[1,25] INCIPIT LIBER PRIMUS. (AUGUSTINUS) Quid agis, homuncio? quid somnias? quid expectas? miseriarum ne tuarum sic prorsus oblitus es? An non te mortalem esse meministi? (FRANCESCO) Memini equidem nec unquam sine horrore quodam cogitatio illa subit animum. (AUGUSTINUS) Utinam meminisses, ut dicis, et tibi consuluisses! etenim et multum michi negotii remisisses, cum sit profecto uerissimum ad contemnendas uite huius illecebras componendumque inter tot mundi procellas animum nichil efficacius reperiri quam memoriam proprie miserie et meditationem mortis assiduam; modo non leuiter, aut superficietenus serpat, sed in ossibus ipsis ac medullis insideat. At multum uereor ne in hac re, quod in multis animaduerti, te ipse decipias. (FRANCESCO) Qualiter, queso? non enim clare intelligo que narras. (AUGUSTINUS) Atqui omnibus ex conditionibus uestris, o mortales, nullam magis admiror, nullam magis exhorreo, quam quod miseriis uestris ex industria fauetis et impendens periculum dissimulatis agnoscere, considerationemque illam, si ingeratur, excluditis. (FRANCESCO) Quo pacto? (AUGUSTINUS) Putas ne quempiam adeo delirare, ut morbo ancipiti correptus non summe cupiat sanitatem? (FRANCESCO) Neminem tam dementem arbitror. (AUGUSTINUS) Quid ergo? putas ne quempiam fore tam pigri remissique animi ut non, quod tota mente desiderat, omni studio consectetur? (FRANCESCO) Ne istud quidem. (AUGUSTINUS) Si hec duo inter me teque conueniunt, tertium quoque conueniat necesse est. (FRANCESCO) Quod est tertium hoc? (AUGUSTINUS) Ut, sicut qui se miserum alta et fixa meditatione cognouerit cupiat esse non miser, et qui id optare ceperit sectetur, sic et qui id sectatus fuerit, possit etiam adipisci. Enimuero tertium huiusmodi sicut nonnisi ex secundi, sic secundum nonnisi ex primi defectu prepediri posse compertum est; ita primum illud ceu radix humane salutis subsistat oportet. Vos autem, insensati, tuque adeo ingeniosus in perniciem propriam, e pectoribus uestris salutiferam hanc radicem omnibus terrenarum blanditiarum laqueis, quod mirari me atque horrere dicebam, extirpare nitimini. Iure igitur et illius auulsione et reliquorum auersione plectimini. (FRANCESCO) Hec quidem, ut auguror, longior est querela egensque uerborum plurium. Ea ergo, si libet, in tempus aliud dilata, cum certior ad sequentia proficiscar, aliquantisper in precedentibus immoremur. (AUGUSTINUS) Tarditati tue mos gerendus est, ubicunque igitur uisum fuerit pedem fige. (FRANCESCO) Consequentiam istam ego non uideo. (AUGUSTINUS) Quid caliginis interuenit, quid ue nunc dubietatis aboritur? (FRANCESCO) Quoniam innumerabilia sunt, que ardenter optamus studioseque petimus, ad que tamen nullus labor nulla nos diligentia aut prouexit aut prouehet. (AUGUSTINUS) In rebus ceteris id uerum esse non inficior, at in eo, quod nunc agitur, contra est. (FRANCESCO) Quam ob causam? (AUGUSTINUS) Quia qui miseriam suam cupit exuere, modo id uere pleneque cupiat, nequit a tali desiderio frustrari. (FRANCESCO) Pape, quid ego audio! Pauci admodum sunt, qui non multa sibi deesse prouideant; quod quam uerum sit, quisquis ad se ipsum fuerit conuersus, intelliget; atqui in eo se se miseros fateantur consequens est. Siquidem et bonorum cumulatissimus aceruus felices facit, et quicquid inde decesserit pro ea parte necesse est efficiat infelices. Hanc miserie sarcinam omnes quidem deponere uoluisse, rarissimos autem potuisse, notissimum est. Quam multi enim sunt, quos uel corporis aduersa ualitudo, uel carorum mors, uel carcer, uel exilium, uel paupertas, perpetuis premit angoribus, aliaque huius generis, que sicut enumerare longum est, sic tolerare difficile atque miserrimum; que, quamuis sint patientibus permolesta, tamen, ut uides, abiecisse non licet. Dubitari igitur meo iudicio non potest quin multi quidem inuiti nolentesque sint miseri. (AUGUSTINUS) Longius retro reuocandus es et, quod usu euenit uagis tardioribusque iuuenculis, sepius a primis elementis dicendorum series retexenda est. Prouectioris te quidem ingenii arbitrabar, nec putabam adhuc tam puerilibus admonitionibus indigere. Et profecto si illas philosophorum ueras saluberrimasque sententias, quas mecum sepe relegisti, memorie commendasses; si, ut cum bona uenia loqui sinas, tibi non aliis laborasses, et lectionem tot uoluminum ad uite tue regulam, non ad uentosum uulgi plausum et inanem iactantiam traduxisses, tam insulsa et tam rudia ista non diceres. (FRANCESCO) Quid pares ignoro. Iam nunc tamen frontem meam rubor inuasit, experiorque quod, pedagogis obiurgantibus, pueri solent. Ut enim illi, antequam admissi criminis nomen audiant, multa se deliquisse memorantes, prima castigatoris uoce confunduntur; sic ego, ignorantie et errorum michi conscius multorum, etsi nondum intelligo quorsum tua pergat oratio, quia tamen nichil michi non obici posse presentio, ante finem sermonis erubui. Fare autem apertius, queso: quid hoc est, quod in me satis mordaciter arguisti? (AUGUSTINUS) Multa post hac; nunc unum illud indignor, quod fieri quenquam uel esse miserum suspicaris inuitum. (FRANCESCO) Erubescere desii. Quid enim hoc uero uerius excogitari potest? aut quis tam ignarus rerum humanarum tamque ab omni mortalium commercio segregatus est, qui non intelligat egestatem, dolores, ignominiam, denique morbos [1,30] ac mortem aliaque huius generis, que putantur esse miserrima, inuitis accidere plerunque, uolentibus autem nunquam? Ex quo uerum fit miseriam propriam et nouisse et odisse facillimum, depulisse non ita; quod prima duo nostri arbitrii, tertium hoc sit in potestate fortune. (AUGUSTINUS) Erroris ueniam uerecundia merebatur; impudentie autem irascor grauius quam errori. Quomodo enim, amens, ille tibi philosophice sanctissimeque uoces exciderunt: "neminem his, que paulo ante nominabas miserum fieri posse?". Nam si sola uirtus animum felicitat, quod et a Marco Tullio et a multis sepe ualidissimis rationibus demonstratum est, consequentissimum est ut nichil quoque nisi uirtutis oppositum a felicitate dimoueat, quod quale sit, nisi prorsus obtorpuisti, me licet tacente recordaris. (FRANCESCO) Recordor equidem; ad stoicorum precepta me reuocas, populorum opinionibus auersa et ueritati propinquiora quam usui. (AUGUSTINUS) O te omnium infelicem, si ad ueritatis inquisitionem per uulgi deliramenta contendis, aut cecis ducibus ad lucem te peruenturum esse confidis. Calcatum publice callem fugias oportet et ad altiora suspirans paucissimorum signatum uestigiis iter arripias, ut poeticum illud audire merearis: "macte noua uirtute puer: sic itur ad astra". (FRANCESCO) Utinam id michi contingere possit, antequam moriar! Sed perge, queso; neque enim prorsus depuduit, et stoicorum sententias publicis erroribus preferendas esse non dubito. Quid autem hinc persuadere uelis, expecto. (AUGUSTINUS) Si hoc inter nos conuenit: nisi uitio miserum non esse neque fieri, iam quid uerbis opus est? (FRANCESCO) Quia multos uidisse michi uideor, inter quos et me ipsum, nichil molestius ferentes quam quod uitiorum iugum non liceret excutere, quamuis ad id per omnem uitam summis uiribus niterentur. Quam ob rem, stante licet stoicorum sententia, tolerari potest multos inuitos ac dolentes optantesque contrarium esse miserrimos. (AUGUSTINUS) Aliquantulum euagati sumus, sed iam sensim ad primordia nostra reuertimur, nisi forte unde discesseramus oblitus es. (FRANCESCO) Obliuisci ceperam, sed incipio recordari. (AUGUSTINUS) Id agere tecum institueram, ut ostenderem, ad euadendum huius nostre mortalitatis angustias ad tollendumque se se altius, primum ueluti gradum obtinere meditationem mortis humaneque miserie; secundum uero desiderium uehemens studiumque surgendi; quibus exactis ad id, quo uestra suspirat intentio, ascensum facilem pollicebar; nisi tibi forte nunc etiam contrarium uideatur. (FRANCESCO) Contrarium michi quidem uideri dicere non ausim; ea namque de te ab adolescentia mea mecum creuit opinio ut, siquid aliter michi uisum fuerit quam tibi, aberrasse me nouerim. (AUGUSTINUS) Cessent, oro, blanditie. At quoniam non tam iudicio quam reuerentia assensum dictis meis prebuisse te uideo, loquendi tibi, quicquid ex arbitrio tuo fuerit, libertas datur. (FRANCESCO) Trepidus quidem adhuc, sed licentia tua uti uelim. Atque, ut de reliquis hominibus sileam, testis est michi hec, que cuntis actibus meis semper interfuit, testis tu quoque, quotiens ad conditionis mee miseriam mortemque respexerim, quantisque cum lacrimis sordes meas diluere nisus sim; uerum, id quod sine lacrimis narrare non possum, ut uidetis hactenus frustra fuit. Hoc igitur unum est, quod me super ambigenda propositionis tue ueritate solicitat, qua conaris astruere neminem nisi sponte sua in miseriam corruisse, neminem miserum esse, nisi qui uelit; cuius rei contrarium in me tristis experior. (AUGUSTINUS) Vetus est hec et nunquam finem habitura querimonia. Atqui licet idem necquicquam sepe tentauerim, adhuc inculcare non desinam, nec fieri miserum nec esse qui nolit. Sed est ut dicere ceperam, in animis hominum peruersa quedam et pestilens libido se ipsos fallendi, quo nichil potest esse funestius in uita. Si enim familiarium dolos iure pertimescitis, proptereaquod et fallentium autoritas remedium preripit cautele, et aures uestras assidue uox eorum blanda circumsonat, quorum utrunque in aliis cessare uideatur; quanto magis proprias fraudes formidare deberetis, ubi et amor et autoritas et familiaritas ingens est, quod se quisque plus extimet quam ualeat, plus diligat quam oporteat; nunquam preterea deceptus a deceptore separetur. (FRANCESCO) Sepe his uerbis hodie usus es. At ego me ipsum nunquam, quod meminerim, fefelli. Utinam non me alii fefellissent! (AUGUSTINUS) Nunc te maxime fallis cum nunquam te ipsum fefellisse gloriaris. Nec tam tenuis tue indolis spes est michi quin, si animum acriter intenderis, per te ipsum uideas neminem in mi seriam nisi sponte corruere. Super hoc enim altercatio nostra fundata est. Dic enim, oro te – sed cogita priusquam respondeas, atque animum indue non contentionis sed ueritatis auidum – dic michi: quem hominem putas peccasse coactum, cum uelint sapientes peccatum esse uoluntariam actionem, usque adeo ut si uoluntas desit, desinat esse peccatum? Sine peccato autem nemo fit miser, quod michi iam superius concessisti. (FRANCESCO) Video me paulatim de proposito excidere, et fateri cogor, quod initium miserie mee ex proprio processit arbitrio; hoc in me sentio in aliisque conicio. Modo tu michi quoque uerum fateare. (AUGUSTINUS) Quid me fateri postulas? (FRANCESCO) Ut sicut uerum est neminem nisi sponte corruere, sic etiam illud uerum sit: innumerabiles sponte prolapsos non sua tamen sponte iacere; quod de me ipso fidenter affirmem. Idque michi datum arbitror in penam ut, quia dum stare possem nolui, assurgere nequeam dum uelim. (AUGUSTINUS) Quanquam haud prorsus delirantis opinio ista sit, postquam te tamen in primo errasse recognoscis, idem in secundo fatearis oportebit. (FRANCESCO) "Cadere" igitur et "iacere" [1,35] unum atque idem esse diffinis? (AUGUSTINUS) Imo uero diuersa, "uoluisse" tamen et "uelle", etsi in tempore differunt, in re ipsa inque animo uolentis unum sunt. (FRANCESCO) Sentio quibus me nexibus inuoluas; nec tamen fortior luctator est qui arte sibi uictoriam quesiuit sed profecto uersutior. (AUGUSTINUS) Coram Veritate loquimur, cui simplicitas omnis amica est, calliditas inimica; quod ut clare uideas, cum quantalibet deinceps simplicitate procedamus. (FRANCESCO) Nichil possem audire iucundius. Dic ergo, quondam de me ipso mentio fuerat, quanam michi ratione monstraueris hoc, quod miser sim – id enim me esse non inficior – nunc etiam mee uoluntatis existere; cum ego contra sentiam nil me perpeti molestius, nil magis auersum proprie uoluntati; sed ultra non ualeo. (AUGUSTINUS) Modo conuenta seruentur ostendam aliis tibi uerbis utendum fore. (FRANCESCO) Quenam conuenta memoras, quibus ue ammones utendum uerbis? (AUGUSTINUS) Conuenta sunt, ut fallaciarum laqueis reiectis circa ueritatis studium pure cum simplicitate uersemur. Verba uero, quibus uti te uelim, hec sunt: ut ubi "ultra te non posse" dixisti "ultra te nolle" fatearis. (FRANCESCO) Nunquam erit finis; nunquam enim hoc fatebor. Scio quidem, et tu testis es michi, quotiens uolui nec potui; quot lacrimas fudi, nec profuerint. (AUGUSTINUS) Lacrimarum tibi testis sum multarum, uoluntatis uero minime. (FRANCESCO) Proh superum fidem! hominem enim scire neminem puto, quid ego passus sim, quantumque uoluerim, si licuisset, assurgere. (AUGUSTINUS) Sile! prius celum tellusque miscebitur, prius astra concident Auerno, et amica nunc inuicem elementa pugnabunt, quam hec que inter nos diiudicat falli queat. (FRANCESCO) Quid ais igitur? (AUGUSTINUS) Lacrimas tibi sepe conscientiam extorsisse, sed propositum non mutasse. (FRANCESCO) Quotiens dixi me ulterius nequiuisse? (AUGUSTINUS) Quotiensque respondi, imo uerius noluisse? Nec tamen admiror te in his nunc ambagibus obuolutum in quibus olim ego ipse iactatus, dum nouam uite uiam carpere meditarer. Capillum uulsi, frontem percussi digitosque contorsi; denique complosis genua manibus amplexus amarissimis suspiriis celum aurasque compleui largisque gemitibus solum omne madefeci. Et tamen hec inter idem ille qui fueram mansi, donec alta tandem meditatio omnem miseriam meam ante oculos congessit. Itaque postquam plene uolui, ilicet et potui, miraque et felicissima celeritate transformatus sum in alterum Augustinum, cuius historie seriem, ni fallor, ex Confessionibus meis nosti. (FRANCESCO) Noui equidem, illiusque ficus salutifere, cuius hoc sub umbra contigit miraculum, immemor esse non possum. (AUGUSTINUS) Recte quidem; nec enim mirtus ulla nec hedera, denique dilecta, ut aiunt, Phebo laurea, quamuis ad hanc poetarum chorus omnis afficitur tuque ante alios, qui solus etatis tue contextam eius ex frondibus coronam gestare meruisti, gratior esse debet animo tuo, tandem aliquando in portum ex tam multis tempestatibus reuertenti, quam ficus illius recordatio, per quam tibi correctionis et uenie spes certa portenditur. (FRANCESCO) Nichil aduersor, sed inceptum perage. (AUGUSTINUS) Hoc inceperam, atque hoc prosequor: contigisse tibi hactenus quod multis, quibus dici potest uersus ille Vergilii: "mens immota manet, lacrime uoluuntur inanes". Verum ego, etsi multa congerere poteram, unico tamen eoque domestico exemplo contentus fui. (FRANCESCO) Consulte; neque enim aut pluribus res egebat aut aliud quodlibet in pectus hoc profundius descendisset; eo presertim quia, licet per maximis interuallis, quanta inter naufragum et portus tuta tenentem, interque felicem et miserum esse solent, quale quale tamen inter procellas meas fluctuationis tue uestigium recognosco. Ex quo fit ut, quotiens Confessionum tuarum libros lego, inter duos contrarios affectus, spem uidelicet et metum, letis non sine lacrimis interdum legere me arbitrer non alienam sed propriam mee peregrinationis historiam. Deinceps autem, quoniam omne studium contentionis abieci, ut libuerit perge. Sequi enim, non obstare disposui. (AUGUSTINUS) Haud hoc postulo. Sicut enim quod doctissimus quidam ait: Nimium altercando ueritas amittitur, sic ad uerum multos sepe perducit modesta contentio. Neque igitur, qui pigrioris et torpentis ingenii mos est, passim omnibus acquieuisse conueniet, nec rursus comperte ueritati studiosius obluctari, quod clarum litigiose mentis inditium est. (FRANCESCO) Intelligo et laudo et consilio utar. Perge modo. (AUGUSTINUS) Recognoscis ne igitur ueram illam fuisse sententiam grandeuumque progressum, ut miseriarum suarum perfecta cognitio perfectum desiderium pariat assurgendi? Desiderium potentia consequitur. (FRANCESCO) Iam in animum induxi nichil tibi non credere. (AUGUSTINUS) Sentio aliquid etiam nunc restare quod uellicet. Fare, age, quicquid id est. (FRANCESCO) Nichil aliud nisi quod ipse mecum obstupeo, noluisse hactenus quod semper uoluisse credideram. (AUGUSTINUS) Adhuc hesitas; atqui, ut his iantandem sermonibus finis sit, fateor et ipse te uoluisse nonnunquam. (FRANCESCO) Quid ergo dixisti? (AUGUSTINUS) An non succurrit illud Ouidii: "uelle parum est; cupias, ut re potiaris, oportet"? (FRANCESCO) Intelligo, sed et desiderasse putabam. (AUGUSTINUS) Fallebaris. (FRANCESCO) Credo. (AUGUSTINUS) Ut certius credas conscientiam ipse tuam consule. [1,40] Illa optima uirtutis interpres, illa infallibilis et uerax est operum cogitationumque pensatrix. Illa tibi dicet nunquam te ad salutem qua decuit aspirasse, sed tepidius remissiusque quam periculorum tantorum consideratio requirebat. (FRANCESCO) Cepi, quam iubes, conscientiam excutere. (AUGUSTINUS) Quid illic inuenis? (FRANCESCO) Vera esse que dicis. (AUGUSTINUS) Profecimus aliquantulum; en incipis expergisci. Iam melius tibi erit si, quam male olim erat, agnoueris. (FRANCESCO) Si hoc uel nosse satis est, non tantum bene, sed optime, michi propediem esse posse confido. Nichil enim unquam clarius intellexi quam nunquam me satis ardenter optasse libertatem et miseriarum finem. Nunquid autem post hac optasse sufficiet? (AUGUSTINUS) Quid ni? (FRANCESCO) Ut nil amplius agam. (AUGUSTINUS) Impossibilem proponis conditionem: ut, qui quod assequi potest ardenter cupit, obdormiat. (FRANCESCO) Quid igitur ipsum optare profuerit? (AUGUSTINUS) Nempe per medias difficultates iter pandet. Ad hoc ipsum per se uirtutis desiderium pars est magna uirtutis. (FRANCESCO) Magne michi spei materiam prebuisti. (AUGUSTINUS) Idcirco te alloquor ut et sperare doceam et timere. (FRANCESCO) Timere quonam modo? (AUGUSTINUS) Imo uero qualiter sperare? (FRANCESCO) Quia, cum hactenus non mediocre studium gesserim ne pessimus forem, tu michi uiam aperis qua optimus fiam. (AUGUSTINUS) At quam id iter laboriosum sit, fortasse non cogitas. (FRANCESCO) Quid noui terroris ingeminas, quid ue tam laboriosum dicis? (AUGUSTINUS) Quia hoc ipsum "optare" uerbum unum est, sed quod innumerabilibus consistat ex rebus. (FRANCESCO) Terrificas. (AUGUSTINUS) Atqui, ut ea sileam, ex quibus desiderium istud constat, quam multa sunt ex quorum euersione conficitur! (FRANCESCO) Quid dicere uelis non intelligo. (AUGUSTINUS) Nulli potest desiderium hoc absolute contingere nisi qui omnibus aliis desideriis finem fecit. Iam intelligis quam multa et uaria sunt que optantur in uita, que prius omnia nichili pendenda sunt, ut sic ad concupiscentiam summe felicitatis ascendas, quam profecto minus amat qui secum aliquid amat, quod non propter ipsam amat. (FRANCESCO) Agnosco sententiam. (AUGUSTINUS) Quotus ergo fuerit qui omnes cupiditates extinxerit quas ne dicam extinguere sed uel enumerare longum sit; qui animo suo frenum rationis admouerit; qui dicere audeat: "nil michi iam comune cum corpore; que uidentur cunta sordescunt; ad feliciora suspiro"? (FRANCESCO) Rarissimum genus hominum; et nunc difficultatem, quam comminabaris, intelligo. (AUGUSTINUS) His nempe cessantibus, desiderium illud plenum expeditumque non erit; necesse est enim ut, quantum animus ad celum propria nobilitate subuehitur, tanto mole corporea et terrenis pregrauetur illecebris; ita, dum et ascendere et in imis permanere cupitis, neutrum impletis in alterna distracti. (FRANCESCO) Quid igitur censes esse faciendum, ut integer animus, discussis terre compedibus, tollatur ad supera? (AUGUSTINUS) Ad hunc terminum profecto meditatio illa perducit, quam primo loco nominaueram, cum mortalitatis uestre recordatione continua. (FRANCESCO) Nisi et hic fallor, nullus hominum crebrius in has reuoluitur cures. (AUGUSTINUS) Noua lis laborque alius. (FRANCESCO) Quid ergo? etiam ne hoc mentior? (AUGUSTINUS) Urbanius loqui uelim. (FRANCESCO) Hanc tamen sententiam. (AUGUSTINUS) Certe non aliam. (FRANCESCO) Ergo ego de morte non cogito? (AUGUSTINUS) Perraro quidem, idque tam segniter, ut in imum calamitatis tue fundum cogitatio ipsa non penetret. (FRANCESCO) Contra credideram. (AUGUSTINUS) Non quid credideris, sed quid credere debueris attendo. (FRANCESCO) Nunquam post hac me michi crediturum scito, si et hoc falso credidisse monstraueris. (AUGUSTINUS) Monstrabo perfacile, modo bona fide uerum confiteri in animum inducas. Utar in hac re teste etiam non longinquo. (FRANCESCO) Quonam, queso? (AUGUSTINUS) Conscientia tua. (FRANCESCO) Illa contrarium dicit. (AUGUSTINUS) Ubi confusa preit interrogatio, certum respondentis testimonium esse uix potest. (FRANCESCO) Quid ad rem? (AUGUSTINUS) Multum sane; quod ut clare peruideas, aduerte. Nemo tam demens est, nisi sit idem prorsus insanus, cui non interdum conditio proprie fragilitatis occurrat; qui non, si interrogetur, respondeat se esse mortalem et caducum habitare corpusculum. Id enim et membrorum dolor et febrium tentamenta testantur, a quibus prorsus immunem uitam degere quenam Dei unquam indulgentia prestabit? Adde, quod et ex funeribus amicorum, que assidue preter oculos uestros eunt, spectantium animis terror incutitur; quia, dum equeuum quisque comitatur ad sepulcrum, necesse est ipse etiam ad alieni casus precipitium contremiscat, et de se incipiat esse solicitus. Sicut, ubi flagrantia uicinorum tecta conspexeris, de tuis securus esse non potes, quoniam, ut ait Flaccus, ad te post paulum uentura pericula cernis. Eo autem uehementius mouebitur, qui iuniorem, qui ualidiorem formosioremque uideat repentina morte subtractum. Se se enim circumspiciet et dicet: – Securius hic habitare uidebatur, et tamen eiectus est, nec etas profuit, nec forma, nec robur. Michi securitatem quis spopondit? Deus ne, magus ne? mortalis sum profecto! – Quodsi hoc idem imperatoribus regibusque terrarum, si egregiis formidatisque personis euenerit, multo etiam acrius concutientur astantes, quoniam quem uel alios sternere solitum norant, subito uideant, uel paucarum fortassis horarum anxietate prostratum. Unde enim nisi ex hoc fonte procedunt illa, que in mortibus summorum hominum stupentes faciunt populi, qualia multa, ut te tantisper ad historias reuocem, in funere Iulii Cesaris meministi? Hoc est illud comune spectaculum quod mortalium oculos et corda perstringit, fatique sui memoriam ingerit aliena cernentibus. [1,45] Accedit belluarum furor atque hominum, rabiesque bellorum; accedunt et magnarum edium ruine, quas bene quidam ait olim tutelam hominum fuisse, nunc esse periculum. Accedunt sinistro sidere motus aerei, et celi pestilentis afflatus, et tot terre marisque discrimina; quibus undique circumsepti non potestis oculos aduertere, ubi non eis occurrat proprie mortalitatis effigies. (FRANCESCO) Indulge, queso: amplius expectare non possum. Nichil enim ad confirmandam rationem meam dici reor efficacius, quam tu multa dixisti: egoque ipse inter audiendum mirabar quid tua uellet oratio aut ubi desineret. (AUGUSTINUS) Nondum quippe desierat cum tu eam precidisti. Hec enim conclusio restabat: quanquam multa uellicantia circumstent (nichil tamen ad interiora penetrare duratis longa consuetudine pectoribus miserorum, uetustoque uelut callo salutiferis ammonitionibus resistente) paucos inuenies sat profunde cogitantes esse sibi necessario moriendum. (FRANCESCO) Paucis ergo diffinitio hominis nota est, que tamen omnibus in scolis tam crebro repetitur, ut nedum auditorum aures fatigasse, sed ipsas edificiorum columnas iampridem imminuisse debuerit? (AUGUSTINUS) Ista quidem dyaleticorum garrulitas nullum finem habitura, et diffinitionum huiuscemodi compendiis scatet et immortalium litigiorum materia gloriatur: plerunque autem, quid ipsum uere sit quod loquuntur, ignorant. Itaque siquem ex eo grege de diffinitione non tantum hominis sed rei alterius interroges, parata responsio est; si ultra progrediare, silentium fiet, aut, si assiduitas disserendi uerborum copiam audaciamque pepererit, mores tamen loquentis ostendent ueram sibi rei diffinite notitiam non adesse. Contra hoc tam fastidiose negligens tamque superuacuo curiosum genus hominum iuuat inuehi: – Quid semper frustra laboratis, ah miseri et inanibus tendiculis exercetis ingenium? Quid, obliti rerum, inter uerba senescitis, atque inter pueriles ineptias albicantibus comis et rugosa fronte uersamini? Vobis utinam solis uestra noceret insania, et non nobilissima sepe adolescentium ingenia corrupisset! (FRANCESCO) Contra id, fateor, studiorum monstrum nichil satis mordaciter dici potest. Tu tamen interea, dicendi studio euectus, quod de diffinitione hominis inceperas omisisti. (AUGUSTINUS) Abunde dictum rebar, sed agam expressius. Hominem quidem esse animal, imo uero animalium principem cuntorum, nemo tam durus pastor inuenietur ut nesciat; nemo rursus, si interrogetur, aut rationale animal aut mortale negauerit. (FRANCESCO) Ita omnibus diffinitio nota est. (AUGUSTINUS) Imo uero perpaucis. (FRANCESCO) Quid ergo? (AUGUSTINUS) Siquem uideris adeo ratione pollentem ut secundum eam uitam suam instituerit, ut sibi soli subiecerit appetitus, ut illius freno motus animi coherceat, ut intelligat se se per illam tantum a brutorum animantium feritate distingui, nec nisi quatenus ratione degit nomen hoc ipsum hominis mereri; adeo preterea mortalitatis sue conscium, ut eam cotidie ante oculos habeat, per eam se ipsum temperet, et hec peritura despiciens ad illam uitam suspiret, ubi, ratione superauctus, desinet esse mortalis; hunc tandem ueram de diffinitione hominis atque utilem scientiam habere dicito. Huius ultimi, quoniam de eo nobis sermo erat, dicebam paucos cognitionem aut meditationem ydoneam sortitos. (FRANCESCO) Ego me hactenus ex paucis rebar. (AUGUSTINUS) Et ego quidem non ambigo tibi tam multa per omnem uitam experientia magistra, tam multa ex librorum lectione repetenti, crebras cogitationes mortis occurrere, sed que nec satis alte descendant nec satis tenaciter hereant. (FRANCESCO) Quid uocas "alte descendere"? Etsi enim intelligere michi uidear, cupio tamen ex te clarius audire. (AUGUSTINUS) Dicam (quamuis iam uulgo persuasum sit atque etiam e medio philosophorum grege clarissimi testes accesserint) mortem inter tremenda principatum possidere, usque adeo ut iampridem nomen ipsum mortis auditu tetrum atque asperum uideatur. Non tamen uel sillaba hec summis auribus excepta uel rei ipsius recordatio compendiosa sufficiet; immorari diutius oportet atque acerrima meditatione singula morientium membra percurrere; et extremis quidem iam algentibus media torreri et importuno sudore diffluere, ilia pulsari, uitalem spiritum mortis uicinitate lentescere. Ad hec defossos natantesque oculos, obtuitum lacrimosum, contractam frontem liuentemque, labantes genas, luridos dentes, rigentes atque acutas nares, spumantia labia, torpentem squamosamque linguam, aridum palatum, fatigatum caput, hanelum pectus, raucum murmur et mesta suspiria, odorem totius corporis molestum, precipueque alienati uultus horrorem. Que omnia facilius ac uelut in promptu et ad manum collocata succurrent, si cui familiariter obuersari ceperit memorandum aliquod conspecte mortis exemplum; tenacior enim esse solet uisorum quam auditorum recordatio. Quam ob causam non sine alto consilio in quibusdam deuotis religionibus atque sanctissimis, usque etiam ad hanc etatem, que bonis moribus inimica est, illa consuetudo perdurat quod ad cernendum corpora defunctorum, dum lauantur preparanturque sepulture, eiusdem rigidi propositi professores intersint, ut scilicet triste miserandumque spectaculum oculis subiectum et memoriam semper admoneat et animos superstitum ab omni spe mundi fugacis exterreat. Hoc est igitur quod "satis alte descendere" dicebam, non dum forte consuetudinis causa mortem nominatis, dum "nil morte certius, nil hora mortis incertius" ceteraque huius generis usu quotidiani sermonis iteratis. Preteruolant enim illa, non insident. (FRANCESCO) Assentior eo facilius quia multa, que mecum tacitus agitare soleo, nunc te loquente recognosco. Signum tamen aliquod memorie mee, si uidetur, imprime, quo admonitus post hac de me ipse michi non mentiar, nec erroribus meis interblandiar. Id enim est, ut uideo, quod mentes hominum calle uirtutis auertit, dum metam apprehendisse rate ulterius non aspirant. (AUGUSTINUS) Libens hoc audio ex te; neque enim otiosi et a casu pendentis, sed multa circumspicientis animi uerba sunt. Signum igitur, quo nunquam fallaris, accipe. [1,50] Si, quotiens de morte cogitabis, loco non moueberis, scito te uelut de rebus ceteris inutiliter cogitasse. At si in ipso cogitatu obrigueris, contremueris, expallueris; tibique iam hinc laborare uisus fueris medias inter mortis angustias; si cum hoc et illud occurrat, animam ilicet ut ex his membris exierit, sistendam in eterno iudicio, totius uite preterite actuumque et uerborum rationem exactissimam esse reddendam; nullam in ingenio eloquentia ue, nullam in opibus aut potentia; nullam denique in forma corporis aut in mundi gloria spem habendam; nec corrumpi posse, nec falli iudicem nec placari; mortem ipsam laborum non finem esse, sed transitum; hoc inter mille supplitiorum, mille tortorum genera; et stridor ac gemitus Auerni et sulphurei amnes et tenebre et ultrices Furie; postremo uniuersa simul Orchi pallentis immanitas; que ue his omnibus preponderant malis: infelix sine fine perpetuitas, terminandeque calamitatis desperatio, et in eternum mansura non iam amplius miserantis ira Dei; si hec simul omnia ante oculos uenerint, non ut ficta sed ut uera, non ut possibilia sed ut necessario ineuitabiliterque uentura et pene iam presentia: inque his curis non preteriens nec desperans, sed spei plenus quod Dei dextera potens promptaque sit ex tantis malis eruere, dummodo te curabilem prebeas, surgendique auidus et propositi tenax assiduusque uersaberis; non frustra te meditatum esse confide. (FRANCESCO) Grauiter me, fateor, tantis ante oculos coaceruatis miseriis terruisti. Sed sic michi Deus uenie largus sit, ut ego per dies singulos in has cogitationes immergor precipueque noctibus, cum diurnis curis relaxatus animus se in se ipsum recolligit. Tum corpus hoc in morem morientium compono, ipsam quoque mortis horam et quicquid circa eam mens horrendum repperit, intentissime michi ipse confingo, usque adeo ut, in agone moriendi positus, michi uidear interdum Tartara et que narras omnia mala conspicere; eaque tam grauiter uisione conturbor, ut exterritus tremensque consurgam, et sepe, usque ad horrorem astantium, hec in uerba prorumpam: – "Heu quid ago? quid patior? cui me exitio fortuna reseruat? Miserere, Iesu, fer opem: eripe me his, inuicte, malis; da dextram misero, et tecum me tolle per undas; sedibus ut saltem placidis in morte quiescam". Multa preter hec alia, frenetici in morem quacunque uagum animum pauentemque tulit impetus, mecum loquor; multa quoque cum amicis, quibus illacrimans ipse nonnunquam ceteros in lacrimas coegi, licet utrique post lacrimas reuerteremur ad solita. Que cum ita sint, quid ergo me retinet? quid latentis obstaculi est ut nunc usque nil ista michi cogitatio preter molestias terroresque pepererit, ego autem idem sim adhuc qui fueram prius quodque hi sunt, quibus forte nunquam tale aliquid contigit in uita? Eoque miserior, quod illi, quisquis sit futurus exitus, presentibus saltem uoluptatibus delectantur: michi uero et finis incertus sit et nulla uoluptas, nisi talibus amaritudinibus respersa, proueniat. (AUGUSTINUS) Noli, precor, ubi gaudendum est dolere; peccator enim, quo maiorem uoluptatem ac titillationem percipit ex sceleribus suis, eo miserior calamitosiorque iudicandus est. (FRANCESCO) Forte ideo quia nunquam ad uirtutis semitam reflectitur quem nusquam interrupta uoluptas sui raptat in merorem. Qui uero inter carnis illecebras et blandimenta fortune durum aliquid experitur, totiens conditionis sue meminit quotiens illum delectatio preceps et inconsulta destituit. Quodsi unus esset amborum finis, non intelligo cur non felicior dici possit qui nunc gaudet doliturus in posterum, quam qui nec sentit in presens gaudium, nec expectat. Nisi te moueat forte quod in finem risus sit luctus acerbior. (AUGUSTINUS) Illud magis quondam, freno rationis abiecto, quod quidem prorsus in illa supreme uoluptate deseritur, grauior casus est, quam, eodem uel tenuiter retento, ex pari precipitio corruentis. Ante omnia tamen a te illud dictum prius attendo, quod de alterius sperandum de alterius conuersione desperandum sit. (FRANCESCO) Istud quidem sic esse considero. Sed tu interim nunquid non prime questionis oblitus es? (AUGUSTINUS) Cuius? (FRANCESCO) "Quid est quod me retinet?" hoc enim quesieram: cur michi uni cogitatio mortis intensa non profuit, quam miris modis fructuosam dicis? (AUGUSTINUS) Primum quippe quia de longinquo forsitan illa consideras que, tum propter breuissime uite cursum tum propter incertos et uarios casus, longinqua esse non possum. Omnes enim ferme "in hoc fallimur" ut ait Cicero "quod mortem prospicimus": quem textum correctores quidam, an uerius corruptores, mutare uoluerunt negationem uerbo preponentes, et "mortem non prospicimus" dicendum esse firmantes. Ceterum qui mortem omnino non aspiciat sani capitis nullus inuenitur; re autem uera "prospicere" "procul aspicere" est. Quod unum super cogitanda morte multos illusit, dum illam uiuendi metam sibi quisque proposuit, ad quam etsi perueniri possit per naturam, tamen paucissimi peruenerunt. Fere enim nullus moritur, cui non conueniat poeticum illud: "canitiemque sibi et longos promiserat annos". Hoc nocere tibi potuit; nam et etas et complexionis uigor et uite modestioris obseruantia hanc tibi spem fortasse prebuerunt. (FRANCESCO) Noli, queso, de me talia suspicari. Auertat Deus hanc insaniam: me ne huic confidere monstro, quod apud Virgilium famosissimus ille magister maris ait. Et ego, in mari magno seuoque ac turbido iactatus, tremulam cimbam fatiscentemque et rimosam uentis obluctantibus per tumidos fluctus ago. Hanc diu curare non posse certe scio nullamque spem salutis superesse michi uideo, nisi miseratus Omnipotens prebeat ut gubernaculum summa ui flectens antequam peream litus apprehendam, qui in pelago uixerim moriturus in portu. [1,55] Huic opinioni debeo quod opum magneque potentie desiderio, quo multos non modo coetaneos meos sed longeuos homines et comunem uiuendi modum supergressos exestuare uidemus, nunquam arsisse me recolo. Quis enim furor est omnem etatem in laboribus et in paupertate transducere, ut inter tot curis coaceruandas diuitias statim moriar? Sic itaque de his formidolosis rebus cogito non ut longe distantibus, sed mox affuturis, iamiamque presentibus. Necdum de memoria mea excessit uersiculus quidam quem adhuc admodum iuuenis scripsi, inter multa que ad amicum scripseram hoc in fine subiungens: "loquimur dum talia, forsan innumeris properata uiis, in limine mors est". Quod si tunc dicere potui, quid modo dicam et experimento rerum et etate prouectior? Quicquid uideo, quicquid audio, quicquid sentio, quicquid cogito ad hoc unum refero. Quod, si in hac cogitatione non fallor, ad hec questio illa superest: "quid ergo me retinet?". (AUGUSTINUS) Humiles Deo gratias age, qui te tam salubribus habenis frenare stimulisque tam pungentibus solicitare dignatur. Vix enim possibile fuerit ut, quem cogitatio mortis habet tam quotidiana, tam presens, hunc mors eterna contingat. Sed quondam deesse tibi aliquid sentis, nec immerito, quid illud sit aperire tentabo, ut eo si Deus fauerit amoto, in cogitationes tuas totus assurgens, quo adhuc premeris, uetustum seruitutis iugum possis excutere. (FRANCESCO) Utinam id tibi contingat efficere, et ego tanti muneris capax inueniar. (AUGUSTINUS) Inueniere si uoles, neque enim res impossibilis est; sed in actibus humanis duo uersantur, quorum si desit alterum, prepediri constet effectum. Voluntas igitur presto sit, eaque tam uehemens ut merito desiderii uocabulum sortiatur. (FRANCESCO) Ita fiet. (AUGUSTINUS) Scis quid cogitationi tue officiat? (FRANCESCO) Hoc est quod peto, hoc est quod tantopere scire desidero. (AUGUSTINUS) Audi ergo. Animam quidem tuam, sicut celitus bene institutam esse non negauerim, sic ex contagio corporis huius, ubi circumsepta est, multum a primeua nobilitate sua degenerasse ne dubites; nec degenerasse duntaxat, sed longo iam tractu temporis obtorpuisse, factam uelut proprie originis ac superni Conditoris immemorem. Nempe passiones ex corporea commistione subortas obliuionemque nature melioris, diuinitus uidetur attigisse Virgilius, ubi ait: Igneus est illis uigor et celestis origoseminibus, quantum non noxia corpora tardantterrenique hebetant artus, moribundaque membra. Hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque, neque auras respiciunt, clause tenebris et carcere ceco. Discernis ne in uerbis poeticis quadriceps illud monstrum nature hominum tam aduersum? (FRANCESCO) Discerno clarissime quadripartitam animi passionem, que primum quidem, ex presentis futurique temporis respectu, in duas scinditur partes; rursus quelibet in duas alias, ex boni malique opinione, subdistinguitur; ita quattuor uelut flatibus auersis humanarum mentium tranquillitas perit. (AUGUSTINUS) Rite discernis, atqui uerificatum est in uobis illud apostolicum: "Corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem". Conglobantur siquidem species innumere et imagines rerum uisibilium, que corporeis introgresse sensibus, postquam singulariter admisse sunt, cateruatim in anime penetralibus densantur; eamque, nec ad id genitam nec tam multorum difformiumque capacem, pregrauant atque confundunt. Hinc pestis illa fantasmatum uestros discerpens laceransque cogitatus, meditationibusque clarificis, quibus ad unum solum summumque lumen ascenditur, iter obstruens uarietate mortifera. (FRANCESCO) Huius quidem pestis, cum sepe alias, tum in libro De uera religione, cui nichil constat esse repugnantius, preclarissime meministi. In quem librum nuper incidi, a philosophorum et poetarum lectione digrediens, itaque cupidissime perlegi: haud aliter quam qui uidendi studio peregrinatur a patria, ubi ignotum famose cuiuspiam urbis limen ingreditur, noua captus locorum dulcedine passimque subsistens, obuia queque circumspicit. (AUGUSTINUS) Atqui licet aliter sonantibus uerbis secundum catholice ueritatis preceptorem decuit, reperies libri illius magna ex parte philosophicam precipueque platonicam ac socraticam fuisse doctrinam. Et nequid tibi subtraham, scito me, ut opus illud inciperem, unum maxime Ciceronis tui uerbum induxisse. Affuit Deus incepto, ut ex paucis seminibus messis opima consurgeret. Sed ad propositum reuertamur. (FRANCESCO) Ut libet, pater optime. Ante tamen unum oro: ne michi abscondas uerbum illud, quod tam preclaro operi, ut ais, prebuit materiam. (AUGUSTINUS) Cicero siquidem in quodam loco, iam tunc errores temporum perosus, sic ait: "Nichil animo uidere poterant, ad oculos omnia referebant; magni autem est ingenii reuocare mentem a sensibus et cogitationem a consuetudine abducere". Hec ille. Ego autem hoc uelut fundamentum nactus, desuper id quod tibi placuisse dicis opus extruxi. (FRANCESCO) Teneo locum: in Tusculano est; te autem hoc Ciceronis dicto et illic et alibi in operibus tuis delectari solitum animaduerti; nec immerito; est enim ex eorum genere, quibus cum ueritate permixtus lepos ac maiestas inest. Tu uero iantandem, ut uidetur, ad propositum redi. (AUGUSTINUS) Hec tibi pestis nocuit; hec te, nisi prouideas perditum ire festinat. Siquidem fantasmatibus suis obrutus, multisque et uariis ac secum sine pace pugnantibus curis animus fragilis oppressus, cui primum occurrat, quam nutriat, quam perimat, quam repellat, examinare non potest; uigorque eius omnis ac tempus, parca quod tribuit manus, ad tam multa non sufficit. Quod igitur euenire solet in angusto multa serentibus, ut impediant se sata concursu, idem tibi contingit, ut in animo nimis occupato nil utile radices agat, nichilque fructiferum coalescat; tuque inops consilii modo huc modo illuc mira fluctuatione uoluaris, nusquam integer, nusquam totus. Hinc est ut quotiens ad hanc cogitationem mortis aliasque, per quas iri possit ad uitam, generosus, si sinatur, animus accessit, inque altum naturali descendit acumine, stare ibi non ualens, turba curarum uariarum pellente, resiliat. Ex quo fit ut tam salutare propositum nimia mobilitate fatiscat, oriturque illa intestina discordia de qua multa iam diximus, illaque anime sibi irascentis anxietas, dum horret sordes suas ipsa nec diluit, uias tortuosas agnoscit nec deserit, impendensque periculum metuit nec declinat. (FRANCESCO) Heu mi misero! Nunc profunde manum in uulnus adegisti. Istic dolor meus inhabitat, istinc mortem metuo. (AUGUSTINUS) Bene habet! torpor abscessit. Sed quoniam iam satis hodiernum colloquium absque intermissione protulimus, reliquis, si placet, in diem proximum dilatis, nunc aliquantisper in silentio respiremus. (FRANCESCO) Peroportuna duo quidem languori meo: quies et silentium.