I Quisquis es qui iacentem calamum et sopitum - ut ita dixerim - leonem importunis latratibus excitasti, iam senties aliud esse alienam famam prurienti lingua carpere, aliud propriam ratione defendere. Iniquum, fateor, inter nos certamen instituitur: ubi me percutias habeo, ubi te repercutiam non habes. Quod enim nomen habere potest mercennarius et infamis artifex? Profecto autem michi tecum non de opibus aut de imperio, sed de solo nomine pugna est, cuius te egenum atque inopem esse, etsi non admonearis, intelligis. Quia tamen cogis ad id, ad quod nunquam sponte descenderem, et loqui aliquid necesse est, ne, si - quod interdum in animum uenit - propter contemptum rerum tuarum tacuero, tu tibi forsan ex mea taciturnitate complaceas, petita non a te sed a lectore uenia siquid contra morem meum dixero, respondebo ad aliqua. Multa enim tam inepte dicis, ut quisquis ea responso digna duxerit, ipse merito uideri possit ineptior. Primum itaque, literis tuis lectis, risum me cohibere nequisse noueris. Quonam enim alio modo clarius probare poteras uerum esse quod negas: te, scilicet, egressum tuis, alienis in finibus oberrare, magno cum eorum discrimine qui, nimium creduli, te sequuntur, quibus, sanitatis fructum pollicitus, nil nisi intempestiuos flosculos inutilium uerborum ingeris, cum facto non uerbis opus sit? Quanto enim sudore quantoque cum studio inanem, sed ampullosam et tumidam plenamque conuitiis epystolam effudisti! Sed hic uester est mos: aduersus uerum iurgio certatis. Et nimirum hoc ipso quantum tibi fideres apertissime declarasti. Si enim non extremus perditissimusque omnium fuisses, non desperasses fieri posse ille unus ex multis, qui, iuxta sententiam meam, esses in Romani Pontificis consilium euocandus. Imo uero generose mentis inditium est, etsi uni tantum spes glorie proposita sit, in id niti, ut unus ille tu sis. Quod si assecutus fueris, uoti compos egregii; alioquin, laudabili saltem sis commendandus affectu. Ego quidem - nam memini - non artificium sed artifices improbaui, eosque non omnes, sed procaces atque discordes. Mirum dictu ut, sibi conscius, tuus multorumque animus indoluit et exarsit. Nescio quid hic rei est. Argue tardos philosophos, punge inertes poetas, carpe incompositos oratores: nunquam Plato et Aristotiles, nunquam Homerus et Virgilius, nunquam Cicero aut Demosthenes irascentur; increpa medicos inutiles et ignaros: omnes prope frement et insanient. Quod ante non noueram, breui literula sum expertus: singulare quiddam hoc in genere dixerim. An forte ideo quia uniuersali macule nemo subtrahitur? Nolo id quidem opinari: necdum despero fore aliquem medicum cui ualde probetur quicquid dixi dicturus ue sum, quique suam singularem laudem in comuni ceterorum infamia recognoscat et - quod cuntis excellentibus ingeniis insitum reor - gaudeat se paucorum similem dissimilemque multorum. Quod nisi ita esse crederem, frustra suasissem unum de multis eligendum - ut uerba mea repetam - "non eloquentia, sed scientia et fide conspicuum". Quo consilio cur in me tam uehementer exarseris mirarer, nisi ignorantiam ac diffidentiam tuam noscerem, cum - ut postea didici - uestrorum quoque doctissimi egrum uni fideli medico et rari erroris committendum dicant, ne, plurimos consulens, plurimorum incidat in errores. Tu tamen ille unus proculdubio non es, quod si esses, nunquam discordes ac nescios medicos increpanti tam uentosa respondisses epystola. Profundissime tangebaris, tam grauiter exclamasti. Nec puduit illud etiam inter confusum murmur inserere: me pontifici adulatum. Ego ne cuiquam adularer, cui propositum sit, uulgo etiam non ignotum, preter uirtutem ac bonam famam, uniuersa contemnere? Quid autem me moueret, ut nunc fierem quod ab annis tenerioribus nunquam fui? Percontare ipsum illum de quo loquimur, et dicet tibi sepe ultro se michi obtulisse quantum tu optare, licet sis importunissimus, non auderes, meque propter amorem libertatis, quod tibi inexpertum et incognitum bonum est, omnia recusasse. Desine itaque lepram tuam et ambitionis auaritieque malum bene ualentibus imponere. Tu palpator, tu non solum blandus, sed - si es ille quem puto - tediosissimus etiam adulator, non modo pontificum sed et pauperum latrinas, uilissimi spe lucelli, ego florentes siluas et solitarios colles ambire soleo, nonnisi uel scientie cupiditate uel glorie. Id non scripto sed cachinno refellendum arbitror quod inter anxie conquisitas euadendi uias, quibus inenodabilem ueri laqueum tentas abrumpere, palpitando dixisti: me, forsan tui nominis inuidia tactum, illud scripsisse, quo tibi gregique tuo famam eriperem. Ego ne tibi miser inuideam? Absit! auertat Deus! Qui enim misero inuidet, necesse est sit ipse miserrimus. Ego tibi nomen eripere nitar, inglorie? Procul ab hoc periculo es; ire potes toto securus orbe terrarum: quod ad fame iacturam attinet cantabis uacuus coram latrone uiator. Erit qui forte nares amputet, oculos effodiat: famam tibi nullus eripiet quam non habes. Quid autem intolerabilius homine insolenti, qui, ubi pudorem semel abiecerit, quicquid dixeris negabit? Magna meretricie frontis impudentia est! Negas ecce medicos discordare, que publica totius humanis generis est querela. Utinam tamen ita sit! Malim me esse mentitum, quanquam hac in re mentitus esse non possim; ceterum, saluis omnibus, errasse maluerim, quam, me ueridico, periclitari tot hominum milia, qui discordi et uario et prorsus incerto medicorum imperio gubernantur. Nempe, quod in summi pontificis nuper cura dicis fuisse concordes, uide, non dico ne mentiaris - id enim iam uobis quotidianum atque uulgare est -, sed ne maximis testibus ueritas uos ipsa confundat. Concordastis, forte, postquam ille conualuit, qui - quod nemo, ne ipse quidem, dubitat - multo ante conualuisset, si tu saltem per totum egritudinis sue tempus in extremis Indie litoribus habitasses. O si - quod ominari horreo; sed, licet immortalis Dei uicarius, est tamen ipse mortalis - si ergo tunc nature debitum persoluisset, quanta fuisset inter uos et quam indecisa discordia de pulsu, de humoribus, de die cretico, de farmacis! Celum ac terram dissonis clamoribus implessetis, causam ipsam egritudinis ignorantes. Miseri qui sub auxilii uestri fidutia egrotant! Cristus autem, in cuius manu salus hominum sita est, saluum illum, ignorantibus omnibus uobis, fecit - et faciat precor quantum sibi, quantum Ecclesie, cui presidet, est necesse! -; uos, Dei beneficium et complexionis ac nature sue laudem usurpantes, uideri uultis illum a mortuis suscitasse, et nunc tandem, transacto periculo, concordatis - non ineleganti uafritie -, ne, si pater ille doctissimus quique uel ingenio uel experientia, non dicam omnia, ut tu adulator, sed multa cognoscit ac preuidet, discordare uos senserit, precipites ancipitis uie duces abiciat, spernat atque oderit. Sed michi crede: nequiquam rete iacitur ante oculos pennatorum. Nouit ille mores uestros; et - si me interroges - propter cuiusdam speciem honestatis et ne consuetudinem publicam damnasse uideatur, uestra potius uult ferre fastidia, quam quia ignoret aliquanto grauius esse periculum uitam suam nugis uestris, quam fragilem sine gubernaculo carinam pelago uentisque committere. Quod ad me attinet, iracundiam tuam minime quidem miror. Sciebam uerum esse satyricum illud: Accusator erit qui uerum dixerit, nec minus illud comicum: Obsequium amicos, ueritas odium parit. Quod cum comuniter uerum sit, tum, precipue inter illos qui mendacio uiuunt. Illud miror: quod ira se in rabiem furoremque conuertit. Nichil enim tibi scripseram, quippe qui nunc etiam inuitus non intellecturum alloquor; at Romano Pontifici, graui tunc egritudine laboranti, metu ac deuotione dictantibus, epystolam scripsi breuem - sed, nisi fallor, utilem sibi, tibi forte non ita -, admonuique ut turbam dissidentium medicorum, necnon et medicum non scientie sed inanis eloquentie curiosum, que ingens nostris temporibus multitudo est, omni studio caueret. Quod licet grauissime stomaceris, me tamen neque consilii mei penitet, neque me lapidandum credidi, si sibi, licet non egenti, fidele consilium dedissem, cui omnes qui cristiano nomine gloriamur, non modo consilium sed obsequium insuper et obedientiam deberemus. Debuisti, si sanus esses, non michi rescribere, qui tibi nichil scripseram, sed eidem illi scribere, si sibi forsan aromatico illo tuo ac medicinali suadere posses eloquio, ut tibi se ipsum et res suas crederet, uitam ac salutem nisi de tuis manibus non speraret, contra autem me studiisque meis deditos, nocuum atque inutile genus hominum, declinaret, seu me poetam seu quodlibet aliud dicere libuisset. Omnia enim tibi licere arbitror, ydiota, qui propter mei, quinpotius ueri odium, in poetas immeritos es inuectus. Ego tamen hac in re poetice nichil scripsi; quod ita esse, nisi plane desiperes, ipse stilus indicio est. Cogeret me forte procacitas tua poetice aliquid de te loqui teque omnibus seculis lacerandum tradere, nisi quia indignus uisus es, qui per me posteris notus esses aut locum in meis opusculis inuenires. Sed quid colores ceco, quid surdo sonos ingero? Mechanice res tuas age, oro te; cura, si potes; si minus, interfice; et precium posce, cum occideris. Id nulli imperatori aut regi, sed tibi uni, uite necisque domino, ut iactas, humani generis cecitate permittitur. Utere funesto priuilegio. Optime enim tutissimeque arti cerebrum addixisti: quisquis euaserit, tibi uitam debet, quisquis obierit, tu illi preter experientiam nichil debes; mors nature aut egroti uitium, uita tuum munus est. Iure igitur Socrates, cum factum de pictore medicum audisset: "Caute;" inquit "artem enim deseruit que defectus suos habet in aperto, eamque complexus est cuius error terra tegitur". Quid te autem non ausurum rear, qui rethoricam medicine subicias, sacrilegio inaudito, ancille dominam, mechanice liberalem? Nisi forsan illa te cogitatio has in insanias traxit - que si unquam caput tuum potuisset irrumpere, nunquam usqueadeo asininum atque obtusum dicerem - ut scilicet, quoniam etate nostra iniquissimos homines imperitare uiris optimis fato rerum pessimo uidemus, ad artes quoque speciem hanc tyrannidis trahendam ac propagandam putes. Sed prius omnia, quam huiusce rei arbitrium fortune traditum uidebis. Faciet illa Nerones atque Caligulas regnare, Dyonisios atque Phalaridas in patria florere, Catonem intra pestes lybicas errare, mori Regulum in carcere, in paupertate Fabritium, Marcellum in insidiis, in exilio Scipionem. Hec et his similia faciet, quotiens uolet more solito iocari; medicine suppeditare rethoricam non poterit: extra suos fines imperium non habet. Sed quid loquor? Nescio an, priusquam ad finem suscepti sermonis uenio, libeat mutare sententiam ac fateri ius illam etiam in artibus habere. Quod nisi ita esset, nunquam tu de tanta ignorantia, tam superbus incederes, cum multi interim uiri literatissimi mendicent. Verum ea non artium fortuna, sed artificum dici debet. Ad id michi respondeas uelim: si, rebus omnibus fortune imperio confusis, artes quoque confundere et liberales mechanicarum seruas facere - quod utrarunque prohibebaris nomine - uoluisti, cur non potius nauigationi quam medicine rethoricam seruam faciebas? Nauigationem certe sui generis, hoc est mechanicarum, quidam dixere rethoricam, eo quod in primis illi cui mercatura omnis subiacet, in peragrando orbe lustrandisque litoribus atque innumerabilium nationum conciliandis ratione animis, multa fit opus eloquentia. Unde et Mercurium, quem sermonis deum uocant, inde dictum uolunt: quod mercatorum kirius, hoc est dominus, esse uideatur. Quod cum ita sit, cur non potius, ut dixi, nauigationi rethoricam ancillari precipis - quod equanimius propter similitudinem latura sit - nisi quia ruditatem illam tuam et caligantis ingenii cecitatem occultare nullo modo potes? Proximis tuis literis expecto, ridiculosissime rerum censor, ut lanificio iubeas subesse grammaticam, dyaleticam armature. Quid enim te rursus non ausurum putem, qui me os in celum posuisse dicas, quoniam medicos diuinum ac celeste genus attigerim, cum tu impurissimum os aperire non sis ueritus in Plinium Secundum, uirum ex omnibus sue etatis doctrina ingenioque prestantissimum? Ita enim de illo scriptum uideo; nec excipitur Galienus, coetaneus - nisi fallor - suus, uir et ipse non indoctus, sed indoctorum atque loquacium abundantissimus successorum. Que autem ista dementia? Que ue ista uoluptas est? A pedite uulnus acceptum equiti refundis innoxio; et soluta oratione cum sis lesus, iram ulcisceris in poetas, quasi poeticum sit omne quod nescias. Id si tibi permisero, quid usquam - queso - non poeticum relinquetur? Quid enim non te penitus ignorare crediderim, qui ad exprimendum ineptissimos sensus tuos tam pueriliter desudasti? Deus bone, que deliramenta! Que somnia! Insultas poetice cuius nunquam faciem uidisti; laudas medicinam quam ego non improbo. Quis enim sane mentis hoc audeat? Scio artem esse non inutilem, et sero licet a nostris hominibus receptam, postea tamen in honore habitam; quinetiam inuentioni deorum - ut perhibent - immortalium consecratam, tam magna res uisa est, ut humana non putaretur inuentio. Quam opinionem certioris fidei auctor in Ecclesiastico confirmans, "Altissimus de terra" inquit "creauit medicinam". Quamuis id omnium sit comune - quicquid nouimus, quicquid scimus, quicquid sapimus, quid nisi diuina inuentio Deique donum est, cum in eiusdem libri principio scriptum sit: "Omnis sapientia a domino Deo est"? - at ne tibi de mechanice tue singulari ceu laude complaceas, audi quid de agricultura, altera mechanicarum, eodem scribitur libro: "Non oderis" inquit "laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam". Quid habes quod super quemcunque agricolam accolas? Ambe artes uno de fonte prodeunt: ambas creauit Altissimus. Imo uero, quid habes quo te agricole conferas, cum humanam ille uitam adiuuet, quam tu, licet contrarium professus, oppugnas; ille humano generi laborando prosit, tu noceas quiescendo; ille nudus in campis fame sua publicam pariat saturitatem, tu faleratus in thalamis uoce tua publicam destruas sanitatem? In eo quidem non similiter concordamus: quod effectus medicorum dicis esse mirabiles. Quos effectus? queso te. Nisi illud forsan inter miraculosa connumeras, quod uos sepius quam ceteri hominum, imo uero quasi continue, egrotatis. Itaque magnis in populis facies uestra solo pallore discernitur, iamque in prouerbium abiit "colorem medici" dicere, quotiens croceum hominem aut tabescentem uideris. "Parum ne" hic "miraculi est, salutem aliis quam ipse non habeas polliceri?". Esset profecto miraculum, nisi illud extenuaret assiduitas mentiendi. Nisi forte ille mirabilior est effectus, quod qui se totum uestro consilio tradiderit, sanus esse nunquam poterit. Hi sunt medicorum non tantum miri sed stupendi etiam effectus, medicorum uero non omnium sed multorum, atque in primis tui. Credo ego Ypocratem uirum doctissimum fuisse; puto Galienum illo duce, multa primis inuentionibus addidisse. Non detraho claris uiris, ne fiam tui similis, qui obtrectandi studio me cum Plinio miscuisti, quem si intelligere posses, esses hortandus ut legeres, et te ipsum in eo speculo intuens, uel deformitatem tuam corrigeres, uel desineres superbire. Sed - crede michi - grecum hominem putares, cum tamen is inter raros latine eloquentie principes in Saturnalibus numeretur. Si te in literis tuis uideo, arrogans et ignarus es: alterum facit ut nil discas, alterum ut nil scias. Quid enim de hoc tanto uiro somnias? Dicis eum quod ueri habet ab antiquis medicis accepisse: uos a quibus tot mendacia didiceritis non dicis. Sed quid iterum tempore gloriaris? Ignauissimorum quorundam hominum consuetudo est, ut, cum inter uitia senuerint nullique pares sint, sola se preferant senectute. Atqui ne hanc ipsam unam gloriandi tibi materiam concesserim. In singulis enim te uerbis detegis nichil esse, nichil sapere, nichil nosse. Computa annos et reperies uirum illum omnes fere, quibus uteris, medicos precessisse. Quanquam, quid attinet medicorum antiquitate nominibusque confidere, qui si ad lucem redeant, una uoce fatebuntur nullos se hostes alios habere quam uos, quorum uel turpi segnitie uel ingeniorum hebetudine sui labores ac uigilie perierunt, quique quotidie mentiendo illos arguitis fuisse mendaces? Lege, si libet, et nisi ego quoque tibi grecus uideor, epystolam illam totam, que cum ad hoc unum scripta esset, ut uniuersali domino cautionem pareret, tibi nescio cui - imo quidem scio, sed dissimulo - dolorem peperit ac furorem. Illam lege, si libet: inuenies me nil omnino contro medicinam nilque contra ueros medicos locutum, sed contra discerptores atque aduersarios Ypocratis; quod eodem plaudente fieri credidi. Tu autem non contentus in me multa dixisse, multa itidem contra poeticam ac poetas, quadam libidine uobis insita loquendi de rebus peregrinis et incognitis, euomuisti. Non legeras apud Varronem, Romanorum doctissimum, neque apud Tullium, quem fidenter - licet forte obstrepas - dixerim principem latinorum, quid de poetis scriptum est? Verba enim ipsa, nequid me mutasse uel addidisse suspiceris, apposui: "A summis" inquit "hominibus eruditissimisque sic accepimus: ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare; poetam natura ipsa ualere, et mentis uiribus excitari, et quasi diuino quodam spiritu inflari. Quare suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse uideantur. Sit ergo, iudices, sanctum apud uos, humanissimos homines, hoc poete nomen, quod nulla unquam barbaria uiolauit". Hec Cicero; multa sequuntur in eandem sententiam grauissima, innumerabilia etiam apud alios, que sponte pretereo. Neque enim michi propositum est in auribus tuis nobilitare uelle poetarum nomen, quod tibi ignobile uideri ea demum summa michi nobilitas uidetur. Cui autem hec narrem? Nescio an te ridiculosior sim, si asino lyram tangam. Respondebis: "Audio, sed nichil intelligo"; et poete nomen, nulla unquam - ut modo dicebam - barbarie uiolatum atque omni ex parte tibi incognitum, uiolabis plus quam barbarica feritate. Itaque peroportune audies quod cuidam nuper tue professionis homunculo, cum assensu et approbatione multorum, dixi. Cum enim, uestro more, multa contra poetas hisceret potiusquam diceret, nunc poetam Ciceronem nunc Plinium affirmans, quesiui ab eo quid poete nomine crederet importari. Quod cum se nescire non negasset, pro tempore historiam dixi non inamenam cognitu, magnis ab auctoribus relatam, quam tibi quoque dictam puta, siquid omnino aliud quam de febribus audire potes. Hanibal, uir bellicosissimus, bello uictus a Romanis, Ephesum ad Antiochum, regem Syrie, profugerat; a quo letissime susceptus, eo quod Romanorum odiis estuanti nullus usquam consultor tam ydoneus uidebatur, in summo honore apud illum erat. Contigit autem Phormionem quendam nomine, secta perypatheticum, qui ea tempestate literarum scientia clarus habebatur, simul illic forte apud regem esse; ad quem, si uellet, audiendum inuitatus Hanibal, dum fama uiri tactus annuisset, seniculus non indoctus et, ut homo grecus, audax et uerbosus Phormio, credo, extimans nichil se melius in presentia tanti ducis nichilque conuenientius loqui posse, materiam rei militaris ingressus, in plures horas sermonem continuum protraxit. Denique dum qualiter sit ductandus exercitus, qualiter instruenda acies, qualiter capiendus castris locus, quando signum pugne dari, quando cani receptui conueniat, postremo que ante prelium, que in prelio, que ue post prelium sint seruanda, copiose disseruisset, secutusque esset plausus omnium, quesitumque ab Hanibale quid sibi etiam uideretur de illo sapientie professore, "Multos" inquit ille "stultos delirosque senes uidi; nullum tamen quo magis delectarer quam sene hoc, quippe qui tam multa de rebus incognitis loqueretur". Quo dicto facete admodum et illius et uestram impudentum notauit audaciam. De omni enim materia loqui uultis, uestre professionis obliti que est, si nescis, urinas et que nominare pudor prohibet contemplari; nec pudet insultare his quibus uirtutum atque animi cura est. Eleganter de hoc Phormione loquens Cicero, "Quid" inquit "aut arrogantius aut loquacius fieri potuit, quam Hanibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano, omnium gentium uictore, certasset, grecum hominem, qui nunquam castra uidisset, nunquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, precepta de re militari dare?". Quanquam non omnino par tua et Phormionis causa, multoque iustius ego te rideo, quam illum risit Hanibal. Ille enim de rebus licet experientia ignotis at saltem lectione cognitis loquebatur, tu de his rebus loqueris quarum non tantum usu atque arte es indoctus, sed ingenio etiam prorsus indocilis. Hanc historiam cum illi contentioso homini narrassem, quod erat ipse senex, sibi dictum credidit, quasi et senium ei et stultitiam exprobrassem; itaque uehementer excanduit. Tu qua etate sis non satis scio; nisi quod delirare sepius solent senes, non quidem omnes, sed quorum iuuenilis etas uilibus curis et obsceno artificio acta est. Quo autem ingenio sis, michi incognitum esse noluisti. Audiens, ergo, te uideo mordendi auidum, sed ignorantia torpentem, algentis more aspidis, coactum uirus non posse diffundere, nisi quod in finem, multo irarum attritu terrifice concalescens, neque tamen tam morsu quam sibilo metuendus, in me calcaneotenus erigeris; ubi, scilicet, Boetium Seuerinum aduersus sacras Pyerides testem citas atque, ut testimonio fidem queras, cautissimus disputator, patritium illum uocas, quasi de pretura uel consolatu questio sit, et quasi non multi testes, licet minime patritii sint, hac in re multum Boetio preferendi. Verum absit ut huius uel alterius fide digni hominis testimonium recusem: ad inquisitionem ueri omne genus studiosorum hominum admitto, mechanicis duntaxat exclusis. Ille igitur quid? Ab egrotantis cura scenicas meretriculas philosophico procul arcet edicto. Viue, bellator egregie: uniuersam poesim letali iaculo transfixisti. Certe siquid eorum de quibus tam temerarie disputas didicisses, scires scenicam illam quam Boetius notat, ipsos inter poetas in precio non haberi. Non autem uidisti, cece, quod iuxta erat, licet id ipsum literis tuis ignoranter insereres. Quid enim ait? "Veris eum Musis curandum sanandumque relinquite". Hee sunt Muse quibus, si qui usquam hodie supersunt, poete gloriantur ac fidunt, quarum ope non egra corpora mactare, sed egris animis succurrere didicerunt. De quibus si loqui uelim, donec cerebro humido ac fluenti tanta res insideat, amens ero. Neque enim uel Amphionis uel Orphei citara tam duram silicem mouere posset, neque tam hirsutam tigridem lenire; quas tu atque omnes id genus fictiones, ueluti uero aduersas, mira plebei artificis temeritate condemnas. In quibus, tibi tuique similibus studiose abditus, allegoricus sapidissimus ac iucundissimus sensus inest, quo fere omnis Sacrarum etiam Scripturarum textus abundat; quas te animo irridere non dubito, sed supplitium times. Quam ob rem feram equo animo te poetis, quos ignoras, uanitate notissima insultantem, idque michi alicuius bone spei argumentum fuerit, si tibi ualde displiceam. Cur autem indigner audere te aliquid aduersum me, cum aduersus Cristum, si impune liceat, sis ausurus, cui Auerroim, tacito licet iudicio, pretulisti? Scis quod non mentior, quamuis aliud uerbo clames. Cesset pene metus: profecto, ut sciolus uidearis, esse uoles hereticus. Sed ad fictiones, quas carpebas, redeo. Audi ergo quid Lactantius, uir et poetarum et philosophorum notitia et ciceroniana facundia et - quod cunta trascendit - catholica religione clarissimus, primo suarum Institutionum libro ait: "Nesciunt qui sit poetice licentie modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poete in eo sit, ut que uera sunt in alia specie obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat; totum autem quod referas fingere, idest ineptum esse et mendacem potiusquam poetam". Stupes, belua: nunquam, puto, istud audieras. Mentiri uobis liquimus; quodque grauissimum mendacii genus est, mentiri summo cum discrimine damnoque credentium. Id si michi non credis, uulgus interroga, cui et illud in prouerbium uersum est, ut apertissime mentienti dicant: "Mentiris ut medicus". Poete - neque enim me hoc nomine dignari ausim, quod tu michi, demens, ad infamiam obiecisti - poete, inquam, studium est ueritatem rerum pulcris uelaminibus adornare, ut uulgus insulsum, cuius tu pars ultima es, lateat, ingeniosis autem studiosisque lectoribus et quesitu difficilior et dulcior sit inuentu. Alioquin, si tibi falso persuades - quod quidam indocti solent, qui quod consequi nequeunt execrantur - ut scilicet poete officium sit mentiri, illud tibi consequenter persuadeas uelim: esse te poetarum maximum, cuius prope plura mendacia sunt quam uerba. Ultro tibi meonius senex cedet, uictus cedet Euripides, cedet Maro, uacuus tibi Elicon linquetur, indecerpta laurea illibatusque castalius fons. Sed expergiscere, si potes, lippientesque oculos aperi: uidebis poetas raros quidem, natura rerum disponente ut rara quelibet cara simul et clara sint. Videbis eos gloria et nominis immortalitate fulgentes, quam non sibi tantum, sed et aliis peperere, ut quibus ante alios preituris consulere nominibus datum est, et quorum adminiculo ipsa etiam uirtus eget, non equidem in se ipsa, sed in eo quod habet cum tempore et cum obliuione certamen. Te uero cum tuis nudos uidebis, omni uera laude uanitatibus obsitos obrutosque mendaciis. Hec non aduersus medicinam - quod sepe testatus sum - neque aduersus excellentes medicos, qui irasci non debent si, semper rari, nostra sint etate rarissimi, sed aduersus te delirantesque similiter dicta sint. In quibus illud forte mirabitur quispiam: quod libellum pro epystola remisi. Sed meminisse conueniet facilius infligi uulnus quam curari, et citius dici conuitia quam repelli. Ideoque et maior defensio Demosthenis quam Eschinis accusatio est, et longior Ciceronis quam Salustii inuectiua. Hactenus hec; cetera in tempus aliud reseruo. Nolo enim putes me lacessiti stili et iustissime indignationis aculeos, more apium, in uulnere reliquisse. Experiere iterum, cum uoles, quid inter ingenium et ingenium, quid inter calamum et calamum intersit. Illud uerendum: ne, dum per abruta distractus, multumque huic tue ridiculose eloquentie intentus, in insuetis conflictationibus tempus teris, his, quos pecunia pariter ac sanitate spolias, magni periculi causa sim. De hoc tamen ipse uideris; ego michi quicquid attentaueris ad cumulum glorie ascribam. Alta petentibus non semper quies: sed eorum sepe, qui sine graui periculo uinci possunt, optanda rebellio est. Si bene dixisses, audisses bene. Audisti autem non quod ego loqui solitus, sed quod tu meritus audire. Sile parumper et rumina, et tibi ipsi da ueniam, qui cepisti. Verum ego satis: ne sanus sim, si diutius tecum loquar, qui - quod ridiculum omne supergreditur - medicine nomine mortem michi literarum tuarum in fine denunties. Ad quam differendam medicina forte aliquid, tu profecto nichil; ad celerandum uero quamplurimum conferre potes. Preclarum sortitus artificium: longeuis corpusculum scis expedire langoribus. Certe ipsa michi uiuas - modo uoces habeat - medicina grates actura sit, si eorum presentem infamiam fando nudauero, qui antiquam illius gloriam nouis erroribus extinxerunt. II Habes unde michi perpetuo gratias agas: de muto et elingui, argutulus atque facetulus factus es. Disertissime Ypocras, nescis quantum huic calamo debeas. Ecce iam prosam scriptitas: cito facies carmina; iam hymnos incipis balbutiendo contexere: boni ingenii puer eris. Imo uero, stulte senex et ignare, multo consultius tacuisses, non ut ideo philosophum te probares, sed ut ignorantiam saltem tuam silentio uelares. Tacendo enim latere poteras, loquendo non potes. Lingua animi sera est; hanc tu, nullo ad ostium pulsante, nescio cur mouisti, tenebricosam fedamque pectoris tui domum omnibus aperiens, que melius semper clausa mansisset, nisi quia dementiam diutius occultare difficile est. Credo non legeras quod scriptum est: "Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur; et si compresserit labia sua, intelligens". Bene Socrates, cum decorum adolescentem tacitum uidisset, "Loquere" inquit "ut te uideam": non tam in uultu putabat uideri hominem, quam in uerbis. Ecce, locutus es: uidimus te; iamque si milies taceas, uidemus. Voluisti apparere, et multis, quos latere poteras, esse ludibrio. In quod - gaude, prepotens orator - externa ope non eges; nullo opus est indice, operose mus: tuo te prodis inditio, tam late tristis male coagulati eloqui fumus manat. O ridiculum animal - uolebam dicere - librum scribis; rectius dixerim quod tue professionis est proprium: aromatum lenta fedas inuolucra; et ubi periculosis ambagibus dictare soles miserorum mortes, utque uilia magno costent, fallasque licentius, radicibus nostri orbis imponere peregrina uocabula, ibi nunc, ut tibi uidetur, philosophicos locos, ut ego sentio, tabificos iocos scribis. Sed ut libri formam habeant, uersutus opifex, distinguis in partes; et forsitan uictor eris: apothecarii scripsisse te librum dicent. Quid ni igitur exclamem? Accurrite philosophi, accurrite poete, accurrite studiosi, quicunque usquam scribendis libris operam datis, accurrite; uestra res agitur: mechanicus libros scribit, penitusque uerum fit illud Sapientis Hebrei: "Faciendi libros nullus est finis". Quid enim fiet si mechanici passim calamos arripiunt? Actum est: ipsi boues, ipsique lapides scribent; nilotica biblus non sufficiet. Siquis est pudor, dimittite illam literatis; uos, si glorie cupiditate tangimini, in uento et aqua scribite, ut ad posteros fama citius uestra perueniat. Quid querar? quid eloquar? quid dicam? Desinite - queso - qui papiros arte conficitis, quique tenues in membranas cesorum animalium terga conuertitis: etruscis expiandum sacris infaustum et infame monstrum incidit. Quid enim bicipitem puerum aut quadrupedem miramur? Quid obstupescimus mule partum, tactumque de celo templum Iouis, aut sub nubibus uisas faces? Quid ethneis uaporibus ardens equor et cruentos amnes, imbremque lapideum, aut siquid tale in annalibus ueterum reperitur? Habent suum secula nostra portentum: mechanicus etiam libros arat. Quis non Roscio deinceps artis histrionice librum donet? Erat et ille mechanicus, sed insignis, ingenioque promeritus non modo maximorum ducum gratiam, sed ipsius quoque familiaritatem atque amicitiam Ciceronis. Mulcebat ille oculos: mechanicus noster aures uulnerat; agebat ille quod placeret omnibus: hic quod nulli. Aut quis coquine magistrum indignetur Apitium suam literis disciplinam inserere? Cur enim inter culinas non scribatur? Inter latrinas scribitur: cognatas res esse nomen arguit. Aut cur non inter epulas libri fiant? Inter urinas fiunt, ad quas stilo celebrandas florentissima artium rethorica captiua perducitur, et que populos moderatur, inque animis regum regnat, inter medicos ancillatur. Sed queso te, philosophie atque artium domine: quo animo Tullius rethoricam tot uoluminibus tantoque studio tractasset, si futuram talis ingenii seruam sciret? Quam uero, non dicam seruam, sed familiaris etiam tua sit, si aliunde nescirem, abunde quidem artificiosus et hybleo melle dulcior orationis tue textus insinuat. Certe quod scolis omnibus est notum, rethorice facultatis officium est "apposite dicere ad persuadendum, finis persuadere dictione". Quanta autem illud arte facias, quanta hoc felicitate perficias, qui te semel audierit non ignorat. Sed ista suum locum inuenient: nunc a primordiis inchoandum. Excuset autem prolixitatem mei sermonis, tue ignorantie magnitudo de qua aut nichil omnino dici debuit, aut parum dici non debuit. Prima quidem libri tui pars de te ipso agit: quis qualis ue tu sis. Iam id ipsum caute. Sciebas te incognitum, nisi tabellionum more de te ipso aliquid loquereris, atque ita qua scriberes autoritate constaret. "Qui sim" inquis "perlecto hoc toto iam nosces opusculo". O magne uir, nimis humiliter de te sentis: imo uero confestim accepto in manus opusculo noui te, quem et ante noueram. Sed nunc scientiam tuam omnem funditus detexisti, et - ut scriptum est in Psalmo - "denudasti fundamentum eius usque ad collum". Quid autem de te dicas, quem te facias audiamus: "Sum" inquis "medicus". Audis hec, medicine repertor, Apollo, uel amplificator, Esculapi? "Consequenter et philosophus". Audis ista, Pithagoras, qui nomen hoc primus omnium inuenisti? Flete repertores artium: fines uestros proterit asinus infulatus, non se modo philosophum, sed philosophiam insuper suam iactans. "Philosophia nostra" inquit. Heu, quid hoc est? Peiora sunt audienda, si uiuimus. Iam - ut suspicor - ad finem seculi propinquamus. "Erunt signa in sole et luna et stellis"; hoc signum in Euangelio non fuit: quando asinus philosophabitur, celum ruet. Quid uis dicam? Iam philosophie misereor, si tua est; sed meo periculo iurare ausim, nescire te quid sit esse philosophum. At ne omnia unam in partem congeram, multa etiam nunc de hac re tecum loqui habeo. Premisi autem hoc, ut scires apud me philosophum te non esse. Quid uero, quid deinde intulit audax stultus? Se his artibus armatum, non tantum corporis sed animi uitia curaturum. Venite huc qui egrotatis: salus non semper ex Iudeis est; adest semibarbarus sospitator. Et me superbum uocitas! Relege nunc epystolam illam meam que te furere fecit, et faciet mori: quando ego uel philosophiam uel poesim meam, quando me aut philosophum aut poetam dixi, aut aliud quidquam, quam tuorum morum et ingenii contemptorem, quod michi non modo licitum sed debitum rebar? Verecunde se solius rethorice magistrum dicit Augustinus: tu te philosophum dicis ac medicum; addis et tertium: rethorice dominum. Quartum licet addere, postquam titulis gaudes: cloaca es magna quidem, ut est apud Senecam, et profunda. En quod ad primam tui gloriosi partem operis modo responsum uelim. Secunda apologetici tui pars de me erat, cuius in cognitione si falleris, non miror. Quid enim non tibi alius uideri possit, cum tu tibi philosophus uidearis? Dixisti equidem: "Philosophus sum". Tam hoc uerum quam quod sequitur; tam philosophus tu quam ego ambitiosus, arrogans, superbus. Nunquam michi, fateor, cum populo conuenit; tanta tamen animi securitas est, ut iudicem populum non recusem. Quos honores ambierim, et non potius spreuerim oblatos? Quid michi unquam arrogauerim? Ubi superbe me gesserim? De qua re et dictum est aliquid, et plusculum dicere est animus. Loquar autem tibi iam, non ut aduersario procaci et infesto, sed ut homini, nescio tamen an rationis ullum uestigium habenti; et dicam quod, ut puto, non intelliges, quoniam uicinarum rerum nedum ydiotis, sed doctis etiam laboriosa discretio est. Sed dicam clarius quam dici soleat, ut, si non intellexeris, cerebri tui non stili mei uitium accusetur. Audi ergo: superbo libertas omnis superbia uidetur; sapiens uero inter superbiam fidutiamque discernit, et scit largiter referre quo animo quid dicatur aut fiat. Hinc ille uir optime sibi conscius, dum in publico peroranti populus obstreperet, "Tacete" inquit "melius ego unus noui quid reipublice expediat, quam uos omnes". Quod, ut animose, sic uere dictum, aliquos qui ad superbiam traherent fuisse, a uulgi moribus non abhorret; docti autem generose fidutie ascribunt. Scipio, ille uir maximus, qui famosum primus agnomen ex Africa reportauit, capitalem causam dicturus, primo quidem die "sine ulla criminum mentione" ut ait Liuius, "orationem adeo magnificam de rebus a se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem unquam neque melius neque uerius laudatum esse". Quid ergo? Nunquid in proprio laus ore sordebat? Audi: "Dicebantur" inquit "ab eodem animo ingenioque quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur". Secundo autem dicende cause die, dum acrius urgeretur, non modo sordidam et obsoletam uestem reorum more non induit aut submisse iudicum misericordiam implorauit, sed cum forte, reuolutis annis, dies esset quo ipse bello punico secundo, periculosissimo omnium atque grauissimo, supremam manum imposuerat, uirtutis ac felicitatis proprie recordatus, et ob hoc conscientie fidutia euectus, uictricem capiti lauream imposuit, testatusque eo die litibus ac iurgiis abstinendum propter dici illius anniuersarium honorem, quo ipse olim cum Hanibale et Carthaginiensibus bene ac feliciter decertasset, agendasque potius deis grates precandosque ut populo Romano semper sui similes duces darent, desertis in curia accusatoribus atque iudicibus, fauente ac prosequente uniuerso populo, Capitolium et deorum templa triumphantis in morem circuiuit, non minus gloriosus ciuium reus quam fuerat hostium triumphator. Rem notissimam narro, tuis licet ab auctoribus non tractatam. Nec cuiquam dubium esse potest quin inaniter effusa laudatio turpiter sonuisset, nisi eam natura rerum et quedam quasi ueri necessitas extorsisset. Si leonem latratibus excitatum dixi, si me omnia preter uirtutem et bonam famam solere contemnere arroganter tibi uideor locutus, falleris ut in multis. Neque enim insolenter me locutum noueris, sed fidenter, ut te ipsum, uel graui rugitu expergefactus, agnosceres. Quid enim putas, aut quid ais? Nonne iam, precor, erubesceres, nisi ruborem tuus ille letheus et immedicabilis pallor excluderet? Nonne iam, tacitus saltem ac pallidus, recognoscere incipis - quod dixisse tibi iterum uideor insolenter - quantum inter ingenium et ingenium, quantum inter calamum et calamum intersit? Profecto autem ille, quem michi adsumpsisse uideor, uirtutis amor ac laudis non otiose iactantie est, sed eo pertinet, ut scias me ab ea quam michi obiectabas adulatoris infamia remotum, cum cesset illa cupiditas que tuam et multorum linguas docuit adulari. "Sed hec turpiter, quamuis uere, proprio ex ore sonuerunt". Iam responsum habes: tunc id uere diceres, quando nulla iusta causa sed inanis tantum glorie studio dicerentur. Nunc non magis pro mei nominis, quam pro ipsius defensione ueri, dicta ferre debebis equanimiter, et tibi parcere quod in me arguis, Cato ultime, grauissime morum censor. Adde quod ego non michi scientiam aut gloriam esse, sed earum cupiditatem, neque me uirtutem aut bonam famam habere dixi, sed optare uel - quod minus est - non spernere. Quid hic, oro, tam superbum notas, nisi quia tibi res insueta est aliquid preter pecunias optari uel amari? Accingere quicquid potes calumnie: preter desiderium et affectum boni nichil michi tribuo, quibus qui caret sibi et aliis inutilis uiuit, si tamen dicendus est uiuere qui optimarum sensu rerum eget, pessimarum passionibus abundat. Accedit quod et hec et siquid in me laudabile aut siquid penitus boni est, quamuis id tibi, doliture inuide, in oculos ingesserim ut doleres, teste tamen conscientia, non inde me sed auctorem omnis boni Deum laudo, neque in me ipso glorior, sed in illo ad quem omnia refero preter defectus erroresque meos, quos michi imputo. Scit ipse me uerum loqui. Ecce ut in Psalmo centesimo quadragesimo quarto ait Augustinus: "Inuentum est quomodo et me laudare possim et arrogans non sim". Verum ut de poetis, quibus ut canis ad lunam latras, aliquid immisceam, apud Virgilium Eneas, de se interrogatus, inter cetera quid ait? Sum pius Eneas fama super ethera notus. Idem apud Homerum respondisse nouimus Ulixem. Ad hoc responsum num tu atque alii, qui nichil de uobis loqui uerum simul ac magnificum potestis, uel superbe dictum ab Ulixe atque ab Enea, uel turpiter fictum ab Homero ac Virgilio clamaretis. Sed doctiores excusant, quia scilicet ut ignorantem alloquens laude propria pro inditio sit usus, et fuerit ea sibi necessitas, non uoluptas. Quid autem? Nonne ego etiam ignoranti loquor, ignoranti se, ignoranti me, ignoranti omnia? Equidem si uel te uel me uel aliquid boni nosses, nunquam me nil tibi dicentem, aut dicere cogitantem, nullam tui notitiam habentem aut habere cupientem, tam importunis - ut repetam quod te premit - latratibus excitasses. Cuius te hodie puto peniteat, sed tumor animi retrahere pedem uetat. Anxius itaque ridiculusque luctator, alienam - quod michi forsan credis incognitum - in tuis responsiunculis opem queris; piget hinc cepisse; pudet inde desinere: ita tergiuersaris et incertus heres, atque - ut est in antiquo prouerbio - auribus lupum tenes. Unum hoc loco preterire noluerim quod inter superbias meas ponis: indignum te michi uisum qui in meis opusculis scribereris. Vide autem, queso, ne inter tuas potius numerandum sit, si tibi contrarium uideatur. Scripsi aliqua, nec desino aut unquam desinam, dum hic digitus calamum feret. Sed, omissis aliis, ne me rursum de me ipso magnifice loqui dicas, scribo de uiris illustribus. Que non ausim dicere: iudicent qui legent; de quantitate pronuntio: haud dubie magnum opus multarumque uigiliarum et, si non ab auctore, certe a subiecta materia nominandum. Nichil ibi de medicis nec de poetis quidem aut philosophis agitur, sed de his tantum qui bellicis uirtutibus aut magno reipublice studio floruerunt, et preclaram rerum gestarum gloriam consecuti sunt. Illic, si tibi debitum locum putas, dic ubi uis inseri: parebitur; sed uerendum est ne quos ex omnibus seculis illustres, quantum hac ingenii paupertate licuit, in unum contraxi aduentu tuo diffugiant, teque ibi solo remanente, mutandus libri titulus, neque De Viris Illustribus sed De Insigni Fatuo inscribendum sit. Si audire me uelles, petendum potius ab Apuleio madaurensi ut in libro philosophantis asini locum habeas, uel orandus Plautus ut alicubi in Amphytrione te collocet, ubi sillogismos tuos explicans probes Birriam nichil esse, magnoque animo contemnas quod in meis locus tibi desit opusculis, cum et alibi aptius esse possis, et ego nullum in tuis operibus locum queram. Illud quoque locus hic exigit: quam certe sit tutum de ueritate tecum colloqui, quamque tranquillum, uide. Stantibus enim scriptis obstrepere et insidiari non pudet, quid faceres inter uerba uolantia? Quid est autem quod inter multa dixisti, me senectutem detestari? Nichil hoc falso falsius. Nemo me reuerentior senectutis, nemo qui etatis illam partem pluris faciat, qui eam equiori animo complectatur, si iam adest, si appropinquat, expectet. Sed ita demum apud me uenerabilis est senectus, si ab honestis progressa primordiis gloriosum habet aliquid preter rugas. In libro Sapientie, siqua tibi talium cura esset, hanc sententiam inuenisses: "Senectus" inquit "uenerabilis est". Tecum sentiebat, nisi addidisset: "non diuturna neque numero annorum computata". Ecce, iam desentire incipit. Quid ergo? "Cani sunt autem" inquit "sensus hominis, et etas senectutis uita immaculata". Cato ille senex famosissimus, qui etatis huius apud Tullium patronus ac laudator inducitur, dum senectutem operosam semperque aliquid agentem dixisset, addidit: "Tale scilicet quale cuiusque studium in superiore uita fuit". Et iterum: "In omni oratione" inquit "mementote me eam senectutem laudare que fundamentis adolescentie constituta sit". Si hunc, philosophe, reprehendis, et me reprehende; secum enim sentio, nec contrarium dixi. Prorsus mutare scripta mea non potes, quippe nec ego ipse qui condidi; postquam in publicum exierunt, mei iuris esse desierunt. Quid igitur dixi? "Delirare sepius solent senes". Hinc calumnie radix. Sed procede; noli subsistere; lege quod sequitur: "Non quidem omnes, sed quorum iuuenilis etas uilibus curis et obsceno artificio acta est". Id forte uerbo tu uerum negas, facto autem probas esse uerissimum. Itaque deum testor me nichil aliud quam te unum, dum id scriberem, cogitasse. Qualis enim senex esse poterit qui mentiendo, blandiendo, fallendoque consenuit? Stultorum senum ingens copia est. Scis quare: quia sapientum iuuenum immensa penuria; qui autem inter uitia senuerunt, quo ad metam propius accedunt, eo magis insaniunt. Hos ego sepius delirantes dixi, nec mirum si ex his in quibus usque in finem uiuitur senectus, ultima uite pars, plus impressionis accipit quam relique, et si densiores in imum sordes suo more descendunt. Propter eandem causam, qui in uirtute per omnem uitam delectati sunt, in senectute mirabiles retroacti temporis fructus legunt; et tum maxime felices sunt, dum esse desinunt, ut incipiant esse perenniter. Hos autem constat esse rarissimos, horumque est illa quam dicis uenerabilem senectutem. Reliqui uero, qui medium locum tenent, ut plus minus ue in hanc aut in illam partem inclinati uixerunt, sic in senectute meliores aut peiores fiunt. Itaque mille uarietates et morum infinita distantia, nec senum modo sed iuuenum, quorum omnium naturas bene, nisi fallor, et Aristotiles in Rethoricis et in Arte Poetica descripsit Horatius. Hec michi nunc senum distinctio probatur, que si tibi non placet, scribe aliam, summe philosophorum, quam in marmoribus incidamus. Certe, ut ad stultos senes redeam, nunquam tu prima etate, quanquam semper temeritate notabili fueris, ausus fuisses garrire ista tam stolide, etsi in animo habuisses: solet enim adolescentie familiaris esse uerecundia. Crede igitur michi, nil stulto turpique sene molestius, cui et stultitia puerilis superest et senilis accessisse uidetur autoritas. Sed ego iam hinc ordinem tuum amplius non sequar, quippe qui nullo modo michi uideor ordinatius dicturus, quam si longissime discesserim ab ordine libri illius quem michi serio, ut asseris, remisisti, ut aperte conicerem qualis tibi repentinus ac tumultuarius stilus esset si lucubratus ac serius talis est. Pessimum quidem in primis hominum genus, summoque studio declinandum, quibus est stultitie mixta calliditas. Quia uero cum huiuscemodi aduersario michi negotium sciebam, satis, ut puto, nequam tibi iustam mordendi materiam loquendo tribuerem, circumspexi. Crebro igitur dixi non me medicine detrahere - sed tibi loquor improprie: nichilo detrahi nichil potest; sed intelligitur quid uelim -: protestationem humilem ac ueram, superbe mendax, reicis; credo non aliam ob causam nisi ut indignitate ipsa exacuas et irrites ad dicendum quod dixisse nolim. Nunquam tamen efficies ut odio turpium pulcra condemnem; quinetiam medicinam ipsam michi feceris cariorem, quod tu eam dehonestas ac polluis. Scio, ut dixi, non inutile artificium, auxilioque caduci corporis inuentum. Quid hoc prohibet, illudque simul uerum esse te cum tuis falso illam uiolare cognomine? Sophista ridicule, equitator arguitur, equum laudas: extra propositum uersaris. Sed nullum excipio? imo aliquos. "Et quos?" inquies. Ad tribunal pretoris urbani res agatur: quis me ad hoc coget respondere, si nolim? Non est nunc aliis gratificandi locus: tecum michi res est. Noui mores tuos, quos si tu eque nosses, odio tibi esses. Si scribam quod sentio, compatriotis aut amicis meis me blanditum dices; nichil est enim quod non simile sibi fingat uilis ac uenalis animus: qualem se nouit, tales alios opinatur, qua nulla inter homines cecitas maior. Mensura uestra fatui cunta metimini: nec gigantem nanus edificans nec formica cogitat elephantem. Aliquot, ni fallor, medicos ueros noui, et ingenio et ea que in omnium artium arte ponenda est discretione pollentes, quibus, ut arbitror, eo molestior es quo te pressius intuentur, et professionem suam tua non ambigunt ignorantia deformari. Esto autem: nullos norim medicos, nullos exceperim; quid uetat esse aliquos ignotos michi, presertim studiis longe aliis uacanti, et sanitatem corporis debenti non medicis, sed nature? Utcunque se res habeat, nichil ego aut aduersus medicinam, aut aduersus ministrum eius locutus inueniar, licet - ut soleo - cuiuslibet artificii corruptores lingua forsan liberiore percusserim, quorum in turba te latitantem et incognitum uulneraui. Parce, oro, philosophe: non te, sed ignorantiam persequebar; eamque non omnem. Calcanda est enim ignorantia superborum, humilium subleuanda. Si in hac insectatione publica singulariter es lesus, ueniam merui, quia ignorans feci. Gaudes nunc, superbe, quasi affusus supplicem. Rideo potius ineptias tuas: ignorantium infamiam ad te trahis, cum tibi doctissimus uidearis. Imo uero ignorantie tibi conscius extreme, quicquid ignorantibus obicitur tibi merito dictum putas et quod dissimulando fieri poterat alienum, impatientia tuum facis. Quid uero si paucos medicos, quid si paucissimos dicam? Non hoc ad artis infamiam, sed ad gloriam spectat. Nonne debuerat generosus animus, difficultate non territus sed accensus, ad ipsum nomen gloriose paucitatis assurgere, seque in partem rare laudis accitum credere? Sed certe id non omnibus datum est, et paucissimorum prorsus ingeniorum ea raritas est amica. Quam ob rem ubi nobilis exultasset spiritus, plebeius ingemuit. Cur? queso. An et hic fallor? An mentior? Profecto non solum hodie, sed semper raros ingeniosos, rarissimos sapientes fuisse nemo est qui dubitet, nisi qui nunquam oculos uel in etatem suam intenderit, uel ad antiqua reflexerit. Stulte - nolo enim qui sis excidat - stulte, inquam, et insane, uix ulla unquam etas uel ingeniorum uel uirtutum fuit egentior quam nostra, siue id culpis hominum accidit, siue fato - si tamen eo nomine uti licet, et non rectius Dei uoluntas seu prouidentia dici debet in sermone catholico - siue denique, quod tu fabulam putas, mundus, iam senescens et ad extremum uergens, more senescentis hominis piger ac frigidus, in sua operatione lentescit. Et tamen hac ipsa etate nulla ingeniorum penuria prestabit, ut tuo ingenio locus fiat. Frustra te contentionibus implicas, frustra te ingeris duello non tuo, quasi aut ego - quod nunquam cogitaui medicinam uerbis aggrediar, aut ipsa non a quolibet opprimi malit, quam a te defendi, qui eam et exercendo uiolas, et opprimis defendendo. Incassum ergo niteris: nullus usquam fame tue locus est. Nemo te clamoribus tuis noscet, nisi quos, elusos uerbis inanibus aut peregrinis medicaminibus infectos, tui memores in perpetuum effecisti. Duo hic, antequam ad maiores illos tue criminationis insultus uenio, leuiter exufflanda sunt, que dixisse me fingis an somnias: nonnunquam contra uerum medicos certare, eosque non semper curare. Utrunque enim magnis sudoribus excusas. Sed ubi, precor, id dixi? Excute epystolam meam, quod - puto - propter ueritatis odium grauiter facis. Certe ego, illam relegens, horum nichil inuenio. Et de medicis quidem alias, de te michi nunc sermo est, hostis Ypocratis, pestis egrorum, dedecus medicorum, de te michi nunc sermo est. Dico igitur, si non dixi, non te contra ueritatem interdum de industria uel iocandi experiendique studio certare, in quo stultissime gloriaris, sed sola semper ingenii cecitate; neque te interdum non curare, quod cupide profers quasi clipeum inscitie pestilentis, sed passim sanos in morbum, egros in mortem agere. Hoc dico. Ad hoc michi respondeas uelim, hoc rethorice, serue tue, patrocinio excuses. Si enim negas, contentione dimissa populum testem uoco. Nota quippe negantibus, ut ueritas ingerenda, sic subtrahenda est uerbose altercationis occasio. Scio quid nunc cogitas: popellus infelix, et consilii semper inops, frustra tot malis admonitus ad te redit. Quem igitur ignorantie tue in testimonium adduco? Nempe non alium, neque sententiam muto: utrunque uerum est. Inscitiam tuam populus nouit expertus; idem a te poscit auxilium. Gaude, stulte insolens: iam non medicus tantum, sed Deo simillimus euasisti. De quo scriptum est in Psalmo: "Cum occideret eos, querebant eum". Ille quidem suscitare poterat; et tu potes, ut dicis. Quid enim sonat aliud quod inter inanes ridiculasque iactantias effudisti: "uestra sepe opera homines uelut a mortuis suscitatos"? Quantum abfuit quin te deum faceres? Sed expecta: ego te ante huius ludi finem in concilio deorum ponam et diuinitate tua dignum, si potero, nomen inueniam. Nunc propositum sequor. Impune occidis, ergo, cum suscites. Sed omissis prophanis et fine carentibus nugis tuis, cur hoc populus faciat, si me roges: facit hoc prudenter ut reliqua. Sapientis est uerbum: "Stultorum infinitus est numerus". Eorum uero que a talibus fiunt, frustra ratio inquiritur. Si penitus causam petis, illa uera est quam affert amicus medicorum, Plinius - quem tu spernis ignotum - et quam ego olim posui in epystola illa ad Clementem papam unde tota ista lis oritur. "In hac" enim ait "sola artium euenire, ut unicuique se medicum profitenti statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius". Mox ex persona populi loquens: "Non tamen" inquit "illud intuemur, adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo". Hec est causa que te populo, quem interimis, forte commendat, notissimosque defectus tuos cogit interim obliuisci, dum ab ardenter optantibus inconsulteque sperantibus salus queritur, ubi mors est. Tanta est spei humane pertinacia, sic in animis miserorum regnat obliuio, qua fretus multos ante diem in Tartarum premisisti, qui si redeant illi ueram de te potuerint ferre sententiam! Sed inde quidem tutus es: irremeabilis est regio. Nolo tamen speres latere superstites: notus es publice et, puto, doctos frustra tentabis; ceterorum strages minime flenda est. Quod si forte doctos aliquot turbe miscueris, et idcirco dicas illos a mortuis suscitatos, quoniam, ut ait Cicero, hec nostra "que dicitur uita mors est", et quia huius uite finis melioris uite principium est bonis, plane uerus esto, me plaudente, philosophus. Sed absit ut tale aliquid cogitare ualeas aut loqui. Illud itaque uerius: omnes qui euadunt tribuis tibi, omnes qui pereunt nature, ut semper habeas unde glorieris et gaudeas; miseris autem tuis nunquam desit unde tristentur et lugeant. Quid nunc dicam ad reliqua? Multas tremulas sententias in me uibras, multa leuium uerborum tela contorques. Quis non metuat cum tanto hoste concurrere? Nichil, scito, nisi uerborum tuorum fetores metuo. Si tibi improprie locutus uideor, quod uerborum dixerim fetores, Cesari parces Augusto quem sic loqui solitum scimus. Dicis in primis me logica carere. Non credo michi rethoricam aut grammaticam interdicas, que logice nomine continetur, quamuis et id iure tuo posses, summum totius specimen barbarismi, sed eam solam, in qua te longe precellere sillogismi tui ostendunt, michi subtrahis dyaleticam, quam logicam uocas. "En crimen o iudices!". Quod si fateri libeat, possim illustres philosophos proferre hanc ipsam qua carere arguor dyaleticam irridentes, eademque possim apud Ciceronem ostendere clarissimam philosophorum sectam, ueteres perypatheticos, caruisse. Sed, o stulte, non hac careo: uerum scio quid ei, quid ceteris liberalibus artibus dandum sit; didici a philosophis nullam earum ualde suspicere. Equidem, ut eas didicisse laudabile, sic in eisdem senescere puerile est. Via sunt nempe, non terminus, nisi errantibus ac uagis quibus nullus est uite portus. Tibi nobiliorem terminum non habenti, terminus est quicquid occurrit. In summo te felicitatis gradu situm reris, quotiens unum forte fragilem sillogismum, et nichil ex nichilo concludentem, multa cerebri uertigine tota insomni nocte texueris. Tunc in corde tuo dicis, insipiens: "Non est Deus, neque est altius aspirandum. Quid enim scimus? Plato et Aristotiles, magni uiri, de mundo de anima de ydeis litigant; Democritus innumerabiles mundos facit; Epycurus deum nullum et mortalem animam; hanc Pithagoras in girum ducit; sunt qui eam contrahant ad suum corpus, sunt qui eam spargant in corporibus animantum, sunt qui celo reddant, sunt qui circa terras exulare cogant, sunt qui inferos asserant, sunt qui negent, sunt qui unamquanque per se, sunt qui simul omnes animas creatas putent; fuit et qui mirabilius quiddam dicere auderet, siquidem unitatem intellectus attulit dux noster Auerrois". Hec tecum dicis, si tamen nosti hec. Et addis: "Quis inter ista discernat? Quid michi autem nescio quis Cristus comminatur, quem ipse Auerrois diffamauit impune, quod nemo unquam poetarum fecit, imo uero nemo mortalium?". Multa quidem a multis et scribuntur et scripta sunt nec ullus erit finis. Scribendi enim, ut quibusdam placet, insanabilis egritudo est, et uelut animi febris quedam ossibus insidens; atqui nemo unquam, uel ante uel multo minus post temporalem Cristi originem, de Cristo nisi summa cum reuerentia loqui seu scribere aliquid ausus est; eorum quoque qui hereses et contraria dogmata peperere, non ipse tantorum princeps hostium, Maometus deterrente, scilicet omnium linguas ac calamos nominis maiestate. Itaque quidam Deum sed non hominem, alii hominem sed non Deum, et hominem quidem perfectissimum, ineffabilem, incomparabilem, uirgineo natum partu. Qui minus illi tribuunt, prophetam dicunt, preter hunc unum canem, qui non ad lunam, ut uulgo dicitur, sed rabido ac spumanti ore, contra ipsum solem iustitie latrat, summam libertatem et eximium ratus ingenium, si in illud sacratissimum atque adorandum regibus ac gentibus nomen audeat quod nulla prorsus impietas, nulla unquam temeritas ausa est. Hunc uos colitis, hunc amatis, hunc sectamini, non aliam ob causam nisi quia Cristum, ueritatem uiuam, aduersamini atque odistis. Et quoniam blasphemare quem mundus adorat publice non audetis, hostem eius sacrilegum ac blasphemum paulominus adoratis. Liuoris ac maliuolentie mos inertis, ut cui detrahere metuas, detrahentibus plaudas. Hec hactenus; nec ignoro grauiter te laturum, quod tuo detraham semideo. Fer autem equo animo: Deo ille meo detrahit; non suo - fateor - nec tuo, sed meo, et omnium quos alterius uite spes et amor tuto tramite dirigit ad felicem metam. At tu, miser, erroneus post ydolum tuum confragosis anfractibus delectare, uenturus ad finem impietati debitum, ad quem tuus uenit Auerrois. Interim illi fide, et innitere, et - quod omnes soletis - dicito: "Quis resistet illi ingenio? Quis nudam ueritatem teget inter tot armata mendacia? Quid autem tanto uiro catholici simplices respondebunt, qui, si ad contentionem uentum fuerit, sillogismorum cumulis obruentur? Ecce ego, qui nudiustertius nichil eram, iam magnus esse incipio: iam sillogismos facio, iam dyaletica mea est. Ad quid aliud natus eram? Habeo quod petebam: iam disputare non uereor, collocutoremque meum, si libet, asinum probo". Crede autem michi: multo facilius te ipsum. Inter hec ergo, male nate homuncio, senuisti, nec pudet uiuere nichil in uita aliud agentem. Discite, miseri, non spernere Cristum: sepe ille uobis quis esset et quid posset ostendit. O infelix! Vilem tibi metam, dyaleticam, statuisti, ad quam tamen mira uiatoris insania, cum nunquam propinquaueris, peruenisse te putas. Sed perueneris, sed a tergo liqueris Crisippum. Quid inde tibi nisi miserum pudendumque? Quid enim stultitia peius? Et que stultitia maior quam totos dies inter puerilia uolutari senem; dumque sero domum redeas, nichil scire; atque has ineptias non ante dimittere, quam tibi conclusiunculas meditanti raptim mors improuisa concluserit? Illam certe premeditari, contra illam armari, ad illius contemptum ac patientiam componi, illi si res exigat occurrere, et pro eterna uita, pro felicitate, pro gloria breuem hanc miseramque uitam alto animo pacisci, ea demum uera philosophia est, quam quidam nichil aliud nisi cogitationem mortis esse dixerunt. Que philosophie descriptio, quamuis a paganis inuenta, cristianorum tamen est propria, quibus et huius uite contemptus et spes eterne et dissolutionis desiderium esse debet. Que si tu, qui te tumido uocas ore philosophum uel semel in etate tam longa, senex delirantissime, cogitasses nunquam aut te philosophum, dicere ausus esses, aut ibi gressum uite figeres ubi nunc figis, aut artificium tuum quod uerbis attollis, rebus opprimens, te ipsum parua pecunia tam turpiter uenditares. Philosophi enim, si nescis, pecunias spernunt: philosophiam uenalem facere non potes. Quis enim uendit quod non habet? Si eam haberes, non tu illam ideo uenalem faceres, sed illa te uenalem esse non sineret. Nunc nec ipsa te honestat, nec tu eam, sed nomen eius turpi auaritia dehonestas. Audis me, sophista uentose - parce, queso, logice nobilis, parce, si te sophistam uoco: res ipsa me cogit; ubi enim res uideo, uerbis contrariis fidem non habeo -: cornutum michi enthimema perducito; admoue ad eculeum: cogere poteris fortassis ut fatear; ut assentiar, nunquam coges: quomodo ego te philosophum credam cum mercennarium mechanicum sciam? Repeto libenter hoc nomen, quia noui quod nullo magis ureris conuitio; non casu, sed sciens sepe te mechanicum uoco, et, quo grauius doleas, non primum. Percontare qui mechanica literis mandauerunt: ab illis digito tibi monstrabitur locus tuus. Tu tamen respuis, et philosophus uis uideri; quod ut assequaris - ludus risu comico prosequendus - non semel methodi uocabulo usus es. O callidum ingenium! Ad optatum compendio peruenisti: iam philosophum te alii forte dicent; ego enim non si singulas lineas methodis multis infarcias, philosophum te putabo. Inest quidem, fateor, sepe etiam stultorum animis glorie quedam preceps et inconsulta cupiditas: hanc tibi detrahere non possum. Est enim uoluntas indomita precipueque dementium. Id scito certissime: nec esse te philosophum, nec uideri. Proinde omnium sophismatum et totius logice auxilium implora: michi prius upupam quam philosophum te probabis. Miraris, indocte, et "Quid michi" inquis "atque upupe simile est?". Nil profecto similius. Volucris galeata est, cristatique uerticis, et que pueris aliquid uideatur; re autem uera impurissima est auis, uictusque fedissimi. Nolo aliquid obscenum loqui, non quidem propter te, qui non horres earum rerum mentionem quarum odoribus delectaris, sed propter eos qui legent ista uel audient. Sciscitare aliquem qui naturas rerum nouerit. dicet tibi auis illius cibos. Inde te moresque tuos inspice, teque ipsum noli faller - nulla enim pernitiosior, nulla capitalior fraus est, quam que proprium fallit auctorem -: uidebis te eisdem quibus illam rebus ali. Oro iam, upupa: noli philosophari; citius philosophabitur asellus. Certe preclarus platonicus Apuleius, cuius supra memini, qui, accepto ueneno, asinum factum se, ut ait Augustinus, "aut indicauit, aut finxit", in eo statu philosophatum se iocando commemorat; philosophantem upupam nulla habet historia. Eia, upupa, fac quod soles: rimare tumulos - cetera sileo -; philosophiam linque philosophis. Putabas te philosophum: fallebaris. Philosophus - quod ipsum nomen ostendit - sapientie amator: tu pecunie seruus es. Sentis logice quam sint ista contraria: sine magno apparatu conclusum arbitror esse te aliud quam putabas. Quid autem in somniis philosophando non audeas, qui colorem medici negando perstringere oculos, uel excusando rationem hebetare non sis ueritus? In primis pallorem negas: ita nec oculi nobis sunt, nec speculum tibi. Deinde, si pallor sit, illum reipublice imputas; nec excusasse contentus, gloriari incipis, quasi philosophicum sit pallere. Quam dulce, Deus bone, uerum philosophie nomen est doctis, cum falsum tibi tam dulce sit, ut inter multa ludicra te philosophice coloratum dicas! Certe pallorem amantibus magister amorum tribuit; unde est illud: Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti et illud alterius: Tinctus uiola pallor amantium. Sed uester longe alius pallor, et, ut statim audies, aliunde proueniens. Hunc pallorem non ego, non unus aliquis scriptorum ueterum, sed res ipsa uobis tribuit, et omnium mortalium, et comune prouerbium. Hunc tu negare uis, et quia non potes, ad philosophos transfers, quasi consorte uitium leuaturus. At quia philosophorum princeps utriusque lingue preclara facie fuisse uulgatum est, non tamen hec magnifacio. Sed quecunque fuerit philosophorum facies, tu ne te rursum ingeris, impudentissime hominum, tu ne michi totiens philosophorum cetibus excludendus occurris? Respondebo igitur rursum tibi quod cuidam tui generis respondit facundissimus quidam uir: "Barbam" inquit "ac pallium" - addam ego, si libet, et egritudinem et pallorem - "uideo: philosophum non uideo". Elegans plane responsio. Quid enim ad philosophiam habitus corporis aut color? Habitus colorque - ut ita dicam - animi requiritur. Tu de philosopho preter opinionem tuam propriam ac ridiculam nichil habes. Non famam certe; non aspectum, quamuis palleas; non incessum: ille fatuum potius quam philosophum representat. Male tutus esses inter canes, si tam bene lepus aut ceruus quam fatuus uidereris. Postremo, eorum qui certius probant philosophum, nichil habes: non uitam, non animum, non mores, non ingenium, non linguam. Vide quam nullo modo sim passurus ut philosophi nomen usurpando commacules. Persuasisti autem tibi, ut intelligo, prorsus te esse magnum aliquid. Bene est. Satis est tibi quidem ut gaudeas, nobis ut rideamus. Sin etiam ut credamus uis efficere, facto est opus: philosophie pars nobilior in rebus est. Quando te contemptorem rerum caducarum uidero, cultoremque uirtutum, studiosum uere laudis, pecunie negligentem, inhiantem celestibus, a latrinis diuitum exulantem, tunc credere potero quicquid uoles. "Porro enim" - ut Platonem sequens ait Augustinus - "si sapientia Deus est per quem facta sunt omnia, sicut diuina autoritas ueritasque monstrauit, uerus philosophus est amator Dei". Tu igitur, amens uage, intra cubiculum tuum redi; ibi philosophum illum quere, quem tam temerarie profiteris: nusquam inuenies. Verum ista celestis et tibi hactenus inaudita philosophia est. Agamus itaque iuxta uetus prouerbium: "Pingui Minerua"; sic enim pingue tuum poscit ingenium. Si comunia illa terrene philosophie aut siquid eorum prestiteris, dignus esto qui iuxta Platonem sedeas, Aristotilem doceas, Socratem celebres, cum Xenophonte contendas. Nunc uero inops omnium qui philosophum faciunt, qua fronte philosophicum nomen tibi, siue - ut cepto heream - uenerandum nocturnisque contractum chartis philosophici oris arrogas pallorem? Tuus nempe diurnis peluibus contractus et marcidus pallor est, quem si tibi uel amicitie affectus, uel pauperum miseratio, uel quam tu fingis reipublice caritas aspersisset, posset non modo non infamis, sed gloriosus etiam uideri. Nunc modici fames auri per omnes cloacas miserum trahit, et talem facit, ut tu te ipsum si uideas, horrere merito possis ac fugere. Noli ergo reipublice, sed cupiditatibus tuis ascribere quod talis es; neque studium infamare, sed uitam tuam. Proculdubio enim, acutissime philosophe, ueram rei causam in aperto positam non uidisti. Et uis uidere quid in imo uiscerum ac fibrarum lateat? Quod est ante oculos non uides! Ostendam tibi, ego qui non sum medicus et logica careo, palloris tui causam, quam ueram esse senties uel inuitus. Is per loca atra, liuida, fetida, pallida, undantes pelues rimaris, egrotantium urinas aspicis, aurum cogitas. Quid hic igitur miri est si tot circum pallidis, atris ac croceis ipse quoque sis pallidus, ater ac croceus? Et si grex ille quondam prouidentissimi patriarche colorem traxit obiectu uirgarum uariarum, quid noui accidit si tu quoque? Expectas ut ab auro dicam. Imo uero ab obiectis. Multum distuli, et libentius tacerem; sed materia uerum nomen exigit, quod si sepe in Literis Sacris est, semel in his scriptum tolerabitur. Ab obiectis inquam stercoribus et colorem et odorem traxeris et saporem. III Aut ego fallor, Ypocras et Aristotiles secunde, aut in hoc certamine, quod tecum, conuitiis tuis cogentibus, suscepi, prima iam leuis armature tue acies fusa est. Venio nunc ad armatos et graues sillogismorum cuneos, in quibus, uelut in equitatu electo, totam uictorie spem reponis, ut hic quoque quid possis appareat; ubi illud primum occurrit, quod unum dementie tue sufficiens argumentum erat, quando, digressus a medicine laudibus, que sunt multe, nisi tu eas non tam loquendo quam rudendo minueres, subito furore correptus, sine ulla causa irruis in poetas, et more tuo nota atque ignota permiscens, iterum cogis ut rideam. Ante omnia quidem possem calumniam tuam paucis uerbis eludere. Poetas impetis: quid ad me? Poete respondeant, uel - quod est rectius - contemnant. Non enim aut tu tanti es, ut tibi sit magnopere resistendum, aut poesis auxilio meo eget, aut ego me poetam facio. Neque enim tali me dignor honore ut est apud Virgilium; et, si tu me dicas, aut alii poetam forte dicere uoluerint, nichil tamen omnino michi tecum poetice rei est. Sed quoniam hoc in aliis meis ad te literis capere nequiuisti, et ingenio fatigato nonnunquam diuerticula huiuscemodi et cum stultis quoque colloquia grata sunt, insistam non moleste, audiamque quicquid ineptire libuerit. Illud primum quero, cum lingua illa temeraria et pigra et uiscosa et farmacis delibuta multa ructaueris in poetas, quasi uere fidei aduersos uitandosque fidelibus et ab Ecclesia relegatos: quid de Ambrosio, Augustino et Ieronimo, quid de Cypriano, Victorinoque martire, quid de Lactantio ceterisque catholicis scriptoribus sentias; apud quos nullum pene mansurum opus sine poetarum calce construitur, cum contra fere nullus hereticorum poeticum aliquid opusculis suis inseruerit, seu ignorantia, seu quod ibi suis erroribus consonum nichil esset. Quamuis enim deorum nomina multa commemorent, quod temporum qualitatem gentiumque potius quam suum iudicium secutos fecisse credendum est, quod ipsum et philosophi fecerunt, qui, ut in Rethoricis legimus, deos esse non arbitrantur, tamen poetarum clarissimi unum omnipotentem, omnia creantem, omnia regentem, opificem rerum Deum in suis operibus sunt confessi. Respondebis autem nescire te quid apud catholicos agatur, quippe qui Galieni Terapenticam tantum legas, quam non legisse me dicis. Ad quod illud Marii, ducis eximii, responsum accipe: "Neque literas grecas" inquit "didici: parum placebat eas discere, quippe que ad uirtutem doctoribus nichil profuerant". Certe si te tua illa Terapentica uel meliorem uel doctiorem uel saltem corpore saniorem effecisset, dolerem me eas literas non legisse. Nunc dum te intus et extra contueor, multum uel inditio uel fortune mee gratulor, per quam ab ea lectione remotus sum, que te talem fecit, si talis michi futura erat qualis est tibi. Sed ad poetas redeo. Que sit poetice utilitas et quis finis interrogas. Larga quidem, nec inamena forte, nec inutilis respondendi materia. Poteram, si non tibi, saltem uero satisfacere, et pauca tibi, non ut intelligeres, sed quia quesieras, uerba proicere; sed non sinis, et, more lymphatici festinans, questionem ipse tuam precipitanter absoluis, aliis quidem pluribus et unctioribus uerbis, sed hac plane sententia, finem poetice statuens ualde mirabilem: mulcendo fallere. Non sunt uates unguentarii: mulcere et fallere uestrum est. Sed his satis supra responsum puto. Quo, deinde, quo philosophus noster ruit? Poesim non necessariam probat sillogismo terribili. Pudet inserere: nichil in meis literis uelim tam friuolum inueniri. Verte eum, tu qui multis hunc mensibus fabricatus es, probabitque contrarium. Malo tamen nichil immutes, perficiasque quod intendis: hoc uolo, hic tecum sentio, ipsique tecum sentiunt poete. Quid enim aliud uult Flaccus in Arte Poetica, clarissimis quidem uerbis, sed que tibi barbarica uiderentur, ideoque illa non inserui? Ceterum, ut in re ipsa tecum sentio, sic in causis effectibusque dissentio; nec solus ego, sed ueritas. Neque enim propter causam quam tu putas non necessaria poesis est; neque ex eo quod non necessariam fatemur sequitur quod tu putas. Locus requirere uidetur, ut repetam eam que michi ante multos annos fuit cum quodam dyaletico sene siculo similem questionem, grauissime quidem sed tamen aliquanto tolerabilius delirante. Ille enim, stili conscius, scribere non audebat; tu ad omnem stultitiam promptus ac preceps, auderes ipsum uerbis inuadere Ciceronem, aut ipsum scriptis lacerare Demosthenem; modo aliquid uideri posses, quamuis imparia, temptare certamina, prerupte temeritatis homullule, non timeres. Abstinebat ille igitur scriptis: hoc saltem uerecundie inerat; multa tamen ad unius amici mei aurem quotidie murmurabat, que ad me usque huc ipsius amici calamo preferebantur. Inter multa quidem hoc erat, quod ex te nunc audio: minime necessariam poesim. Quod cum nemo presentium negasset, conclusit ille enthimemate claudicante et rauco, ut illum prorsus ex uerbis aut scolarem aut preceptorem tuum suspicer, et ait: "Ergo ignobilis et indigna". Idem uel dicis certe, uel cogitas. Quid enim aliud sibi uult operosa illa et futilis et ante medium fessa deductio? Sed quod uni fatuo dicitur, sufficiet multis. O insane! Igitur putas necessitas artium nobilitatem arguat. Contra est; alioquin nobilissimus artificum erit agricola; sutor quoque et pistor et tu, si mactare desieris, in precio eritis. Absit! Nulla uos necessitas in precio ponet, nulla faciet non esse mechanicos. Nescitis quod seruus domesticus sepe quo uilior eo magis necessarius? Clibanarius et lanista quam necessarii sunt, quam uiles! Citius philosophie scolis et militari cingulo, quam macello et balneis, sit caritura plebecula! Ite nunc, dyaletici senes, et ex necessitate nobilitatem arguite, si uidetur; nisi forte aliud sentitis in rebus uita sensu et ratione carentibus, temptate hic etiam, si libet, uestre artis effectum. Asinus magis est necessarius quam leo, gallina quam aquila: ergo nobiliores; ficulnea magis necessaria quam laurus, mola quam iaspis: ergo nobiliores. Male concluditis, falsum dicitis, pueriliter loquimini: quod nature uestre et moribus et studio conuenit, non etati. Ydiote procaces, in ore semper habetis Aristotilem, qui credo in ore uestro quam in inferno esse tristius ducat, et puto dextram suam oderit, qua illa scripsit que, paucis intellecta, per ora multorum ignorantium uolitarent. Ille certe uestram conclusiunculam non probabat, ubi ait: "Necessariores quidem omnes, dignior uero nulla". Locum non signo: nam et famosissimus locus est, et tu aristotelicus insignis. Quod uero poesim inter liberalia non admittis, potes id quidem, philosophie atque artium dominus, iure tuo, sed te Homerus ac Virgilius precantur, ut eos saltem a mechanicis non excludas, cum - quod dissimulare non potes - sis et ipse mechanicus. Hoc tantum refert: quod philosophiam tuam esse tu dicis, mechanicum te esse dicunt alii. An in ordine uestro poetas non recipis? Si eos etiam inde repuleris, durus eris. Verum, ut omittam iocos, numera liberales artes: nunquid ibi non dico medicinam, que alibi habitat et inter mechanicas sexta est, sed ipsum philosophie nomen inuenies? Sepe inter magna non poni cuiusdam eximie magnitudinis argumentum est. Dabo tibi illustre exemplum ex historiis. Audires, credo, libentius fabellas, quas post cenam ante focum de orco et lamiis audire soles, sed annis certe iam non puer, si potes, adsuesce melioribus. Apud Titum Liuium Hanibal ipse, uir profecto in sua arte doctissimus, dum interrogatus quos fuisse bellorum duces omnium gentium clarissimos extimaret, Alexandrum Macedonie regem primo, Pyrrum Epyrotam secundo, et - quod eius de qua multa dixi fidutie non superbie fuit - se se tertio nominasset, admonitus ubi Africanum, a quo uictum eum esse constabat, preterisset, ita certe respondet, ut appareat eum non obliuione uel inuidia, sed ad singularem laudem inter magnos maximum, siue inter maximos incomparabilem siluisse, et Africanum "e grege" aliorum "imperatorum" - ut ipsius Liuii uerba ponam - "uelut inextimabilem secreuisse". De qua re multa dici possent; sed intelligenti satis, non intelligenti autem nimis est dictum. Ad omnes quidem eas nugas, ad quas Aristotilem trahere uis inuitum, non respondeo. Pudet enim me tui: nimis in propatulo ignorantiam habes; sed fidentissime unum dicam: nescire te quid sit tragedia, aut quid de tetrametris in iambicos transisse, cum tamen turpe sit docto uiro proferre quod nesciat. Redi ad cor: fateberis me uerum dicere. Hoc michi satis est. Dicas licet in publico me mentitum, scis tu te nichil horum intelligere, neque hoc tibi ad crimen obicerem, modo ne, te talibus implicando, et te ipsum perderes et egros tuos occideres, quia a te non tragedias, non tetrametra, non iambicos exigunt, sed salutem, quam si haberent - puto - sillogizando corrumperes. Quis enim sine dolore capitis audiat quid est quod hinc arguis? Dicis scientiam esse firmam et impermutabilem, nec mentiris; et addis poeticam uti metris et nominibus que pro tempore uariantur; hinc infers consortio scientiarum siue artium excludendam. O ydiota, omnium tediosissime quos unquam audierim, quid hic contra poeticam singulare? Que scientia sine uerbis? Et in quibus uerbis non tantundem usus potest? An non audisti quod in ipsa, de qua loquimur, Arte Poetica scriptum est? Multa renascentur que iam cecidere, cadentque que nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi. Pauca exempli causa ponenda sunt; non tibi quidem, ceruicose nescie, sed lectori. Romulus, Romane Urbis conditor, Quirinus dictus est. Cur? Quia hasta in preliis utebatur, que Sabinorum lingua quiris dicitur. Cesar Augustus, cum supremo uite tempore statua eius fulmine disiecta esset, in qua scriptum erat Cesar, et prima litera cecidisset, remanentibus quattuor sequentibus, consuluit aruspices quid sperandum sibi. Illi autem dixerunt, centum diebus uicturum et non amplius: quod ea litera significaretur quam fulmen excusserat; ipsum uero post mortem in deorum numerum referendum: id enim significare quod remanserat, quoniam lingua Tuscorum, esar deus diceretur. Percurre nunc Tusciam ac Sabinam, quere ostiatim quid est esar, quid est quiris: arabice te locutum credent. Mille sunt talia, que sciens sileo; omnium una ratio est: mutantur uerba, manent res, in quibus scientie fundate sunt. Sed Aristotiles, grecus homo, mutationem poetarum forte suorum aliquam reprehendebat, qualia multa hodie uidemus in theologis nostris. Hec autem apud latinos poetas mutatio nulla est. Quis enim nostrorum a Virgilii calle desciuit, nisi fortasse Statius Pampinius, qui Thebaydi sue imperat ut uirgilianam Eneydem sequatur et uestigia semper adoret? Lege, miser, et relege locum illum aristotelicum - tertio Rethorice - unde male tornatum sillogismum elicis; neque hoc aut illud uerbum excerpas, nichil intelligens, ut uidearis Aristotilem legisse, sed totum locum excute. Inuenies - si tamen intelliges - hominem illum ardentis ingenii et complecti omnia cupientem, de eloquentia, oratoria, et poetica, et quid inter eas intersit, et de his que utrique uitanda sunt, et utriusque uitiis atque defectibus, more suo multa disseruisse; de his autem que tu somnias, nichil penitus cogitasse, unde concludens ait: "Manifestum est quod non omnia, quecunque de elocutione dicere est, pertractandum est nobis, sed quecunque de tali qualem dicimus" - hoc est de oratoria; de hac enim in Rethoricis agitur -; et sequitur ratio: "De illa autem" inquit "dictum est in his que de poetica". Ab Aristotile desertus, rursus ad Boetium fugis, relatiuorumque ope subniteris. Quod ita ridiculum est, ut michi iam non magis ebrius quam freneticus uidearis. Quo enim tua hec impertinens et absurda relatio? Ubi, undique uictus, ac consternatus animo, et oblitus tui, - quis non risu pereat? - ad inimicum tandem fugiens, minime latinis quidem aut congruis, sed maternis atque uulgaribus uerbis, ydiota rudissime, Priscianum in auxilium tuum uocas. Magna profecto necessitas est, que cogit ut ab hoste etiam poscas auxilium. Sed certe post eam quam, naufragi more, palpitando arripis relationem, longeque post "scenicas" illas "meretriculas" abire iussas, "ueris" inquit seu "meis" - hoc est philosophicis - "Musis, eum curandum sanandumque relinquite". Hoc est igitur quod dicebam, quodque extra omnis relationis tue terminos sedet: nulla ibi est relatio, sed penitus diuersa sententia est. Frustra te digito occultas: male tegitur omnis ignorantia, nisi inter indoctos. Hec ne inter indoctos quidem bene tegitur? Hanc enim quis non grammatice limen ingressus puer agnosceret? Sed ei qui philosophiam tam temere uiolauit, cur non liceat incestare grammaticam? Verte te ipsum quocunque libet: Muse poetarum sunt; quod nemo quidem dubitat. At - quod, insane, non respicis - philosophia suas illas Musas, et earum merito suum dixit Euripidem; Lucanum quoque familiarem suum non erubuit confiteri. Quod nisi ita esset, nunquam Aristotiles, paulo te minor philosophus, librum de poetica edidisset, quem, ut auguror, non uidisti, ut scio, non intellexisti, nec intelligere potuisti. Nunquam aut Homerum poetam Aristotiles idem exposuisset, aut Cicero transtulisset, aut clari quidam scriptores magnis illum philosophis pretulissent; nunquam aut tragedias Anneus Seneca tanto studio dictasset, aut Solon ille, princeps Grecie sapientum, carminibus delectatus, tam cupide post Athenis conditas leges et etate iam prouecta, fuisset poeticam executus. Cui studio si uacare quantum instituerat in illa ciuilis dissensionis intemperie licuisset, "opinor", ut Timei platonici uerbis utar, "non minorem Hesiodo uel Homero futurum fuisse". Nimis multa de re certa, tibi licet inopinabili et ignota, et in qua perdi operam non dubito. Verum ego non tibi, sed lectori loquor, cui tam gratus fieri cupio, quam molestus tibi. Nichil sane horum omnium necessarium erat, si uel per te ipsum nosses, uel capere posses ab alio que de hac scenica parte poetice dicuntur a multis, et a me ipso iam in precedentibus tacta sunt, quantum ue inter illam et heroycam intersit. Nec enim negauerim, ut in uino fex et in oleo amurca, sic in rebus fere omnibus, etiam incorporeis, esse suam fecem. Itaque et philosophie quedam species et philosophi quidam uulgo habentur infames, ut Epycurus totusque epycureus ille grex: Aristippum, dico, Hermacumque et Metrodorum et Ieronimum illum senem, non hunc qui quartum inter doctores Ecclesie locum tenet. Quinet ex illustrioribus quidam in multis optimo iure carpuntur. Unde Paulus apostolus, uerus Cristi philosophus, et post eum clarissimus eius interpres Augustinus, multique quos enumerare non est necesse, philosophiam laudatam ab aliis execrantur; cum tamen nulla unquam philosophia altior fuerit, aut esse possit, quam que ducit ad uerum, qua nostri, celesti munere potius quam humano studio, ante omnium philosophorum uigilias ac labores eminentissime floruerunt. Quid ergo? Quomodo hec sibi inuicem aduersa connectimus: philosophiam a philosopho reprobari? Laudatur philosophia, sed non omnis: laudatur uerax, fallax carpitur. "Illa uero non est philosophia, si fallax est". Non infitior id quidem, sed philosophie nomen habet falsum, quo nequis nos forte seduceret, fidelissimus ac preuidentissimus Paulus admonuit: "Cauete" inquit "nequis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi". Quem secutus Augustinus, cum in libro celestis reipublice octauo hec ad literam scripsisset: "Deinde" inquit "ne quis omnes tales esse arbitraretur, audit ab eodem apostolo dici de quibusdam: quia quod notum est Dei, manifestum est illis; Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea que facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas". Itaque, cum sepe Augustinus ipse, Paulum sequens, "philosophorum scripta plena fallaciarum et deceptionum" diceret, putas ne de omnibus loqueretur? Absit! Ibidem enim statim platonicum dogma commendat. Et eodem libro octauo Apostolum ipsum inducit Atheniensibus loquentem: "Cum rem magnam de Deo dixisset et que a paucis posset intelligi: quod in illo uiuimus, mouemur et sumus", adiecisse et dixisse: "sicut et uestri quidam dixerunt", et tamen eorundem rursus platonicorum sacrificia detestatur, "quoniam cognoscentes Deum non glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cognitionibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentum". Quorsum hec? Ut uideas philosophie totius partem unicam laudari, eamque non integram, neque tam ferociter insultes. Ad hanc enim formam et cetera rediguntur. Sed ut, omissis aliis, ceptum sequar, in ultimo agmine poetarum quidam sunt quos scenicos uocant, ad quos pertinet illud Boetii, et quicquid a quolibet contra poetas uere dicitur; et hi quidem ipsos inter poetas contemnuntur, qui quales essent Plato ipse declarauit in sua Republica, quando eos censuit urbe pellendos. Ut enim constet non de omnibus eum sensisse, sed de scenicis tantum, ipsius Platonis ratio audienda est ab Augustino posita: quia, scilicet, ludos scenicos "indignos deorum maiestate ac bonitate" censebat. In quo multos sui temporis notauit eius generis poetas. Ita enim fere accidit, ut uilia quelibet multa sint. Id tamen Platonis iudicium non modo heroycis atque aliis nil nocebat, imo uero multum proderat, quoniam, uelut excussor poeticam ingressus in aream, ualido uerbi flabro grana discreuit a paleis. Quando autem Homerus apud illos, quando Virgilius apud nos, aut alii illustres scenicis ludis operam dederunt? Profecto nunquam, sed de uirtutibus, de naturis hominum ac rerum omnium, atque omnino de perfectione humana, stilo mirabili et quem frustra tibi aperire moliar, tractauerunt. Nec tamen nichil in his ipsis reprehensibile dixerim, quippe cum et in philosophorum principibus multa uideam reprehensa iustissime, hec sane non artis sed ingenii culpa est. Quis igitur nescit, aut quis negat quosdam ut philosophorum sic et poetarum in cogitationibus euanuisse? Aut quis miretur ante ueritatis aduentum licuisse aliquid errori, cum post agnitam ueritatem quidam quoque catholici magni uiri ita deuiarint, ut ipsa ueritas unquam acrius oppugnata non fuerit, quam ab eis fuit? Solet hoc interdum acutioribus ingeniis euenire, ut, dum penetrare uolunt superuacua, nimium illud acumen in medio conamine retundatur, atque ita uel necessaria non attingat. Siquis autem, ueritatis amicus - sine qua nichil uerum dici potest, quoniam, ut ait Augustinus, omne uerum a ueritate uerum est - siquis ergo talis, pio instigatus affectu, ad ipsius ueritatis ornatum Musarum presidio niteretur, et uel stilo clarissimo Cristi uitam uel sacrum aliud uel prophanum etiam, modo non uetitum, celebraret - quod nostrorum quidam fecerunt quamuis preter legem carminis nullo poetico artificio usi sint -, quis putas id melius posset implere? Responde michi, uir doctissime, oro te, et quid sis responsurus examina. An poeta talis, qualem tibi describo, et qualem esse posse, et forsitan esse non est incredibile, an Ypocras ipse, si uiueret, uel medicorum unus, qui de urinis semper, non superficietenus ut tu, sed profundissime disputasset? Puto: nemo est, nisi omnino depuduit, qui in respondendo hereat. Noli ergo contemnere in aliis quod assequi non potes, qui miserrime impudentie mos est, sed uenerare potius et mirare non tam scientificos aut scientiam ipsam, quam scientie largitorem, qui dona sua distribuit ut libet, et his quidem dedit numero, his autem singularitate precellere. Gloriare, si placet: neque enim obluctor et magis necessarios et plures esse medicos quam poetas. Contra illi glorientur et minus necessarios et pauciores esse poetas quam medicos; quinetiam nullius generis ingeniosorum tantam semper fuisse raritatem, quanta poetarum excellentium fuit, preter oratores solos qui ex omnibus seculis paucissimi numerantur. De qua re in Oratore Ciceronis clarissime disputatum est. Illud in poetica singulare: quod cum in cuntis artibus mediocritas admittatur, in hac una secus est, quoniam, ut eleganter ait Flaccus, mediocribus esse poetis non homines, non dii, non concessere columne. Que, meo iudicio, non ultima raritatis poetice ratio esse potest. Tibi uero, cum primum turba hominum et necessitate artificii gloriari ceperis, illud occurrat: multis quidem, sed ante alios agricolis, in hac gloria cedendum; illi uos utroque superant. Nolo autem indigneris quod uos et agricolas iuxta pono; fecit idem Aristotiles: "Non ex duobus medicis fit commutatio" inquit "sed ex medico et agricola". Audi ut, tanquam paria, uerbis equat. Tacitus credo hec propter reuerentiam Aristotelis passus sis. Illud impatientius feres, si ad propositum reuersus, cepta peragero; et tamen loqui oportet. Urget enim ueritas calamum reluctantem, nec stomacari conueniet, si de philosophis ac poetis dicta ad mechanicos traham. Habent igitur et mechanici fecem suam. "Quenam uero ea fex est?" clamabis ad sidera. Dicam tamen: tu es fex ipsa mechanicorum. Vis hoc statim sine ambagibus probem? In fundo es; imo iaces: is proprius fecis est locus. Numera mechanicos: nullum sub te nisi theatricum uidebis nec tamen ideo, sicut preceps oris tui nobilissimis artibus insultat audacia, sic ego quamuis humilibus insulto. Scio enim necessitates hominum multiplices et graues, ut non immerito propheta idem et rex clamet ad Dominum: "De necessitatibus meis erue me". Et undecunque necessitatibus nostris ueniens, auxilium a Deo est; cuius dona gratanter reuerenterque suscipi debere quis nesciat? Siue ergo ille nobis per se ipsum sanitatem dederit, siue ad id expertus medicus, siue herbarum conscia tremula anus accesserit, et ars et arte quesita uel seruata sanitas munera Dei sunt. Itaque contra medicinam nichil omnino: quod milies dixi et, ut uideo, non sufficit. Siquid autem contra medicos locutus uideor, clamo et cupio me studiosum omne genus audiat: contra te tantum tuique similes dictum est, diceturque quod restat. Superest ut illi calumnie respondeam, qua obscuris delectari arguor, quasi notitiam rerum uulgo inuidens debilioris ingenii; ad quod illud etiam affers: Deos humano generi inuidere a poetis scriptum esse, sed ab Aristotile reprehensum. Ego quidem, ut pro me ipse loquar, nil cuiquam prorsus inuideo, magisque uereor ne alienus michi liuor officiat, quam ne me meus inficiat. Sed sub meo nomine notasti forsan inuidiam poetarum. Eo enim spectat quod de deorum inuidia dixisti: tanquam minime mirum sit, inter eos precipue regnare illam, qui eam usque ad superos extulerunt. Qua in re, morem tuum non deserens, multum a ueritate discedis. Nusquam fere uel minus inuidie, uel innocentie magis, uel amicitie tantundem. Non capit hic locus poetarum uitas. Quanta Virgilii integritas! quenam Statii urbanitas! que facetie Nasonis! que fides Ennii! que Pacuuii grauitas! quis Vari candor! que Flacci discretio! que Persii pietas! que modestia Lucani! que libertas atque constantia Iuuenalis! Longum est singulos attingere, nec oportet. Et sileo Grecos, sileo multos e principibus nostris huic studio deditos, atque in primis pyerii spiritus Augustum, quo nil clarius in temporalis imperii solio sol uidit. Hic michi quisquam nominare audeat inuidiam? aut in tam altos animos tantorumque nominum splendorem, iners et nubilosus liuor tentet ascendere? Quod si forte stilus insuetis uideatur occultior, non ea inuidia est, sed intentioris animi stimulus, et exercitii nobilioris occasio. Quid uero philosophi? An non Aristotiles, et qui luculentissimus omnium habetur, Plato ipse, loqui posset apertius, ut sileam reliquos, atque ante omnes Heraclitum, qui agnomen ab obscuritate sortitus est? Quid sermo ipse diuinus, quem et si ualde oderis, tamen aperte calumniari propter metum incendii non audebis? Quam in multis obscurus atque perplexus est! cum prolatus sit ab eo Spiritu qui homines ipsos mundumque creauerat, nedum, si uellet, et uerba noua reperire, et repertis clarioribus uti posset? Certe Augustinus, ingenio illo suo, quo se et multarum artium notitiam, et quecunque de decem cathegoriis philosophi tradunt, sine magistro percepisse gloriatur, Ysaie principium fatetur intelligere nequiuisse. Unde autem hoc, nisi forte spiritum ipsum sanctum inuidisse dicas, et non potius prouidisse legentibus? De qua obscuritate loquens Augustinus idem libro De Ciuitate Dei undecimo: "Diuini" inquit "sermonis obscuritas etiam ad hoc est utilis, quod plures sententias ueritatis parit et in lucem notitie producit, dum alius eum sic alius sic intelligit". Idem in Psalmo centesimo uicesimo sexto: "Ideo enim" inquit "forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet et ditiores discedant homines, qui clausum inuenerunt quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum inuenirent". Idem in Psalmo centesimo quadragesimo sexto, de Scripturis Sacris agens: "Peruersum hic" inquit "nichil est, obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum". Et post pauca: "Noli" ait "recalcitrare aduersus obscura et dicere: melius diceretur, si sic diceretur; quomodo enim potes tu sic dicere aut iudicare quomodo dici expediat?". Quem secutus Gregorius super Ezechielem: "Magne" inquit "utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur et exercitatus capiat quod capere non posset otiosus. Habet quoque adhuc maius aliud, quia Scripture Sacre intelligentia, que si in cuntis esset aperta uilesceret, in quibusdam locis obscurioribus tanto maiori dulcedine inuenta reficit, quanto maiori labore castigat animum quesita". Non sequor omnia que ab illo et ab aliis in hanc sententiam scripta sunt. Que, si de scripturis illis recte dicuntur, que sunt omnibus proposite, quanto rectius de illis que paucissimis? Apud poetas, igitur, o nimium rudis, stili maiestas retinetur ac dignitas, nec capere ualentibus inuidetur, sed, dulci labore proposito, delectationi simul memorieque consulitur. Cariora sunt, enim, que cum difficultate quesiuimus, accuratiusque seruantur, et non capacibus prouidetur, dum ne frustra se atterant ipsa rerum facie, si sapiunt, a limine deterrentur. Unde fit ut hic repulsi, alias uias teneant, presertim postquam numerare ceperint, et hic quidem oblectationem animi, claritatem nominis lucri nichil aspexerint. Non est enim omnium studia ista sectari, sed eorum tantum, quibus et ingenium et natura et rerum uite necessariarum uel fortuna sufficientiam dederit, uel contemptum uirtus. Itaque alter ad agriculturam, alter ad nauigationem, alter ad medicinam transit. Nam quid exempli causa euenturum putas, si caput illud ubi habitat ingenium tuum, se se ad poeticam applicuisset? Quantam in primis egestatem? Nichil enim hic uenale, nullus fraudibus locus. Quot deinde passurum fuisse ludibria? Quot comitum iocos, priusquam cuius uxor esset Eneas apud Virgilium didicisset? Hec est quidem uera rei ratio, non quia latere expedit, de quo ruinosum et undique fatiscentem sillogismum extruis, sed quia nullum fallere, paucis placere propositum est. Pauci autem docti. Vis uidere ita esse ut dico? Nempe tum demum auctor in precio est, cum amenis ex latebris dulcis sensus eruperit, nec est dubium non aliam ob causam tibi tuique similibus odiosam esse poeticam, nisi quia uobis inaccessibilis et ignota est. Quod, fateor, in lucro ponimus, non in damno. Noli igitur stilum reprobare ingenio peruium, memorie habilem ignoriantieque terribilem. Nam et sanctum canibus dare et ante porcos proicere margaritas diuino etiam eloquio prohibemur. Sane illa, quam memoras, poetica deorum inuidia, altioris cuiusdam secretiorisque misterii est, quam putas; neque solum inuidie deorum, sed fraudes, bella, libidines apud poetas sunt. Vicisti, cauillator acutissime: plus confiteor quam accuses. Sed cum dicaris animal rationale mortale, quamuis alterum tantum sis, si placet, querenda ratio rerum est. Primos nempe theologos apud gentes fuisse poetas et philosophorum maximi testantur, et sanctorum confirmat autoritas, et ipsum, si nescis, poete nomen indicat. In quibus maxime nobilitatus Orpheus, cuius decimoctauo ciuitatis eterne libro Augustinus meminit. "At nequiuerunt quo destinauerant peruenire" dicet aliquis. Fatebor. Nam perfecta cognitio ueri Dei, non humani studii, sed celestis est gratie. Laudandus tamen animus studiosissimorum hominum, qui certe quibus poterant uiis ad optatam ueri celsitudinem anhelabant, adeo ut ipsos quoque philosophos in hac tanta et tam necessaria inquisitione precederent. Credibile est etiam hos ardentissimos inquisitores ueri ad id saltem peruenisse, quo humano perueniri poterat ingenio, ut - secundum illud Apostoli supra relatum - per ea que facta sunt, inuisibilibus intellectis atque conspectis, prime cause et unius Dei qualemcunque notitiam sortirentur; atque ita deinceps omnibus modis id egisse, ut - quod publice non audebant, eo quod nondum uiua ueritas terris illuxerat - clam suaderent falsos deos esse, quos illusa plebs coleret. Quod et philosophos postea fecisse in libro Vere religionis ostendit. Quis enim nisi amens adulteros aut fallaces ueneraretur deos? Aut quis penitus crederet deos esse, quorum ea flagitia audiret, que nec in hominibus tolerabilia iudicaret? Cui preterea dubium esse posset, quin peccata que humanitatem ipsam hominibus ereptura essent, eadem multo magis diis talibus preriperent deitatem? Belligerantes deos inuicem Homerus et Virgilius fecerunt; propter quod Athenis Homerum pro insano habitum Cornelius Nepos refert. Credo nimirum apud uulgus; docti autem intelligunt, si plures sunt dii, et discordare illos et bella inter eos esse posse, et necesse esse ut, altero uictore, alter uictus, atque ita nec sit immortalis nec omnipotens, consequenterque ne deus quidem; unum esse igitur Deum et non plures; uulgus autem falli. Et siquis interroget cur non potius palam uulgi uesaniam increparent, possum cum Augustino respondere: quod utrum timore an aliqua cognitione temporum fecerint, iudicare non est meum. Ego tamen, etsi sola timoris causa fuerit, non mirabor, cum uideam Cristi quoque temporibus, ante Sancti Spiritus infusionem, ipsos etiam apostolos timuisse. Enimuero quod a te de inuidia deorum dicitur, eodem quo cetera referendum est, nec mirari conueniet, memorantem illud Psalmiste: "Omnes dii gentium demonia", et quod scriptum est: "Inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum". Quenam igitur admiratio ista est, inuidisse deos, qui nunquam sine inuidia fuerunt? Quenam preterea poetarum culpa, rem ueram, si intelligatur, salubremque narrantium? Aut quenam aristotelica illa reprehensio? Si tamen ita est; neque enim michi nunc aut eius loci memoria recens, aut inter hos montes liber ipse methaphisicus est presens. Quomodo autem consentaneum sit, uel poetas in hac lingue libertate reprehendere, uel deorum inuidiam excusare - in eo libro presertim in quo, principatuum pluralitate damnata, unus omnium princeps asseritur - non uideo; sed adducor ut credam te locum illum non melius intellexisse quam reliqua. Hoc ego nunc de poetis antiquis opinabile uerisimillimumque protulerim: qui, si unum Deum crediderunt, hoc ne in illis accuses; si unum credentes, plures nominauerunt, seu etiam coluerunt, habes plane quod accuses. Nec ego quidem illos excuso, sed comune cum philosophis crimen dico, quod, ut audisti, publici iudicii metus leuat qui firmissima etiam interdum corda concussit. Vere autem plures deos tanta ingenia credidisse nunquam michi persuadebitur. Sed esto; crediderint: errauerunt - nichil est enim quod disceptator indoctus et pertinax non presumat -; non id certe poeticum, sed humanum fuerit, temporumque crimen uel ingenii, non artis, ut est dictum, neque quod, alio tempore atque alio ingenio et ampliori gratia, poetam esse pium disertumque prohibeat. Sed nonne ego poetas, aduersus fragilem et inermem hostem dum defendere uideor, offendo? Risus et silentium et contemptus poterant aduersus tua tela sufficere: nullis opus erat uerbis. Sed tacere non potui, ne ipse tecum forsan in aliqua cloaca - id enim tibi Capitolii instar est - inter egri uentris crepitus et raucas pelues - hee tube tue sunt, hic plaudentis conclamantisque fauor exercitus - uelut de musarum ruina et sacrorum studiorum excidio triumphares. "Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris similis ei". Hoc cum Sapiens dixisset, statim addidit: "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse uideatur". Primum me parumper tacitum tenuit, secundum coegit, ut loquerer; frustra quidem, ut puto. Si enim desieris tibi sapiens uideri, incipies - quod impossibile arbitror - esse forte non stultus. Doctus fieri non potest, nisi qui se nouerit atque oderit ignorantem: defectus proprii cum dolore notitia principium est profectus. Et ad hos quidem sermones, non fame proprie periculum, non mei nominis offensa, quamuis grauis, tantum me, fateor, accendit, quantum hinc ueri zelus, hinc tue loquacitatis inflammauit indignitas. Quantum enim ego tangebar, quicquid in poetas inuectus eras, poteram - ut dixi - dissimulando transire. Nam nec michi poete nomen arrogo - quod scio quibusdam magnis uiris multo studio non potuisse contingere, quamuis, si michi forsan ultro contigerit, non respuam, et ad id me olim iuueniliter aspirasse non negem - nec conuitiis tuis presens hodierne lectionis mee studium tangebatur. Poteram, ut aiunt, de calumnia iurare me poetarum libros ante hoc septennium clausisse, ita ut eos inde non legerim, non quod legisse peniteat, sed quia legere iam quasi superuacuum uidetur. Legi eos dum tulit etas; et ita michi medullitus sunt infixi, ut ne diuelli quidem possint, et si uelim. Ac ne me gloriari iterum grauiter feras, non ea laus memorie sed etatis est. Tener admodum illos edidici, expertusque sum in omnibus, fere, quod in uestibulo Ciuitatis Dei, de Virgilio loquens, Augustinus: "Quem propterea" inquit "paruuli legunt, ut uidelicet poeta magnus, omniumque preclarissimus atque optimus, teneris ebibitus annis, non facile obliuione possit aboleri, secundum illud Horatii quo semel est imbuta recens seruabit odorem testa diu". Accedit quod in eisdem studiis agere senectutem, in quibus adolescentia acta est, minime michi magnificum uidetur. Maturitas quedam, ut pomorum, ut frugum, sic studiorum ac mentium debet esse; eoque magis, quo turpior damnosiorque, multo est animorum acerbitas quam pomorum. Si ergo poetas hodie non lego, forsan interroges quid agam. Solet enim stultitia aliene uite curiosa esse, sue negligens. Respondebo tibi prefatus, ne quod dicam superbie ascribas: "Melior fieri studeo, si possim". Et quia impotentiam meam noui, posco auxilium de celo et in Sacris Literis delector. Que si Victorino, pagano homini iam seni, Deo per illas alloquente, pectusque durissimum moliente, ueram infuderunt fidem, cur michi, cristiano homini, non possunt uere fidei firmitatem et opera et amorem uite felicioris infundere? Queris quid agam. Nitor non sine multo labore preteriti temporis errata corrigere; quodsi michi contigerit, felix ero; sed adhuc, fateor, ab eo quo suspirat animus longe absum. Queris quid agam. Non poetas lego, sed scribo quod legant qui post me nascentur, et, raro plausore contentus, acies insanorum sperno. Et si uotiue successerit quod ago, bene est; alioquin uoluntas ipsa laudabitur. Postremo, ut aliud nichil agam, maturescere saltem cupio, si nondum forte maturui. Tu autem, "puer centum annorum", maledictus a Deo, et elementarius senex irrisus a Seneca, ibi senectutem agis, ubi pueritiam exegisti, et fluxos nunc etiam sillogismos filo marcente conglutinas, quos queat anus quelibet temulenta confringere; quicquid uero aliud quam puerile stramen redoluerit aduersaris. Itaque libellos meos omelias uocas, quasi nomen infame meditatus, quod sanctissimis tamen atque doctissimis uiris placuisse notum est. At minime mirandum si, quorum actus despicis, et uerba contemnis. Omelia, porro, grece originis nomen est, quod latine dici potest sermo prolatus ad populum. Ego sane in his literis ad populum nichil, sed ad ignorantiam tuam loquor, si quo pacto possem, non dico illam tibi, sed illi superbiam extorquere. Quis autem, queso, peregrine lingue a te nunc notitiam requirebat, cum proprie sis ignarus? Sentis ut causam tuam ago, quo scilicet insolentem honesti nominis contemptum excuset ignorantia? O semper scolastice literator, nunquam literatus aut magister - quis enim literatus ita scriberet? - lege philosophorum libros, uel interroga qui legerunt: quis unquam hunc scribendi morem tenuit? Inest quidem uerbis illorum uis ingens sillogistica: sillogismus nunquam aut perraro; quippe, pueritiam pretergressi, loquuntur ut uiri. Efficacior est autem dissimulata callide, quam inaniter ostentata subtilitas. Sed et hic excusator, licet irrequisitus, adsum tibi: illi enim ut se, tu autem loqueris ut te decet. Ecce, iurgator improbe, extorsisti ut non tantum maledictis tuis, sed et cogitatibus responderem. Quedam sponte preterii. Misereor enim tui; nam quid superbo ignorante miserius? Sed ne plene miserear, tu facis. Ita namque iactanter atque fastidiose miseria tua abuteris, ut nulla tibi miseratio debeatur. Quomodo uero dissimulem, aut quid illi faciam uanitati, qua probare niteris cuius contrarium apparet in te ipso, dumque tu loqui poteris, occultari nunquam poterit? Quanta mechanici temeritas? Rethoricam prorsus in seruitutem asseris. Iam non castigandus sed urendus es, nec uerbis sed uerberibus coercendus. Nimis insanis, medice. Crede michi: medico eges. Mirum quod medicorum nullus est, qui curam tui suscipiat; puto sis omnibus odiosus, teque perditum uelint omnes. Medicine, inquam, rethoricam seruam facis: de medicina uiderimus. Certe ipse rethoricam in tuam seruitutem aut amicitiam nunquam trahes. Quid autem probes et qualiter audiamus. "Per medicinam" inquis "et ethicam docemur recte uiuere". Dii te perdant, fugitiue! Male incipis. Medicine nichil comune cum ethica, sed multa contraria. Quid uero ad uiuendum recte medicina, nisi quantum agricultura? Forte etiam longe minus. Nisi putas male uixisse olim Rome tot milia uirorum fortium, per quos orbis terrarum domitus, uirtus culta, uitia calcata sunt; qui tamen longum in euum sine medico uixerunt. Vixerunt, fateor, male; non quia medicus temporalis, sed quia uiuificator eternus illis defuit. Alioquin nulla gens melius, uel nisi male uiuebat uirgo illa mirabilis, que carnalem suo corpori medicinam nunquam adhibuerat. Cur autem, queso, medicinam ethice permisces? Tene te loco, neque fines tuos excesseris. Quamuis nec ethica prestare possit recte uiuere, cum id potentioris alterius donum sit. Verum et longior operosiorque disputatio, nec propositi huius est. Prosequere igitur ludum tuum; ita, tamen, ut deinceps ethicam non molestes, sed memineris quid sutori terminos suos excedenti respondit pictorum famosissimus Apelles. Age res tuas ut medicus. "Per medicinam docemur" ais "recte uiuere; non ut congrue loquamur uel ornate, sed potius congrue et ornate loquendi artes discimus, ut uiuamus recte. Sic non medicina ad has artes refertur, sed hee potius ad illam et propter illam sunt". Hinc concludis: "Serue igitur eius sunt". O male digesta conclusio! Sic iam longius feris quam minatus eras. Neque solum rethorica, sed omnes, quotcunque sunt, honeste artes, ipsa quoque philosophia et theologia, scientiarum omnium regina, tibi seruient. O mechanice, si hoc michi probaueris: quod per medicinam recte uiuere doceamur - omnes enim huc referuntur, et omnium unus est finis ultimus, non dico ut prestent recte uiuere, sed ut ad recte uiuendum adiuuent -, iure ergo illi seruient, que id prestat, ad quod omnes relique aspirant. Certe ego nunc risu et uerecundia impedior sillogismum tibi tuo parem mittere, quo probem te uilissime seruum rei. Quod urbanius possum dicam: si quod alio spectat, et ad aliud refertur, et propter aliud est inuentum, illi seruiat oportet, ut tu uis. Medicina autem tua pecuniam spectat et ad illam refertur et propter illam est. Conclude, dyaletice: ergo pecunie serua est. Bene tibi accidit; turpioris rei seruum te facere meditabar; pudor obstitit. Sed, o grauis argumentator, quis te talia docuit? Assumis falsa notorie, et ea de quibus principaliter discordamus; quod magnum in argumentando uitium est. Primum enim, ut dixi, medicina ad recte uiuendum nichil omnino, nisi quantum una mechanicarum corpori famulantium. Deinde quis illud diffiniuit inter nos, de quo ab initio litigamus? Preter enim quod circa medicinam nobis infinita dissensio est, nonne alius scrupulus premit occultior? Equidem ut tibi plane concesserim quod medicine: ars nobilissima tuque preclarus medicus. Illa, ut est mechanicarum penultima, sic omnium prima artium. Tu, ut non tantum ultimus, sed hostis es, sic medicorum omnium sis princeps. Liceat uobis passim cuiuslibet necessarie artis obsequio uti, et cuius utile obsequium fuerit, illa confestim uobis ancilla sit. Quid futurum arbitramur? Ancillabitur forsan astrologia, que celestium corporum notitia terrenis aliquam corpusculis opem ferat? Ancillabitur musica, que in hominum pulsu forte non inutiliter dimensiones temporum et interualla consideret? Que res, uobis quia necessaria esse posset, ideo prorsus incognita et neglecta est. Illam appetitis, quam nec consequi potest, et si possetis, deberetis nolle. Rethores esse uultis, ridente Tullio, indignante Demosthene, flente Ypocrate, populo pereunte. Ne enim in singulis immorer, ad litis nostre summam uenio. Si omnes, inquam, artes, quamuis nobiles, quamuis ingenuas, tuo humili et mercennario artificio seruas facis, eo ipso quod utiles aut necessarie proposito tuo sunt - idque tibi nescio quo iure permittitur - nunquam profecto uel sic tibi rethorica serua fiet, quam constat ad id, quo te intendere oportet, non modo nil prodesse, sed obesse quam plurimum. Quid enim egro longa oratione opus est, cui fere uerbum omne molestum est, nisi ut iubeatur bono animo esse, cureturque artis ope, si potest? An forsan apothecariis persuadere propositum est, quibus pene maternis uerbis sunt dictanda remedia? Unum est, quoniam factum tuum, quam possum, excusare disposui. Unum est quo in te alienum eloquentie studium excusem: si forte defectus tuos et medicine imperitiam, non dicam supplere, sed tegere putas eloquentia, et, cum aperte peremeris, ostendas culpam esse non tuam, sed egroti, sed astantium, sed nature; si, preterea, in morte manibus tuis ascita, uis superstites consolari. Utrunque enim oratorum et rethorici opus est, fateor. Accusare, excusare, consolari, irritare, placare animos, mouere lacrimas atque comprimere, accendere iras et extinguere, colorare factum, auertere infamiam, transferre culpam, suscitare suspitiones: oratorum propria sunt hec; medicorum esse non noueram. Sed si rethorica tibi seruit, quicquid uero ancille tue est, tuum esse conceditur. Omnia hec, igitur, tua sunt, et quecunque alia oratoribus assignantur. Plusquam tibi permittitur, quam putabam. Potes enim occidere - mirum dictu! - et quem occideris accusare. Sed quando hodie - nescio quomodo - de accusatore factus sum excusator tuus, quid te uetat, hoc tanto et tam capaci ingenio, ut philosophum et medicum, sic oratorem esse, atque actus oratorios exercere cum gloria? Nonne ita homo es tu, ut Cicero? Accusat ille Clodium ac Verrem et in Inuectiuis Catilinam, et in Philippicis insectatur Antonium - magnos uiros ac feroces, ad ultionemque promptissimos - et molem multorum criminum, ac reipublice ruinam illis opponit. Tu defunctum unum nec loqui ualentem nec ulcisci, cur non fidenter accuses, quod se ipse necauerit? Excusat item Cicero capitalium rerum reos: Deiotarum regem, Plancium, Quintum Ligarium, Milonem, mille alios; tibi cur te ipsum non liceat excusare? Consolatur ille se se in morte unice carissimeque filie: tu in illorum morte, de quibus nichil ad te, cur non possis alios consolari? Facile se ipsum excusat, quem non pudet; facile consolatur alium, qui non dolet. Et illud est certum: quod quisque promptius se, quam alium excusat. Contra autem quisque promptius alium consolatur, quam se ipsum. Si hec ergo te mouent, stude in oratorum libris. Velis esse rethorice dominus: utilis est tibi, necessaria est, totum est: sine illa nullus es. Quotidie enim facis quo et excusator tibi sit necessarius, et consolator alteri. Sed, si es quod profiteris, non excusator tui, non consolator aliorum, imo medicus, si non uulgi plausum, sed - ut debes - egroti tui respicis salutem, quo pergis? quid cogitas? quid agis? aut quid tibi rei est extra terminos tuos longe? An non illud tibi semper conscientia ad aurem cordis immurmurat: "Iste, cum quo ludis, eger est". Tu te medicum dicis: quid opus est uerbis? Cura, sepe tibi dixi, medice. Rethorica, quam seruam tibi uis efficere, hostis tua est; postquam rethores ac poete esse uoluistis, medici esse desiistis. Sed hec michi tecum uetus est querela. Cogita et recogita sillogismos tuos: inanes et uacuos inuenies. Non probant quod uolunt; et, si probarent, tibi dedecus, egris tuis damnum ac periculum probarent. Proba potius rethoricam tibi incognitam, quam seruam. Sed egros oculos lux serena prestringit, delectat uideri quod esse nec expedit, nec licet. An autem solidum et uniuersalem sillogismum recipis unius logica carentis? Siquidem, sicut anima rationalis, nisi rationem amiserit, corpori suo imperat, corpus autem illi seruit, sic omnes artes, propter animam inuente imperant propter corpus inuentis; ille autem seruiunt. Constat autem liberales propter animam, mechanicas propter corpus inuentas. Conclude, dyaletice: ergo medicine rethorica serua est. Habes, medice, quod optabas. Sed an ego tecum ludo, cum tu tamen sis iratus et iocosa conclusio in contrarium cadit? Dimoueantur ambages: dicam clare quod sentio, quamuis dentibus tuis fremas, et tabescas, et michi fortassis anceps farmacum mineris. Expediret tibi, sed multo magis egris tuis, ut mutus esses, non orator. Et quod natura non fecit, faceret homo aliquis reipublice amicus, linguamque precideret, sumpto forcipe de altari, linguam illam, insulso uix ore uersatilem, qua superbis. Tum demum curare cogitares: nunc cogitas predicare; et quicquid predicas in nichilum finit. Fallor: imo uero, in tuam infamiam et in perniciem alienam. Certe non ad artis ignominiam, nec a casu, medicinam Virgilius mutam uocat, sed quoniam muta debet esse, non loquax. Vos autem eo rem deduxistis, impudentia uestra, ut de mutis parabolani dici merueritis. Hoc nomen, iure ciuili uobis impositum, nunquam cadet. Solebant medici ueteres taciti curare: uos perorantes, et altercantes, et conclamantes occiditis. Hec medicina, hec rethorica uestra est; et cum nulla gens magis rethoricis floribus nuda sit, nulla minus illis indigeat, tamen rethorici, et oratores, et poete, et philosophi, et apostoli, ac suscitatores corporum dici uultis; et penitus nichil estis, nisi uerba inania nugeque uolatiles. Olim quidem sine sillogismis curabantur et prope, ut tu nunc falso gloriaris, suscitabantur infirmi. Hinc, arbitror, fabule locus fuit, Hipolytum ab Esculapio suscitatum: quod eum ab extremis efficax medicus et uelut a morte media reuocasset. Nunc quanta mutatio! Sillogizantibus uobis, pereunt qui sine uobis uiuere potuissent. Sepe iam nequicquam dixi: curate, medemini; eloquentiam his quorum est propria relinquite; uestra esse non potest. Et ut pro consilio consilium reddam tibi, sed aliquanto fidelius: tu me iubes in alienos fines irrumpere, ego te ad tuos redire moneo. Tu michi consulis ut, mutato adhuc uite genere, medicus fiam - rem neque magnificam et pene impossibilem - ego tibi ne unquam rethorice studeas, ut tandem medicus esse incipias, quod diu te esse mentitus es. Tam decet ornatus medicum, quam asellum falere. Tibi sane ne hinc reprehendi posses, abunde prouisum est. Quisquis te disertum dixerit, idem et nitidam suem, et uolucrem testudinem, et candidum coruum dicat. In te ergo, non facundia, sed facundie studium male olet, et facundie inimica loquacitas. De aliis loquebar, dum dixi non esse medici ornatum: magis est mercatori necessarius, quamuis nec ille rethorice quidem studet, sed usu experientiam querit, ac promptitudinem colloquendi. Quam ob causam illud a te non sine certa ratione quesieram: cur non potius nauigationi rethoricam subiecisses, si cogebas eam seruire mechanice. Quem locum non intelligens - qui ignorantium mos est - non sine meo et multorum risu responsionem superuacuam diffinisti. IV Sciens gratissimam michi partem maledictorum tuorum ad ultimum reseruaui, non quia tu quoque ultimam posuisses - de ordine enim tuo, de ingenio, de stilo quid sentiam audiuisti - sed ut, prioribus exactis, in hac parte licentius immorarer, palamque omnibus fieret quam sis uirtutis amicus, quam cupidus literarum, qui michi solitariam uitam uelut probrum aliquod obiectas. De qua quidem duo mei libri extant, quos quoniam ad te nec peruenisse, nec peruenturos esse confido, neu perueniant uelim, de hoc ipso cogor aliquid hic etiam ignorantie tue loqui. Ita ne demens igitur et excors? Quos uituperare uis laudas! Non miror, quia et quos curare uis interficis, et - puto - quos interficere uelles efficeres immortales. Tu michi ergo, uesane et omnis boni expers, inter aceruos iurgiorum etiam solitudinem exprobrasti. Fecisti optime, quamuis pessima uoluntate. Libenter crimen hoc fateor: sum solitudinis amicus; talem me genuit natura, accessit consuetudo nature emula, accessit studium et iugis cura. Magno nisu animi semper incubui, ut quantum fieri posset illa contemnerem, que te moribundum, marcidum, semianimem in urbibus captum tenent. Solitarius sum, fateor, imo profiteor, et solitarium esse iuuat, uixque ullam uite dulcedinem urbano in strepitu ac fragore percipio. Addam quod non postulas: uix de homine, presertim studioso, bene extimo, qui non, si absque intermissione honesti officii datum sit, cupide interdum e procellis ciuilium curarum in solitudinem uelut in portum fugiat. "Habes igitur quod est accusatori maxime optandum" ut ait Cicero "confitentem reum"; neque confitentem modo, sed se se nouorum insuper criminum coaceruatione spontanea deferentem. Sed expecta, noli uictorie letitia inflari: sepe probauit actor quod non probasse prestabat, et, facti uictor, in iure succubuit. Probas, me fatente ac fauente, quod intendis; sed an hinc in meum, an in tuum caput redundet infamia nondum probas. Proinde pedagogum tuum, senex puer, ut arcessas consulo. Multis hic tibi sillogismis claudicantibus opus est, ut uel irrisor uite solitarie clarus sit uel sectator obscurus. Incipe, aude, noli trepidare! Logicus es, philosophia tua est, rethorica tibi seruit, et - quod omnes titulos tuos transcendit - summus es medicus. Confice ridiculum sillogismum, qui sepe mortiferum poculum confecisti, et si nescis melius, dic ita: "Quod nature aduersatur malum sit necesse est, cum natura ipsa sit optima; solitarie autem uiuens nature aduersatur, secundum quam politicum animal est homo. Mala igitur solitudo". Ad hec: "Constat quod carere bonis est miserum; multa uero in urbibus bona esse certum est, quibus solitarius caret. Misera igitur solitudo". Adde, si placet: "Ut utilis est qui multis prodest, sic inutilis qui nulli. Habitator uero urbium, uir bonus, multis prodest, saltem exemplo; solitudo autem seu sancta rusticitas nulli nisi sibi soli prodest, teste Ieronimo. Inutilis ergo rustica solitudo". Vides ut periculosum est cum stulto multum colloqui. Ecce iam ipse ludens sensim ad ineptias tuas labor, et dum te emulari studeo, prope tui similis factus sum. Sed quoniam ex persona tua loquor, excuser; et fatebor ingenue: nulla arte, nullo studio, simulare possem usqueadeo stilum tuum, quin prima fronte discerneremur. Ita michi nescio quid terapenticum insibilas, quod e rostris perorantem Tullium facile possit expellere. Sillogismos autem tibi texui, ne a te texti farmacum oleant stomacumque subuertant. Ceterum hos ludos hasque tendiculas puerorum ridendo preterire magnificum, puerile dissoluere. Tamen quia cum pueris pueriliter et interdum - quod nutrices solent - bleso ore loquendum est, et hic parumper insistam. An nature semper obsequendum, an uero nonnunquam ualde etiam resistendum sit, non huius temporis est questio. Tu eam forte, philosophorum princeps, in aliquo tuorum uoluminum uentilasti. Quem enim philosophie locum rear a tanto philosopho pretermissum? Sed sit nature obsequendum, sitque homo naturaliter animal politicum, nichil tamen politie obesse solitudinem studiosorum hominum, qui proculdubio rari sunt, sepe etiam multum prodesse compertum est, plusque unum solitarium conferre reipublice, quam centum qui latrinis aut tabernis ac lupanaribus obuersentur. Neque enim solitudinem loquimur cuntis hominibus infensam, qualem Bellorophontis accepimus, qui uniuerso generi humano odium indixerat, aut Timonis nesciocuius - obscurum enim nomen habet - qui ob id quod omnem amicitiam sperneret nullumque diligeret ab Atheniensibus lapidatus traditur. Non hanc solitudinem loquimur, sed tranquillam, et mitem, et ab hominum uitiis non ab humanitate semotam. Ecce nunc tu per uicos ruis ac plateas, et quasi ad currendum nati simus, me in solitudine sedentem inhumanum putas. Crede michi, si placet: plures te quotidie impellunt, plures melioresque me diligunt; et nisi gloriari tibi importune nimium uidear, dicam quod multis est notum: tales ad me uisendum uiros in hanc solitudinem uenisse, et propter me unum hic cupide fuisse, tales etiam misisse de longinquo ad cohortandum me noscendumque quid agerem, qui te, si ultro illos adeas, egre uisuri sint, nichil dicturi, modicum responsuri. Sed transeo, ne te nimis affligam. Hec autem non ut glorier, cum omnis honor in honorante sit, sed ut scias multos ruris amatores etiam in urbibus caros esse, multos habitatores urbium ipsis in quibus habitant urbibus odiosos. Ita non aduersam solitudinem politie, meque, licet solitarium, et amare bonos noueris, et ab illis non minus amari quam si, ceno oblitus ac sudore, et nunc hac nunc illac more tuo discurrens, prehensarem homines, loquendo caput omnium obtunderem, nullum dormire sinerem, cuntis liminibus insultarem, et quem semel arripuissem tenerem, occideremque tenendo, ut ait Flaccus, non missura cutem nisi plena cruoris hirudo. In eo quidem quod bonis urbium carere solitarii uidentur, nolo questionem antiquissimam renouare, que inter perypatheticos ac stoicos multis iam seculis fuit, eritque per secula, illis summum, his solum bonum dicentibus esse uirtutem. Que si uera sententia est, quibus quantisque bonis careat solitaria uita, quisquis uera bona urbium numerat ac metitur intelliget. Sed quia te, post Aristotilem, tempore, ingenio etiam, primum et cum additamento logice perypatheticum scio, concedam, ne de hoc ipso nouiter litigandum sit, esse preter uirtutem bona, quibus urbes abundare non negem, in quibus fornicem, balnea, macellum, mulsum, adipem, pulmentum, et que sunt similia numeratis. Verum his carere apud uere realiterque philosophantes non modo non miserum, sed magna etiam solitarie felicitatis accessio est, simul ut cum his uestris bonis et aliis careat urbanis malis. "Et quenam ista sunt?" inquies. Quis cunta dinumeret? Illis caruisse non est parum, que, si ad literam intelligas, non mediocris quemlibet fortune uirum, sed Dauid regem ex urbibus in solitudinem pepulerunt. Quenam uero hec? Nempe iniquitas et contradictio in ciuitate, et labor in medio eius, et iniustitia, et non deficiens de plateis eius usura, et dolus. Iam quod sequitur responsione non eget. Sancta rusticitas sibi soli prodest: studiosa autem solitudo prodesse posse quamplurimis non negatur. Et ipse Ieronimus, qui hoc dixit, quantum solitudine delectatus et quantum ibi mundo utilis fuerit sciunt omnes. Sed quia non possunt omnes esse Ieronimi, etsi magnum nichil in solitudine geratur, tantum ut uiuatur innocue, uitentur incentiua libidinum, quibus porticus ciuitatum ac theatra flammescunt, parum ne tibi forsitan uidetur? Apud me multo quidem optabilius est solum saluari, quam perire cum multis. Sed iam satis est; iam te egrum egris tuis linquere meditor: illi te conficient, tu illos. Caret solitudo multis uulgi uoluptatibus, sed abundat suis: quiete, libertate, otio; quamuis uerum sit quod ait Anneus: "Otium sine literis mors est, et uiui hominis sepultura", et profecto solitarius ydiota, nisi forte Cristus ualde continue secum sit, quantolibet in spatio terrarum sine ullis uinculis uinctus est. Unde non miror id tibi uite genus inuisum. Quid enim hic ageres, nisi numerare horas, et querere quando cenatum secundum regulas tuas, quando cubitum ires? Quem circumscribere, seu cum quo clamare posses? Nullus occurreret: tecum loqui nescires. Id enim est hominum paucorum, et tamen his eisdem in locis parua, fateor, seu uerius nulla copia. Sed nonnullo nec paruo quidem amore literarum tam bene tamque predulciter michi est, ut si statum animi mei nosses, putem te horam, qua natus es, odio habiturum, que te in illam miseram et infelicem uitam proiecit, et propter pecunie parue spem permagnas rapit angustias. Quid ergo locutus es miserabilis senex? Quid in me damnasti? Amarunt solitudinem patriarche, prophete, sancti, philosophi, poete, duces imperatoresque clarissimi. Imo uero solitudinem quis non amat, nisi qui secum esse non nouit? Odit solitudinem quisquis in solitudine solus est, timetque otium quisquis in otio nil agit. Quantum uero habet unde tristetur qui, ut gaudeat, turbam querit! Plane miser est qui felicitatem sperat a miseris. O mendice medice, qui te, nature conscium, philosophum uocas, sic ubinam sit uera felicitas didicisti? Certe non opus est turbis confusisque clamoribus, non theatrico strepitu, non uulgo inter miserias plaudente, non quadrigis fundamenta quassantibus, non cruento foro, non nidore fumantium popinarum, et olentium acie coquorum atque aromata transmarina terentium, quos, uobis exceptis, nescio an efficacissimos omnium ministros mortis appellem. Nichil his omnibus est opus. Intus in anima est quod felicem et quod miserum facit. Hinc illud poeticum digne laudatur: nec te quesieris extra. Constat autem nunquam melius esse anime quam dum, amotis obstaculis uiteque compedibus, in Deum atque in se ipsam libera tandem et expedita conuertitur. Enimuero id, dum sumus in terris, nusquam melius quam in solitudine fieri posse, etsi tu non capias, fatebuntur experti. Illud quoque platonicum, ab Augustino relatum et laudatum, notissime uerum est: "Non corporeis oculis" - ut uerba etiam ipsa ponam - "sed pura mente ueritatem uideri. Cui cum anima inheserit, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nichil magis impedire quam uitam libidinibus deditam". Que sententia a Virgilio - quem tu spernis ut uespertilio aquilam, simia leonem - elegantissime sub allegorica nube reconditur; quem locum pretereo, ne cerebellum tuum mole rerum opprimam. Quam doctrinam ab Archita tarentino, magno in primis et preclaro uiro, didicisse Plato ipse potuerat, dum illum pithagoreosque alios uisendi discendique gratia in Italiam uenisset. Ille enim, ut apud Ciceronem Cato meminit, nullam capitaliorem pestem quam corporis uoluptatem hominibus dicebat a natura datam. Deinde, enumeratis malis que ex uoluptatis radice nascuntur, illud addebat: "Cum homini siue natura siue quis deus mente nichil prestabilius dedisset, huic diuino dono nichil tam inimicum esse quam uoluptatem. Nec enim, libidine dominante, temperantie locum esse, neque omnino in uoluptatis regno uirtutem posse consistere". Quibus ita se habentibus nec illud ambigitur: et quod beatam perfectamque animam fieri uetat summo studio uitandum, et uirtutem in proprio non inimice sue regno esse querendam. Iam illud ne probari quidem est necesse: ciuitatem libidinum esse sentinam, omniumque ibi turpium uoluptatum illecebras scaturire. Piget nunc, pudetque conclusiunculas infantiles tuo more subnectere. Tu, qui logicam spuis, facile consequentiam uides. At ne nimis urgeam, excusare nunc etiam iudicium tuum libet. Profecto enim solitudinem odisse mechanici est. Facis, fateor, quod te decet. Ubi enim nisi inter turbas credulas fatuorum ingenioli tui mercimonium ostentares? Posses hic quidem esurire: totius anni mendacia una te luce non pascerent. Iure igitur locum fugis, moribus tuis aduersum. Illud iniuste agis, quod inter studiosos literarum ac mechanicos non discernis. Linque solitudinem his quibus nec falli nec fallere est animus, qui nec pauperiem timent nec diuitias uenerantur, sed utrinque paribus spatiis delectantur absistere, qui honestissimam uoluptatem ex libris, ex ingenio, ex animi agitatione percipiunt. Tu autem, nullo prohibente, habita ubi te matutina muliercularum cohors in publico sedentem adeat, circumstrepat, interpellet. Tu pro tribunali, stricto pallido labello elatoque rugoso supercilio, suspirans examines quid ea nocte quis minxerit, et uix tandem quassanti capite sententiam feras: "Ille peribit, iste curabitur". Quam cum falsam finis ostenderit, apud te non prius mendacium quam excusatio sit inuenta. Sin uera forsan euaserit - fieri enim non potest, ut quisquam tam plenus mendaciorum sit, quin casu saltem ueri aliquid multiloquio misceatur - exultes ac tumeas, ipsumque te putes Apollinem et Delphis oraculum processisse. Non es itaque totus amens: locum tibi aptissimum delegisti. Habitant reges in urbibus, presidesque terrarum et iudices, quique coercendis uulgi moribus presunt, quos reipublice necessitas excusat horum presentiam requirentis; habitant ibi aliquo graui negotio detenti: hos proprie ius necessitatis absoluit; habitant ibi uoluptuosi atque cupidinarii, quibus placet fornix et uncta popina, ut ait Flaccus; habitant ibi circumscriptores, mimi, fures, totumque id genus; ibi postremo habitant mechanici, quibus omnibus propositum unum: uel fallere uel lucrari. Tibi utrunque propositum est; quod intendis, alibi non potes: fuge igitur solitudinem, urbes ama. Quinetiam, siquid michi credis, illic tibi non suburbium elige, sed plateam. Quid multa? Doctos ut scopulum caue, habita inter stultos. Venator nemora; piscator aquas; sequitur lupus indefensum gregem; circulator, mimus, fur, impostor diuites, stultos, credulos insequitur: nichil sane circulatori grauius, quam ludum suum ab astante cognosci. Hinc - ne me omnino rusticum putes, quia rure habito - hinc illud uenenum uisceribus tuis sparsum, quod te quiescere non sinit. Cum enim pontificem maximum hinc morbo, hinc quorundam fraude uel ignorantia circumuentum cernerem, eum certe fideliter sed - ut res docuit - frustra premonui. Licet enim tunc euaderet, in eosdem tamen laqueos mox reuersus, utilisque consilii uel immemor uel contemptor, totum se uobis tradidit. Ubi - quod sepe accidit - melior pars numero uicta est, tuaque et ceterorum ignorantium preualente sententia, intempestiuis remediis et immodica - ut fertur - senilis sanguinis rapina, illum, si sineretur adhuc forte uicturum, pontificali solicitudine liberastis. Ita breui tempore caput mutauit Ecclesia, et antequam nos nostre contentionis, is - unde contentio orta erat - uite sue finem repperit, te iuuante. Hoc quenquam animaduertisse fers grauiter? Sed certe non solus ego ludos uestros intelligo: quid soli michi irasceris? An quia solus e cuntis ludo astantibus mutire ausus sum, ut qui fallebatur aduerteret? Habes prope iustam iracundie causam, circulator: puluerem tuum funiculumque detegere, quinetiam spargere atque confringere uolui, fateor; fecissemque, si michi creditum fuisset. Unum tibi satis inculcare nequeo; nec enim decies repetiisse sufficiet. Si in me rabies tua, ignorantie sibi conscia, linguam urgebat, quid poete meriti, quorum nec aliquem noscis nec aptus natus es noscere? Ut sim ego poeta - quod tu potius dicis, et ego patior, quam credam - quid tamen ideo? Non ego te carmine aut ullo poetico mucrone confixeram, sed pedestri solutoque sermone leseram, quodque maius impatientie tue signum fuerit, non ad te sed ad alterum transmisso. Neque enim de te, sed de ignorantibus atque discordibus, quorum tunc ego te principem nesciebam. Quotiens tibi iam dixi: frustra despumas in poetas, aerem uerberas, in uentum furis. Neque enim poetice lesus es. O cerebrum plumbeum! Hoc non potes intelligere, cum philosophia et logica tue sint! Et miraris si te surdum cecumque, aut si saxeum uocem! Quid tecum amplius quam cum aliquo ex his scopulis Sorgie impendentibus loqui iuuat? Nisi quod ille aliquid forte, tu nichil ad quesita respondes. Leserim ego te: quid poetica meruit? Sim poeta: telum illud ueritatis quod, ut uideo, alte descendit in cor tuum, non loro poetico, sed nuda manu et uerbis puris atque simplicibus missum erat. Philosophe ingens, quero a te: an si te musicus non cantu, sed uerbis offenderet, uel Aristoxenum uel ipsam musicam condemnares? An siquis astrologus non quadrantem eneum, sed baculum tibi quernum in caluitium impegisset, malediceres Ptholomeo? An si te uel agricola non stiua sed saxo feriat, Hesiodum carperes aut Palladium? Vel piscator non hamo, sed gladio percutiat, Petro detrahes aut Andree? An ego, quia tu michi oles, Ypocratis uel Asclepiadis memoriam lacerabo? Satis est aduersarium ferire, etiam ne, ob unius hominis odium, humanum omne genus oderis, multosque tibi hostes feceris, impar uni. Hec repetere uisum est, ut, quod ingenio non potes, crebra saltem repetitione concipias te, dum me inuaderes, iratum fuisse, dum poeticam lacesseres, furiosum: utrobique non modo mendicum literarum, sed omnis inopem rationis. Et cum poetis quidem deinceps, ut libet, michi iam parcere poteras: odii causa sublata est. Hactenus enim ludum tuum uolui impedire, nec potui; posthac impedire nec cogito nec oportet. Hunc enim pontificem habemus, qui - si uerum audio - nugas tuas non pluris faciat quam sint, quique uel innata prudentia uel exemplo nouo et insigni tales facile uitet insidias. Finis iam huius sermonis esse poterat et, ut arbitror, tempus erat; sed ubere ac pregnanti eloquio tuo retrahor: sic facete tantaque arte me detines, ut abire nequeam abs te. Quis enim tam mutus, ut illi ioco non respondeat, quo desponsasse me dicis fontem Sorgie? Clare philosophe, non locum hunc aut illum, sed tranquillitatem mentis ac libertatem sequor, quas tu nescis. Illas ego non tantum ad Sorgie, sed ad Nili fontem querere non grauabor. Ibo quo nec Alexander mittere, nec Cambises potuit peruenire. Non me rubicunda perusti zona poli, non epularum defectus impediet, que causa duplex cepto arcuisse legitur tantos reges. Solus et esuriens et adustus, si illas ibi esse nouerim, ad tranquillitatem animi libertatemque perueniam. Scio tamen eas non in locis sed in animis inueniri; uerum ad id conferre aliquid loca salubria et quieta non dubito. "Cur" inquies "asperiore loco habitas, cum mollioribus non ueteris?". Si reddenda nunc etiam uite ratio est, necdum manum ferule subduximus. Dicam de multis unam causam legisse: nescio an intellexisse potes apud Senecam honestius Scipionem Literni exulasse quam Bais. Non est unam rem amantis contrariam sponte sequi. Non est igitur aut uirtutem adepti, qualem me non esse lugeo, aut ad uirtutem suspirantis, qualem me, si permiseris, non nego. Non est, inquam, ad uirtutem aspirantis ultro degere ubi uoluptas, inimica uirtutis, imperet. "Quid ergo? Nemo" inquies "bonus in urbibus?". Non dico id quidem; sed innumerabiles mali, a quibus non modo proficientem sed profectum quoque, si possit, securius sit abesse. Accedit quod nec ita rure relegatus sum, quin sepius quam uellem amicorum precibus ad urbem retrahar, sepe etiam sponte mea uager, uitans locorum alternatione fastidium. Facti mei causam audisti. O, si te nunc scisciter, uice uersa, quid tu latrinas omnes ambire nunquam desinas, qualem michi expedies rationem? Dices te sanare rempublicam, quam egram, fateor, a te sanari posse nego, nisi quantum te spero quotidie multis illam dementibus, ueluti corpus infectum damnosis humoribus, exhaurire. Quem uero non curis exonerent impleantque letitia speculationes ille tue pulcerrime? Quarum prima est: an, in solitudine habitans, sim deus an bestia; diffinisque non deum. Sed audite, queso, philosophi, rationem: quia poetas sequor, ut dicit et non probat. Ergo, si poetas non sequerer, deus essem. Tu, igitur, qui nec poetam nec ipsum poete nomen intelligis, quis deorum es? Certe si ignorantia deum facit, tu non solum deus, sed deus deorum iure uocaberis. Quero autem quod apud Lucanum de Nerone scriptum est: quis deus esse uelis? Non respondes, perplexus es. Dabo tibi consilium: lege Varronis uel, quia illos non habes, Augustini libros, inueniasque tibi placitum aliquod dei nomen. Deus enim esse non prohiberis, quia poetas negligis. Magna ibi deorum copia et nominum multa uarietas. Si me rogas, quod in his paulo forsan exercitatior sum, tria tibi deorum nomina, utriusque sexus, excerpsi: esto uel Pallor uel Cloacina uel Febris. Hec te cito utinam, o stolidum caput, arripiat, ut et strepere desinas et tuo periculo experiaris quibus remediis abundes! O insensate, non sum deus, nisi forte eo modo quo, propter intelligentiam et actum Aristoteli uidetur homo mortalis deus. Quod, si beatus essem, utique deus essem, iuxta illud philosophicum Seuerini: "Omnis beatus deus. Natura quidem unus; partecipatione uero quam plurimos esse nil prohibet", quod ab Augustino habuit Psalmo centesimo decimo octauo: "Non enim" inquit "existendo sunt homines dei, sed fiunt partecipando illius unius qui uerus est Deus". Certe peccatis nostris effectum est ut, cum audissemus: "Ego dixi dii estis et filii Excelsi", omnes illud continuo tristius audiremus: "Vos autem sicut homines moriemini"; ac ne quis principatui potentieque fideret additum est: "Et sicut unus de principibus cadetis". Itaque, profundissime speculator, non sum deus, nec semideus quidem, qualem Lucanus Pompeium, Labeo describit Herculem, Romulum, et de philosophis Platonem. Nunquam miser in has insanias cecidisses, si aliquando cogitasses, quam grande negotium sit, licet excellentibus ingeniis, diuinitatem non dicam assequi, sed etiam contemplari; si semel legisses illud preclare dictum a Platone, ab Apuleio relatum, et ab Augustino in libro De Ciuitate Dei positum: "Deum esse summum omnium creatorem, ipsumque solum esse qui non possit, penuria sermonis humani, quauis oratione uel modice comprehendi; uix saltem sapientibus uiris, cum se uigore animi, quantum licuit, a corpore remouent ad intellectum huius Dei. Id quoque interdum, uelut in altissimis tenebris, rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare". Quid tibi, medice, uidetur? Quid de hac urina iudicas Platonis? certe Augustinus, magnus medicus animorum, sani hominis eam censet. Quamobrem non sum deus, ut dixi, quippe nec idoneus contemplator Dei; non, si tam sapiens sim, quam tu tibi sapiens uideris. Quid ergo? Opus exiguum Dei sum, cultorque utinam! Bestie uero titulum nemo, te uiuente, merebitur. Sed eloquentie tue nichil est arduum: nomen tuum michi tentas ingerere. Et quem non exhilaret urbanitas tua, dum me interrogas an sim leo, quia scilicet id, ut dicis, responsionis mee principium preferebat? Atqui, conuiciator mordax et friuole, siue me leonem uoces, non mouebor, sciens quod in Scripturis Sacris - quarum non ignarus modo, sed hostis es - Cristus leo dicitur, siue me leonem neges, non irascar, memor quod in eisdem Scripturis diabolus leo est. O insulsi sales, auctorique suo simillimi! Quid ais? Non potes iocum tuum concludere, mime senex! Iam nemo est qui aliud in te, nisi te, rideat. Explica lingue nodum, fac rideamus, dum egri interim tui plorant. Dic, age, dic secure, nil timueris: tuam auream eloquentiam expectamus. Dic, rethorice imperator, dic, Galiene, Demosthenes, dic, bone Cicero et Auicenna; sum leo uel quid aliud? "Non es" inquit "leo sed noctua". Ridete omnes, plaudite, fabula acta est. Sed - heu! - non sacrarum tantum, uerum omnium literarum nescie, an non saltem audisti - talia enim legisse non potes, quoniam extra Terapenticam tuam sunt - apud antiquos nostros ingeniosissimos - quod nemo ambigit - ac doctissimos quidem uiros auem hanc Minerue consecratam, que apud illos sapientie dea est? Miraris, ydiota? Peregrina sunt hec. Velles audire rei causam? Occulta est auis, et uolucrum stupor; nocte uigilat, inter tenebras uidet, dormientibus cuntis uolat. Mirari autem desines, si cogitare ceperis ex persona Cristi, qui uerus sapientie Deus et ipse sapientia patris est, in Psalmo centesimo primo dictum esse: "Factus sum sicut nycticorax in domicilio". Vide autem quanti te faciam, philosophe. Quod ad irridendum studio conquisisti, ad irrisionem tuam et gloriam meam facili ludificatione conuersum est. Videro qualiter upupam tuam, philosophie rethoriceque dominus, laudando, tuam uertes in gloriam. Disce iam, iurgator, uel mordere profundius, uel silere. Nunc, enim, me noctue rostro uides quam leuiter uellicasti! Veneni multum, uirium nichil habes, quando michi, ut crimen aliquod solitudinem obiciens, ex actu laudabili conflare infamiam uoluisti. Prouidebo ne me ueris probris possis attingere; eritque tibi liuor tuus ad penam, michi tum ad laudem, tum etiam ad cautelam. Curabo ita uiuere, ut boni gaudeant, tu medius crepes, siue in hac siue in alia solitudine, ut sors tulerit, siue in urbibus uiuam, ubi uixi longe aliter ac tu, ubi nemo michi urinam suam, multi et magni secretum animi familiariter ostenderunt, contigitque - quod optabam - ut essem carus illustribus, uulgo ignotus. Libet enim gloriari, sed in domino, cui semper tum pro multis, tum pro hoc nominatim gratias agam: quod me ualde dissimilem tui fecit. Interea dum hic sum - quod quamdiu sit futurum nescio - illud ne tibi uideor mentitus quod, superbie michi datum, in principio literarum tuarum, huc sciens distuli: me florentes siluas et solitarios colles ambire solitum, uel scientie cupiditate uel glorie? Repeto enim, non dubitans ne lateat, ut tu fingis; notum enim spero non modo quid agam, sed quid cogitem. Dixi, igitur, ut doleres, et repeto ut doleas, tantam diuersitatem nostre sortis agnoscens. Dum certe oculos tuos ille mestus atque horrens peluium ferit aspectus, meos grata serenitas et agrorum ac nemorum letissimus uiror lenit; dum auribus tuis irati uentris murmur intonat, meas suauis uolucrum cantus et dulcis aque strepitus delectat; dum naribus tuis inclusus aer et aure tristioris flatus ingeritur, meas florum circumfusa diuersitas et calcatarum odor mirus herbarum recreat atque permulcet; dum lingua hebes infelixque palatum tuum delibandis atris potionibus inuiscantur, michi lingua in aliquo uel honesto colloquio uel salubri soliloquio detinetur; dum manus tua miserorum rimatur atque explicat purgamenta, mea aliquid scribit gratum posteris - ut spero - dum legetur: quod certe scio, gratum michi dum scribitur; et si nichil, enim, maius, at saltem obliuia temporum malorum multarumque grauium et inutilium curarum animo meo affert; denique, dum tu lucrum cogitas aut rapinam, ego illud meditor, ut si possim, ex alto pereuntia lucra despiciam, et, ut sepessime stomaceris, dum tu, captus uilis lucri cupidine, grabatulos ambis ac latrinas, ego illa sola cupidine quam audisti florentes siluas et solitarios colles lustro. Sentis quam me non peniteat dixisse quod totiens repeto et exaggero? Magnifice forsan et de me altius loqui uideor, sed a quodam magnanimo literatoque uiro didici "magnifice loquendum aduersus ignorantes". Brutus hoc in epystolis suis ait: patere me uti testimonio hominis incogniti apud te, notissimi apud doctos, et quem Tullius ac Seneca cum ueneratione suscipiunt. Quanto ergo magnificentius atque altius loquendum aduersus surdos? Alte locutus sum: sic oportuit ut audires. Hymnis quidem tuis carmen breue reddideram, sed iniuriam Musis hanc inferre nolui, ut eas insueto odore confunderem, tuumque ad limen cogerem, ubi se nunquam fuisse gloriantur. Ecce multa michi que pene per dissuetudinem euanuerant ad memoriam reduxisti; gratiam habeo conuitiis tuis. Exercent ingenium: bonum opus, nisi malo more pessimoque animo fieret. Hoc tibi examinandum linquo: ut libet, igitur. Ego et tacere possum, et loqui audeo, insultusque tuos nec opto, nec horreo; nec dum aculeos deposui; quod a te quoque grauiter acceptum, quam uere dixerim puto sentias, nisi prorsus obtorpuisti. Ita tamen hoc accipias uelim: si non post annum, sed ad iusti temporis spatium in aciem redis. Absit, enim, ut ab unius tempus non extimantis pendeam semper arbitrio: tempus michi carum est, fugamque eius intueor. Si ergo distuleris, tibi nichil, carte autem quod merebitur, que indignari non poterit, si illic posita fuerit, ubi auctor suus assidue cor, ingenium, manus, linguam, oculos, nares habet. Et tibi quidem in presens hec suffectura crediderim, ut aliquid in diem proximum reseruemus. Tibi autem, lector, quisquis, otio abundans, in has forte literulas incidisti, pauca dicturus sum. Duo sunt quidem ad que perraro, nunquamque nisi inuitus, uenio: ad utrunque nunc iste mordacissimus conuitiator me coegit. Gloriari et de seipso predicare uanum ac superbum, alteri detrahere iniuriosum et molestum est. Non audeo te rogare, ut mea legas opuscula. Altiorem tibi fertilioremque lecturam opto; sed hoc dicere audeo: si quicquid ab ineunte etate scripsi, et - ut puto - scribam, cum his conferatur, que michi detractor iste uiolentus extorsit, neque sermo tam feruidus, neque tantum in reliquis omnibus iurgiorum, neque decima uel proprie laudis uel aliene infamie pars legetur; nisi quod olim memini me alterius cuiusdam, et certe maioris emuli, quem in alio terrarum tractu atque alia etate perpessus sum, rabiem, inuidie facibus accensam, coactum, similiter tribus aut quattuor epystolis contudisse. Sed ea contentio lege carminis iuueniliter actitata est. Hoc deerat iniurie: ut a sene iam senior soluta oratione lacesserer, utque in omni etate et in utroque stilo compellerer insanire. Unum me solatur: utrobique lacessitus sum. Putabam aliquando fugisse latebris inuidiam: fallebar. Illa me, ut uideo, uel subterraneis latitantem cauernis inueniet. Displicet persecutio, quamuis forte non inutilis, displicet inuidia; sed inuidie causa non displicet. Neque uelim talis esse, in quem illa nil cogitet; at in quem nil audeat esse uelim, nisi putem impossibile. Ausa est in Cesares, in reges, in philosophos; penitusque paucis contigit - quod Salustius merito difficillimum dicit inter mortales - ut gloria inuidiam superarent. Illud contra facillimum multis accidit, ut gloria inuidiam irritarent. Unum miror: quod cum hec pestis inter pares unique studio intentos oriri soleat, michi semper unde non debuit orta est. Deum testor: non libens ad respondendum olim ueni, sed multo nunc magis inuitus ad hec redeo, quamuis inter utriusque lingue principes interque sanctos uiros - quod multo mirabilius est - quenam uerborum certamina frequenter exarserint non ignorem. In immortalibus enim scriptis memorieque mandata sunt. Que probra, quas contumelias uel in Ciceronem Salustius non iacit, uel in eum ille non reiecit? uiuum ipsis in uerbis odium cernas. Non mitior, sed multo quoque acrior inter Eschinem ac Demosthenem, capitaliorque dissensio. Quis Ieronimi contentiones non audiuit cum Rufino aquilegiensi? Quasdam quoque cum Augustino, lenius quanquam reuerentiusque habitas, duras tamen atque mordaces. Verum hec et his similia in aliis quam in me libentius excusarem, sed cogor ubi nollem, et ad duo, michi in primis molestissima, per uim trahor. Quid enim - lector, oro te - quid est quod in me sponte glorier? Profecto, quamuis obtrectator meus quouis iusto extimatore rerum nichilo etiam, si dici liceat, minus sit, adeo ut stilus ipse meus, quodammodo frenum mordens, aduersarii contemptu et ignobilitate superbiat, ego tamen, ut tibi uerum fatear, meipso iudice, nichil sum, et siquid uel uere essem uel uiderer michi - quorum alterum cupio, alterum abominor - an tamen ideo possem obliuisci illa sapientum pueris etiam nota consilia "Laudet te alienum, et non os tuum", et alius "Tollite inanem iactantiam; res loquentur tacentibus nobis"? Ex diuerso autem, quid ego alterius nomen inuadam? Iniuste agam, si honestum nomen; si infame, superuacue. Quod si forte de literis, ut fit, questio esset exorta - uerum est enim non solum illud "Quot capita tot sententie", sed illud quoque "Cuiusque capitis multas esse sententias"; unde sepe accidit, ut de una eademque re aliud mane, aliud sero, imo et in eodem instanti nunc hoc nunc illud uni et eidem ingenio uideatur - si ergo uel de scientiis inter se, uel de unius scientie terminis, uel de re qualibet dissensio incidisset, dicente uno quod alius non probaret, an statim ad iurgia ueniendum et, quasi pugnando ueritas quereretur, furore atque odio decertandum erat? Cur non potius meminisse illius sententie decebat, que in libro De finibus a Cicerone posita est, quam si legisti, parces nota repetenti, si minus, puto, non inuitus leges? "Dissentientium" inquit "inter se reprehensiones etiam non sunt uituperande; maledicta, contumelie, iracundie, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indigne philosophia michi uideri solent". Et sequitur: "Neque enim disputari sine reprehensione, nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest". Neque in disputando solum, sed etiam in atrocioribus causis doctrine huius meminisse profuerit. Hinc idem alibi: "Rectum est" inquit "etiam in illis contentionibus que cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna esse uideamus, tamen dignitatem retinere, iracundiam pellere". Et sequitur: "Que enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt, neque his, qui assunt, probari". Sane, quod ad disputandum pertinet, Latinis iste non fuerat disceptandi modus; licet - ut Cicero idem ait - "sit ista in Grecorum leuitate peruersitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de ueritate dissentiunt". Que cum michi iampridem nota essent, et animus, natura quietis appetens, a contentionibus abhorreret, nunquam sponte fueram ad talia discensurus, nisi iste, quem alloquor, superbus, inuidus, preceps, temerarius et ignorans - ut breui eum tibi circumlocutione describam - me nolentem, procacis ut ita dicam lingue sue manibus, ad hunc uelut puluereum ac strepentem iurgiorum campum ex arce tranquilli silentii detraxisset, ut quem delectet, porcorum more, ceno semper immergi, et cui ego nichil, sed omnis ueritas, omnis uirtus offensa sit. Itaque, lector amabilis, a te ueniam peto, si in uolutabrum iniuriosi colloquii protractus, contra naturam moresque meos aliquid dixi, quod aures tuas leserit, sicubi gloriosus de me, deque illo mordacius quam uelles effatus sum. Magnificentius, fateor, fuisset utrunque contemnere; sed rara patientia est, quam non penetret acutum conuitium. Proinde, sique iacula primus ille contorserit in nomen meum - quod, quantulumcunque sit, augeri studeo, non minui - si preterea - quod molestius tuli - quot quantisque mendaciis aures ueri auidas impleuerit, quam denique importune sit et scurriliter debacchatus audieris, et quis ipse sit noueris, spero tecum ipse dicturus sis: "Gloriatus es necessario; detraxisti uere. Primum excuso, secundum probo; nisi quia rem uerbis equare nequiuisti". Solebant equidem ingeniosi adolescentes ab insigni accusatione aliqua primum nomen auspicari, quasi uictori accederet uicti nomen, et fama multis quesita laboribus euentum unius iudicii sequeretur. Non infame negotium, ut mos erat, sed unde quosdam ualde nobilitatos legimus. Hic si ex me lacerato senex idem sperat, spero ego quod fallitur, atque utinam non magis ad uotum cogitatio sibi ulla succedat. Inuentus est qui solius fame cupidine Philippum Macedonie regem interficeret, ut quidam putant - apud alios enim causa cedis est iustior -; inuentus est qui Diane Ephesie templum incenderet, ut uel insueto facinore notus esset, qui, ne per scelus assequi uideretur quod optabat, Ephesii prouiderunt indicto supplitio, siquis eum historicus nominasset. Certe conuitiator meus, qui non regem, non templum uiolauit, sed humilem soliuagumque ruricolam, non hinc nobilitabitur; neque hic per me neque alibi nominandus, puto, nec per alios. Quis est enim tam uili deditus negotio, qui circa tam ieiunum nomen tempus expendat? Aut quis est qui, etsi eum antea dilexisset, non deinceps liuidis aduersus immeritum scriptis eius perlectis aduersetur atque oderit? Ita, si fortassis hoc calle famam petit, necquicquam insanierit. Sin turbasse otium, et silentium meum interrupisse contentus est, quod decreuerat impleuit: aliquot michi dies eripuit quos nemo restituet, et a meis tramitibus abductum, ad durum et insolitum iter traxit. Quidni igitur turber, temporisque iacturam querar nec michi nec alteri fructuosam, nisi quantum studioso homini, modo animi crimen absit, et data sit occasio non quesita, in omni genere orationis exercendus est stilus? En in demonstratiuo genere exerceor; mallem in laudibus exerceri. Ceterum, ut aliquando sit finis, is qui hanc michi necessitatem imposuit, in alienis finibus non inueniens quod querebat, reuertatur ad proprias febres; tu lacessito faueas, lacessentem oderis, et ualeas precor.