[8,0] LIVRE VIII. Pronus ad Occeanum, cupiens narrare profundis Antipodum populis nostro que uiderat orbe, Sol rapidos stimulabat equos; nondumque solutus Scipio curarum laqueis, suprema uolutans Excidia infande gentis tempusque locumque Atque aditus formamque rei et discrimina secum Cunta simul tacitus uigili sub mente mouebat. At quia solis iter deuexum atque hora monere Grata uidebatur fessis daret otia castris, 10 Instituit reuocare acies meritamque quietem Tradere militibus, nocturni tempora somni. Et tamen hostili quam primum irrumpere uallo Visum est: huc alacres igitur preit ipse cohortes Ingrediturque aditum nullo custode locorum. Illic preda ingens, Precipitem meditante fugam et quid uita ualeret, Non quid opes, passimque iacens pretiosa supellex Inuenta est. Rapitur cupide Carthaginis aurum Per maria et terras quesitum sanguine multo: 20 Barbarice Libico quod uieta Hispania bello Misit auaritie, Sardis quod fessa cauernis, Quod Siculis totiens extorserat impia templis, Quod medio percussa die plaga torrida mundi Et niger Ethiopum populus regnumque perustum, Quod Mauri Numidumque olim per secula longa Aut reges misere alii, quodque Itala tellus Tot dederat damnis; id totum sanguine mixtum Africa nunc reuomit. Quid tot ualuere rapine? Raptor raptorem spoliat. Nunc ite per ampla 30 Equora, nunc ualidas prosternite turribus arces, Nunc aratrum antiquis insultet menibus. Omnes Unus habet predas hostis, mundique superbit Tot spoliis uestrisque simul. Tandem agmine fesso Scipio magnanimus referens uictricia retro Signa sub occasum solis sua castra reuisit. Captiuos seruare iubet, queue ampia relatu Ac speciosa forent; nam cetera preda uiritim Sparsa erat atque animos mulcebat militis acres. Serus Athlanteo radiabat uertice pulcer 40 Hesperus et nitido rarissima sidera celo. Aggere gramineo considit leta iuuentus, Celsior at cuntis Scipio rexque additus illi Herbosum tenuere thorum. Tum corpora curant Fessa labore graui belloque exhausta diurno. Ut dapibus compressa fames primusue quieuit Impetus edendi, placido facundior ore Lelius ingreditur: "Postquam michi Fata dedere Hunc tantum uidisse diem, contentus abibo Quo iam cumque trahent; nec me natum esse pigebit, [8,50] Dum tecum uixisse ferar, fortissime rector Hesperie, cui nostra salus bene creditur uni. Hoc, fateor, solo mentem spes ultima lusit; Nam rediens bello magna iam parte peracto, Cum Massinissam cedentem terga uiderem Teque per aduersos tanta uirtute tonantem, 'Actum de Hanibale est' tacito cum murmure dixi. Nunc quibus ille uiis aut quonam eruperit astu Obstupeo mirorque fugam; sed notior illis Est regio, idque hodie multis fortasse salutis 60 Causa fuit." Medio abrumpens sermone loquentem Rex ait: "Iste quidem merito clarissimus omni Posteritate dies per secula longa feretur, Nominis Ausonii fuerit dum fama superstes. Sed, Leli, michi crede, noui moresque animumque: Hanibal anne dolis uictus succumbat an armis Serius, incertum est. Unum michi lumen in illo Centum oculis par est, Argum quem sepe uocare Bellorum soleo, quia non est fallere cuiquam Ingenium mentemque uiri. Tamen omnia uite 70 Consilia atque omnem ancipitis discriminis artem Verterat una dies. Iamque hunc prendisse uidebar Et comitem inuiso Romam misisse Siphaci. Sed dum cunta oculis lustro uigilantibus, ille Auolat et noto decurrit tramite tutus: Nec dubium ingentes quin montes stragis et altum Sanguinis infandi pelagus uel mole uel undis Creuissent, nisi dilapsos per opaca uiarum Vicine sociis cepissent menibus arces." Excipit hunc Scipio: "Vitam quecumque per omnem 80 Aut uidi aut legi, fateor, michi parua uidentur Fabula, dum memini Hanibalis. Vidistis, amici, Quantus erat, quantaque acies firmauerat arte. Ipse michi aduersus ueniebat in agmine primo Obiciens Penos Italis, Numidasque rebelles, Massinissa, tibi, memor hos odioque metuque In regem pugnare suum; Latiamque cohortem Ecce ubi constituit, quoniam uenisse coactam Nouerat. In frontem stetit Indica belua pugne, Getulique greges: horum terrore putauit 90 Romanam turbare aciem, quorum impetus illi Profuit innumeris bellis. Sed amicior omnem Hunc nobis Fortuna metum detraxit; eramque Ipse ego solicitus quibus hoc eludere monstrum Artibus aut tolerare feras quo robore possem, Atque ideo primam rara legione cateruam Impleui, facilis pesti qua transitus esset, Ut cursu diffusa suo contemptior iret Innocua feritate ruens. Sed, Iupiter alme, Quam forti stetit ille animo, dum fracta uideret [8,100] Cornua, quam nichil extimuit, quotiensque labantem Restituit uirtute aciem interdumque coegit Spem titubare meam! Solitum iactare profecto, Mentio clarorum fuerit si forte uirorum, Audiui, ipse omnis bello quod tertius eui Orbe sit in toto; peragitque hoc ordine: primum Ponit Alexandrum, Pirrum locat inde secundum, Et sequitur mox ipse duos. Sed uera fateri Non liuor uetet aut odium: michi maximus omni Hanibal ex numero est, Darium nisi forte Porumque 110 Est uicisse magis quam, quos numerare labor est, Tot nostros fudisse duces; nisi prestat inermem Barbariem superasse manu, quam cede cruenta Romanas strauisse acies. Distantia longe Acta ducum memoro. Quid? mores moribus equem? Hinc regem nudare piget: stet tegmine fame Clarus apud populos! at dignis laudibus acrem Hinc hostem celebrare uacat. Quis bella subire Promptior, aut medio quis cautior esse periclo? Quisue cibi aut somni, quis uini parcior illo est? 120 Hoc admirari soleo, quod sepe relatum Est michi: funerei post prima exordia belli, Solicitum assidue et facinus sub mente profunda Voluentem egregium, nunquam cenasse sedentem. Iam quid ego armorum curas artemque supremam Glitie, terramue duci clipeumue cubile, Neglecteque decus uestis studiumque frementum Cornipedum memorare uelim? patientia quanta est Frigoris atque estus cursusque sitisque famisque! Quanta ducum miles, quanta est dux militis idem 130 Spes animis! quod primus eat ruiturus in hostem, Ultimus excedat campis. Hec omnia pridem Nouimus experti. Si quid modo pectore in illo Aut ueri aut sancti melior natura locasset, Optarem nostro genitum natumque sub orbe. Quis michi ductorem laudet, quem ceca gubernet Ebrietas, fugienda uiro cuicumque, sed altis Principibus funesta lues? quis sparsa cruore Conuiuia et plenis elata cadauere mensis, Perque estum ancipites algenti in flumine saltus? 140 Barbaricus cui luxus iners et Persica sortis Blandimenta noue placeant ac purpura mollis? Cetera pretereo; sed enim non moribus istis Hanibal Italiam bello uastasse trilustri Eualuit." Sic fatus erat. Tum pauca modeste Massinissa refert: "Depressor magne tuarum Atque alienarum mirator maxime rerum, Si michi das fandi ueniam, stat dicere contra. Noscendi studio fame si credis auite, Magnus Alexander, nullis non uictor in oris, [8,150] Orbe peragrato tandem peruenit ad ortus, Fortunamque simul clausit cum tempore uite; Hanibal et spatio breuior uictusque cruente Est hodie. Ille Asiam tentataque cunta subegit, Innumeros domuit populos urbesque ducesque (- - -) "Et lupus immensum qui tuto irrupit ouile, Is timet aduersum longe spectasse leonem. Vicit Alexander populos, rex optime, nosti, Quos adiit: Graios titulis haud ille paternis 160 Subtrahat. Ast Asiam quo uicerit inde paratu Scimus et imbelles Arabes et inertia Bacthra. At non Arthoas gentes, qua uergere primum Commoditate loci poterat, non Punica regna, Non Italos mundique caput, Gallosque et Hiberos Attigit; hos extra, quid dignum laude uidetis Egregia et tantis titulis tantoque boatu? Vicisse hunc omnes liceat, fudisse quod usquam est: Regibus Eois domitis Indoque cruori Quatuor obiciam Latio confecta potenti 170 Prelia. Visne grauem et memorandum in accula testem? Alter Alexander rex Epirensis et huius Non minor ipse animis et auunculus, Orbe uiritim Diuiso, Italiam uenit belloque subactus, Dum latus Ausonia transfixum cerneret hasta, Hec ait expirans: 'Heu quam diuersa nepoti Et michi bellorum cecidit sors! Ille iocose Femineum subigit nullo certamine uulgus; Durior armatis mea me discrimine tanto Obiecit Fortuna uiris'. Cum talibus ergo 180 Hanibal iste uiris tot iam fera bella per annos Qua uirtute gerat nostis; namque illa perennis Gloria magnifici regis fortunaque semper Prospera et in finem simili comitata fauore Non nichil externis sicut splendoribus addit, Omnia sic studio uigili meditantibus aufert Indicium uerique uiam: pars altera namque Fortune latet ambigue, nec noscere promptum est Quantus in aduersis. Breuitas quoque temporis illi Hoc tribuit, morsque ipsa uiro properata, nec ullum 190 Maius habet Fortuna bonum, quam leta sub uno Et uitam clausisse die. Si tempus utrique Indultum excutias, tute fateare necesse est Hanibal ut plures uincendo exegerit annos, Quam uiuendo alius. Macedum quo uita tyrannum Tempore destituit, toto quis protinus orbe Vicerat Hanibalem? si tunc cessisset ad umbras, Ibat honorato uisurus Tartara curru, Quesito non de Persis Arabisque triumpho. Sin rex longeue traxisset fila senecte, [8,200] Quis fuerit certus uenturo tempore uates, Num Fortuna senem exciperet, num rara secundis Forte Fides seros mansisset firma sub annos, Precipue si, quod fuerat iam sepe minatus, Italiam senior tentasset et Africa bella? Singula uersanti, quoniam nox alta soporis Admonet, hic illo maior belloque uidetur Clarior, atque hodie plus uere laudis adeptus, Si famam egregiam non dat Fortuna nec aufert, Quam uincendo alius; licet omnis Grecula circum 210 Obstrepat et testes inculcet turba libellos." Dixerat; astabant intentis auribus omnes. Miles in his grauior paulumque annosior unus Incipit: "Haud cubie quem magnum dixeris, ille Maximus est, nec parua tibi miranda uidentur, Nec uulgare aliquid solitum laudare tenemus. Hoc unum petiisse uelim: si tertius ille est, Quem tandem claro tanta uirtute relictum Scipiade putat esse locum, quoue ordine sese Insereret, si forte acie uictricia signa, 220 Quod procul auertant superi, tenuisset ab ista." Doctus ad hec Lelius: "Tu, si quis sidera celi Dinumerare uolens hoc digerat ordine, primum Luciferum, post Arthurum gelidumque Boetem, Hinc alios ignes, Solem fortasse putabis Preteriisse? imo stat per se solus, et inde Nomen habet. Nec sum ignarus quid callidus ille Responderet ad hec, acie si uictor abisset Hesterna: Macedum regem Pirrumque secundos Esse sibi, cuntosque alios quos clara per orbem 230 Fama duces loquitur. Sed enim se dicere quartum Noluit erubuitque altis miscere supremum Sideribusque diem." Sic ille effatus et omnes Assensere animis nutuque et murmure feto. Talibus atque aliis noctem sermonibus illam Insomnem traxere diu. Iamque Hesperus alto Mersus erat pelago, mediumque rotunda loquendo Transierat iam luna polum. Tunc undique passim Defessi in uiridi deponunt aggere membra. Sic ubi tristis apes celo commisit aperto 240 Impetus, et magne cedis pluit ether aceruos, Pars uictrix repetit sedes procul hoste remoto Et circa regem coeunt ac murmure plaudunt, Postremum irriguo dant corpora lassa sopori Atque omnes pariterque silent pariterque quiescunt. Vixdum exorta dies iterumque ascendere classem Lelius et Romam leto rumore iubetur Solicitosque implere Patres. Iamque equora felix Nuntius ingrediens Austro dat uela ferenti. Hic status in castris; at quis Carthagine terror, [8,250] Qui dolor aut quenam trepidi noua cura senatus! Plebs subitis percussa malis pretoria circum It Patrum afflictisque iubet succurrere fatis Penorum, et patrie miseram prohibere ruinam. Illi autem dubii consultant, qualiter olim, Dum scopulo collisa ratis gemit atque supremum Naufragium impendet, coeunt atque ultima tandem Consilia expediunt trepidi sub nocte magistri. Omnibus una salus uisa est exquirere quenam Mens foret Hanibali, ducis an spectata probati 260 Virtus sub tanto cecidisset uicta periclo, Staret an aduersis animus spesque ulla sub alto Pectore, et ambigui que sit sententia belli. Ille diu renuens tandem populique Patrumque Imperiis obstare nequit. Mestissimus ergo, Confususque pudore graui ac merore, latebris Egreditur, qualis rapto matrona decore, Que quamuis culpa careat, sibi conscia tanti Dedecoris, silet ipsa tamen refugitque uideri Exhorretque uiri aspectum faciemque suorum. 270 Ut trepido stetit ille foro, confusa repente Turba ducem uisura suum, quem tempore tanto Tam procul a patria longiquaque bella gerentem Audierat, populusque omnis concurrit et ingens Curia et innumero complentur compita uulgo. Aspiciensque suos ciues generosus et asper Spiritus intumuit; tandemque silentia tristi Fronte monens: "Uno si quidem plus uiximus" inquit, Quam decuit placuitque die - crimenque fatebor Ipse meum: pridem tacitus me prelia sensi 280 Auersis tentare deis, sed pulcra per omnes Gloria precipitem casus fameque libido Ceca tulit -, testes facio, quos sensimus hostes Esse, deos: actum quicquid uel arma uel artes Vel nostre ualuere manus, nec defuit unquam Cura operi egregio. Vicerunt numina nostros Conatus. Cecidi totus, nec iam ulla relicta est Spes michi: uos precibus Romanam exposcite pacem. Consilii hec est summa mei." Sic fatus in imas Rursus abit latebras, celumque uidere recusat. 290 Inde pudor mixtusque dolor, simul ira pauorque Cum quaterent animum assidue, tutasque negaret Fama moras hostisque odium, secreta parauit Effugia occultosque abitus; lucemque per omnem Multus adesse foro, Populo se inferre frequenti; Vespere thesauros ad proxima littora mittit Ingentes, seque ipse, uagus ceu, menibus effert; Dumque poli medium nox intempesta rotaret, Conscendit puppim tacitus, tum carbasa uentis Pandit et infauste condemnat litus arene. [8,300] Iam procul Italiam pelago spectabat ab alto Suspirans repetensque sui primordia fati. Stat regum tentare fidem ferrique quod usquam est, Et bellum renouare ferum, mundumque procellis Exagitare aliis. Iam pridem magnus in armis Rex erat Anthiocus: Sirie iam tractus et omnes Hellespontiaci feruebant litoris urbes, Iamque Ephesum belli sedem rex ipse tenebat, Equore iam classis campisque equitatus apertis; Dux deerat ceptis. Huc recto tramite proram 310 Hanibal, huc clauum iubet, huc et carbasa flecti. Iam Drepanum propere, iam litora nota Panormi Pretereunt curuosque sinus Zephiroque fauente Vulcanum Liparimque secant, fumumque fauillis Nigrantem horrificis geminumque ardere cacumen Suspiciunt pauidi, fugiuntque iuuantibus undis. Stat sinus, Italicum latus inter et arua propinque Trinacrie, solitus spectantes fallere nautas Eminus, unius ac faciem protendere terre, Abstulit id dubium donec longeuior usus 320 Paulatim, nam continuo duo litora tractu Dixeris herere et geminos se tangere montes, Quod quondam fecisse ferunt. Huc uela Pelorus Seu casu seu sponte dabat, namque ille magister Puppis erat. Timuit fraudem dux callidus et se Obiectum ratus insidiis, nil tale merentem Obtruncat: subitoque errorem agnouit, et acris Penituit facti. Siculo tum monte cadauer Deposuit bustumque super construxit et aram Addidit ac statuam memorem; nomenque sepulti 330 Nunc etiam mons ipse tenet semperque tenebit. Faucibus emergens dubiis ratis impia uasto Sulcat iter pelago: Cephalon prior obuia surgit Ac uicina pari spatio contenta Iacintus. Leua breuem dabat inde uiam, si fluctibus Isthmos Cederet ac gemini limes maris alta Chorintus. Iustius exemplo nouus hic fortasse recenti Supplicium erroris potuit timuisse magister; Ergo gubernaclum flectit. Iamque equore ab alto Litoream Mathona uident, ubi forte Philippus 340 Rex Macedum fuerat, iam lumine captus eodem. Contigit hinc animum uidueque iniuria frontis Et dolor atque Itale admonuit locus ille paludis. Inde maris late scopulos emensus Achei Voluitur, eximio qua palmite fertilis extat Angulus atque Euros seu Gnosia prospicit arua Innumerasque sacro sparsas legit equore terras. Hinc Ephesum festinus adit regisque furentis Excitat admotis ardentia pectora flammis. Utque alias celi uentis urgentibus oras [8,350] Occupat interdum nimbus, qui grandine postquam Hos uastauit agros, illo ciet orbe procellas Ingeminans longeque tonans, sic pulsus ad ortus Italie uastator erat. Quos ille tumultus Exciuit, quantas strages ferus ense parabat, Si Fortuna foret, metuens id scilicet unum, Dis falsum iurasse suis, nempe omnia fando Si sequar, excutiar cepto. Labor iste sequentum Et decus ingeniis: fatis occurrere Eois Atque Asiam Libie fratremque adiungere fratri. 360 Scipio muneribus diuum tantoque fauore Fretus, ad extremum inuise Carthaginis ardens Excidium intendit; stat enim quocumque uocantem Fortunam mens certa sequi, nec mittere tempus Incassum quod Fata dabant. Victricia signa Octauio commissa duci totasque phalanges Terrestri iubet ire uia et sub menia seue Urbis agi; petit ipse Uticam, quo Lentulus illis Missus ab Italia magna cum classe diebus Appulerat. Veteresque nouis ubi miscuit alnos, 370 Iam petit equoreo Penorum tramite portum, Scilicet ausuros pelago ratus ultima uictos, Si quid adhuc reliqui faceret Fortuna retusis Viribus aut animis, si spes foret ulla sub armis. Litoribus cuntis iam formidata subibat Ostia; iam lituis stridentibus equora circum Omnia, iam scopuli, iam concaua saxa fremebant; Ipse repercussus confusis uocibus ether Horrisonum late terrorem in menia iactat. Frondibus ecce olee circum redimita uirentis 380 Supplicibusque onerata uiris uenit obuia puppis Ac pacem ueniamque petens. Nil uocibus illis Responsum est aliud: firmo sunt litore iussi Aduentum expectare ducis Romanaque castra. Ipse sub inuise classem tamen admouet urbis Menia et aerias speculatur cominus arces. Conspicit excelsas solido de marmore turres Liminibus super astantes ac ferrea claustra Portarum totis et propugnacula muris, Admirans Romamque putans uidisse secundam. 390 Urbs circumfuso uallatur maxima ponto, Et muris et tuta situ. Nisi salsa parumper Angusti a tergo pepulissent litora campi, Insula tota foret. Subter latissima portus Planities immota iacet faucesque cathenis Nectuntur ualidis, crebre stant litore turres. Ipse oculis metitur opus libratque periclum Exploratque aditus, ubi pronum prendere terram, Qua penetret portum, que sit uia tuta sub arcem Inuisam; ueluti cupiens prosternere rupem [8,400] Cultor agri, aut segeti damnosam auellere quercum, It circum tentatque modos, facilemque ruinam Cogitat innocuamque aliis campoque sibique. Iam satis immensam terrore impleuerat urbem; Inde fretum remis, celum clangore tubarum Intonat et signis resonant crepitantibus aure. Digrediturque minax. Illum stupefactus euntem Mercurii collis montique inscriptus Apollo Prospiciunt plebsque ipsa tuens horrescit ab alto, Attoniteque gemunt matres ac multa precantur; 410 Anxia sic uolucris tentantem prendere nidos Pastorem aspiciens, trepidis se uerberat alis Multa querens truncoque pauens suspenditur alto. Iamque Uticam appulerat, iunctisque in litore tandem Agminibus sociis, uno que tempore circum Duxerat Octauius, Tunetis menia uersus Carpit iter, classemque cauo sub monte recondit. Non procul inde aberant, subitus cum nuntius hostem Aduentare refert. Siphacis filius ultro, Nomine Vermina, sortis casusque paterni 420 Intempestiuus uindex serumque coactis Auxiliis, aderat, minime spernendus in illo Venisset si forte die; magnasque trahebat Nunc equitum peditumque ferox in bella cateruas Nescius Hanibalis uicti. Neue arma capessant Scipio militibus, uallum ne aut castra reuellant Imperat, aut acies moueant aut signa sequantur. Recta acie stabant armisque animisque parati Flectere lora manu, preuertere gressibus hostem; At celare iubet. Parent, et ualle latenti 430 Improuisa acies Vermine occurrit. At ille Angustis deprensa locis parat arma suosque Explicat ut licitum est. Concurritur atque cruentum Bellum oritur cedesque recens gemitusque dolorque; Atque loco claudente fugam, truncatur ad unum Tota fere iuuenis acies. Ast ipse fugaci Raptus equo medios inter delabitur hostes Solus et aduersi petit auia confraga montis. Infelix! quanto melius sub strage uirorum Casurus miseroque patri, si fata tulissent, 440 Carcere in Albano comes et Tiburte sepulcro! Scipio uictrices acies predamque trahentes Innumeram, arma et equos, uestes currusque iugales Intextasque auro tunicas cristasque micantes, Ad ceptum conducit iter; uelut obice paruo Egreditur paulum ripas, mox omnia uictor Obuia prosternit furibundo uertice torrens, Indignansque moras primo se dirigit alueo. At postquam passim tota Carthagine uictus Regulus et casus sonuit fortuna recentis, [8,450] Extemplo terrore graui tremuere, minorque Luctus maioris renouauit uulnera damni; Puppe uelut fracta, remo cum tristis adhesit Nauita iactaturque uadis, cui litora longe, Spes fuste exiguo titubat, si forte malignus Fluctus et hunc rapiat, mortem gemit atque secundum Naufragium: tanta ex paruis momenta supremum Tempus habet! Pacem lectos ueniamque petitum Ter denos placet ire uiros, quos uultus et etas Et genus et uirtus populo preferret in omni. 460 Talia per Libiam: belli sed fama peracti Nondum Romanam serpens penetrarat ad urbem, Solicitosque Patres, Peni quos fama rebellis Mouerat, ac plebem attonitam portenta deorum Plurima terrebant: medio sol ethere uisus Imminui, sensimque iubar decreuit; et ingens Contremuit tellus arbustaque multa dehiscens Sorbuit horrificoque palam subsidit hiatu; Tybris agens siluas riparum iura furenti Amne supergressus magnam conterruit urbem 470 Diluuio insolito, subitumque horrendus in ipso Monte Palatino descendit saxeus imber. Ergo Sibillinis aditis responsa petentes Sacra deis iussi peragunt, summusque sacerdos Succintus de more Iouem superosque fauentes Iunonisque minacis opem Latoniaque astra Inuocat, et Martem pingui mollire iuuenco Romani patrem imperii toruamque sororem Ledeosque parat fratres Furiasque Chaosque Telluremque deum, nisi falsa est fama, parentem 480 Et Nimphas matres fluuiorum ac Nerea magnum Nimpharum patrem. Sic religiosus opima Certatim tepidis altaribus aggerat exta. Postquam rite minas uisum est placasse deorum, Consul ab urbe nouus discedens Claudius Afrum Litus adire parat. Miserum torquebat inanis Ambitio: laudem hac tantum reperire putabat Posse uia eternam, si permittente Senatu Scipiade magno equatum gessisset honorem, Inque graui bello partes tenuisset easdem. 490 Is, populo prorsus licet aduersante, Senatum Flexerat assiduis precibus. Quot sepe repulsis Ambitus efficitur, quantoque labore pudendus Constat honos! Victor properabat plebis et equi Participem se ferre duci. Natura profecto Erubuit clausitque uias, elementaque pontum Indignata graui perturbauere tumultu. Loretana retro linquebant litora naute Securi uentorum et carmina nota canentes; Applaudente freto, remis frangentibus equor [8,500] Undique respondent rostrisque secantibus unde. Horrida tum subitis consurgunt uersa procellis Equora et Eolio prorumpunt carcere fratres Indomiti quatiuntque polos terramque fretumque. Inde repentinis panduntur carbasa uentis Nequicquam: uario feruescunt cerula motu, Huc illuc rapitur classis flatuque rotatur Quolibet; at nulla spectant naualia proras. Hinc Aquilo uiolentus agit frangitque rudentes, Inde furens Auster perfundit lintea nimbis 510 Et tumidos lato deducens equore fluctus Litus in Ausonium frangit. Fastigia mali Subsidunt pelago. Quotiens in nubila surgit, Et Tirrena salo spumante cacumina pulsat, At quotiens retro furiosa relabitur unda, Crescit in immensum Tuscum latus aruaque fundo Sicca patent nudaque tremunt delphines harena, Et crebris sonat in scopulis allisa carina. Nox celum tenebrosa tegit; tum fulgura circum Seua micant, toto descendunt fulmina celo, 520 Equor agit montes et torrens unda nigrescit. Claudius ancipitis permotus ymagine fati Diriguit tremuitque metu. Nunc improba damnat Vota sue mentis, tantosque optasse labores Penitet: armorum mallet uitasse tumultus Magnanimoque decus proprium titulosque decoros Scipiade et belli famam liquisse perennem Ac mansisse domi et patrio iacuisse sepulcro. Talia uoluentem Calabris ex montibus Eurus Horrifer impellit. Fessam Populonia classem 530 Prima uidet, saxis post hanc spumantibus Ilua, Corsica post scopulis minitantibus excipit, inde Sardinie Arthoum latus attigit. Inde frementi Infelix agitur pelago et crescente procella, Magnaque pars classis fluctu superante fatiscens In mediis subsedit aquis; pars cautibus atris Dissiluit, durisque allisit frigida saxis Corpora nautarum; pars turbine iacta retrorsum Litus ad Etruscum rediit, solatia busti Italica tellure petens. At Claudius amens 540 Et pauce morte ex media rapientibus undis Vix Calarim tetigere rates. Hic classe nouanda Consulis intentumque animum memoremque pericli Attonitumque inuenit hiems. Non Punica uidit Litora, non belli rumores territus ullos Auribus excepit; lapsoque inglorius anno, Fascibus absumptis rediit priuatus in urbem, Atque fatigata nequicquam classe uirisque. Felicis Romam interea letissima belli Fama uenit. Totam reserantur templa per urbem [8,550] Fitque deis immensus honos: solemnia ciues Quaslibet ante aras persoluunt uota frequentes: Finibus auulsos hostes, ceruicibus asprum Excessisse iugum, cladem transisse metumque In caput inque trucis muros Carthaginis; ipsum Perdomitum bello fontem causamque laborum Succubuisse ducem; nil iam superesse timendum. Ambitus hic alter maiori auctore magisque Exarsit Populumque omnem cuntumque Senatum Inuoluit: consul siquidem Cornelius altum 560 Lentulus imperium Libici discrimine belli Atque annum nomenque suum illustrare parabat; Scilicet hoc meditans, seu pax instaret, haberi Pacis honorate princeps; seu bella manerent, Perfacilem exhausti fore iam certaminis omnem Euentum et pregrande decus. Sic ille labori Incumbens alieno, indignum ardebat honorem, Semine non proprio messem rapturus opimam. Heu pestis damnosa homini et funesta libido Nominis, imperio nocuisti sepe Latino! 570 Hic ego (nam calamum fert impetus atque parumper Abstrahor incepto) uos, quos Romana loquendo Externis equare iuuat, percuntor: ubi unquam Gente pares animi totque aduersantibus ulla? Vos michi nunc populos regesque ducesque potentes Obicitis; sed cesset amor liuorque malignus, Quis gessit tam magna ducum regumue? nec illis Emulus obstrepuit, mediosque irrupit in actus Inuidie conflata lues; non annus agentes Fortia destituit, uetuitque domesticus hostis 580 Imperium extendi; non illos castra mouentes Detinuit populus; non sero in bella profecti Ante diem rediere domum reuocante Senatu Aut equitum prohibente aciem peditumque nouari Aut classem et merito stipendia digna labori. Consiliis reges moderantur regna trahuntque, Non ipsi ex aliis pendent aliisue trahuntur Arbitriis: finem belli et primordia norunt; Dum libet accipiunt et dum libet arma reponunt, Liberiore uia seque et sua signa ferentes. 590 Non illos precessor iners reparandaque ferro Segnities fessos in finem pertulit anni; Non collega fuit cladis temerarius auctor Inuitas rapiens in aperta pericula turmas; Non successoris nocuit metus alta mouenti, Gloriaque in preceps tulit et celerare coegit. Nec michi nunc quisquam referat de nomine litem Virtutis, uanisque illam seiungat ab umbris, Aut externa sibi ceu non sua premia tollat. Credite, cuntarum longe blandissima rerum est [8,600] Gloria, nec leuibus stimulis agit insita fortes Egregiosque animos generosaque pectora pulsat. Qua cui sit dubium quin solicitudine dempta Hoc duce Garthago fuerit sensura supremum Excidium et meritam fato calcante ruinam? Quod questum persepe ferunt post bella reuersum Scipiadam, in cineres casuram a culmine Birsam Inuisasque domos stirpemque genusque deosque Penorum et nomen, ni ceca Claudius ardens Ambitione prior, post Lentulus alta ruentis 610 Ambo humeris dire subiissent menia terre. Consulto tamen has superos seruasse nepoti Reliquias famamque reor nomenque secundum. Verum ego peruideo quo sim progressus et unde; Nunc redeo. Postquam Tunetis uictor ad arcem Scipio peruenit, legati tramite recto Hunc adeunt tristes genibusque trementibus una Affusi, miseris uerbis et supplice uultu Fortunam erroresque suos rabiemque furentis Hanibalis patrieque graues sine crimine casus 620 Deplorant, ueniamque petunt. Precluserat aures, Victorum temerata fides ac Punica fraudis Exempla abrupteque recens iniuria pacis. Res in consilium perlata est: omnibus idem Ardor erat: ferro instandum et uindice flamma Perfidie, ac pacis nullas admittere uoces. Cuntorum uotis oberat longeuus in illa Obsidione labor perdendaque gloria tante Summa rei, ducis aduentu quem Fama canebat. At minime ingentes animos fixumque mouebant 630 Scipiade ingenium uentose nomina Fame. Altius aspirans celum spectabat et astra Virtutisque decus nudum. Tamen omnia fidi Pectora consilii pariter permota seuero Proposito flexere ducem, lacrimisque petitam Uberibus tandem placuit permittere pacem Et bellum finire ferum. Sic uillicus olim Nocturnos metuens fures, legit arbore poma Immatura astu; sic pastor pendula ramis Hospitia et nidos spoliat pullosque reportat 640 Implumes properans serpentum auertere pestem. Postera lux iterum legatos multa precantes Retulit. Hos Scipio dictis compellat amaris: "Impia gens, credes tandem tot cladibus ullum Esse deum celo, qui nostros uindicet actus, Cui scelus omne odio, cui sint mortalia cure? Effera gens, infensa bonis, mitescere sero Incipe, docta malis, rabiemque aliquando nocendi Exue. Semper erit tibi summa et sola uoluptas Fallere, nec fraudis studium, gens perfida, linques? [8,650] Nos equidem, quanquam extremas merebare ruinas, Parcimus indigne meritasque remittimus iras. Hactenus ut steteras, stabis nec strata uidebis Menia, nec uictor quicquam de finibus aufert. Libertas meritis seruilia cunta manebit. Hanibalem causam belli fontemque furorum Poscimus: utilius uobis uestreque quieti Quam nobis, illum abicitis, quo sospite pacem Nec sperare licet; bellorum semina pectus Illud habet, tanto que uobis sanguine constant. 660 Hoc Italas strages, hoc ipso ulciscere mortes, Glens afflicta, tuas, mundumque deosque per illum Elusos totiens; geminis hoc insuper uno Urbibus eternum populisque auferte pauorem. Nullus ad hec Libicis elephas mitescat in oris, Aptum animal bellis, et quos domuistis ad unum Tradite. Quin etiam uiolatis pacis in umbra Legatis illata palam conuicia dignus Penset honos. Capte redeant hoc litore naues. Cetera conuenient facile, et sub legibus isdem 670 Quas olim edixi, cum me sub nomine pacis Ludere uenistis; nec nos fortuna leuabit Blanda, nec asperior franget uos. Ista referte Patribus ac populo; et si semper fallere dulce est, Fortunam tentate iterum." Sic ille pauentes Affatus. Urbe miser trepida populo uariante tumultua Exoritur, discorsque diu sententia. Tandem Omnia suscipiunt tristes: sic Fata iubebant Ultima; condensis uolucris ceu uepribus herens 680 Accipitrem super astantem uidet anxia, nec se Ausa mouere loco, patitur laqueumque manumque Aucupis: impendens tanti est differre periclum. Altera Romuleam legatio tendit ad urbem Penorum; princeps noti cognominis Hedus Hasdrubal infestusque armis et pacis amator, Vir uita senioque grauis facieque uerendus Annosa, Hanibalis multum fautoribus impar. Tres secum comites Itali uenere secuti Romani ducis imperium. Sed Lentulus, eger 690 Ambitione sua, legatos arcuit urbe; Nam belli cupidus consul fugiebat honestum Pacis iter; donec uicto molimine tandem Ede sacra Bellona Patres hostesque recepit. Postquam legati pleno introiere Senatu Longeui multa cum maiestate silentes, Canitiesque graues uultus et colla reflexis Crinibus exornans miro squalore refulsit, Cuntorum mouere animos. Nunc pacis amicos Venisse affirmant animisque et uocibus illam [8,700] Orantes; nunc uera peti. Tunc Hasdrubal Hedus Incipit: "Erratis ueniam si numina nunquam Exorata negant, spes me tenet optima, Patres Conscripti, superis quos Fama potentibus equat, Et pietate pares. Fateor, michi fessa senectus Iam pridem attulerat longe fastidia uite, Precipue postquam egregium noua bella petentem Conspexi iuuenem. Timui, casusque futuros Ante diu agnoui; lingue sed forte peperci Aut tacui metuens. Sed enim me serior etas 710 Fecerat audacem. Testis michi Iupiter esto Celicoleque alii, testis michi maxima quondam Carthago: huc etiam solitam transcendere famam Auguror, infestus studiis iuuenilibus atque Consiliis quotiens fuerim quotiensque periclis Obtulerim mortique caput. Sanctissimus Hanno Et comes et testis superest, quem - parcet Hamilcar - Africa terra tulit nulli ratione secundum. Cum primum puer ille ferox Hispana gerentem Bella patrem blandis conatus flectere uerbis 720 Ut secum perferret eum, iuratus ad aras Constitit, heu monstrum horrendum, nos multa uicissim Contulimus; tunc ancipitem trepidare fauillam Cepimus: at ueniam dedimus puerilibus annis. Sed rapto genitore - utinam quem Fata tulissent Maternum dum pondus erat funestaque mundo Sarcina! - precepti puer hic memor ire parabat Hesperiam iam dira tumens. Vesana fauebant Ingenia, atque animos laudabat turba paternos, In puero uultus mirata et uerba sepulti. 730 Obstitimus tunc ambo palam, nec profuit; iuit Assueuitque malo imperio et feralibus armis; Et magnam tenui flammam accendente fauilla, Quanta per Ausonium ruerint incendia mundum Vidistis. Nunc nos incendia nostra uidemus, Inque suas sedes tandem uaga flamma reuersa est. Vix michi danda fides fuerit, sed numina iuro Conscia: non alio uestras me pectore clades Ingemuisse olim, quam nostre uulnera gentis Nunc lugeo; quoniam semper rectissimus ordo 740 Hic michi uisus erat, seriesque immota malorum Ex Latio in Libiam, uosque ut fera flamma relinquens Nos peteret nostrasque domos. Ignoscite, Patres, Funestum memorare diem, cui sanguine multo Reddidimus modo nempe parem: quo tempore cladis Cannensis cupidam compleuit nuntius urbem, Publica letitie duo nos spectacula soli Voce parum fausta et mesto fedauimus ore. Tunc quoque magnanimus que post mala sensimus, Hanno Vaticinatus erat. Sed fata inimica trahebant [8,750] Infortunatam sub digna piacula plebem; Iam miseras monitis Fortuna salubribus aures Clauserat atque oculos uelo fallente tegebat. Parcite, Romani: Deus et Fortuna priores Eripuere animos, quod uis humana nequibat. At pudet incusare deos. Errauimus omnes Culpaque cuntorum fuerit; sed uera fatebor, Crimine turba caret: malesani pectoris ardor Ac furor ille fuit dureque potentia Sortis. Namque ego, me rigidum quanquam uocet atque seuerum, 760 Absoluo populum; paucos sed crimine uero Condemno, paucosque dolus me iudice nectit Grandiloquos tumidosque animis, qui gesta suorum In populum iactare solent, statuasque ruentes Ostentare situ, reliquorum carpere uerbis Omnia, seque duces uulgo prestare furenti. Nec pudet aduersus primordia uestra iocari, Alpinos habuisse patres, populumque uocare Pastorum! non improprie; nam iudice Marte Hactenus indomitos reges et bella professos 770 Ut totidem tractatis oues, populique uidentur In pauidos abiisse greges. Sat cognita mundo Sunt generis elementa noui et Mauortis origo, Quem factis uerum esse patrem et uirtute probatis. Nunc ubi turba nocens, latebris quibus abdita torpet Degeneri uallante metu? Cur magna locuti Non redeunt, miseros et hiantem fallere plebem Pollicitis? utinam ueniant patriamque reuisant, Ut liceat sontes meritis innectere uinclis Et iuuenes raptare senem. Non letior amplo 780 Scipio conscendet Capitolia uestra triumpho, Quam nostri scelerata ducis compressa cathenis Huc traheret mea colla manus, summumque putarem Me patrie infando duxisse ex hoste tropheum. Nec minus Hasdrubalem, si quid michi creditur, odit Perfidus ille animo, quam quos sibi predicat hostes; Nec magis horreret uestros precedere currus, Iudicio quam stare meo. Verum ipse per umbras Effugit noctis medio, nec cernere uultus Sustinuit nostros, causam quibus esse malorum 790 Se norat: patriam timuit spectare ruentem. Ergo abiit tacitus lesa contentus ab urbe Exilium peperisse sibi: decreta suorum Nempe nocens pauet atque iras uultusque manusque. Et merito crucibus penderet uictima tristis Ille modo uolucres pascens informe cadauer, Piscibus aut pelagi medias effusus in undas Esca foret, canibus dignus cibus ille marinis, Aut aliquid monstri Libici censura rigoris In caput id meritum studio certante nouasset. [8,800] Denique non frustra uobis foret ille petitus Debitus ambobus populis et debitus Orbi; Ipse ego uel uiuum uel frusta cruenta dedissem Semesumque caput. Vobis hinc nostra uoluntas Sit satis, oramus: concors nam iussa libensque Cetera Penorum complectitur omnia uulgus, Que uestro placuere duci. Spectate tabellas: Singula conueniunt. Pulcra est uindicta precanti Parcere prostrato. Nulla est uictoria maior Quam uicisse animum. Nam felicissimus ille est 810 Qui se felicem uultuque animoque modesto Agnouit, tenuitque modum; quod forte uidetur Difficile insuetis, stimulis quod gaudia tangunt Parua repentinis animos nec frena regentes Precipitant. At perpetuis satiata triumphis Pectora sunt uobis, parcendi summa uoluptas; Nec minus imperium uenia quam fortibus armis Romuleum auxistis. Vestre pietatis egentes Nos sumus, et ueniam positis exposcimus armis. Parcite supplicibus: satis est potuisse nocere! 820 Magna sumus uobis eternum gloria uicti, Maxima seruati. Quod si uos forte merentum Pena iuuat iustusque dolor, nisi fallor abunde est Quod memores statuere dei quodque intulit ingens Scipio. Si quid adhuc superest, ignoscite uictis Victores: fuerit uobis pars ultima magne Vindicte affusum hic uitam ueniamque precantem Hasdrubalem uidisse senem." Sic ille locutus Continuit tacitum ueneranda fronte dolorem. At comites passim proiecti in limine, uerbis 830 Flebilibus tenuere Patres, lacrimisque Senatum Impleuere suis; nati ceu funus acerbum Stat pater aspiciens, lacrimas nec fundit aniles, At luget interius; genitrix resoluta capillos Mesta iacet tunditque genas gemituque madescens Ethera femineis uacuum mugitibus implet. Ceperat auditis iam mitior ira Senatus Inflecti et sensim lenito pectore iustas Exaudire preces. Tum uero ex Patribus unus Perfidie infensus Penorum: "Dicite per quos 840 Subsistet pax ista deos fedusque secundum; Nam primos spreuistis" ait. Tunc fronte modesta Hasdrubal assurgit paulum, "Perque" inquit "eosdem Periuris adeo infestos iurabimus istam Pacem alia seruare fide." Vox illa querelis Imposuit finem, uultusque animosque serenans Ac responsa Patrum. Pacem sanxere frequentes. Hasdrubal hic iterum: "Di uobis iusta rependant Premia, Romani, nostro qui digna furori Supplitia aufertis meritasque remittitis iras. [8,850] Nunc ego, nam ueteres non amplius alloquor hostes, Sed dominos sociosque nouos, hoc deprecor unum: Nos uestre cupidos admittite menibus urbis Captiuosque uidere date et cognoscere ciues. Sat michi longarum solacia magna uiarum Hec fuerint, serique decus mercesque laboris, Quodque libens longinqua petam super equora, Romam Et mundi uidisse caput." Quodcumque petebat Permissum, et magnam admirans ingressus in urbem est. Non aliter stupuit, nisi falsa est fabula, celum 860 Ingrediens uiridi subito translatus ab Yda Laomedonteus puer, ut uaga sidera circum Hesit et Iliacas despexit ab ethere siluas. Appia marmoreo suscepit limine porta Prima uiros; magno mox obuia menia giro Pallantea uident, quo structa est regia monte Euandri primusque noue locus inclitus urbis; Hic elementa notis impressa, hic Archados alme Diuinum ingenium et miracula maxima rerum Monstrator docet ipse uie librosque repertos 870 Fatidice Carmentis opus, quantumque Latinis Contulit ingeniis mulier ueneranda per euum. Celius ad dextram remanet, fastigia leua Collis Auentini, ualidasque in rupibus arces Suspiciunt antrumque uident. Hinc fabula Caci Herculeusque labor placido sermone morantes Detinuit loteque boues in gurgite Tusco. Hic quoque Sublicii pontis pila discolor acris Coclitis admonuit, statuaque insignis equestri Ille locus tenuit fixos in uirgine torua. 880 Hinc sedem Solis mirantur et aurea templa Tellurisque domum, Capitoliaque alta pauentes Ascendunt ipsumque putant contingere celum. Hic hominis caput inuentum fodientibus alte Audiuere, prius patrie portenta coacti Et bubalum damnare suum subigendaque turpi Colla iugo et duri presagia certa laboris. Hic cellam uidere Iouis, qua ditior usquam Nulla fuit, censumque alta sub rupe repostum, Liminaque innumeris iam tunc calcata triumphis 890 Et niueos currus et rapta ex hostibus arma, Aurea magnorum nec non diademata regum Sceptraque et armillas et dempta monilia collo Gemmatosque frenos sellasque ex ordine eburnas. Hic clipeos fractasque rates ac Punica signa Et phaleras nouere suas; tacitusque per omnes Luctus iit ueteris referens uestigia belli. Tum uolucris per templa uagos argentea paulum Occupat incursu Gallorum et uoce canora. Procedunt, fortesque uiros habituque uerendas [8,900] Matronas amplasque domos uariisque grauatos Bellorum exuuiis arcus et crebra uidentes Signa triumphorum solidoque in marmore pugnas Atque sepulcrorum pompas. Monstrantur aquarum Sub terram celoque uie. Iam ualle Suburre Cesaream uidere domum, cui summa potestas Debita, cui rerum princeps. Hinc ualle relicta Esquilias fessi dictumque a uimine collem, Inde Quirinalem superato uertice montem Transierant, nudoque duos astare gigantes 910 Corpore conspiciunt - en quot certamina fame! - Praxitelis opus Phidieque insigne supremi. Scipiadum hic latis excelsa palatia muris Atque arces tremuere feras et cognita bello Signa nimis Libie nomenque genusque superbum. Hinc leua flexere uiam. Flaminia iam tunc Porta uocabatur, que Tuscum respicit orbem. Martius hac reduces uicino flumine campus Excipit. Hic longo traducens ordine rerum Planities sine fine patet: quis fascibus altis 920 Primus honos, quonam pectus matrona pudicum Vulnere traiecit, cui sit commissa uirorum Libertas et qua natos ferus ille securi Percutit; ac pulsos uiolata ex urbe tyrannos Accipiunt, et cunta notant. Leuaque Minerue Amplaque cuntorum monstrantur templa deorum, Venture ad meliora domus. Iam Tybridis alti Gurgite transmisso, dextre super aggere ripe Etruscum tetigere latus: ductorque uiarum Romuleum immensa designat mole sepulcrum, 930 Progrediturque loquens quo ductus ad astra Quirinus Turbine transierit, qua tempestate Senatum Obruerit trepidum, metuensque ut palluerit sol; Et Proculi uisum memorat Capreamque paludem; At crimen silet ille Patrum. Iam flumina preter Descendunt, collemque uident ubi regia Iani Prisca fuit, iuxtaque domus Saturnia quondam: Ausonie hic regum et Latie primordia gentis Ultima condiscunt et nomina clara uirorum. Hic Italus prior eterni rex nominis auctor 940 Italie Picusque comes stirpsque omnis auorum Narratur, populique noui monstratur asilum. Inferius longi tenuit certaminis illos Historia et Clusio redeuntes robore reges Castraque Porsenne, utque incumbens Sceuola flammis Supplitia erranti infligat non debita dextre. Inde Licaonia gemino breuis insula ponte Peruia transitur. Poterat uix ulla relatis Esse fides monstris, tantas quod flumine moles Regia preda olim populo spargente dedisset. [8,950] Iam campana iterum leue confinia ripe Calcabant, Fabiasque domos miserandaque tanti Funera discebant generis Cremeramque nocentem. Ut Capitolino redeuntes uertice tandem Defessum tenuere gradum, tum protinus ingens Visa reuoluentes stupor arripit. Inde sedentes Attoniti siluere diu. Mox facta uidendi Copia captiuos. Stabant horrentia longo Agmina mesta situ pallentiaque ora tumebant Nudaque perplexis onerabat terga capillis 960 Cesaries incompta diu squalorque tegebat Luridus effigiem tristemque ferebat odorem. Ferrea uincla gradum lento suspendere tractu Cogebant, maniceque graues complexibus illos Carorum uetuere frui. Tum uerba uicissim Dulcia permiscent, sed perstrepit ere cathenis Redditus excussis stridor lacrimeque per ora Egregia pietate fluunt. Que fata, quis urbis Sit status inquirunt patrie, que numina uictos Respiciant. Velut infernis ubi Manibus olim 970 Umbra recens nostroque ruens descendit ab orbe Supplitiis onerata suis, illam anxia circum Agmina funduntur, noua quidnam nuntiet hospes: Hec nati petit euentus, ast illa relicte Coniugis explorat uitam seniumue parentum; Hec de fratre gemens, aut dulci inquirit amico; Publica cura omnes supero quis uultus in orbe Una tenet; quis sceptra regat, quis flectat habenas Imperii, quid bellorum quantumne quietis; Oraque solicitis exanguia rictibus hiscunt 980 Noscendi studio; sic carceris hispida turba Hospitibus instare nouis et querere multa. Postquam finis erat lacrimis, petit ipse suorum Ut redimenda darent aliquot modo corpora blandus Hasdrubal. Ast illi, uictores nulla negare Munera qui nossent, scriptis que nomina uellet Edere precipiunt. Lectos dedit ille ducentos, Quos posito squalore pius facilisque Senatus In Libiam perferre iubet, si federa pacis Firma forent, nullis pretiis, pro munere solo 990 Reddendos patrie. Cuntis sic rite peractis, Hasdrubal inuise quondam, nunc menia care Urbis amica retro rediens hac uoce salutat: "Urbs accepta deis, caput Orbis et unica mundi Gloria, terra ferax, clarorum sola uirorum O patria armipotens, diuum domus, optima rerum, Roma, uale! iam letus eam quocumque uocabunt Fata senem. Vidi quantum uisurus in orbe Hoc fueram." Dixit: tum Tybridis ostia linquens Nauigat in patriam, uictor, captiuaque secum [8,1000] Agmina mittuntur. Liceat terrestria celo Equare, eternis mortalia, maxima paruis: Sic prope descendens celo sua uincla resoluit Captiuis antiqua potens et Tartara fregit Voce Deus secum in patriam miseranda reducens Agmina et exhaustas longis cruciatibus umbras. Scipio pacifico redeuntem suscipit ore. Pax populis ducibusque placet, fedusque feritur Ante aras testesque deos, ceseque litantur Terga suis dextreque ducum iunguntur inermes. 1010 Rursus in Italiam reditum et firmante Senatu Acta ducis, pax in libros relata uetusto More patrum, legesque date iurataque uerba. Scipio longeuo gaudens posuisse labori Iam finem, reditumque parans, in premia totus Vertitur, ac laudes et dona ingentia soluit Militibus. Cirtham Siphacisque omnia regi Donat et emeritum regni confinibus ultro Ampliat immensis; uictos ex federe damnat Reddere res regi socio pactumque tributum 1020 Soluere Romanis. Hinc ad condigna reuersus Supplicia et iustas uario discrimine penas, Mitius in seruos egit: seruile putauit Esse fugam, non nosse fidem. Quicumque repertus Liber militie desertor, protinus ille est Supplicio extremo affectus: qui iura fidemque Tempore tam dubio iurataque liquerit arma, Romanos crucibus rigidus dedit, atque Latinis Abscidit merita trepidantia colla securi. His actis, classem soluit comitante senatu 1030 Extremum in litus Penorum et supplice turba Victorem mirante suum; quos ille benigne Digrediens dictis postremum affatur amicis: "Viuite contenti proprio, memoresque deorum Viuite, nec cecos iterum Furor inuidus arma Induat. Imperium antiquis stat finibus amplum Et leges patria cum libertate relicte. Gloria sit quamquam latum imperitare per orbem, Tutius est parere bonis: michi credite, uobis In longum quesita quies; nos dura laborum 1040 Sarcina solicitos ullo sine fine tenebit. Hostis erit quicumque usquam nudauerit ensem, Qui noua bella manu, bellorum aut uerba mouebit. Cura laborque grauis scelerum censura per orbem; At uobis tranquilla salus sine litibus ullis: Presidium in nobis, nisi temnitis, omne paratum Semper erit. Penos inter nostrumque senatum Sponsor ego. Placidam tandem condiscite uitam: Sumite placatas mentes, deponite ferrum Ex animis; tales tanto nisi turbine frustra [8,1050] Bis docuit Fortuna uiros. Dimittite tandem Equoreas tentare uias: discrimina quanta Precidam, quantumque mali quantumque laborum! Exuram classem, que uos per cunta furentes Litora raptabat, que uobis prima malorum Materiam dedit Ausoniisque incumbere regnis Compulit ac timidos docuit transcendere fluctus. Hec uestris fortasse oculis spectacula dira Si fuerint, cohibete animos, membrumque putate Abscindi uite infestum. Satis ampla tenetis 1060 Regnorum spatia et secti confinia mundi. Sat terris errare licet. Funesta uoluptas Curarum est homini: statui succurrite uestro; Consulite et nobis, curamque auferte metumque Hanibalis, rabiemque suam sibi linquite soli. Si quid erit dubii quod publica fata monebunt, Hos audite senes." Dixit dextrasque prehendit Illorum: ambo autem deflexis genibus una Ante ducis cecidere pedes, hinc maximus Hanno, Hasdrubal hinc Hedus. Tota iam classe soluta, 1070 Scipio prouectus paulum subsistit et omnes Imperat hostiles flammis absumere puppes. Non alias tante pelago fulsere fauille Aut Thetis extimuit late torrentibus undis Defectum; non dum currus optata paterni Lora puer rapuit Phebeus et ethera flammis Accendit mundumque uagis. Si secula retro Omnia percurris, sola hec incendia sensit Neptunus metuenda sibi: non Punica quondam Romanis facibus bello consumpta priore 1080 Spartanisque prius, non Attica litore classis Usta Syracusio tantas dedit equore flammas. Torpuerant miseri ciues sua damna gementes, Haud aliter quam si subito predulcia cuntis, Coniugia et nati atque arces et templa deorum 1085 Ipsaque Carthago flammis arderet in illis.