81. DE INSIGNI DISCIPULO (Gaudium) Insignem discipulum pene filio cariorem casus obtulit. (Ratio) Importunum negotium puerilis ingenii non equis gressibus ingenium coaptare et in unum semper infantem defixos oculos atque animum habere, ad illius tolerantiam intellectum tuum uocemque submittere! quod si discipuli plures sunt, cumulatior fit congeries laborum uerti continue huc illuc utque ait satyricus: "tot puerorum obseruare manus oculosque in fine trementes". (Gaudium) Unus isque clarissimus est michi discipulus. (Ratio) Pro uno discipulo claro multis obscuris iudiciis te obicis; quicquid ille deliquerit in tuum caput redundabit: en doctrinam, inquient, en facundiam, en mores! In hoc magistrum inspice: nulla quam ingeniorum certior effigies. (Gaudium) Discipulum sum nactus illustrem. (Ratio) Age ergo, magna spes est glorie: profectus ingenio illius, defectus culpe tue dabitur, cum, ut Plutarchus philosophus ad Traianum principem discipulum suum scribit, sermo publicus delicta discipulorum refundere soleat in preceptores. Quod multi, ut legimus, passi sunt, inter quos Quintilianus et Seneca et ipse philosophorum pater Socrates. (Gaudium) Preclari discipuli curam sumpsi. (Ratio) Melius si modesti, quamquam uera claritas sine uirtutis radio nulla est. (Gaudium) Magni discipuli curam gero. (Ratio) Triformi congrederis Chimere: hinc ut puero prosis, hinc ut parentibus placeas, illinc autem ut reipublice rationem reddas, quam de tuis manibus exiget rudemque illum tibi creditum eruditum repetet. (Gaudium) Pueri nobilis michi cura commissa est. (Ratio) Suspecta est etas et suspecta nobilitas: illa spondet immemorem, hec superbum. (Gaudium) Puer michi creditus me ueretur. (Ratio) Quid dices dum te despiciet adolescens, uir fortasse uix nouerit? Nota fides pueri, nota constantia est. (Gaudium) Puer michi creditus me amat. (Ratio) Inexpleto parieti imaginem impressisti: illo crescente delebitur. Firmus amor solidam poscit etatem. (Gaudium) Clarus puer edocendus in sortem uenit. (Ratio) Inquieta sors, euentus ambigui: quedam ingenia nullo studio eriguntur. Est ubi pater impensam, preceptor operam, puer tempus amittit: docilem doce, indocilem ne fatiges neue illum teque simul frustra atteras. Egre uicit ars naturam. (Gaudium) Discipulus tener nec indocilis obtigit. (Ratio) Etsi in lubrico stas atque in fluxo struis, age tamen fideliter commissum. Si plena etas accesserit, poterit meminisse; alioquin sua erit obliuio, fides tua. Magnum satis ipsa sibi uirtus est premium; conscientia bonorum operum nichil est dulcius. Non te retrahat ab honesto desperatio premiorum, quia nullum etiam in hac uita recte factum premio caret, cuius, ut sapientibus placet, fructus uberrimus est fecisse atque in silentio meminisse. (Gaudium) Inueni discipulum magne spei. (Ratio) Et magne sollicitudinis. Et profecto si bonus fiat, filium tibi cor genuerit, lingua pepererit; sin malus, hostem qui te dum timuisse recordabitur oderit. (Gaudium) Discipuli claritas ingens est, qua illustrari spero. (Ratio) Moderata claritas oculos delectat, immoderata prestringit; preterea nullus te nisi tu luceas illustrabit: etsi detegat, uerum lumen ab intro est. (Gaudium) Magnus est michi discipulus. (Ratio) Non maior puto quam Senece. Preceptorum alios protexit, alios oppressit discipuli magnitudo: his portus fuit, his scopulus.