Ars ueterinaria. PELAGONIUS ARZYGIO SUO SALUTEM (Prooemium) frequentissime te equos laudare, amare semper uehementer admirarer - nec inmerito rem tam nobilem, rem omnibus gratam amare non desinis, siquidem Sol ipse dominus orbis, decus mundi, solo equorum ministerio contentus cotidie nobis aut cum ipsis aut per ipsos reddit optabilem lucem - imitarer quidem te et ipse, ut de ipsorum laudibus aliquid scriberem, si digna proferrem : nunc pauperem linguam nullus aut modicus sermo protelat, qui tamen tunc proferendus est, cum curas aut medicinas ipsorum loqui coepero. Tu lauda qui potes, tu dignus sermone prosequere, mihi sufficit sanare quod amo contentusque sum me ex tua claritate florere. Tibi enim quaeritur quicquid in nobis est, nobis enitet quicquid in te est. Curas igitur et medicinas, quibus ut sanum et uegetum corpus in animalibus, praesertim in equis perseueret, iste liber loquetur : quem ut libenter suscipias, libentius legas deprecor. Vale. In hoc libro haec sunt medicinae : (Capitula) I. Curae ad morbum omnem. II. Remedia ad maciem. III. Curae ad febrem. IIII. Curae ad armos. V. Curae ad caput uel ad capitis dolorem et ad glandulas. VI. Remedia ad tusses omnes uel ad uulsos. VII. Curae ad strophum. VIII. Curae ad dysurian. VIIII. De laeso dorso et de pilo totius corporis. X. Ad eos quibus membra deficiunt et ad bulimum. XI. Curae ad flemina. XII. Curae ad suspirium. XIII. Curae ad hydropem uel ad splenem et ad tympaniticum. XIIII. Item de lumbis uel de renibus, coxis aut gambis. XV. Item de articulis uel de pedibus uel collo. XVI. Curae ad ozaenas. XVII. Ad opisthotonos. XVIII. De dentibus. XVIIII. Praecantatio ad equos hordiatos. XX. De muris aranei morsu uel de percussu phalangionis uel uiperae. XXI. Curae et potiones ad colicos uel ad eos qui faeno malo laeduntur. XXII De caudae mobilitate. XXIII. Medicamina ad robur. XXIIII. Ad eos qui sanguinem meiant aut cacant aut per nares mittunt aut uomunt aut si sanguis nimius per uenam percussam exierit. XXV. De uulneribus uel de emplastris. XXVI. De scabie. XXVII. De lethargo. XXVIII. Potiones omnes et omni tempore necessariae. XXVIIII. De rabie uel de cursu lunae uel de insania equi uel de paralytico. XXX. Curae oculorum omnes. XXXI. Compositiones malagmae. XXXII. Compositiones caustici. XXXIII. De haustu hirudinis et de tumore testium et de uermibus et de cossis. XXXIIII. De uerrucis pecorum. XXXV. De farciminoso. (Praefatio) PELAGONIUS FALERIO SUO (1) Equos circo sacrisque certaminibus quinquennes usque ad annum uigesimum plerumque idoneos adseuerant, usibus autem domesticis a bimo usque in annum tricesimum necessarios esse apud diligentissimum dominum certissimum est. Annorum notae cum corpore mutantur. Nam dum bimus et sex mensum est, medii dentes superiores cadunt ; cum quartum annum agit, iis qui canini appellantur deiectis alios adfert. Intra sextum deinde annum molares superiores cadunt ; sexto anno quos primo mutauit, exaequat. Septimo omnes explentur aequaliter et ex eo dentes cauatos gerit, nec postea quot annorum sit, manifesto comprehendi potest nisi a subtilissimo et a diligentissimo homine. Quaedam enim signa aetatis proprii corporis natura permisit, quae nos magis oculis comprehendimus quam legendo addiscimus. Decimo tamen anno tempora cauari incipiunt et supercilia nonnunquam canescere et dentes prominere. Duodecimo anno nigredo in medietate dentium apparet. Sane domesticis pecoribus, id est domitis et freno adsuetis diligentia inuenit, ut annos in labris comprehendas ; rugas igitur a rostro incipientes numerabis, annos numerus rugarum ostendit. Difficile est an et non domito pecori rugas inuenias. (2) Talem autem equum aut comparare aut e gregibus eligere philocalum dominum conuenit, ut sit exiguo capite, nigris oculis, naribus et arrectis, ceruice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et numeroso pectore, grandibus armis et rectis, musculis in toto corpore extantibus, lateribus inflexis, spina duplici, uentre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, cauda longa et non setosa quia abdecet, rectis cruribus, tereti genu paruoque neque introsum spectante, clunibus et femoribus torosis ac numerosis, ungulis nigris et altis et concauis, quibus coronae mediocres superimpositae sint. Sic uniuersum corpus compositum, ut sit grande, sublime, erectum, agile ab aspectu quoque et longo, quantum figura permittit, rotundum. (3) Mores autem laudantur, qui sunt ex placido concitati et ex concitato mitissimi. et ad obsequia reperiuntur habiles et ad certamina laboremque promptissimi. Si uolueris scire, an admissarius utilis progeneret uel an uere progeneret, semen eius digito contactum ut filum ducito : quod si aliquantulum durauerit incorruptum, utilem admissarium Hipparchus adseuerat ; si statim fuerit ruptum uel non ut uiscum digito haeserit, inutilem dicimus minimeque admittendum. I. Ad morbum omnem. PELAGONIUS FESTIANO (4) Congruum est etiam medicinas aut potiones quibus morbi expellantur, addiscere. Morbos plerumque equi concipiunt aut lassitudine aut aestu aut frigore aut fame aut , cum diu steterint, subito ad cursum fuerint stimulati, aut si suo tempore urinam non fecerint, aut sudantes et a concitatione statim biberint. Quibus remedia haec a maioribus profuisse accepimus et facientes nosmetipsi experti sumus. (5) Ad omnem morbum, Gallicani u.c. cons. to diapente : gentianae, aristolochiae, bacarum lauri, murrae, rasurae eboris. Omnia haec aequis ponderibus tunsa et cribrata adunantur et puluis confectus reponitur et in necessitate profertur et datur sic : cocleare grande plenum uino mixtum faucibus cotidie infunde, cum necessarium erit. Certissimus et salutaris puluis est. (6) Ad morbum, Litori Beneuentani c.u. primo depectorandus est, deinde inter coxas deplendus est, sed (et) si necessitas fuerit, et detemporandus. Cibum debebit accipere multiplicem Id est hordei farinam, seminis farinam id est far cantabrum, faeni modicum. et facies potionem huiusmodi, quam dabis per nares : centauream, absinthium, peucedanum aequis ponderibus decoquis in uino sufficienti et dabis per nares. (7) Item aliud. cucumerem siluaticum teris aut radices ipsius contundis et cernis et cum uini sextariis III commisces et nitri triti et creti unc. semis. Simul omnia diligenter teris et inde potionas diebus quinque. Praeterea puluerem de radicibus cucumeris siluatici uel ipsum cucumerem tritum in aquam mittis, quam poturus est qui patitur morbum. (8) Item puluis Optati faciens ad morbum et ad omnia. Libram herbae Sabinae , trixaginis unc. III, centaureae unc. II, aristolochiae unc. IIII, bacarum lauri unc. II, murrae unc. IIII : omnia contundes et cernes et in puluerem minutissimum redigis et, cum necesse fuerit, cocleare unum grande plenum cum uini sextario faucibus infundis. (9) Item aliud ad morbum, Caystri Siculi mangonis. Radices ebuli et radices urticae aequis ponderibus liquamine infusas in mensuram trium ouorum triduo infundes. Facies inde colatum per linteolum, naribus mensura unius oui mittes per triduum. (10) Item aliud ad morbum articularem. Sanguinem de omnibus articulis detrahito et uite alba articulos circumdato et pice liquida articulos circum unguito, et frequenter deambulet et cibo abstineto ; hordei sane triti et cribrati mittas sext(arios) IIII cum cucumere siluatico. Satis prodest. (11) Ad morbum regium. Intellegitur autem morbus regius (sic) ex oculis uel maxime, nam aut sulphurei aut felliti admodum sunt. Haec ualetudo uel causa morbi ex abundantia fellis nonnunquam euenit. Curabis sic : asparagi siluatici radicem contundes et in aquae congium mittis et ad tertias decoquis et per cornu naribus infundis et patieris equum diutius suspensum durare. Quod si maior causa exegerit, addis ad potionem suprascriptam liquaminis summi cyathos III. (12) Ad morbum. si coeperit de incertis pedibus claudicare uel pedes intumuerint, periculosissima quidem res est, curatur autem sic : sanguis de utraque parte ceruicis mittitur, ut usque ad summam fatigationem deducatur animal, post uuam lupinam cum melle et aqua cisternina dato usque ad sanitatem. (13) Item aliud. Primi liquaminis calicem plenum in nares mittito, ut quam ualidissime soporetur, frigido etiam loco stabuletur. Coriandri sane et cucumeris agrestis folia et radices et mellis quod satis est, cum uino dato, post porri suci acetabulum plenum faucibus infundito ; offas etiam impares dabis, erui farinam uino sparsam per triduum, fabae fresae hem(inam) bene tritae cum uino optimo, ut pridie eam infundas et alia die conteras, adicies et mellis aliquid et butyri aequis partibus : cum uino tepido dandum est. (14) Item ad morbum. Cum coeperit iumentum claudicare modo de prioribus, modo de posterioribus, primum corpus eius perunguito oleo et uino et potiona hac potione decocta : argiui unc. III, centaureae unc. V, (in alio sic : centaureae unc. VI) scopae regiae unc. I, serpylli unc. VI, hyssopi unc. III, trixaginis unc. I, artemisiae odoratae unc. I, trifolii acuti unc. I, rutae siluestris radicis unc. VI, hieraebotanes unc. III, uettonicae unc. III : omnia mulsa decoque et potiona. (15) umores morbi articularis. Sanguinem de articulis detrahito, creta cimolia in aqua uel lotio infusa, aceto permixta, cum bubulo stercore et cymino, quod satis erit, mixto et cum sinopide loco imponis. Sanus fiet. (16) (Et) ad morbum articularem. Cariotae unc. V, silis Gallici unc. X, casiae , nardi unc. III, herbae chamaepityis unc. III, uettonicae unc. VI, iris Illyricae (sil) - III, piperis albi unc. III, murrae I, abrotoni - X, marrubii unc. III, santonici - III : haec omnia colata cum uino et diligenter trita et cribrata dabis. (17) Sin autem articuli obdurauerint, scito eum elephantino morbo laborare. Curabis sic : sanguinem de tumoribus detrahe, potionem dabis sic : coquis tisanam cum catulo breui, post triduum sanguinem de matrice detrahe et potiona suco faeni Graeci cum melle, et iterum sanguinem de articulis detrahe, potiona puluere quadrigario. (18) Item puluis Pelagoni apopiras. Ciconiam quae adhuc non stat, sed tamen quae iam plumulas habet, uiuam mitte in caccabulum fictilem et gypsa et in furnum mitte. Inde cum fuerit puluis factus, id est cum fuerit tosta, in mortario tere et puluerem (et) repone in olla uitrea et cum necesse fuerit, cocleare sed grande plenum cum uino Afro faucibus infunde, quamdiu sanus sit. certissimus et salutaris puluis est. (19) Item aliud. Cucumeris siluatici radices contundes ad sext. III et infundes in aquae sext. ILLI ante pridie et agitas quam diutissime et colas et sic commisces nitri Alexandrini tunsi et creti et das diebus septem. cum defuerit, aquam iunges et sic bibat : per cornu faucibus infundes. (20) Item aliud. Seminis cucurbitae Alexandrinae acetabulum unum frigis et tundis et cernis et misces uini ueteris albi ad cornua duo et agitas diu et postea colas et sic per dexteram narem diebus quinque . (21) Item ad morbum, Columellae auctoris. euincendi sunt quamuis pestiferi morbi et exquisitis remediis propulsandi sunt. Panacis et eryngii radices feniculi seminibus miscendae et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspargendae eoque medicamine saliuandum est aegrum pecus. Tum paribus casiae murraeque et turis ponderibus ac tantundem sanguinis marinae testudinis miscetur potio cum uini ueteris sextar. III et ita per nares infunditur. Sed ipsum medicamentum ponderis sescunciae diuisum portione aequa per triduum dedisse sat erit. (22) Praesens etiam remedium cognouimus radiculae, quam pastores consiliginem uocant. Ea Marsis montibus plurima nascitur omnique pecori maxime est salutaris. Laeua manu haec foditur ante solis ortum, sic enim lecta maiorem uim creditur habere. Usus eius traditur talis. Aenea fibula pars auriculae latissima circumscribitur, ita ut manante sanguine tanquam litterae ductus appareat. Hoc et intrinsecus et ex superiore parte auriculae cum factum est, media pars descripti orbiculi eadem fibula transuitur et facto foramine praedicta radicula inseritur ; quam cum recens plaga comprehendit, ita continet, ut elabi non possit. Eadem inde per auriculam omnis uis morbi pestilentiaeque uirus elicitur, donec ea pars quae fibula circumscripta est, demortua excidat. Cornelius Celsus etiam uisci folia cum uino trita per nares infundi iubet. Haec facienda, si gregatim pecora laborant ; illa deinceps, is si singula. (23) Item potio Aemili Hispani mangonis ad morbum articularem. ex necessitate sanguinem de pedibus detrahe, inde murrae troglitis - III, croci selib., (sale lib.) centaureae scrp. IIII, spicae Indicae , piperis albi sem., apii seminis coclearia quinque, meconii -, propolis -, mellis sext. et nitrum in se conteris et reponis ; inde magnitudine nucis Abellanae cum aquae tepidae sextario dabis. II. Ad maciem. PELAGONIUS FESTIANO SUO AIT (24) Equos tuos sanos quidem, sed satis macilentos frequenter inspexi, quibus ut adhibeas talem diligentiam diligentissimum dominum monemus, quod etiam Cappadoces facientes corpora equorum et nutriunt et augent. Nam haec quae infra ostendimus, ipsi Cappadoces brecta appellant, quae sunt talia. Hordei modios III, fabae sext. VI, tritici sext. VI, ciceris sext. VIII, faseli sext. VIII, erui sext. IIII, faeni Graeci sext. III, et si uolueris uuae passae et nuclei sextarios singulos : de his omnibus facis modium et pridie in aqua munda eundem modium infundes, mane paululum se subsiccet et inde equus semodium accipiat et sero semodium. Hoc cotidie simili diligentia facere curabis. si sane satis macilentus fuerit, eum diebus triginta clausum in stabulo calido habebis, ita ut intus bibat et sic accipiat. Sin autem non adeo est macilentus, uiginti et uno die similiter stabuletur. Sane si post diligentiam suprascriptam satis fuerit pinguis et ne pinguedo noceat, sanguis de matrice tollatur, ne nimia pletura adferat necem. (25) Aliud quod pauperes sed diligentes facere possunt : triticum torrefactum mixtum aquae mulsae, diurnum modium castrensem praebebis diebus ultra uiginti uel quot uolueris. (26) Sane cui pellis aruerit et cibum non sentit - quod genus passionis mulomedici coriaginosum appellant, contingit autem nimio labore -, perunguendum est oleo primum rutato, ita ut omne corpus perunguas, et hac postea potione sanabis : cariotae, tracanthi, rutae siluaticae, nepetae montanae uncias singulas, apium, melilotum, absinthium Ponticum cum uino et aqua calida dabis. omnia suprascripta cum aqua coquis et sic post cum uino dabis. (27) Aliud, quod apud Tuscos amatores asturconum ego didici. Gramen quod in terra nascitur, id est radicinas ipsas, quas plerumque aratrum euertit, collectas quantas uolueris et lotas diligenter cum hordeo et cum paleis minutis dare cotidie conuenit. Nam et equis aetate adhuc minoribus praebere eundem cibum utilissimum est. (28) Aliud. Lupinos coctos, sed satis dulces, ita ut et homo manducet, ad satietatem comedendos equo praebeto. Accipere autem ultra modium cotidie debebit. Si autem dulces lupini non fuerint, strophum faciunt et dolore ipso maciem. (29) Aliud. Castaneas furnatas, tostas et tunsas in pilo cum hordeo praebeto, ita tamen ut nec satis minutae sint castaneae nec rursus integrae. (30) Haec omnia hieme facere conuenit. posteaquam receperit integrum corpus, abstineas suprascriptis cibis : tunc faba et hordeo puro nutriendus est. Custodiendum est sane, ut integra corpora praesertim in equis perseuerent, quae hoc modo custodiemus, ut cotidie manibus multorum fricetur ; ac multum prodest pressa manu subegisse terga equi, quam si largissime cibos praebeas. Multum autem refert robur corporis ac pedum conseruare, quod utrumque custodiemus si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecudes duxerimus ; aut si iter fecerint et frigus sustinuerint, frigori fomenta adhibeantur et calefacto oleo lumbi rigentur caputque et spina tepenti adipe uel uncto linantur. Si urinam non fecerit, plurima in hoc libro inuenies remedia. Lassitudini autem et labori quies remedio est, ita ut molliter cubet et in fauces oleum uel adeps uino mixta infundatur. Si aestus fuerit passus, posca cum puleio nares et faciem foueto et oua tria cum uino faucibus infundito. Ante omnia sane curae tibi sit, ut stabuletur sicco loco ; umore enim madescunt ungulae, quod facile uitamus, si aut stabula roboreis axibus constrata aut diligenter subinde mundata fuerint. (31) Item si omnis diligentia adhibita fuerit et cibaria largissima suppeditent et nihilominus adtenuatus sit equus. Etiam hoc scire te conuenit, quod frequenter equi per noctem Fatuo ficario uexantur, unde et dolore turpissimo afflicti et frequenter inquietati adtenuantur. Cui succurrendum hoc modo Cornelius Celsus iubet, ut ossa canina combusta et contusa cum axungia ueteri commixta offas impares cum uino faucibus mittas diebus octo, et locum, in quo sunt, sulphure, uino et carbonibus purifices. Erit salutare remedium. (32) Item potio incomparabilis Columellae. Macies aut languor submouetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ouumque crudum et murrae pondus denarii. Haec trita uino admiscentur atque ita faucibus infunduntur. sed et tussi et dolori uentris eadem ista medentur. III. Ad febrem PELAGONIUS AEZYGIO SUO (25) Febricitantis signa sunt caput in terram demissum nec eleuare altius ceruices poterit, oculi erunt aliquanto tumidiores et labra laxiora ; tunc crebra suspiria, tractus iliorum graues et flatus calidi. similiter et omne corpus calidum, testibus etiam laxioribus, nec non crura tardiora, nec ducenti obsequitur sed inuitus trahitur, nec se uolutare poterit sed in latere iacebit. Euenit autem plerumque febris aut nimio labore, id est cum cursu agitur et post cursum non competentibus cibis aut potionibus curatur ; aut frigore, cum diligentia congrua post frigus non adhibetur ; aut nimio aestu aut cruditate, frequentius autem hordeo nouo contrahitur. (34) Febres autem curantur sic. Sanguis de temporibus mittitur et de facie et ab omni cibo abstinetur. Tantum potum praebendum esse iubeo moderate et alia die deambulet sensim et stabuletur calido loco. Si temporis opportunitas patitur, herbis uiridibus recreandum est aegrum pecus ; si tempus in hieme est, faenum et hordeum et tisanam praebere utilissimum est. Plerumque autem etiam cum non febricitat, signa in ipso eadem inuenies, id est grauatam ceruicem, caput ad terram demissum, recumbere in latere. Hordeum praebeto : si adpetierit, sine febre est. De labore uel de ostocopo talia eueniunt. Si autem febriat, et hordeum recusat et anorectus plerumque est et tristis, solum tamen potum requirit ; febris autem triduo si perseuerauerit, moritur. Qui autem aut tactu auriculae aut uenae quae in latere est sub armum, putant se posse febrientem intellegere, uerae rationis ignari sunt, quia nec ostendunt se de uenis intellegere febrientem. Ei tamen qui de labore uel de ostocopo supradicta signa habuerit, sanguinem detrahere contrarium est, quia et labore fatigatus et sanguinis emissione exhaustus sine uiribus fit. Febrientem utilissimum est sanguinare, quia et leuiora sentit suspiria et uenae ferro relaxatae recipiunt citius sanitatem. (35) Ad febrem interiorem discutiendam : tracanthi <->, hormini seminis - II, rossyriaci optimi - II, piperis albi -, passi sext. II, opopanacis - III, lini seminis - II s., murrae troglitis - IIII, trixaginis - VIII, mali terrae - VIIII, bacae lauri <-> IIII s., turis masculi - III s., piperis nigri - II s., gentianae - III ... (36) Si equus febrierit aut macilentus fuerit uel si quid intus doluerit, mannae turis - II s., iris Illyricae selib., piperis -, bacae lauri -, apii seminis -, cum passo potionabis. (37) Ad febrientes omnes equos. Febrienti sanguinem aut de palato aut de matrice detrahe ; inde hyssopi lib., abrotoni selib., lactis caprini sext., amuli quantum aestimaueris, olei boni - III, et herbam urceolariam conteris et sucum eius expressum ceteris misce et per cornu faucibus infundes. Erit salutaris potio. (38) Potio alia. Lactis asinini sext., olei cyathos II, croci scrp., murrae scrip. II, apii seminis coclearium plenum : haec terito bene et dato cum lacte et oleo, et farinam triticeam cum aqua tepida hieme, aestate farinam hordeaciam cum aqua frigida dato. Si ilia tensa habuerit et non desinet febris, necesse est eum inuri et usta curari. (39) Item aliud. Lactis caprini hem., amulum et oua n. IIII, olei cyathum, herbam urceolarem conteres et sucum eius cum ceteris rebus misce et potiona per dies sex. sanabitur. (40) Unctiones ad febres. Rosae selib. , olei ueteris lib., aceti heminas III, olei Cyprini lib. s., portulacao et nucis amarae selib., mentae et rutae quantum sufficit, teres et uteris. (41) Si equus febrierit, ex necessitate sanguinem detrahas, et potionas sic : gentianae selib., aristolochiae - IIII, hyssopi - II, absinthii - II, abrotoni - II, caricarum selib., apii seminis selib. ; rutae fasciculum in caccabo sed pleno cum aqua decoques ad tertias. Cum uideris nigrescere, coctum est. Inde hem. cum ceteris suprascriptis misceto et per cornu in fauces infundito et hordeo abstineto. (42) Potio simplex ad febrientes equos. Faeni Graeci sucum bene coctum cum apii fasciculo et rutae et meliloto, hyssopo, cum melle per cornu dabis. IIII. Curae ad armos PELAGONIUS FALERIO SUO (43) Si armos laeserit aut sanguinem demiserit, medio fere in utroque crure uenae soluantur et turis polline cum eo qui profluit sanguis, inmixto armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus uenis admotum fasceis obligetur. Postero quoque die ex iisdem locis sanguis detrahatur et eodem modo curetur hordeoque abstineatur exiguo faeno dato. Et post triduum deinde usque in diem sextum porri sucus instar trium cyathorum mixtus cum olei hem. Faucibus per cornu infundatur. Post sextum diem lente incedere cogatur, et cum ambulauerit, in piscinam mitti conuenit, ita ut natet. sic paulatim firmioribus cibis adhibitis ad sanitatem perducitur. (44) Item aliter. Si leuiter doluerit, uino et oleo perunguito ; nam si ualidius dolet, uentum in armum mittito et pertundito a summa iuba infra digitos octo, ne cartilaginem tangas. Cum inflaueris, uirga molli armum caedito et sale et oleo confricato ipso die, et postero die tracta uteris, cuius haec erit compositio. Simulae sext. II, si non habueris, pollinem triticeam, cum aceto et cum ouis duobus, sed de ouis album per se mitte, adicito et turis - s. : haec omnia manu subigito et armo inducito et per dies multos armum aqua calida foueto, ut madefiat. Cotidie tractam imponito, inde uino puro armum foueto, et bacae lauri selib., olei sext., nitrum etiam et bacas contundito et cribro minuto cribrato et in unum omnia suprascripta misceto, ante tamen aqua calida armus perfundatur et in sole suprascripto medicamine curetur, inde synchrismate , et si (fuerit necesse aut) eiecerit ex more ad rotam (et necesse ex more ad rotam) armum reponito et suprascriptis medicaminibus curato. Si non profuerint, ultimum est ut inuras. (45) Unctio ad armorum dolorem. Aphronitrum, uinum, oleum, passum, axungiam, bulbos in se uniuersa permisces et inde armos perfricas. (46) Calefactio ad armos. bacarum lauri lib. , nitri lib., sulphuris uiui - III, picis liquidae sext. II : omnia bene tunsa uino et oleo permisce et uteris. V. Curae et medicamina quaecunque in capite possunt esse PELAGONIUS FALERIO SUO (47) Capitis dolorem indicant lacrimae et aures proectae et ceruix ad terram demissa et facies incerta. Huic sanguinem de ore detrahe et da potiones, quae uentrem moueant. Si tumor fuerit, plerumque periculum adfert. Curari debet iis potionibus, quae uentrem mouent ; similis est enim cura iis qui hordiantur. Sin autem uentris fluxus cito steterit et oculi albi fuerint, nihil mali euenit ; oculos tamen cura. (48) Ad capitis grauedinem. Ante omnia purgandum est caput, purgandum autem hoc modo : inulam, euphorbium, turis pollinem uino decoque et sole calido naribus infundito. Post modicum olei rosacii aliquantulum, propter uim medicaminis, in nares mittito. (49) Ad dolores auriculae. Aceti acris aliquantulum cum oleo ueteri et cum aphronitro in aurem mittito ; aut uermiculos, porcelliones qui appellantur, cum butyro et rutae uno fasciculo in oleo ferueant, et cum tepuerint, in aurem mittito ; aut adipes gallinae percolatas cum nardo in auriculas mittito. (50) Sin autem cerebrum commotum habuerit, diligentius sanari debet, ne periculum adferat. Signa tunc in ipso haec erunt : peruersus ambulabit pedibus incertis et interdum cuilibet aut stipiti aut iacentibus lapidibus pedes offendit coxamque contrahit. Si mula erit, iungatur artius iugo, ita ut sudore et labore omnis dolor discutiatur, ut post laborem melius curetur. Curabis autem his : bacas lauri numero XX et nitri lib. terito minute et rutae manipulum uiridem cum aceto, et oleo laurino tepefacto perunguito caput medium inter aures et lanatam pellem madentem his medicaminibus pro cerebellari superimponito. (51) Item aliud. Farinam hordeaciam mixtam resinae durae imponito. Curare autem debes, ut reliqua pars corporis aliis potionibus nutriatur. Cancros fluuiaticos tunsos et mixtos lactis caprini sext. et olei cyatho colato per os infundito. Si parum cancri uel lac suppeditauerit, aquam mulsam facito de mellis cyathis III, piperis albi p. I, croci scrip., apii seminis scrip. II : haec conterito et dato per os. (52) Ad capitis purgationem. Malum terrestre legis et findis in multas partes et contra solem aut in furno siccas et tundis in pilo marmoreo diligenter et cernis et inde caput purgas. (53) Item aliud. Farinam hordeaciam cum pastillis, qui suprascripti sunt, per aestatem, si per hiemem, cum farina triticea eodem modo dabis. (54) Item si aures doluerint, diligentius curato, ne insaniam conuertatur. Ante omnia debes diligenter aures purgare, ne quid intrinsecus sit, quod aut dolorem faciat aut laedat. Si nihil horum inest, spongiam mollem nitro et aqua maceratam in auriculam mittito et una nocte eadem spongia in auricula perseueret. Postero die foueto aurem nitro et aqua calida, usque cum dolor elimetur. (55) Item si aqua fuerit in aurem ingressa, oleum uetus et acetum aequis ponderibus adiecto nitro in aurem mittito et lanam superimponito. Si uulnera erunt, lipara curantur. (56) Si equus glandulas habuerit inter maxillas, eximito ferro. Si necesse fuerit, et urito, ustum curato sale et oleo diebus octo ; inde nitro et aqua diluito, si nitrum non fuerit, lotio calido aut lixiuo. Post uinum cum oleo et farinam de eruo imponito per triduum, inde uino et farina hordeacia curato usque ad sanitatem. (57) Si parotides habuerit in faucibus uel tubercula apparent, fomenta imponito, ut et maturentur et aperiantur, et cum aperuerint, linteola minuta cum oleo et aceto uulneribus imponito, usque cum pura sint et munda. Inde Lycio et medicamine suprascripto curato, et cum ad sanitatem eadem uulnera peruenerint, de malis granatis siccis puluerem facito et spargito. sanabis. (58) Si caput a pletura aut a perfrictionibus plenum habuerit, sanguis aut de temporibus aut de ore emittendus est et cretae duas partes et unam partem calcis uino austero temperabis et calidum capiti impones. (59) De umoribus narium, qui a quo loco exeant ut facile intellegamus. Muccus limpidus cotidianus est nec te terreat ; crassus candidus a cerebro ; rubeus tenuis frigidus a perfrictionibus ueteribus ; caeruleus leuis ab interioribus, qui febres indicat ; crassus spumosus a pulmonibus, qui suspiriosos ostendit ; faecaceus spissus a glandulis. Haec sunt quae maxime obseruare debemus et memoriae tradere. (60) Equus si cerebrum percussum habuerit, hinc intellegere poteris : spasmos repente patietur, horret, timet, is cibum, hordeum recusat, totus in priorem partem se tendit. Utilissimum est sanguinem de temporibus mittere et spongiam Afram maceratam aequis partibus rosa et aceto capiti imponere et cibos uirides praebere. Si nec cibos uirides appetierit, fabam molitam cum farina triticea et aqua mulsa per cornu in fauces infundito, quamdiu cibos uirides appetat, quos aqua salsa macerabis. (61) Si equus glandulas habuerit, farinam hordeaciam cum aqua mulsa et resina et axungia calidam impones, donec foras erumpent ; et si uulnera fuerint, traumatico curabis, et si parotides fuerint, similiter curabis. (62) Ad capitis pondus et si per nares satis mittit, potionabis hac potione : sinapis acetabulum cum mellis acetabulo diligenter teres et cum uini hemina potionabis diebus nouem. Salutarem dicunt. (63) Si cui equo in naribus cartilago fuerit rupta et sanguis nimius eruperit et abstineri non potest, spongiam cum aceto et turis polline imponito, quamdiu uulnus fiat ; uulnus autem traumatico curato. (64) Ad parotides. Cataplasmabis triticea polline, resina et aceto et axungia. Postea cum maturuerint, exsecato. (65) Item sanguinem de palato cum tuleris et supprimere eundem sanguinem non potes, spongiam frigidam imponito et caput et os et renes et testes aqua frigida foueto. Si edere(?) non potuerit, acaciam nigram, turis pollinem aequis ponderibus aceto acri temperabis et toto capiti superimponis. (66) Si equo lingua incisa fuerit. Linguam consuito, irinpinsitam melle subigito et imponito et uino lauato eo die, et si perseuerat, usque ad sanitatem. (67) Unctio capitis. Rosacium, castoreum, nuces amaras, rutam uiridem aceto commisce et sic utere. (68) Item ad strumam et parotidas. Cerae dragmas XXVIII, resinae terebinthinae dragmas XXVI, galbani dragmas IIII, hammoniaci dragmas XIIII, olei aestate cyathos VI, hieme olei cyathos VIII. (69) Item si dentes aut gengiuae doluerint equo, hordeum integrum deuorat et corpus attenuat. Tunc gengiuae intumescunt et saliuae defluunt. Tu diligens, ne quid diligentiam subterfugiat, etiam hoc curare de(resinae terebentinae dragmas XXVI, mellis dragmas ... galbani dragmas IV et, pondus autem mellis non inueni, quantum mittendum sit)bes : cretam cum aceto acerrimo misceto et calidam in maxillis imponito diebus sex et ter in die melle et mali granati cortice tunsa gengiuas perfricato. (70) Ad glandulas. Axungiam ueterem cum alio purgato et simul tunso diligenter malaxas et inde glandulas foris aut fauces perunges. VI. Curae et medicinae ad tusses omnes uel ad uulsos, apopiras Pelagoni PELAGONIUS AEZYGIO AIT (71) Arum Gallicum tundis et purgas in pilo marmoreo et iungis axungiam ueterem et simul diu tundis et facis pastillos, quos in melle et oleo et passo et ouis bene mixturatis tinguis et per triduum deicis, aut resoluis et per cornu dabis. (72) Item aliud Emeriti mulomedici. Fabae fresae, id est lomentum, - VI infundis in passi sext. III et mittis in mortarium piperis grana XXX et teres. Item adiunges seui hircini lib. et teris simul, postea adiungis et fabam infusam cum passo et omnia simul diligenter deteris et per cornu dabis triduo. (73) Item aliud. In uino ueteri infundes fabam et postea deteris adiuncto oleo, tantum quantum duplum fuerit uinum, id est ut sint uini sextarii III, fabae sextarius, olei sextarius : haec omnia simul deteris et dabis per triduum. (74) Item aliud etiam ad uulsos. In conditi sext. II infundis ante triduum fabae hem. et sic teres diligenter et dabis triduo. (75) Item aliud. Arum Gallicum tundis diligenter et postea commisces simul herbam parietariam teneram et simul denuo tundes diligenter adiuncta axungia ueteri. Haec omnia simul denuo tundes et facis pastillos, quos impares per triduum dabis in melle et butyro. (76) Aliud ad tussem cotidianam. Porros decoques et cum herba parietaria bene tunsa commisces et iterum tundis et facis pastillos, quos in ouis et oleo rosacio et passo et melle dabis per triduum. Quo tamen triduo et sucum ipsius conditurae per cornu deicis adiuncto suco herbae parietariae. (77) Ad tussem uiatoriam, Pelagoni. Laser iuxta modum magnitudinis nucis Abellanae minoris in uino ueteri deteris et una die per cornu dabis. (78) Ad tussem, quae pulmonibus nascitur uel si renes percussos habuerit aut ex nimio sudore complutum fuerit, sic curabis : pastillos facies costi - II, hyssopi fascem, panacis radicis - III, murrae troglitis - IIII, meliloti - IIII, et nuclei uiridis - IIII, marrubii masculi - I, centaureae <-> III : haec omnia tunsa et cribrata cum optimi mellis hemina in uas mittes et coquis ; cum pastillum fuerit factum, uteris. (79) Aliud ad tussem. Marrubium cum murra et ture et uino optimo potionabis. (80) Aliud ad uehementiorem tussem uel si male os ei oluerit uel lacrimae decident, potionabis sic : mannae <-> IIII, murrae <-> IIII, turis - II, croci - I, tracanthi - I, mellis despumati - IIII, hyssopi fascem I : uino albo omnia mixta dabis, donec sanus fiat. Aquam sane tepidam praebebis. (81) Aliud tussim, quae pulmonibus nascitur. Hyssopi fasciculum, murrae troglitis - I, croci - I, laseris scrip. V, dauci Cretici - II, herbae Sabinae - II, dictamni scripl. III, castorei sem., mannae croci - II, opii - I, nasturcii - I : omnia melle et aceto decocta permisces et uteris. (82) Ad tussem uel ad grauedinem capitis. Oleum rosacium uel certe simplex, sed summum, cum aqua calida sed tepida per narem deicis per triduum. (83) Ad tussem uel ad uulsos. Arum Gallicum tundes diligenter et postea herbam parietariam, et denuo simul tundis et sic adiungis axungiam ueterem, et omnia simul tundis diligenter et facis pastillos, quos in melle et butyro deicis per triduum. (84) Glutinatoria ad uolsos siue hiemalis. Tracanthi - II infundis in calida et mittis in caccabum faeni Graeci hem. infusam et lini seminis hem., seui hircini lib., medullae ceruinae - II, radiculae draconteae - II, II, piperis - II, lini seminis fricti sext., cardamomi semunciam, uuae passae sext., nuclei sexi, mellis p. II : omnia trita bene melli bene calefacto et cocto adiungis et agitas diu et facis pastillos ad modum nucis, quos ternos diurnos deicis diebus septem aut ultra. (91) Ad tussem grauem. Ante omnia purgandum est corpus tussientis, purgabis autem sic. Cucumerem siluaticum uel radicinas eius cum nitro Alexandrino conteres et iniuncto uino ueteri deicis per cornu et post diem tertium remedia adhibebis talia. Scillae uastiores partes quattuor tundis diligenter et adicis laseris summi tantum quantum fabae magnitudo est, et commisces uini albi sext. et olei ueteris libra et denuo omnia simul deteris et potionas per cornu per os. (92) Sane laser uino resolues. et suffis illum istis suffimentis : sandaracae I et asphalti unc. I, alium et cepas omnia aequaliter ponderas et teris et facis partes tres, de quibus singulis per singulos dies positis in carbonibus suffis. Sane caput illi coperis et oculos illi ligas. Quem posteaquam suffieris sic potionas. Vino sucido commisces adipes ceruinos sufficientes uel berbecinos, quos resoluis cum uino et adiungis modicum cerae et teris et cum tepet per cornu deicis. (93) Item aliter. ??????? quod Graeci appellant, Latini herbam marrubium, deteris et cum oleo, modico sale et uino sucido commisce et potionas. (94) Pastilli ad tussem. Petroselini Macedonici semunciam, dauci - I, murrae - I, spicae nardi -, costi -, tracanthi -, iris pistae -, acori - I, piperis -, croci -, guttae hammoniacae -, casiae - I : haec omnia tundis et cernis et ex aqua mulsa pastillos facies, quos tussientibus ex passo dabis. Sane tracanthum ante pridie in mulsa infundis. (95) Potio ad omnes tusses. Tracanthi - I, hormini seminis libra, cymini -, croci - I, murrae -, spicae nardi -, piperis - I, passi sext. II. (96) Ad tussem siccam et ad arteriam constrictam et ad suspirium et ad spasmum. Hyssopi selib., faeni Graeci selib., lini seminis selib., tracanthi selib., ari Gallici selib., rutae uiridis selib., alium sane coctum usque ad tertias et da tussienti per triduum, uolso per dies nouem. Certissimum est remedium. (97) Ad tussem ueterem et ad suspirium et ad anhelitum et ad synanchen prodest, si mox dederis styracis rubeae - III, murrae troglitis - II, iris Illyricae unc. II, galbani unc. II, resinae terebinthinae unc. III, herbae symphoniacae unc. I, opii semunciam. (98) Ad tussem equorum. Mellis selib. , axungiae lib., caricas numero XV, pineam unam comburito diligenter et puluerem facito, addito et heminam liquaminis boni et cum coliculis coctis offas facies et dabis. Satis prodest. (99) Ad tussem, Emeriti mulomedici. Hederae folia et populi albae aequo pondere teris et cum uino albo per narem deicis. (100) Aliud. Iunci semen cum faeno commisces. (101) Aliud. Rutae folia mollia teres et cum uino candido per nares deicis et faenum quod manducat, suco cucumeris siluatici spargis ; melius est tamen omnibus cucumeris semen miscere cum uino et radicem ipsius siccam et pisatam cum hordeo commixtam dare. (102) Ad tussem uel ad suspirium, apopiras Pelagoni. Sulphur uiuum et rosmarinum cum melle et cum uino mixtum per sinistram narem mittes. (103) Ad tussem. Panacis radicem pisatam, uini heminam, olei cyathos III per os deicis aut per narem sinistram. (104) Aliud. Radices tritas cum uini hemina per narem sinistram deicis. (105) Aliud. Rorismarini scrp. IIII, murrae scrp., croci scrp. II cum uini sext. et olei hem. mane per narem deicis, heminam in die. (106) Aliud. Anethi acetabulum unum, iris acetabulum, rutae scrp., olei heminam dimidiam mane per os deicis. (107) Ad suspirium uel ad tussem. Mori radicis tertiam partem scripuli aut heliotropii scripulum dimidium diligenter tritum cum uini calidi hemina per os deicis. (108) Ad tussem, Columellae. Recens tussis celerius sanatur pinsita lente et a ualuulis separata minuteque molita. Aquae calidae tantundem mensurae lentis misceto ac faucibus infundito per triduum. Certissimum remedium est. Vetus tussis discutitur porri suco trium cyathorum cum olei hemina compluribus diebus in fauces infuso. (109) Ad tussem uel ad uulsos. Panacis radicis unc. II, sulphuris uiui - I, turis masculi - II, murrae troglitis - I in unum contundes et coclearia II cum duobis ouis et uino faucibus infunde. Certissimum et salutare remedium est. (110) Ad tussem physicum, Emeriti mulomedici. arboris ulmi partem comburito et in cinerem leuem, id est fauillam quam appellant, tundito et in aqua colari permittito. Inde aquam ipsam, id est lixiuam cum aequa mensura olei adiunctis tribus ouis dato per dies quot uolueris. (111) Ad tusses ueteres et uomicas. Sucum marrubii exprimito p. unius denarii, caricas siccas id est ficus n. XXV, mellis Attici aut Siculi sext. s. in olla noua decoquito ad dimidias. Cum decoxeris, eodem adicies murrae troglitis -, dauci -, casiae fistulae - s., cinnami sem., turis masculi -, aristolochiae - II, opopanacis -, iris Illyricae - s., panacis radicis - ; haec omnia conterito et in olla, in qua ficus et mel bullierit, sinito uti ferueat paulisper et se animet. Deinde eximito et condito in uas rude ligneum aut plumbeum et uteris, coclearia bina. Si non habueris mel Atticum, uteris Siculo. (112) Ad suspirium siue ad tussem. Herbam urceolariam, bacas lauri, herbam Iouis, radicis cucumeris siluatici scrp. V in unum contusa et cribrata potionem dabis ex aquae hemina et olei cyatho. (113) Ad uulsos siue ad tussientes. Lenticulae tostae et tritae et cribratae et lini semen et faenum Graecum : haec friges et cribrabis et ex singulis coclearia singula dabis et arum Gallicum admisces quantum uoles. (114) Ad tussem. Schoenuanthus p. XIIII, opopanacis p. XIIII, spicae nardi p. XIIII, murrae p.XIIII, opii p. XIIII , croci Siculi p. XIIII, folii nardini p. XIIII, costi p. XIIII, mellis Attici p. XII. VII. PELAGONIUS FESTIANO AIT (115) Sollicito tibi de singulis curis pecorum etiam ad dolorem uentris uel ad strophum remedia exquisita de multis auctoribus mittenda curaui, ut passionibus singulis congrua remedia adhibeas. Et primo diligenter signa inspicias, dehinc prout exegerit passio, promenda medicina est. (116) Ad uentris dolorem siue ad strophum. panacis radicis scrp. II, aristolochiae scrp. cum uino dabis. (117) Aliud. Erucae seminis acetabulum cum uino teres et potionabis. (118) Si equus peduculos in intestinis habuerit, intellegitur cum frequenter torquetur. Coriandri sucum, sinapi, opopanacis paululum cum (in alio inueni singularum specierum p. quaterna dena esse, non quaterna, sicut supra scriptum est) mulsa et oleo modico dabis faciliorque cura est, si hordeo muriam asperseris. (119) Ad dolorem uentris. Nasturcii semen cum uino et oleo tritum tepefactum dabis , aut lixiuam cum uini sextario et aliquantulum salis candente ferro tepefactum dabis. (120) Aliud. Stercore humano palatum fricato. (121) Ad dolorem uentris praecantatio. Manu uncta oleo uentrem perfricato cum hac praecantatione : "tres scrofae de caelo ceciderunt, inuenit eas pastor, occidit eas sine ferro, coxit eas sine dentibus : bene coxisti, bene coxisti, bene coxisti." (122) Item aliud. Peduculos tres humanos, ita ut non eos nomines, sed statim sublatos de aliqua uesticula in aurem dextram equi mittito. (123) Item aliud. Caponem siue gallum aut palumbam per uentrem ei et dorsum ter traicito, ita ut eum fasciare uidearis ; uiuum dimittito. Certissimum remedium. (124) Ad strophum equi. Lixiuum tepidum cum oleo et modico melle faucibus infundito et si necesse fuerit, in manu inserta fimum eximito. (125) Si equo intestina doluerint, turis, inulae, bidellae uncias singulas uino optimo permixtas : tepefactum dabis. (126) Aliud de experimento. Nomen domini in dextra ungula dolentis equi aut seruus aut quilibet alius scribat. (127) Aliud. Ieiunus in os equi ter spuito. (128) Ad strophum equi. Acori -, anethi <->, panacis radicis tunsae cribratae cocleare unum uino tepido et olei - IIII permisce tepidumque faucibus infunde ; aut si parum profuerit, caprifici folia, quantum satis est, et siccani holeris tantundem in unum conteres et cum aqua tepida per triduum dabis. (129) Si equi intestina doluerint fuerit tortionatus, remedium incredibile quod per se + ostendere : nomen domini eiusdem animalis in corona pedis dextri graphio perscribito. (130) Aliud. Si fortior fuerit strophus et uenter non facit, utique caudam intra coxas mittit et conuertit se ad uentrem suum : potionabis rutae siluaticae semen cum uino. (131) Aliud. Cepas decem teres, ficus siccae scrp. VIII, nitri scrp., columbini stercoris scrp. IIII : hinc facies, id est de omnibus, collyria II uel tria, in anum mittis. (132) Aliud. Clysteriabis suco cantabri cum nitro, maluae erraticae floris sicci scrp. II, olei hemina. si uentum non reddiderit, adicies in clysterem palumbini stercoris scrp. IIII. Post clysterem ambulans satis quiescat ; sed prius uentrem calida fouebis. (133) Aliud clysterium. Betas in aqua decoques et sucum nitro misces cum olei hemina et sic inicies. (134) Aliud. Setam uerrinam et pilum lupinum et mali granati corticem in licio suspendes, et si hoc parum est, chartam puram combures et bibere dabis cum uino ueteri. (135) Aliud. Merdam leporinam cum nouem coclearibus mellis et quindecim granis piperis in mortario cum suco de coliculis pariter terito et per cornu dato. Inde cassiterina lamella aurem sinistram pertundito et ligato. (136) Aliud. Talos suillos, tamen qui dentem humanum non tetigerint, tres comburito et cum uini hemina et olei tantundem potionem dabis. (137) Aliud. Si stercus gallinaceum manducauerit, apii seminis cyathos V cum uini sext. et mellis hem. potionem dabis et inambulet tamdiu, quamdiu potio uentrem moueat. Sane si a dolore et obroboratio fuerit subsecuta, bacas lauri, selib., aceti sext. II, olei sext. per triduum in calido loco perunges. Certissima medela est. (138) Aliud apopiras physicum. Si stercus (in alio sic : et is mali granati corticem in licio suspendes et hos caractheres facies in cartha pura et combures et bibere dabis et residuos caractheres sane non inueni, scriptos in codice hii erunt requirendi) gallinaceum comederit, pullum uel gallinam occidi facies et uentrem ipsius uel gallinae crudum cum stercore equo uel mulae deuorandum dabis ; aut, quod maius est, cyphi cum uino dabis, eadem hora sanabitur ; aut lixiuum tepidum cum oleo faucibus infundes : medebitur. VIII. Ad eos qui non meiant et remedia ad dysuriam PELAGONIUS FESTIANO AIT (139) Multi quibus cordi est educatio uel cura generis equini, frequentissime erroris subeunt culpam. Nam cum equus uel aliud genus animalis dysuria uexatur et maxime succurrendum est huic, uelut strophum aut tormenta uentris uel intestinorum sperantes quasi duri uentris medentur et tunc cum aliud in causa est, alii rei adhibetur cura et periculum subit, et quod uerius dicendum est, rumpitur. Nam qui dysuria temptatur aut stranguria, festinandum est, ut possit urinam facere. Cuius haec remedia et accepimus et facientes nosmetipsi experti sumus. (140) Nec multo dissimilia signa adfert is qui intestinorum dolorem patitur, et is qui stranguria uexatur. Nam in eo, qui dysuriam (non) sustinet, haec signa inuenies. Naribus stertit, terram pedibus crebrius pulsat, cauda uentrem percutit et se ipse uolutat, et cum eleuare se uoluerit, in posteriora subsidit. Frequenter sane et uult meiare et uidetur quasi posse, sed non meiat. Nam se submittit, quasi meiet, et se sic tendit ; tunc etiam et caput habebit in terram demissum. Huic sanguinem de temporibus aut de facie detrahendum esse necessarium, in opisthotonis contrarium est. Non tantum enim siccantur sanguinis emissione nerui et corpus contrahitur, sed et passio ipsa anorectos facit, et cum inualidum sanguinaueris, laedis. (141) Euenit autem suprascripta passio nimio cursu, sed frequentius de itinere, cum per totum diem ambulauerit et potestas meiandi non fuerit data ; unde oportet frequentius adhortari, ut urinam faciat. Interdum et nimio otio, descendens enim acrior umor urinam prohibet. Interdum nimio frigdore, cum satis alserit aut loco frigido aut umecto steterit : hic, qui frigore hoc patitur, calore curatur, aut in calido stet aut contra focum aut aqua calida foueatur. Sane rhododaphnen si burdo comederit, uesica ipsius rumpitur et inde moritur ; equus autem si comederit, liberatur uino et crebris potionibus, quae aut uentrem moueant aut ueneno resistant. (142) Curatur autem dysuria uel stranguria sic : coliculorum fasciculos cum foliis suis decoque, inde exprime folia et proice, et aquae, in qua coliculi decocti sunt, id est ut habeat aqua ipsa mensuram sextarii, iunge uini heminam et olei acetabulum et per narem dextram suprascripta infunde et deambulet et meiat. (143) Item aliud. Absinthium cum uino decoque ad sextarium non plenum et ut supra per narem infundis. (144) Aliud. Opopanacem, quantum digiti minoris extremitas est, cum uino, ut supra est, dabis. (145) Aliud. Radicis semen teres et cum uino et ut suprascriptum est dabis. (146) Aliud. Cepas longiores, quia sunt magis acriores, purgabis et confringes aliquas quinque et pone in ano et ambulet et meiat. Prodest et aqua calida renes fouere. Errant tamen multi dicendo prodesse, ut manum per anum mittant, quoniam (in utroque contrarium est) et uesicam laedunt et meatum ipsum unguibus uulnerant. si tardius urinam fecerit, stercus caninum cum sale hammoniaco uino permixtum dabis. (147) Aliud. Alii capitula duo purgata trita uino permixta dabis et facies equum currere. (148) Item. Ebuli radicem conterito cum uino ueteri et exprimito et per linteolum colato et dabis per utrasque nares. (149) Aliud. Puleium cum aqua bibendum praebebis. (150) Aliud ad eos qui non meiant, Carchedonii, quod solus adseuerauit. Dicit enim debere de prioribus pedibus ungulas subter ipsius equi radi et teri cum uini sext. et naribus infundi. Adseuerat certissimum remedium. (151) Item aliud Apsyrti, quod se apud Sarmatas uidisse adseuerauit. Nam dicit cooperiri debere equum diligenter, ita ut usque ad terram coopertoria demittantur, ne fumus thymiamatis exeat, et sic castoreo carbonibus imposito omnem uentrem et testes ipsius equi fumigari : statim meiat. Prodesse tamen mel coctum salibus iungi et facere pilulas in modum oui et in ano ponere. Hoc etiam prodest eis, qui strophum patiuntur. (152) Sane ipsius passionis genera sunt tria : unum quod dicitur dysuria, quando tardius meiat, alterum stranguria, quando cum dolore et difficultate meiat, tertium ischuria, quando omnino non meiat, quod non facile curatur. Cui etiam pro diligentia et pro amore equorum remedium et medelas negare non debes, sed calidis rebus uti, ita ut spongias calidas locis omnibus naturalibus admoueas, et potiones frequenter melle et passo mixtis cum aquae calidae sextariis prope duobus per sinistram narem infundere. Facit etiam ipsi passioni et prodest aqua, in qua betae aut maluae fuerint decoctae, cum melle data. Cibos uirides dare quod si tempus non patietur, faenum melicrato aspergere et de hordeo tisanam cum melicrato dare utilissimum est. His autem rebus praebitis omne intrinsecus malum, quod ex acerbis umoribus nascitur, dulcedine ipsa mellis uel aliarum rerum similium dissoluitur atque curatur. (153) Item ad eos Emeriti mulomedici. Rosmarinum decoque et de calida ipsa testes foueto. Quod si tardius meiauerit, cimicem uiuum in aurem equi mittito et alterum supra naturam, qua meiat, confricato. Certissimum remedium est. (154) Item ad eos qui tardius meiant. Porros decoques et sucum eorum exprimis ad sextarium et commisces uini ueteris et olei acetabulum et dabis per narem dextram et deambulet. Hoc facies triduo, ut magis sanus sit. (155) Item remedium uiatorium Pelagoni. Lutum de uia, id est ex lotio cuiuslibet equi factum, mixtum uino et colatum naribus infunde ; et cum siccauerit lutum, eandem uim cum uino habet. (156) Aliud. Apii radicem teres et cum uino sucido aut cum melicrato potionabis. (157) Si equus ueretrum submissum habuerit nec reuocare potuerit, posca frigida assidue foueto. Medebitur. (158) Aliud. Tus ouum cum uino misce et potiona. (159) Aliud. Stercus suillum aceto mixtum et percolatum dabis. (160) Aliud. Panacis radicis scrp. II cum uino trita dabis. (161) Aliud. Rutae siluaticae semen cum suco coliculorum dabis. Facit hoc et ad strophum. (162) Aliud Columellae. Oleum mixtum uino supra ilia et renes infunde, aut si id parum profuerit, melle decocto ac sale collyrium tenue inde foramini quo manat urina, uel muscam uiuam admoue uel turis micam, uel e bitumine collyrium insere naturalibus locis uel alii spicam. VIIII. De laeso dorso et de pilo totius corporis et de pulmunculo PELAGONIUS ASTYRIO (163) Sit licet inlibatus et omni malitia alienus tuus ille circa generositatem equorum curulium occupatus affectus, sit uoluntas ciuiliter grata et omnibus nota : non enim circo uel uulgi uoluptatibus animum miscuisti nec damna opinionis de alieno spectaculo adquisisti, sed amore priuato equorum et uoluptate iungendi, quam per temetipsum tibi exhibes, floruisti, quod et nobis est gratum et necessarium tibi ex superfluo. Igitur de dorso apud te pauca dicemus, licet cura istius corporis tibi aurigae priuato non adeo sit necessaria, quia curuli equo a labore pars ista corporis aliena est. Tamen ut ex omni parte integra inlibataque corpora equorum perseuerent, etiam hanc curam scire te conuenit. (164) Si dorsum laeserit, ante omnia otium est necessarium, ut et diligentius curetur et post curam spatium dierum largiamur, nec tam cito iniungendus est labor, ne adhuc tenera uulnera laboris iniuriam non ferant noxamque iterum contrahant. Curari autem debet sic : si uulnus fuerit, gallas Syriacas combustas cum melle uulneri superimpone. (165) Item aliud faciens ad omnia uulnera. Puluerem corticis pini et calcis uiuae aequo pondere miscebis et uulneribus supersparges, aut cupressi pilulas tunsas et cribratas uulneribus impones. (166) Item post curam ut pili crescant, testudinem supra sarmenta combures et in cinerem diligenter rediges et tritum in caccabum nouum mittes et aluminis crudi uncias III et medullae ceruinae quod sufficit cum uino pariter in caccabo confricabis et superlines compluribus diebus. (167) Aliud apopiras Pelagoni. Puluerem de lupinis combustis uino mixtum superline. (168) Item si dorsum ab iniuria aut imperitia sedentis intumuerit, Arcadi apopiras. Mallonem caepe, id est fascem unde caepe ipsum dependet in calidam feruentissimam mittes, ut incalescat, et postea calidum supra tumorem impones aut fascia constringes aut scordiscum superimpones et una nocte et die sic maneat. Certissima medela est. (169) Item ad clauum de mercurio uel de dorso. Farinam hordeaciam cum foliis coliculorum contundis simul uel teris et imponis. (170) Item ad cicatricem uel ut pilum ducat : fuligo ex aeno infriatur. (171) Item si dorsum motum erit, polentam oleo et uino conspergito et obligato ; et si pulmo factus erit, decussatim secato stercusque equinum cum oleo et aceto et sale frixo crudum imponito. Curasti. (172) Si equo spina doluerit, sanguinem de femoribus detrahe et unctionibus calidis utere ; postea bacam lauri, sulphur, oleum, axungiam, nitrum, cedriam uino permisces et sic omne corpus aut in calido loco aut in sole perfrica. (173) Item ad laesum dorsum uel pilos recitandos, Apsyrti. Corticem pini combures et teres et facis puluerem et uteris. (174) Item aliud. Testas ostreorum teris et puluerem facis et uteris, aut corticem querci tere et puluerem facis. (175) Item si uelis album pilum nigrescere. Atramenti sutorii scripula III, rhododaphnes suci scripula quattuor, seui caprini quod sufficit : omnia deteris et uteris. (176) Item si nulla praecedente causa pili ceciderint. Spica nardi, uua passa simul in aceto tunsa et cribrata feruescunt, atque ita calidum corpori glabro imponitur. (177) Puluis ad dorsum ruptum. Lepidae -, aeruginis -, atramenti sutoricii <-> : omnia simul misces et puluerem facis ; prius tamen dorsum equi uino lauas et sic uteris puluere. (178) Item si equo album pilum facere uolueris. Cucumeris siluatici radicem p. XI, nitri scrp. XII, mellis hem. haec omnia misce et utere. (179) Item si uulnus in dorso uel in quacunque parte corporis uermes fecerit nec possunt abici et necari, nepetam et cedriam siue cyminum uel cicutam contere ex aceto et tertio uteris, si minus, ex calce uiua et amplius accedat. (180) Item si laesus fuerit mercurius supra dorsum, utilissimum est cauteriari subtiliter. Post hibiscum (cum) uino et melle conteres et uteris. Sin aliter pannis minutis cum oleo et aceto uulnera purificabis. Tunc iterum, si necesse est, cauterio uteris. Post cauterium cornu caprinum combustum et contritum ulceri superpone usque ad summam sanitatem. (181) Item si ex iniuria equus aut a nimio tractu aut a pondere dorsum laeserit et clauum fecerit, utilissimum est farinam hordeaciam imponere aut cinerem cum oleo tamdiu, quamdiu idem clauus cadat. Cum clauus ceciderit, utere lipara cum pannis minutis, usque cum ulcus purgatum sit. Inde lycio percurato ad sanitatem. (182) Item si pulmunculus natus fuerit, pulmunculum ferro eximito et pelliculam, de qua pulmunculus fuerit abstractus, parcius demittito, id est fortius resecato, ne epidermis fiat ; et ne nimius sanguis erumpat, stercus ipsius equi aut pannum minutum cum oleo et aceto uulneri superimponito. Postero die folia tunsa cum oleo imponuntur diebus quinque, et cum iam coeperit cicatricem ducere, lycio sanabis. X. Ad eos quibus membra deficiunt, quod mulomedici foria appellant, et ad lassitudinem uel de bulimo PELAGONIUS FESTIANO AIT (183) Diuersae quidem passiones equorum, sed signa similia forsitan curantibus uel philocalis erroris adferant aliquid. Nam multa in equo similia signa reperimus, cum diuersae et longe a se alienae infirmitates existant. Nam cum dicimus equum febrientem caput habere in terram demissum, crebra perseuerare suspiria, haec etiam et dolorem indicant capitis ; cum opisthotoni signa peruideris, sperabis roboris passionem ; quod et nunc quibus membra aut sole nimio aut labore deficiunt nec stare possunt, sed complicitis inter se cruribus concidunt, ne dolorem uentris sperans medelas et curas stropho praebeas et non passioni ipsi congruam offeras curam. Sed in his tam similibus signis passionum sunt tamen quaedam longe separata atque aliena, quae facilius poteris recognoscere, si diligentior fueris. (184) Si equus sibi aestate displicuerit, hac uteris potione : tracanthum, murram, crocum, irin Illyricam, pollinem turis, herbam Mercurialem, chamaepityn, chamaedaphnen cum caprino lacte permisce et faucibus infunde. (185) Ad eos quibus membra deficiunt. Abstineri eos potu Celso placet, ut sitiant satis. Tunc dicit debere eum sitientem in aqua frigida hora una stare. Remedium adseuerat. Florus iubet ulmi folia tunsa cum uino faucibus per cornu infundi. Nos experiundo scimus profuisse tritici farinam cum aqua frigida datam aut oua triginta cum puleio et posca oleo faucibus infusa. (186) Item si equus aestuauerit. Brassicae folia cum apio tunsa, uini sext. mixta per narem sinistram infunduntur. (187) Item aliter, si fortius aestuauerit. Petroselini, hormini seminis, dauci, silis Gallici, abrotoni, + alis seminis, schoeni : aequis ponderibus tunsa et cum aqua mulsa data aestus releuant. (188) Item ad bulimum, Apsyrti. Utilissimum et necessarium est domino philocalo bulimoso succurrere. Nam equi interdum famem sic non ferunt, ut concidant ; cui succurrendum non magno sumptu manifestum est. Nam cum bulimauerit, panis mundi mollem partem uino infundis et cum uino ipso confricas quasi chylon et per cornu faucibus infundis. Et hoc quidem initiis uel in itinere, ubi desunt necessaria, prodest ; sin autem permanserit bulimus, simulae cyathos IIII cum uino commisces et per cornu dabis. (189) Item in itinere si bulimauerit, ubi desunt necessaria, terram uiuam et uinum faucibus infunde aut offas fac et sic in os mitte. Certissima medela est et necessario probabilis. (190) Ad ostocopum. Si equus aut nimia pletura oneretur aut defatigatione itineris, sanguis de brachiolis mittendus est eodemque sanguine, iuncto oleo cum uino, omne corpus perungendum est. Dabis etiam potionem puluerem quadrigarium cum oleo et uino. (191) Si equus aestuauerit aut membra omnia defecerint, potiona hac potione : lactis caprini sext., tracanthi - II, ari Gallici - II, nuclei - II, cariotae - II, hyssopi fascem, marrubii tunsi - II : horum omnium per singulos dies sextarios singulos dabis. (192) Item ad hanc passionem aptissima. Tisanae sucum, caprinam adipem, acrones berbecinos, coriandrum, anethum uetus : haec cum suco tisanae cocta madefacta, deinde uiride coriandrum bene tritum suco tisanae colato permisces et triduo potionabis. XI. Curae ad flemina (193) Flemina ferro candente curantur, uulnera sicut cetera usta curantur. Solet et sagitta muccus qui inest mitti, tunc spongia insuper ex aceto laserato et marino imponitur. Postero die collyrium inducitur, quod uessiculam, quae muccum continuit, extrahat, cuius haec est compositio : cummi hammoniacum aceto acri commixtum leuigabis atque sole siccatum, collyria facies. (194) Ad recentia flemina quae sine uulnere curantur. Cancri p. II, galbani selib., resinae terebinthinae - IIII, turis cyat. IIII, nitri selib., salis sext. : mixta leuigataque aceto commixto inferuescunt et calida panno inlita malagmatis modo genibus circumdantur ; quae per alternos dies calefacta renouataque imponuntur. Vel bituminis Iudaici -, sinapis seminis -, rhododaphnes - cum axungia leuigantur atque inlita genibus imponuntur ; uel filicis radix cum axungia ueteri et eruo cum aceto leuigata ; uel sinapis Alexandrini selib., nasturcii selib., , salis - , axungiae ueteris libra, aceti quod satis est. (195) Item aliud ad flemina. Caustico exsiccato temperato aqua frigida et imponito spongiam aceto madefactam per quatriduum. Quarto die farinam hordeaciam cum aqua imponito, usque cum uulnus cicatricem ducat, inde mali granati corticem contundito minute, cum lycio locis patentibus imponito. (196) Item aliud ad flemina uel ad aquatilia. Cineris de foco -, calcis uiuae - uino subigito et facito crassitudinem mellis et caueto ne obdurescat, antequam oblinas tubercula, quae erunt, usque cum exsiccentur. Medicamine ipso uteris, si recentia erunt ; si uetustiora, craticulatim subtiliter urito, usta curato sicuti et cetera. Hoc autem uitium a labore contrahitur, si aut in duro aut inter lapides equus fortiter tripodauerit aut burdo maiorem sarcinam tulerit aut mula iuncta diu laborauerit. (197) Flemina in geniculo spargent rhododaphnes - III, bituminis lib. III, nitri lib. III, axungiae ueteris colatae unc. III. (198) Item ad neruorum dolores uel ad aquatilia ex collectione sine ferro aperienda : cerae p. s., adipis taurinae, galbani, bidellae, piperis albi, hammoniaci quadrantes, pollinis turis - IIII, bacae lauri -. (199) Vulnera omni genere curantur cyclaminis radicis cinere cum farina erui melle adiecto : commalaxata atque ita imposita prosunt. Si altiora erunt ulcera, rubricam cum melle miscebis et cum detramine pannorum uulneribus inseris superque pannum et spongiam cum posca impones. Sunt et gallae tritae remedia nec minus sucus marrubii cum fuligine. (200) Flemina sine ferro ut cures. Sinapis et salis Alexandrini scrp. IIII, nasturcii scrp. IIII, aceti scrp. II, axungiae ueteris lib. s. : omnia simul conteres et in linteolum inducis diebus III ; solues tunc spongiis ex lasere Cyrenaico maceratis, ulcera post styptico recludis. (201) Item alio genere sie facies : filicis radicem et eruum contundis in pilo et ficum Afram et sic uteris. Est res certissima. (202) Item ad flemina discutienda. Fici radicem, eruum, axungiam ueterem, acetum acre : line in linteolo et utere. (203) Ad flemina tollenda. Sinapis Alexandrini selib., , fici Afrae <-> II, axungiae ueteris selib., aceti scripl. II. XII. Ad suspirium pecoris ait (204) Periculosissimum uitium est, malim id multi uocant, cuius genera (in alio et sic : ad flemina tollenda : nasturci Alexandrini selib., fici Afrae - II, axungiae ueteris selb., aceti scrp. II) Graeci ita diuidunt ????????, ?????, ?????, ??????, ????????, quae Latini articularem, umidam, siccam, albam, nigram appellant. Signa eius talia sunt. Toto corpore concidit, naribus reddit umida et aquam multam bibit, tussit duriter et restertit, claudicat pedibus alternis, furfurem ex auribus reddit easque flaccidas gerit, corium eius male olet. Id accidit cum praeclusi sunt a cruditate nimia meatus et exulcerati, non commeat naturalis in pulmonem spiritus. Curatio eius haec est. Sanguinem de ceruice aut de cruribus mitte eoque uino et oleo permixto totum corpus perfricabis, deinde tracanthi, murrae, turis obolos binos miscebis oui albo adiectaque aqua mulsa per os infundes. Cibus ei gramen erit et Medica uino oleo infusa hordeumque pinsitum. Vel etiam lactans occiditur eiusque interiora purgantur atque ita aqua ad dimidium decoquitur adiecto nitro ad modum et hyoscyami et sulphuris uiui dragma una : quae colata miscentur uino et per os tertio quoque die infunduntur. Gallo etiam occiso idem hoc fieri solet. Alii caput caninum fracidum requirunt et scillam albam harundine in partes concisa simul torrent, quae leuigata cum uini cotulis Corinthiis quinque, olei cotula Attica, piperis albi triti - commisce : ex quo singulos sextarios per narem dextram infunde. (205) Item aliter suspirium, quod Graeci orthopnoean uocant. Cognoscitur autem cum iumentum nares arrectas habet purulentaque emittit et crebrius ilia attrahit oculosque habet arrectiores. Curatio eius talis est. Sanguis de ceruice mittitur isque cum oleo et aceto permiscetur et ita iumentum ungitur. Cibis, in quantum fieri potest, abstinetur uel iis utitur, qui calefacere possunt, aut erui aut ciceris aut triticea farina, aestate etiam hordeacia ; infusi etiam tracanthi, sapae, sulphuris, uel etiam catuli sanguine adiecto , et cymini triti quod tribus digitis sustuleris : ea omnia uino dabis commixta, uel oui album cum melle et nucibus pineis, id est nucleis leuigatis, lacte commixto per dies duodeuiginti aut plures. Dum conualescit pulmo, id facies. Si non profecerit, radicem consiliginis cute forata in pectus adicies uel in auriculae urceolas extremas et in prima parte narium ponis, per quod omne uitium euocabitur. Pastillos et aqua mulsa dabis nucibusque amaris cum radicibus cucumeris siluatici melle commalaxatis ; ad hunc usum seruabis. Vel radicem mori obolos tres leuigatam cum uino calefacto in nares infundis suspiriosis. Prius autem cyatho uno olei et uini sextario uno caput purgabis. Quibus si sanies responderit, insanabile uitium est. Si per nares pus reddit, turis masculi cum uini cotula Attica leuigabis et per utramque narem tepefacta infundes foliisque laureis nares fumigabis ; si per ueretrum, gallum et catulum simul in aqua decoquis colatamque aquam sulphuris dragmae (-.-) leuigatae miscebis eamque potionem in os eius infundes per dies continuos nouem. (206) Ad initium suspirii. Vermes de pistrino septem cum uini cyathis VII, ouis duobus, olei cyathis II tepefactis simul et leuigatis per nares infundito. (207) Ad equi suspirium. Passi Cretici sext., iris Illyricae -, piperis -, croci unc., murrae troglitis -, turis pollinem, tracanthi -, uuae passae (in alio sic : uuae V) : haec omnia commisces et postea fauces eius melle, butyro, axungia, sale modico + auenabis. (208) Ad suspirium ualidissimum, de quo etiam et suspendit ilia et oculos uel oculum dextrum coloratum habuerit, nonnunquam etiam maxillam tumidiorem, incessus etiam non rectos. Inter initia hoc malum citius nimia diligentia sedabitur. Considera diligentius : si dextra pars fuerit curuata, sanabitur, si sinistra, difficile obtinebitur. Adhibenda sunt tamen haec. Duodecim uenas omnes equi soluito, ita ut de quaternis sanguinem detrahas per triduum, et dabis hanc potionem : croci <->, murrae troglitis -, spicae nardi -, piperis albi -, aquae mulsae sext. III, olei ueteris sext. I, uini ueteris sext., olei laurini hem., olei rosacii selib., lentisci hem. omnia in nouum uas mittis et catulum dierum X cum fauo misces uel mulso et ouo I. Diebus continuis dabis potionem suprascriptam. (209) Ad suspirium, quod ex nimio sudore nascitur, uel ex nimio suspirio sudor et nonnunquam etiam per nares purulenta apparent. Huic passioni potio haec erit aptissima : passi Cretici sext. s., costi - III, floris hyssopi - II, herbae chironiae - II, iris Illyricae - II, casiae fistulae - II, tracanthi - II, abrotoni - III, marrubii masculi aridi - II, strobili uiridis - II : tunsa diligenter et passo admixta faucibus infundito. XIII. De hydrope uel de tympanitico PELAGONIUS FESTIANO SUO AIT (210) Equos hydrope frequenter uexari et contrahere eandem passionem non omnibus notum est, qui erroris frequenter subeunt culpam : nam cum equus hydrope teneatur, tunc aut pinguedinem aut inflationem corporis putant ; cum splenicus est et uenter increscit, naturam corporis sperant. In iis autem qui hydrope temptantur, signa huiusmodi sunt. Venter crescit cum duritia, crura tumidiora apparent, et cum equum currere uolueris, actus non potest, sed suffocatur et angustatur spiritus nec ambulare potest. Ille autem qui splenicus est, uentrem sine intellectu maiorem gerit, et cum exercetur, sternutat frequenter et caput dolore ipso iactat. In tympanitico alia signa sunt. Venter quidem crescit et iuba et ceruix rigida est et frequenter etiam extensione ipsa et tumore intestinum per meatum stercoris rumpitur. Quibus haec prodesse quae ostendimus certissimum est. (211) Ad hydropem. Ab umbilico ad pectus uersum, mensura digitis duobus sit tibi subtiliter, contra non in latere, sagitta percute et fistulam pone, per quam umor currat aut aqua, quae hydropicum facit. Currere autem debet umor ad sextarios IIII, uel si plus tumuerit, plus tolle. Sane sic iumentum liga, quamdiu fracescat. Uti debes potionibus iis, quae urinam moueant, assidue autem et fricare debes et sudare debet. Pro cibo gramen accipiat et cicer infusum et de fluuio bibat, quia exercitior est, aut aquam de cicere infuso. Perfundi etiam aqua conuenit et cum deambulat, fasciolis crura alligabis. Prodesse etiam ferunt, si deambulent inter pigmentarios , quia odores diuersi latenter pulmonibus prosunt. Cui haec potio congrua est : petroselinum pinsitum cum uino aut mala granata tunsa cum uino ; sed et apium, quantum potest, comedat. (212) Ad spleniticos. Sanguis de brachiolis detrabendus et hordeo abstinendus, ut macilentior sit, et alium, nitrum, marrubium pinsatum cum absinthio et cum uino austero da per cornu et ambulet ; mane spongiis calidis foueatur et pressa manu fricetur. Si permanet tumor uentris, pectus cauteriari conuenit, inde intermisso triduo, id est die quinta in pectore mensura digitos ternos hac atque illac adicis et sic rursus cauteria. Obseruare autem debes ne uenam comburas. (213) Tympanitico conuenit cinerem calidum cum garo in panno aut in linteolo umbilico uel uentri admouere. Teneri autem a compluribus debet, ne se conluctando uexet. Tunc panacis radicem et sil Gallicum conteris cum oleo et uino et tepefactum per cornu faucibus infundes. (214) Item aliud. Thymum siluestrem, cymini seminis acetabulum, mellis tantundem, laser magnitudinis fabae, aceti cotulam in aquae sextariis tribus diluis et per os infundis ciboque per noctem abstinebis. Si id non profecerit, latere sinistro proxime costam nouissimam per longitudinem digitorum quattuor urito non amplius ad altitudinem digiti. Usta sicut supra curabis. (215) Item potio ad hydropicos. Conficito pastillos de melle et butyro et in mortario cum olei cyatho terito et da cum uino per os ; aut asparagi siluestris radicis - II (et) cum uini ueteris sext. s. decoquito ad heminam et per cornu dato ; aut panacis radicis semunciam conteris et cum uino dato. Sane prodest, ut semper sitiat nec plurimum bibat. XIIII. De lumbis et de renibus et de coxis et de gambis PELAGONIUS FESTIANO SUO AIT (216) Congruum est ut de lumbis et de renibus apud claritatem tuam pauca dicamus. Facilius enim ab eo uel intellegitur uel curatur animal, qui frequenter dolorem sustinet similem, sicut te ita intellegimus et nudum frequenter inspeximus renibus dissolutum. Duplex ergo beneficium te de curis istis uel de medelis consequi manifestum est, ut tuos medicamine exquisito solides lumbos et, cum equi uexauerint, similis a te cura ac diligentia praebeatur. Equi plerumque lumbos nimio pondere laedunt aut si fossam transcenderint et posteriores pedes resederint aut nimio frigore. Tunc eos curari his medicaminibus conuenit, ut calida lumbi rigentur diutissime, unctionibus calidissimis utaris et postea caustico. (217) Item si ualidius doluerint, uenae de inguinibus soluuntur. Tunc sales et axungia et oleum sanguini qui profluit mixta renibus superimponuntur et, cum necesse fuerit, cataplasmabitur. (218) Item si coxam laeserit sine uulnere, synchrismate uteris diebus nouem. Inde prout profecerit cura, aestimabis, et si necesse fuerit, et de inguinibus uenae soluuntur. Tunc calido medicamine coxa curetur, id est euphorbii - IIII, salis sordidi - IIII, picis liquidae scrip. IIII una decoquis. (219) Item si gamba intumuerit : flos faeni combustum cum posca frigida, uteris usque cum feruor tumoris euaporet. Tunc alium contusum gambae superimponis. Utilissimum fertur. (220) Item potio ad renes. Pilulas cupressi uirides undecim assas, nitri - III adaeque torrefacis et in puluerem redigis et ipsum puluerem cum mellis unciis III et olei boni - III et uini ueteris sextariis IIII mixtum per quatriduum faucibus infundes. (221) Item ad dolorem lumborum. Brassicae contundito hem., polentae sext. aqua frigida subigito et imponito. (222) Item aliud. Sisymbrium cum polentae sext. aqua subigito. (223) Item aliud. Cupressi folia contundito ad heminam et polentae sextarium aceto subactum dolenti imponito. (224) Aliud. Resinae durae - II decoquito usque cum liquescat, inde farinam hordeaciam supermittes tamdiu, quamdiu in modum pultis spissum uideris ; inde cum modo calidum renibus superimponis. hoc frequenter renouabis, utilissimum est et dolori et tumori. (225) Item ad dolorem coxae. Synchrismate uteris diebus octo uenam ipsam interdum ducens. Tunc alio medicamento, cuius haec est compositio, uteris : euphorbii - IIII, salis sordidi - IIII, picis liquidae scrip. IIII : omnia simul decoquis et uteris. XV. De articulis uel de pedibus uel de collo PELAGONIUS FESTIANO AIT (226) Utilissimas sed multo inter ceteras necessarias pedum curas dicemus, ut omnia, quae in articulis uel in pedibus euenire aut labore aut neglegentia aut casu consuerunt, ea sana inlibata his medelis, quas ostendimus, perseuerent. Roborandae sunt et solidandae ungulae diligenter stabuli munditia, ut sine stercore et sine umore stabuletur, ut stabula roboreis axibus constrata sint. Articuli sane uel suffragines ut integrae sanaeque perseuerent, quod maxime in equis necessarium et pulcrum est, nos magna diligentia custodiemus curantes, ne de exercitio aut de itinere articulis lutum inhaerens permaneat : aut aqua calida articulos fouebis aut uino lauabis, quod si utrumque feceris, melius est. (227) Ad contusionem pedum, Pelagoni apopiras. Ficus siccas cum sale contunde et ungulis imponis. XVI. Ad ozaenas ait (228) Atramentum sutoricium, gallas, alumen aequis partibus tunsum cum axungia misceto et mali corium cum aceto et nitro adunata omnia imponito. (229) Item aliud. Ficus et sinapi contunde et cum aceto misce et cum aluta patienti impone, tertio die solue. Si nihil senserit, renoua medicamentum et iterum post tertium diem solue et cum melius habere coeperit, articuculos uino lauato et solutum dimitte. (230) Item aliud. Opopanacem cum farina hordeacia coques in modum cataplasmae et impone. (231) Item ut equo ungulae crescant. Alii capitula , rutae manipulum, aluminis tunsi ac cribrati - VI, axungiae ueteris p. II, stercoris asinini manum plenam : omnia conteris et cotidie uteris. (232) Item ad ozaenas. Fabam coquis in aqua et postea conteres cum melle et in panno induces. Sanus fit. (233) Item si a rota uexauerit , bulbum rufum et mannam turis conteris et imponis, post tertium diem soluis et iterum similem curam imponis ; post malagma uteris. (234) Item ad tumorem pedum. Euphorbii - III, salis sordidi - III, picis liquidae scrp. IIII : omnia una decoques et tumori articulorum superimpones. Sane si et dolor in articulis et urigo permanserit, prodest stercore bubulo articulos inlinire. Curabis. (235) Ad detritas ungulas. Aceto calido ungulam foueto, deinde marrubium cum ueteri axungia et rustico absinthio permixtum, ungulas perfricabis. Miraberis, et si uolueris ungulam solidare, hoc medicamine ungulam perfricato. (236) Ad suffusionem in rapo equi. Decussem de ferro facis ita, ut sanguis exeat, et nidum hirundinis sic tolle, ut excipias ne terram contingat. Hunc in aqua infunde et colatam eandem aquam per triduum dabis. Miraberis. (237) Ad famicem. Si iam aperta fuerit famix, grana salis cum aceto apertae ungulae imponito. Furfuribus calidis ungulam foueto et post triduum, si iam umor fluere desierit, alumen scissum cum sinopide et aceto commisce et pone. Cum feruor quieuerit, porcinum ueretrum loco apertae ungulae destillabis. Cum non claudicauerit, soluis et bituminabis. (238) Ad suffragines. Alumine et lipara cum aceto acri loca assidue perfricato. (239) Si equo fistula in corona fuerit nata, aeris flos ex aceto acri permisce et cum siccauerit inicies in fistulam et calciabis. post tertium diem soluis, sanam fistulam inuenies. (240) Si equus sibi pedem rodere coeperit, stercus caninum sed liquidum cum acrissimo aceto permisces et pedes inlinis assidue. Miraberis. (241) Mollitiem ad colla mularum sapone lauabis, postea cum aqua caelesti oleum quantum sufficit et oui alborem immisces et omnia in se diligenter agitas et sic uteris. (242) Ad colla mularum. Astulas de fico putres, id est de medio arboris, siccas comburito, ita ut paulatim se in loco mundo insumant, et cum combusseris et in cinerem redegeris, ipsum cinerem cribrato ; postea mittis in mortarium cum uino ueteri olei tantundem et album de ouis duobus atque omnia simul commisces et cum necesse fuerit, uteris. Certissima est cura. (243) Si colla uel dorsum mulae ruperint, cerae lib., resinae frixae - IIII, aeruginis - II oleo decoque et uteris. (244) Item ne colla rumpant mulae aut si ruperint, sic curabis : adipis porcinae recentis p. II, aceti sextarios II ad tertias decoque et cola et utere. (245) Ad dolorem ceruicis. Detrahendus est sanguis et calidis unctionibus utendum est, cera, oleo, axungia uetere, nitro, pice liquida, sulphure, baca lauri : haec uino permixta, omne corpus perfricabis, et si necesse fuerit, etiam in balneum inducis. Post hanc curam potionabis sic : zingiber, petroselinum, argiuum, cyminum, opium, bacas lauri, mel, cum uino omnia permixta calida dabis. (246) Ad dolorem ceruicis uel ad contractionem neruorum qui in ceruice sunt. Cauterianda est ceruix ex utraque parte subtiliter, postea axungia perungito ; post dies septem aqua calida lauato et siccata unctionibus thermanticis perungito, lana uel pellicula ceruicem circumdato. (247) Compositio liparae. Spumae argenti - VI, cerae lib. II, cerussae - VI, turis pollinis - IIII, medullae ceruinae - II, olei p. II : haec in unum commixta et cocta, uteris. (248) Ad ozaenas, apopiras Pelagoni. Speclaria cocta et in puluerem redacta mittis in acetum et ferueant. Panno inlitum articulis imponis, sed prius eosdem articulos psilothro leuigabis. (249) Ad detritas ungulas. Absinthium uiride cum axungia ueteri et sale contunde et ungulas aceto acrissimo perfricato. (250) Ad ozaenas. Fabae cum lotio coctae et aeruginis modicum superspargis et ea loca prius aceto lauabis et in linteolo uteris. Certissimum est. (251) Item ad ozaenas liquidas. Sinapis bene triti ... aceto permixtum cum lasere modico imponis. (252) Ad ossilagines uel neruos crassos uel ad ragadia in neruis aut si forte ab axe fuerit percussus aut umor aliquis fuerit aut duritiolam fecerit, sic curabis : mannam, aceti austeri hem., euphorbii - II, bacarum lauri - II, picis liquidae unc. II, sulphuris - II, axungiae porcinae lib., sinapis Alexandrini - III, cymini - IIII, absinthii Afri uiridis - VI, calcis uiuae - III, feclae - VI, turis masculi - III, resinae aeronalis - VI, stercoris columbini - VI, erui pollinis - III. Omnia permixta imponis et duritia soluitur et cetera sanantur. (253) Ad durandas ungulas. Hederae seminis partes duas, aluminis rutundi partem unam contundis et ungulis alligabis per dies multos. (254) Pedes subtritos foueri aqua calida oportet axungiaque ungi, dehinc testam candentem ungulis admoueri, donec impatienter ferat ; alio post et sulphure simul contrito lamina candente inuris bis in die per triduum. Id etiam bubus fieri conuenit. (255) Poplitibus autem medendum, quibus est umor : cerae, bituminis, sulphuris uiui, aequis ponderibus igne remittito calidoque poplites perungito uel furfures cum aceto imponito. (256) Item si equus coronam torserit aut extorserit aut laxauerit, hoc est quod dicitur stremma, quam sic intellegimus. Comprehendis duabus manibus ungulam et introrsum torques : si uehementer dolet, certum est intortum unguem esse. Id equi curules frequenter in certamine patiuntur, cuius hunc ordinem curae accepimus a maioribus, qui est talis. Sanguis a corona mittendus est et ipsa corona scarifanda et confricanda aceto et sale ; tunc lana sucida cum oleo et uino articulo et ungui imponitur et frequenter aqua calida unguis fouetur similisque medicina tertio die adhibetur, sed cotidie ligatur et suffundes per dies duodecim. Sane si nihil profecerit cura, tunc necessitate cogente subter molliter raditur scalpello famicali et (a) quaternarii magnitudo tollitur, aut si plus pendet, usque ad uiuum ungula aperitur, sic tamen ne os tangas. si autem nimius sanguis eruperit, pannis mollibus carptis cum oleo et aceto et salibus minutis et cum stercore ipsius equi articulum cum ungula alligabis. Post tertium diem calefactiones facies. Si caro excreuerit, aut styptico aut traumatico uteris saepiusque scalpello cornum ungulae purgato et tollito, ut aequaliter crescat. Tunc malagma cruda uteris et lente ambulare coges. Nouissima autem medela est inurere, si necesse fuerit. (257) Item si equus in articulis aut armis crassiores neruos aut tubercula habuerit, inure si necesse fuerit, aut si a locis compagines articulorum recesserint, ex necessitate sanguis emittendus est et loca ipsa minute scarifanda. Tunc similis cura adhibetur : lanam sucidam et oleum cum aceto articulis imponito per dies quattuor, ita ut cotidie cures. Post calido medicamine solidandi sunt articuli, cuius haec est compositio : sinapis sext. et scordium in unum contunde, aut si uehementius calefacere uolueris, etiam galbani - III cum ceteris suprascriptis misceantur, medullae ceruinae - III et aceti quod sufficit. (258) Item si equus in articulis aut in armis crassos neruos habuerit, sanguis ex necessitate de ipso pede detrahendus est et aqua calida diutissime loca ipsa fouenda sunt et calida uino et oleo cibario per dies quinque confricanda sunt. Tunc si armus in causa fuerit, in piscinam eum, ut natet, demitti placet. Si nihil profuerit, necessitate cogente urito reticulatim. Usta curato ut supra scriptum . (259) Si suffraginem miseram aut tumidam habuerit, cilicio confricato, usque cum sanguis eiciatur ; inde farinam erui melle consparsam panno induces et suffraginem ligas et triduo permaneat. (260) Item ad ozaenas, apopiras Pelagoni. Panem cibarium in aquam infundito et postea in mortario teres in modum cataplasmae et alutae inducito. Postea aeris flos minutum et tritum et in puluerem redactum supra panem, qui alutae inlitus est, spargis quod satis est, et articulis aut iis locis quae ozaenosa sunt, admoues et lino diligenter tartarali constringes per triduum, inde soluis. Rursum similis medicina adhibetur, rursus soluitur : sic triduo sine medicamine sit. sanus fuerit, sufficit medicina ; sin aliter, curetur, ut ter interuallo dierum nouem curetur. Sane cum alutam imposueris pedibus, equum artius religato, ne se mordicus uexet, et certissima cura est. (261) Item ad neruos articulorum uel ad minuta aut ad luxum. Cupressi folia tundis et teris et farinam de hordeo simul admisces et decoquis in uino et oleo sufficienti et facis cataplasmam, quam mittis in pilum et tundis cum aro Gallico bene purgato et cum hibisco bene discocto et facto bene minutatim. Quod posteaquam tuderis diligenter, pro emplastro inducis et ligas. Sane antequam cataplasmam commisceas, prius arum Gallicum purgatum cum hibisco discocto et modica axungia tundis et sic superadicis cataplasmam de farina hordei et foliis cupressi coctis in uino et oleo. Hoc facies diebus nouem, sed ut alternis cures. (262) Ad neruorum crassationem. Faenum Graecum, caricas Afras pinsas et cum uino imponis ; post tertium diem soluis. (263) Item si de itinere longo tumor aut in articulis aut in genubus fuerit, prodest aqua frigida tumentia loca fouere aut in fluuio aut in riuo non alte deambulare ; inde spongiam cum lasere et aceto et axungia impone. Utilissimum medicamen est. (264) Item medicamen ad pedes subtritos. Picis liquidae selib., aluminis selib., hederae folia quod sufficit : contundito omnia simul et equo laboranti cotidie pedes perungito. Optimum ferunt medicamentum. (265) Ad colla deflagrantia aut ad suffragines : axungiae - II, cerae lib., aluminis (-) sextantem, alii capitula (-) III : contrita simul in caccabo decoquuntur. (266) Ad orthocyllos. Orthocylli sunt, quibus pedes priores pandi fuerint introrsum contra uentrem ungulis tortis. Axungiae lib. II , maluae erraticae lib. coquis cum posca et fomentas diutissime. Axungiam misces et sic cataplasmas. XVII. PAPIANO SUO AIT Ad opisthotonos, Apsyrti (267) Diligentissimum nutritorem equorum ante omnia hoc uitium et hanc infirmitatem obseruare conuenit. multi enim de opisthotonis multa dixerunt nescientes, quibus ex causis opisthotoni fiant, nec intellegentes signa aegritudinis qualia sunt. Quod nos multo labore diutissime signa morbi huius quaerendo inuenimus. quae sunt talia. Collum extensum est nec incuruari potest, caput non dissimile, aures rigidae nec flecti possunt, oculi minores, ossa in facie uel pellis ipsa tensa et rigida, labra adaeque grauia, nec aperire os aut oscitari potest, sed nec potum aut cibum sumit ciuiliter et cauda ipsius erecta est nec se incuruare potest aut de latere inspicere, gressus ipsos sine disciplina ponit, pedes posteriores prioribus superimponit sic ut ungues rigore ipso trahat, priores pedes flectere non potest et omnia membra ipsius tensa sunt in posteriorem partem, et aut nunquam excutit se aut difficile, et nec in priorem partem procedit, sed retro in se ipsum recidit. Hi et difficile urinam faciunt et cum se proiecerint et rursus leuare uoluerint, de posterioribus se difficile eleuant, sed a renibus subsidunt, unde et nomen opisthotoni tractum est. (268) Curari autem eiusmodi genus passionis hieme difficile est, aestate si diligentior fueris obtinebis sic ut ante unctionibus utaris his : adipes porcinas, resinam terebinthinam, ceram, piper tritum, haec omnia oleo misces. multi eruo cocto cum aqua caput fouent, idem et hordeo faciunt. Multi in stercore obruunt animal quod patitur, id est aut equum aut mulam, aut in calida harena idem faciunt. facit etiam et haec potio : piperis grana X, cedriae ut supra pondus, nitri ????? unam, ???? ?????????? ?????? ???????, haec omnia terito singula et in unum misceto, addito et olei hem. et uini summi sext., inde bis in die potionas. multi etiam hoc prodesse dixerunt, sanguinem bubulum recentem per cornu in fauces infundere. Sane si sanguis ad horam non fuerit inuentus, ????????? ????? tres, sales ipsius ponderis cum uino dabis. (269) Haec multi et magni uiri prodesse dixerunt, nos et consuetudine et usu potius haec profuisse et prodesse memoramus : adipis porcinae scrp. XVI, adipis caprinae scrp. XVI, resinae terebinthinae scrp. IIII, olei cedrini hem., olei cibarii sext. IIII : haec omnia misceto in aqua, in qua nitrum et sales fuerint cocti, singuli VIII. Hoc calido medicamine ungimus aegrum pecus, et per nares infundimus eiusmodi curam : adipis porcinae quantum aestimaueris cum oleo et uino et melle ferueant simul, et uteris. Frequenter et medicamine usi sumus in ipsa curatione ??? ???????? malagma : soluis in carbonibus oleo communi uel cyprino et inde caput omne cum ceruice et omne corpus foueto. Post hanc curam cooperimus sagis et in sole calido sedentes exercemus tripodo usque ad sudorem, sudorem sabanis detergentes diligenter, et rursus ipso medicamine suprascripto corpus ungimus et pasci permittimus. Haec facientes cotidie, usque cum et curam sentiat, et ceteros cibos iam adsuetos praebemus miscentes sane hordeo et ciceris aliquantulum, potum cum uino praebebimus. Hieme sane stabuletur calido loco, unctionibus quam calidissimis utatur. Prodest et eundem ungi pice liquida cum oleo et exerceri, sicuti supra scriptum est, sic tamen ne pix multa corium laedat, cum sudauerit. In ipsa autem necessitate passionis sanguinem detrahere inutile est. Multi cauteriis utuntur : etsi euaserit cauteriatus, inutilis uiribus erit et in itinere minus ualebit. (270) Ostendam sane quibus ex causis aegritudo contrahitur : nimio sole cum iter facit et cum ex aliqua causa de priori pede claudicauerit et cogitur aut currere aut ambulare et propter hoc sudauerit, consequenter aegritudo suprascripta subsequitur ; aut hieme cum sudans de itinere aut exercitatione sub diuo in frigore aut in loco frigido aut umecto steterit aut in marmorato aut in tessellato, uel frigore maxillae obstupuerint et cibum non ceperint ; et si forte armum laeserit et post curam ipsius armi diu aut dormiuerit aut in ipso armo iacuerit, eadem subsequuntur. Haec sunt quae opisthotonum faciunt. (271) Ad opisthotonos Eubuli, quod est uitium neruorum, qui retro trahunt. Sanguinem de ceruice detrahe et aut in balneo sudet aut unctionibus iis curato, quae calefaciant corpus ; inde bacas lauri cum nitro et lacte caprino decocto cum melle et ruta et pipere albo et cum suo sanguine potionabis. (272) Item ad opisthotonos, Emeriti. Ante omnia cauteriari oportet et prosunt calidae potiones, aut laser aut cyminum aut anethum aut alium aut bacae lauri : horum quodcumque cotidie cum uino datum perducit ad sanitatem. (273) Item unctio Optati ad curam suprascriptam. Cerae lib., resinae - IIII, opopanacis - II, medullae ceruinae - II, olei styracini - III, olei laurini - IIII : haec omnia decoque et in sole aut in loco calido utere. (274) Item alia unctio Emeriti. Cerae lib. et picis liquidae lib., opopanacis lib., olei boni sext. : haec omnia decoquis et postquam decoxeris, iunge aceti quod sufficit. (275) Item alia. Bacae lauri sext., cymini sext, sulphuris uiui - III, galbani - III, resinae <-I>, olei sext. II : haec decoques et sic uteris. XVIII. De dentibus omnium ait (276) Equus habet dentes XLII, equa XXXVI, mula XXVIII, asinus XXXII, asina XXV, aries XXIIII, uerbex XXIII, ouis XXI, hircus XXV, capra n. XVIIII, taurus XXVI, bos castratus XXIIII, uacca n. XXIIII, homo masculus n. XXXII, spado n. XXVIIII, mulier n. XXX. (277) Pondera sane Attica nostratibus ita comparantur, ut dragma una sit scrp. III s, cotula olei ponderis sit scrip. VII s, id est cyathi VI s ; obolos Atticos sextarius dragmae est. XVIIII. Praecantatio ad equos hordiatos siue ad tortionem, Apsyrti apopiras ait (278) Equus aeluris florinacus orcus cognatos orcus orco pedem indit. Vidi non nego pedem orco, si tortionatus, si hordiatus, si lassus, si calcatus, si uermigeratus, si uulneratus, si marmoratus, si roboratus, si equus non poterit esse. Nociuum quia uideo orcum, his carminibus istis equis dabo. Remedium. Hoc carmen in aurem dextram equo dices : "semel natus, semel remediatus" et spuis in aurem : remediasti, si frequenter incantaueris. XX. De muris aranei morsu uel de percussu phalangionis aut uiperae morsu PELAGONIUS FALERIO SUO AIT (279) Mus araneus perniciem quam tulerit suo corpore luit. Nam animal ipsum oleo mersum necatur et cum imputruerit, conteritur eoque medicamine quandoque morsum muris aranei inlinis ; uel si id non est, cyminum conteritur eoque additur exiguum picis liquidae axungiae, ut lentorem malagmatis habeat : impositum perniciem submouet. Vel si antequam tumor discutiatur, in suppurationem conuerterit, optimum est ignea lamina collectum resecare et quicquid uitiosi est inurere atque pice liquida cum oleo linire. (280) Est etiam praesens remedium, ne equus morsu muris aranei contingatur. Animal uiuum creta figulari circumdatur, quae cum induruerit, collo pecoris suspenditur. Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet. (281) Item ad morsum muris aranei. Mus araneus quanto maior est, tanto maiores imprimit morsus, quanto minor momorderit, tanto facilius curatur. His autem omnibus peior est morsus praegnantis muris et manifestus est ; qui tamen facile intelleguntur, si maior tumor in corpore equi appareat. Hoc modo succurrendum esse certissimum est : alio trito cum nitro aut, si nitrum non fuerit, sale et cymino tumores et morsus suprascriptos confricabis. Si autem tumores inruperint uulnera, posca eadem uulnera diluis et hordeum combustum et in cinerem redactum uulneribus spargis et nihil aliud feceris, quia magis increscunt uulnera, si alio medicamine curaueris. Potionem sane anethum tritum cum cedria et cum uino dabis. (282) Item si equum phalangio percusserit, piperis -, pyrethri sem., uuae siluaticae - : singula terito, cum uino faucibus infundito. (283) Item si uipera aut phalangio aut mus araneus momorderit, prodest terram formicarum cum uino faucibus infundere aut ipsa uulnera confricare. Sed et uerba religiosa non desint. Nam Sol peculiariter dominus equorum inuocatus ad medelam adest. Quem hoc modo, cum terram talparum coeperis tollere, inuocabis : "Ictu, Sol diuine calide et frigide, tantum mihi abalienasti". Hoc dices et suprascriptam medelam faucibus infunde. (284) Item si equum in itinere, ubi desunt necessaria, uipera percusserit, prodest piperis grana XXX cum sext. uini ueteris per cornu faucibus infundere, aut herbam thymum tritam et datam cum uino prodesse adseuerant. (285) Item si mus araneus equum momorderit, maluam contusam imponito. (286) Item si equus aut uipera aut ab aliquo noxio animali fuerit percussus, sic curabis : erui radicem conterito et in oleo infundito et cum uino ueteri impones. Sane hirundinis pullos ore dissipatos locis quibus percussus est, admoueto et ipsum nidum cum uino ueteri tritum Locis ipsis impone. XXI. Potiones uel curae ad colicos uel ad eos qui a faeno malo laeduntur. PELAGONIUS LUCILIO SUO AIT (287) Colicorum signa non omnibus nota sunt, quia non dissimilis est passio a ceteris, qui intrinsecus aliquid dolent, nisi quia maiora tormenta et crebriora in colicis, quam in cardiacis aut in tortionantibus reperimus : cuius haec signa frequenter agnouimus. Primum cum stat, repente concidit, ut adreptum putes ; deinde si satis suspensus fuerit, statim subsequitur dolor et iacet nonnunquam et cum frigidam acceperit aquam, tremit, sudat, anhelat, aestuat dolore nimio. Cui succurrendum hac potione Celsus iubet. (288) Compositio ad colicos. Asari Pontici -, petroselini -, feniculi seminis -, piperis nigri - II, marrubii -, abrotoni -, anethi scrip. III, ligustici -, centaurii seminis -, chamaepityis sem., eupatorii scrip. IIII, pulei acapni -, rutae -, apii seminis -, zingiberis semunciam, mellis optimi p. II ; mel despumas, illa omnia contundis et cernis et melli miscebis, deinde instar magnitudinis nucis Abellanae cum aquae tepidae sext. dabis : certissima medela est. sane si dolor perseuerauerit, feniculi seminis coclearia quinque bene trita cum uini sinceri sed cibarii sext. dabis. (289) Item aliud. Clari mellis coclearia quattuor, pollinis turis -, aceti coclearia quinque, uini ueteris hem. : haec simul deteris et diuidis potionem ipsam in tres partes et per triduum non per cornu, sed de ore in os deicis et deambulet sago coopertus. (290) Item aliud, Emeriti. Piperis pro modo et de uentre pulli pelliculam suspensam fumo siccabis et tritam cum uino et pipere dabis. (291) Equum a faeno malo laesum sic intelleges : oculis erit incertis et semper micantibus, gradum habebit incertum. Huic sanguis de matrice detrahendus et debrachiolandus est et potionandus caricis cum uino decoctis. Hordeum tamen non dabis, sed potionem duplicem, et iis uteris quae urinam moueant. XXII. De caudae mobilitate (292) Si equus nimium mobilem habuerit caudam, partem superiorem caudae ad uertebram incidito usque ad mediam commissuram, sed ne praecidas curato. Vulnus sanum cum fuerit, caudam habebit stabilem atque erectam. ii autem, qui eiusmodi caudas habuerint, plerumque in proba recusantur. (293) Si equo cauda defluere coeperit, faeni Graeci semen et lini quod sufficit uino decoquito et cotidie lauato : cito cauda crescit. XXIII. Medicamina ad robur Robur si in posteriore parte erit, signa haec erunt : crura inter se complicabit, erunt umeri et ceruix usque caput rigida, erunt oculi lacrimantes, sed et caudam rigidam habebit. Medelis his utere. Ceruices et lumbos urito usque ad crura, deinde clauso stabuletur calidissime, ita ut et carbones sine fumo ponantur. Deinde loco suprascripto sale et oleo. Perungito per dies septem ; inde cum usta ceciderint, lauato lotio humano et aqua tepida foueto et pro cibo dato frondem ficulneam et hordei quam plurimum et triticum aqua maceratum, calidamque praebere debes ut bibat. (295) Aliud. Ante omnia loco calido stet et his utatur : piperis albi scrip. II, piperis longi scrip. II, croci scrp., murrae scrip., haec terito omnia et pastillum facito et potionem dato per os cum oleo et uino. (296) Item aliud. Si haec defuerint, farinam triticeam aqua frigida diluito et offulas facito et dato ieiuno ; aquam moderatam praebeto, ita ut sitiat, ut si potest, febriat, quia interuentu febriculae dissoluitur omne uitium suprascriptum. Inde dato fabam solidam ; si non habueris, dato tisanam ; si horum nihil profuerit, necessitate cogente circum auriculas urito et collum transuersis cauteriis. (297) Item alia ad frigus uel ad robur unctio. Cerae lib., resinae terebinthinae - VIII, medullae ceruinae - II, styracis - IIII, bacae lauri selib., olei laurini prout opus fuerit : haec in unum decoquito in aqua et inde aut in sole calido aut in balneo perfricetur usque ad sanitatem. (298) Ad eundem morbum. Turis pollinis selib., uini ueteris quod sufficit. (299) Ad eundem morbum potio. Opopanacis - II, styracis - III, gentianae - III, mannae croci - II, uini ueteris quod sufficit, simul dato. Curabis. (300) Potio ad robur. Picis liquidae - II, bacarum lauri lib., nitri -, turis pollinis -, panacis radicis -, uini sext. II, olei sext. : haec omnia trita uino et oleo miscebis et dabis. (301) Item alia potio ad eandem passionem. Bacarum lauri lib., nitri - I, turis -, silis Gallici -, petroselini. - : haec omnia contusa et cribrata uino et oleo temperabis tepidamque potionem faucibus infunde ; et unctionem facies huiusmodi : bacarum lauri lib. II, picis liquidae lib., panacis radicis - I, turis pollinis selib., uini ueteris sext. II, olei sext. : haec permixta sole tepido perungito. Si nihil profuerit, caput adurito et pelle lanata caput contegito. XXIIII. Ad eos qui sanguinem meiant aut cacant aut per nares emittunt aut uomunt aut si sanguis nimius per uenam percussam exierit et contineri non potest PELAGONIUS ARZYGIO SUO (302) Frequenter equos, etiam cum sani sunt, nimius sanguis nocet. Interdum enim cum copia sanguinis erit quacunque, erumpit et profluit, quod ut ne accidat in generoso custodiemus ; frequentius etiam attenuati et miseri equi urina sanguis est : sed hic aut nimio ascensu aut labore ponderis aut itineris, ille otio et nimia pinguedine. Quod cum acciderit, his curari conuenit. Si otiosus equus aut pinguis urinam sanguinem fecerit, sanguis de matrice detrahendus est et potionandus est lacte caprino, amulo, ouis III et herbae urceolariae suco, attenuato autem sanguinem detrahere contrarium est. (303) Item potio ad ipsos certissima. Tracanthi sem. in uino infundes, opii scrp. IIII, styracis scrp. III, nucleos pineos CCX : haec simul deteris diutissime et magnitudinem nucis Abellanae cum uini sext. per cornu faucibus infundes per dies septem. Hoc etiam et hominibus prodest fabae magnitudinem cum ouo dedisse. (304) Item si sanguinem reiecerit, prodest genestae sucum cum uino dare aut porri sucum lixiuo et oleo faucibus infundere. (305) Item si sanguis per nares fluxerit, linteolum et lanam combures et per fistellam in nares exsufflas. (306) Si equis spuma per os fluxerit cibique fastidium sustinuerint, rosmarinum in aqua infunde et inde os foueto, addito et folia lentisci. (307) Item aliud Columellae. Si sanguis per nares fluxerit, periculum adfert ; quod reprimitur infuso naribus uiridis coriandri suco. (308) Ad eos qui sanguinem meiant aut cacant, Flori. Sanguis de palato mittendus est et asphodeli radicem cum uini sucidi sext. II deteris diligenter et farinam triticeam diligenter cernis, rossyriacum in aqua diu decoquis et commixta omnia diligenter per os faucibus infundes ; sane non multum ambulet. Praeterea uentrem aqua et nitro perfundis, similiter et faenum et hordeum. Rursus si per nares fluit sanguis, aqua satis frigida caput ipsius fouebis adiuncto in aqua modico sale. (309) Item ad eos qui sanguinem uomunt. Absinthium, spicam nardi in caccabo nouo in aqua decoques et potionas. (310) Item si sanguis nimius per uenam percussam perruperit. Osticinum conterito minute et apponito in plagam ; aut si defuerit, stercus ipsius equi fluentibus uenis admoueto, aut si perseuerauerit, urito subtiliter propter neruos. (311) Item aliter. Floccum tomenti intinctum oleo uenae admoueto aut assem ligneum in uena, de qua sanguis fluit, deponis et ligas. Praesens remedium est. XXV. De uulneribus uel de emplastris (312) Si in dorso ulcus erit, tithymallum cum melle et nitro uuaque passa simul leuigatis et eruo molito, mixtis uteris. (313) Item si uulneribus pili nati fuerint et cicatricem coire non siuerint, cancrum et uuam passam siluaticam, leuigata in aceto feruescant et ulceri imponito ; uel rossyriacum satureia et sale hammoniaco simul leuigato et melle mixto decoquito. Prodest. (314) Medicamina ad omnia uulnera. Turis scrp., aluminis scrp., seui bubuli scrp. VIII, olei cedrini acetabulum, olei communis hem. dimidiam, cerae quod sufficit. Sane cum crusta cauterii ceciderint, tithymallum cum melle et nitro unguis ; si autem citius uulnus sanare uolueris, chamaeleontis radicinam combustam uulneribus sparges. Si uulnus putruerit, hellebori nigri scrp. II teris et cum oleo cedrino uteris. (315) Ad omnia uulnera. Eruum siccum frigito et tunsum cribrato ; ante tamen calida uulnera fomenta et sic puluerem mitte. (316) Ad omnem tumorem. Cretam cimoliam, Hispanum cum aceto permisce, turis pollinis - IIII, bulbos tritos, cocleas tritas simul misce et tumentibus locis admoueto. Si hiems fuerit, calidum imponito, si aestas, frigidum. (317) Si equus uulnus chironium habuerit, sic curabis : brassicae aridae radicem, cupressi pilulas, porrum sectiuum, auripigmentum melle decoquito et omnia permixta uulneribus imponito. (318) Malagma. Cerae lib. , resinae frictae lib. III, olei p. III, spumae argenti lib. III : omnia pariter permixta, uteris. (319) Malagma ad combusturam. Corticem mali aqua coquis et imponis : miraberis. (320) Compositio malagmae. Cerae Punicae - VI, iunipiri nigri - IIII, picis durae lib., bacarum lauri - IIII, resinae frixae - VI, piperis -, laseris - II, turis masculi - II, olei puri - VII, olei cyprini - II : baec omnia cocta in aqua frigida coire patieris, et cum in modum ceroti fuerit factum, articulo imponis. (321) Malagma ad neruorum dolorem uel tumorem. Cerae lib., medullae ceruinae - VI, murrae - III, pulueris cocliaria II pariter mixta coquis et uteris. (322) Causticum calidum. Spumae argenti lib., nitri - III, hammoniaci - VI, misy - III, lepidae Cypriae - VI, resinae frictae - VI, cerae lib., aeris usti - III, cerussae - VI, olei sext. (323) Compositio caustici. Picis durae lib., resinae frictae , resinae scabialis lib., picis Brittiae , opopanacis lib., galbani -, propolis -, castorei -, sulphuris uiui -, guttae hammoniacae <->, murrae troglitis -, styracis -, turis masculi -, bituminis Afri -, cerae lib., medullae ceruinae - II, hyssopi - II, colophonii -, panacis radicis <-> : haec omnia mollissimis carbonibus decoquis et cum necesse fuerit uteris. (324) Compositio traumatica ad omnem apertam ungulam confirmandam. Chalciten, aloen, misy, aeruginem, aes ustum : haec tunsa melle permisces et aceto temperabis. (325) Item alia. Mellis -, aeruginis quod sufficit ; mel decoquis et cum frigidum fuerit, tunc ei aeruginem mittis et acetum modice et sic imponis. (326) Malagma. Cerae lib. III, olei p. III, spumae argenti lib. III : omnia pariter permixta, uteris. (327) Pastilli ad omne genus ualetudinis. Iris Illyricae -, aristolochiae longae <->, gentianae -, argiui -, murrae -, pulueris cicerculae -, hyssopi -, ari Gallici -, spicae Indicae -, abrotoni -, crocomagmae <->, turbisci -, petroselini -, seminis apii - : haec omnia tunsa et cribrata cum uino et melle et piperis granis L, dabis singulis animalibus terna cocliaria per triduum. (328) Ad ulcus omne medicamentum. Murrae <-> II, mellis cyathos II, absinthii - II, absinthium tundito, oleum et ceram coquito ; cum coxeris, frigidum fiat et sic absinthium mitte et subigito, ut ceteris misceatur, in panno impone per triduum et dolori satis prodest. (329) Anacollema ad articulos et ad gambas et ad aquatilia. Galbani lib., styracis lib., bidellae lib., meconii lib., rubricae lib., resinae terebinthinae lib., simulae p. IIII, mentae selib. : haec decocta et tepida suprascriptis uitiis alligato. (330) Anacollema ad armos. Croci selib., turis pollinis selib., rubricae Afrae selib., siliginis floris hem., bulbos Afros n. XX, cocleas Afras n. XX, mentae selib. : haec omnia contundes et cum aceto quod sufficit temperabis. (331) Anacollema frigidum. Croci selib., turis pollinis selib., rubricae selib., bulborum Afrorum selib. ; coclearum Afrarum selib., simulae hem., mentae, aceti quod sufficit. (332) Anacollema ad armos siue ad lumbos equorum. Simulae scrp. II, turis pollinis lib., oua gallinacea III, sed album de ouis proicito et cetera aceto subigito et facito tractam et sic utere aut in armo aut in lumbis. (333) Compositio liparae. Cerussae, spumae argenti - singulas et oleum et uinum quod sufficit et ita ut singula diligenter teras. Facit et ad colla et ad uulnera supplenda, si caro defuerit. (334) Ad uulnera id est ad scabiem clausam. Aeruginem Campanam cum aceto decoquis, quamdiu spis, et teris diligenter et uteris. (335) Ad uulnera sordida, quae pataginant. Alumen, sed scissum, cum melle decoquis ad lentos carbones et uulneribus imponis et cum coquis, ne ebulliat obseruabis. (336) Emplastrum uiride. Cerae lib., olei cyprini - VIIII, olei myrtini p. II s., adipis anserinae - II, oesypi - II, aeruginis - m, galbani - III, resinae terebinthinae - II, turis pollinis - II : haec omnia in caccabo decoques et cum necesse fuerit uteris. (337) Fomentatio ad omnes tumores siue duritias. Hibiscum uino decoquis et conteris cum axungia et sic uteris, aut herbam Sabinam tritam cum rosacio decoque. (338) Compositio emplastri. Nitri po. IIII, bituminis Iudaici po. III, aeris usti po. III, cymini po. III, feclae po. II, nitri floris po. II, aeris floris lib., silphii lib., sulphuris uiui lib., axungiae po. II. (339) Emplastrum alio genere. Aeruginis selib., aeris usti selb., feclae selb., nitri selib., salis hammoniaci selib., ueratri nigri selib., bituminis selib., axungiae selib., chalcanthi selib. (340) Compositio emplastri. Cadmiae , aeris usti selib., aeruginis selib., bituminis Iudaici selib., ueratri nigri selib., feclae selib. (- VIII), salis hammoniaci selib., nitri selib., axungiae selib. (341) Emplastri compositio. Rhododaphnes selib., feclae selib., bituminis selib. - II, sulphuris uiui selib., aeris usti selib., aphronitri floris selib., nitri floris selib., axungiae selib., euphorbii selib., hyssopi po. V, gentianae po. II, herbae uettonicae lib., panacis radicis selib., marrubii Pontici selib., costi selib., aristolochiae rotundae selib., styracis po. II, opopanacis Afrae selib., trixaginis selib., rutae siluaticae seminis selib., petroselini Macedonici selib., acori Pontici selib., mellis po. IIII. (342) Medicaminis traumatici compositio. Chalcitis lib., misy lib., aeruginis - III, stercoris columbini lib., aceti scrp. II, mellis - IIII. Decoquis et sic uteris. (343) Traumaticum aromaticum. Floris spumae p. II, resinae terebinthinae lib., galbani lib., turis pollinis p. II, uiolae p. II, resinae Colophoniae p. II, styracis p. II, opopanacis lib., propolis lib., misy lib., uisci lib. s. (344) Compositio spodii. Auripigmenti hem., calcis uiuae - V, chartae combustae quod satis erit. (345) Compositio liparae. Spumae argenti - VI, cerussae - I, uini sext. s., olei lib. et - III. (346) Item aliter. Spumae argenti, cerussae partem, turis masculi, olei, croci et mellis boni : omnia cum aequo modo conteris. XXVI. Medicamina ad scabiem quaecumque in pecore nasci potest (347) Pecus cum scabiauerit, non statim curari debet, ne res periculo superueniatur et in morbum se conuertat. Postea sane cum iam eruperit scabies, sanguinabis eum iuxta genua et de coxis uel de gambis et sic uteris isto medicamine : asphaltum et sulphur uiuum et picem liquidam et butyrum et quod Graeci dicunt ?????? ????????, haec omnia aequis ponderibus simul deteris et inde totum corpus perlinas. Sane diutissime teris et bene, et sic linas in sole. (348) Aliud. Acetum acre ??? ?????? ???????? et picis liquidae modicum et cedriam, omnia simul decoque et cum feruet, peniculum in fuste ligato et sic linas totum corpus. Sane prius lotio humano calidam commisces et inde, priusquam inducas medicamentum, lauas corpus pecori et sic ungues in sole. (349) Aliud. Asphaltum et sulphur aequaliter conteris et adiunges olei modicum et perungues. Sane in sole ungatur. (350) Aliud. Adipem porcinam cum pice et cera aequaliter resoluis et sulphur cum oleo calido deteris et omnia supradicta commisces et cum calet perungues. (351) Aliud. Adipis porcinae libram, cerae semunciam, sulphuris - II, bituminis -, olei selibram, picis liquidae cyathos II : quae conterenda sunt conterito et permisceto omnia et coquito et ita perunguito. (352) Item aliud. Cerae selib., adipis porcinae lib., picis liquidae cyathos IIII, olei selib., sulphuris - II, bituminis - : haec coquito et equum perfricato, usque dum sanguis exierit. Inde perunguito semel in die. (353) Item aliud. Lotii ueteris faecis scrip. I, stercoris suilli selib., faecis olei heminam, sulphuris - III, picis liquidae cyathos III : haec omnia coquito, ut liquida sint, et calido loco perunguito equum semel in die usque ad sanitatem. (354) Item aliud. Bituminis p. II, sulphuris uiui selib., cerae lib., turis mannae selib. teris et commisces in oleo, in quo ante bullierit anchusae fasciculus unus, et sole calido ungues. Sine sole non habet medicamentum uirtutem nec effectum. (355) Item aliud. In stabulo hordeum quod nascitur quasi spica nigra contundes et misces olei cyprini quod sufficit, et tepidum sole calido perungues. (356) Item aliud. Ranas in aqua coques et colliges unctum ipsarum et commisces lenticulam et adipem et oleum et tepefactum perungis. (357) Ad scabiem. Cucumeris siluatici radices lauas et pinsas et in caccabo nouo cum oleo quantum sufficit decoquis et uteris. (358) Item aliter. Sulphur cum uino candido decoques et uteris. (359) Item aliud salutare remedium in initiis adeps uituli marini, sed si iam inueterauerit, uehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen cum sulphure et atroci pice liquida axungia ueteri mixta pari pondere coquuntur atque ea compositione curatur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina hominis. (360) Item aliud. Picis liquidae sext., seui caprini p. II, cerae lib., aluminis scissi lib., sulphuris uiui lib. s. ; in unum decoquis et ante equum scabie laborantem aqua salsa lauabis. Hoc per triduum uti debebis ; certum remedium est. (361) Item aliud apopiras. Folia rhododaphnes cum oleo coques addita pice liquida cum cera. Certissimum remedium est. (362) Item ad scabiem. Ranam rubetam occide et cum uino et aqua in sartagine decoque eiusque suco ungito ; uel pice cum melle sulphureque et uini faecibus ueterrimis et stercore ouillo commixtis contra pilum fricato ; uel sulphuris, cedriae, turis pollinis, aristolochiae, nitri unciis binis in singula iumenta, picis liquidae selib., olei sext. II, aceti heminis ternis concoctis contra pilum ungito, prius strigilibus aut testis exasperato corpus equi ; uel harundines combures et priusquam in fauillam persoluantur sublatas pinsas uel conteres cribroque tenui cernes et ita oleo miscebis contraque pilum iumentum unguis. XXVII. Ad lethargos PELAGONIUS FESTIANO SUO (363) Scripsisti mihi equos tuos grauissimo uitio uexari, nam et adseuerasti et frequenter iacere et semper dormire ac propterea nec cibum capere et consequenter macilentos uideri. Passio haec grauis est et obseruanda ne accidat. Quae si euenerit, medelae quas scribimus adhibeantur. Nam hunc morbum peritissimi huiusce artis mulomedici lethargum appellant. Equum si lethargum uideris, facies molliter stabulari, ita ut paleis aut straminibus stabula consternantur, et frequenter manu excitetur, ne dormiat. prodest etiam et frequens deambulatio, sed si ante quattuor pedes fomentum de aceto et sale et furfuribus de tritico miseris ; tunc eadem ipsa potio, quae recipit in se furfures triticeos, sales et poscae sext. II, faucibus infundatur. (364) Item aliud Flori. Herbam Artemisiam tunsam oleo et modico lixiuo dabis per cornu. (365) Item potio ad lethargos Optati. Primum est ut lethargum hordeo abstineas praebendo fabae solidae sext. ; tunc sanguinem de ceruice detrahe, inde his medicaminibus potionabis. Acori Pontici - III, calami Syriatici p. V, spicae nardi Indicae <- V>, capparis radicis - V, tunsa et cribrata una miscebis et cocliaria III in sext. aquae tepidae dabis, et cum coeperit adaquari, aquam tepidam praebebis, sed non multam ne auide bibat. Sane assidue aut flagello aut uoce excitari debet, ut paulatim uitium diligentia elimetur. XXVIII. Potiones et omni tempore necessariae (366) Puluis omni potioni anteferendus. Gentianam, aristolochiam, murram, bacas lauri, rasuram eboris aequis ponderibus in puluerem rediges, de quo potionabis contra omnes morbos sic. Decoques in uino iunci radices et marrubium, colas ipsum uinum et adiuncto pulueris cocleare uno pleno potionas per triduum. Si febriunt pecora, in aqua decoquis iunci radicem et apium, colas, adiungis pulueris cocleare et mellis modicum, ut sit aqua mulsa, et sic potionas per triduum. contra uenena autem pulueris plus quam cocleare cum uini sextario et olei hemina deicis per triduum. (367) Potio quadrigaria id est puluis tracanthi -, cymini -, petroselini -, uettonicae lib., saxifragae - I, casiae fistulae - I, iris Illyricae -, meliloti -, radicis absinthii Syriaci -, hyssopi fasciculos II, euphorbii -, mannae turis - I, zingiberis -, murrae -, folii -, gentianae -, herbae Sabinae -, piperis - I, turis masculi -, costi -, sertulae Campanae -, opopanacis - I, spicae Indicae -, schoenuanthus -, hammoniaci -, cinnami -, abrotoni -, radicis panacis -, seminis rutae -, strobilos minutos uirides XXV, nuclei - V, glycyrrhizae <->. Haec omnia contusa et cribrata seruabis et cum necesse fuerit uino permixta dabis. (368) Potio glutinosa. Murrae - II, olei - II, cymini - II, tracanthi - VI, croci - I, tepida cum uino dabis. (369) Puluis quadrigarius. Acori Pontici -, murrae - III, piperis sem., crocomagmae - II, gentianae - II, folii - II, iris Illyricae - III, hyssopi -, malabathri - II, centaureae -, costi - II, styracis - II, scordii - II, sili Pontici - II. (370) Potio hiemalis. in uno capite. croci, costi, petroselini Macedonici, murrae, turis masculi, tracanthi, trixaginis, uettonicae, cumini Alexandrini, croci mannae, piperis <-> singulas singulis capitibus, uino et oleo quod sufficit adiunctis ouis permisces cum suco tisanae ; adiungis etiam palmulas XXV, bulbos XXV, caricas XXV, caprinos adipes, catulum breuem, quem madefactum ex aqua et percolatum diligenter suprascriptis adiungis ; addito olei quod sufficit et omnia rursus permixta diligenter per cornu animalibus infundes. (371) Potio aestiua. In capitibus quattuor. Tracanthi - II, crocomagmae - II, abrotoni - II, cardamomi - II, glaucii - II, petroselini - II, zingiberis - : haec omnia permixta rosato per cornu dabis. Addis etiam porrum sectiuum, porclacae quod sufficit, arum Gallicum, oua quattuor, apium, olei quod sufficit, uuas passas enucleatas : temperabis simul et dabis. (372) (Potio equis intrinsecus laborantibus aut qui morbo temptantur. Et ii qui siccas nares habent, facile curantur hac potione. Tisanae sucum, defriti cyat. II per triduum dabis ; postea decoctam : hyssopi - III, palmulas XX, rutae uiridis fasciculos II, fabae et faeni Graeci cyat. VI ; uniuersa cum aqua caelesti decoque et tepefacta dabis.) (373) Potio omni tempore faciens. In singulis capitibus. costi -, meliloti -, hyssopi sicci -, iris Illyricae -, aristolochiae -, troglitis -, laseris -, draconteae -, centaureae -, iunci <->, gentianae -, spicae nardi -, spicae (-) Celticae -, folii - : haec omnia tundis et cernis et facis puluerem, cui commisces si potionem facis aestiuam, croci -, tracanthi - III, mellis quod sufficit, uini ueteris sext. VI, crocum uino infundes, tracanthum in aqua calida ; sin autem potionem facis hiemalem, omnibus suprascriptis adiungis piperis triti - III et sic per cornu dabis. (374) Item potio aestiua. Croci - infundes in uino, tracanthi - III infundes in aqua calida et teris simul diligenter ; quibus adiungis porrum uirginem et apium uiride et iterum in se diligenter teris ; quibus commisces porclacae sucum et lac caprinum, oua, oleum rosacium, mellis - III et passi sext. et uini ueteris quod sufficiat, et dabis per cornu triduum. (375) Item alia potio, herbacium. Butyri -, mellis lib., axungiae ueteris selib., dactylos XV, uuae passae sext., bulbos n. X, lini seminis tunsi hem., faeni Graeci tunsi hem., ari Gallici quod sufficiat, croci -, tracanthi - III : haec omnia simul trita commisces cum melle et ouis et oleo et passo sufficiente et dabis per triduum. (376) Potio Apsyrti. Hyssopi - II, rosacii -, costi -, malabathri - II, petroselini Macedonici -, croci <->, tracanthi -, piperis albi -, turis <->, murrae <->. (377) Item alia ad cholera eadem Apsyrti. Vini ueteris sext. m, olei boni sext., mellis sext., piperis albi -, oua XII. (378) Potio hiemalis simplex. Vini ueteris sext., olei selib., piperis -, rutae uiridis - VI, tracanthi - VI, mellis - VI, oua quot uolueris et passi quod sufficit. (379) Potio ad omnia. Tisanae sext., faeni Graeci sext., betarum fascem I, caricas XX, olei po. II, lactis asinini quotiens potionaueris sext. I. (380) Potio refrigeratoria. Vini ueteris sext., olei summi selib., mellis selib., oua quot uolueris, aquae frigidae quod sufficiat. (381) Item alia. Mannae turis scrp. cum uino candido tepefacto per narem sinistram mittes. (382) Potio equis tussientibus. Abrotoni selib., hyssopi Cretici selib., opii po. X unius, rutae po. X assis, fici - , costi - II, spicae nardi - II, panacis radicis -. (383) Pastilli compositio. Seminis cinnami -, murrae <-> II, turis masculi - II, piperis albi - II, spicae nardi - II, schoenuanthus - II, piperis nigri -, casiae - II, cardamomi sem., limniadis semunciam, castorei semunciam, mellis Attici lib., croci - II. (384) Calefactio. Resinae terebinthinae, resinae frixae, resinae asclosae, resinae pityinae, cerae, medullae ceruinae, olei lentiscini, olei laurini, galbani, opopanacis : haec omnia moderatis ponderibus in ollam missa ad lentos carbones decoquis et facies calefactionem, quae cum se strinxerit, pecoribus et renes et frontem confricabis. (385) Potio omni tempore necessaria, faciens et ad febres. Nuclei sext., uuae passae sext., dactylos XX, folia apii sufficienter : omnia simul diligenter teres, quibus bene tritis adiungis passi sext. n. III, uini ueteris sext. V et sic deicis per triduum. (386) Item alia calefactio. Resinae asclosae - IIII, resinae frixae - IIII, hyssopi - II, cerae - II, medullae ceruinae -, opopanacis sem., galbani sem., olei laurini selib., olei lentiscini lib. s., olei simplicis lib. : haec omnia simul missa in caccabum resoluis ad lentos carbones, ut omnia se diligenter commisceant, et facis medicamen, quod cum se astrinxerit, ipso uteris et pecoribus renes hieme et frontem perunguito. Facit et ad homines, qui ex frigore neruorum ischiada patiuntur. Nihil autem sic hieme pecoribus frigus excludit, nisi ut subinde conditum per cornu accipiant. (387) Hieme sane cum coliculos pecoribus dabis, a pridie eos diligenter discoque et fac pastillos et in oleo et sale trito et petroselino cymino pridie facis manere et alia die sic dabis, ut sentiant condituram. (388) Axungiam sane hieme cum dabis, da cum alio et pice liquida : uehementer omnibus intrinsecus uitiis prodest. Aestate autem axungiam dabis in melle et butyro et porros dabis in oleo rosacio et sale trito. (389) Potio ad febres interaneas. Rosam teres diligenter et infusum in oxymeli tracanthum superadicies et teres diutissime et dabis per cornu diebus quinque. Sane die exacta sanguinem ei post potionem emittes. (390) Compositio pulueris quadrigarii. Cinnami, spicae Syriacae uel Indicae, croci Siculi, murrae troglitis, schoeni, piperis nigri, piperis longi, xylocinnami, casiae, uettonicae, casiae nigrae, trixaginis, folii, nardi, lentisci, cepae Indicae, acori Pontici, meu, turis masculi, iris Illyricae, piperis albi, (in alio) calami Syriaci, asari Pontici, gentianae (et camistri, laseris Pontici, gentianae), petroselini aridi, casiae fistulae : omnia prout uolueris aequis ponderibus tunsa et cribrata, uteris. (391) Confectio arteriacae. Murrae troglitis - IIII, schoeni - III, cinnami - V, piperis albi - V, piperis nigri - IIII, casiae - III s., resinae Colophoniae - V, aristolochiae - IIII, acori - III, bacarum lauri - III. (392) Item arteriaca ad tussem. Murrae - III, piperis - III, lini seminis fricti lib., uuae passae sext., nasturcii sext., mellis sext., nuclei sext. : decoques et arida contundes et melli miscebis. Cum dare uolueris, globulos facies in modum nucis et in os per dies octo deicis. Curasti. (393) Item aliter. Murrae - III, cinnami - s., croci - III, turis masculi - IIII, nardi Syriaci - IIII, resinae terebinthinae - IIII, piperis albi - IIII, uuae hammoniacae - IIII, folii nardi - II, tracanthi lib., mellis Attici lib. : arida contundes et cernes et melli miscebis. (Panacem myrram aequis ponderibus leuigata omnia cum uino per narem infunduntur.) (394) Potio ad omnia interaneorum uitia : butyrum, mel, opopanacem, murram aequis ponderibus, leuigata omnia cum uino per narem infunduntur. (395) Potio aestiualis. Hormini seminis heminam, petroselini heminam, murrae sext. I, sil Gallici sext. I, abrotoni hem., apii seminis heminam, schoeni - III, teris et colas et cum aqua mulsa faucibus infundis. (396) Potio equis intrinsecus laborantibus aut qui morbo temptantur. Et ii qui siccas nares habent, facile curantur hac potione : tisanae sucum, defriti cyathos II per triduum dabis. Postea decoctam facies sic : hyssopi - II, palmulas n. XX, rutae uiridis fasces II, fabae et faeni Graeci cyathos VI, uniuersa cum aqua caelesti decoque et tepefacta dabis (per triduum.) (397) Potio ad apostaticos. Buxi folia et sambuci et cedri aut cicutae coques ex aqua et colatum bene potionabis : obdormiet et lethen daemonis sui accipiet, si tamen soporabitur, ut facile suscitari et ambulare sine uitio possit ; uel si calcitrosus fuerit, ipsa potione uteris adiecta aqua frigida ad umbilicum. Erit remedium certissimum. (398) Potio ad dolores omnes. Puluerem lateris uetustiorem, resinae terebinthinae - I, aqua calida dabis. Hoc de experimento est. (399) Item alia. Bacas lauri, alium purgatum, murram cum uino candido per nares dabis. (400) Alia. Herbam quae heraclea et panacea dicitur, teres cum uino ueteri et dabis. (401) Compositio pastilli simplicis sed summi. Panacis radicem et pollinem triticeam aequis ponderibus tunsa et cribrata uino subigito ueteri et facito pastillos et in potionem dato. Si perfrixerit aut uulnus fuerit intrinsecus, sanabitur. (402) Potio ad eos quibus pulmones in cursu rumpuntur uel os quibus male olet. Spicae nardi, croci, murrae, costi, schoeni, casiae fistulae, piperis albi uncias singulas, eisque eruum molitum pro modo miscebis. Quae leuigata et cribrata melli admixta diluta per narem sinistram infunduntur. Priusquam potionem des, absinthio et nitro cum melle et posca os defricabis. Quibusdam etiam pulmones rumpuntur in cursum coactis aut crebrius tussientibus. Hos quidam os transuorasse putant, quod et cibum et aquam auidius appetunt et purulenta reddunt. Datur his potio : crocum, casia, nardum, murra, cinnamomum pari pondere trita et permixta omnia cum uini nigri cotula una. Si ea defuerint, erui moliti et permixti uino et aquae calidae tantundem dabis. XXVIIII. De rabie uel de cursu lunae uel de insania uel de paralytico (404) Solet insania equum tenere, qui praesepium frangit seque morsu lacerat impetumque in homines facit, auriculis micat, oculis est arrectis et splendidis, spumas agit. Eum cum diligentia constringito et sanguinem de ceruice et cruribus detrahito clausumque in tenebris contineto, donec cibum modice appetat. Cum erit patiens, cicutae acetabulum leuigatae ex aquae cotula per os infundito et lanata pelle caput contegito, aut rutam tritam super caput imponito calideque stabuletur. (405) Ad equum apiosum. Primum omnium loco tenebroso stet et mollibus cibis recreandus et bac potione sanandus : apii uiridis fasciculum tritum, mellis - IIII, nasturcii triti cyath. II, haec simul cum uino faucibus infundito ; quod si parum profuerit ista potio, caput aduratur, unctionibus calidis perunguatur, quas ad robur ostendimus. Collyrio sane oculos inunguito. (406) Potio ad apiosos. Primum de temporibus sanguis detrahendus est, deinde potio haec adhibenda : semen apii, spicae nardi, petroselini Macedonici, lactucae semen, papaueris semen cum aqua mulsa permixta omnia dabis diebus quinque caputque eius pellicula oleo madefacta cooperies. Certissima ac manifestissima potio. (407) Item potio ad equum rabidum. Bacas lauri purgatas et oleum teris in uino candido et per narem deicis. (408) Ad cardiacos. Cardiacum autem intellegimus sic : si terrae caput impegerit, si frequenter sibi ilia mordicus adpetierit, si stans sudauerit, si fastidium sustinuerit, curandus sic : sinapi et laser in modum fabae, mellis acetabula II, tantundem et aquae calidae, aceti cyathos IIII in unum contere et potiona, et diu deambulet uiridemque cibum praebebis aegro pecori, et cum sanum fuerit, uenae ceruicis laxandae sunt et de posterioribus sanguis mittendus est, ut perpetua sanitas perseueret. (409) Item in paralytico signa haec sunt : labra praua et dissoluta, lingua passione ipsa moritur, oculus unus minor fit, auris una deiecta. Curatio huius talis est. Labra scarifabis, unctionibus iis uteris, quae recipiunt in se olei ueteris selibram, bituminis selibram, resinae aeronalis selibram, hammoniaci sextantem, galbani -, propolis -, mannae selib., medullae ceruinae -, cerae selib. omnia decoquis et uteris. XXX. (410) Oculare ad percussum. murrae troglitis sem., croci po. X unius, turis masculi po. X unius, piperis albi po. X unius, salis fusci po. X unius, conteres una et decoques mulso et addis mellis po. III et uteris. (411) Alio genere. Vini dulcissimi sext., albamenta ouorum (-) m, olei <-> III una commisce et sic utere. Certissima medela est. (412) Epiphoras sic curabis : sanguinem infra oculum detrahes, inungues melle optimo usque ad sanitatem. (413) Oculare ad cicatrices discutiendas. Spicae nardi - s., salis hammoniaci - III, hyssopi - II, cadmiae sem., piperis - s., conteris et uteris. (414) Oculare ad album etiam hominum. Testas sepiarum combures et in mollissimum cinerem rediges. Hunc melle commixto oculo clauso in modum cataplasmatis superimpones et omnem absterget alborem. Hoc ex polyphilis Turanius u. c. expertum esse firmauit. (415) Cilium iumentum si ruperit, sic curabis : fibulas dabis et mannam cum ouo imponis. Certissimum est. (416) Oculare epiphorae iumentis. Murrae po. X unius, corcodili stercoris po. X unius, salis hammoniaci po. X, sepiae ossis po. s, mellis Attici cyathos II : haec omnia contundito. (417) Oculare ad lippitudines equorum. Murrae scrip. VI, croci scrp. VI, corcodili stercoris sem. (418) Oculare ad percussum. Corcodili stercus, mel Atticum, medullam ceruinam aequis ponderibus. (419) Oculare ad album equorum. Sepiae marinae os radito scrip. X, croci scrip., hammoniaci scrip., murrae troglitis scrip. II, corcodili stercoris scrip. II. (420) Oculare aliud ad album. Balsami -, murrae -, cadmiae Cypriae -, croci -, spicae nardi - II, pompholygis - II s., piperis albi - II, mellis Attici sem., asparagi radicis sem., uini ueteris scrp. II, uini Falerni scrp. (-) II, turis masculi scrp. II, alcyonii - V, aquae fluuialis unc. II. (421) Oculare ad cicatrices. Balsami - II, piperis longi - II, murrae - II, turis masculi - II, (cummi - II, medullae de pedibus berbecinis, ari Gallici, feniculi, mellis acapni, ouu cyathos quod ceperit. In alio sic. Turis masculi - II, ) ossis sepiae - II, Attici - II, piperis albi - II : haec omnia conteres et utere. (422) Oculare ad recentem percussum. Croci - I, murrae - I, turis masculi - III, cummi - II, medullam de pedibus berbecinis, ari Gallici, feniculi, mellis acapni, ouorum, cyathos quod ceperit. (423) Collyrium nardinum. Opopanacis scrp. - IIII, uiolae - II, + pontoclitae sem., spicae nardi sem., casiae sem., croci Siculi sem. scpl. VIII, murrae sem., olei s. scpl. VIII, piperis albi scpl. VI, cummi scpl. V. (424) Collyrium tripuxinum. Balsami - II, croci - II, murrae <-> II, salis Hispani - IIII, lepidos - IIII, ossis sepiae - II, aphronitri <->, alcyonii -, mellis Attici -. (425) Collyrium rubrum. Hyssopi - II, croci sem. scrp. VIII, piperis albi - II, murrae - II, turis masculi - II, cummi - II, olei - II, cinnami - II. (426) Oculare authenticum faciens ad magnam lippitudinem. Murrae troglitis sem., turis masculi - II, croci Siculi - II, lepidos Cypriae - II, aeris usti - II : teres simul et cernes, tunc consparges aqua caelesti et uino Falerno, mellis Attici adicies quod sufficit. Reponis in pyxide uitrea et cum necesse fuerit uteris. Certissima cura est facilis. (427) Ad omnem dolorem et lippitudinem oculare uiatorium certissimum, quod uincat et melius sit ab omnibus collyriis et ab omnibus compositionibus : spinae albae sucum uino ueteri eadem mensura commisceto et sic utere. (428) Oculare ad albores siue ad glaucomata. Vini Aminei sext. IIII, gari floris sext, mellis - III : haec omnia decoque et sic utere. (429) Oculare ad oculorum infirmitates inter initia. Rutae scrp. IIII, turis masculi scrp. IIII, stercoris columbini scrp. IIII, murrae scrp. IIII, olei scrp. IIII, mellis scrp. IIII, croci scrp. IIII, olei rosacii scp. IIII uel quod satis est. (430) Ad emolitum. Glutis taurinae, bituminis sem., siliginis floris quod satis est. (431) Collyrium magnum. Aeris usti, aeruginis, salis aequis ponderibus et aceti quod sufficiat. (432) Collyrium certissimum. Alii -, alcyonii -, croci sem., piperis albi -, piperis longi -, herbae Sabinae -, turis pollinis -, murrae <-> : teres diligenter singula et cribro minutissime cernes, inde mellis sext. misces. (433) Si equus oculum uexauerit, lanam cum oleo rosacio et ouo gallinaceo intra oculum mittes, supra spongiam impones et ligabis, altera die de faeno Graeco, sed cocto, cum lana fomentabis. Iterum lanam cum suprascriptis impones, et ubi melius ualere coeperit, collyrio inungis. (434) Oculus equo si cancerauerit, ne periculum mortis adferat, sic equum curabis. Eruum molitum cum oleo rosacio et ouo intromittes, et cum purgaueris uulnus, melle Attico inungis, ut uulnus claudat. Sanabitur. (435) Ad albuginem. Folia de hedera masticato et in oculum per triduum spuito. (436) Ad albuginem. Sandaracae - II, sepiae ossis combusti - IIII, piperis albi -, salis hammoniaci - II. Facit et ad percussum. (437) Cicatrices oculorum ieiuna saliua et sale defricatae extenuantur uel cum sale trita sepiae testa uel semine agrestis sinapis pinsito et per linteum super oculum expresso, omnisque dolor oculorum inunctionem cum melle acapno desiderat, uel si id non est utique thymino. Certe si horum nihil est, cortex uetustae taurinae combustus et in puluerem redactus, in oculos missus cura certissima est. (438) Collyrium certissimum. murrae scrp. III, croci scrp. III, turis masculi scrp. m, piperis albi scrp. III, opii scrp. II, piperis nigri scrp. II, balsami scrp. II, mellis Attici selib. (439) Ad percussum oculum. Rutam cum melle summo tritam in oculum infundito. (440) Aliud. Solum ueteris gallicae comburis et in puluerem redigis et cum melle Hyblaeo pinna perungito. (441) Ad uulnus oculi. Murram, crocum, schoenuanthos conterito, melle addito inungito. (442) Ad suffusionem (oculi uel) oculorum. In calido loco ante omnia stabuletur et abstineatur ; furfuribus sane solis et paleis sustentabitur. Farinae hordeaciae hem., tritici pollinis hem., aquae mulsae sext. I, turis pollinis sext. I, resinae frixae , oua II uino decoque et tepefactum super oculos imponito et omnem faciem alligato. Unam noctem cum eodem medicamine maneat, post noctem detrahito et suprascriptis cibariis fociletur. Quarto tamen die oculos melle Attico inungito et per nares inserta fistula in oculos sufflato. (443) Ad album oculi. Nitri spumam, murram troglitem, os sepiae combustum, pannum combustum, cum melle Attico permisce et inunge, et si tempus exegerit, adde et caninum fungum. (444) Ad album quod recens duxerit. Oleum rosacium cum ouis et lana mollissima oculis imponis. Prius tamen sanguinem de uena, quae sub oculo est, detrahe. (445) Si subito oculus intumuerit, spongiam aceto madefactam oculo imponito et alligato. XXXI. Compositio malagmae (446) Cerae selib., spumae argenti selib., olei po. V, resinae po. II, hammoniaci unc. II, galbani unc. II, opopanacis - II, murrae - II, (olei - II, ) turis - II, uinum quod sufficit. (447) Item aliud. Galbani lib. sem., hammoniaci lib. sem., turis pollinis , medullae ceruinae lib. sem., uiolae lib. sem., opopanacis lib., hyssopi lib., resinae terebinthinae lib., adipis taurinae lib., olei laurini lib., iris Illyricae lib., aristolochiae sem. *** (448) ...rit et ex ipsis tuberculis corpus turget et fistulam faciet, + caetas tunc et oculi ingrauescunt , aures deiectae erunt ; rursum isto ordine curetur. Quocunque in loco tubera se ostenderint, statim cauterio usque ad uiuum persequenda sunt, ut fistula illa cauterium sentiat. Quae fistula si est tanquam cucurbita uiridis et quamcunque melotidem uel spathomelen miseris, ibit per ipsam fistulam nec dolorem equus sentiet, ure sicca usque ad uiuum et de penna cauterii eundem locum circumcidito. Et optandum est ut potius priora equi ab istis tuberculis et ab ipsa passione teneantur, quia facilius priora persequi ; quae posteriora tenuerit, sine spe est. Eandem ergo fistulam linteolis oleo et aceto maceratis farciri implerique oportet, usta lotio lauari et axungia ungi. in ceteris locis impones fomentum, quod aut rumpat aut spargat, cuiusque fomenti compositio talis est. acetum et aqua aequis partibus cum resina liquefactis farinae hordeaciae subigitur, ut sit in modum cataplasmae, quod calidum locis admouendum est in die bis. Sana (ne) si usta erunt et pura et cicatricem remiserint, malagmate isto uti conuenit. Lycii aridi po. IIII, pilulae cupressi po. IIII, axungiae po. IIII, resinae frixae lib., absinthii tunsi lib. : quae tundenda erunt tundito, quae cribranda cribrato. Potiones sane eidem morbo congruas cotidie + antequam ut tunc praebebis, id est aut puluerem to diapente aut alias potiones quae sunt morbis necessariae. (450) Ad tussem. Cum frequenter tussientibus equis multis remediis subuenire uoluerim, adhibitis etiam potionibus, nihilo magis uitium tussis perseueraret, multis experimentis uix comprehensum est nullam utilem tamque necessariam tussi esse quam istam potionem, quae infra scripta est, quam per triduum uel per dies quinque per cornu dabis. Itaque uni equo potionem fabae fresae sext. coquis et cum cocta fuerit, in mortario teris, butyri unc. III et seui hircini unc. II solues ad calorem et cum solutum fuerit, adicies in fabam faeni Graeci . Quod facies in caccabo feruere cum aqua et cum coeperit feruere, primam aquam effundes et aliam adicies usque ad sext. IIII addes in caccabum caricas XX et glycyrrhizae unc. II et tamdiu facies feruere dum coquitur, a quattuor sext. aquae sextarii tres remaneant. Istam aquam superioribus rebus id est fabae tritae et butyro et seuo hircino commisces et deteris. Quod si spissa fuerit, tantum adicies passi quantum liquori est necessarium, ut per cornu possit effundi. *** (451) Remedium ad morbum siue ad umbras expulsandas de stabulo. Magnetis unc., lapidis Solomoniaci - II, opopanacis - I, galbani - I, castorei - I, bituminis selib., sulphuris - I, peucedani selib., resinae terebinthinae quod uis. (452) Perunctio ad farcimina. Vini sext. III, olei hem., tritici hem., hordei hem., lactis hem., erui hem., ciceris, faseli, cicerculae hem. Singulas : omnia in unum decoques et uino et oleo et aqua et lixiuae sext. III, et ad tertias cum decoxeris, totum corpus perfricabis ; et potionabis uini ueteris hem., turis pollinis - II, costi - II, seui - : haec in unum conteres et aquae mulsae hem. per triduum potionabis, addito oleo hem., quarto autem die potionabis uino et oleo, his adicies laseris -, aristolochiae -, et per triduum potionabis. (453) Synchrisma quadrigarum. Opopanacis -, castorei - II, galbani - II, resinae frictae lib. I, resinae pityinae lib. I, butyri lib. I, resinae Bruttiae lib. I, axungiae lib. II, olei cyprini lib. I, olei laurini lib. I, cerae Punicae lib. I. (454) Potio uernalis. Costi - II, casiae fistulae - II, spicae Celticae - I, petroselini - II, uettonicae - II, glycyrrhizae - II, sampsuchi - II, spicae nardi - I, saxifragae - II, meliloti - I, iris Illyricae - I, centaureae - I, gentianae - III, aristolochiae longae - II, amomi - II, aristolochiae rutundae - I, schoenuanthus - II, asari - I, aloes - II, murrae - II, panacis radicis - II, draconteae - I, calami aromatici <-> II, croci - IIII, tracanthi - II, opopanacis - IIII, castorei - IIII, absinthii Pontici fasciculos n. III. Haec potio sufficit pecoribus n. XII. (455) Ad scabiem in singula capita. Olei lib. III facies feruere cum radicibus + briti et radicibus herbae personaciae et cum deferbuerit, colas oleum et mittes in (eum) oleum picis liquidae lib., aceti sext. I, liquaminis hem., stercoris porcini lib., sulphuris - III, et omnia cum oleo mixta et tepefacta sic ad solem ungis. (456) Ad ozaenas. Chii unc. II, mellis - VI, aceti optimi potionem simul mitte et tere diligenter et exinde animali, cum de posca prius pedes laueris, linito. Curabis. (457) Ad ozaenas uel ragadios de pedibus tollendos. Fuliginis de coquina sext. I, aceti sext. I, mellis - VI, saponis Campani pilas XX. Haec omnia pariter tere et ueluti cerotum confice et ad dormiendum animali, cum prius de posca pedes laueris, loca eadem linire non negleges et si uolueris cotidie ambulet et ad noctem curetur. Sanabis. (458) Ad tortiones hoc facito : nomen domini de atramento in ungula pedis dextri prioris scribe et quid sit cui scribis. Remediabis. (459) Ad coli dolorem. Cocleas Germanas nouem sicut supra combure, ita ut puluerem faciant ; cui pulueri misce piperis grana LXIII, thymi capitella LXIII et tere diligenter. Post adiunctis uini Siculi ss. I s et ferro igneo ibi restincto, dabis per triduum ieiuno bibere : curabis. Homini sane, quod animali triduo, diebus nouem hanc potionem dabis ; siue homini siue pecori, sic triduo continuo et intermissis diebus decem dabis alio triduo continuo, item interpositis aliis diebus decem alio triduo continuo. Curabis, ita ut iam de cetero nunquam aliquid tale patiatur. (460) Ad tussim uiatoriam. Cupressi frondes in furno frige et puluerem in hordeo dato. Certissimum remedium est. (461) Aliud uiatorium. Sero cantabri quantum uoles in aqua infunde et mane per sabanum cola et da ieiuno ad cornu unum diurnum. Curabis. (462) Aliud quod Pannonii faciunt. Vini Afri ss. VIIII, fabae fresae sext. III, laridi pinguis ueteris po. VIIII, porros cum capitibus quindecim, coquis ad tertias et das per triduum. Curabis. (463) Glutinosa ad uulsos animali uni. Eupatorii - VI, tracanthi - II, zingiberis - VI, croci - I, meliloti - I, spicae Celticae - VI, casiae fistulae - II, asari Pontici - II, amomi - VI, spicae nardi - I, schoeni - III, folii sem., rosae siccae - VI, caricas XXV, dactylos XX, uuae passae sext. I s., faeni Graeci sext. I s., lini seminis sext. I s., bulbos Megaricos XV, passi sext. II s., seui hircini po. I s., seui taurini po. I s., acronem porcinum I, et uinum uetus, et omnia tegas : ad tertias coquis et per triduum dabis. Curabis. (464) Potio hiemalis. Croci sem. , tracanthi -, pulueris quadrigarii - II : haec omnia teris diligenter et adiectis conditi sext. III tepefacis et per cornu animali faucibus triduo deicis. (465) Item alia potio. Tracanthi -, croci scp. VI, opopanacis scrp. III, pulueris quadrigarii sext. I, conditi sext. V. (466) Potio aestiua. Tracanthi - I, croci scrp. II, butyri - II, adipis caprinae - IIII, tisanae sext. I, oua V, defriti hem., olei rosacii hem., arum Gallicum pro modo : omnia simul tunsa diligenter mixtaque per triduum cornu faucibus infundes. (467) Ut album de oculo tollas. Vini Aminei cocliaria IIII, mellis cocliaria (-) II, liquaminis floris cocliare I : misces simul et deinde secundo ad diem de penna inunge, ita ut ipsam pennam intra oculum torqueas, uel tertio ad diem oculum infriculato. Certissima medela est. (468) Aliter. Fundum oenophori uitrei in puluerem mollissimum redige et ei per physeterem in pupulam eundem puluerem sparge et postea melle de penna inungito, ita ut pennam intra oculum torqueas. Curabis. (469) Si equus tortionatur, hoc facito : fimum bubulum in uino solue et ei dato ; curabis. Bos si tortionatur, hoc facito : fimum caballinum in uino solue et ei per cornu dato ; curabis. (470) Aspurgantur animalia apud Venetos sic. De axungiae - II facis collyria VIIII et in melle conuolue et tria diurna per triduum dato mane. Inde confrica et pendeat hora una, post manducet et sic bibat. Hoc facies per singulos menses, hiemis diebus ternis tantum, axungiam sane et mel, quale habes, dato.