis spei sue anchoram iecit uariis quanquam persecutionum procellis expositus fluctuare et laborare quidem potest, mergi nequit aut perire, orante illo simul ac iubente «ne deficiat fides tua»? Non est autem de illo suus et noster hostis audiendus, qui de eo multa iugiter in animis hominum etiam non interrogatus murmurat, non credendum suggerens spernendumque quem ipse tamen, ut scriptum est, «et credit et contremiscit». Innumerabiles autem uias occultosque habet aditus ad inuadendas animas: sepe hinc exclusus illinc nititur, impigerrimus omnium, nil intentatum preterit, tam successu quiescere nescius, quam repulsa, ut de illo proprie admodum dici possit quod Hanibal de Marcello «cum eo nimirum hoste res est, qui nec bonam nec malam ferre fortunam potest; seu uicit, ferociter instat uictis, seu uictus est, instaurat uictoribus certamen». Non audebit asserere quicquam impossibile Deo esse, ne aperta perfidia ipse sibi fidem eripiat. Quid ergo? Posse illum omnia, uelle preterea humano generi bona cunta largiri: nos ad perceptionem diuinorum munerum inhabiles et indignos. Et re uera sepe illa cogitatio multorum animos turbat: Deus quidem optimus, ego autem pessimus; quenam in tanta contrarietate proportio? Scio non tantum autoritate nostrorum, sed etiam assertione platonica, ab illo optimo inuidiam quam longissime relegatam, contra uero nequitiam michi quam arctissime alligatam scio. Quid autem refert quam ille promptus sit benefacere, cum ego bene pati non sim meritus? Infinitam Dei misericordiam fateor, sed eius profiteor me non capacem, et quanto illa maior tanto quidem uitiis occupata mea mens angustior. Nichil impossibile Deo est; in me est omnis impossibilitas assurgendi tanta peccatorum mole obruto. Saluare ille potens est: ego saluari nequeo. Quantalibet enim clementia Dei sit, certe iustitiam non excludit et quamuis immensa misericordia ad mensuram mee miserie redigenda est, nam nec actus agentium circa patiens indispositum operantur, ut phisicis placet, et cum aridam stipulam tenuis fauilla succendat, aque uis ualidum extinguit incendium. Hec et quecunque similia obuersantur animis, siquidem salutarem metum discusso torpore afferunt quedam tacita uelut angelorum nos amantium consilia extimanda sunt; sin spem omnem fidutiamque auferunt commenta uitentur hostilia et ancipites ad ruinam uie: quo enim sequacem animam ducunt, nisi ad desperationem malorum omnium extremum? Nichil enim nos terreat, nam nec diuina potentia ullis nature terminis circumscribitur, neque solum in his que disposita sunt uim proprie actionis exercet, sed que indisposita sunt disponit. Misericordia Dei miseriam longe transcendit humanam, iustitiamque et si non extinguit, temperat tamen ac frenat, neque sine causa Psalmista, quod in uerbis eius sancti notauerunt uiri, duobus hinc illinc misericordie uelut obicibus iustitiam circumcludens, postquam ait «Misericors et iustus Dominus», addidit «et Deus noster miseretur», quasi iustum Dominum non negans, sed misericordie uinculis iustitie manus ligans. Nunquid uero ut iustitiam in misericordia, sic et aliquando misericordiam in iudicio concludet, aut «obliuiscetur misereri Deus», ut Psalmista idem ait, «aut continebit in ira misericordias suas»? Absit ab eo id agere, absit a nobis id credere: male de Deo sentit, male de potentia misericordiaque eius opinatur quisquis et non misereri illum uelle penitentium et tantum misereri posse iudicat, quantum se peccare, cum peccatum hominis, quantumcunque sit, finitum certe sit, infinita Dei bonitas, infinita potentia; itaque salua spe salubri, salua sunt omnia, ubi illam abieceris actum est; gubernaculo carens, anime nauigium in huius uite pelago rerum fluctibus et tentationum flatibus agitur, nusquam portus quo spes dirigebat, nusquam celum quod spes ostendebat, sed «undique pontus» ut ait Maro, unde naufragium et procelle. Hec igitur summa sit: spem tenete, nemo illam uobis extorqueat; et si magna sint ualde que speramus, magna sunt nobis; Deo nichil est magnum, ante quem «tanquam nichilum substantia nostra est», et cuius ante oculos «mille anni tanquam dies hesterna que preteriit». Magna sunt, fateor, imo quidem immensa, si humanis meritis equentur. Ad largitorem mentes attollite: pusilla omnia, nec possibilia modo, sed facilia uidebuntur. Nam quid est, oro, quod nutare spem et titubare animos cogit? Digni nobis supplitio uidebimur, misericordia indigni, et utrobique non fallimur: nostrum enim erat affligi, illius est misereri, et dignum est ut indignitatem nostram dignitas eius absorbeat, quod profecto non fieret, si peccatum hominis posset Dei misericordiam impedire. Esto igitur ut nos odio digni simus: ille mansuetudine et misericordia dignus est; dignus est parcere, dignus nichil odisse omnium que fecit, dignus nullum perdere omnium quos pater sibi tradidit. Ista uoluentibus, cum cunta erga genus humanum Dei opera mirabilia et ineffabilis plena gratie uideantur, nichil impossibile uidebitur, nichil incredibile, stante hoc scilicet fundamento omnipotentissimum atque optimum Deum esse, ut nil tam magnificum cogitari queat, quod ille non possit, nil tam beneficum, quod non uelit. Supra hoc fundamentum quicquid fides extruxerit solidum stabit et hostilibus omnino cuniculis atque arietibus inconcussum et quicquid ille suggesserit, omnis illius impetus ac uis promptis atque facilibus retundetur obiectibus. His in fide receptis omnia plana sunt: uenisse Deum inter homines partu uirgineo editum et habitasse in nobis, docuisse uiam uite, crucifixum, passum, mortuum, descendisse ad inferos, Tartarum spoliasse, ascendisse ad celos, ad iudicium expectari. Magna sunt, fateor, sed quid horum omnium impossibile Deo est? Quod si omnia potuit, quid est quod noluerit omnium, que ad creature sue salutem pertinere cognosceret? Aut quid non potuit Cristus filius Dei, Deus uerus, implere quod prescire et prenuntiare potuit Ysaias Dei famulus purus homo, nec Ysaias modo uel alii prophete, sed Sibilla, ut aduentum Dei omnis sexus et omnis conditio testaretur? Ille enim ait: «Ecce uirgo concipiet et pariet filium». Quid Iudei cogitent, quid expectent miror hec legentes: pudet, puto, mutare sententiam. Atqui miseris libera uoce denuntio impletum Ysaie oraculum in Maria, nec iam aut amplius concepturam uirginem aut amplius parituram. Mitto alia huiusmodi et ceterorum sacra preconia de Cristo que et attexere longum erat et minime necessarium, quod et nimis multa et nimis omnibus nota sunt. Sibilla autem Erithrea quid de Cristo predixerit audiamus, siquidem de Cesare Augusto loquens sub cuius imperio nasciturus de uirgine Cristus erat, «inde» inquit «taurus pacificus leni mugitu mundi climata sub tributa concludet». Ecce iam ut euangelice concordat historie, ubi traditur «exisse edictum a Cesare Augusto ut describeretur uniuersus orbis»; de aduentu autem Domini breuiter primo uates eadem attigit his uerbis: «Cuius» inquit «diebus agnus celestis ueniet». Nec multo post id ipsum latius exequitur: «In ultima» inquit «etate humiliabitur Deus et humiliabitur proles diuina. Iungetur humanitati deitas, iacebit in feno agnus et puellari officio educabitur Deus et homo». Non intelligo quibus uerbis id clarius euangelista qui uidisset exprimere potuisset, quam presaga mulier instinctu sacre mentis expressit. Quin et Iohannis precursoris originem prophetauit: «Signa» inquit «precedent apud apellas: mulier uetustissima prescium concipiet»; deinde ipsius progressum atque exitum sic complexa est: «Eliget sibi ex piscatoribus» inquit «et deiectis numerum duodenarium unumque dyabolum. Non in gladio bello ue Eneadum urbem regesque subiciet, sed in hamo piscantis, in deiectione et pauperie diuitias superabit superbiamque conculcabit, morte propria mortuos suscitabit, et cum mactabitur uiuet et regnabit et consummabuntur hec omnia fietque regeneratio; ultimo bonos iudicabit et malos». Multa deinceps exequitur quantum datur intelligi de euangelistis, de Paulo apostolo, ad postremum de quibusdam quoque religionibus claris, que in ecclesia his diebus nouissimis sunt exorte. Michi ad presens que ad ipsius Cristi personam attinent attigisse suffecerit, que omnia eo ordine quo predicta erant impleta conspicimus; preter ultimum scilicet iudicium quod de re certi, de tempore dubii, expectamus. Et hec quidem uaticinia quia non adeo uulgata uidebantur curiosius inserui, que Erithree proculdubio Sibille sunt, ut que ex illius libro ad contextum elicui. Multa sunt alia que an Erithree an Cumee Sibille fuerint nescitur scriptorum discordia, que tamen talia sunt, ut eorum auctrix inter ciues ciuitatis Dei numeranda uideatur. Sane que sequuntur ut Sibille fuisse conuenit, sic cuius incertum est, cum Sibillas decem Varro numeret, studiosissimus atque doctissimus latinorum; que et Lactantio sparsim posita Institutionum eius libro primo, ab Augustino autem recollecta decimo octauo Ciuitatis Dei disponuntur hoc ordine. «In manus, inquit, infidelium postea ueniet; dabunt autem alapas Deo manibus incestis et impurato ore expuent uenenatos sputos. Dabit uero ad uerbera simplex sanctumque dorsum et colaphos accipiens tacebit, nequis agnoscat quod uerbum uel unde ueniet, ut inferis loquatur, et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti et horridum fel miscuisti. Templi uero uelum scinditur et medio diei nox erit tenebrosa tribus horis nimis. Et morte morietur, tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferis egressus ad lucem ueniet primus resurrectionis principio reuocatus ostenso». Hec uaticinia sibillina: cuiusuis Sibille sint, antiqua esse compertum est. Sin fuerint Erithree, longe antiquissima esse quis dubitet? quippe cum eam qui serius locant Romulo regnante circa urbis condite etatem, alii autem multo ante troiani belli uaticinatam fuisse temporibus tradant, qua etate ipsam Cumeam Sibillam floruisse nulla uidetur esse dubitatio. Hec siquis acriter animum intendat, non minus euangelica quam prophetica, hoc est non uaticinia magis quam historie uideantur, quod eorum euidentissima claritas facit ut quasi de preterito dici putes, qui mos quoque propheticus est. Quod ne pluribus probem satis a Gregorio probatum unum uerbum sibillinum dauitico consonum annotabo. Ubi enim ille ait: «Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potauerunt me aceto», illa quid dixerit audiuistis, nempe tam simile ut uno ore locuti uideantur, qui hauddubie uno spiritu loquebantur. Et hec quidem ac mille alia de Cristo diu ante carnalem eius originem dicta erant et circa ipsum tempus originis repetita sunt, quibus uero et eterno Dei filio temporalis fides hominum quereretur; quod non modo per prophetas et electos suos, sed per alienigenas, siue sanctos qualis est Iob, siue etiam infideles actum est, quid dicerent ignorantes. Huc enim et illa trahi possunt que Virgilius in Bucolicis de alio loquens ait: Iam redit et Virgo, redeunt saturnia regna, iam noua progenies celo demittitur alto. Et in Eneyde de Augusti imperio agens, sub quo Cristum natum supra diximus, ait: Huius in aduentum iam nunc et Caspia regna responsis horrent diuum et Meotida tellus et septem gemini turbant trepida hostia Nili. Que quidem religiosus et pius lector, quamuis de Cesare dicta, ad celestem potius trahet imperatorem, cuius in aduentum toto orbe signa precesserant, que audiens poeta neque altius aspirans ad imperatoris romani, quo nil maius nouerat, reflexit aduentum, cuius si uera lux oculis affulsisset hauddubie ad alium reflexisset. Nobis uero iam, gratias illi qui usqueadeo immeritos nos dilexit, hec omnia sine ullis externis testibus clara sunt et ita se oculis fidelium diuine lucis radii infundunt, ut nemo tam cecus sit qui non «iustitie solem» Cristum mente perspiciat; et quamuis ab ipsa ueritate uerissimum dictum sit «Beati oculi qui uident que uos uidetis», ego tamen hanc ipsam interni luminis claritatem, qua post Cristi reditum ad celos et nunc et usque in finem seculi deuote anime non carneis oculis, sed spiritus acie Cristum uidebunt, illi corporee uisioni quadam ex parte non imparem demonstrabo. Valde quidem fateor – nam quis neget? – felices oculos quibus in carne Cristus apparuit. Quam predulce enim spectaculum uidere nostra carne nostraque anima uestitum Deum, audire uerba, incessum aspicere, notare actus inter homines uersantis, quem stupent angeli, quem adorant, cuius pascuntur intuitu, cuius imperio gloriantur! Grande prorsus ac mirificum spectaculum posse dicere: Ecce hic homo est, quem audio, quem tango, quem uideo; homo, inquam, mortalis, uerus, inquam, homo et cui preter peccatum ortusque immunditiam de nostra humanitate nichil desit; et rursus: Ecce idem Deus nunc terras inhabitans et terrenas patiens erumnas, paupertatem, famem, frigus, estum, dolores animi et corporis, tandem passurus et crucem sed in illa mortem moriendo uicturus; ecce ut carneis pedibus terram premit qui celum creauit et terram, «et homo natus est in ea et ipse fundauit eam Altissimus»; uidere ad supplitium duci qui solem lunamque et stellas suis interim uiis ageret, spectare in patibulo pendentem, languidum, uix ferentem caput, qui tum maxime celum ac terras ac maria suo regeret ac sustentaret imperio, usqueadeo ut et terras tremor quateret et celum tenebrosus pallor inuolueret, ad nutum sui Creatoris orbe turbato, eaque omnia pro nostra salute fieri credere: magna hec et deuotis inuidiosa animis. Sed est aliquid quod nobis, licet extremis mortalium, contigisse felicius uideatur. Quis igitur nunc miretur se familiaritate contemni, aut quis iniquo ferat animo idem sibi accidere quod Cristo? Ille equidem a multis, stupendum dictu, sacratissima familiaritate contemptus fuit, quia inter eos natus atque uersatus erat quos saluare poterat et uolebat. Ab eisdem fabri filius et comestor carnium et demonium habens et seductor et blasphemus dici meruit; quod aduertens ipse ait: «Nemo propheta sine honore nisi in patria». Verum hec ab infidelibus est passus, dicat aliquis. Fatebor: sed et fidelium fidem titubasse et ipsa apostolorum corda Saluatoris morte turbata comperimus et Thome duritiem profuturam posteris legimus. Que si adhuc uiuo uel rediuiuo iam Cristo fidelibus contingere potuerunt, quid miremur Cristo ad celum unde uenerat iam regresso et ab oculis hominum amoto illas tam multas blasphemias, quibus a nostris, precipue ab Augustino, studiose grauiterque responsum est, ita ut acuti uir ingenii Porphirius, perstringente oculos pura ueritatis luce, conuictus sit? Quid de eo dicam, quod non hominis sed Dei cuiuspiam, ut aiunt, uere autem demonis ore confictum fertur? Cum uideret enim Cristi nomen, dolorem atque tormentum suum in orbe terrarum ante expectatum coli et ueram fidem martirum supplitiis assidue roborari, non ausus que in oculis omnium erant presentia negare, de futuro uaticinari miris cepit ambagibus, sed neque tunc equidem in Cristum loqui ausus, Petrum apostolum maleficiis atque artibus magicis cristiane fidei fundamentum statuisse ait, non tamen nisi trecentis et sexaginta duraturum annis atque illis exactis e uestigio ruiturum. Quo mendacio quid sibi uoluerit non uideo, nisi mentiendi morem non deserere, uel, in quod magis inclinor, miserorum animas in dubium adducere et, ab exorte lucis radiis auersas, in preteritarum tenebrarum reuocare caliginem atque ita, quoniam de reliquo desperaret, medii saltem temporis lucrum facere. Qua in re contra spem suam omnia euenere: plus enim martirum illa etate, quam omnibus deinceps seculis fuit, aut futurum credimus usque ad diem iudicii. Ita uero nugator et falsus ille spiritus, quicunque esset, Cristum non amore spontaneo sed coacta reuerentia excusans, Petrum uirum innocentissimum ac simplicem piscatorem magie reum facit et infert, quod nullo coarguente falsum pateat dictis, eum magicis artibus, laboribus ac periculis multis atque ad ultimum ignominiosa et crudeli etiam morte sua quesiuisse famam alteri, tantoque studio effecisse quod iam supra diximus, non ut ipse, sed ut Cristus, idque nonnisi tam breui tempore, haberetur Deus, ubi efficacissima michi uidetur Augustini percuntatio: «Si» enim, inquit «Petrus maleficus fecit ut Cristum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Cristus ut eum sic diligeret Petrus?». Nec minus efficax annexa responsio est: «Respondeant» inquit «igitur ipsi sibi et si possunt inteligant illa superna gratia factum esse, ut propter eternam uitam Cristum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut propter eternam uitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Cristum diligeret Petrus». Me uero non tam reliqua tacitum sequi iuuat, quam super ipsis exclamare: O nobilis anima, o diuina uis ingenii, cui neque lux ad detegendas hostium fraudes, neque robur ad firmandas amicorum mentes desit, cuius et interrogatio et responsio talis est, qualis et fidei pugilem et ueritatis athletam decet! Itaque satis reor illum signiferum Ciuitatis Dei, in cuius libris hec agit, sepe consiliis suis exercitum hostium terruisse eorumque conatus impios a menibus reppulisse, Ecclesie pace uel reddita uel seruata. Quod cum sepe alibi, tum precipue in hac hostili calumnia notum fecit, ubi demoniacum commentum quo interminabilis Cristi fides ad tam exigui temporis metam redigi uidebatur infregit, supputatione temporum falsum docens quod ille predixerat et sua etate, qua librum seu maxime locum illum scriberet, preterisse iam prefixum cristiane durationis terminum, et si rite recolo quinque preterea et triginta annorum spatium effluxisse eoque potissimum tempore, quo casurum penitus Cristi nomen credebatur, idola propter ipsum Cristi nomen apud caput Africe Carthaginem fuisse subuersa, atque ita dum maxime ruina speraretur tum et solidatum fidei fundamentum et culmen Ecclesie spoliis hostilibus exornatum. Et ille quidem pie, argute, fideliter more suo sacrilegium deprehendit mendaciumque detexit. Ceterum nimis forsitan exiliter probatum uideri potuit animis ad credendum tardioribus, suggerente tunc etiam demone non ideo falsum omnino uaticinium uideri, quod parumper erratum esset in tempore. Hoc est igitur quod dicebam, in quo felicius nobiscum agi uere michi uideor asserturus. Cristum in carne non uidimus eo modo quo apostolis est uisus, quamuis eum in operibus mirabilium suorum, nisi oculos claudimus, assidue uideamus. Sed uidemus utique radicatam atque firmatam fidem, quam illi sepe tremulam uiderunt; uidemus longe lateque uulgatum Cristi cultum et quanquam segnitie secordiaque nostra Cristo nichil, nobis multa decreuerint, multo tamen adhuc latius quam tunc resonat Cristi laus. Miramur imperia regesque, persecutores olim cristiane religionis, nunc in Cristi nomine et in crucis obbrobrio gloriantes. Rusticos cernimus iam de fide certiores, quam tunc esset apostolus Thomas, nec locum clauorum nec uulnera requirentes: multos scimus pro Cristo intrepide mortuos et paratos mori et non solum unius ancille hostiarie uocibus, sed omnium tyrannorum minis atque tormentis immobiles; patientia uictam impiorum rabiem, carnificum duritiam fatigatam, iniectum pudorem iudicibus et repente de tortoribus martires euasisse. Non quod nos peccatores apostolis aut apostolicis uiris aut omnino etatem nostram illi conferam, sed quod, nisi fallor, ad nos quoque diuine munus gratie peruenisse uideo, eodem ipso largiente «qui dat omnibus affluenter nec improperat», quique operarios hore undecime non prioribus tantum equat, sed in exhibitione diuine mercedis ab eis incipiens de «nouissimis primos» facit. Certe completur in nobis, eo prestante, quod idem ait Thome: «Quia uidisti, credidisti: beati qui non uiderunt et crediderunt». Illis datum est presentem Cristum cernere: nobis Cristi solidam atque uulgatam fidem, calcatos errores, uictas hereses, calumniasque omnes uel iniquorum hominum uel spirituum impurorum radicitus spectare conuulsas, nec iam amplius euerti idola, sed euersa undique et confracta et quasi per mortem e corporibus animas, sic per fidem ex idolis spiritus impios atque maleficos abiisse: quod iam ab ipsis fidei primordiis in Apolline delphico magni temporis illius fatentur auctores, quamuis, cause ignari, ceu grauissimam hanc iacturam defleant, «non maiore ullo deorum dono secula sua carere» iactantes «quam delphica sedes quod siluit». Nosses autem, Lucane, rei causam, equidem non querelis sed gratulationibus uterere, quod ueterator ille spiritus qui se diuinationis deum cuntisque, ut sic dixerim, diuiniorem atque, ut Lactantii uerbo utar, «quasi deorum Africanum» esse falsa persuasione uulgauerat, Cristi confusus aduentu obmutuisset et ueritatis ante oculos mentiri timuisset ac fallere. Et hec quidem ab initio, ut dixi; postmodum uero fugati demones, quod euangelice historie et sanctorum gesta testantur, ipsis horrenda heiulatione clamantibus: «Iesu, fili Dei uiui, quid uenisti ante tempus torquere nos?», quasi ante tempus uenisset, qui antequam ab illis expectaretur, hoc est ante iudicium, uenerat: demum et templa obruta et disiecte statue, donec eo peruentum est, ut iandudum neque deorum templa uspiam neque idola que obruantur aut frangantur appareant. Itaque nunc et iampridem uerissimum plenissimumque tempus illud aduenisse dixerim, quod alter demon animose minus, sed proculdubio magis uere, insusurasse uidetur cultori cuidam et amico suo; nam quid aliud sibi uult illa tam flebilis cum Asclepio querimonia Trimegisti, per quem, ut Augustini dictum usurpem, «dolor demonum loquebatur»? Ille quidem Egiptum, quam imaginem celi et totius orbis templum uocat, ego superstitionum et errorum omnium fontem uoco, que non Ysim modo et Osirim, sed tauros et cruentum animal cocodrillum colat et illa ludibria adoret, de quibus nunc dicere longum sit, deplorat aliquando idolis carituram, quasi melius aliquid sit homini, quam errore et falsa opinione liberari, aut quicquam peius, quam operi manuum suarum miserabilem seruire animam et hominem timere quod fecerit. Sed enim tempus futurum ait, quo hec fierent, que iam Deo gratias facta sunt, non solum in Egipto, sed in toto pene orbe terrarum, et licet Augustinus sua hoc etate factum dicat, et uerum dicat, tamen propter uicinitatem temporis uaticinio prefiniti delicatis et pigris animis nescio quid adhuc scrupuli suberat. Nunc, quoniam iam non semel, sed paulominus quater trecenti et sexaginta quinque fluxerunt anni stante semper et multis in locis aucta tractu temporis Cristi fide, quis non mentitum intelligat, qui hunc annorum numerum euo nostre religionis ascripserit et uel nescisse quid diceret, uel fallere uoluisse? Que licet ita sint ut diximus, multis tamen adhuc res in dubium redit, tanta suspitionum nubes, tanta uertigo mentium, tantus diffidentie torpor inest; non quia de potentia Dei quisquam omnino, nisi amens, dubitet, sed quia de suo merito diffidit homo neque tantum uel optare audeat uel sperare, quantum sibi ultro uidet impensum, ideoque magnitudinem beneficii celestis cum indignitate sua conferens hesitare incipit secumque disquirere uera ne felicitas sua sit, an prestigio et uelut beato quodam somnio eludatur, quasi ulle prorsus in hoc humani meriti partes sint et non totum misericordie Dei sit, non modo quod felices sumus, sed quod sumus. Est ergo uerissimum quod supra dixeram: digni nobis non gratia sed supplitio uidebimur, neque uero fallimur; supplitio digni sumus: «peccauimus cum patribus nostris; iniuste egimus; iniquitatem fecimus»; sed an impune patribus fuerit oblitos esse operum Dei, spreuisse consilium eius, tentasse Deum, irritasse Moysen familiarem eius, conflasse uitulos, adorasse sculptilia, murmurasse in tabernaculis, comedisse sacrificia mortuorum, immolasse demoniis filios suos et effudisse sanguinem innocentem idem psalmus insinuet, qui licet in misericordias desinat, que in Deo semper infinite, infatigabiles, inexhauste sunt, ante tamen: «aperta est terra et deglutiuit Dathan et operuit super congregationem Abiron. Et exarsit in sinagoga flamma, combussit peccatores. Et iratus est furore Dominus in populo suo et abhominatus est hereditatem suam», idest auersus est ab eis, sic enim locus ille exponitur, quod est extremum omnium malorum et ruine proximum supreme. Sed an forte nobis impune est? Quotidie plectimur, undique comminationes, undique stimuli, flagella undique, neque uel sic desinimus, aut raptanti animos uoluptati frena substringimus: non patimur quod meremur, fateor; patimur tamen multa, que nisi ob peccati penam ac uindictam minime pateremur. Parum ne supplitii dabant patres illi superiores, quando uniuersali diluuio montium summa cacumina tegebantur, quando uase illo ingenti, ut animantium reliquorum, sic humani generis seminarium seruabatur, unde descenderunt quibus maria paterent et montane uie speciem preberet unda consistens? Dum super impias ciuitates sulphureos atque igneos globos plueret iratus ab alto Deus? Parum puniebantur Egiptii, dum tot tam uariis plagis celo missis assidue uapularent? Parum Assirii, dum effeminatis regibus seruire cogebantur? Parum Greci, quo tempore florentes populi ornateque ciuitates in se diuise «dum imperare singule cupiunt» ut Iustinus ait «imperium omnes perdiderunt» et accessio facte sunt Macedonum, gentis ad id tempus incognite et obscure, sed alienis in lucem cladibus uenture? Parum ipsi Macedones, dum insperato ad celum euecti subito corruerunt regesque suos uinctos trahi ante currus romanorum ducum in Capitolium conspexerunt? Parum Siculi et Hispani inter Romanos et Carthaginienses, uelut inter rabidos lupos indefense oues et inualide, diu preda nunc huius excercitus nunc illius? Parum denique Italia per Romanos suos accolas tot egregias et antiquas inopino noue gentis seruitio opprimi uidens, et ipsa demum tota continuo quingentorum annorum turbine et innumerabilibus bellis attrita multaque uix cum indignatione perdomita? Parum quoque Carthago ipsa et, ut breuiter dicam, omnes alie nationes et uniuersus orbis mali passus est, quando sub unius iugum populi totum genus humanum cum indignatione itidem et dolore publico cogebatur? Ipso scilicet populo Romano «ducentis annis, qui» quingentos de quibus modo diximus «secuntur, Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum» ut Florus historicus ait «bellis ac uictoriis peragrante»? Ad postremum ipsi uictores gentium Romani quam feliciter agebant, dum uel in ipso nascentis imperii flore Senonum flammis arderent, uel tantis laboribus orbe subacto intestina discordia laborarent externisque uictoriis pro instrumento belli ciuilis uterentur, omnibus uictis uictricia in se arma uertentes? Ut recentiora illa preteream, Italiam, Africam, Gallias, Hispanias totiens Gothorum, Hunnorum, Longobardorum atque Vuandorum predam, tot barbaricos motus, tantam stragem populorum, tot urbium ruinas, et preter hec mala nostri eui, que in oculis sunt et que siccis oculis cernere nequeo, bella undique, mare inuium et latrociniis infestum, terras inhospitas, et humanis federibus fractis nichil uspiam tuti, nichil inuiolati et ubi domus pacis a seculo fuerat inauditumque atauis nomen belli, illic modo predonum acies uagari, mestam solitudinem, uastitatem, metum locis omnibus, uix ipsis Cristi liminibus ignosci. Adde luctuosos et tragicos regum casus: huius collum laqueo elisum, illius truncum gladio caput, huius et gladio et laqueo fediorem carcerem. Quibus hec seculis insimul audita, seu quibus in annalibus lecta erant? Atqui nostris hec oculis cunta conspeximus et mala presentia astipulantur historiis auditusque miraculum uisus extenuat. Nota populis loquor: regnorum capita Parthenope et maior Balearica et Parisius attestantur. Adde pestem sine exemplo totum ab ortu solis ad occasum mortale genus una ueluti falce metentem, exhaustas urbes ciuibus et funeribus refertos agros, laxatas sepulcrorum sedes cadauerumque congeriem passim nullo delectu nulloque honore iacentium et latifundia fedis angusta cineribus. Adde insolitum terre motum: concussam caput orbis urbem Romam, impulsas turres, stratas ecclesias, magnam Italie partem ipsasque Alpes et Germanie proxima tremuisse. Sensit Rhenus et nobilis illa semilatina urbs, quam Basileam uocant, que leuum eius amnis tenuit latus solidum extantis ripe premens uerticem et, siquid tutum esset in terris, fortuitis casibus inaccessa uidebatur; hanc anno qui presentem preit ita uidi inter barbaricas urbes nescio quid itale mansuetudinis preferentem, ut siue id terrarum uicinitas sit, siue insita suauitas accolarum, menstruam moram qua ibi romanum imperatorem prestolabar non modo non molestam michi effecerit, sed iocundam. Tandem, cum expectatio frustra esset, progressus circa XX dierum spatium, ubi michi querendus princeps fuit, in reditu ita urbis illius effigies mirum et miserabilem in modum uersa erat in nichilum, ut cum paulo ante et magnifica domorum species et forma ciuium omnino non barbara et loci presul uir preclarus et amici, quos michi puero Bononia condiscipulos fecerat, post longum tempus redditi singula animum delectassent et expectationis tedia leniuissent, mox michi nisi lapidum montes et silentium et horror spectantium oculis atque animis obuiarent, mutatione tam subita, ut nemo aliud quam somnio lusum se et aut falsum uidisse aut uidere falsum crederet. Iunge autem his uniuersalibus singulorum uite mala, dolores, egritudines corporis atque animi, mille generum pericula. Unde non metuas? Ut que metuuntur obliuiscar, mille laborum formas et uite tedia, quibus nichil est grauius. His accedunt milia tentationum et demonum insidie immortales et permissu omnipotentis Dei uiolenti spirituum incursus et tam multa sine indutiis animarum bella domestica, ne sua propria cuiuslibet etatis attingam: pueritie leuitatem, adolescentie ardores, iuuente certamina, solicitudinem atque tristitiam senectutis comites curasque insomnes et impacatas querimonias et supreme mortis anxietudinem atque inclementiam nullius glorie aut potentie deferentem, denique comunes mortalium omnium metus omnes et, si in sermone religioso fati nomine uti licet, inexorabile monstrum illud et «auari strepitum Acherontis» mundique confusionem inquietamque uoraginem, que quisquis «subiecisse pedibus» potest, merito describitur felix a poeta, ea felicitate que sperari potest in hac lacrimarum ualle. Hec interim pauca de multis attigerim, et sileo nuditatem nulli animantium tam inopem, sileo fragilitatem nulli tam manifestam, sileo indigentiam nulli penitus tam abiectam tamque humilem, sileo spes inanes, anxias, infinitas, inexplebiles, inconsultam uite cupidinem, superuacuum mortis horrorem, luctum precocem, risum tardum, cecitatem anime seipsam nescientis, ridiculam ignorantiam rerum uariarum et scientiam laboriosam, magis in dies quid sibi desit agnoscentem et profectu notitie causas laboris ac doloris et indignationis aggregantem. Multa nunc possem talia referre uel publica uel priuata, sed et satis ista sufficiunt satisque perturbant, et si de omnibus loqui uelim, non unius libri angulus, sed multa michi sunt implenda uolumina, quod alio quodam libro michi uideor pro ingenii uiribus et facultate otii prestiturus. Quod equidem ad hoc inceptum attinet, has omnes et reliquas mundi pestes, quarum nullus est aut modus aut numerus, peccata hominum fecerunt, que si nulla essent, nulla esset miseria humana, nulla calamitas, nulla confusio, nulla mors; nunc autem tanta sunt, ut preter conscientie stimulos metumque iudicii et presentes penas quibus assidue castigamur, aliud maius malum secum ferant, quod enim super omne malum est, infideles et incredulos ac subinde desperantes et, quasi Deus humana non curet, in omne scelus ac dedecus pronos faciunt, dum ita nobis uidemur, ut omnino suspicari nequeamus tanta sic meritis beneficia celestia conferri, quasi non amplius Deus misereri possit, quam homo delinquere, et quasi non illud propheticum sit uerum: «Cum iratus fueris, misericordie recordaberis», et que de his superius dicta sunt. Omnia enim conscientie uis de memoria exturbat usqueadeo, ut quotidie stupeamus mundum stare, illius etiam immemores quod scriptum est: «Misericordia Dei est quod non sumus consumpti». Hec est profecto columna inuicta et immobilis basis, que mundum tanto scelerum fasce depressum adhuc substinet, que licet misereatur et punit, et quanquam equo parcius, grauiter tamen. In se oculos reflectat qui hoc uerum esse non credit: inueniet domi sue quisquis non modo uirilem erumnarum partem, qua comperta me uera locutum fateatur, sed plusculum aliquid, quo se pregrauatum egre ferat, preter paucos abundantes in seculo, de quibus dicitur: «in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur». Quibus tamen siquis in sanctuarium Domini ingressus «nouissima eorum consideret», heu quanto grauiora et longiora supplitia reseruantur! Neque uero quisquam hec tam multa eo spectare extimet, ut misericordiam Dei uerbis extenuem, sed ut illam probem mixtam esse iustitie. Atque ita maxime duritiem quorundam qui misericordiam solam tot inter culpas sperare non audent, molliam atque demoliar; quamuis enim ut iudex puniat miseretur ut pater, plus multo paterne dementie retinens quam iudiciarii rigoris; quod si non ita esset, iandudum nichil reliqui superesset in quo puniremur, tanto maior est morbi uis quam egrotantis et saucie humane nature uigor, nisi eam qui condidit adiuuaret. Cuius uel gratie magnitudinem, uel consilii altitudinem super filios hominum quis ne dicam humanis uerbis explicet, sed humana mente concipiat? Nempe ad diuinum munus metiendum diuino auxilio est opus et Dei gratiam agnoscere Dei gratia est. Non est hominis per seipsum celeste misterium scrutari; quia tamen et ceci et claudi, licet in tenebris fessi, rectam semitam palpitantes querunt, loquar pauca de his quorum scientiam quero magis quam profiteor. En fragilitas nostra ante oculos nostros semper; nichil agimus quod non nos humane conditionis admoneat atque miserie, de qua quidam integros ediderunt libros, tractatus alii eximios, de qua Plinius Secundus VII Naturalis historie breuiter attigit, sed stilo excellenti ac florida ubertate sententiarum, de qua Augustinus latius agit libro Ciuitatis Dei, unde Cicero ante omnes librum sue Consolationis adimpleuerat, de qua michi quoque nonnunquam fuit impetus loqui aliquid et uagantem calamum in hos fines immittere, nisi quia et nimis magna et nimis nota res uisa est, quod et tam multa se offerent, ut, unde ordirer aut quid potissimum dicerem incertus, nunquam satis explicari posse rem tantam arbitrarer et superuacuum uideretur quicquid ea de re dictum esset, de qua noui nichil ab homine dici posset, hoc unum itaque commemorasse satis esse, nil miserius homine, nil debilius, nil pauperius et aduentitie opis egentius; quamuis indigentiam, imbecillitatem et miseriam hanc, unde simus et quid simus quid ue futuri simus, quibus ue tramitibus, unde, quo pergimus, nisi nos fallimus, sine libris, sine cuiusquam admonitione scimus experti neque dum nostri meminimus horum possumus obliuisci. Contra uero diuine nature omnipotentissimam maiestatem non tam scimus quam opinamur et contemplamur, «inuisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspicientes»; attoniti et ueluti solis luce mortales uincente oculos hoc unum scimus, non quod nichil scimus, ut parum intellectui suo fidens ait Socrates, sed hoc certe: rem esse ineffabilem et incomprehensibilem ac nostris ingeniis inaccessam. Horror stuporque ferit animum nostram simul et humilitatem et illius altitudinem contemplantis – illud quod ne contemplari quidem ad plenum possumus ex quo factum est, quis antequam fieret cogitasset? – quo scilicet, quam potenti et quam misericordi remedio huic tante miserie sit consultum. Lippi et inualidi adhuc tante lucis aciem ferre non possumus et in ipsum lumen quod amamus figere oculos non audemus, tali tamen felices impotentia, quibus plus gratie collatum est, non dico quam mereamur aut mereri ualeamus, quorum omne meritum in primo parente quasi uiror arboris in radice aruit, non dico quam pro quo dignas grates saltem uerbo persoluere, sed plusquam intelligere uel tenuiter suspicari. Gaude igitur, humana natura, de extremis miseriis facta felicior quam toto capere possis ingenio. Intendite, queso, huc ingenia literata, audite Plato, Aristotiles, Pithagoras: non hic ridiculus ille circuitus animarum et uana metempsicosis, sed maius quoddam uere salutis archanum latet. Audi, Varro, studiosissime hominum abditarumque rerum inquisitor ardentissime: non hic tuorum turba et fallacie deorum, sed unius Dei ueritas pietasque describitur. Adeste Cicero atque Demosthenes: non forensis, sed celestis causa agitur, quid hic ingenium, quid facundia uestra possit experimini; et uos, Homere et Virgili, adestote animis: non hic greci reges aut romani imperatores uel duces neque falsus ille «superi regnator Olimpi» Iupiter, sed regnator celi uerus canitur Cristus. Cogitate inter celum et terras quanta distantia est et, ubi diu frustra, iantandem utiliter laborate, fingite animis ut terra salua sit necessarium esse celo illam iungi: quibus id artibus fiet? Hic uestrum acumen, hic intelligentiam requiro; nunquam reor talia cogitastis. Cogitate modo et intendite, excitate animos, ingenia subleuate; puto autem cum ualde surrexerint mox ad destinatum peruenire nequeuntia et labore indaginis fessa subsident. Multa de nubibus, de imbribus, de fulminibus, de uentis, de glacie, de niue, de tempestate, de grandine, multa de animalium naturis, de potentiis herbarum, de qualitatibus rerum, multa denique de tumore pelagi, de tremore terrarum, de motu celi ac stellarum disputata acriter et tractata subtiliter reliquistis, at quibus modis terre celum iungeretur atque uniretur unum hoc ex omnibus non uidistis. Magnum forsan et prorsus impossibile contraque nature leges uideatur tam magna tamque distantia iungere; atqui maius quiddam multoque distantius est quod moueri oportet et inclinari ut terra saluetur. Inter celum nempe et terram distantia ingens, fateor, sed finita est, inter Deum uero et hominem infinita. Homo quidem terra est, unde nomen accepit, de terra ortus, in terra uiuens, in terram reuersurus; Deus autem non celum, sed celi conditor, tantum celo quantum terra altior utrobique tantundem presens et tantundem distans, et si enim celum terra nobilius non negetur, idem tamen utriusque creator ac rector Deus, «qui fecit celum et terram, maria et omnia que in eis sunt» et, localis spatii non capax, ex equo omnem suam regit ac supereminet creaturam. Quid igitur fiet? Vos interrogo, doctissimi homines, qui multa curiosius quoque quam oportuit libris ac memorie mandantes unum quod et maximum erat et summe salutiferum atque apprime necessarium siluistis. In quibusdam sane codicibus uestris predicari Deum et eius Verbum et multa, que circa summum fidei uerticem et coeternam Patri Filii personam euangelicis apicibus conueniant Augustino testante notum est, quod scilicet, «in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum», quodque «omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil», at qualiter «Verbum» illud «caro factum sit», qualiter terre iunctum «habitarit in nobis» «hoc doctus Plato nesciuit», ut ait Ieronimus, «hoc Demosthenes eloquens ignorauit»; quorum primus dixisse fertur «nullus Deus miscetur hominibus». Atqui uel falsum hoc, Plato, dixisti, uel falso tibi sententie huius inuidia data est. Quanto melius hac in parte Seneca! Ait enim: «Deus ad homines ueniet, nulla sine Deo mens bona est». Certe Deus noster ad nos uenit, ut ad eum nos iremus, idemque Deus noster mixtus est hominibus, quando «habitu inuentus ut homo» habitauit in nobis; profecto enim, quod non tantum Plato negans sed et Seneca confitens ignorabat, quodque prorsus ignotum erat homini, nisi cui forte diuinitas reuelasset, immota lege diuini consilii ab eterno attollenda erat humanitas, inclinanda diuinitas; utrunque pariter factum et salubris celebrata coniunctio est, sine qua egra semper et languens humanitas iacuisset. Neutrum sine altero potuit fieri, aut per alium fieri, quam per Eum qui «inclinat celos suos et descendit», qui respicit terram et facit eam tremere, per illum itaque nec per alium factum est. O inenarrabile sacramentum! Nam quo altius humanitas attolli poterat, quam ut homo ex anima rationali et humana carne subsistens, homo mortalis casibus, periculis, necessitatibus nostris obnoxius et, ut paucis absoluam, uerus ac perfectus homo, et a Verbo filio Dei Patrique consubstantiali et coeterno in Deum atque in unitatem persone ineffabiliter assumptus, duas in se naturas mira rerum prorsus imparium aggregatione coniungeret? Quo, inquam, homo poterat altius ascendere, quam ut homo Deus esset? Ex aduerso quonam magis deprimi declinarique diuinitas poterat, quam ut persecutiones, iniurias, terroresque et mala nostra preter peccatum omnia passurum mortale corpus indueret, cum quo usque ad ultimas contumelias, ad uerbera, ad passionem ac mortem, «mortem autem crucis», pro salute assumpti hominis humiliata descenderet? Que quia tam magna tamque supra intellectum erant, ut ea capere ingenia dura et superba non possent, quippe que non ingenio sed fide capiuntur, fecerunt sibi hereses innumeras et in primis duas, quarum altera Cristum Deum tantum et non hominem, altera hominem et non Deum decepta contendit. Ceterum utriusque durities, ut reliquarum omnium, uere fidei malleis contusa fidelibus cautionem, suis auctoribus interitum sempiternum peperit. Iamque adeo peruulgata est ueritas, ut nullum fere uirus mortiferi dogmatis latere aut fallere catholicum gustum queat; omnia passim in oculis atque in manibus sunt; frustra iam piis foribus obuersatur circulator hereticus; frustra inuisibilis hostis accingitur; patescunt doli omnes artesque translucent: pastor hunc horridus, hunc ferratus miles, durus fossor, insomnis mercator, nauta uagus, denique hunc fidelis spernet anicula, et si enim expliciter fidei articulos defensionesque non nouerit, assuete tamen pie aures ueris dogmatibus et opplete diuinorum atque celestium fragore tonitruorum contra omne sacrilegium et simplicitate confessionis et fidei firmitate uallantur. Sed enim uictus in firmitate fidei atque hinc repulsus alia retentabit; obiciet operis difficultatem, temporis malitiam ambiguumque successum. Dicet: Esto, sit Deus Cristus; quis illi obediet? quis implebit imperia tam dura? si saluari hominem uellet, aut plus uirium daret, aut leuiora preciperet. Rursum: Et quis consilium Dei nouit, cum sepe homines lateant humana consilia? Quis scit an idcirco precipiat, ut excitet; ideo minetur, ut terreat, ut impleti memor in iudicio, sic precepti futurus immemor neglecti? Contra hanc impiam atque falsiloquam suggestionem, fratres mei, clamemus singuli, clamemus omnes ad Dominum et exaudiet nos et intonabit in aures eius iustus clamor; dicat quisque quam maximo nisu anime potest et uocem lacrimis, si datur, aspergat frangatque suspiriis: nulla melodia suauior Deo est. Vult ille amari, uult de se sperari, uult cum gemitibus orari. Dicat autem quisque: «Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa». Spiritus quidem carnem et ossa non habet, linguam uocemque non habet: quibus igitur instrumentis loquitur? O utinam deforent instrumenta periculisque nostris illius exarmatione succursum esset! Quod fortasse ideo non fit, ut aduersus hunc hostem nostra militia quo laboriosior eo clarior sit acceptiorque duci nostro. Loquitur ille multa intus in anima, que quisque nostrum tacitus non sine graui exercitio suo fert. Valde autem prouidendi cauendique sunt hostes, quos intra muros, ut ita dixerim, familiaribus insidiis inque intimis anime penetralibus experimur. Habent tamen interdum et linguas et uocem: et quas, oro? dicat aliquis. Nempe linguas impiorum hominum, uocem uulgi, siquidem e tot linguis una totius populi uox est. Laudat uoluptatem, uirtutem despicit, Cristi uiam uel ambiguam uel inaccessibilem saltem dicit. Raros ueritas testes habet. Inter hec uiuimus; in hanc temporum particulam coniecti sumus: his moribus non utendum dico, sed resistendum. Quod nobis miseris, quibus adhuc inter seculi fluctus anceps nauigatio agitur, laboriosum longeque difficile dixerim; nam et estu rapimur rerum temporalium, nec plus otii contigit quam quod nobis peccatorum et occupationum nostrarum intermissione permittitur. Vobis uero iam portus tuta tenentibus circumspectio prouisioque facilior multo est. Abscidistis quidem mundi nodos, negotiorum laqueos, uincula rerum; nudi et liberi multis e tempestatibus enatastis, ubi quiescere liceat et uacare. Itaque ad illud eximium salutis studium cui uni, neglectis omnibus aliis, intendistis, necessario otio abundantes, hoc tam magno licet paucis cognito Dei dono utimini parce, sobrie, solicite, nequa uobis ex otio, ut fit, tumultuosior occupatio renascatur: otio etenim est opus non resoluto et inerti atque eneruante animos, sed strenuo et, quod maxime uestrum est, religioso et pio. Hoc ergo, fratres, agite, hoc ad salutem tramite pergite: nullus rectior, nullus est tutior atque ideo totiens hoc a uobis hodie postulo, ut uacetis. Ubi enim ieronimiana translatio habet: «Vacate», uetustior habebat: «Otium agite», cui inherens Augustinus ait: «Unum certe querimus, quo nichil est simplicius; ergo simplicitate cordis queramus illud. Agite otium, inquit, et agnoscetis quia ego Dominus: non otium desidie, sed otium cogitationis, ut a locis ac temporibus uacet». O profundum et salubre consilium, fratres, quod ut ad liquidum intelligeretur adiecit: «Hec enim fantasmata tumoris et uolubilitatis constantem unitatem uidere non sinunt: loca offerunt quod amemus, tempora subripiunt quod amamus et relinquunt in animis turbas fantasmatum quibus in aliud atque aliud cupiditas incitatur: ita fit inquietus et criminosus animus, frustra tenere a quibus tenetur exoptans. Vocatur ergo ad otium ut ista non diligat, que diligi sine labore non possunt». Hec ille uir et pietate magnus et literis. Ego autem, fratres, ad hoc uos otium uoco, hoc postulo, hoc hortor, hoc obsecro: agite otium et uacate. Ambo enim optima, imo equidem unum sunt sicut et que secuntur: «agnoscetis quia ego sum Dominus» et «uidebitis quia ego sum Deus». Dulcis uia, felix terminus; uacare et uidere, otium agere et agnoscere, et non modo per breuissimum laborem ad longeuam requiem, quod ipsum peroptabile erat, sed, quod immense gratie est, per temporale gaudium ad eterna conscendere. In hoc culmen scandite, unde ascendendi altius est uia, et in huius otii arce consistite: hic nullo strepitu auribus, nullo puluere rerum transeuntium obstante oculis, omnes hostis dolos tendiculasque prospicite. Quamuis enim, ut dixi, illi gratias qui nos omnem ueritatem docuit, iam eousque profectum sit, ut uel suapte natura, uel consuetudine in naturam uersa, bene institute mentes atque aures ultro respuere didicerunt quicquid aperte dissonum uero est, illud tamen occultius dyabolicum murmur ex ore impii cauendum, qui apparenter melior sed deterior existenter, Cristum laudando impedire cogitet uestrum iter, quo ad Cristum peruenitur. Iste quidem aget hoc modo: Sanctum fateor quicquid Cristus iubet, sed implere precepta Dei supra hominem est; itaque si in rerum humanarum executione laboramus usqueadeo, ut sepe nos cepto impares agnoscamus atque ideo meliore consilio desistamus, quid de diuinis est sperandum? Linquamus illa igitur angelis, quorum excellentissimi etiam sub pondere corruerunt: celestia sane celicole, nos humana tractemus, et fortasse consultius fuerit non ingredi iter hoc arduum preruptumque, quam medio calle desistere, et hac saltem uita dum adest frui, quam spe incerti certum perdere. Veniet alter, eo periculosior quo proximior uero, qui et rectas Cristi semitas et sancta iussa fatebitur et has peruias et hec possibilia non negabit, sed difficultatem rerum nostramque mollitiem multoque maxime nostre etatis, de cuius desperatis ac perditis moribus nichil a quoquam satis ne dicam nimium dici potest, uerbis exaggerans feruenti proposito quoddam diffidentie frigus asperserit, aut forte facilia predicans differenda concludet: posse enim cum libuerit impleri, dandam quoque partem temporis huic uite, cuius muneribus hauddubie sit apertior uirens etas; cetera senio committenda, quod maturioribus oportunum consiliis sit, ac tum maxime de altera uita cogitandum, dum huius finis in proximo est, eo presertim quod et in rebus omnibus sit ordo pulcerrimus et cum semel abscesseris turpis ad ista sit reditus: non minus Deo placuisse qui penitentiam egerunt, quam qui sic uixerunt ut eo remedio non egerent. Horum ac similium suasores non deerunt, uel sermones hominum, uel taciti cogitatus, quod sibi contingere posse quis miretur, cum contigerit Augustino, quod ex Confessionibus suis constat, et iam ante contigisset Antonio, tam duri propositi et tam solide uirtutis ac fidei uiro, quod Athanasii testimonio notum est? «Inimicus» enim, inquit «nominis cristiani dyabolus impatienter ferens tantas in adolescente uirtutes ueteranis eum aggressus est fraudibus. Et primo quidem tentans siquo modo posset ab arrepto eum instituto detrahere immittebat ei memoriam possessionum, sororis defensionem, generis nobilitatem, amorem rerum, fluxam seculi gloriam, esce uariam delectationem et reliqua uite remissioris blandimenta, postremo uirtutis arduum finem et maximum perueniendi laborem, necnon corporis fragilitatem suggerebat et prolixa spatia temporis, prorsus maximam ei cogitationum caliginem suscitabat, uolens a recto proposito reuocare». Hactenus Athanasius. Vos autem, fratres, eodem quo Antonius orationis clipeo hec hostis tela repellite, siquidem dyaboli telum est quicquid loquitur impiorum os. Multa igitur tela iaculatur, multas etenim linguas habet, ceu totidem amenta quibus hastilia uenenata contorqueat; nec linguas modo, sed et oculos et aures et manus habet et brachia et pedes: denique, sicut iusti anima sedes est Cristi, sic impii anima sedes est dyaboli et sicut anime, sic et anima presidenti totum corpus obtemperat. Inde igitur talia suadente illo, quid detur aut quid apponatur nobis ad linguam dolosam? Si hoc queritis respondetur uobis per prophetam: «Sagitte potentis acute cum – carbonibus desolatoriis». O ingentis mali remedium oportunum atque efficax! Quo genere sermonis alibi utitur propheta idem: «Sicut sagitte in manu potentis, ita filii excussorum». Unde non immerito queri solet quis hic potens, que sint he sagitte, qui sint hi carbones. Et certe nemo potens, nisi cui dictum est: «Scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio», et ab alio quodam: «Multum ualere tibi soli supererat semper, et uirtuti brachii tui quis resistet? quoniam tanquam momentum statere sic ante te est orbis terrarum et tanquam gutta roris antelucani que descendit in terram, sed misereris omnium, quoniam omnia potes». Et rursus ab alio: «Potens es, Domine, et ueritas tua in circuitu tuo», et ab alio: «Beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem». Et ab alio: «Qui transtulit montes et nescierant hi quos subuertit in furore suo, qui commouet terram de loco suo et columne eius concutientur, qui precipit soli et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo, qui extendit celos et graditur super fluctus maris, qui facit Arturum et Oriona et Hyadas et interiora austri, qui facit magna inscrutabilia et mirabilia quorum non est numerus». Hic est igitur, fratres, solus et uerus potens. Nam quis, queso, alius potens, aut quantula hec nostra potentia est, seu uerius nostra fragilitas in hoc perangusto terre habitabilis angulo siue, ut proprie dicam, puncto, qui, si terra ad uniuersum puncti rationem obtinet, puncti punctus esse deprehenditur, in quo quidem omnes degimus mortales, genus laboriosum, anxium, solicitum, tanto mari totque paludibus obruto, tot desertis inhospito et inculto, tot amnibus montibusque distincto, tot regnis atque imperiis scisso, tot bellis ac discordiis inquieto, quo tam iugibus curis, tam longo labore breuique tempore possidendo non secus ac perpetuo superbimus, cuius fugitiua felicitas, quamuis insano fulgore perstringente oculos aliquid esse uideatur, quid tamen uere sit multis experimentis, sed nullo clarius quam morte agnoscitur? Sagittas uero quas alias opinemur, nisi apostolos ac nuntios, quos potens ille de quo loquimur in medium suorum hostium iaculatus est, seu uerba uite et testimonia Euangelii late sparsa et siue per illos, siue per seipsum regum ac populorum infixa sunt pectoribus, non doloris asperi, sed predulcis amoris causatiuo uulnere, de quibus ipse non semel sed iterum et iterum gloriabundus et exultans dicit: «In nomine Domini quia ultus sum in eos»? Vere igitur potens, qui paucis sagittis orbem domuit seque de tot aduersariis ulciscens tot animas duci hostium eripuit: uere acute sagitte, que facili iactu durissimis adhesere precordiis: carbones uero desolatorios seu uastatores, utrunque enim in antiquis codicibus lectum est, quid aliud putem, nisi ardentes et ignitas animas eorum, qui uos in hoc sancto proposito precesserunt? Sepe cui uerba non proderant, exempla profuere puduitque non sequi cui non credere non pudebat; tanto uehementior aculeus est actuum quam uerborum. Aduersus linguam igitur dolosam, ne ancipiti cuspide tenerum cor transfigat, duo hec monstrata remedia sunt: sagitte potentis acute; si forte ille non sufficiant, carbones desolatorii. Dicam aliquid, ne res careat exemplo. In primis meditare tu quisquis in hoc statu es, quem dolosa lingua circumstrepit, quam potens est qui tibi hunc animum dedit, quam facile illi sit quod inspirauit fouere, perficere quod incepit. Audis illam ueris falsa miscentem, ne si falsa sint omnia pariter respuantur. Dicet: caue nequem timeas, necui te submittas, nil libertate melius, liber esto; quid uano terrore, quid humili seruitute deiceris? Respondebit primum ore mosaico, deinde autem per seipsam uiua ueritas ut «Dominum deum tuum adores et illi soli seruias»; et iterum alter Dei amicus ait: «Timete Dominum et seruite ei corde perfecto atque uerissimo»; et rursus alter: «Auferte deos alienos de medio uestrum et preparate corda uestra Domino et seruite illi soli»; et rursus idem: «Nolite recedere a tergo, sed seruite Domino in omni corde uestro et nolite declinare post uana, que non proderunt uobis»; et iterum alius: «Seruite Deo patrum uestrorum et auertetur a uobis ira furoris eius»; nec tantummodo uiri sed et mulier uidua Deum alloquens: «Tibi seruiat» inquit «omnis creatura tua»; propheta autem rex et reges et omnia seruire Domino, cui seruiendum nunc in letitia nunc in timore, denuntiat. Illi igitur et ego seruiam letus ac metuens, cui sic seruiens liber ero: parum est, imo uero seruiens regnabo. Dicet ille: Seruitus aspera, iugum graue. Respondebis: At Dominus meus, tam uerax quam tu mendax, contrarium clamat: «iugum suum suaue et onus suum leue». Dicet ille: Tu peccator fragilis et mortalis. Respondeto: At Dominus meus sanctus, fortis, immortalis; si fatiger, illi herebo, illius in gremio conquiescam; habet et fatigatio uoluptatem suam et gratiorem efficit quietem. Sunt qui fatigationem exercitio querant. Siquid sane me impulerit, in illum ibo; ille immobilis, fixus, infatigabilis et mei amans; non se auertet ut corruam, sed si in illo confidam, non erubescam neque me irridebunt inimici mei. Ad diuina deinde consilia te conuertes teque ipsius Cristi uerbis armabis. Audies enim ab illo prenuntiatas huius uite molestias et labores et pericula et scandala et quicquid in hoc cursu temporum tibi patiendum est. Audies ab aduerso melioris uite premia atque solatia in finem promissa laborantibus. Hoc tibi datur et apponitur ad linguam dolosam. Si ne hoc quidem sat est, sed penetrabilior aduersarii cuspis urgere non desinit et peccatorum cumulos et fragilitatem conditionis ingerere ut iter durum, tempus asperum, ingens sarcina, tu delicatus, mollis, infirmus, eger, adolescens, senex – hi enim omnes sibili sunt lingue dolose –, quid laboras, seu quo pergis, quid uel tam mane preoccupas uel tam sero aggrederis, gaude potius dum licet, de futuro uiderit fortuna; quotiens istis urgemini, fratres, neque ad defensionem uerba neque acute sufficiunt sagitte, tum demum carbones desolatorii in medium proferantur: ego ne feminis ac puellis infirmior, que sepe non exiguum laborem ut ego, sed tam multa terribilia et terribilium extremum alacres pro Cristi nomine sunt perpesse? Ego imbecillior Gregorio, delicatior Arsenio, uoluptuosior superbiorque sum regibus et filiis regum, qui totiens propter Cristum regna et regnorum delitias, sepe etiam spiritum contempserunt? Non hoc iter primi agitis, non ultimi; habetis et uos propositi uestri duces: «habet enim» ut Ieronimus ait «unumquodque propositum principes suos: Romani principes imitentur Camillos, Fabritios, Regulos, Scipiones; philosophi proponant sibi Pithagoram, Socratem, Platonem, Aristotilem; poete emulentur Homerum, Virgilium, Menandrum, Terrentium; historici Tuchididem, Salustium, Herodotum, Liuium; oratores Lisiam, Graccos, Demosthenem, Tullium et, ut ad nostra ueniamus, epyscopi et presbiteri habeant in exemplum apostolos et apostolicos uiros, quorum honorem possidentes habere nitantur et meritum. Nos autem habemus propositi nostri principes Paulum, Antonium, Iulianum, Hilarionem, Macharium et ut ad ueritatem Scripturarum redeamus noster princeps Helias, noster Heliseus, nostri duces filii prophetarum»; equidem fratres, hi sunt uestri duces, qui Ieronimi duces erant. Insuper et ipse Ieronimus et Augustinus et Gregorius et omnino quisquis aliquando hactenus pro Cristi amore solitariam atque heremiticam agens uitam religioso otio claruisse noscitur, dux et comes hortatorque et adiutor uester est et exemplum sui ceu bacillum quendam offert uobis fasce pressis aut fessis itinere. Quamobrem, siquis est iunior, Paulus heremita Antoniusque et Hilarion ad memoriam reuocandi erunt, quorum primus sextum decimum, secundus uigesimum aut idcirca, tertius uero quintum decimum etatis annum agens in solitudinem perrexit mundumque deseruit: siquis senior, iidem illi ante oculos habendi, sed perseuerantia in primis extimanda et iungendus principio uite finis, e quibus Paulus ad tertium decimum atque centesimum, Antonius ad quintum ac centesimum, Hilarion ad octogesimum annum in illo sancti atque religiosi otii feruore peruenit. Non est animus nominatim hic reliquos attingere, quorum nomina satis in secundam Solitarie uite partem congessisse uideor. Inde ergo uel aliunde quem quisque laboribus suis aptissimum senserit ducem legat, cuius uite atque exemplis insistens post regis nostri uestigia secum pergat, et siquis forte diffidit idem posse et Cristi bellis indomitorum senum imitatio difficilis uidetur, an non succurrit et hos prius fuisse pueros quam senes? An preterea quod puelle et infirmi et educati in purpura potuerunt, non poteritis, quasi uero uel hi molles uel durati illi uiri quicquam in se potuerint et non in illo potius qui eos confortabat, in quo «se posse omnia» gloriabatur Apostolus? An uero senectus ab honesto retrahet, ad quod uel sola possit impellere, dum cogitare ceperit uiator diei ultimum, breue iter ac deuexum, hospitium prope esse paratamque cum laborum fine mercedem? An Victorinum tenuit senectus, quominus spretis omnibus atque in primis illa tanta literarum gloria, qua tam longa etate floruerat, dimisso magisterii honore, propter Cristum quem aut ante non nouerat, aut forte contempserat, mori etiam non timeret, paganus iuuenis et paganus senex sed decrepitus cristianus? felix, qui totius uie deuium et longe lucis errorem facili compendio correxit ad uesperam. An uero conscientie pondus in desperationem aget aut opprimet, memorantem quot beneficiorum immemor Dauid, quantaque scelerum mole obrutus, non desperando misericordiam consecutus est? Quantus persecutor Cristi Paulus, quantas persecutiones propter Cristum pertulit? Quantus uere fidei oppugnator Augustinus, quantus eiusdem fidei propugnator euaserit? Quid Maria «mulier in ciuitate peccatrix», in ciuitate, inquam, non Dei, quam peccatores non inhabitant, sed mundi, nonne de ciue babilonica Ierusalem celestis ciuis effecta est adeoque per misericordiam reformata, ut deletis impudicitie maculis post genitricem Cristi solam primum apud nos inter uirgines obtinuisse uideatur locum? Argumentum euidens, quanquam irreparabilis sit ipsa uirginitas, penitentia tamen et lacrimis uirginitatis gloriam reparari, et uerissime dictum esse cui plus dimittitur plus amari. Hi sunt igitur igniti carbones; quisquis obiecerit silebit et siquid in fundo anime horridum fetulentumque subsederit, uel ipsius lingue manibus iniectum uel terrestribus concretum curis, aut ulla uanitatum ueterum recordatione contractum, quod sine tacitis uel expressis dolose lingue suggestibus fieri nequit, totum illico desolatoriis carbonibus et sancto igne desolabitur atque uastabitur. Sic animus humanus quasi ager ubi erbe inutiles, neglecta soli ubertate, luxuriant, recipiendis alendisque seminibus uerborum Dei purgatur et oportuno atque utili reparatur incendio: licet sint qui hunc psalmi locum breuius decurrentes sagittas potentis imo uero omnipotentis sententias diuinorum uerborum carbonesque desolatorios ignem Sancti Spiritus accipi uelint, quo doctores sacri sagittas exacuunt. Dicunt enim, de quo nemo dubitet, predicationem hominis nisi diuino flamine accensam ad penetrandum in animas audientium longo duratas gelu, hebetem atque inualidam fore. Michi autem et hic sensus quamuis probetur, alter tamen uidetur utilior et hauddubie uberior est, ut potens Cristum, sagitte nuntios eius ac uerba, carbones exempla significent. Qui sensus meis utcunque uerbis expressus, magna fateor ex parte, quo fidentius utamini, de sanctorum et ante alios Augustini dictis excerptus est. Ne ue hec tantum cauenda uobis opinemini: innumerabilia sunt aduersus que semper armatum et intentum esse animum oportet. Ad summam enim quicquid contrarium rationi uel auditis ab alio, uel silentio cogitatis, lingua dolosa est. Vitate dolos, insidias declinate eoque uigilantius, quo coloratiore rationis palio tegitur sermo uel cogitatio. Venit in animum cuiuspiam, quod ipsum magnis sepe uiris accidit, non ut ab hoste sed ut a Domino signum petat: hostile consilium est: cauete. Non audet suadere animo bene instituto ut a se signum petat, ne nimium patentes insidie sint – scit propter mentiendi naturam parum sibi fidei esse –, sed a Domino, quod ipsum diffidentie consilium et odio dignum est: nichil est enim aliud quam Deum tentare. Absit hoc a uobis, fratres. Non sumus ex his quibus dictum est: «Generatio mala et adultera signum querit et signum non dabitur ei». Optat aduersarius noster non ut discamus, cui ignorantia nostra gratissima, scire nostrum permolestum est, sed ut secum confundamur, qui audiuit a Domino: «Vade retro Sathanas; scriptum est enim non tentabis Dominum Deum tuum». Vult ut Domino nostro, a quo et per quem et in quo sumus, sine pignore non credamus; imo equidem ut mille pignoribus acceptis noua superuacua et nocitura poscamus, quo illum scilicet uanis superstitionibus irritemus «obdurantes corda nostra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentauerunt eum patres nostri, probauerunt et uiderunt opera sua». Hoc nobis uelut oblitis hostis suggerit quod in patribus nostris acerrime uindicatum esse meminimus: hortatur ut presentiam futurorum anxii queramus, que nec possibilis est homini, nec necessaria profecto nec utilis, et si possibilis foret, que non exequor ne nimius sim, cum in eo presertim libro, quem De diuinatione composuit, eleganter a Cicerone tractata sunt, et post eum a Fauorino, philosopho multe facundie atque doctrine. Sed ille nos augurum atque aruspicum aut qualibet arte diuinantium hoc seruientium seruos cupit, horum tamen omnium facillimus est contemptus recolentibus scriptum esse quod «multa hominis afflictio, qui ignorat preterita et futura nullo scire potest nuntio», et eodem libro: «omnia seruantur in futurum incerta», et eodem: «ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum est, quis illi poterit indicare?». Quem secutus Statius quid crastina uoluerit etas scire nefas homini ait, de quibus omnibus accianum illud probo: «Nichil» inquit «auguribus credo, qui aures uerbis alienas ditant, suas ut auro locupletent domos», nec minus pacuuiana placet irrisio: nam «si que uentura sunt» inquit «prouident, equiparentur Ioui»; ubi si non satis est testimonium poeticum, accedat propheticum illud Ysaie dicentis: «Annuntiate que uentura sunt in futurum et sciemus quia dii estis uos». Sed hec satis inter doctos nota fallacia est, preter inscium uulgus nulli iam periculum illatura. Illa temeraria precepsque suggestio, quam clanculum sepe nobis immurmurat, ut optemus aliquem ab inferis resurgentem, per quem de alterius uite statu et de ueritate iudicii doceamur, quasi forte uel rediuiuus impius quisquam ueriora dicturus sit quam Dominus in eternum uiuens aut precones eius apostoli et prophete, uel nos facilius credituri. Huic fraudi in Euangelio occursum est: «habent enim» inquit «Moysen et prophetas, audiant illos», et statim post: «Si Moysen et prophetas non audiunt, neque siquis ex mortuis resurrexerit credent». Omnibus tamen ille modis innititur, ut uel hoc uel signa saltem alia et uidere que legimus miracula ac prodigia cupiamus curiositate pestifera, qua in re pretenditur fidei fundamentum, cum sit, ut dixi, pruritus anime diffidentis atque fastidiose et rebellionis hinc materiam aucupantis. Si enim ea sola credimus que uidemus, iam nec Deum immortalem, inuisibilem, nec spiritus omnino ullos nec animam quisque suam, denique prorsus nichil eternum uidet, cum, ut scriptum est, «que non uidentur eterna sint». Quod siquis ut credat facta miracula fieri iterum expetit, pari temeritate postulet omnem Euangelii seriem iterari. Ita Cristum pro salute nostra nichil semel fecisse sufficiet, ne bis quidem aut quater, cum et quod nos uiderimus hereditario iure uesanie singulis etatibus sit posteritas petitura, quo nichil importunius aut infidelius fingi potest, quippe inter scientiam et fidem aliquid intersit oportet; profecto autem, cum fides ex auditu sit, per huiusmodi uero concupiscentiam ad uisum tactumque redigitur, ut iam non fides sed experientia dici possit. Non est hoc, fratres, fidelis ac deuote anime poscere, seu etiam cogitare. Sufficiat nobis apostolorum atque sanctorum oculis uidisse que credimus: nos credimus, sciunt illi. Quid enim sonat aliud Euangelium Iohannis, ubi ait: «Qui uidit testimonium perhibuit; et uerum est testimonium eius; et ille scit quia uera dicit ut et uos credatis»? Superuacuum, imo superstitiosum potius, quicquid preter hec queritur, siquidem, ut preclare ait Leo papa, «nos in illis uiris contra calumnias imperitorum et contra terrene argumenta sapientie docebamur: nos illorum instruxit aspectus, nos erudiuit auditus, nos confirmauit tactus; gratias igitur agamus diuine dispensationi et sanctorum patrum necessarie tarditati. Dubitatum est ab illis ne dubitaretur a nobis». Hec Leonis quamuis peruulgata non silui; uera enim et efficacia, non compta et noua nunc scribere est animus. Sufficiant nobis quoque uulnera martirum et inde profluens sacer sanguis unde descripta piis in mentibus fides nostra est, cuius nisi pignus ydoneum accepissent nunquam tam intrepidi et tam leti ad supplitia et interitum festinarent. Itaque, ut uulgata etiam alterius, sed minoris epyscopi uerba ponam, «Nouerimus» inquit «quia non sine magno discrimine de religionis ueritate disputamus quam tantorum sanguine confirmatam uidemus. Magni periculi res est, si post prophetarum oracula, post apostolorum testimonia, post martirum uulnera, ueterem fidem quasi nouellam discutere presumas et post tam manifestos duces in errore permaneas et post morientium sudores otiosa disputatione contendas. Veneremur in sanctorum martirum gloria fidem nostram». Hec Maximus. Ex quibus omnibus, fratres, persuasum piis esse debet has uentosas et friuolas disputationes, quibus non Cristi ueritas, sed uulgi fauor queritur, atque omnem seu uanam inquisitionem rerum imperscrutabilium, seu maxime miraculorum concupiscentiam peruicacie et curiositatis esse, non fidei. Contra quam tentationem ne unquam Augustini illud e memoria excidat mementote: «Ideo enim» inquit «miracula illa in nostra tempora durare non sunt permissa, ne animus semper uisibilia quereret et eorum consuetudine frigesceret genus humanum quorum nouitate flagrauit». Vere quidem ait «frigesceret»; neque enim amplius miraretur quotidie suscitatos quam quotidie nascentes nunc miratur, cum aliquanto utique maius sit creare quod non erat, quam suscitare quod fuerat. Et tamen ut plus minoribus moueamur stuporis mater raritas est. Certe idem Augustinus alio famosiore quodam loco fidei hostibus occurrens latius sententiam hanc digessit; sic enim ait: «Cur, inquiunt, nunc illa miracula que predicatis facta non fiunt?». Et respondens: «Possem» inquit «dicere necessaria fuisse priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus; quisquis adhuc prodigia ut credat inquirit magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit». Et his dictis percuntationis huiusce uirus excutiens, «Verum» ait «hoc dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur», ubi attente figere uos animum, fratres, uolo et sic habere: hos omnes qui miracula postulant, quorum ridiculis uotis ac uocibus usque ad nauseam pleni sumus, non tam presentis aut futuri auidos quam preteriti incredulos et fidem, quam negando non audent, optando et dubitando minus aperte, sed non minus impie, damnare. Nos autem siue nostris temporibus miracula fuerint, agnoscamus summum et solum mirabilium auctorem, siue non fuerint et eo amplius eidem gratias agamus, qui ita fidem stabiliuit, ut iam sine miraculis crederemus. Equidem has ambages hasque suspitiones, que serenam ueri faciem quibusdam quasi nubibus obducere moliuntur, sacro discutit Augustinus afflatu. Ibidem enim sine medio sic ait: «Unde ergo tanta fide Cristus undequaque canitur in celum cum carne sublatus?»; deinde ciceronianis, ut sepe solet, uerbis ad presidium nostre sententie usus: «Unde» inquit «temporibus eruditis et omne quod fieri non potest respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credit mundus? An forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? Cur ipsi ergo non credunt?». Ad postremum concludens more suo ualidissime: «Breuis est» inquit «nostra complexio: aut incredibilis rei, que non uidebatur, alia incredibilia, que tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ipsa credibilis, ut nullis quibus suaderetur miraculis indigeret, ita istorum nimiam redarguit infidelitatem». Que cum ita se habeant, prorsus a consortio demonum abstinendum dico. Nota quidem hec mendacis hominis pena est, ut ei ueritas non credatur. Quid igitur huic fiat, in quo ueritas nulla est? Una securitas, auerti: qui nil mendaci crediderit, mendacio non falletur. Vacate ergo: nichil est melius. II Francisci Petrarce poete clarissimi de otio religioso liber primus explicit. Incipit secundus. Iam satis, ut arbitror, quantum inter has angustias datum erat, aduersus maioris nostri hostis insultus Cristo duce certatum est: superest ut iisdem auspiciis et reliquos profligemus, quorum primus mundus hic erat, cuius ut blanda frons et superficies decora, sic dura ultima et feda intima et nulla fides aspectui est, nichil omnium que pollicetur implenti. Et ab huius fallaciis quoque pompisque terrestribus uacandum censeo, que cum sint innumerabiles unus omnium est finis: fugiendo decipere. Fuistis in seculo mundique blanditias uel experti omnes, uel uestrum aliqui, nostis, ut reor, quam nichil in eis solidum aut stabile, sed has lingua dolosa uerbis inanibus attollit magnumque aliquid esse contendit, quasi oblitas circumuentura animas uel memoriam ablatura. Huc equidem magna pars humanorum actuum refertur, de quibus si singulatim loqui cepero, alterius michi uoluminis materia exoritur. Summa omnium in nichilum redit, et, o furor, o cecitas! cum tanto studio periture diuitie cumulentur, tanta non mansure neque nos secuture rei familiaris sit cura mortalibus, uirtus comitatura in finem et ad superos peruectura negligitur. His ardoribus atque his animi motibus respondete id, quo nichil est uerius: «Vanitas uanitatum et omnia uanitas», et illud: «Vidi que fiunt cunta sub sole, et ecce uniuersa uanitas et afflictio spiritus». Item: «Dixi in corde meo uadam et affluam delitiis et fruar bonis et uidi quod hec quoque esset uanitas». Cetera que ad luxum et inanem iactantiam diuitiarum ille locus habet transeo; summa est: «Omnia quecunque desiderauerunt oculi mei non negaui eis nec prohibui cor meum quin omni uoluptate frueretur et oblectaret se in his que paraueram et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo». Hec ille regno et ingenti fama sapientie clarus uir aiebat, que uobis, fratres, multa licet rerum imparitate conueniunt. Dicat ergo pro se quisque uestrum: Ego quoque similia cogitaui et feci, neque enim monachus sum natus; de seculo ueni, Babilone uersatus sum; non potes me, munde, decipere: expertus noui te et preterea magni ducis exemplum habeo. Non fui rex ut Salomon, neque ut ille supergressus sum operibus omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem, sed fui unus hominum occupatorum et in te agentium et in te sperantium. Quid ergo? Credo iantandem experientie, non tibi; nam et ego cum experrectus essem «cumque» post Salomonem «conuertissem me ad uniuersa que fecerant manus mee et ad laborem in quo frustra sudaueram, uidi in omnibus uanitatem et afflictionem spiritus, et nichil permanere sub sole». Omitto alia, nam usu publico trita sunt neque michi Ecclesiastem transcribere est animus. Quisnam uero finis omnium? «Teduit me uite mee, uidens uniuersa esse mala sub sole et cunta uanitatem atque afflictionem spiritus. Rursus detestatus sum omnem industriam meam et que sub sole studiosissime laboraui, habiturus heredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudaui et solicitus fui: et est quicquam tam uanum? Unde cessaui, renuntiauitque cor meum ultra laborare sub sole». Et quod hic ait «dominabitur» acrius ab altero dictum est in Ecclesiastico: «Qui aceruat ex animo suo iniuste, aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur». Quam heredis luxuriam poeta liricus in libro Carminum expressit his uersiculis: Absumet heres cecuba dignior seruata centum clauibus et mero tinguet pauimentum superbo pontificum potiore cenis. Quam attendens satyricus poeta, auaritiam sibi iniquam et austeram atque heredis luxurie seruientem acriter arguens, indubitatum furorem manifestamque frenesim dicit: Ut locuples moriaris egenti uiuere fato. Sed redeo ad heredis incertitudinem; siquidem quod se Salomon ait ignorare, sapientem ne an stultum sit habiturus heredem, aliquanto nisi fallor re minor querimonia est, quando non id modo ignotum homini est, quam sapiens aut quam stultus, sed illud quoque qualiscunque successor quam sibi futurus sit amicus, cum suorum hostium successores passim uideamus, qua uix ulla grauior inter mortalium fortunas eaque peculiaris et propria diuitum pestis est. Et hoc sane quod de heredis ambiguo ait Salomon, a quo alio quam a patre didicerit? qui in psalmo VII et XXX ait: «Uniuersa uanitas omnis homo uiuens; ueruntamen in imagine pertransit homo sed et frustra perturbatur: thesaurizat et ignorat cui congregabit ea», et rursus VIII et XL: «Relinquent» inquit «alienis diuitias suas», ubi quidem ut aperte derideat diuitum curas ad nil aliud quam ad sepulcri cinerem et inanem fame fumum profuturas, quid adiecerit scitum est: «Et sepulcra» inquit «eorum domus illorum in eternum. Tabernacula» inquit «eorum in progenie et progenie: uocauerunt nomina sua in terris suis». Ecce audiuimus instrumenta fame mortalis: sepulcra domos, posteritatis memoriam et aliam quamlibet perituri nominis claritatem. Que omnia cum superuacui laboris atque amentie plena sint, nostis quam mordax insipientie bestialis exprobratio sequitur et eodem psalmo ad exaggerationem insanie iteratur: «Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis». Ac nequis insipientiam hanc speret non modo temporalibus, sed eternis quoque supplitiis carituram uidete quid interserit: «Sicut oues in inferno positi sunt: mors depascet eos». Que cum ita sint, unanimes in Cristo, fratres mei, mundo fallaciter blandienti acutas huiusmodi sagittas obicite. Non hic multis est opus; presentem statum uestrum scitis et preteriti meministis et nisi, quo nichil est ab ingeniorum nobilium uiuacitate semotius, fucum aut phaleras potius quam medullas rerum extimatis, admonendi a me uel ab alio non estis: nulla palatia uestris cellis, nullas pompas uestre humilitati, nulla imperia uestro iugo, nullam peccandi licentiam uestre innocentie, nullos rerum temporalium quamuis operosissimos apparatus uestro otio, nullas epulas uestro ieiunio, nullas denique purpuras uestro cilicio comparari. Sinite igitur gloriari alios in purpureis amictibus, in marmoreis palatiis et peritura potentia, in uentosis honoribus, in uoluptatibus blandis inque aliis quibus babilonici tument ciues: uobis, si ad eternam pertinetis Ierusalem, «absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Cristi, per quem mundus crucifixus est uobis et uos mundo». Quem nunc etiam si blanditur spernite; nolite credere; mendax et ipse est, principis sui exemplo: nam, ut eleganter disertissimus quidam uir ait, componitur orbis regis ad exemplum. Nec uero queri expedit quisnam princeps hic sit, nam profecto quis alius preter illum, quem non semel sed iterum atque iterum huius mundi principem noster ille «rex regum et dominus dominantium» Cristus uocat? Quod siquando aliquid mundus idem cuius, ut dixi, species exterior pulcra est, ratione sopita sensibus persuadere tentauerit, cum quibus illi familiaritas ingens est, excitate rationem sensusque compescite et clamate de terris celeste presidium inuocantes. Clamate omnes, clamate singuli: «Saluum me fac, Deus, quoniam intrauerunt aque usque ad animam meam». Et si enim illa sit capitis nostri uox ad patrem, et nostra nichilominus esse potest, cum aquarum nomine uoluptates et carnalia hec aquarum more labentia solere accipi certum sit; nam quid, oro, fluenti aque similius quam res hominum sine fine uolubiles? Ubi sunt, queso, letitie breues et inanes illorum omnium, qui se ab ipsa mundi origine ad hoc tempus uoluptatibus fedis et curis inutilibus dediderunt? Nempe ut ille dilapse sunt et in nichilum uerse, sic presentes dicto citius cum suis amatoribus collabentur et, ut ait Psalmographus, «ad nichilum deuenient tanquam aqua decurrens», et «sicut cera que fluit auferentur». Hec sunt flumina Babilonis quorum meminit Scriptura, uidelicet lapsus, instabilitas et fuga rerum temporalium ad Babilonis ius spectantium, non ciuitatis regie cuius incolarum «pedes stantes erant in atriis tuis, Ierusalem»: nam quid est aliud Babilon nisi confusio, aut quid mundo confusius et amicis suis, quibus ad literam illas inferni fabulas applicari posse si dixerim, nouam forte rem dixero sed ni fallor ueram? Is animorum status, ea fluctuatio uite est, ut tartareis uadis omnibus immersi et de unoquoque nacti aliquid, de Lethe obliuionem nature melioris, de Flegetonte irarum estus atque cupidinum, de Acheronte infructuosam penitentiam et dolorem, de Cocito luctus ac lacrimas, de Stige inimicitias atque odia largiter hausisse uideantur, nec presens supplitium moribus malis desit, quippe quos Tantali sitis excruciet, Lapitarum silex exterreat, saxum Sisiphi fatiget, Titii uultur rodat, Ysionis rota precipitans circumuoluat. Atque, ut externis nostra permisceam, de quibus proprie dictum putes «Impii in circuitu ambulant»? et quibus imprecationem illam contigisse dicas: «Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem uenti, sicut ignis qui comburit siluam et sicut flamma comburens montes»? Nec minus illam: «Fiant uie illorum tenebre et lubricum». Ita nichil est in eis nisi consiliorum circuitus, et flamme libidinum et tenebre iudiciorum et instabilitas actionum inquietam et turbidam efficiunt uitam. Quid uero aliud existimem Babilonis flumen, nisi hunc quem assidue cernimus discursum rerum non manentium? Hec est fluminis enim natura: fugit et stat; aque fugiunt, flumen manet, et hoc est quod uoluit dicere Heraclitus ille, qui orationis obscuritate delectatus ob hoc dictus est scotinon: «in ipsum flumen» inquit «bis descendimus et non descendimus». Quod exponens Seneca «Manet enim» inquit «idem fluminis nomen: aqua transmissa est». Intret aliquis exempli causa in hunc ipsum, cuius hec uobis ad ripam scribo, hic in ortu suo primoque descensu satis impigrum ac uelocem fluuium, et egressus mox eodem redeat: flumen est idem, eadem pars aluei, aque alie. Et quid hoc aquis, ut sensu predite sint, quod maneat flumen cum ille interim rapiantur? Aut quid magis prodest homini quod eo labente mundus stat, quanquam ne is quidem, si uerum fateri uolumus, manet, sed licet occultius suum et ipse pergit ad finem, quodque urbes in quibus nascimur et nutrimur euo prolixiore perdurant, quas tamen et senescere cernimus et perire? Nec ulla urbs immortalitatem speret, cum caput urbium uideamus esse mortale. Equidem ut pueris nouitiisque uestris placeam ista lecturis, non ineleganter illud ait Prosper: Nam michi quid prodest quod longo flumina cursu semper inexhaustis prona feruntur aquis? enumeratisque aliis ad hunc modum intulit: Ista manent nostri sed non mansere parentes. Exigui uitam temporis hospes ago. Ut uero grandiusculis placeam, Seneca idem post memoratam Heracliti sententiam cuius proxime mentio est habita hoc inquit: «In amne manifestius est quam in homine, sed nos quoque non minus uelox cursus preteruehit». Michi, fateor, hoc amplius uidetur ut hominem et uelocior rapiat cursus et manifestior, cum fugientibus aquis fluminis eadem facies sit, hominis autem annis labentibus tam diuersa tamque alia prorsus, ut post paululum internosci nequeat uel ab his quibus cum amicitia et familiaritate coniunctus erat, ita ut pueritia infantiam, pueritiam adolescentia, utranque etas illa perfectior quam permanentem phisici falso appellant, mox omnes pariter senectus abscondit; ita ut si intermissa conuersatio fuerit, breui incognoscibilis sit amicus, cum tamen si post annorum milia Dardanus Troiam, Romulus Romam redeat sine cuntatione Xantum ille sit cogniturus, hic Tyberim; tanto euidentior est hominis mutatio et fuga quam fluminis. Illud pleno ore laudauerim, quod Seneca ipse his dictis: «Et ideo» inquit «admiror dementiam nostram quod tantopere amamus rem fugacissimam corpus». Quod si homo gentilis dicere ausus est, irreparabilem iacturam corporis expectans et licet in hoc uarie sepe de immortalitate anime dubius, quid nos dicere equum est, qui et de futuro statu anime certi sumus et corruptibilis et caduci corporis, si eo caste ac sobrie usi erimus, incorruptionem et felicitatem perpetuam expectamus? Equidem, siqua nobis eternitatis cura est, siquod felicioris uite studium, alto animo despicienda est breuis ista corruptio, ut ad illam sempiternam incorruptionem cum ingenti fiducia ueniamus. Cogitate nunc et ante oculos ciuitates ponite quas inhabitastis, sed sic illas cogitate ne desideretis: amens est enim qui in portu positus desiderat tempestates. Gaudete potius salua puppe uos nudos e tanto naufragio euasisse: preteriti nempe discriminis memoria suauis, desiderium insanum. Cogitate quales erant, dum inter accolas Babilonis, omnes enim magna ex parte ad illam referuntur, per illarum plateas ac porticus errabatis, in templis non orandi animo, in foro non mercandi studio, sed spectaculis occupati, ut scilicet uideretis et uideremini et placeretis oculis insanorum, de spectatoris eterni oculis cunta cernentibus non curantes. Fingite uero nunc uobis reditum ad easdem urbes: rogo, quid suspicamini? Reuidebitis forsitan notas turres, recognoscetis antiqua menia, quamuis et illa iugiter ruant: durabit utcunque species locorum, interlabentur flumina, stabunt montes. Querite notos habitatores: nescio quomodo, prope omnes abierunt. Magnus uos habebit stupor eandem simulque aliam ciuitatem ingressos, ut dicatis cum Heraclito: in eandem ciuitatem bis intramus et non intramus. Certe ego, qui peccatorum uinclis in mundo uelut in carcere adhuc sum, ciuitates ueteres prospiciens agnoscere uideor; easdem ingrediens non agnosco. Transite ante regum pontificumque palatia, ante limina ciuium superborum, quos familiariter nostis. Muri forsan adhuc senio resistunt. Ipsi autem quid? Pulsa, uoca, interroga; si absunt expecta paululum dum redeant. O quam terribiliter inter afflictiones suas simplex et rectus uir ille dixit: «Lignum habet spem; si precisum fuerit rursum uirescit et rami eius pullulant; si senuerit in terra radix eius et in puluere mortuus fuerit truncus illius, ad odorem aque germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est». Speramus ut eadem forte nostra conditio sit? Heu quam dissimilis est! Sequitur enim: «Homo uero cum mortuus fuerit, nudatus atque consumptus, ubi est, queso?». Respondeant amatores seculi, ubi sunt patres eorum: si tacuerint, Iob idem ipse respondeat: «Quomodo si recedant» inquit «aque de mari et fluuius uacuefactus arescat, sic homo cum dormierit non resurget». Ceterum, ne his uerbis spem nouissime resurrectionis abscinderet, addidit: «Donec atteratur celum non euigilabit nec consurget de somno suo». Interea, fratres, irredituri abeunt huius terree habitatores domus. Itaque dilecta hostia preteruecti quos ibi reliquistis inquirite: ignoti hospitis supercilium occurret in limine, horror comas eriget herebitque uox faucibus, cum audieritis more suo de opibus fortunam, de suis mortem lusisse mortalibus, et ut in aque methaphora perseuerem pulsabit animum illud eiusdem Iob: «Fratres mei preterierurit me sicut torrens qui raptim transit in conuallibus». Credite michi experto: dilecte olim ciuitates hodie sui odium et horrorem uobis incuterent, adeo mutata omnia et nichil eorum que ualde placuerant tale est aut omnino superest. Quererem de maioribus, de Iulio Cesare, de Augusto, de Tiberio, de Gaio Caligula, de Nerone, de Vespasiano et Tito atque Domitiano, de Traiano Hadrianoque atque Antoninis omnibus, quorum nomen tam Rome totoque imperio dilectum et tam celebre diu fuit; postremo de Seuero, de Diocletiano, de Constantino, de Valentiniano Theodosioque atque assueta sceptris utriusque familia! Sed efficacius animum tangunt exempla que uidimus. Nolo autem uos ad antiquas historias reuocare, ne aures silentii cupidas nimium longa narratione detineam, presertim cum in eo libro, cui Rerum humanarum nomen indidi, id ipsum uideor curiosius fecisse. Ad pauciora igitur et uobis notiora respicite. Ubi nunc est Bonifatius VIII Romanus Pontifex, uerus populorum et regum atque, ut dicitur, orbis stupor, quem nisi fallor uestrum aliqui uiderunt, ubi successores eius, quos proculdubio uidimus, Iohannes, Benedictus et Clementes duo, ubi Romanorum imperator Henricus, ubi Philippus rex Francorum Pulchri cognomen ex re nactus, quem cum formosissimis filiis patrique simillimis, qui eidem ex ordine successerunt, tam immatura mors rapuit, ut omnium non tam uita uideatur fuisse, quam somnium? Ubi Philippus alter regis huius pater, eo filio fortunatior, quod illum tumulus habet, hunc carcer? Ubi Hispanie rex, Saracenorum modo terror et fidei clipeus, occiduis obiectus insultibus? Ubi denique Galliarum decus et Italie ornamentum siculus rex Robertus, sub cuius temporali regimine eterno regi seruientes quam suauiter quieuistis insecute laborum indicant procelle? Et sileo non tantum regio fastigio minores, sed plurimos quoque regum, ne sim longior. Querite uero de istis ubi habitant. Ostendentur uobis exigua sepulcra exornata ingeniis artificum, forte etiam gemmis auroque micantia, ut est ambitiosa non modo uita hominum, sed mors. Viuent in pario lapide imagines defunctorum secundum illud principis poete: «Viuos ducent de marmore uultus»; sed ipsi, queso, ubi sunt? Epygrammata quoque magnifica et tituli altisoni sed inanes, quos qui legis obstupeas; sed subsiste, obsecro, dum limen extreme domus panditur noua subeunt spectacula, nouus stupor: heu quam uel cinis exiguus uel ingens copia seu uerminum seu serpentium! O inopinata mutatio, o multum discolor rerum frons! Ubi nunc satellites armati, ubi puellarum greges, ubi Ganimedes regium ad poculum deputatus, ubi coquine artifices et callidi sectores altilium, ubi purpurea parietum uestis et ostrum substratum pedibus et insertum ebur trabibus et cornipedes aurea frena mandentes, ubi suppellex curiosior et uasa corinthia et damascenorum labor artificum et animalia in uasis aureis extantia, ubi triclinium atque abaci et cupresso atque hebeno crustate domus, ubi spectacula et cantus et epule terre pelagique uisceribus erute et uina alio procul a sole uenientia, ubi tot lenocinia uoluptatum luteique corpusculi tantus ornatus et uertex dyademate radians et balteo rutilante succinctus uentriculus et stellantes digituli spoliis indici litoris et sculptorum ingeniis; ad postremum, ubi coniunx imperiosa, ubi «filii sicut nouelle plantationes et filie circumornate ut similitudo templi», que blando nuper attrectatu et dulcibus osculis non duraturi patris colla mulcebant? O flebilis et infelix transmutatio! Omnia in uermes inque serpentes, omnia tandem in nichilum abiere. Hec equidem, nisi fallor, fructuosior anime uisio contemplatioque fuerit, quam illa cuius II De legibus Cicero meminit, ubi ait sibi delectabiles Athenas «non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus quam recordatione summorum uirorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare esset solitus», addens et eorum se sepulcra studiose contemplari. Valet hoc, fateor, ad ingenium excitandum: habet enim emulatio calcar ingens iuuatque magnanimum et precedentibus etiam et sequentibus se conferre. Maximum quendam et paulominus incomparabilem uirum id dixisse legimus: «maximo cuique id accidere animo certum se habere, ut se non cum presentibus modo, sed cum omnis eui claris uiris comparet». Illud aliud spectaculum horrendum sed efficacissimum ad salutem, apertio scilicet sepulcrorum precipueque recentium eoque magis si sint hominum notorum, dum uerminum scaturigines, dum uiscera sparsa cernuntur, dumque ossa suis mota sedibus, consumpte nares, conuulsi dentes, oculorum specus limo obsitum, ceno concreta cesaries et, o bone Iesu, quanto periculosius est quod latet! Quis enim nouit talis corporis qualis est anima, et quali nisi misericordiam inuenerit habitaculo sit recepta? Equidem imperator Hadrianus curiosissimus literarum quid de anime recedentis itinere formidaret paucis expressit, que placet inserere, ut et sententiam tanti principis et affectum indicent, qui sub extremum uite spiritum, dum alii plorant, dictet, et quando nullus est fingendi locus hauddubie sic loquatur ut in animo est. Animam enim ipse suam in morte alloquens ait sic: Animula uagula blandula hospes comesque corporis, que nunc abibis in loca pallidula, rigida, nudula, nec ut soles dabis iocos! Parum ne, queso, perspicue quid sentiret et quid timeret aperuit? Quod si principibus talis est mundus, dum durat, et si talis est exitus, qualem putemus esse aliis, quibus ne uita quidem ipsa sine quotidiano labore promittitur? Sed inuiti homines hec audiunt, quibus natura insitum est animos quantum possunt ab amara et mesta cogitatione deflectere et ea sibi fingere que delectent, non que crucient. Itaque cum mediis in erumnis senuerunt, adhuc sibi iam a tergo relicte uite felicitatem spondere non desinunt; tanta uotorum pertinacia est, ut expectare malint quod fieri non posse sciunt, quam quod est ferre fortiter et prudenter aduertere. Qua in re innumerabiles falluntur, siue, ut uerius dicam, scientes et uolentes delectabilem in errorem incidunt et se se fallendi studio ultro inherent, nec nisi flentes et coacti a placitis, licet falsis, opinionibus auelluntur, que sunt multe, sed omnium summa est a Cicerone posita in Tusculano, quod «Metelli sperat sibi quisque fortunam». Illa maior periculosiorque dementia, quod nec conditione nature nec tot assidue exemplis inducimur ut de morte cogitemus, non credo quia prorsus mortalitatis et imbecillitatis obliti simus, sed iuuat oculos auertere ne uenientem uideamus, quasi non sit tutius aduentantem hostem prospicere, quam conniuentibus oculis expectare dum feriat. Fragilitas quidem adest nota omnibus nisi dissimulent: mors autem instat ac properat, sed nobis de dilatione blandimur cum illa sit in foribus, nedum seni sed anniculo, quippe quam uite breuitas uicinam, incertitudo autem semper ceruicibus impendentem faciat. Ceterum ego clara uoce testatus quod qui nunc uolentes utiliter de morte non cogitant, cito nolentes et, quod ualde uereor, inutiliter cogitabunt, huic tandem articulo finem pono. Iam enim ad hodierne disputationis alteram partem ratiocinando peruentum est. Superant equidem carnis insidie, quas superare difficile fateor, sed possibile contendo; haud aliter tamen, quam si diuinum non desit auxilium. Scriptum est enim in libro Sapientie: «Sciui quoniam non possum esse continens aliter nisi Deus det», ut tanto teste noscatis a quo tam grande munus anime postulandum sit, que uel sola notitia non exiguum diuine clementie munus est. Unde sequitur «et hoc ipsum erat sapientie, scire cuius esset hoc donum». Frustra igitur nitimini, nequicquam, fratres, per uos ipsos assurgitis; non est opus uirium uestrarum; pondus carnis sordidum et graue animam miseram imbecillem mole sua premit et suffocat. Ea uobis iugis et perdifficilis lucta est. Reliquistis enim dyabolum ac mundum et utrunque sacre domus obseratis foribus exclusistis: carnem uero non ita. Licet enim Bernardus religionem ingressuros hortari solitus tradatur, ut foris corpora de seculo aduecta relinquerent et soli spiritus ingrederentur, sic tamen illud accipiendum est ut feruor potius sancti uiri et aculei quidam ad spiritale propositum eminerent in sermone eius, quam possibilitas actionis. Tale est illud philosophicum Ciceronis sexto Rei publice de animi ad celum ascensu agili. «Id enim» inquit «ocius faciet, si iantamen cum erit inclusus in corpore eminebit foras et ea que extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet». Tale est quod et disiungi a corporibus et ea tanquam peregrini incolere iubemur. Tale demum est uniuersale platonicum illud in Phedone, «nil aliud esse philosophiam nisi meditationem moriendi»: ubi due designantur mortes, altera nature, uirtutis altera; quarum primam nec ullatenus arcessendam nec timendam, sed equo animo expectandam dicunt, secundam uero omni studio appetendam, quo genere moriendi uestri precipue usi sunt, uoluptatum et cupidinum omnium obliti, ita uiuentes in corpore quasi iam membrorum ergastulo euasissent: huc ergo uel doctrina philosophorum, uel Bernardi exhortatio referenda. Vere enim carnem propriam linquere nisi nature imperio, hoc est morte, non licet et dum uiuimus, quocunque fugerimus, illa nos sequitur, ubicunque latuerimus, illa nos inuenit. Itaque nulla homini inde requies, nulla usque ad ultimum consummata securitas, siquidem uanitates, quibus adolescentia uel iuuentus olim renuntiauerit, sepe senio occursant et recursant et blando murmure querule: ubi nos, inquiunt, dimittitis, ad quas de cetero nullus est reditus? ubi nos iterum speratis? an ubi non somnus, non esca, non nuptie? quin fruimini dum licet neue tempus indultum perdite, quod, cum perbreue sit, tamen uelocissime labitur. Et hanc quoque suggestionem minus in se mirabitur quisquis Augustinum similiter fluctuatum in Confessionibus eius aduerterit et Ieronimum solum in heremo sedentem amarisque cum lacrimis obuolutum sacco, somno, fame et inedia confectum atque ethiopico squalore deformem, in illa ipsa solitudine hominum, serpentumque et ferarum sotietate terribili, nulla rerum asperitate cauere potuisse quin sub corpore pallido et extrema macie lasciua mens uanis cupiditatibus estuaret, et e uoluntario carcere, quem ad eterni carceris euitanda supplitia ipse sibi fecerat, animus uagus interdum coreis puellarum, ut ipse ait, et romanis delitiis interesset. Duos nomino, quorum nec uita nec fides nec ingenium sperni possit: possem eodem in genere plurimos numerare et si cuntos amplecti uelim innumerabiles fient. Unde quid uobis formidandum sit ut liqueat, dimidia ipsius Hadriani morientis oratio repetenda est. Intendite, queso, fratres optimi, quid ait: Animula uagula blandula hospes comesque corporis. Heu quot sunt miserie pudendeque blanditie, quam scelestum hospitium, quam nefarius comitatus inter corpus et animam peccatoris! Enumerare omnia utinam sit necesse, sed non est: omnia fere omnibus nota sunt. At inter corpus et animam iusti nulle tales blanditie, nullus amor talis; quis enim hostem ualde diligit, quem presertim sibi formidabilem ualde norit? Scit profecto uir sapiens quid sibi periculi impendeat ab hospite suo et ouidianum illud «Non hospes ab hospite tutus» hic precipue uerum sentit; nam quid, oro, aliud sentiebat Apostolus ad Romanos scribens: «Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee et captiuantem me in legem peccati, que est in membris meis». Hec nimirum est illa conflictatio corporis atque anime de qua idem ad Galathas: «Caro concupiscit aduersus spintum et spiritus aduersus carnem, hec enim inuicem aduersantur sibi». Quis uero non metuat quod uideat Apostolum metuentem? Aut quis in tanto discrimine aliunde opem speret, nisi ut secundum apostolicum consilium «spiritu ambulans desideria carnis non perficiat», et quoniam hoc, ut dixi, nisi Deo largiente non potest, cum eodem Apostolo flens et timens dicat «Infelix ego homo; quis liberabit me de corpore mortis huius?», et de sola Dei misericordia spe resumpta ipse sibi respondeat: «Gratia Dei per Iesum Cristum dominum»? Ad illum unum qui solus potens est succurrere in hoc intestino et domestico prelio clamandum est: ille suppliciter exorandus ut nos liberet de corpore mortis huius, unde meritum hominis non liberat, sed gratia Dei solius, cui nichil, ne dicam impossibile, sed ne difficile quidem est. Ita ergo cum Apostolo sitibundi recurramus ad fontem gratie, ne in nostra ariditate pereamus, quin et cum eodem illo Sapientie tractatore quem Philonem Hebrei opinantur, per quem continentiam donum Dei esse didicimus, oremus huius tanti muneris largitorem ut nobis cum ad cetera, tum presertim ad huius ancipitis duelli uictoriam «sedium suarum assistricem sapientiam» celitus mittat, ut «nobiscum sit et nobiscum laboret et sciamus quid acceptum sit apud eum. Scit enim illa omnia et intelligit et deducet nos in operibus nostris sobrie et custodiet nos in sua potentia»; nostra enim potentia nulla est hominum infirmorum et exigui temporis, quorum «cogitationes timide et incerte prouidentie», quorum «corruptibilia corpora aggrauant animas et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem». Inter quos siquis forte consummatus appareat, si aufugerit ab illo sapientia Dei in nichilum computatur. Per hanc sapientiam, fratres, in presenti certamine carnis nostre roborabimur et uictores erimus et ab omni corruptione purgabimur, corrigemur, saluabimur, per quam ut sapiens idem ait: «Sanati sunt quicunque Deo placuerunt a principio». Hec est uia qua gradiendum est uobis, ut carnem quam relinquere nequiuistis subiugare possitis, et ut ait Apostolus ad Corinthios: «In carne ambulantes non secundum carnem militetis», quod ut magne difficultatis sic ingentis est premii; sed in hoc, ut in reliquis omnibus mortalium bellis, siue etiam aliquanto presentius celeste auxilium sentit terrena fragilitas, itaque et in aliis et in hoc maxime uictoria et triumphus a Deo sunt. Multa quidem, fratres, Babilonis flumina nouimus magno transuadanda periculo, in quorum transitu nostri ducis dexteram poscentes cristiano ore poeticum illud exclamemus ad inuictum uere, quod ad suum uere uictum et profugum ille naufragus apud Virgilium exclamabat: Eripe me his, inuicte, malis... Da dextram misero et tecum me tolle per undas, sedibus ut saltem placidis in morte quiescam; uel, si religiosior sermo iuuat, illud dauiticum repetamus: «Saluum me fac, Deus, quoniam intrauerunt aque usque ad animam meam» et que sequuntur, «ut de limo profundi et de altitudine maris» illius auxilio eruamur. Nullum tamen ex omnibus flumine hoc, in quo nunc stilus hic remigat, aut perpetuum magis aut rapidum. Possum id preter experientiam magistram rerum autoritatibus quoque doctorum hominum asserere. «Fluit» inquit Cicero «uoluptas corporis et prima queque auolat sepiusque relinquit causam penitendi quam recordandi»; et Seuerinus Habet – inquit – hoc uoluptas omnis, stimulis agit feruentes apiumque par uolantium fugit et nimis tenaci ferit icta corda morsu. En babilonicum flumen: si fides queritur, fluit et fugit; utrunque proprium est fluminis, quod a fluendo nomen trahit. Utrobique autem nichil noui, sed quod pridem sciebamus audiuimus uoluptatem fluidam et uolantem. Iam satis erat et si nil amplius mali esset, sed in fine audiens penitendi causam morsumque animi et longam amaritudinem breui dulcedini succedentem, quid minus sapienti conuenire dixerim quam uelle aliquid, cuius statim inutiliter inefficaciterque peniteat? Preclare quidem Apostolus eadem ad Romanos epystola: «Sicut exhibuistis» inquit «membra uestra seruire immunditie et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitie in sanctificatione. Cum enim serui essetis peccati, liberi fuistis iustitie». Hec cum dixisset, quod ad persuasionem efficacissimum rebatur adiecit: «Et quem ergo fructum» inquit «habuistis tunc in illis, quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est, nunc uero liberati a peccato, serui autem facti Dei, habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam eternam. Stipendia enim peccati mors est, gratia autem Dei uita eterna in Cristo Iesu domino nostro». Quis inter hec hesitet, fratres mei? An erubescere malit, an sanctificari? An stipendium peccati mortem eligat an uitam eternam? Quodsi in optione horum nemo dubitat, nec in eo dubitare conueniet, an carni an spiritui sit parendum, cum inde corruptio et mors, hinc sanctitas et eterna uita proueniat. Libet inserere unum his consentaneum gentilis sed sapientissimi uiri dictum, quod nequa in parte mutauerim, uerba ipsa ponam ex oratione Marci Catonis Numantie habita ad milites: «Cogitate in animis uestris» inquit «siquid uos per laborem recte feceritis, labor ille a uobis cito recedet, beneficium a uobis dum uiuitis non abscedet; siqua per uoluptatem nequiter feceritis, uoluptas cito abibit, nequiter factum illud apud uos semper manebit». Melius quidem ait «semper», quam quod ante dixerat «dum uiuitis», et presertim apud nos, quibus persuasum est opera uiuentium mortuos sequi, nec penas aut premia morte finiri, quod illis quoque, licet non tam ualide, persuasum fuisse multa indicant, que libelli huius breuitas non capit. Hac sane Catonis exhortatione quam posui ornatius aliquid fortasse, nil uero, me iudice, uerius, nil penetrabilius dici potest. Itaque, fratres, hic maxime uel apostolici precepti uel philosophici consilii memores insistamus. Cogitet secum quisque, siquid uirtuose gessit in uita, quanta illum gloria et quanta secuta delectatio est; siquid libidinose uel turpiter, quantus pudor, quanta penitentia, quantus dolor; et ex preteritorum memoria eligat quid agendum uitandum ue sit: comparet turpitudinis magnitudinem fructui exiguo, seu uerius nulli, simul et fame damnum extimet et corporis animeque iacturam, intendatque acriter quid est quod tanto precio uenale proponitur nundinantibus mundo, carne, demoniis et mortales oculos fuco mulcente fallentibus; tendat intima rerum introspicere superficiemque contemnere neque concupiscentie inseruiat, sed saluti. In omnibus lapsum rerum presentium consideret principii memor finemque prospiciens, et meminerit pudoris atris se quamuis in latebris luce clarius cerni sciens, et blandientes illecebras masculo supercilio reiciens omnes cogitatus ad honesti studium deflectat. Cogitet iuuenis pudicitiam in iuuentute pulcerrimam, cogitet senex in senectute fedissimam libidinem, cogitet formosus ornari pulcritudinem castitate, cogitet deformis animum ipsum uitiis deformari. Ille deformitatem caueat, hic formam concupiscat interni hominis; sciat se puer nunc cepisse, norit senior nondum consummasse, longe uie curam ille suscipiat, hic susceptam solicitudinem non deponat. Querat diues continentie laudem, pauper lasciuie uitet infamiam, pudeat monachum non actui modo, sed cogitatui fedo aliquem sub cilicio locum esse. Exulent a rigido limine molles cure et desideria delicata a duris cubilibus arceantur. Scitum est illud Apostoli, quod Augustino ad uite mutationem acutissimum calcar fuit, ut eodem ipso non alio narrante cognoscimus: «Non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et emulatione, sed induimini dominum Iesum Cristum et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis uestris». Quod si omnibus dicitur, quid uobis singulariter hec professis artissimo inter omnes cristiane militie sacramento? Ut siquid latenter blandius obrepserit, facile, ut spero, mox ostensa loci facie expositoque proposito euanescat. Si enim luxuriam locus irritat, quod a Cicerone obiectum Verri legimus, cur non et castitatem suadeat neque minus bonorum quam malorum locus idem sit hortator? Quid autem tam diuersum quam rigor heremi et mollities carnis? Delicatissima res est amor ille carnalis; somno, quiete, cibis alitur, leni amictu et exquisito cultu, clandestino murmure, letitia, iocis et cantibus delectatur, asperitates odit ac refugit; nullum igitur illi intra durissimas atque asperrimas domos uestras diuersorium, nullum cum insomni et laboriosa ieiuna et inculta familia mestis suspiriis et duris semper accentibus Deum laudante commercium. Scimus autem quod ideo pro nobis passus est Cristus iustus pro iniustis, ut nos redderet Deo mortificatos quidem carne, uiuificatos autem spiritu. Speremus igitur et precemur ut temporalis Domini nostri mors ab eterna morte nos liberet, ut illa inquam mors mors carnis huius peccatorumque nostrorum mortificatio, resurrectio eiusdem animarum nostrarum et in fine etiam corporum uita sit; misereatur afflictis, opem ferat egentibus, manum prebeat fatigatis; graui enim sarcina premimur dum uiuimus, imo uero dum uiuere dicimur, dum hic sumus mutatique decor animi sepe ueteribus maculis clam repente respergitur et adolescentie probra sensim longe consuetudinis obducto uelamine rursus ita se ingerunt et iam fessam atque emeritam senectutem insequuntur, ut ni celestis excubitor signo dato insidias retegat, in antiqua longeque olim a tergo proiecta dedecora relabendum sit. Itaque affusi cum lacrimis dicamus: «Amputa obprobium quod suspicatus sum», et illud identidem: «Reuela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua»; deprehensum est autem nullo magis uelo arceri oculos anime a contemplanda diuinitate quam libidinum nubis obiectu. Quod et Socrati primum huius que ad uitam moresque pertinet philosophie parenti, mox discipulo eius Platoni philosophorum excellentissimo nostreque religioni ante omnes conuenientissimo uisum erat, et a Virgilio postmodum obuolutum poetico uelamento, nouissime ab Augustino catholicisque doctoribus approbatum est pluribus quidem uerbis quam modo res exigat. Quis est enim cui non certo certius sit, eorum dico qui, non angelico sed humano more uiuentes, aliquando sue carnis impetus insidiasque pertulerint, ubi libido imperat non modo Deum non uideri, qui nisi purgatissimis oculis non uidetur, aut «considerari mirabilia de lege eius», sed nullum penitus rationi esse locum consequenterque nec humanitati, que sine ratione nec esse potest nec intelligi, exui quippe mores hominis efferatique animum eoque miseriarum peruenire ut preclarissimum Dei donum rationem celitus datam sibi, qua cuntis animantibus imperet, «sicut equus et mulus quibus non est intellectus» ad obscurum et turpe libidinum uertat obsequium? Unde nulli animantium libido tam uaria est et quamuis, ut dixi, tam nota res sit, ut externo teste non egeat, cum sibi quisque sit testis, iuuat tamen cuiusdam clarissimi uiri testimonium inserere, quod ipsum licet late cognitum atque ideo multis superuacuum uideri possit, uobis tamen in heremo degentibus solique sacrarum literarum studio deditis forte uel nouitate uel autoritate certe uel ueritate uel ipsa saltem uarietate probabitur, cuius studio ut interdum oratione soluta inter seculares sacris stilum testimoniis condire soleo, sic inter ecclesiasticos et religiosos uiros secularibus literis delector, que et prime et aliquandiu michi sole fuerunt et ubi consonant nostris, nescioquid oportuni admodum, licet peregrini, auxilii uidetur accedere. Architas itaque Tarentinus, italicorum philosophorum post Pithagoram longe primus ac maximus, ad quem uisendum Plato ipse grecorum princeps in Italiam nauigauit, ea que diximus grauissima testimonii sui autoritate confirmat. Hic ergo, ne Ciceronis ista narrantis aliquid mutem, «nullam capitaliorem pestem quam uoluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius uoluptatis auide libidines temere et effrenate ad potiendum incitarentur. Hinc patrie proditiones, hinc rerum publicarum euersiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus, nullum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido uoluptatis impelleret; stupra uero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi uoluptatis; cumque homini siue natura siue quis deus nichil mente prestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nichil tam inimicum quam uoluptatem, nec enim libidine dominante temperantie locum esse, neque omnino in uoluptatis regno uirtutem posse consistere. Quod quo magis intelligi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem uoluptate corporis, quanta percipi posset maxima; nemini censebat fore dubium quin tam diu dum ita gauderet nichil agitare mente, nichil ratione, nichil cogitatione consequi posset. Quocirca nichil esse tam detestabile tamque pestiferum quam uoluptatem, siquidem ea, cum maior esset atque longinquior, omne animi lumen extingueret». Hec Archite sententia est ciceronianis uerbis a me uobis exposita, et siquod testium dignitas geste rei robur adicit, hec locutum Architam Cicero idem refert cum patre eius Pontii, a quo postea preter morem romanus exercitus ad Caudium sine uulnere uictus est, Gaio scilicet Pontio imperatore Samnitium, quem illius eui prudentissimum ne hostes quidem negauerunt, et cum Platone philosopho, quem cum ardentissimi ad discendum semper ingenii, ut ait Augustinus, et e famosissimo Athenarum magistro discipulum peregrinum ac literarum quasi toto orbe fugientium persecutorem, ut Ieronimus, seu collectorem atque inuicem dispersorem, ut Valerius ait, fuisse nouerim, quid prohibet opinari platonicam de uoluptate sententiam quam supra posui didicisse eum ab Archita et, qui mos est sequacium atque tenacium ingeniorum, sepe eam tractando uersandoque propriam fecisse, presertim cum Plato ipse eidem Archite admiratione nisi fallor ingenii adeo familiaris euaserit, ut ad eum libros scriberet? Sane cuiuscunque sententia hec fuerit, una de numero est illarum quas inter tam multa dubitabilia uerissimas, Achademie immemor, asseuerare non uerear. Iure ergo per singulos dies obsecramus: «Reuela oculos meos», uelum scilicet amoue quo impedior ab aspectu et contemplatione celestium et in terram premor. «Vigilate igitur et orate», fratres amantissimi, «laudantes inuocate Dominum et ab inimicis uestris salui eritis»; otium agite et scietis; uacate et uidebitis quod optatis et quicquid obsistit amolimini. Plurima quidem et maxima sunt detrimenta libidinum, siue animam siue corpus attendimus, siue famam siue, quod inter leuia numerem, patrimonium ipsum, siue, quod irrecuperabile dicitur et est, tempus. Inter damna tam grauia fructus exiguus, seu potius nullus omnino est. «Que utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem?». Et proprie quidem ait «descendo», nulla enim tam prerupta rupes, nullum baratrum tam preceps, nulla crepido montis tam aerei usquam est, unde tantus tamque terribilis sit descensus, quam ex innocentie uertice in abissum peccati: non siquis e summo saxi huius, quod hec scribenti imminet, quo neque altius, ni frustratur extimatio, neque preruptius ullum uidi, cernuus in imum Sorgie fontem cadat. Ut uero huius tanti descensus, seu uerius ruine, nulla utilitas, nullus fructus appareat, quamuis ea quoque certior apertiorque res sit quam ut probari aut monstrari egeat, dicam tamen quod in animum reuehit res ipsa. Vultis igitur et nunc audire quid alter quidam uir paganus aliquanto memoratis duobus impar literis, factis maior, et, que uere pudicitie aduersa sunt, potens, uictor, formosus ac iuuenis, Scipio Africanus Massinisse Numidarum regi cum quo illi et populo Romano ingens fuit amicitia dixerit, cum ille rex scilicet inimici captiui regis sed adhuc uiuentis uxorem, pulcritudine femine et blandiloquio illectus, quod nec licebat utique nec decebat, in matrimonium abduxisset? Siquidem super his que strenue ac fortiter in prelio gesserat publice collaudatum, duxit in secretiorem locum, ubi petulantia dilecti regis nescio an modestius an efficacius castigata, ita conclusit: «Vince animum; caue deformes multa bona uno uitio et tot meritorum gratiam maiore culpa, quam causa culpe est, corrumpas». O preclara, neque tam iuuene armato duce, quam sene, uel coturnato poeta, uel palliato philosopho, uel apostolo etiam digna uox! «Maiore» inquit «culpa quam causa culpe». O utinam hoc dictum trutinent atque expendant quicunque instinctu lidibinis presertim ad peccandum ueniunt, ut ubi carnem acres stimuli perurgent, hoc saltem freno se se mens incitata cohibeat! Non equidem infitior corpus ab adolescentia indomitum postquam in licentia et libertate coaluerit haud facile frenari, cum sit scriptum quod «qui delicate a pueritia nutrit seruum suum, postea illum sentiet contumacem». Seruus quidem, imo uero asellus hic noster nutritus in pascuis uoluptatum letis ac mollibus, inter flumina illa de quibus multa diximus assuetus per planas et latas seculi uias, quid ni piger euaserit ad ascendendum montem Syon, cuius in uerticem arduus et angustus et scrupeus trames fert? Quid hic uero remedii est, nisi ut quo serius, eo acrius summa ui et omni studio incumbamus, ut solita dediscens insueta condiscat? Durum opus et laboriosum, fateor, sed salubre; nam profecto si salui esse uolumus frenum excipere et pati uerbera cogendus est asellus iste cui insistimus, ne suo more lasciuiens atque recalcitrans nos in precipitium secum trahat. Fecisse id quosdam uidimus, sed plures audiuimus aut legimus, sed in primis illos eximios contemptores rerum mundanarum Hilarionem monachum ac Franciscum, quorum primus aduersus flammas uoluptatis generosa indignatione uix dum pubes uiriliter inardescens et, ut Ieronimus de illo scribit, iratus sibi et pectus pugnis uerberans quasi cogitationes cede manus posset excludere, «Ego te» inquit «aselle, faciam ut non calcitres, nec te ordeo alam, sed paleis, et fame conficiam et siti, graui onerabo pondere, per estus indagabo et frigora, ut cibum potius quam lasciuiam cogites». Secundus uero similia et dixisse legitur et fecisse, suum nempe asinum, sic enim et ipse suum corpus appellabat, nudum noctu niuis in cumulum demergens fedum uoluptatis incendium pulcro mentis ardore et carnis algore superauit. Hec uobis exempla sequenda sunt, fratres; hoc tenendum iter et nobis noster asellus loris agitandus, cibo arcendus, grauioribus sarcinis premendus et urendus, denique modis omnibus castigandus et redigendus in seruitutem. Quod si celestis ille uir Paulus faciebat, quid agendum nobis extimamus, nisi standum in armis et, quod comune cum seculari militia uobis est, sub pellibus hibernandum orandumque non modo ter, sed milies, ut colaphizans spiritus a nobis auferatur? Quibus si forte ad interiorem aurem respondeatur ut Paulo, quid reliqui est, nisi in «infirmitatibus» quoque «nostris gloriandum esse, ut et in nobis inhabitet uirtus Cristi»? Spero autem uobis forte concessum iri, si pia et iugi postuletur instantia, quod negatum illi est, ne eum «reuelationum suarum extolleret magnitudo». Proinde, fratres mei, in hoc tam continuo tamque periculoso certamine, quod nostra cum carne geritur, hoste domestico, intendite, laborate, uigilate, circumspicite ad omnem strepitum galeati et in aciem prosilite: nulle ut in ceteris bellis sunt indutie; assidue de salute et de summa rerum nostrarum periclitamur; cum fallacissimo hoste res est nobis, nunc ui nunc dolis agimur tam uarie, ut nunc ueri hostis, nunc simulati amici frons appareat: quid enim inconstantius uoluptate, quid blandius, quid insidiosius? Sciunt qui experti sunt: quis autem non expertus est, si homo est, plena etate, corpore integro? Ceterum, quo pertinacior hostis, eo clarior uictoria. «Blandissime domine uoluptates magnas partes animi a uirtute detorquent» ait Cicero, et Seneca «Voluptates» inquit «precipue exturba et inuisissimas habe; latronum more, quos stilistas Egiptii uocant, in hoc nos amplectuntur ut strangulent». Sic est. Cetera nos uelut ab aduerso feriunt mala: luxuria animum deiectura complectitur. Venienti igitur resistendum, occurrendum principiis et illud ante oculos habendum: «Beatus qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram», siquidem paruulos nouos et modo natos cogitatus intelligimus, quos antequam crescant et nos superent et usu armati nos de rationis arce deiciant allidere monemur ad petram: «petra autem erat Cristus». Nam quis, obsecro, tam prerupte tamque inflammate libidinis usquam erit, qui acriter ad memoriam reductis Cristi uulneribus non frigescat et sanguine eius ad hoc fuso, ut inde potissimum concrete nostrorum sordes uulnerum lauarentur? Nullus imber aut ros herbis arentibus oportunus adeo est, quin cruor ille si deuotam in animam ex alta nube calide contemplationis influxerit multo sit oportunior humanis ardoribus extinguendis aut sedandis. Quis uero tam inhumanus et ingratus, ut atrocem uel patris, uel domini, uel amici mortem recolens, sue salutis tam presertim suique amore susceptam suarum libidinum non incipiat obliuisci et ab inepta turpique letitia pulcras subito uertatur ad lacrimas? Atqui omnia hec in Cristo sunt. Quid enim sibi uult aliud Ysaie uisio, cuius principium est: «Audite celi et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est: Filios enutriui et exaltaui et ipsi autem spreuerunt me»? Ecce, inquam, paucis uerbis et patrem audiuimus et dominum: amicum certe idem ipse se facit: «Vos enim» inquit «amici mei estis, iam non dicam uos seruos». Amicos ille nos uocat; nos Dominum agnoscamus. Quibusdam dominis mos est, ut cum seruis suis familiariter uiuant, suauiter colloquantur, multa ferant, multa ignoscant, multa differant, multa dissimulent; qui non ideo timendi sunt minus, sed amandi magis. Nec sum nescius ut ex familiaritate dominica contemptus nascitur insipientium seruorum, sed et illud experimento compertum est eos sepe qui mitissimi uideantur lesos acerrime irasci, nec ullos iniuriam ulcisci solere seuerius, quam qui serius irascuntur. Quis autem Cristo mitior qui ait: «Discite a me quia mitis sum et humilis corde»? Quanto id rectius nobis pater ille celestis, quam apud Virgilium Eneas filio: «Disce puer uirtutem ex me»! Quam, queso, uirtutem, Anchisiades? An patrie proditionem, quamuis utcunque hic uirgiliana te excuset eloquentia, quam secuti poete et historici quidam non citata domo Priami sententiis absolutum dimiserunt? An sacrificia demonum amicorum cedibus et sanguine peragenda? Cristus autem uerus pater et dominus et magister et Deus noster iure suo precipit ut ab eo non uirtutes illas et nequaquam imitabiles discamus, sed, quod est hominis maxime proprium, esse mites et corde humiles, qui ad hoc discendum alio equidem nos misisset, si omnino ullum clarius exemplar mansuetudinis inuenisset. An forte eius ineffabilis et infinita clementia non satis omnibus in se sperantibus nota est? Quotidie nos expectat, uocat, excitat, monet, hortatur, inuitat, per nuntios, per literas, per seipsum: «Venite ad me qui laboratis et onerati estis»: offert requiem laborum et refrigerium dolorum, ueniam peccatorum, spem bonorum, uitam denique sempiternam pollicetur. «Derelinquat impius uiam suam et uir iniquus cogitationes suas et reuertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum quoniam multus est ad ignoscendum». Et alter: «Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se». Quid hac uoce suauius? Sed expecta, peccator: sine ceperit irasci. «Si autem» inquit «dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustitias meas prophanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis». Quid nunc etiam hac seueritate tranquillius? Virgam minatur et uerbera, non gladium, non securim: paterna comminatio, non iudiciaria est; castigat et castigando non perimit, sed miseretur et corrigit, quia ipse nouit figmentum nostrum, recordatus quoniam puluis sumus. Adhuc mitis et patiens «miserator et misericors Dominus: longanimis et multum misericors». Sed caue: noli nimium fidere, noli nimium expectare, dum ueniat quod ait alibi: «Si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam retributionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam». Ecce iam nil mite, nil paternum, sed iudiciarium, sed hostile; non enim iam filios, non amicos, non saltem seruos uocat, imo hostes: nulla iam mentio uerberum aut uirgarum; sed quid? «Inebriabo» ait «sagittas meas sanguine et gladius meus deuorabit carnes de cruore occisorum et de captiuitate nudati inimicorum capitis». Non hec paterna, inquam, castigatio, sed hostilis est ultio, cedes et captiuitas, gladius et sagitte; quoque nichil est grauius in eodem psalmo: «Ignis accensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni nouissima». Ecce quam subito in consiliis super filios hominum multum differt; subito irascitur: arripienda dilationis occasio est, ne subita nos ira corripiat. «Cum exarserit in breui ira eius, beati omnes qui confidunt in eo». Vera quidem confidentia nisi de ueritate non nascitur; hanc colamus ut illam adipiscamur, que inter repentina pericula reddat intrepidos ac beatos. Quid enim aliud remedii est, fratres, aut quenam instrumenta uictorie quibus fidamus in hoc bello, ubi spes nostra se collocet? An in multitudine diuitiarum? An in regnis et caduca potentia? An in uirtute membrorum et corporeo robore? An in equis et curribus et bellico apparatu? Absit ab anima nostra: non sunt he ad salutem uie; non sit in nobis super quem iusti rideant et dicant: «Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum et preualuit in uanitate sua». Scimus quod «non saluatur rex per multam uirtutem et gigas non saluabitur in multitudine uirtutis sue». Scimus quia «fallax equus ad salutem»; scimus quia «non in fortitudine equi uoluntatem habebit neque in tibiis uiri beneplacitum erit ei». Quod est autem beneplacitum regis nostri, quo saluari nostra possit infirmitas? Certe illud etiam scimus: «Beneplacitum est Domino super timentibus eum et in eis qui sperant super misericordia eius». Hic est rectissimus trames ad salutem, hic sequendus est nobis; «non in arcu nostro sperabimus et gladius noster non saluabit nos», sed «dextera Dei et brachium eius et illuminatio uultus eius». Hic figenda spes, huc uertendus animus, hinc auxilium poscendum: «hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Dei inuocabimus» et scientes quia «uana salus hominis; in Deo faciemus uirtutem et ipse ad nichilum deducet inimicos nostros». Hec est, non alia, salus nostra; hec nostra uirtus, hec nostra securitas, hoc remedium unicum contra iram Domini: uacare, timere, sperare et orare «ne in furore suo arguat nos neque in ira sua corripiat nos», sed eam longe faciat a nobis «amoueatque plagas suas»; et interim ita uiuere ut audientiam et misericordiam mereamur. Amanda nempe misericordia, tremenda iustitia; hanc bonis actibus mitigemus, illam piis precibus imploremus. Profecto autem, ut ad propositum redeam, siue mitem siue terribilem hunc dominum talia pro se passum siquis deuota mente meminerit, omnes libidinum frangentur aculei et quamuis in imo defixi domita carne resilient; nulla tamen utilior quam proprie mortis cogitatio; neque enim de nichilo dictum est: «Memorare nouissima tua et in eternum non peccabis». His et similibus contra carnis incendia remediis instructum assidue et armatum habere animum atque in excubiis semper intentum tenere profuerit: nulla enim pestis infestior, nulla crebrior, nulla comunior: in omne genus hominum regnat, omnem statum stimulat, omnem sexum solicitat, omnem pungit etatem et cum relique singulorum, hec omnium fere est. Haud inelegans fabella dyabolum ex infando coitu peccatricis anime septem filias genuisse: Superbiam, Auaritiam, Gulam, Iram, Inuidiam, Accidiam atque Luxuriam, cumque omnes ex ordine nuptui collocasset singulas singulis populis, quorum nomina sileo, nequem forte liberior stilus offendat, solam natu minimam Luxuriam remansisse innubam, eoque quod sororibus cuntis esset blandior ab omnibus appetitam, atque ita nullis certis thori legibus astrictam sed publice prostitutam, effectumque ut cum relique singularum gentium sint, ut dixi, hec una sit omnium: omnibus temporibus, omnibus locis adest, quocunque nos flectimus, uel uiua species uel ignifer cultus oculis, uel blanda uox auribus incidit, uel omnino sensibus lenocinium aliquot presto est, nec in aperto tantum luce media bellum mouet, sed tenebras latebrasque perrumpere audet, quin et abditis locis audaciam colligit et intempesta nocte licentius seuit, denique, ubi atre pestes sopiuntur, hec uigilat et quietem mortalibus inquietam facit. Dedarant hoc ita esse portentum somniorum et turbulentissime uisiones, de quibus et si multa magnis ingeniis disputata sint, nondum tamen exacte satis ad ima peruentum reor: tam multe sunt species, tam uarie rerum forme, totiens nullis aut prorsus ignotis causis quies nostra concutitur, dumque omnia nunquam cogitauimus aut cogitaturi essemus in somnis occurrunt et quod in uigilantibus non auderent in dormientibus pertentant atque interdum peragunt in nobis quod euigilantes aduersaremur et experrecti flemus; ita somno obrutam et quasi ebriam animam eo dolis protrahunt, quo aperta ui nunquam uigil et sobria trahi posset. Quod somni ludibrium Augustinus in se ipso ea iam sanctitate et etate conqueritur. Contra hos occultos et, ut ita dixerim, subterraneos insultus et uictus parcitas et corporis, sed magis anime sobrietas multum confert. Ad hoc et fames et labor et uigilie, que profundum somnum et somnia extinguentem prouocant; supra omnia autem mentis frenum, quo ab omni turpi cogitatu et meditatione rerum inanium abstrahamur, auersioque animi a transeuntibus multis rebus ac uariis et ad unum stabile bonum uerumque conuersio, nominatim pactio illa de qua ait Iob: «Pepigi fedus cum oculis meis ut ne cogitarent quidem de uirgine». Non dixit ne uiderent, sed ne cogitarent; quid enim auertisse oculos uel clausisse uel amisisse etiam iuuat, si interim spectaculis luxurie ueteris uaga mens inhiat et qua corporeus sensus nequit libera cogitatio circumfertur? Siquidem nichil omnino, nisi quid oculus uidet, concupiscentiam incitaret, multum innocentie haberent nox et cecitas, cum tamen utraque suis et prima maioribus cupidinibus inardescat. Domanda igitur et frenanda mens est, quibusdam quasi compedibus cogitatio cohercenda; sed quia «intrare mortem per fenestras» Scriptura nos docuit, ideo uel claudende ille, uel intenta custodia obseruande. Hinc est ut de salute anime cum oculis paciscendum sit, ut nec illi periculosis aspectibus iter pandant et illa excubet in limine apertisque licet foribus fantasmatum cuneos ab ingressu arceat; hoc est carnem spiritui subiecisse et uicisse seipsam, qua nulla clarior uictoria est, in qua arma precipua illa sunt, quorum partem superius attigi: parsimonia uite, meditatio mortis, afflictio corporis, humilitas anime, circumspectio et excubie, fuga mulierum, uestis asperitas, memoria passionis Cristi, iudicii expectatio, inferni metus, spes eterne uite. Huius autem rei innumerabilia exempla suppetunt de sanctorum historiis; imo uero quot sancti, tot sunt carnis proprie domitores: nominatim uero quantum presens memoria festinanti suggerit, ut sileam Paulum, uel in propria causa fide dignissimum testem, Antonius, Hilarion, Ambrosius insigniter id egisse uidentur, ut singulorum uita testatur, nemo tamen insignius quam Franciscus. Hoc est iter, hi sunt duces, hic est finis: corpus obediens, liberam animam habere, imo regnantem, sic enim Deo seruiens dici debet. Profecto enim qui bona fide ueteribus finem curis imposuerit, ut in armata fieri solet, sic in hac quoque uite militia receptui cecinerit, puto uel penitus uel magna ex parte ab his tempestatibus liber erit, precipue si ieiunium et silentium diurnum, si fidelis oratio uespertina et indubitata de diuina ope spes accesserint. Hec sane omnia singulatim explicata nullis hominum familiariora quam uobis inuenientur, quibus et instituti rigor et solitudo ingerunt que ab his studio ingenti queri solent, animus modo non desit equus et propositi sui memor. Multa nunc de breuitate uite, de certitudine mortis incerte, de immunditia carnis, de feditate peccati, de splendore uirtutis, de supplitiis ac premiis eternis dici poterant, que animum hinc periculis attonitum suis, hinc oblectationum inutilium obscenitate deterritum, illinc uero pulcritudine difficilium rerum captum et huius lucis opera cum crastinis mercedibus conferentem malis cupidinibus auocarent; sed uulgata sunt omnia et supra destinatum libellus iam excrescere incipit. Itaque ut principio finis consonet, «Vacate et», quod sequitur, «uidete»; quidnam uero uidebitis? «Quoniam» inquit «ego sum Deus, uidebitis ergo Deum deorum in Syon». Veruntamen, ut ad illam uisionem ueniatur, ultra quam nichil est penitus quo mens nostra suspiret, nec humana mens solum sed angelica, quibus, oro, tramitibus ambulandum credimus? An per auaritiam et peritura lucra, libidinem ac luxum et inania gaudia? An per superbiam et iram cruentaque prelia? Libet aliquantisper insistere, nam et cognitu digna res est et sobrii uiatoris est rectum iter inquirere. Iuerunt equidem, ut scriptoribus gentilium placet, his itineribus ad celum multi, precipue Romulus et Alcides; qualiter tamen tanto uolatui alas explicuerint ignoro, alter fraterno, multorum alter sanguine madidus. Sed ubi Castor et Pollux, ubi romani Cesares, quos opum uis et imperii fastigium et bellorum gloria et in primis subiectorum insulsa credulitas ad celum extulit, eosdem ueritas in Tartarum demersit? An parum id clare fassus est Cicero? Profecto ait: «illum qui hanc urbem condidit, Romulum, ad deos immortales beniuolentia famaque substulimus», quod profecto nichil est aliud, quam mendacio substulisse, et in eo quidem quod ait «beniuolentia», causam inhabilem, in eo uero quod addidit «fama», modum false diuinitatis expressit, ad quam cruento regi conferendam non uiri meritum, sed fauor ciuium et falsi iudicii parens amor impulerit, quamque sibi non ueritas dedit sed genitrix fama mendacii. En deus exanimis ad celum raptus, ut tunc Iulio Proculo rure redeunti creditum, sed uerius interfectus et discerptus a senatu et sic in paludem Capree proiectus, ut nullum indicium cedis extaret. Hec sunt «rapti secreta Quirini», quem insane plebis amor commendet, quem fama uolatilis consecret et ad celum tollat. Sic enim Ciceronis preconium sonat, quod supra posui: «ad celum beniuolentia famaque substulimus». Qua in re ueri studio plebis odium non timuit. Sed id forte cuipiam uideatur occultius: illud apertissimum, quod in Officiis scripsit. «At in eo rege» inquit «qui urbem condidit non ita: species enim utilitatis animum impulit eius, cui cum uisum esset utilius solum se quam cum altero regnare, fratrem interemit». Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id quod utile uidebatur, neque erat, assequi posset, et tamen muri causam opposuit, speciem honestatis nec probabilem nec satis ydoneam: peccauit ergo, pace uel Quirini uel Romuli dixerim. Quibus in uerbis professionis sue memor Cicero pene ciuilitatis obliuiscitur, dum uelut alienigena uerendum populo conditorem urbis philosophica libertate arguit, eiusque non dei sed impii et scelerati hominis uitam nudat. Quid historici? Quid poete ipsi, quorum carminibus uiri fortes debent idipsum, quicquid est, non modo ficte diuinitatis, sed etiam uere glorie? Certe ubi ad eam quam dixi diuinitatem fando peruenerint, pudore obuio subsistunt eosque renitentes licet suam in partem ueritas trahit. An hec parum aperte Liuius in primordio ingentis et preclari uoluminis posuisse uidetur, ubi ab ipsa urbe condita romanas res aggressus, nec populi nec principis sui ueritus iudicium simul et reuerentiam et amorem ueritati cedere compulit? De conditore enim urbis loquens, «Datur» inquit «hec uenia antiquitati, ut miscendo humana diuinis primordia urbium suarum augustiora faciat, et sicui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humane patiantur equo animo quam imperium patiuntur». Ecce quam ueritas clara est; nulla hic ab homine pagano et Romani nominis laudatore, nulla, inquam, uera Romuli diuinitas affertur, sed antiquitatis uenia et licentia consecrandarum originum et patientia gentium subiectarum: nichil solidi igitur, sed inane licentieque et opinionis est totum. Quod ita prorsus sensisse Liuium Augustinus intellexerat libro Ciuitatis Dei ultimo. «Quis autem» dixit «Romulum deum nisi Roma credidit, atque id parua et incipiens? Tum deinde posteris seruare fuerat necesse quod acceperant a maioribus, ut cum ista superstitione in lacte quodammodo matris ebibita cresceret ciuitas atque ad tam magnum perueniret imperium ut ex eius fastigio, uelut ex altiore quodam loco, alias quoque gentes quibus dominaretur hac sua opinione perfunderet, ut non quidem crederent, sed tamen dicerent deum Romulum, ne ciuitatem cui seruiebant de conditore eius offenderent, aliter eum nominando quam Roma». Ecce quidem quod Liuius fatebatur in uerbis supra positis, ubi ait tam hoc diuinitatis nomen in Romulo equanimiter quam ipsum Rome imperium gentes pati, neque enim qui patitur approbat, sed obstare non potest, aut non uult; equidem Romam ipsam paruam adhuc, ut Augustino placet; et minus reuerenter de Romuli fratrisque ortu agens ait: «Compressa uestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpe honestior erat, Martem incerte stirpis patrem nuncupat». Atqui Deus auctor culpe nunquam fuit, quippe qui et nulla re alia quam culpa offenditur et semper contrarii auctor est. Seu igitur talis origo Romuli, seu uita, quam notissimam omnibus locus iste non capit, ad eum in celum beniuolentia famaque tollendum quam sufficiens scala sit iudicare perfacile est. Quid idem Liuius de Enea, qui Cesaree stirpis auctor, ut perhibent, et ipse abiit ad deos? «Secundum» inquit «inde prelium Latinis Enee etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dici ius fasque est, super Numicum flumen; Iouem indigetem appellant». Et hic quoque non ueritas, sed opinio uulgi est, et de sepulcri quidem loco certus, de nomine dubitat; imo uero non dubitat, sed dubitare se simulat atque ita hesitans inter ueritatis et imperii maiestatem, ne alterutram offenderet, rem certissimam reliquit in medio. Age, iam post philosophos atque historicos quid poete sentiant audiamus. Equidem Flaccus in libro Carminum palam ita predicat: Quid foret Ilie Mauortisque puer si taciturnitas obstaret meritis inuida Romuli? Constat autem cuius glorie sola taciturnitas nocet utique prodesse sermones hominum; quod in aliis magis magisque mox aperit, quando et Ereptum Stigiis fluctibus Eacum uirtus et fauor et lingua potentium uatum diuitibus consecrat insulis. Dignum laude uirum musa uetat mori. Ecce et consecrare et immortalitatem parere linguam ingenium quoque uatum audio; quid multa? et diuinitatem, qualem illi colebant, celumque prestare: sic enim sequitur: «Celo musa beat». Quod et in Hercule et in fratribus Ledeis et in Libero patre exemplificat, dum illum celestibus epulis interesse, illos opem ferre naufragiis, hunc uero uota mortalium ad optatos exitus ducere ait. Que omnia si nonnisi per famam poeticamque facundiam fieri consentiunt, liquet hauddubie qualis esset illa diuinitas, que doctissimos homines splendore nominum captos, scientes prudentesque sacrilegi erroris in foueam traxit. Iam illud Lucani de Cesaribus expositionem non requirit, ubi ait: Bella pares superis facient ciuilia diuos; fulminibus manes radiisque ornabit et astris inque deum templis iurabit Roma per umbras. Quod etiam iam extincta progenie Cesarum in illo nomine multis post seculis seruatum scimus; idque de urbe Roma ac Cesare Augusto Virgilius agens ait in Bucolicis: Hic illum uidi iuuenem Melibee quotannis bissenos cui nostra dies altaria fumant. Quem uir tantus deum uocare non erubuit, ac ne parum constanter insaniret addidit: Namque erit ille michi semper deus; illius aram sepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus. En ut mortalem, licet ingentem hominem, et deum asserit et sacrificium spondet. Fuit enim eo amplior furor populi erga Augustum, ut quod ceteris omnibus post mortem tributum erat tribuendumque restabat, sibi tribueretur in uita, iuxta illud Flacci: Viuenti tibi diuinos largimur honores iurandasque tuum per nomen ponimus aras. Tempus me deficiet, si scriptorum testimonia de hac re cunta exequi uoluero; sed ista sufficiunt et ex his reliqua cognoscuntur. Unum nulla michi festinatione pretermittere libuit, quod Marcus Cicero et doctrina maximus et ingenio summus et eloquio uir incomparabilis non alicubi incidenter, sed ex proposito posuit in eo ipso libro quo Naturam exposuit deorum, quod tamen aliunde potius quam e ciceroniano fonte detorsi, ut scilicet et quid alter externus et quid domesticus alter testis de una eademque re, uarii forsan in aliis, hic concordes, senserint simul appareat. Igitur Lactantius, et ipse magnus uir ac noster, in eodem libro quo gentilium erroribus exarmatis fidem nostram quantum quiuit armauit, omnemque hanc deorum scenam mira et laudabili curiositate detexit, inque hoc idem opus Augustino atque aliis sequacibus uiam fecit, cum multa de prima deorum inuentione disseruisset, sic adiecit: «Deinde ipsi reges cum cari fuissent his quorum uitam composuerant magnum sui desiderium mortui reliquerunt. Itaque homines simulacra finxerunt, ut haberent aliquid ex imaginum contemplatione solatium progressique longius per amorem memoriam defunctorum colere ceperunt, ut et gratiam referre benemeritis uiderentur et successores eorum allicerent ad bene imperandi cupidinem». His dictis, rem testimonio confirmans ait: «quod Cicero de natura docet deorum dicens: "Suscepit autem uita hominum consuetudoque comunis ut beneficiis excellentes uiros in celum fama ac uoluntate tollerent: hinc Hercules, hinc Castor et Pollux, hinc Esculapius, hinc Liber". Et alio loco: "atque in plerisque ciuitatibus intelligi potest acuende uirtutis gratia, aut quo libentius rei publice causa periculum adiret optimus quisque, uirorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam". Hac scilicet ratione Romani Cesares suos consecrauerunt et Mauri suos reges. Sic paulatim religiones esse ceperunt, dum illi primi qui eos nouerant eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt. Et hi tamen summi reges ob celebritatem nominis in prouinciis omnibus colebantur. Priuatim uero singuli populi gentis aut urbis sue conditores, seu uiri fortitudine insignes erant, seu femine castitate mirabiles, summa ueneratione coluerunt ut Egiptus Ysidem, Mauri Iubam, Macedones Cabyrum, Peni Uraniam, Latini Faunum, Sabini Sancum, Romani Quirinum: eodem utique modo Athene Mineruam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Vulcanum Lemnos, Liberum Naxos, Apollinem Delos. Sic per populos atque regiones uaria sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt et quos alios honores uita carentibus deferant inuenire non possunt. Preterea pietas eorum qui successerant plurimum contulit ad errorem, qui ut diuina stirpe nati uiderentur diuinos honores parentibus detulerunt deferrique iusserunt. An potest aliquis dubitare quomodo religiones deorum sint institute, cum apud Maronem legat Enee uerba sotiis imperantis: "Nunc pateras libate Ioui precibusque uocate Anchisen genitorem", cui non tantum immortalitatem, uerum etiam uentorum tribuit potestatem: "Poscamus uentos atque hec mea sacra quotannis Urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis"? Idem scilicet de Ioue Liber et Pan et Mercurius et Apollo fecerunt; ac postea de his ipsis successores eorum. Accesserunt etiam poete et compositis ad uoluptatem carminibus in celum eos substulerunt, sicut faciunt qui apud reges etiam malos pangericis mendacibus adulantur. Quod malum a Grecis ortum est, quorum leuitas instructa dicendi facultate et copia incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitauerit. Itaque admirati eos et susceperunt primi sacra illorum et uniuersis gentibus tradiderunt. Ob hanc uanitatem Sibilla sic eos grece increpat: Grecia quid confidis in uiris esse rectores et cur inania dona mortuis affers, hostias idolis celebras? Quis tibi errorem in mente posuit ut hec facias derelicta dei magni facie?». Ad hec, ut in libro Sapientie legitur, «prouexit ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. Ille enim uolens placere illi qui se assumpsit elaborauit arte sua ut similitudinem in melius figuraret, multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc ut deum adorauerunt; et hec fuit uite humane deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deseruientes homines incomunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt». Sane quod ait «affectui» aut «regibus» eo pertinet, quod ubi Cicero excellentium uirorum, Lactantius uero regum defunctorum reuerentiam erroris deposuerat fundamentum, hic et pietatem et affectum patrium addit: utrunque possibile enim, utrunque similitudinem ueri habet. Superedificasse etiam uel poetas, ut ille, uel illustres artifices, ut hic ait, pictores scilicet aut, quod idolo conuenientius est, sculptores tam proprie dictum est ut ad errorum cumulum nichil fingi possit efficacius, cum in altero oculorum, in altero sint aurium blandimenta, quibus precipue sensibus ueritas et falsitas in animam subit. Ceterum Lactantius his que proxime audistis explicitis iterum uersus ad Ciceronem: «Marcus Tullius» inquit «qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit, siquidem solus extitit Platonis imitator, in eo libro quo se ipse de morte filie consolatus est non dubitauit dicere deos qui colerentur homines fuisse. Quod ipsius testimonium eo debet grauissimum iudicari, quod et augurale sacerdotium habuit et eosdem se colere uenerarique testatur. Itaque intra paucos uersiculos duas res nobis dedit, nam dum imaginem filie eodem modo se consecraturum profitetur quo illi a ueteribus sunt consecrati, et illos mortuos esse docuit et originem uane superstitionis ostendit. "Cum uero" inquit "et mares et feminas complures ex hominibus in deorum numero esse uideamus et eorum in urbibus atque agris augustissima delubra ueneremur, assentiamur eorum sapientie quorum ingeniis et inuentis omnem uitam legibus et institutis excultam institutamque habemus. Quod si unquam ullum animal consecrandum fuit, illud profecto fuit. Si Cadmi progenies, aut Amphytrionis, aut Tindaris in celum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus est; quod quidem faciam teque omnium optimam atque doctissimam approbantibus diis immortalibus ipsis in eorum cetu locatam ad opinionem omnium mortalium consecrabo"». Hec quidem Ciceronis ad literam uerba sunt, in quibus et suum tenuit morem et ita dolori suo paruit, ne ueritati sub intelligentium iudicio pugnaret, dum homines ad celum non quidem ueritate sed fama tolli solitos commemorat, seque priorum exemplo defunctam filiam, quam summo amore dilexerat, consecraturum quoque fama et literis ac deorum in concilio locaturum, non quidem uere, sed ad opinionem omnium mortalium polliceretur, ipsis insuper diis approbantibus, illis, inquam, diis, qui nulla re magis quam erroribus mortalium et superstitione delectantur, ut facile credi possit illos, seu homines mali fuerint seu demones, ultro Ciceroni in consecratione filie consensuros, quo uel errantis facundia uel scientis causa saltem esset errorum his quorum imbecillius ingenium uerborum splendor hebetaret. Sane hunc ipsum Ciceronis articulum Lactantius anxie discutiens, «Fortasse» inquit «dicat aliquis pre nimio luctu delirasse Ciceronem. Atqui omnis illa oratio et doctrina et exemplis et ipso loquendi genere perfecta, non egri, sed constantis animi ac iudicii fuit et hec ipsa sententia nullum prefert indicium doloris; neque enim puto illum tam uarie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum eius et ratio ipsa et consolatio amicorum et longitudo temporis mitigasset». Enimuero hec Lactantii coniectura quam uera sit, non tam ex hoc loco, quam ex ipsius Ciceronis ad Athicum epystolis diligens lector intelliget. Ille autem nichilominus, nequa suspitio libri illius quem dolore dictante scriptum esse non ambigitur superesset, aliorum quoque uoluminum eius illustrium testimoniis utitur et «Quid» inquit «quod idem dicit in libris De re publica, idem De gloria? Nam De legibus, quo in opere Platonem secutus leges uoluit ponere, quibus putaret usuram esse iustam et sapientem ciuitatem, de religione ita sanxit: "diuos et eos qui celestes semper habiti sunt colunto, et illos quos colendos celo merita locauerunt Herculem, Liberum, Esculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum"». Ubi michi quidem preter solitum ambigue loqui uisus erat, ut innueret quosdam semper celestes et uelut indigenas, alios quasi aduenas et in celo non natura sed suffragiis hominum collocatos, nisi et hos ipsos semper celestes non quidem fuisse sed habitos esse diceret, hoc est in his quoque non rei sed opinionis esse diuinitatem, id tantummodo interesse, quod alii ex tempore, alii ab eterno crediti atque habiti sunt dii; et in Tusculanis id dixisset apertius; ueritus forte enim ne quasi inutilium rei publice legum auctor aut probatarum religionum euersor populo esset inuisus, quod in libris legalibus occultarat, ubi ad populum sermo erat, in philosophicis ubi doctos alloquebatur clarior fuit, quamuis et ibi etiam timuisse Lactantio uisus sit. Sic enim ait: «in Tusculanis, cum diceret totum pene celum humano genere completum, "Si uero scrutari" inquit "uetera et ex illis que scriptores Grecie prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur hinc a nobis profecti in celum reperientur. Quere quorum demonstrantur sepulcra in Grecia; reminiscere, quoniam es initiatus, qui tradantur misteriis: tamen denique quam hoc late pateat intelliges"». Nullum ergo quidem in his Tullii uerbis timoris uestigium agnosco, quin ingenue fateatur maiores etiam deos hinc profectos ad celum, quod ut reliqua intelligi oportere nulli dubium esse debet, deos quoque illuc non uere sed opinionibus peruenisse. Quid hac confessione clarius? Unde miror quid est quod in parte Lactantius ait: «Testatus est» inquit «Athici conscientiam», ubi melius Bruti conscientiam dixisset, ad Brutum enim, non ad Athicum, est Tusculanarum questionum liber; sed in hoc modicum est momenti; tantum quod sit testatus aduertamus. «Testatus est» inquit «ex ipsis misteriis intelligi posse quod omnes illi homines fuerunt qui coluntur». Recte id quidem de Cicerone Lactantius. Quale uero est quod sequitur? «Et cum» ait «de Hercule, Libero, Esculapio, Castore, Polluce, incuntanter fateretur, de Ioue ac Apolline patribus eorum, item de Neptuno, Vulcano, Marte, Mercurio, quos maiorum gentium deos appellauit, timuit aperte confiteri; et idcirco ait late hoc patere, ut idem de Ioue ceterisque antiquioribus diis intelligamus, quorum memoriam, si eadem ratione ueteres consecrauerunt, qua se imaginem nomenque filie consecraturum esse dicit, ignosci merentibus potest, credentibus non potest. Quis enim tam demens, qui consensu et placito innumerabilium stultorum aperiri celum mortuis arbitretur, aut aliquem quod ipse non habeat dare alteri posse?». Ego sane, ut hec diuine dici fateor, sic in his Ciceronem timuisse non intelligo, et si enim amici conscientiam testaretur ex misteriis intelligi posse quam late pateret id quod dixerat, uolens et que de minoribus dicuntur ad maiores etiam deos trahi, tamen idipsum de maioribus expresse iam dixerat, maiores scilicet deos etiam hinc a nobis profectos in celum reperiri, cuius dicti argumentum attulit misteriorum traditionem, ad quam amici animum memoriamque mittebat. Equidem si nec nostri, ut faciunt, urgerent neque illi ultro crederent ac singula que ad religionem pertinent uana eis esse atque irrita faterentur, tamen intelligentibus uniuersalis illa confessio satis erat, qua terram matrem deorum omnium esse dixerunt, que omnium quoque hominum mater est, ut nichil dubii relinqueretur omnes illorum deos quantalibet superstitione quantiscunque temporum spatiis adiuta cultos aut colendos terrenos homines ac mortales esse, non deos. Quorum error suis in terminis si mansisset, grande periculum erat prestare homini quod debitum Deo: uerum occasione hac demones freti calliditate insita defunctorum hominum statuas subiere, credulitate atque inscitia hominum abutentes, unde geminata periculi materia est, dum non modo homini sed demoni Dei hosti diuinum offertur obsequium, ipsa statua, hoc est idoli materia, uicem corporis, demone autem incluso anime locum obtinente, ut sic ex corpore atque anima factus ab homine illusor hominum deus constet, cuius faciendi artificium Trimegistus hominibus datum dicit, quod scilicet ad aduentum ueri Dei uel ablatum esse, uel auferri debere conqueritur. Ita huc redigitur rerum summa: ueteres illos ingeniosissimos homines uel inani memoria defunctorum apud inferos degentium, uel demonum quoque fallacius ac saxis elusos, ut digno supplitio incredula durities plecteretur. Michi quidem, fateor, nunquam in animum uenisset ut, deos ex hominibus factos ostendere satagens, tam multa ad contextum de Lactantio et Cicerone transcriberem, nisi quia eorum libros unde ista sumebam alibi quidem raros, apud uos autem nullos esse meminerim. Quam ob causam que in eandem sententiam de idolorum et superstitionis exordio in libro Sapientie scripta noueram, quod is liber ad manum esset uobis, uolens sciensque preterii. Que usqueadeo ciceroniane sententie consentanea sunt, ut ea uel a Philone Cicero, uel, si id magis ratio temporum recipit, a Cicerone mutuatus Philo credi possit, nisi utriusque moribus extimatis neuter alterius literas attigisse uideatur, sed potius in unum iter paritate quadam ingeniorum coincidisse uel ignaros, presertim cum illud aristotelicum uerum sit «Vero omnia consonare». Sed iam diu, nescio an et utiliter, a proposito deerrasse uideor: redeundum est. Ex omnibus igitur uiis, quibus ad celum conscendisse sunt crediti qui ad inferna descenderant, nulla nobis eligenda est; non enim uie sed deuia quedam sunt; non eo ducunt quo intendimus. Quis rectum igitur nobis iter ostendat? Secedendum quam longissime ab arenosis atque palustribus, alto et confragoso colle gradiendum est: linquenda uitia, apprehendende uirtutes, stultitia deserenda, sectanda sapientia; illarum enim finis harum principium esse solet. Hic est ordo qui ex Flacci uerbis elicitur: Virtus est uitium fugere et sapientia prima stultitia caruisse. Preclare quidem Satyricus ait: Semita certe tranquilla per uirtutem patet unica uite. Unica tranquilla uite semita est, nec nos aliam, sed hanc solam uite semitam querimus per uirtutem: hec certe non alio quam quo cupimus ducit. Nam quid aliud Psalmographus sentiebat? «Ibunt» inquit «de uirtute in uirtutem». Hec uia est, terminus ille qui sequitur: «Videbitur Deus deorum in Syon». Per uirtutes igitur ad uidendum itur. O preclarum iter, o terminus felix! Rogo, quam cupide hic in terris interdum per opacas ualles et prata roscida, per frondosos et faciles colles, secus amenas et floreas fluminum ripas iter egimus, ut sero ad aliquam placitam mansionem uenientes exoptatam amici faciem uideremus et interea labore uie obliti oculos rerum occurrentium uarietate leniuimus? Quanto hec gratior uia est terminusque beatior: ire totum hunc breuem et uelut hibernum uite diem et ire iugi ascensu de uirtute in uirtutem et iter altum et iocundum, et cum semel assueueris facile, ut ad uesperam uideatur Deus deorum in Syon altissimus et beatissimus et, nisi desipimus, proprius noster finis! Nam ut in extremo Ciuitatis Dei angulo scriptum liquit Augustinus: «Quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum cuius nullus est finis?». Quenam uero uel amicitie uel uirtutis, que hic proculdubio dulcissima rerum sunt, uel cuiusquam omnino rei alterius delectatio tanta uel esse uel fingi potest, quanta est ad ipsum ultra quem nichil est, omnis uero delectationis et gaudii fontem limpidissimum peruenisse, ad quem qui peruenerit «inebriabitur ab ubertate domus Dei et torrente uoluptatis eius potabitur? Quoniam apud eum est fons uite et in lumine suo uidebimus lumen». Et idcirco miror hanc hominum cecitatem, qui cum uoluptatis auidissimi sint eamque omni studio appetant, a summa eos uoluptate minor abstrahit, que impellere magis atque animare debuerat, ut multis et minimis usqueadeo delectati tandem unum id quod summe delectaret inquirerent. Si enim fesso uiatori tam suauis est cespes herbosus et sub umbra arboris exiguus fons, quale est inter mortalis uite molestias inuenisse «fontem aque salientis in uitam eternam» et umbram illam, sub qua non ad breuis hore spatium neque ab estu solis tantum, sed in eternum ab omni aduersitate protegamur et ab omni metu? Si nitidum solis iubar et apricas terras et florentes ramos et prata uirentia, denique si magistra manu tersum et excultum aurum, si lapillos perlucidos indico litore aduectos, si, id quod omnibus maius est, dilecti faciem cernere et colloqui dulce est, quale illud spectaculum erit, unde ceteris contigit ut placerent? Quicquid oculos aut aures, quicquid omnino sensus aut animum delectat, a quo, precor, idipsum ut delectaret habuit, nisi ab illo qui delectabilia cunta non tantum supereminet, sed creauit, eisque non tantum ut delectarent tribuit, sed ut essent? Atque ideo nullus michi par furor in rebus hominum uidetur, nulla tamen tam comunis insania, quam propter exiguam et incertam breuemque dulcedinem ab illa que immensa, certa et eterna est et sine qua hec ipsa dulcedo nulla esset auerti, neque satis apud me huius mali causam intelligo, nisi quia diffidentie humane mos est amare presentia, futura contemnere, cum tamen et diuini amoris dulcedo, ut maior et melior est, sic esse possit et certior et presentior quam humani, et multis in rebus, his precipue in quas carnalis tendit affectus, aliquanto spes quam res ipsa sit dulcior. Sed ea mentium humanarum fluctuatio est, ut quid sibi uelint et quid nolint diffinire difficile sit, cum ceteris in rebus, tum in hoc maxime, quod delectationem, in qua summam boni statuunt, nec inepte, modo ueram a falsa delectatione discernerent, et querunt simul et fugiunt. Et hec quidem hactenus. Vos autem, fratres, quas Deo meritas grates acturi estis, quibus in humanitate uestra paruulis reuelatum est quod tot superbis sapientibus occultatum fuit, que scilicet anime uia, quis uie terminus et quis dux? Disputatur apud eos multis quidem uerbis de bonorum et malorum finibus, de quo romani princeps eloquii, utque Augustinus ait, unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium, M8 Tullius Cicero integrum edidit uolumen quinque distinctum libris, M8 autem Varro eiusdem coetaneus et collega studiorum in libro De philosophia eandem questionem tam scrupulose tamque subtiliter perscrutatus est, ut eam, sicut Augustinus idem meminit, ad ducentas octoginta octo sectas, siue que iam exorte essent, siue que ex opinionum radicibus oriri possent, arguta quadam differentiarum multiplicatione perduceret, inter quas de hoc ipso quem querimus fine multiplex atque indecisa dissensio est. Et hec quoque pretereo quoniam nota sunt, necnon et illos tres famosiores fines sciens transeo. Quis enim non audiuit ut Epycurus uoluptatem summum bonum ponit, opinio non modo apud nostros, sed apud mundi philosophos infamis, licet hanc solam mundus sequi et rerum argumentis asserere uideatur? Perypathetici summum, stoici solum bonum dicunt esse uirtutem: ita propemodum unum utrique finem statuunt: quo enim ultra summum aut solum bonum itur? Consistas oportet, ubi quo iam progrediare non habeas; ubi uero constiteris, illic utique finis uie est. Quis preterea non nouit illas tres quibus humanum omne genus graditur uias, uoluptuosam, ciuilem, contemplatiuam, quarum et Aristotiles in Ethicis aperte et multi poetarum sub fabuloso nubis inuolucro meminerunt, in illo scilicet trium litigio dearum, cuius ad examen non ignarus sed corruptibilis arbiter eligitur, qui Venerem uenereamque uitam duabus reliquis anteferret, quod omnes faciunt qui ad electionem bestialis uite uel hebetudine sensuum uel animi passionibus inclinantur? In omnibus tamen his sectis et sique sunt alie, nulla quidem apud illos aut perrara Dei mentio est, sed cum ad uoluptatem alii, alii ad aliud, et qui altius assurgunt ad uirtutem uenerint, gressum ibi philosophica figit inquisitio et uelut apprehenso termino conquiescit. At nos, quibus non nostro merito sed celesti munere uiuacius ueri lumen apparuit, ubi illi desinunt incipimus neque enim ad uirtutem quasi finem, sed ad Deum per uirtutes nitimur; sic equidem dictum est: «Ibunt de uirtute in uirtutem; uidebitur Deus deorum in Syon», Virtus semita, Deus finis uidendus in Syon, quem «montem sanctum» Scriptura teste didicimus, ut sciamus ad hanc beatificam uisionem ascensu animi et sacris atque altis cogitationibus opus esse. Itaque cum illustres gentium philosophi omnia ad uirtutem referant, Cristi philosophus uirtutem ipsam ad uirtutis auctorem Deum refert utensque uirtutibus Deo fruitur, nec usquam citra illum mente consistit. Sic enim magnum quendam Cristi philosophum dicentem audit: «Constituisti nos ad te et ideo irrequietum cor nostrum donec requieuerit in te». Cumque de fine bonorum, seu quid sit summum bonum interrogatus Aristotiles, aut Plato, aut Cicero ex nostris, aut Seneca, ut Epycurum epycureosque omnes ac cinicos et quoscunque alios damnati dogmatis sileam, certe superiorum quisque probatior, uel hesitaturus quid respondeat uel ab aliis dissensurus sit, quis cristianus uspiam rudis adeo et indoctus, modo uero cristianus sit, qui de fine bonorum aut malorum dubitet et quin constanter aperteque respondeat quod Augustinus ipse «eternam uitam esse summum bonum, eternam uero mortem summum malum»? Quodsi «hec est uita eterna», quam ipse per os proprium omnis uite largitor insinuat, «ut cognoscant solum Deum uerum et quem misisti Iesum Cristum», iam quilibet per se ipsum quid sit eterna mors iudicet. Hi sunt ergo fines, quorum alter studiosissime nobis arripiendus est, nonnisi eodem qui ista nos docuit manum dante nostramque fragilitatem subleuante ac iuuante, alter super omnia que dicuntur terribilia uigilantissime declinandus. Neque uero his obstat quod Cristus ipse se «uiam» dicit, ibidem enim se dicit et «uitam» uerumque est illud Seuerini: «dux semita terminus idem». O philosophi magni et laboriosi homines a quibus ingenio uicti sumus, en gratia uicimus gratuitisque muneribus. Laborastis, en quiescimus; seuistis, en metimus; quesistis, en inuenimus; neque culpa uestra neque meritum nostrum sed Domini fauor solus, «qui Iacob dilexit, Esau autem odio habuit», qui dum multa uobis multarumque rerum causas ostenderet, summum atque optimum se se occultauit. Unde effectum est ut altius non uidentes, summum, seu etiam solum bonum in uirtute poneretis; sic ad finem peruenisse rati miserabilius tenebris circumuenti in itinere iacuistis, ibi felicitatem uobis polliceri ausi, ubi laboris et miserie domus erat, alii uirtute una, alii multarum etiam minimarum atque labilium rerum accessione felicem fieri hominem opinantes. O infelix et ridiculosa felicitas! o diffinitio uana doctorum hominum, in incendio refrigerium et in media morte uitam ponere ac felicem dicere uiatorem inter tot inuia, tot prerupta, tot lubrica, tot latronum insidias, de periculo ac labore certissimum, de requie dubitantem, de hospitio incertum. Quisquam ne igitur se beatum dicere audebit tot casibus expositus tamque sue sortis nescius, quia scilicet interim secundum mortalem uirtutem uideatur incedere, quo iter suum referat aut ubinam desinat ignarus, quasi quisquis iter amenum ingressus et de fine quoque iam certus ideo felix sit aut omnino uiatorem uia non terminus compotire possit, cum profecto doctissimi ex uestris, tam philosophi quam poete, supremum uite diem expectandum censeant ut quis dici felix queat, secundum quod nemo utique uiuens felix? Ipsi tamen nescioquam felicitatem somniant secumque discordes et felicem simul et miseram uitam dicunt et ingenio armati peracutis conclusionibus suas muniunt ac tuuntur ambages, qui si ad se ipsos uiteque sue cursum oculos aliquando reflexerint intelligent, credo, speciosa se potius quam uera memorare. Magister autem noster Cristus hoc nobis miseriarum iter ostendit, felicitatem alibi requirendam. Non exequor mortalium erumnas, que utinam non tam note omnibus nobis essent! sed eas Cicero quantum potuit in Consolatione explicuit et post eum curiosius Augustinus libro Ciuitatis Dei ultimo. Illud breue, sed ad probandum quod intenditur satis efficax attingam, quod in libro quem De deo Socratis inscripsit magnus platonicus scripsit Apuleius: de se enim ipso ac de nobis qui hanc miseram ac calamitosam degimus uitam loquens, «Homines» inquit «ratione plaudentes, oratione pollentes, immortalibus animis, moribundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimillimis moribus, simillimis erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singulatim mortales, cunti tamen uniuerso genere perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula uita terras incolunt». Est ne aliquis uite huius tantus amator, cui hec que nunc auditis uideantur esse felicium? Michi edepol nichil minus, sed animalium prorsus errantium et quam longissime ab ea ipsa quam querimus felicitate distantium; que ille michi quidem laboriose atque anxie uite supplitia reputanti e medio ueritatis ac nature sinu uisus est hausisse, atque utinam falleretur! sed profecto non fallitur. Quo uehementius illorum audaciam miror, qui sibi tribuere aliquid audeant in hoc cursu tam rapido, tam precipiti, tam incerto, quibus inter ipsas felicis uite presumptiones et mors et infelicitas sint semper in foribus. Crediderunt illi quidem humano studio uirtutem queri, uirtute felicitatem aut rebus aliis cum uirtute coniunctis; ita nullas Dei partes in rebus hominum reliquerunt, quamuis Aristotiles ipse, cum dixisset: «Quid igitur prohibet dicere felicem secundum uirtutem perfectam operantem et exterioribus bonis sufficienter ditatum?», et alia quibus felicitatem uelut edificium quoddam lignis et lapidibus et calce construere nititur, mox ait: «Si autem ita beatos dicemus uiuentium quibus existunt et existent que dicta sunt»; postremoque unum addidit, quo michi uisus est utcunque philosophicam hanc insolentiam temperasse; «beatos autem» inquit «ut homines», quasi diceret: ita beatos uoco, ut tamen homines meminerim; quod ipsum quid, queso, aliud importat nisi se beatos dicere quos miseros sciat? Sic tota ista philosophia que tantos studiorum exprimit sudores in iocum redit. Acuite ingenia, cumulate sophismata, quacunque libuerit rem uersate: nulla est felicitas uite mortalis, nisi uel in errore uel in spe. Quarum prima miseria summa est, secunda nondum plena felicitas, quam fidenter negauerim in hoc lapsu posse consistere. Quique contra hec disputant puto si, omisso altercandi studio, ut dixi, intra se reflectant oculos aut per uiciniam circumflectant me uera loqui uel taciti fatebuntur seque licet argute pro mendacio certare, nisi forte felices asserant Metellum romanum illum ducem cuius supra mentionem feci et Sophidium illum inopem Archadie colonum, quos solos e toto genere hominum uidetur inuenisse Valerius Maximus, quibus falsum felicitatis nomen imponeretur. Vellem ambo tunc adessent ut interrogari de se ipsis coram possent: credo hercle multum a suo felicitatore discordes tam se felices, quam illum hac in parte ueridicum proclamarent, nec ueracior Apollo quam historicus, qui Sophidium ipsum Lydorum rege feliciorem respondit, nisi quatenus collatione maioris miserie aliquando felicior dicitur minus miser. Certe Plinius Secundus, magni uir ingenii doctrineque multiplicis, Sophidium hunc parui predioli cultorem et «ex eo nunquam egressum» non felicem ideo, sed «minima cupidine minimum in uita mali expertum» ait. Inter minimum quidem mali et maximum ac supremum bonum quo felicitas continetur quid intersit, quis est qui non uideat? Ita quem Valerius felicem fecerat parcius miserum Plinius facit, enimuero Metellum ipsum et, quod est mirabilius, Augustum Cesarem non fuisse felices multis et grauibus argumentis probat. Ac ne in singulis immorer, circumscriptam breuemque sententiam de hoc fert, qua michi se non sophistam, ut magna pars, sed philosophum summum probat. «Si uerum» inquit «facere iudicium uolumus ac repudiata omni fortune ambitione decernere, nemo mortalium est felix». Audite uos, qui felicem uestrum ceu uasculum aliquod manu facitis, qui et si forte animo fingi possit, nusquam tamen in numero mortalium reperiri posse eum iste uir magnus ait et addidit: «Abunde agitur atque indulgenter fortuna deciditur cum eo qui uere dici non infelix potest». Pretereo quibus hec astruit, que licet multa sint et ualida, innumerabilia tamen et inexpugnabilia ad huius ueri robur ac presidium dici possunt. Quibus omnibus, ne in re certissima sim nimius, omissis, sufficere arbitror tacitum testimonium conscientie singulorum. Introeat pro se quisque in ipsa penetrabilia pectoris sui conscientiamque discutiat: quisquis ibi se felicem iudicat, et me mentitum indicet. Spero quod a paucis mendacii reus ero; quantalibet fingatur rerum iocundarum copia, quantalibet corporis fortuneque prosperitas, quantalibet animi tranquillitas, felicitas illa quam querimus non erit: profecto enim, ut nichil omnium desit, unum deest, sine quo cetera omnia nichil sunt, ea nempe rerum omnium ubertas exulum est, que conditio terreni etiam exilii omnem dulcedinem fortune blandientis extenuat. Nunc uero ab eterna patria exulantes et «peregrinantes a Domino proiectique a facie oculorum eius», quam felicitatem querimus, quod gaudium somniamus, «qui si recordamur tui, Syon, inter flumina Babilonis sedemus et flemus inque amaris salicibus organa nostra suspendimus»? Si uero Syon obliti etiam iam sumus, eo miserius exilium nostrum est, quod memoriam illam amisimus que nos in patriam sola reducere et in presens minus miseros et aliquando felices facere potens erat. Itaque qui diffinitionem ueterum excusant qua hic felicitatem statuunt, ut qui nec patrie nec Domini meminissent, hi quidem apud me non illorum ignorantiam excusant, sed miseriam coaceruant; quasi miserius quicquam sit quam esse miserum et non modo se miserum obliuisci, sed felicem insuper opinari: et de falsa felicitate quidem hactenus. Quid dicam de uirtute, quam fundamentum uolunt esse felicitatis, nec falluntur, modo fundamenti huius architectum et culmen agnoscerent? Nempe continentiam uirtutesque alias, Dei munus, humano studio tribuunt et ex frequentatis actibus habitum fieri uolunt, quasi uel unus uirtutis actus uel electio ipsa sine Dei auxilio sit in potestate hominis; atqui nulla apud eos auxilii huius, quippe apud quos, ut dixi, ipsius Dei rara mentio. Pudet ac miseret humane superbie; et quid dicam nisi dignam que flagellis uiolente incontinentie plecteretur? Ita ne igitur quisquis uolet nullo negotio per seipsum castus et iustus et sanctus et innocens fieri potest? Respondebunt omnes una uoce: potest utique non quidem nullo negotio, ut ais, sed intentione animi ac labore, quo adhibito, quid est quod prohibeat bonum fieri? Et hauddubie nichil preter superbam ingratitudinem ingratamque superbiam. Nichil prohibere potuerit bonum fieri, si hoc ipsum inde poscitur unde posci debet et ita poscitur ut debet; alioquin conatus omnis irritus. Sed id circumspecti homines non uident eternique regis officium usurpant quique tanto studio precauent ne terreni regis iracundiam et crimen incidant maiestatis, aduersus maiestatem eternam et celestem, illum regem, inexpiabile sacrilegium non exhorrent, et habent, ne pluriformis autoritas furori desit, philosopho quoque consonum poetam, qui non modo Dei opem non exposcat ad bona animi, sed ut superuacuam secludat, quam tamen in aliis necessariam non negat. Ait enim Flaccus in Epystolis: Sed satis est orare Deum, qui donat et aufert, det uitam det opes: equum michi animum ipse parabo. Equum tibi ipse animum parabis, Flacce? Sit id tue forsan audacie, ut speres; ut impleas, tue potentie nunquam erit. Ita ne tu ergo rerum minima uitam et opes et que pessimis et uilissimis contingunt a Deo poscenda cum censeas, equum animum, quo nil maius aut melius est homini et qui nisi optimo non potest euenire, sine Deo te consecuturum speras? Longe quidem tu et, ut aiunt, tota erras uia, qui parua Deo tribuas, magna tibi. Aliquanto ipse melius alibi; quamuis infortunio tuo lapsus non illum quem debebas Deum deprecabaris, aliis quidem uerbis non solum ut paratis uti, quod ad fortunam pertinet, sed etiam ut corporis atque animi ualitudinem prosperam largiretur honestamque senectutem nec ingenio nec eloquentia destitutam. Recte quidem hac in parte; singula enim eque de celo poscenda diuinique muneris, non arbitrii nostri sunt. Optime itaque sapiens noster, humilior certe sed cautior, ille, inquam, cuius supra memini, qui poscendam a Deo uero continentiam fatebatur, sciens non posse illam aliunde contingere, sicut nec uirtutes alias nec omnino boni aliquid, cum sit scriptum: «Quid habes quod non accepisti?». Philosophi autem gentium uel contemnunt ista uel nesciunt et, ceu nunquam experti quantula sit circa minimas etiam res humana potentia, magnificas sibi spes opinionesque clarissimas de rebus propriis confingunt cumque se se opinando fefellerint, fallere alios disputando student, nempe artibus et ingenio suo fidunt [nec examinant quis ille de quo Persius]. O itaque literatissimi homines atque doctissimi, sed in rebus adhuc maximis ac periculosissimis edocendi! De uobis loquebatur Augustinus, ubi ait «homines humane scientie locupletes, diuine inopes nec uirium suarum satis memores ista fabulantur». Vos estis illi, de quibus idem alibi: «qui neque in sacris philosophantur neque in philosophia consecrantur»; quos profecto, ni fallor, disputandi ardor tumorque agitat, non ueri querendi studium exercet; falsum ergo philosophie nomen induitis, quippe quibus magnus Aristotiles, ingens Plato, plebeium atque humile Cristi nomen, apud quos ueritas nisi sillogismis extorta contemnitur, que tamen nusquam melius quam in silentio reperitur et queritur. His igitur moribus uos ea que Dei sunt, nature immemores, uobis attribuere consentaneum dico; ex hac, inquam, proprie imbecillitatis obliuione omnis huiusce uel similium opinionum orta peruersitas, et quid miri si omnia de se sperent qui Deum credunt mortalia non curare? Ex eodem fonte fidutie, ne dicam insolentie, est ciceronianum illud in Tusculano: «Tunc» inquit «oppetitur mors equissimo animo cum suis se laudibus uita occidens consolari potest», quam sententiam alibi aliis uerbis explicuit: «Mors» enim, inquit «terribilis est his quorum cum uita omnia extinguuntur, non his quorum laus emori non potest». O magne uir Cicero, quid ais aut quid speras? Cuius enim uita unquam tantis plena laudibus fuit, ut si aliud non aspexit seque altius extulit suis se laudibus consolari posset, et non potius delictorum suorum recordatione torquere? O preterea quid dixisti: «suis laudibus»? Que enim laus hominis unquam propria fuit et non Dei, unde est non tantum ut laudemur, sed ut simus? Que, oro, est hec laus hominis? que gloria, preter illam quam a Propheta utinam et ab Apostolo didicisses: «In Domino laudabitur anima mea» et laus mea in Deo est, et «qui gloriatur in Domino glorietur»? Denique gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Vide ergo quid homini tribuas mortali, cuius uitam suis se laudibus consolari doces, quo scilicet equissimo animo mors feratur. Ego enim non intelligo quenam he sint laudes, aut quid sit quo se consolari uita occidens possit, preter solam misericordiam, qua nostra deleatur iniquitas. Recte quidem et sobrie et super omnem philosophum Ambrosius noster, qui moriens iamque animam agens cum ab amicis flentibus tantique uiri obitu cladem atque interitum simul Italie metuentibus rogaretur ut uite longioris indutias a Deo posceret, respondit: «Non ita inter uos uixi ut pudeat me uiuere nec timeo mori, quia bonum Dominum habemus». Ecce, uir sanctus et sapiens et uerus Cristi philosophus mortis metum non suis laudibus, sed Domini bonitate ac misericordia solabatur neque in suis meritis, sed in bono Domino spem habebat. Veniat nunc Cicero et quo die apud Caietam periit, si potest, de proprio se soletur. Ambrosius de alieno solamen sibi fidutiamque conflabat. Nam quod ait: «non ita inter uos uixi ut me uiuere pudeat» non ad districtum sub infallibili iudice meritorum examen retulit, sub quo nemo, ne infans quidem unius diei, a peccato est liber, ut scriptum est, sed ad opiniones hominum quibuscum uixerat, qui de intrinsecis que non uident iudicare nequeunt. Ad quorum discussionem ubi uentum esset, non in eo quod sic uixisset, sed in eo quod bonum et pium Dominum haberet fidutiam reponebat. Ita enim hoc Ambrosii responsum intelligebat Augustinus, qui amicus eius et in Cristo filius dum uixit, tandem uiro Dei superstes commemorare prefata ultima eius uerba et multis laudibus predicare solitus fertur, in quibus non elimati sermonis ornatum, sed grauitatem sententie mirabatur. Sic enim scriptum est in uita ipsius Augustini: «ideo eum dixisse intelligendum esse "nec mori timeo quia bonum Dominum habemus" ne crederetur prefidens de suis purgatissimis moribus premisisse "non sic uixi ut me pudeat inter uos uiuere"; hoc enim dixerat ad illud quod homines de homine nosse poterant, nam ad examen equitatis diuine de bono se Domino magis confidere, cui etiam in oratione quotidiana dominica dicebat: "Dimitte nobis debita nostra"». Hec de Ambrosii morientis supremo eloquio Augustini superstitis interpretatio est. Illi autem suis se laudibus solabantur. Scire uellem quid omnino suum homini preter «iniquitatem eius, quam cognoscit, et peccatum quod contra eum est semper»; quod attendens, si non furit, exclamat «Miserere mei» ad Illum cuius est omne quod in se est bonum, ita ut mala tantummodo sua sint, uel si partiri cum altero munera sua uelit uirtus morituri hominis quecunque solius Dei est, neque enim alterius esse uel dici potest, exteriora et etiam Dei sint, concedatur tamen uulgo inscio ut dicantur esse fortune. Restat imbecille corpusculum, et illud quoque Dei donum est, sed et illud interim morbus habet, mors expectat. Quid deinde preter peccatum superest, quod cum sit uoluntarium nec aliunde quam ab ipsa anima profectum solum hominis proprium esse constat? In alienis igitur nullam sibi consolationis aut glorie, in suis autem multam pudoris ac timoris esse materiam nemo tam peccati seruus est ut nesciat. Qui ergo libenter quidem Ciceronis gloriam dum licet amplector, quia id modo non licet excusationem tanti uiri non inuitus accipio uel potius ipse michi fingo; profecto enim acris et ualidi, queque accomodata negotio laus est, agilis et uelocis ingenii uir fuit, sed quo uelocitas, ubi iter obstruxeris? Deus ille, qui uelocitatem ingenii dedit, ueri aditum preclusit, quem nobis tardiusculis aperire dignatus est. Itaque, ubi Ciceronis et comitum uelox ingenium heret, nostrum segne pedetentim prodit: gratias Illi, cui et ingenii progressus et uie planities dona sunt. Nec sum dubius Ciceronem, si que nouimus nosset, nullam suam laudem homini fuisse dicturum (sed lincea lumina in ipsos ueri radios attollere non ualebat et, ni fallor, erat dignus cui sors melior foret: ita dico, ut nobilitas ingenii gratiam mereretur); et fecisset forte, si cuius munus esset idipsum quo precellebat ingenium agnouisset. Quod quia non fecit, nescius ubi spei anchoram iaceret, uite proram humane temeritatis in scopulos uertit, ut dicere auderet occidentem uitam in se ipsa casus sui solatia reperturam. Quodsi Ciceronem excusaret, ubi, queso, extra se ipsos spem haberent, quorum dii cultores suos et fallebant uiuentes et morientes deserebant? Non ego hanc calumniam diis gentium nouam fingo: poetarum suorum maximus Iunonem instante Turni obitu, cuius uite uictorieque fauerat, fugientem facit, quem in omnibus imitatus Statius auguris sui mortem apud Thebas facit deserentem Apollinem. Falsi prorsus aut fragiles dii uel, quod mage crediderim, utrunque, qui amicos suos dum maxime opis egent in morte destituant. Deus autem noster suos nec in uita unquam nec in morte deseruit, «descenditque cum illis in foueam et in uinculis non derelinquit eos». Hac se spe Psalmographus consolatur: «Si ambulauero» inquit «in medio umbre mortis, non timebo mala quoniam tu mecum es» Quid ni autem dii gentium, qui omnes sunt demonia, illos in morte, hoc est casu irreparabili et extremo, deserere soliti essent, quos in leuioribus multo necessitatibus deserebant et in omni mutatione fortune quasi uictoris potentiam atque opes, non uicti merita sequerentur? Ita in quolibet hominum temporis adulatio et cum fortuna uolubilis fides diis attribuitur, ut facile uideat quisquis oculos aperit quenam sit ista diuinitas miserorum desertrix et solis blanda felicibus. Rem fortassis inauditam uobis, sed apud nos tritam atque notissimam loquor: solere apud ueteres quibusdam cantaminibus ex obsessis urbibus, cum iamiam supremum discrimen aduentaret, illarum custodes deos in urbem uictricem deserta alterius custodia euocari. Testis est Troia et de illa loquens poetarum summus: Que sit rebus fortuna uidetis: excessere omnes aditis arisque relictis Dii quibus imperium hoc steterat; testis est Veiensium ciuitas, unde uictor dux romanus Iunonem tanta superstitione Veis cultam in ipsam urbem Romam transtulisse legitur; testes urbes alie innumerabiles usqueadeo ut hanc solam causam fuisse tradant, cur aliud uerum Romane Urbis nomen ignotum, nequando forte, quod multis fecerant, uersa uice fortune, ab aliquo paterentur; idque significari uolunt Angerone simulacro digito ad os apposito silentium suadentis. Addunt tribunum plebis quod hoc archanum enuntiasset morte multatum. Noster autem Deus non fortune hominum, sed meritis fauet, nec ciuitates que sub custodia eius sunt unquam deserit, nisi illas fides pietasque deseruerint; quin imo omnis obsessorum sicut ceterorum laborantium spes in Deo est. Hoc est quod canit Ecclesia: «Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilat qui custodit eam». Hic nobis adorandus, hic colendus Deus uite nostre mortisque dux optimus, nulla prorsus in nobis, omnis in illo spes ponenda; itaque, ut articulum hunc absoluam, tunc uero oppetitur mors equissimo animo, cum se profecto non suis, que, si uerum fateri uolumus, nulle sunt, sed alienis, hoc est Creatoris sui, laudibus, misericordia scilicet et uenie spe et innumerabilium beneficiorum memoria uita occidens consolari potest. Quod ut nobis eueniat optemus precemurque et illi quidem suas laudes, suas uirtutes, suas spes suamque felicitatem in hac uita superbe sibi habeant: nos nostram de alieno munere humiliter expectemus. Habemus quo uite cursum dirigamus, quod unum tantis illis defuit ingeniis. «Habitantibus in regione umbre mortis lux orta est» ostensumque nobis iter in tenebris; «ambulemus ergo dum lucem habemus, ne nos tenebre comprehendant», uenturi ad Illum «qui habitat lucem inaccessibilem, in cuius lumine uidebimus lumen». Sic uacate ergo, hoc uidete, et, ut in alio psalmi loco est, «gustate et uidete quoniam suauis est Dominus». Vacando uidebitis quia ipse est Deus, gustando uidebitis quam suauis; uacando quidem uidetur et gustatur diuina suauitas, cui uisui et gustui infinita iocunditas iuncta est, unde fit ut uacationi atque otio summum bonum insit. Videte preterea uos ipsos; sicut enim ueteri, ut aiunt, apollinio consilio monemur: «Nosce te ipsum». Ad summam uidete cunta mortalia que sub celo sunt uosque cum ceteris mundumque ipsum, quem quidam somniant immortalem: uidete ut ad finem omnia magno impetu rapiuntur creata de nichilo et, nisi in Illo subsisterent qui creauit, iamiam ad nichilum deuentura. In Illo uero subsistite cui soli conuenit «ego sum qui sum» et cui «adherere bonum», tutum, iocundum, felix, delectabile est. Ille de nichilo uos creauit et peccato urgente ad nichilum lapsos suo sanguine reformauit: Ille nobis exorandus est ut «sub umbra alarum suarum protegat nos a facie impiorum qui nos afflixerunt» et graui exercitio fatigatos sacro foueat amplexu, miseratus ne in nichilum relabamur. Hoc sane, quoniam religiosum otium, non segne suadeo, sciens ad extremum distuli, ut ita semper ab inutilibus uacetis cecis curis, ut nunquam uacetis ab utilibus. «Sunt autem optime cure de salute patrie», ait Cicero, nec ego quidem aduersor; sed quoniam uos a terrene patrie cura eterne Ierusalem amor desideriumque distraxit, uobis optime utilissimeque cure sunt de salute anime et partem quidem temporis magnam diuinarum laudum exigit debitum, partem nature necessitas, quam penitus obliuisci difficile et uix humanum est. Quicquid reliquum est, nequid suum apud uos neue ullam in animas uestras rimulam coluber ille tortuosus inueniat, literis sacris impendite; in his exercete animum, fratres; hic oculos, hic aures, hic linguam occupate, hoc agite, hoc cogitate; nil melius, nil fructuosius potestis, nil amenius; hoc est enim illud «in terris regni celestis habitaculum» de quo Ieronimus ad Paulinum scribit. Itaque, ut ille eum, sic ego uos, fratres, «oro inter hec uiuere, ista meditari, nichil aliud nosse nichilque aliud querere»; neque uos moueat Sacrarum «simplicitas» Scripturarum et quasi «uilitas» uerborum que, ut ait idem, «uel uitio interpretum uel de industria sic prolate sunt, ut rusticam contionem facilius instruerent et in una eademque sententia aliter doctus, aliter sentiret indoctus»; qualiscunque quidem superficies sit, medulla nichil est dulcius, nichil suauius nichilque salubrius. Itaque scripturarum omnium hec hauddubie regina est, tabescant licet inuidi tumeantque superbi, nec uerum egre aures capiant, quotiens indiffinitum scripture nomen audierimus hanc solam intelligimus, per eam quam anthonomasiam uocant Greci. Et sane quod nunc assero ante non multos annos forte uel tacite negassem: Illi gratias qui michi oculos aperuit ut aliquando uiderem quod cum magno discrimine non uidebam, quemque nunc etiam caligantes oculos purgaturum spero ad reliqua que damnosa tarditate nondum uideo, quam in me hactenus minus miror, cum Ieronimum ipsum de se fatentem audiam, quod sibi in libris gentilium occupato cum se ad sacra uertisset eloquia, ut uerbo eius utar, «sermo horrebat incultus». Quod si ei tali uiro et in libris sacris ab adolescentia exercitatissimo potuit euenire, quid non potuit michi peccatori literis secularibus non dicam erudito, ne mentiar, sed ab infantia delectato, qui magistros habui non Gregorium Nazanzenum, ut ille, seu quempiam et si non alti ingenii at fidelis saltem deuotique animi, sed eos qui psalterium dauiticum, qua nulla pregnantior scriptura est, et omnem diuine textum pagine non aliter quam aniles fabulas irriderent? Quali ergo animus tener ac cereus impressione formandus fuit! O quanta deberet esse patribus cura filiorum, etate ita flexibili, si filios, ut fama est, et non se ipsos, imo uerius nec se ipsos, sed sperata de filiis comoda diligerent! Unde est quod ad ciuilia iura, ad artes auaritie ministras, ad inanem eloquentiam infelices pueri nutriuntur, salutaris Scriptura contemnitur deseriturque et siquis illam amplectitur lucrum cogitat, lucrum sperat: ita iam diuina celestium eloquiorum gratia in negotium humanum terreni mercimonii uersa est. Redeo autem ad me ipsum. Sero, iam senior, nullo duce, primo quidem hesitare, deinde uero pedetentim retrocedere ceperam, ac disponente Illo, qui malis nostris ad gloriam suam semper, sepe etiam ad salutem nostram uti nouit, inter fluctuationes meas, quas si percurrere cepero et michi confessionum liber ingens ordiendus erit, Augustini Confessionum liber obuius fuit. Cur enim de illo non fateor, quod ille de M8 Tullio fatetur? Ille me primum ad amorem ueri erexit, ille me primum docuit suspirare salubriter, qui tam diu ante letaliter suspirassem. Quiescat in secula sine fine felix, cuius manu ille michi primum liber oblatus est, qui uago animo frenum dedit. Delectatus sum ingenio hominis sano quidem et excelso, delectatus eloquio non nimis culto, sed sobrio et graui, delectatus doctrina multiplici et fructuosa et uaria. Quid multa? Sequi illum incipio, uerecundus adhuc, ut quem puderet mutare consilium, qui superborum mos est, reuocantibus me studiis meis antiquis et consuetudine uiolenta et desperatione profectus et perdendi metu quod per omnem uitam, quamuis exiguum, non exiguo sudore paraueram; sequor tamen, primum lente, solis ad id reliquiis temporum deputatis, deinde celeriuscule, postremo celeriter, siquo modo possem, quod ait Seneca, «tempus celeritate reparare», Successit, agente Deo, felicius quam sperabam. Ab illo igitur primum raptus et a semitis meis parumper abductus sum. Accessit sacer et submissa fronte nominandus Ambrosius, accessere Ieronimus Gregoriusque, nouissimus oris aurei Iohannes et exundans lacteo torrente Lactantius: ita hoc pulcerrimo comitatu Scripturarum Sacrarum fines quos ante despexeram uenerabundus ingredior et inuenio cunta se aliter habere quam credideram. Accessit oportuna necessitas diuinas laudes atque officium quotidianum, quod male distuleram, celebrandi, quam ob causam psalterium ipsum dauiticum sepe percurrere sum coactus, e quibus fontibus haurire studui non unde disertior fierem, sed melior, si possem, neque unde euaderem disputator maior, sed peccator minor. Has ergo Scripturas, quas ego aduena necdum notas odore illectus adamaui, sero licet, uos uelut indigene et in his a principio enutriti amate, colite, ueneramini, frequentate; nunquam de manibus uestris, si possibile sit, certe de mentibus uestris nunquam excidant. Quarum siue autoritas queritur, et a Spiritu Sancto prolate et Cristi ore firmate sunt, siue antiquitas, et omnes omnino seculares literas antecedunt – antequam Cadmus grecarum repertor, antequam Ysis egiptiarum, antequam Carmentis latinarum inuentrix nasceretur, he litere celebres erant in orbe terrarum, siue uirtus attenditur –, et «sagitte sunt acute» et ardentes, que quibus infixe fuerint corda uiuificant, siue fructus optatur, et certe cum ceterarum merces aut breue lucrum aut aura uolatilis et falsus fauor, harum finis uita eterna est et uera felicitas, siue forsitan ornatus exigitur, et quamuis multa de hoc dici possunt, hec tamen omnium summa est, quasdam forte superficietenus comptiores, pulcriorem nullam. Itaque fingi iubeo hinc matronam formosam, sobriam, pudicam, cultu exiguo contentam; illinc exquisitissime compositam meretricem, fucis ora uendentibus; quisquam ne adeo ebes, ut dubitet quam potius in coniugium asciscat? Magni doctique uiri multi fuerunt, diserti aliqui; nescio enim quomodo, facilius est doctum hominem repperiri quam disertum; imo uero causa in promptu est, quod doctrina sine eloquentia esse potest, eloquentia uero sine doctrina eaque multiplici et uaria esse non potest, nisi forte loquacem pro eloquente ponamus, quo nichil est falsius, et hec est radix uel poetice uel oratorie raritatis, de qua multa diuinitus in eo libro qui Orator inscribitur disputauit Cicero, quamuis sane doctorum et eloquentium omnis cohors, quotquot ab origine rerum usque ad hanc diem quacunque mundi parte floruerunt, quos enumerare longum est, philosophentur et disputent, perorent, res decoras stilo quolibet exornent et tenuissimo artificio ac poeticis uelis tegant. Nonne omnes indocti et elingues uidebuntur, ubi ab aduerso sola Cristi uox intonuit uerissimumque fit illud regii prophete: «Absorti sunt uincti petre iudices eorum»? Ita, inquam, absorti ut in comparationem petre, per quam Cristum intelligi solere nouimus, nil prorsus appareant, qui per se modo maximi uidebantur. Hec sunt, fratres, que de otio religioso ut scriberem occurrebant, quamuis haud ignarus sim eosque sermonem hunc protendi posse, quousque occupatorum miserie protenduntur, quarum nullus est terminus. Sed satis nunc dixisse uisus sum; reliqua ex uobis audire habeo, quos horum fecisse debuit magistros experientia. Hoc ergo de quo loquor otium et hec uacatio prestabunt ut uideatis quoniam Deus ipse est dominus et acrius intueamini que ad salutem aptissima sunt, et si a sensibus uehementer abhorreant, atque in primis uestram et pretereuntium rerum fugam, nequa mundi huius aut carnis aut demonum fraude capiamini, ne ue quis uestrum hostibus suis aut consiliariis malis credat, postremo ne unquam flens aut inuitus diuellatur unde necessarium est diuelli. Ad hec uidenda lucidum et quietum delegistis locum, arripuistis iter rectum et securum, bono collirio linistis oculos; sic agite, pergite qua cepistis, nemo se in tergum flectat. Statua salis, in quam mulier retro respiciens uersa est, animas uestras salutifero sale condiuerit. Nullus hominum sine peccato est, sed peccatori dicitur: «Peccasti?» Quiesce. Quiescite ergo, uacate, otium agite, uidete, gaudete, pro me flete, et mei memores ualete. O felices, si uos ipsos et bona uestra cognoscitis.