[0] SATURA II. VOTA HOMINUM NEFANDA STULTAQUE DAMNAT. Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, Qui tibi labentes apponit candidus annos Funde merum Genio. Non tu prece poscis emaci Quae, nisi seductis, nequeas committere diuis: 5 At bona pars procerum tacita libauit acerra. Haud cuiuis promptum est, murmurque humilesque susurros Tollere de templis, et aperto uiuere uoto. « Mens bona, fama, fides! » haec clare, et ut audiat hospes: Illa sibi introrsum, et sub lingua immurmurat: « O si 10 Ebulliat patrui praeclarum funus! » et: « O si Sub rastro crepet argenti mihi seria, dextro Hercule! pupillumue utinam, quem proximus heres Impello, expungam! namque est scabiosus, et acri Bile tumet. Nerio aiam tertia conditur uxor! » 15 Haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis Mane caput bis terque, et noctem flumine purgas. Heus age, responde; minimum est quod scire laboro: De Ioue quid sentis? estne ut praeponere cures Hunc...— cuinam? — cuinam? Vis Staio?... anscilicet haeres 20 Quis potior aiudex, puerisue quis aptior orbis? Hoc igitur, quo tu Iouis aurem impellere tentas, Dic agedum Staio. Proh Iupiter! o bone, clamet, Iupiter! » At sese non clamet Iupiter ipse? Ignouisse putas, quia, quum tonat, ocius ilex 25 Sulfure discutitur sacro, quam tuque domusque? An quia non, fibris ouium Ergennaque iubente, Triste iaces lucis euitandumque bidental, Idcirco stolidam praebet tibi uellere barbam Iupiter? aut quidnam est, qua tu mercede deorum 30 Emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis? Ecce auia, aut metuens diuum matertera, cunis Exemit puerum, frontemque atque uda labella Infami digito et lustralibus ante saliuis Expiat, urentes oculos inhibere perita. 35 Tunc manibus quatit, et spem macram supplice uoto Nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedes. Hunc optent generum rex et regina! puellae Hunc rapiant! quidquid calcauerit, hic rosa fiat! Ast ego nutrici non mando uota: negato, 40 Iupiter, haec illi, quamuis te albata rogarit! Poscis opem neruis, corpusque fidele senectae. Esto, age; sed grandes patinae tuccetaque crassa Annuere his superos uetuere, Iouem que morantur. Rem struere exoptas, caeso boue, Mercuriumque 45 Arcessis fibra : « Da fortunare Penates; Da pecus, et gregibus fetum! » Quo, pessime, pacto, Tot tibi quum in flammis iunicum omenta liquescant? Et tamen hic extis et opimo uincere ferto Intendit : iam crescit ager, iam crescit ouile, 50 Iam dabitur, iam, iam... donec deceptus et exspes Nequidquam fundo suspiret nummus in imo. Si tibi crateras argenti incusaque pingui Auro dona feram, sudes, et pectore laeuo Excutiat guttas laetari praetrepidum cor. 55 Hinc illud subiit, auro sacras quod ouato Perducis facies: nam, fratres inter ahenos, Somnia pituita qui purgatissima mittunt, Praecipui sunto, sitque illis aurea barba. Aurum uasa Numae Saturniaque impulit aera, 60 Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat. O curuae in terras animae, et cślestium inanes! Quid iuuat hos templis nostros immittere mores, Et hona dis ex hac scelerata ducere pulpa? Haec sibi corrupto casiam dissoluit oliuo, 65 Et Calabrum coxit uitiato murice uellus; Haec baccam conchae rasisse, et stringere uenas Feruentis massae crudo de puluere iussit. Peccat et haec, peccat; uitio tamen utitur: at uos Dicite, pontifices; in sacro quid facit aurum? 70 Nempe hoc quod Veneri donatae a uirgine puppae. Quin damus id superis, de magna quod dare lance Non possit magni Messalae lippa propago Compositum aius fasque animo, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto! 75 Haec cedo ut admoueam templis, et farre litabo.