[3,0] LIBER TERTIVS. 1 Impiger astrigerum postquam Sol perculit axem Et rapidos immisit equos, cessere trementi Sidera cuncta fuga. Consurgit maximus heros Singula pertractans animo, que uisa per umbras 5 Intulerat nocturna quies : « Cur dulcia patri Oscula non rapui ? Cur uertere terga parantem Non tenui prendique manu? Cur ista ruit nox Tam cito, nec licuit placito sermone morari? Multa petiturus fueram: quibus ultima campis 10 Agmina concurrant, seu qua regione profundi ; Quantum in amicitiis fidei ; quam barbara regum Pectora fida forent; quanam tellure sepulcrum, Quodue genus mortis Sors imperiosa reseruet Vel michi uel fratri ; qui sit patruelis amati 15 Exitus aut fatum, nam pridem est cognita uirtus ; Omnibus an soli michi nune iniuria care Impendet patrieque nephas. At forsitan ista Sit melius nescire michi, ne conscia finis Aduerso retrahat Virtus sua carbasa uento. 20 I modo qua ceptum est, patrieque ignosce furenti; Nescit enim quid agat. » Sic secum fatus amicum Acciri propere Lelium iubet. Ilicet file Affuit, atque oculos tacitus frontemque uerendam Suspiciens immotus erat. « Carissime Leli, 25 Magna animo uoluuntur » ait: « Que gessimus ambo Sufficiant fortasse aliis ; et quantula res est Ytalicas inter clades miserandaque fata Hyspanas fregisse acies? Vacua ista periclo Militia. Et nostris quantum est dedecus armis, 30 Ni ceptum peragatur opus ! Timuisse uidemur Horrifici ducis aspectum et longinqua petisse Prelia non ausi patria concurrere terra Meniaque obsesse defendere dulcia Rome. Exiliumne fugamne hostes ciuesque uocabunt? 35 Nescio quid tibi nunc animi, quid roboris insit; Sed mediocre aliquid nequeo sperare. Sit ergo Incepisse aliis clarum et memorabile factum ; At michi non satis est, aliquid dum restat. Iniquam Hanibalem reuomentem animam prius ipse uidebo 40 Tot nostros placare duces, Carthago profundo Perfida subsidet, quam pectoris ira quiescat Alta mei; moriarque libens, dum tristia possint Morte mea equari Penorum uulnera nostris. Numquid iusta Deus pro nobis tela mouebit 45 Tantorum uindex scelerum? Num fulmina celo Descendent? Num periure densissimus Athlas Telluris clipeus, mundi tutela nephandi, Cedet sponte loco radice reuulsus ab ima, Serpentumque acies montesque immittet harene [3,50] Ardentis, facietque uiam spirantibus Austris? Num piger infames contorto uertice muros Bagrada discutiet gelido uiolentior Histro, Scelestasque animas ultricibus obruet undis? Vicimus : imbelles teneant licet arma lacerti, 55 Bella Deus peraget periuria crebra perosus. Iam tamen hinc humeris onus hoc incumbere nostris Prouideo, tedetque more, sed multa necesse est Scrutari et longe uenientes cernere casus. Affrica tota odiis ardet: non litora portum, 60 Non domus hospitium prestat, non pabula terre. Quocumque intendas oculos, hostilia cernas Omnia. Que primum teneat naualia classis, Miles agros? Vbi nostra duces tentoria figent? Quis tutum monstrabit iter? Quis rura, quis urbes 65 Edoceat moresque hominum? Quis fluminis alti Ad uada precedat trepidantes ire choortes? Singula sunt igitur studio tractanda sagaci. Id primum tentare uelim, si barbara corda Vlla fides habitat. Nomen fortasse Siphacis 70 Audisti. Cuntos ilium precedere reges Fama refert opibus, nec auorum sanguine quisquam Altior incedit populisque uel ubere regni. Is nobis temptandus erit: si fama Latini Nominis in Libicos potuit penetrare recessus, 75 Flectetur forte alloquio precibusque benignis; Barbara namque etiam nonnunquam gloria mulcet Pectora et agrestes animos. Ea litora nobis Hostilem in patriam transgressus < > ea mens est Oportuna reor ceptoque accommoda Bello. 80 Hec tibi cura datur, uir optime : nam tibi sermo Dulcis adest placideque ingens solertia mentis. Perge animum placare ferum et molire loquendo. » Dixerat. Is raptim religans a litore funem Equoreas superat fautes, qua litus Hiberum 85 Diuidit a Libicis pelagi breuis estus harenis. Illa dies Maura proram statione recepit. Hinc propere ad regem niueis suggesta columpnis Atria surgebant. Fuluo distincta metallo Regia prefulgens 90 Ordine gemmarum uario radiabat in orbem. Hic croceos, illic uirides fulgere lapillos Aspiceres altoque uelut sua sydera tecto. Signifer in medio sinuosi tramitis arcu Aureus obliquos supremo culmine cursus 95 Assidue faciebat. Ibi ceu lumina septem Que uaga mundus habet, septem uafer ordine gemmas Clauserat ingenio, nondum lapis, optimus Athlas. Tardior hec gelidoque seni magis apta placere ; Illa minax longeque rubens; ast illa benignis [3,100] Ire uidebatur radiis, tectumque Serena Luce coruscabat. Medio carbunculus ingens Equabat solare iubar largoque tenebras Lumine uincebat: mira uirtute putares Hunc proprios formare dies, hunc pellere noctes 105 Solis ad exemplum. Post hunc duo lumina motu Splendebant parili; sed quod rutilantius ibat Spectando subitos animis spargebat amores. Cornua de fusco sinuans adamante, deorsum Impigra precipiti cele{b}rabat Luna meatu, 110 Atra quidem, at radiis circum illustrata supernis. Hec supra horrificis diuersa animalia passim Vultibus et uariis cernuntur sculpta figuris. Cornibus intortis Aries stat in ordine primus Deuexa in tergum facie, ceu mestus in undis 115 Horreat egregie fluitantia membra puelle. Inde ferox taurus faciesque imposta natanti Stirpis Agenoree. Iuuenum mox clara duorum Corpora, progenies Lede, par nobile fratrum. Quarta sed equorei species uenit horrida Cancri, 120 Quem frons prerapidi sequitur metuenda Leonis. Post illum it uultu roseo pulcerrima Virgo. At grauis hinc illinc extantia brachia Libre Instabiles paribus compensant passibus boras. Scorpius hinc cauda perlustrat tecta minaci 125 Ingentesque aperit Chelas; hinc Thesala monstra, Semiuiri informis species, cui uultus et armi Sunt hominis tensoque senex spectabilis arcu Horrifer occursu pharetraque incinctus eburna, Infima pars quadrupes; iuxtaque assurgit in altum 130 Forma leuis Capree, rutilo cui cornua in auro Effulgent fissoque riget pes ungue bicornis. Post ingens nudi effigies nimboque nigranti Frons uelata hominis uelut ethere pronus ab alto Fundat aquas; factoque natant in gurgite Pisces 135 Pectoribusque secant caudisque trementibus undas. Signa poli duodena uago dum lumine raptim Collustrant operique inhiant et cuncta sequuntur, Vndique fulgentes auro speciesque deorum Et forme heroum stabant atque acta priorum: 140 Iupiter ante alios, augusta in sede superbus Sceptra manu fulmenque tenens; leuis armiger ante Vnguibus Ydeum iuuenem super astra leuabat. Inde autem incessu grauior tristisque senecta, Velato capite et glauco distinctus amictu, 145 Rastra manu falcemque gerens Saturnus agresti Rusticus aspectu natos pater ore uorabat; Flammiuomusque draco caude postrema recurue Ore tenens magnos sese torquebat in orbes. Nec procul ingenti diffundens cornua giro [3,150] Atque agilem arcendis Neptunus ferre tridentem Cernebatur aquis pelagoque natabat in alto, Tritonumque greges Nimpharumque agmina circum Errabant procul equoreum uenerantia regem. Hinc quoque iussus equus percusso emergere saxo 155 Litoream pedibus rapidis pulsabat harenam. Proximus imberbi specie crinitus Apollo: Hic puer, hic iuuenis, nec longo tempora tractu Albus erat: sacer ante pedes rapidusque fremensque Stabat equus, quatiensque solum mandebat habenas. 160 At iuxta monstrum ignotum immensumque trifauci Assidet ore sibi placidum blandumque tuenti. Dextra canem, sed leua lupum fert atra rapacem, Parte leo media est, simul hec serpente reflexo Iunguntur capita et fugiencia tempora signant. 165 Necnon et cithare species angusta canore Icta uidebatur sonitum perducere ad aures; Et pharetra atque arcus uolucresque in terga sagitte, Cirreoque ingens Phiton resupinus in antro. Hic etiam Grais Ytalisque optanda poetis 170 Dulcis odorifere lauri uiridantis in auro Vmbra nouem placido refouebat tegmine Musas. Illas carminibus uarioque manentia cantu Sydera mulcentes alterna uoce putares. Frater it hunc iuxta iunior; frons ipsa fatetur 175 Argutum, uirgamque gerit serpentibus atris Intextam, caput insigni exornante galero, Circumdantque pedes nitidis talaria plumis. Gallus adest uigil et curuo cadit Argus ab ense. Ad leuam noua sponsa sedens facieque superbit 180 Egregia et rare letatur imagine dotis. Hec prope Gorgonidum stat fabula nota sororum, Anguicomumque caput fraterna Perseus arpe Obtruncans fisus speculo et ceruice reflexa, Marmoreusque senex atque ortum sanguine monstrum 185 Alatus sonipes et Musis fous sacer almis. Necnon funerei post hec Mauortis imago Curribus insistens aderat furibunda cruentis: Hinc lupus, hinc rauce stridentes tristia Dire ; Cassis erat fulgens capiti manibusque flagellum. 190 Hinc ignominiam compertaque furta dolose Coniugis aspiciens Vulcanus abire parabat, Sed pede tentus erat claudo; quem turba deorum Vidit et obliquum riserunt astra maritum. Cornua tollentem celo facieque rubentem 195 Pectora syderibus distinctum Pana uideres: Hispida crura rigent, pedibus terit antra caprinis Et pastorali baculum fert more recuruum; Texta sibi ex calamis sonat ingens fistula septem. Parte alia sua sceptra gerens regina dearum [3,200] Cara Iouis soror et coniunx augusta sedebat; Huic sublime caput uelatum est nube decora, Discolor aspectu quam circum amplectitur Yris, Pauonesque pedum domine uestigia lambunt. Proxima terrifice species armata Minerua 205 Virginis, ut perhibent, dextre cui longior hasta Et cristam galea alta mouens: banc Gorgonis ora Cristallinus habens clipeus tegit; inque tenebris Prospectante dea uolitat nocturna uolucris, Cecropiusque noua frondescit campus oliua. 210 Hec cerebro prognata Iouis Venerisque pudendum Illudit genus et primordia feda sororis. Nuda Venus pelagoque natans, ubi prima refertur Turpis origo dee, concam lasciua gerebat Purpureis ornata rosis, uolucresque columbas 215 Semper habens, nudisque tribus comitata puellis, Quarum prima quidem nobis auersa, sed ambe Ad nos conuersos oculos uultusque tenebant Innexe alternis precandida brachia nodis. Nec puer alatus nec acutis plena sagittis 220 Post tergum pharetra deerat nec mortifer arcus. Ille unam ex multis iaciens in Apolline fixam Liquerat: hic superi rumpe{n}bant astra fragore; Trux puer in gremium care genitricis abibat. Inde choris Dryadum nemus omne Dyana replebat; 225 Horeades Faunique leues Satyrique frequentes Plaudebant in cantu, multumque Dyane Dilectus uiridi stertebat cespite pastor. Fonte, miser, nitido pulcherrima membra lauantem Viderat Actheon : rapido mox ipse repente 230 Dente canum laceratus erat. Sibi cerua cadebat Sacra. Dee in Scithica non sic placabilis ara. Vltima sed mater Cibele, cui gratior Yda Nulla fuit tellus, magno grandeua sedebat Corpore consistens, clauibus sceptroque uerenda: 235 Vestis honos uarie, Frigiisque ex turribus altam Gestabat capiti sobolis fecunda coronam. Namque omnes peperisse deos ipsumque Tonantem Hanc ueteres memorant. Liceat sed uera fateri, Hec eadem seuos utero uariante Gigantes 240 Protulit, infandas mundo per secula pestes. Curribus hec agitur domita ceruice leonum. At procul inferni moderator turbidus orbis Sulphureo insistens solio tenebrosa regebat Tartara; quem iuxta coniunx inamena sedebat 245 Rapta olim, ut fama est, Sicule sub uallibus Ethne. Hic dolor, hic gemitus animarum admissa luentum, Et claustris distincta nouem pallentia regna Cernuntur, Stigiique nigre stant gurgitis unde. Tristior has Acheron fluctu perlabitur atro [3,250] Concretam limo cogens fluitare paludem ; Cocytusque gemens lacrimoso flumine Auernum Circuit hinc oriens et ripis antra pererrat Vmbrarumque choros; necnon Flegetontis adusta Gurges aqua tacitique lacus obliuia late 255 Funduntur, tristique animas qui transuehat amni Puppe senex fusca residet remoque gubernat. Hec rex cunta uidet Stigius cum coniuge torua Per tenebras longe aspiciens et lurida pascit Lumina suppliciis uariis, seuosque ministros 260 Imperio exagitat; cui Mors cui tristia queque Et Furie et torto famulantur stamine Parce, Sub pedibusque triceps iacet atre ianitor urbis. Hec uariis insculpta modis atque ordine miro A superum regnis centrum perducta sub imum 265 Lelius aspiciens, puro nil uilius auro Agnoscit pedibusque premit que rara putantur. Inde procul magne transcursis finibus aule Peruenit ad regem. Solio tunc ille superbo Surgit et amplexum cupide petit hospitis. Inde 270 Considunt. Placido mox Lelius incipit ore : « Optime rex, tanto quem Sors dignatur amico, Quantum non alium rediens Sol litore ab Indo, Dum petit Hesperium despectans cuncta cubile, Aut uidet aut uidit, mens aut, nisi ceca, uidebit, 275 Suscipe ; ne uanas abeant mea uerba per auras. Maximus in magno Scipio notissimus Orbe Te saluere iubet. Si quid sanctumque piumque Est usquam, si pura fides, si cura decoris Durat apud gentes, populo sunt largiter uni 280 Omnia; sed populi summam uir possidet unus. Roma caput rerum : Scipio dux summus in illa est. Haud equidem conficta cano. Nunc ille tuam, rex, Poscit amicitiam. Vidisti qualia Penis Pectora sint, quam fluxa fides. Michi crede, secundos 285 Bellorum euentus si, quos Deus ille deorum Auertat, Fortuna daret, tibi pessima regni est Conditio et multis obnoxia uita periclis. Et modo terror eos, non spiritus ullus amoris Continet. At nulla Romanis certior ars est 290 Quam seruare fidem ; nil illa est carius : ample Diuitie nobis dulces numerantur amici. Testis adest paruo distans Hyspania tractu, Testis et Ausonia est; at tu nunc, Affrica, nostram Experiare fidem et Populi promissa thogati. 295 Ipse tibi nostra nichil oportunius usquam Cernis amicicia. Procul absumus, unde timeri Tedia rara queant. Si poscimur, ampla paratis Classibus exiguo transmittimus equora uento: Nostra, ubi tempus erit, medio radiantia campo [3,300] Improuisa tuis occurrent hostibus arma. Preterea, nisi seua uiam, quam sternimus, ultro Obstruit ac medios Fortuna intercipit actus, Fixa manet Populo sentencia tollere turbas Regum atque indignis sceptrum extorquere tyrannis, 305 Omnia ut ad paucos redeant; nam rege sub uno Optimus est patrie status et male uiuitur inter Regnantum sine lege greges. Tunc Affrica tandem Omnis ad unius redeat moderamina regis. Cetera pretereo : nam quis te dignior alter 310 Litus Athlanteum Rubrasque interiacet undas? Munera quin etiam ne despice fortis amici. Is tibi namque Apulis rapidum sub finibus ortum Mittit equum bellis habilem, qui cursibus Austros Equat et infesto uenientia tela Tonante. 315 lungit equo phaleras niueoque monilia, collo Aurea Samnitico quondam prerepta tyranno. Addit et arma uiro rigidis fortissima uenis Quas aperit uario prefertilis Ilua metallo. Aspice nigrantem galeam gladiumque nitentem; 320 Aspice quam tutum tegit ingens lamina pectus, Vt faciles ocree, uariis ut purpura bullis Intertexta micat ferrumque obnubit opacum, Ferreus ut fuluo stimulus splendescat in auro, Vt procul hasta ferit, clipeusque ut uulnera curuo 325 Excutit obiectu calibum. Romana deinceps In bellum fer signa, precor. Felicibus ista Sumpseris auspiciis magni Scipionis amicus. Hoc petit ille uolens, hoc te tua Roma precatur. Iunge fidem fedusque feri. Sit faustus utrisque 330 Iste dies gemina semper celebrandus in ora Europe Lybieque bonus. » Sic ille locutus Conticuit, uocemque simul uultumque remisit. Tum rex blandus ait: « Vestrum, Romane, libenter Propositum amplector, nec amici munera tanti 335 Despicio uestramque fidem. Sed iungere fedus In partemque noui subito transire pericli Sponte mea uereor, nisi primum cernere coram Magnanimum facis ipse ducem. Michi summa uoluntas Victricem tetigisse manum, que federis obses 340 Fida sit et pignus uenture in recula pacis. Scimus quanta quidem uirtus, quam clara per Orbem Fama uiri : nullus Romano illustrior usquam Viuit in imperio, nullusque potentior alter Flectere uoce animos et pectora fronte mouere. 345 Tangimur et meritis et nomine tangimur ipso; Optamusque ducis congressum : dextera dextre Hereat atque oculis oculi, permixtaque uerbis Verba sonent faciatque fidem presentia fame. Nam neque usque adeo sunt corda ferocia nobis, [3,350] Pectore sub nostro nec mens tam barbara uiuit, Vt non pulcra oculos moueant, spectataque Virtus Illiciat capiatque animos. Me maxima regni Cura tenet dubii, finesque excedere auitos Circumfusa uetat regio fecunda tyrannis. 355 Iuissem uisurus eum, nec gloria facti Parua foret, tantum quesisse per equor amicum. Ille igitur quem degeneris non lenta morantur Frena metus, quem ferre mali patientior etas Aspera queque monet, si nostri est cura — per undas 360 Tuta uia est — sociam, si quid michi credis, ad aulam Colloquium petat et sermone fruatur amico. Interea tamen ad nostras accedere mensas Vmbra monet crescens et pars extrema diei. » Dixit, et exurgens solio dextramque benigne 365 Apprendens, stratis sublimem ex more locauit Purpureis. Notum mox ampla per atria signum Dat tuba. Conueniunt famuli, turmeque frequentes Discurrunt. Non una dapes: non pocula simplex Cura fuit uariare uiris. Pars aurea gestant 370 Vasa manu, pars cristallo splendentia puro; Ast alii effossos gemma crateres in ampla Implebant spumante mero, quod miserat olim Ipsa parens Meroe Phebo succensa propinquo. Ardescit splendore domus fremituque redundat. 375 Talis apud mensas — nisi testem spernis Homerum — Cena fit Alcinoi : sedet illic blandus Vlixes, Lelius hic hospes mellito affabilis ore. Vixdum finis erat dapibus, cum comptus in ostro Astitit ante oculos iuuenis patrioque canoram 380 Increpuit de more liram. Dulcedine mira Obstupuere omnes. Sonitum mox uerba secuntur: Maximus Alcides, postquam fera monstra per orbem Perdomuit fecitque uiam sibi uiuus ad astra, Euacuans saltus Nemeos Lernamque paludem 385 Terribilesque diu umbrosi colles Erimanthi, Faucibus Hemonie scissis clarisque duabus Vrbibus euersis stratisque bimembribus altis Et ceso Gerione ferox dignatus ad istas Ferre gradum terras et nostra pericula tandem 390 Discutiens, patriis Antheum extinxit in aruis. Libertas hinc nostra uenit: teterrima pestis Herculea compressa manu tuta omnia late Liquit et insolitis patuerunt rura colonis. Omnibus exactis, pacati conscius Orbis 395 Ipse sibi, limenque petens interritus Orci, Cominus horribilemque ausus spectare Megeram, Haud procul a nostris memorandum finibus alte Erexit geminas pelago turbante Columpnas, Vtque pererrati foret illic terminus Orbis [3,400] Edixit; fueratque diu, sed nuper ab Archto Vesanus ueniens iuuenis conuellere metam Est ausus, nomenque ideo mutare nequiuit Herculis auctoris, Libie cui rura tenenti Longeuus nimioque Athlas sub pondere fessus 405 Deposuit celum ac stellas ; sic ipse quieuit. Nec sibi longa quies, nam mox dulcedine captus Heu miser ! atque oculos ausus uidisse Meduse Vertitur in scopulos. Nunc stat quem cernimus ipsi Magnus et ingenti tellurem contegit umbra 410 Immensoque iacet spatio porrectus et astra Vertice tangit adhuc. Ilium nix hospita semper Et nimbi atque aure quatiunt et fulmina et imbres. Non tamen ipse diu post casum mansit inultus ; Vltor ab Archadia nam Palladis arte tremendi 415 Colla tulit monstri. Libicas cruor ille nephanda Infecit sanie tabi stillantis harenas; Sic nocuit mundo uiuens moriensque Medusa. Post regina Tyro fugiens his finibus ampla Menia construxit magnam Carthaginis urbem. 420 Ex re nomen ei est. Mox aspernata propinqui Coniugium regis, cum publica uota suorum Vrgerent, ueteris non immemor illa mariti, Morte pudiciciam redimit. Sic urbis origo Oppetiit regina ferox. Iniuria quanta 425 Huic fiat, si forte aliquis — quod credere non est — Ingenio confisus erit, qui carmine sacrum Nomen ad illicitos ludens traducat amores ! His igitur fundata modis urbs tempore creuit Exiguo; at rebus semper coniuncta secundis 430 Inuidia exciuit ualidas in prelia gentes. Tunc acres uixere uiri, quos inter amore Insignes patrie fratres Carthago Philenes Nunc colit extinctos numerumque auxisse deorum Extimat ac gemini ueneratur numinis aram. 435 Hi patrie uitam cupidi si forte negassent, Piura Cyreneo cecidissent milia campo. Vltima nunc bellis agitur feruentibus etas, Nec mare quod seuit medio, nec iuncta Caribdi Scilla rapax Ytalis Penos a finibus arcet. 440 Hanibal eterno dignus cognomine montes Perfregit Latios atque inuia rupit aceto Saxa prius strauitque uiam legionibus aptam Hic ubi siluestres soleant titubare capelle. Concursum est totiens : iam sanguine rura madescunt, 445 lamque rubent fontes, Ytalis iamque altior aruis Exerit herba caput, subito demissus ab astris Cum iuuenis memorandus adest patrieque ruinas Fert humero. Videt hunc claris Hyspania factis, Affrica iamque audit. Sic nunc incerta duorum [3,450] Stat Fortuna ducum, sic iam sub pondere nutat. Finis erit quem Fata dabunt; sed magna parantur. » Huc ubi perduxit carmen, citharista repente Subticuit digitoque liram percussit inanem. Plausus ad hec sequitur procerum populique fauentis. 455 Rexque iterum: « Libicos audisti ex ordine casus, Hospes, » ait « nostreque uides primordia gentis. Gratia si dictis est debita, uestra retexe Principia uestrosque duces. » Hic leniter ille Subridens « Quam congeriem, rex optime, rerum 460 Exigis ! an breuiter nostros audire triumphos Forte putas? Breuior narrantibus exeat annus ; Tu petis anguste conferri in tempora noctis, Cuius magna retro pars est. Tum lingua uolentem Deserit: impediunt cure sompnusque laborque. 465 Non uacat hec inter tempus sermone tenere. Quis facile Ytaliam per secula longa frementem Tuscorumque acies et tot Samnitica bella Ac totiens uerso fugientes agmine Gallos Explicet? aut nostros et in hac tellure labores 470 Et pelagi in medio, quo Fors contraxerat ambas Protinus infesto coeuntes remige classes? Aut quas infelix passa est Hyspania clades, Plena cadaueribus nec habentia flumina cursum, Assidueque nouis fumantia cedibus arua? 475 Que nostri fecere duces. Annalibus altis Tantarum capitur uix pars millesima rerum ; Quos, si forte iuuat, Tarpeia mittet ab arce Scipio transcriptos. Ibi nam custodia templi Publica nostrorum seruat monimenta laborum. 480 Illic multa leges, que, sint licet ampla, putato Esse minora tamen uero. Nec teste citato Est opus : acta patent. Scriptorum copia nunquam Romano fuit in populo, quos Graius abunde Orbis habet. Nostris facere est quam scribere multo 485 Dulcius atque aliis laudanda relinquere facta Quam laudare alios. Quin angustissima libris Si quibus interdum uideas que gessimus, illos Externe scripsere manus. At Greca Latinis Addita res nequeunt tantas equare loquendo 490 Ingenia: hoc uestro maneat sub pectore certum. Nunc quantum nocturna patet sermonibus bora, Principia expediam. Teucrorum a sanguine longe Gentis origo uenit, uictrix quem Grecia bello Dicitur ad patrios muros sparsisse bilustri : 495 Et fortasse aliquis iam tanti criminis ultor Natus in Ytalia est. Sed nunc ad cepta reuertor. Naufragio ex tanto uixque ex tot milibus unus Integer enauit sine crimine. Namque ubi Troie Matris adhuc Frigio fumabat litore bustum [3,500] Iamque cinis facilem incipiens glomerare fauillam, Inclitus et claris multum spectatus in armis Dux Anchisiades, cui non uia prona salutis Viribus aut propriis aut urbibus esset amicis, Destituit patriam lacrimans caramque cubilis 505 Consortem, et passus terra casusque tremendos Erroresque uagos et mille pericula ponti, Impiger Ausonias tandem tamen attigit oras : Isque, ubi belligerum Latii sensere coloni Troiugenam, externoque uiro Lauinia pactos 510 Reddidit amplexus, sacro pia flumine membru Deseruit moriens. Puer hunc excepit Iulus Succedens illumque alii. Sic omnia regum Tempora fluxerunt, Longam qui menibus Album Sub sceptris habuere suis, ad Tybridis undam 515 Donec magnanimus posuit noua menia pastor, Vltor aui, uindex scelerum, quem nostra parentem Dixit et ethereas defunctum traxit ad arces Posteritas, raptoque tulit sua thura Quirino. Fundamenta aides urbisque exordia nostre. 520 Quos tibi nunc sermone duces, que nomina fando Exequar? Innumeram uideo concrescere turbam, Precipue ex quo Libertas tulit ampla uirorum Semina nobilium et tranquilla pauit in urbe Ingentes animas. Stellate sidera noctis 525 Et pelagi fluctus et harenas litoris ante Enumerem, quam cuncta quibus mea Roma superbit Nomina clara ducum : Curios fortesque Camillos Et Paulos bello claros Fabiosque trecentos, Quos simul una dies patrie subduxit egenti, 530 Torquatosque truces, Lepidos durosque Catones, Fabricios modico contentos, inclita cursu Nomina, queque dedit celo demissa uolucris, Marcellosque animi illustres Gracchosque feroces Et Regulos fidei plenos, que nomina belli 535 Fama tulit pridem uestras, ni fallor, ad aures, Et qui magna procul transcendunt omnia, summos Scipiadas, quos alma domus Cornelia celo Extulit atque hominum superis equauit alumnos, Vnde ducum dux Ille genus trahit. Est michi magnus 540 Enumerare labor uel nomina sola domorum : Quod si pesta uelim percurrere digna relatu, Quantus erit? Non usque adeo michi ferrea lingua est, Nec tibi sint aures. At ne fortasse putetur Exemplo caruisse fides quam uestra Philenis 545 Fratribus altisono cecinerunt carmina cantu, Pauca sed e pleno longe repetentur aceruo. Namque olim, aut uento terram impellente latenti Aut causa quacumque alia, prerupta uorago Romano patefacta foro conterruit Vrbem. [3,550] Stabant attoniti pleno circum agmine Patres : Vndique solicitum pregrandia uoluere saxa Vulgus anhelabat; pars conuectare canistris Tellurem magnasque trabes. Nil molibus ullis Cum fieret, simul ira deϋm manifesta moueret, 555 Consilio superum uisum est compescere pestem. Dum pauidi responsa petunt, consultus aruspex « O preclara nouis gens » inquit « territa monstris, Hoc specus explendum est non qua ratione putatis. Quid iuuat aggestu lapidum et telluris inani 560 Flectere uelle deos? Non si Tarpeius in imas Sexque alii latebras descendant ordine colles, Ac super incumbat grauis Appenninus et Ethna, Finis erit. Sunt que uobis pretiosa dehiscens Fossa petit: paucis plenus concurret hiatus ». 565 His dictis riguere animi, pallorque per omnes Mestus erat: multi gemmas aurumque ferebant Argentumque alii, namque hec meliora putantur Inter inexperta et uerorum ignara bonorum Corda hominum, quos ceca ligat terrena cupido 570 Nigraque corporei quos carceris occupat umbra. Vnus ibi ante alios iuuenum fortissimus alte Exclamat: « Que tanta animis ignauia, ceci? Vilia pro caris, pro magnis parua tulistis. Nil opus est auro, fedis quod terra cauernis 575 Euomit, aut lectis inter deserta lapillis. Vnum ego uos moneo: nobis uirtute uel armis Nil melius tribuisse deos : hec summa profecto, Hec uere Romana bona, et si summa reposcunt, Arma uirumque dabo ! » Dicens hec lumina celo 580 Erexit, templumque Iouis quod presidet arci Suspiciens tendensque manus sursum atque deorsum Atque omnes superosque deos manesque precatus, Ad quos tendebat, ualidum calcaribus ultro Vrget equum baratroque uolens infertur aperto. 585 Arma ruente uiro lucem sonitumque dedere : Fit strepitus, coeunt ripe et iunguntur in unum, Vixque tremens profuge pars ultima transilit haste ; Ceu quondam immodico celum splendore dehiscit Et uelut etherei reserat penetralia mundi; 590 Inde repentino transcurrens turbine flamma Visa fugit celoque redit sua forma sereno. Hic tibi uir quantus, patrie quem reddere uitam Ac uiuum terre — liceat dixisse — cadauer Cernis et armatum Stigios inuisere lucos? 595 Curtius in nostris fuit hic annalibus ingens. Vis referam Decios? Quorum prior ille Latinas Forte uidens acies nostrorum terga prementes Constitit ingemuitque ferox, mox magna precatus Numina deuotum medios se misit in hostes [3,600] Victato capite et succinctus more Gabino. Ipse quidem ingestis prosternitur undique telis : Nobis morte sua uictoria contigit illo Certa die, secumque simul mens ceca tremorque Omnis in aduersos subito transisse Latinos 605 Creditur. Ipse habitu horrifico spectabilis, atro Celsus equo specieque humana augustior ire Visus erat. Decus id, paruo post tempore, natus, lure uelut proprio, pugnantibus agmine Gallis, Rettulit et nomen patris et pia facta secutus. 610 Quin etiam clara compellans uoce parentem Traditur ad mortem indubiam per tela per enses Gallorumque aciem et cuneos penetrasse frementes: Secum ad uictores fuga transiit et metus et mors. Tertius inde nepos, ut auitis atque paternis 615 Accedat titulus, quamuis obscurius illi Fama dedit nomen, simili pietate Lucanas Strauit opes simili descendens tramite ad umbras. Sic tribus in campis totidem patet ordine cilles Et palmam peperisse nece et periisse uolentes. 620 0 genus eximium, dignum cui secula cuncta Rite canant laudes, cui nulla obliuio sensim Obrepat serosque uetet celebrare nepotes ! Cetera nota tibi ac passim uulgata relinquo. Vidisti — neque enim tam Tonga interuenit etas, 625 Vt nequeas uidisse — quibus fortissimos olim Regulus expositus seruarit sacra fidemque Suppliciis, quanto patrie inflammatus amore. Heu, bene nate senex, nunquam tua fama peribit ! Tu moreris: tamen illa tibi mansura superstes 630 Viuit et eternum uiuet. Quamquam quid genera atque uiros memorare necesse est? Cum sepe ad certam legiones currere mortem Viderimus, monstrante duce et sua fata docente, « Ire licet » clamante, « uiri, uetitumque redire est », 635 Nec flexisse animos ideo nec lumina quemquam, Prerapidoque leues iuisse in uulnera saltu ! Romanum est — si nescis — opus contemnere casus Fortuitos, placide uenienti occurrere Morti, Spernere que gentes alie mirantur et optant, 640 Contra autem amplecti que formidanda uidentur, Vincere supplicia et tristes calcare dolores, Sponte mori potius quam turpem degere uitam. » Dixerat. Ille autem : « Medio interrumpis et aufers Plurima. Quid regum uestrorum extrema relinquis? » 645 Hospes ad hec: « Fateor: fortunas querere regum Regius est sermo. Tamen hec breuitatis amore Transieram. Tibi sed suspecta silentia forsan ; Neue putes, ideo quod nostris regibus ausi Insultare sumus, nos forte cupidine prede [3,650] Incensos nomen sceleri quesisse decorum, Accipe uera rei fuerit que causa nouande. Libertas optata diu nunquamue petita Mulcebat splendore animos, sed sceptra premebant Efferaque imperiis urgebat regia duris 655 Impendens capiti miserorum et torpor inertes Ceperat immemoresque sui. Pudet omnia referre Pertulimus que mesta domi; pudet omnia rursus Dicere que campis alienis castra sequentes Rege sub infando iugulis sumus impia passi 660 Mancipia et segnes anime ! Nichil ille putabat Per scelus horrendum titulos quesisse Superbi, Criminibus ni seua nouis cognomina mundo Ingereret patrieque sue. Proh qualia monstra! Milia tot pariter, quibus omnia peruia Virtus 665 Fecerat, ac turbam cui tot Fortuna parabat Et cui tot reges populosque subegerat, unum Indignum timuisse caput, nutusque prophanos Obseruasse sacris pro legibus ! Haud ita regem Mellifice uenerantur apes, fucosque nocentes 670 Atque lettes culices arcere a finibus ause, Que dominum mellis trepidum sepe atque pauentem Exciudunt prohibentque aditu, pecudesque canesque Confodiunt; omnes regem tamen intus inhermem Exiguumque timent; ilium admirantur et ilium 675 Militieque domique colunt, et regia semper Atria circumstant humerisque in nubila tollunt. Nos quoque sic nostri timor et reuerentia regis Continuit, donec permixta superbia luxu Creuit, et intumuit turpis luxuria fastu. 680 Tunc mora nulla uiris: uisum est succidere ferro Hanc saniem medicasque manus in uulnera ferre; Queque sub imperiis stetit inconcussa superbis Victa sub obsceno cecidit patientia facto. Regius infami iuuenis precordia flamma 685 Succensus uulnusque trahens male sanus acerbum Nocte sub ambigua matrone limina caste Intrat et exceptus placide nil tale uerentem Vi superat. Voti compos, spoliumque pudoris Feminei referens et opace gaudia noctis, 690 Letus abit furti tacite sibi conscius alti. Illa dolens uitamque simul corpusque perosa Et membris irata suis « Vas uile pudende, Femina, luxurie uiues » dicebat « et in te Semper adulterii uestigia feda manebunt? 695 Et poteris spectare thorum, quo rapta fuerunt Omnia cara tibi: uir, uirtus, fama pudorque? Quin obis? et tristem potius, precor, effuge lucem, O anima infelix, inimicaque claustra refringe ». Hec ubi clam questa est, subito patremque uirumque [3,700] Euocat, id siquidem cupiens, ut testibus illis Corporis inuisum liceat deponere pondus. Roma patrem, longinqua uirum tunc castra tenebant; Cui, dum forte redit, properans, iam patre reperto, Nuntius occurrit domineque ex ordine uoces 705 Narrat: atrox facinus, sed quod non nouerit ipse, Euenisse domi, raptimque opus esse reductis Patre uiroque simul. Stupet ad mandata maritus Coniugis, incertusque animi sub corde uolutat Quid Bibi Fata uelint aut quid Fortuna minetur. 710 Procedit diuersa putans et limine primo Inuenit attonitum socerum, pariterque uocati Ibant et paribus curis alterna loquentes. Illicet aduentu mulier commota suorum Profudit lacrimas. Mox percunctante marito 715 Anne satis sospes, « Minime : namque omnia » dixit Perdidimus pretiosa simul: nil dulce remansit; Prereptaque pudicicia periisse fatendum est Heu misere ! Stant feda tuo, uir optime, lecto Signa aliena uiri. Fuit hoc uiolabile corpus : 720 Integer est animus. Mors testis. Porgite dextras Et prestate fidem, scelus hoc ne turpis ad umbras Auferat impunis tumuloque insultet adulter ». Exhinc indignans transacte crimina noctis Explicat atque adhibet uerbis lamenta precesque. 725 Consolante uiro mestam facinusque negante Esse ubi mens pura est, « Ego me si crimine » dixit «Absoluo, sceleris penas euadere nolim: Exemploque mei non uiuet adultera Rome ». Dixit, et eductum latebris, qui ueste latebat, 730 Pectore sub niueo gladium moribunda recondit, Et ruit in capulum, uelut hoc releuare pudorem Vulnere prostratum ualeat. Sic nota parentem Fama refert uolucrem proprio de sanguine natos, Extinctos dire morsu serpentin, ad auras 735 Tollere et illorum exequiis expendere uitam. Horrida conclamant cernentes uulnera, luctus Exoritur: tremuitque domus sub murmure tanto. Brutus ibi solus lacrimas et inania uerba Castigat, uir egregius, celata sub alto 740 Pectore cui uirtus ingens erat. Ille cruentum Feruidus educens spumanti uulnere ferrum Attollensque manu « Superos summumque Tonantem Iuro » ait « huncque olim castum intactumque cruorem, Quod flammis ferroque genus sobolemque domumque 745 Regis et inuisum caput ac dyadema superbum Nunc, posthac, semper, michi dum lux ista manebit, Persequar eternis odiis, nec regna tenere Ille potest, poterit manus hec dum tela mouere ». His dictis, alios eadem iurare coegit [3,750] Mirantes unde hec audacia tanta repente Pectore sub Bruti uel quo de fonte ueniret. Conuocat hinc ciues: triste et miserabile uisu Protrahit in lucem populo spectante cadauer, Ostenditque aliis gladium pulmone tepenti 755 Vndantem, pectusque aliis uulnusque profundum. Admonet hunc nate, iubet hunc meminisse sororum; Coniugis ast alium, pignus cui norat amoris Esse domi predulce aliquod. Quo regia pergant Acta docet fastuque ferox adiuta libido. 760 Ira dabat stimulos et rebus consona uerba. Purpura cede madens pallorque et frigida membra Et patris atque uiri spectacula cruda mouebant, Omniaque exuperans fortis uiolentia Bruti. Ilium igitur, quacumque gradum deflexerat, ingens 765 Turba sequebatur ferro succincta uirorum Femineique greges crudelia fata gementes, Quis fuerat celebri spectata Lucretia fama. Quid moror? hystoria est multarum maxima rerum. Hoc duce pelluntur reges, exulque senexque 770 Tarquinius moritur, nati omnes diraque coniunx Supplicium scelerum non una morte tulerunt : Corruit in cineres regis domus alta Superbi. Regnorum hic finis. Post hec meliora sequuntur Tempora, et hinc nostri libertas incipit eui. 775 Annua perpetuos strauerunt Tura tyrannos Seuaque legitime fregerunt sceptra secures Atque unum pepulere duo. Geminata modestos Ferre magistratus subito noua signa uideres. Primus finit fasces auctor qui primus adepte 780 Libertatis erat. Studio seruauit eodem Denique quo peperit natos, quod regia mallent Imperia, afflictos uirgis truncosque securi Compulit ad mortem pro libertate serena, Tam simul infelix genitor, quam ciuis honestus, 785 Tam rigidus consul, quam libertatis amator. Idem post, regis sobolem fera bella nouantem Regnaque uel tali repetentem iure paterna Obuius excepit, iuuenemque superba minantem Vulnere letali transfixum compulit Orco. 790 Sed dum torua fremens odioque accensus in illum Irruit, alterne non uidit cuspidis ictum, Ac pariter cecidere truces; at fortior ilium Immoriens Brutus resupinum corpore texit, Victor ad extremum. Sic immemor ille pericli 795 Fruit infandam inde animam et « Ferus ultor ad umbras, Perfide, Tartareas ferro sequar » inquit « acuto ». Talia promeritum sexus simul omnis et etas Fleuit, et inso Titis strepuerunt rostra querelis. Precipue tamen ut proprium luxere parentem [3,800] Vltoremque pudicitie gratissima matrum Agmina, nec longum cessarunt mesta per annum. 802 Nunc manet his Bruti semper memorabile nomen. »