[4,0] SATIRA IV. IN PRINCIPUM SUPERBIAM, LIBIDINEM ET INSCITIAM. 1 Rem populi tractas! (barbatum hoc crede magistrum Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.) Quo fretus? die hoc, agni pupille Pericli ! Scilicet ingenium et rerum prudentia uelox 5 Ante pilos uenit? dicenda tacendaque calles? Ergo, ubi commota feruet plebecula bile, Fert animus calidae fecisse silentia turbae Maiestate manus! Quid deinde loquere? « Quirites, Hoc, puto, non iustum est; illud male; rectius illud. » 10 Scis etenim iustum gemina suspendere lance Ancipitis librae; rectum discernis, ubi inter Curua subit, uel quum fallit pede regula uaro; Et potis es nigrum uitio praefigere theta. Quin tu igitur, summa nequidquam pelle decorus, 15 Ante diem, blando caudam iactare popello Desinis, Anticyras melior sorbere meracas? Quae tibi sumina boni est? uncla uixisse patella Semper, et assiduo curata cuticula sole... Exspecta: haud aliud respondeat haec anus. I nunc 20 Dinomaches ego sum! suffla. Sum candidus! Esto, Dum ne deterius sapiat pannucea Baucis, Quum bene discincto cantauerit ocima uernae. Ut nemo in sese tentat descendere, nemo! Sed praecedenti spectatur mantica tergo. 25 Quaesieris: « Nostin’ Vectidi praedia? — Cuius? Diues arat Curibus quantum non miluus oberret: Hunc ais? hunc, dis iratis Genioque sinistro, Qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit, Seriolae ueterem metuens deradere limum, 30 Ingemit : Hoc bene sit! tunicatum cum sale mordens Cœpe; et, farratam, pueris plaudentibus, ollam, Pannosam faecem morientis sorbet aceti. » At si unctus cesses, et figas in cute solem, Est prope te ignotus, cubito qui tangat, et acre 35 Despuat in mores, penemque arcanaque lumbi Runcantem, populo marcentes pandere uuluas. Tu quum maxillis balanatum gausape pectas, Inguinibus quare detonsus gurgulio exstat? Quinque palaestritae licet haec plantaria uellant, 40 Elixasque nates labefactent forcipe adunca, Non tamen ista felix ullo mansuescit aratro. Caedimus, inque uicem praebemus crura sagittis Viuitur hoc pacto. Sic nouimus : ilia subter Caecum uulnus habes; sed lato balteus auro 45 Praetegit. Ut mauis, da uerba, et decipe neruos, Si potes. — Egregium quum me uicinia dicat, Non credam? — Viso si palles, improbe, nummo; Si facis in penem quidquid tibi uenit amarum; Si puteal multa cautus uibice flagellas, 50 Nequidquam populo bibulas donaueris aures. Respue quod non es; tollat sua munera cerdo: Tecum habita : et noris, quam sit tibi curta supellex.