HISTORIAE ADVERSUM PAGANOS. LIBER SEPTIMUS (XXVI - XLIII). [26] Anno ab urbe condita MLXI Constantinus tricensimus quartus gubernacula imperii a Constantio patre suscepit, quae uno et triginta annis felicissime tenuit. 2 Occuritur mihi subito et tripudiis quibusdam insultatur: Eia, inquiunt, tandem in foueas nostras, diu expectate, uenisti. hic te decursurum opperiebamur, hic delapsum opprimimus, hic confusum tenemus. sustinuimus te hactenus, artificiose quodammodo et callide fortuitas temporum mutationes Christianorum ultionibus coaptantem. 3 et interdum quidem uerisimilium specie permoti, utpote homines ignari diuinorum secretorum, timore palluimus, sed nunc euacuauit Maximianus noster omnem scaenam fabulae tuae nostraeque religionis antiquitatem columna inexpugnabilis fulsit. 4 per annos decem euersae sunt ecclesiae uestrae ut etiam tu fateris; dilacerati cruciatibus, exinaniti mortibus toto orbe Christiani. tenemus euidens testimonium tuum, nullam superiorem persecutionem adeo uel grauem uel diuturnam fuisse. 5 et tamen ecce inter tranquillissima temporum bona ipsorum quoque imperatorum, qui ista fecerunt, inusitata felicitas: nulla domi fames, nulla pestilentia, nullum foris bellum nisi uoluntarium, quo exerceri uires non periclitari queant; 6 res praeterea humano generi hucusque incognita: multorum simul regum patiens consortium et magna concordia potestasque communis, alias numquam, nunc in commune prospiciens. 7 deinde etiam, quod absque ulla hactenus mortalium notitia est, imperatores illi maximi quippe et persecutores, honore deposito et adsumpta quiete, priuati, quod beatissimum homines et summum bonum uitae bonae iudicant, et hoc tunc uelut praemii loco auctores persecutionis adepti sunt, quando accensa persecutio medio sui tempore toto orbe saeuiebat. 8 an etiam hanc beatitudinem illis temporibus poenaliter accidisse adseris et nos hinc quoque terrere moliris? 9 Quibus humiliter responderim, me plurima cura pietatis accinctum commonere de ueris, non terrere de falsis. decem persecutiones a Nerone usque ad Maximianum Ecclesia Christi passa est: nouem, ut ego dixi, ultiones, ut ipsi non negant, calamitates e uestigiis consecutae sunt. nec in uerbo premo, utrum debitae ultiones an fortuitae permutationes fuisse uideantur, quae tamen meo suoque testimonio clades fuerunt. 10 in decima haesitatum putant miseri et caeci, non uidentes tanto eam ipsis fuisse grauiorem quanto minus intellecta est. impius enim flagellatur et non sentit. [et] quod cum expositum fuerit, inuiti licet propter ipsam rerum fidem fatebuntur, quia ex illa Maximianae persecutionis maxima punitione ista sunt uulnera, quibus etiam nunc isti dolent et in tantum dolent, ut etiam clament nosque ad reclamandum lacessant: sollicitos fieri, qualiter conticescant. [27] In primo libello expositum a nobis est, Pompeium Trogum et Cornelium Tacitum commemorasse non plene quidem, nostrum uero Moysen, etiam ipsorum testimonio fidelem, fideliter sufficienterque dixisse, Aegyptios et regem eorum, cum populum Dei seruire intentum et paratum Deo suo, impediendae deuotionis instinctu ad lutum paleasque reuocarent, decem acerbissimis plagis fuisse uexatos. 2 deinde uiolentia malorum edomitos non solum coegisse festinantem sed etiam propriis suis argenteis et aureis uasis accumulauisse. post, oblitos plagae suae et cupidos praedae indebitae, inuidos etiam religionis alienae, dum innocentes auide persequuntur, mari Rubro ultime receptos omnes funditus interisse. quod ego nunc refero ac renuntio, etsi forte fide non acceptatum, exitu tamen probandum, quia haec in figura nostri facta sunt. 3 uterque populus unius Dei est, una populi utriusque causa. subdita fuit Israhelitarum synagoga Aegyptiis, subdita est Christianorum ecclesia Romanis. persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. decem ibi contradictiones aduersus Moysen, decem hic edicta aduersus Christum; diuersae ibi plagae Aegyptiorum, diuersae hic calamitates Romanorum. 4 nam, ut etiam ipsas inter se plagas, in quantum tamen figura formae conparari potest, conferam, ibi prima correptio habuit sanguinem uulgo uel manasse de puteis uel in fluminibus cucurrisse: hic prima sub Nerone exegit plaga, ut ubique morientium sanguis esset uel morbis in urbe corruptus uel bellis in orbe profusus. 5 ibi sequens plaga prodidit perstrepentes persultantesque in penetralibus ranas inediae propemodum causam habitatoribus atque exilii fuisse: hic sequens sub Domitiano poena similiter ostendit satellitum militumque eius improbis effrenatisque discursibus cruentissimi iussa principis exsequentum ad inopiam paene omnes ciues Romanos adactos exilioque dispersos. 6 ibi tertia uexatio habuit sciniphes, musculas scilicet paruissimas ac saeuissimas, quae mediis saepe aestibus per loca squalida coadunatim uibrando densatae tinnulo uolatu adlabi solent capillisque hominum ac pecudum saetis cum urente morsu interseri: hic itidem tertia sub Traiano plaga Iudaeos excitauit, qui cum antea ubique dispersi ita iam quasi non essent quiescerent, repentino omnes calore permoti, in ipsos, inter quos erant, toto orbe saeuierunt, absque magnis multarum urbium ruinis, quas crebri terrae motus isdem temporibus subruerunt. 7 ibi in quarta plaga muscae caninae fuerunt, reuera alumnae putredinis uermiumque matres: hic itidem quarta sub Marco Antonino plaga, lues plurimis infusa prouinciis Italiam quoque cum urbe Roma uniuersam exercitumque Romanum, per longinquos limites et diuersa hiberna dispersum, in mortem dissolutum putredini simul ac uermibus dedit. 8 ibi quinta correptio pecorum ac iumentorum repentino interitu expleta est: hic similiter quinta ultione sub Seuero persecutore creberrimis ciuilibus bellis propria uiscera et adiumenta reipublicae, hoc est plebes prouinciarum et legiones militum, comminutae sunt. 9 ibi sexta uexatio intulit uesicas efferuescentes ulceraque manantia: hic aeque sexta punitio, quae post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos omissa turba populari, hoc est ecclesiarum primates, trucidari imperauerat, intumescens crebro ira atque inuidia non per uulgi caedem sed per uulnera mortesque principum ac potentium exhalata est. 10 ibi septima plaga numeratur coacto aere grando profusa, quae hominibus iumentis satisque exitio fuit: hic similiter septima sub Gallo et Volusiano, qui persecutori Decio mox interfecto successerant, plaga extitit corrupto aere pestis infusa, quae per omnia Romani regni ab oriente in occidentem spatia cum omne propemodum genus hominum et pecudum neci dedit tum etiam Corrupitque lacus, infecit pabula tabo. 11 ibi octauam Aegypti contritionem fecere excitatae undique lucustae, tenentes terentes tegentesque omnia: hic octauam aeque in subuersionem Romani orbis excitatae undique intulere gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas prouincias deleuerunt. 12 ibi nona turbatio diuturnas crassas ac paene tractabiles tenebras habuit, plus omnino periculi comminata quam fecit: hic itidem nona correptio fuit, cum Aureliano persecutionem decernenti diris turbinibus terribile ac triste fulmen sub ipsis pedibus ruit ostendens, quid, cum ultio talis exigeret, tantus possit ultor, nisi et clemens esset et patiens; quamquam intra sex abhinc menses tres succidui imperatores, hoc est Aurelianus Tacitus et Florianus, diuersis causis interfecti sunt. 13 ibi postremo decima plaga, quae et nouissima omnium fuit, interfectio filiorum, quos primos quique genuerant: hic nihilo minus decima id est nouissima poena est omnium perditio idolorum, quae primitus facta in primis amabant. 14 Ibi rex potentiam Dei sensit probauit et timuit ac per hoc populum Dei liberum abire permisit: hic rex potentiam Dei sensit probauit et credidit ac per hoc populum Dei liberum esse permisit. ibi numquam postea populus Dei ad seruitutem retractus: hic numquam postea populus Dei ad idololatriam coactus est. ibi Aegyptiorum uasa pretiosa Hebraeis tradita sunt: hic in ecclesias Christianorum praecipua paganorum templa cesserunt. 15 sane illud, ut dixi, denuntiandum puto, quia, sicut Aegyptiis post has decem plagas dimissos Hebraeos persequi molientibus inruit per superductum mare aeterna perditio, ita et nos quidem libere peregrinantes superuentura quandoque persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, hoc est ignem iudicii, ipso domino nostro Iesu Christo duce et iudice transeamus. 16 hi uero, in quos Aegyptiorum forma transfunditur, permissa ad tempus potestate saeuientes grauissimis quidem permissu Dei Christianos cruciatibus persequentur; uerumtamen idem omnes inimici Christi cum rege suo Antichristo accepti stagno ignis aeterni, quod magna impediente caligine dum non uidetur intratur, perpetuam perditionem immortalibus arsuri suppliciis sortientur. [28] Igitur mortuo, ut dixi, Constantio in Britanniis Constantinus imperator creatus, primus imperatorum Christianus excepto Philippo, qui Christianus annis admodum paucissimis ad hoc tantum constitutus fuisse mihi uisus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur. 2 a Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt excepto Iuliano, quem impia, ut aiunt, machinantem exitiabilis uita deseruit. 3 haec est lenta illa paganorum poena sed certa; hinc sani insaniunt, hinc non uulnerati conpunguntur, hinc ridentes gemunt, hinc uiuentes deficiunt, hinc secreto excruciantur, quos nemo persequitur, hinc iam paucissimi remanserunt, qui numquam aliquo persequente puniti sunt. 4 uerumtamen qualis tunc persecutores illos, de quorum impunitate non solum gloriari sed etiam insultare conantur, finis mansit, expediam. 5 Constantino in Galliis strenuissime rempublicam procurante praetoriani milites Romae Maxentium filium Herculii, qui priuatus in Lucania morabatur, Augustum nuncupauerunt. 6 Maximianus Herculius, iam ex Augusto priuatus et adhuc publicus persecutor, occasione filii sollicitatus, qui imperium abiecerat, arripuit tyrannidem. 7 Galerius Augustus Seuerum Caesarem aduersus Maxentium Romam cum exercitu misit. 8 Seuerus cum urbem obsideret, militum suorum scelere desertus et proditus atque ex eo fugiens Rauennae interfectus est. 9 Herculius Maximianus, persecutor et ex Augusto tyrannus, confirmatum iam in imperio filium ueste ac potestate regia spoliare conatus, conuiciis autem ac tulmultibus militum palam conterritus in Galliam profectus est, ut Constantino genero aeque dolis iunctus auferret imperium. 10 sed per filiam deprehensus et proditus, deinde in fugam uersus Massiliae oppressus et interfectus est. 11 porro Galerius occiso Seuero Licinium imperatorem creauit. 12 cumque persecutionem a Diocletiano et Maximiano missam ipse atrocioribus edictis adcumulauisset ac postquam per annos decem omni genere hominum exhausit prouincias, putrefacto introrsum pectore et uitalibus dissolutis, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam uermes eructaret neque medici ultra iam foetorem ferentes crebro iussu eius occiderentur: 13 a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis Christianos de exiliis reuocauit. ipse autem cruciatus non sustinens uim uitae suae adtulit. 14 ita respublica tunc sub nouis quattuor principibus fuit Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio autem et Maximino, hominibus nouis. 15 Constantinus pacem ecclesiis post decem annos quam a persecutoribus uexabantur indulsit. 16 deinde inter Constantinum et Maxentium bellum ciuile exortum est. Maxentius, saepe multis proeliis fatigatus, ultime ad pontem Muluium uictus et interfectus est. 17 Maximinus, persecutionis Christianorum incentor exsecutorque infestissimus, apud Tharsum, dum ciuile bellum contra Licinium disponit, interiit. 18 Licinius, repentina rabie suscitatus, omnes Christianos e palatio suo iussit expelli. mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit. 19 sed Constantinus Licinium, sororis suae uirum, in Pannonia primum uicit, deinde apud Cibalas oppressit uniuersaque Graecia potitus Licinium crebris bellis terra marique adsurgentem et repressum tandem ad deditionem coegit; 20 sed Herculii Maximiani soceri sui motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, priuatum iussit occidi; 21 quamuis omnibus iam ministris nefariae persecutionis extinctis hunc quoque in quantum exerere potuit persecutorem digna punitio flagitaret. 22 Constantini filii, Crispus et Constantinus et Licinius adulescens, Licini Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares sunt creati. 23 His diebus Arrius, Alexandrinae urbis presbyter, a ueritate fidei catholicae deuians, exitiabile plurimis dogma constituit. 24 qui simul ut primum Alexandriae uel notus uel notatus inter confusos uulgo sectatores insectatoresque factus est, ab Alexandro, eiusdem tunc urbis episcopo, pulsus ecclesia est. 25 cumque homines, quos in errorem seduxerat, etiam in seditionem excitaret, apud Nicaeam urbem Bithyniae conuentus trecentorum decem et octo episcoporum factus est, per quos Arrianum dogma exitiabile et miserum esse euidentissime deprehensum, palam proditum ac reprobatum est. 26 sed inter haec latent causae, cur uindicem gladium et destinatam in impios punitionem Constantinus imperator etiam in proprios egit affectus. nam Crispum filium suum et Licinium sororis filium interfecit. praeterea multas gentes diuersis proeliis subegit. 27 urbem nominis sui Romanorum regum uel primus uel solus instituit. quae sola expers idolorum ad hoc breuissimo tempore condita a Christiano imperatore prouecta est, ut sola Romae, tot saeculis miseriisque prouectae, forma et potentia merito possit aequari. 28 tum deinde primus Constantinus iusto ordine et pio uicem uertit: edicto siquidem statuit citra ullam hominum caedem paganorum templa claudi. 29 mox Gothorum fortissimas et copiosissimas gentes in ipso barbarici soli sinu, hoc est in Sarmatarum regione, deleuit. 30 Calocaerum quendam in Cypro adspirantem nouis rebus oppressit. tricennalibus suis Dalmatium Caesarem legit. 31 cumque bellum in Persas moliretur, in uilla publica iuxta Nicomediam, dispositam bene rempublicam filiis tradens, diem obiit. [29] Anno ab urbe condita MXCII Constantius tricensimus quintus cum Constantino et Constante fratribus suis adeptus imperium uiginti et quattuor annis tenuit. fuit inter successores Constantini et Dalmatius Caesar fratris filius, sed continuo militari factione deceptus est. 2 interea maligna semper aduersus Deum uerum diaboli insectatio, quae ab initio mundi usque ad nunc a sincero fidei religionisque tramite offusis errorum nebulis lubrica hominum corda perturbat, postquam Christianis imperatoribus summam regiae potestatis in meliora uertentibus Ecclesiam Christi zelo idololatriae persequi destitit, aliud machinamentum, quo per eosdem Christianos imperatores Christi Ecclesiam uexaret, inuenit. 3 fit igitur Arrio, noui erroris auctori, ceterisque discipulis ipsius ad familliaritatem Constantii imperatoris promptus aditus et facilis uia. suadetur Constantio, ut quosdam in Deo gradus credat, et qui per ianuam ab errore idololatriae fuerat egressus, rursum in sinum eius, dum in Deo deos quaerit, tamquam per pseudothyrum inducitur. 4 peruerso igitur zelo potestas armatur inlusa et sub nomine pietatis uis persecutionis agitatur. de noua nominis electione contenditur, ut Arrianorum potius ecclesiae quam catholicorum sint. 5 sequitur terrae motus horribilis, qui plurimas orientis urbes solo strauit. Constantinus dum Constantem fratrem bello insectatur, incauta petulantia periculis sese offerens, a ducibus eius occisus est. 6 Constans aduersus Persas et Saporem, qui Mesopotamiam uastauerat, nouem proeliis parum prospere decertauit. nouissime seditione atque intemperantia militum nocte adoriri pugnam coactus, patratam paene uictoriam insuper uictus amisit. 7 post cum se intolerandis uitiis dedisset ac poena prouincialium fauorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido, cui Helena nomen est, in proximo Hispaniae interfectus est. 8 Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam Africam Italiamque porrexit. 9 in Illyrico autem Vetranionem, aetate grandaeuum, imperatorem sibi milites creauerunt, uirum natura simplicem cunctisque iucundum, sed qui ne prima quidem umquam litterarum elementa didicisset. 10 itaque cum primas litteras litterarumque syllabas imperator senex interdum inuitus meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnentium ultione fratris accensus bellum parabat, deponere iussus imperium, abiciens cum litteris purpuras contentusque priuatis feriis, palatium simul scholamque dimisit. 11 Nepotianus deinde Romae, Constantini sororis filius, gladiatorum manu fretus inuasit imperium: qui deinde cum inprobus ac per hoc inuisus cunctis esset, a Magnentianis ducibus oppressus est. 12 sequitur bellum illud horribile inter Constantium Magnentiumque apud Mursam urbem gestum, in quo multa Romanorum uirium profligatio etiam in posterum nocuit. 13 Magnentius tamen uictus aufugit ac non multo post apud Lugdunum propria se manu interfecit. Decentius quoque frater eiusdem, quem Caesarem Galliis praefecerat, apud Senonas laqueo uitam finiuit. 14 continuo Constantius Gallum, patrui filium, Caesarem legit: quem rursus crudeliter ac tyrannice agentem paulo post quam crearat occidit. Siluanum quoque, per Gallias rebus nouis inhiantem, mature circumueniendum opprimendumque curauit. 15 igitur Siluano interfecto Iulianum patruelem suum, Galli fratrem, Caesarem creatum misit ad Gallias; itaque Iulianus Caesar euersas oppressasque ab hoste Gallias strenuissime in integrum restituit, Alamannorum paruis copiis magnam multitudinem fudit, Rheno Germanos reuinxit. 16 his elatus successibus fastigium usurpauit Augusti et mox Italiam Illyricumque peruadens Constantium Parthicis proeliis occupatum regni parte priuauit. 17 Constantius Iuliani scelere comperto dimissa expeditione Parthorum dum ad ciuile bellum reuertitur, in itinere inter Ciliciam Cappadociamque defunctus est. 18 ita ille qui discissa pace et unitate fidei catholicae Christianos aduersum Christianos armans ciuili, ut ita dicam, bello Ecclesiae membra dilacerauerat, totum inquieti tempus imperii molestissimumque spatium uitae suae bellis ciuilibus etiam per propinquos et consanguineos excitatis exercuit exegit expendit. [30] Anno ab urbe condita MCXVI Iulianus dudum Caesar, post autem tricesimus sextus ab Augusto rerum potitus anno uno et mensibus octo imperii summam solus obtinuit. 2 Christianam religionem arte potius quam potestate insectatus, ut negaretur fides Christi et idolorum cultus susciperetur, honoribus magis prouocare quam tormentis cogere studuit. 3 aperto tamen praecepit edicto, ne quis Christianus docendorum liberalium studiorum professor esset. sed tamen, sicut a maioribus nostris compertum habemus, omnes ubique propemodum praecepti condiciones amplexati officium quam fidem deserere maluerunt. 4 Iulianus autem bellum aduersum Parthos parans cum Romanas uires contractas undique ad destinatam secum traheret perditionem, Christianorum sanguinem dis suis uouit, palam persecuturus ecclesias, si uictoriam potuisset adipisci. 5 nam et amphitheatrum Hierosolymis extrui iussit, in quo reuersus a Parthis episcopos monachos omnesque eius loci sanctos bestiis etiam arte saeuioribus obiceret spectaretque laniandos. 6 itaque postquam a Ctesiphonte castra mouit, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum ui sitis et ardore solis atque insuper labore harenarum confectus periret exercitus, imperator tanto rerum periculo anxius dum per uasta deserti incautius euagatur, ab obuio quodam hostium equite conto ictus interiit. sic misericors Deus impia consilia impii morte dissoluit. [31] Anno ab urbe condita MCXVII Iouianus tricesimus septimus imperator in summo rerum discrimine ab exercitu creatus cum et locorum iniquitate captus et hostibus circumsaeptus nullam euadendi facultatem nancisceretur, foedus cum Sapore Persarum rege, etsi parum ut putant dignum, satis tamen necessarium pepigit: 2 quippe, ut tutum et incolumem Romanum exercitum non solum ab incursu hostium uerum etiam a locorum periculo liberaret, Nisibi oppidum et partem superioris Mesopotamiae Persis concessit. 3 inde dum ad Illyricum rediens per Galatiam iter agit, cum in cubiculum quoddam nouum sese cubitum recepisset, calore prunarum et nidore parietum nuper calce inlitorum adgrauatus et suffocatus, octauo demum mense quam imperare coeperat uitam finiuit. [32] Anno ab urbe condita MCXVIII Valentinianus tricesimus octauus apud Nicaeam consensu militum imperator creatus est mansitque in eo annis undecim. 2 qui cum Christianus integra fide sacramentum militiae gereret sub Iuliano Augusto tribunus scutariorum, iussus ab imperatore sacrilego aut immolare idolis aut militia excedere, fideliter sciens et grauiora Dei esse iudicia et meliora promissa, sponte discessit. 3 ita parua interiecta mora Iuliano interfecto ac mox Iouiano mortuo qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, retribuente Christo in locum persecutoris sui accepit imperium: 4 qui postea fratrem suum Valentem participem fecit imperii, Procopium tyrannum pluresque postea satellites eius occidit. 5 terrae motus per totum orbem factus ita turbatum quoque pelagus excussit, ut per uicinas terrarum campestrium partes refuso mari plurimae insularum urbes concussae et subrutae perisse referantur. 6 Valens ab Eudoxio episcopo, Arriani dogmatis assertore, et baptizatus et persuasus, in saeuissimam haeresim declinauit; sed malignam insectationem diu texit nec uoluntati potestatem admiscuit, quoad uiuentis fratris auctoritate conpressus est. 7 contemplabatur enim de eo, quantam uim in ulciscenda fide imperator posset exerere, qui tantam constantiam pro retinenda quondam miles habuisset. 8 Horum anno imperii tertio Gratianus Valentiniani filius imperator est factus. eodem anno apud Atrebatas uera lana de nubibus pluuiae mixta defluxit. 9 Praeterea Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos barbarorum ob fidem interfectos ad coronam martyrii sublimauit, quorum tamen plurimi in Romanum solum non trepidi, uelut ad hostes, sed certi, quia ad fratres, pro Christi confessione fugerunt. 10 Valentinianus Saxones, gentem in oceani litoribus et paludibus inuiis sitam, uirtute atque agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus eruptionem magna mole meditantes in ipsis Francorum finibus oppressit. 11 Burgundionum quoque nouorum hostium nouum nomen, qui plus quam octoginta milia, ut ferunt, armatorum ripae Rheni fluminis insederunt. 12 hos quondam subacta interiore Germania a Druso et Tiberio, adoptiuis filiis Caesaris, per castra dispositos in magnam coaluisse gentem atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per limitem habitacula constituta burgos uulgo uocant, eorumque esse praeualidam et perniciosam manum Galliae hodieque testes sunt, in quibus praesumpta possessione consistunt; 13 quamuis prouidentia Dei Christiani omnes modo facti catholica fide nostrisque clericis, quibus oboedirent, receptis blande mansuete innocenterque uiuant, non quasi cum subiectis Gallis sed uere cum fratribus Christianis. 14 Anno autem undecimo imperii sui Valentinianus, cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent easque uastarent, bellum in eos parans apud Brigitionem oppidum subita effusione sanguinis, quod Graece apoplexis uocatur, suffocatus et mortuus est. 15 Post quem Gratianus filius occidentis imperium tenuit, Valente patruo in orientis partibus constituto; Valentinianum etiam, fratrem suum paruum admodum, socium creauit imperii. [33] Anno ab urbe condita MCXXVIII Valens tricesimus nonus imperium quattuor annis Valentiniano mortuo tenuit, cui soli, cum impie ageret, potuisset erubescere. ilico uelut effrenata libertatis audacia legem dedit, ut monachi, hoc est Christiani qui ad unum fidei opus dimissa saecularium rerum multimoda actione se redigunt, ad militiam cogerentur. 2 uastas illas tunc Aegypti solitudines harenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculosissimamque serpentum abundantiam conuersatio humana non nosset, magna habitantium monachorum multitudo compleuerat. 3 huc tribuni et milites missi, qui sanctos ac ueros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent. interfecta sunt ibi agmina multa sanctorum. 4 quae autem per diuersas ubique prouincias his similibusque iussis aduersus ecclesias catholicas et rectae fidei populos gesta sint, satis significatum ipsa reticendi electione sufficiat. 5 Interea in Africae partibus Firmus sese excitatis Maurorum gentibus regem constituens Africam Mauretaniamque uastauit; Caesaream urbem nobilissimam Mauretaniae dolo captam, deinde caedibus incendiisque conpletam barbaris in praedam dedit. 6 igitur comes Theodosius, Theodosii qui post imperio praefuit pater, a Valentiniano missus effusas Maurorum gentes multis proeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum coegit ad mortem. 7 post cum experientissima prouidentia totam cum Mauretania Africam meliorem pristinis reddidisset, instimulante et obrepente inuidia iussus interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptauit ac postquam sacramentum Christi quod quaesierat adsecutus est, post gloriosam saeculi uitam etiam de uitae aeternitate securus percussori iugulum ultro praebuit. 8 Gratianus interea imperator admodum iuuenis cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia, longe inpari militum numero sese in hostem dedit et continuo apud Argentariam, oppidum Galliarum, formidulosissimum bellum incredibili felicitate confecit. nam plus quam triginta milia Alamannorum minimo Romanorum detrimento in eo proelio interfecta narrantur. 9 Tertio decimo autem anno imperii Valentis, hoc est paruo tempore postea quam Valens per totum orientem ecclesiarum lacerationes sanctorumque caedes egerat, radix illa miseriarum nostrarum copiosissimas simul frutices germinauit. 10 siquidem gens Hunorum, diu inaccessis seclusa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos eosque passim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danuuio fugientes, a Valente sine ulla foederis pactione suscepti ne arma quidem, quo tutius barbaris crederetur, tradidere Romanis. 11 deinde propter intolerabilem auaritiam Maximi ducis fame et iniuriis adacti in arma surgentes, uicto Valentis exercitu per Thraciam sese, miscentes simul omnia caedibus incendiis rapinisque, fuderunt. 12 Valens egressus de Antiochia cum ultima infelicis belli sorte traheretur, sera peccati maximi paenitentia stimulatus episcopos ceterosque sanctos reuocari de exiliis imperauit. 13 Itaque quinto decimo imperii sui anno lacrimabile illud bellum in Thracia cum Gothis iam tunc exercitatione uirium rerumque abundantia instructissimis gessit. ubi primo statim impetu Gothorum perturbatae Romanorum equitum turmae nuda peditum deseruere praesidia. 14 mox legiones peditum undique equitatu hostium cinctae ac primum nubibus sagittarum obrutae, deinde, cum amentes metu sparsim per deuia cogerentur, funditus caesae gladiis insequentum contisque perierunt. 15 ipse imperator cum sagitta saucius uersusque in fugam aegre in cuiusdam uillulae casam deportatus lateret, ab insequentibus hostibus deprehensus, subiecto igne consumptus est et, quo magis testimonium punitionis eius et diuinae indignationis terribili posteris esset exemplo, etiam communi caruit sepultura. 16 Consoletur se, sed in hoc solo, peruicacia miseriaque gentilium, quia temporibus et regibus Christianis tantae simul congestae clades pressam reipublicae onerauere ceruicem: euersae prouinciae, deletus exercitus, imperator incensus. magnum reuera hoc est ad nostrum dolorem magisque miserum quo magis nouum. 17 sed quid hoc ad consolationem proficit paganorum, qui palam peruident et in his quoque persecutorem ecclesiarum fuisse punitum ? unus Deus unam fidem tradidit, unam ecclesiam toto orbe diffudit: hanc aspicit, hanc diligit, hanc defendit; quolibet se quisquis nomine tegat, si huic non sociatur, alienus, si hanc inpugnat, inimicus est. 18 consolentur se gentiles, in quantum uolunt, Iudaeorum haereticorumque suppliciis, tantum et unum Deum esse et eundem personarum acceptorem non esse uel ex hac potissimum Valentis extincti probatione fateantur. 19 Gothi antea per legatos supplices poposcerunt, ut illis episcopi, a quibus regulam Christianae fidei discerent, mitterentur. Valens imperator exitiabili prauitate doctores Arriani dogmatis misit. Gothi primae fidei rudimento quod accepere tenuerunt. itaque iusto iudicio Dei ipsi eum uiuum incenderunt, qui propter eum etiam mortui uitio erroris arsuri sunt. [34] Anno ab urbe condita MCXXXII Gratianus quadragesimus ab Augusto post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Valente et cum Valentiniano fratre regnaret. 2 qui cum adflictum ac paene conlapsum reipublicae statum uideret, eadem prouisione, qua quondam legerat Nerua Hispanum uirum Traianum, per quem respublica reparata est, legit et ipse Theodosium aeque Hispanum uirum et restituendae reipublicae necessitate apud Sirmium purpura induit orientisque et Thraciae simul praefecit imperio, 3 in hoc perfectiore iudicio, quia, cum in omnibus humanae uitae uirtutibus iste par fuerit, in fidei sacramento religionisque cultu sine ulla comparatione praecessit; siquidem ille persecutor, hic propagator Ecclesiae. 4 ita illi ne unus quidem proprius filius, quo successore gauderet, indultus est; huius autem orienti simul atque occidenti per succiduas usque ad nunc generationes gloriosa propago dominatur. 5 itaque Theodosius adflictam rempublicam ira Dei reparandam credidit misericordia Dei; omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens maximas illas Scythicas gentes formidatasque cunctis maioribus, Alexandro quoque illi Magno, sicut Pompeius Corneliusque testati sunt, euitatas, nunc autem extincto Romano exercitu Romanis equis armisque instructissimas, hoc est Alanos Hunos et Gothos, incunctanter adgressus magnis multisque proeliis uicit. 6 urbem Constantinopolim uictor intrauit et ne paruam ipsam Romani exercitus manum adsidue bellando detereret, foedus cum Athanarico Gothorum rege percussit. 7 Athanaricus autem continuo ut Constantinopolim uenit, diem obiit. uniuersae Gothorum gentes rege defuncto aspicientes uirtutem benignitatemque Theodosii Romano sese imperio dediderunt. 8 in isdem etiam diebus Persae, qui Iuliano interfecto aliisque imperatoribus saepe uictis, nunc etiam Valente in fugam acto recentissimae uictoriae satietatem cruda insultatione ructabant, ultro Constantinopolim ad Theodosium misere legatos pacemque supplices poposcerunt; ictumque tunc foedus est, quo uniuersus oriens usque ad nunc tranquillissime fruitur. 9 interea cum Theodosius in oriente subactis barbarorum gentibus Thracias tandem ab hoste liberas reddidisset et Arcadium filium suum consortem fecisset imperii, Maximus, uir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Britannia inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit: 10 ubi Gratianum Augustum subita incursione perterritum atque in Italiam transire meditantem dolis circumuentum interfecit fratremque eius Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in orientem refugiens a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est. [35] Anno ab urbe condita MCXXXVIII Theodosius quadragesimus primus interfecto per Maximum Gratiano imperium Romani orbis obtinuit mansitque in eo annis undecim, cum iam in orientis partibus sex annis Gratiano uiuente regnasset. 2 itaque iustis necessariisque causis ad bellum ciuile permotus, cum e duobus Augustis fratribus et ultionem unius interfecti sanguis exigeret et restitutionem miseria alterius exulantis oraret, posuit in Deo spem suam seseque aduersus Maximum tyrannum sola fide maior - nam longe minor uniuersa apparatus bellici conparatione - proripuit. 3 Aquileiae tunc Maximus uictoriae suae spectator insederat. Andragathius comes eius summam belli administrabat: qui cum largissimis militum copiis ipsamque magnarum copiarum fortitudinem praecellente consilio omnes incredibiliter Alpium ac fluminum aditus communisset, ineffabili iudicio Dei, dum nauali expeditione incautum hostem praeuenire et obruere parat, sponte eadem quae obstruxerat claustra deseruit. 4 ita Theodosius nemine sentiente, ut non dicam repugnante, uacuas transmisit Alpes atque Aquileiam inprouisus adueniens hostem illum magnum, Maximum, trucem et ab inmanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine dolo et sine controuersia clausit cepit occidit. 5 Valentinianus recepto Italiae potitus imperio est. Andragathius comes cognita Maximi nece praecipitem sese e naui in undas dedit ac suffocatus est. Theodosius incruentam uictoriam Deo procurante suscepit. 6 Ecce regibus et temporibus Christianis qualiter bella ciuilia, cum uitari nequeunt, transiguntur. ad uictoriam peruentum est, inrupta est ciuitas, correptus tyrannus. et hoc parum est. ecce parte alia uictus hostilis exercitus atque ipso tyranno truculentior comes tyranni ad mortem coactus, tantae dissolutae elusaeque insidiae, tanti apparatus exinaniti sunt: 7 et tamen nullus dolos struxit, nullus aciem disposuit, postremo nullus, si dici licet, gladium de uagina extulit. formidulosissimum bellum sine sanguine usque ad uictoriam et in uictoria duorum morte confectum est. 8 et, ne hoc quisquam casu factum putet, quo magis potentia Dei, qua et dispensantur et iudicantur uniuersa, propalato sui testimonio declarata obstrepentium mentes uel ad confusionem uel ad fidem cogat, dico rem et ignotam omnibus et omnibus notam: 9 post hoc bellum, quo Maximus interfectus est, multa utique, sicut omnes recognoscimus, Theodosium filiumque eius Honorium usque ad nunc et externa bella et ciuilia consecuta sunt, et tamen omnia paene usque in hodiernum diem et quidem cum fructu simplicis sanctaeque uictoriae uel nullo uel minimo sanguine quieuerunt. 10 Igitur Valentinianus iunior regno restitutus extincto Maximo eiusque filio Victore, quem imperatorem Gallis Maximus reliquerat, ipse in Galliam transiit: ubi cum tranquilla republica in pace ageret, apud Viennam dolo Arbogastis comitis sui, ut ferunt, strangulatus atque, ut uoluntariam sibi consciuisse mortem putaretur, laqueo suspensus est. 11 mortuo Valentiniano Augusto Arbogastes Eugenium tyrannum mox creare ausus est legitque hominem, cui titulum imperatoris inponeret; ipse acturus imperium uir barbarus, animo consilio manu audacia potentiaque nimius, contraxit undique innumeras inuictasque copias, uel Romanorum praesidiis uel auxiliis barbarorum alibi potestate alibi cognatione subnixus. 12 historiam notam etiam oculis plurimorum, quam melius qui spectauere nouerunt, dilatari uerbis non opus est. potentia Dei non fiducia hominis uictorem semper extitisse Theodosium, Arbogastes iste praecipuum in utroque documentum est, qui et tunc, cum Theodosio paruit, tantis instructum praesidiis Maximum ipse minimus cepit et nunc, cum aduersus eundem Theodosium collectis Gallorum Francorumque uiribus exundauit, nixus etiam praecipuo culto idolorum, magna tamen facilitate succubuit. 13 Eugenius atque Arbogastes instructas acies campis expedierant, arta Alpium latera atque ineuitabiles transitus praemissis callide insidiis occuparant, etiamsi numero ac uiribus inpares forent, sola tamen belli dispositione uictores. 14 at uero Theodosius in summis Alpibus constitutus expers cibi ac somni, sciens quod destitutus suis, nesciens quod clausus alienis, Dominum Christum solus solum, qui posset omnia, corpore humi fusus, mente caelo fixus orabat. 15 dehinc postquam insomnem noctem precum continuatione transegit et testes propemodum quas in pretium praesidii caelestis adpenderat lacrimarum lacunas reliquit, fiducialiter arma corripuit solus, sciens se esse non solum. signo crucis signum proelio dedit ac se in bellum, etiamsi nemo sequeretur, uictor futurus, inmisit. 16 prima salutis uia extitit Arbitio, hostilium partium comes: qui cum ignarum imperatorem circumpositis excepisset insidiis, conuersus ad reuerentiam praesentis Augusti, non solum periculo liberauit uerum etiam instruxit auxilio. 17 at ubi ad contigua miscendae pugnae spatia peruentum est, continuo magnus ille et ineffabilis turbo uentorum in ora hostium ruit. ferebantur per aera spicula missa nostrorum atque ultra mensuram humani iactus per magnum inane portata nusquam propemodum cadere, priusquam inpingerent, sinebantur. 18 porro autem turbo continuus ora pectoraque hostium nunc inlisis grauiter scutis euerberabat, nunc inpressis pertinaciter obstructa claudebat, nunc auulsis uiolenter destituta nudabat, nunc oppositis iugiter in terga trudebat; tela etiam, quae ipsi uehementer intorserant, excepta uenti impetu supinato ac retrorsum coacta ipsos infeliciter configebant. 19 prospexit sibi humanae conscientiae pauor, nam continuo sese parua suorum manu fusa uictori Theodosio hostilis prostrauit exercitus; Eugenius captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu perculit. ita et hic duorum sanguine bellum ciuile restinctum est, absque illis decem milibus Gothorum, quos praemissos a Theodosio Arbogastes delesse funditus fertur: quos utique perdidisse lucrum et uinci uincere fuit. 20 non insulto obtrectatoribus nostris. unum aliquod ab initio urbis conditae bellum proferant tam pia necessitate susceptum, tam diuina felicitate confectum, tam clementi benignitate sopitum, ubi nec pugna grauem caedem nec uictoria cruentam exegerit ultionem, et fortasse concedam, ut non haec fidei Christiani ducis concessa uideantur; 21 quamuis ego hoc testimonio non laborem, quando unus ex ipsis, poeta quidem eximius sed paganus peruicacissimus, huiusmodi uersibus et Deo et homini testimonium tulit, quibus ait: O nimium dilecte Deo! tibi militat aether, Et coniurati ueniunt ad classica uenti. 22 Ita caelitus iudicatum est inter partem etiam sine praesidio hominum de solo Deo humiliter sperantem et partem adrogantissime de uiribus suis et de idolis praesumentem. 23 Theodosius autem conposita tranquillataque republica apud Mediolanium constitutus diem obiit. [36] Anno ab urbe condita MCXLVIIII Arcadius Augustus, cuius nunc filius Theodosius orientem regit, et Honorius Augustus frater eius, cui nunc respublica innititur, quadragensimo secundo loco commune imperium diuisis tantum sedibus tenere coeperunt; uixitque Arcadius post patris excessum annis duodecim imperiique summam Theodosio filio paruo admodum moriens tradidit. 2 interea Gildo comes, qui in initio regni eorum Africae praeerat, simul ut defunctum Theodosium comperit, siue (ut quidam ferunt) quadam permotus inuidia Africam orientalis imperii partibus iungere molitus est, 3 siue (ut alia tradit opinio) minimam in paruulis spem fore arbitratus - praesertim cum absque his non facile antea quisquam pusillus in imperio relictus ad maturitatem uirilis aetatis euaserit istique propemodum soli inueniantur, quos ob egregiam patris ac suam fidem et diuisos et destitutos Christi tutela prouexerit - Africam excerptam a societate reipublicae sibi usurpare ausus est, gentili magis licentia contentus quam ambitu regiae affectationis inflatus. 4 huic Mascezel frater fuit, qui nouarum rerum molitiones in fratre perhorrescens, relictis apud Africanam militiam duobus filiis adulescentibus in Italiam rediit. Gildo, et absentiam fratris et praesentiam filiorum eius suspectam habens, adulescentes dolo circumuentos interfecit. 5 ad hunc iam ut hostem bello insequendum Mascezel frater missus est, quem idoneum procurandae reipublicae fore propriae orbitatis recens dolor pollicebatur. igitur Mascezel, iam inde a Theodosio sciens, quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi a clementia Dei impetraret, Caprariam insulam adiit, unde secum sanctos seruos Dei aliquot permotos precibus suis sumpsit: cum his orationibus ieiuniis psalmis dies noctesque continuans sine bello uictoriam meruit ac sine caede uindictam. 6 Ardalio fluminis nomen est, quod fluit inter Theuesten et Ammederam ciuitates; ubi cum parua manu, hoc est cum quinque milibus (ut aiunt) militum, contra septuaginta milia hostium castra metatus, cum interiecta mora excedere loco oppositasque praeiacentis uallis angustias transgredi uellet, 7 incurrente nocte beatum Ambrosium episcopum Mediolani paulo ante defunctum per somnium sibi uidere uisus est significantem manu et inpacto ad humum ter baculo dicentem: hic, hic, hic. quod ille prudenti coniectura intellexit merito adnuntiantis fidem uictoriae, uerbo locum, numero diem significare. 8 substitit ac tertio demum die post noctem orationibus hymnisque peruigilem ab ipsis caelestium sacramentorum mysteriis in hostem circumfusum processit; 9 et cum ad eos, qui primi occurrerant, pia pacis uerba iactaret, signiferum quendam insolenter obsistentem et iamiamque pugnam excitantem gladio percussit in bracchio eumque manu. debilem ipso uulnere coegit pronum inclinare uexillum. 10 quo uiso reliquae cohortes deditionem iam fieri priorum existimantes certatim sese ad Mascezelem signis tradidere conuersis. barbari, quorum magnam multitudinem Gildo ad bellum deduxerat, defectu militum destituti in diuersa fugerunt. 11 Gildo et ipse fugam molitus arrepta naui ut in altum prouectus ac deinde reuocatus in Africam est, post aliquot dies strangulatus interiit. 12 periclitaremur sub tantorum miraculorum relatu quasi praesumpta mentiendi inpudentia, nisi adhuc uocem nostram conscientia eorum, qui interfuere, praecurreret. nullae aguntur insidiae, nulla corruptio; septuaginta milia hostium uincuntur paene sine pugna; fugit uictus ad tempus, ne plus audeat uictor iratus; transportatur in diuersum locum, ut nesciat frater occidi, quo uindicatur occiso. 13 sane idem Mascezel elatus rerum secundarum insolentia, posthabito sanctorum consortio, cum quibus antea Deo militans uicerat, etiam ecclesiam temerare ausus est atque ex ea quosdam non dubitauit extrahere. secuta est poena sacrilegum. nam isdem superstitibus atque insultantibus, quos ab ecclesia ad poenam protraxerat, post aliquantum tempus solus ipse punitus est probauitque in se uno, ad utrumque semper diuinum uigilare iudicium, quando et, cum sperauit, adiutus et, cum contempsit, occisus est. [37] Interea cum a Theodosio imperatore seniore singulis potissimis infantum cura et disciplina utriusque palatii commissa esset, hoc est Rufino orientalis aulae, Stiliconi occidentalis imperii, quid uterque egerit, quidue agere conatus sit, exitus utriusque docuit, cum alius sibi, alius filio suo affectans regale fastigium, ut rebus repente turbatis necessitas reipublicae scelus ambitus tegeret, barbaras gentes ille inmisit, hic fouit. 2 taceo de Alarico rege cum Gothis suis saepe uicto, saepe concluso semperque dimisso. taceo de infelicibus illis apud Pollentiam gestis, cum barbaro et pagano duci, hoc est Sauli, belli summa commissa est, cuius inprobitate reuerentissimi dies et sanctum pascha uiolatum est cedentique hosti propter religionem, ut pugnaret, extortum est: cum quidem, ostendente in breui iudicio Dei et quid fauor eius possit et quid ultio exigeret, pugnantes uicimus, uictores uicti sumus. 3 taceo de ipsorum inter se barbarorum crebris dilacerationibus, cum se inuicem Gothorum cunei duo, deinde Alani atque Huni uariis caedibus populabantur. 4 Radagaisus, omnium antiquorum praesentiumque hostium longe immanissimus, repentino impetu totam inundauit Italiam. nam fuisse in populo eius plus quam ducenta milia Gothorum ferunt. 5 hic supra hanc incredibilem multitudinem indomitamque uirtutem paganus et Scytha erat, qui, ut mos est barbaris huiusmodi gentibus, omnem Romani generis sanguinem dis suis propinare deuouerat. 6 hoc igitur Romanis arcibus imminente fit omnium paganorum in urbe concursus, hostem esse cum utique copia uirium tum maxime praesidio deorum potentem, urbem autem ideo destitutam et mature perituram, quia deos et sacra perdiderit. 7 magnis querellis ubique agitur et continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur, feruent tota urbe blasphemiae, uulgo nomen Christi tamquam lues aliqua praesentium temporum probris ingrauatur. 8 Itaque ineffabili iudicio Dei factum est, uti, quoniam in permixto populo piis gratia, poena impiis debebatur oportebatque permitti hostes, qui insuadibilem in plurimis et contradicentem ciuitatem seuerioribus solito flagris coarguerent, non tamen eos, qui indiscrete cunctos intemperata caede delerent - duo tunc Gothorum populi cum duobus potentissimis regibus suis per Romanas prouincias bacchabantur: 9 quorum unus Christianus propiorque Romano et, ut res docuit, timore Dei mitis in caede, alius paganus barbarus et uere Scytha, qui non tantum gloriam aut praedam quantum inexsaturabili crudelitate ipsam caedem amaret in caede, et hic iam sinu receptus Italiae Romam e proximo trementem terrore quassabat. 10 itaque si huic ultionis potestas permitteretur, quem Romani ob hoc praecipue timendum arbitrabantur, quia fauorem deorum sacrificiorum obsequiis inuitaret, et immoderatior caedes sine fructu emendationis arsisset et error nouissimus peior priore creuisset; quandoquidem in pagani et idololatrae manus incidisse, non solum paganis residuis de instaurando cultu idolorum esset indubitata persuasio sed etiam Christianis periculosa confusio, cum et hi terrerentur praeiudicio et illi confirmarentur exemplo. 11 quamobrem iustus dispensator humani generis Deus perire paganum hostem uoluit et Christianum praeualere permisit, ut pagani blasphemantesque Romani et illo confunderentur perdito et hoc punirentur immisso; maxime cum imperatoris Honorii admiranda in rege continentia et sanctissima fides non parum diuinae misericordiae mereretur. 12 conceduntur quidem aduersus immanissimum illum hostem Radagaisum aliorum hostium cum copiis suis inclinati ad auxilium animi. adsunt Uldin et Sarus, Hunorum et Gothorum duces, praesidio Romanorum; sed non sinit Deus rem potentiae suae uirtutem hominum ac maxime hostium uideri. 13 conterritum diuinitus Radagaisum in Faesulanos montes cogit eiusque - secundum eos qui parcissime referunt - ducenta milia hominum inopum consilii et cibi in arido et aspero montis iugo, urguente undique timore concludit agminaque, quibus dudum angusta uidebatur Italia, latendi spe in unum ac paruum uerticem trudit. 14 quid multis morer? non disposita in bellum acies fuit, non furor timorque incerta pugnae praetulit; non caedes acta, non sanguis effusus est, non postremo - quod felicitatis loco deputari solet - damna pugnae euentu compensata uictoriae: edentibus bibentibus ludentibusque nostris tanti ilii tamque immanes hostes esurientes sitientes languentesque confecti sunt. 15 parum hoc est, nisi captum et subiugatum sciant, quem timuere Romani, illumque idololatram suum, cuius sacrificia se magis pertimescere quam arma fingebant, sine proelio uictum ac uinctum sub iugo catenisque despiciant. igitur rex Radagaisus solus spem fugae sumens clam suos deseruit atque in nostros incidit: a quibus captus et paulisper retentus ac deinde interfectus est. 16 tanta uero multitudo captiuorum Gothorum fuisse fertur, ut uilissimorum pecudum modo singulis aureis passim greges hominum uenderentur. sed nihil superesse Deus de eodem populo sinit. nam ilico cunctis qui emebantur morientibus quod improbi emptores eorum non impenderunt turpiter pretiis, expenderunt misericorditer sepulturis. 17 igitur ingrata Roma, quae sicut nunc sensit non ad remittendam sed ad reprimendam idololatriae praesumptionem iudicis Dei obliquam misericordiam, ita continuo propter uiuorum mortuorumque sanctorum piam recordationem Dei iram passura non plenam, si forte confusa paeniteat et per experientiam fidem discat, ab incursu Alarici regis et hostis sed Christiani aliquantulo ad tempus spatio differtur. [38] Interea comes Stilico, Vandalorum inbellis auarae perfidae et dolosae gentis genere editus, parui pendens quod sub imperatore imperabat, Eucherium filium suum, sicut a plerisque traditur, iam inde Christianorum persecutionem a puero priuatoque meditantem, in imperium quoquo modo substituere nitebatur. 2 quamobrem Alaricum cunctamque Gothorum gentem, pro pace optima et quibuscumque sedibus suppliciter ac simpliciter orantem, occulto foedere fouens, publice autem et belli et pacis copia negata, ad terendam terrendamque rempublicam reseruauit. 3 praeterea gentes alias copiis uiribusque intolerabiles, quibus nunc Galliarum Hispaniarumque prouinciae premuntur, hoc est Alanorum Sueborum Vandalorum ipsoque simul motu inpulsorum Burgundionum, ultro in arma sollicitans, deterso semel Romani nominis metu suscitauit. 4 eas interim ripas Rheni quatere et pulsare Gallias uoluit, sperans miser sub hac necessitatis circumstantia, quia et extorquere imperium genero posset in filium et barbarae gentes tam facile comprimi quam commoueri ualerent. 5 itaque ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tantorum scelerum scaena patefacta est, commoto iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpura indueret, totius generis humani sanguinem dedidit; 6 occisus Eucherius, qui ad conciliandum sibi fauorem paganorum restitutione templorum et euersione ecclesiarum inbuturum se regni primordia minabatur, paucique cum isdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. ita minimo negotio paucorumque poena ecclesiae Christi cum imperatore religioso et liberatae sunt et uindicatae. 7 Itaque post haec tanta augmenta blasphemiarum nullamque paenitentiam ultima illa diuque suspensa urbem poena consequitur. [39] adest Alaricus, trepidam Romam obsidet turbat inrumpit, dato tamen praecepto prius, ut si qui in sancta loca praecipueque in sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos inprimis inuiolatos securosque esse sinerent, tum deinde in quantum possent praedae inhiantes a sanguine temperarent. 2 accidit quoque, quo magis illa urbis inruptio indignatione Dei acta quam hostis fortitudine probaretur, ut beatus Innocentius, Romanae urbis episcopus, tamquam iustus Loth subtractus a Sodomis occulta prouidentia Dei apud Rauennam tunc positus, peccatoris populi non uideret excidium. 3 discurrentibus per urbem barbaris forte unus Gothorum idemque potens et Christianus sacram Deo uirginem iam aetate prouectam, in quadam ecclesiastica domo reperit, cumque ab ea aurum argentumque honeste exposceret, 4 illa fideli constantia esse apud se plurimum et mox proferendum spopondit ac protulit, cumque expositis opibus attonitum barbarum magnitudine pondere pulchritudine, ignota etiam uasorum qualitate intellegeret, uirgo Christi ad barbarum ait: 5 haec Petri apostoli sacra ministeria sunt. praesume, si audes; de facto tu uideris. ego quia defendere nequeo, tenere non audeo. 6 barbarus uero ad reuerentiam religionis timore Dei et fide uirginis motus ad Alaricum haec per nuntium rettulit: qui continuo reportari ad apostoli basilicam uniuersa ut erant uasa imperauit, 7 uirginem etiam simulque omnes qui se adiungerent Christianos eodem cum defensione deduci. ea domus a sanctis sedibus longe ut ferunt et medio interiectu urbis aberat. 8 itaque magno spectaculo omnium disposita per singulos singula et super capita elata palam aurea atque argentea uasa portantur; exertis undique ad defensionem gladiis pia pompa munitur; 9 hymnum Deo Romanis barbarisque concinentibus publice canitur; personat late in excidio urbis salutis tuba omnesque etiam in abditis latentes inuitat ac pulsat; 10 concurrunt undique ad uasa Petri uasa Christi, plurimi etiam pagani Christianis professione etsi non fide admiscentur et per hoc tamen ad tempus, quo magis confundantur, euadunt; quanto copiosius adgregantur Romani confugientes, tanto auidius circumfunduntur barbari defensores. 11 o sacra et ineffabilis diuini iudicii discretio! o sanctum istud et salutare flumen, quod parua exortum domo, dum beato alueo in sanctorum sedes tendit, oberrantes periclitantesque animas in salutis sinum pia rapacitate peruexit! 12 o praeclara illa Christianae militiae tuba, quae generaliter cunctos dulcissimo ad uitam modulamine inuitans, quos ad salutem inoboedientes non suscitauit, inexcusabiles reliquit ad mortem. 13 mysterium hoc, quod in transferendis uasis, dicendis hymnis, ducendis populis fuit, tamquam magnum cribrum fuisse arbitror, per quod ex congregatione populi Romani tamquam ex magna massa frumenti per omnia ex uniuerso ambitu ciuitatis latebrarum foramina effluxere grana uiua siue occasione siue ueritate commota; 14 omnia tamen de praesenti salute credentia ex horreo dominicae praeparationis accepta sunt, reliqua uero uelut stercora et uelut paleae, ipsa uel incredulitate uel inoboedientia praeiudicata, ad exterminium atque incendium remanserunt. quis haec perpendere plenis miraculis, quis praedicare dignis laudibus queat? 15 Tertia die barbari quam ingressi urbem fuerant sponte discedunt, facto quidem aliquantarum aedium incendio sed ne tanto quidem quantum septingentesimo conditionis eius anno casus effecerat. 16 nam si exhibitam Neronis imperatoris sui spectaculis inflammationem recenseam, procul dubio nulla conparatione aequiperabitur secundum id, quod excitauerat lasciuia principis, hoc, quod nunc intulit ira uictoris. 17 neque uero Gallorum meminisse in huiusmodi conlatione debeo, qui continuo paene anni spatio incensae euersaeque urbis adtritos cineres possederunt. 18 et ne quisquam forte dubitaret ad correptionem superbae lasciuae et blasphemae ciuitatis hostibus fuisse permissum, eodem tempore clarissima urbis loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiuerunt. [40] Anno itaque ab urbe condita MCLXIIII inruptio urbis per Alaricum facta est: cuius rei quamuis recens memoria sit, tamen si quis ipsius populi Romani et multitudinem uideat et uocem audiat, nihil factum, sicut etiam ipsi fatentur, arbitrabitur, nisi aliquantis adhuc existentibus ex incendio ruinis forte doceatur. 2 in ea inruptione Placidia, Theodosii principis filia, Arcadii et Honorii imperatorum soror, ab Athaulfo, Alarici propinquo, capta atque in uxorem adsumpta, quasi eam diuino iudicio uelut speciale pignus obsidem Roma tradiderit, ita iuncta potentissimo barbari regis coniugio multo reipublicae commodo fuit. 3 Interea ante biennium Romanae inruptionis excitatae per Stiliconem gentes Alanorum, ut dixi, Sueborum Vandalorum multaeque cum his aliae Francos proterunt, Rhenum transeunt, Gallias inuadunt directoque impetu Pyrenaeum usque perueniunt: cuius obice ad tempus repulsae, per circumiacentes prouincias refunduntur. 4 His per Gallias bacchantibus apud Britannias Gratianus, municeps eiusdem insulae, tyrannus creatur et occiditur. huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur: qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipublicae fuit. 5 misit in Hispanias iudices: quos cum prouinciae oboedienter accepissent, duo fratres iuuenes nobiles et locupletes Didymus et Verinianus non assumere aduersus tyrannum quidem tyrannidem sed imperatori iusto aduersus tyrannum et barbaros tueri sese patriamque suam moliti sunt. quod ipso gestae rei ordine patuit. 6 nam tyrannidem nemo nisi celeriter maturatam secrete inuadit et publice armat, cuius summa est assumpto diademate ac purpura uideri antequam sciri; hi uero plurimo tempore seruulos tantum suos ex propriis praediis colligentes ac uernaculis alentes sumptibus nec dissimulato proposito absque cuiusquam inquietudine ad Pyrenaei claustra tendebant. 7 aduersus hos Constantinus Constantem filium suum, - pro dolor! - ex monacho Caesarem factum, cum barbaris quibusdam, qui quondam in foedus recepti atque in militiam allecti Honoriaci uocabantur, in Hispanias misit. hinc apud Hispanias prima mali labes. 8 nam interfectis illis fratribus, qui tutari priuato praesidio Pyrenaei Alpes moliebantur, his barbaris quasi in pretium uictoriae primum praedandi in Palentinis campis licentia data, dehinc supra dicti montis claustrorumque eius cura permissa est remota rusticanorum fideli et utili custodia. 9 igitur Honoriaci inbuti praeda et inlecti abundantia, quo magis scelus inpunitum foret atque ipsi sceleri plus liceret, prodita Pyrenaei custodia claustrisque patefactis cunctas gentes, quae per Gallias uagabantur, Hispaniarum prouinciis inmittunt isdemque ipsi adiunguntur: 10 ubi actis aliquamdiu magnis cruentisque discursibus, post graues rerum atque hominum uastationes, de quibus ipsos quoque modo paenitet, habita sorte et distributa usque ad nunc possessione consistunt. [41] Multa nunc mihi de huiuscemodi rebus loquendi facultas foret, si non secundum omnes homines apud unius cuiusque mentem conscientia secreta loqueretur. 2 inruptae sunt Hispaniae, caedes uastationesque passae sunt: nihil quidem nouum, hoc enim nunc per biennium illud, quo hostilis gladius saeuiit, sustinuere a barbaris, quod per ducentos quondam annos passae fuerant a Romanis, quod etiam sub Gallieno imperatore per annos propemodum duodecim Germanis euertentibus exceperunt. 3 uerumtamen quis non se, qui sui suorumque actuum uel etiam cogitationum conscius iudicia Dei metuit, iuste omnia passum uel etiam parua sustinuisse fateatur? aut qui se non intellegit Deumque non metuit, quomodo non iuste ista et quidem parua sustinuit? 4 quae cum ita sint, illud tamen clementia Dei eadem pietate, qua dudum praedixerat, procurauit, ut secundum euangelium suum, quo incessabiliter commonebat: cum uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam, quisque egredi atque abire uellet, ipsis barbaris mercennariis ministris ac defensoribus uteretur. 5 hoc tunc ipsi ultro offerebant; et qui auferre omnia interfectis omnibus poterant, particulam stipendii ob mercedem seruitii sui et transuecti oneris flagitabant. et hoc quidem a plurimis factum est. 6 qui autem non crediderunt euangelio Dei quasi contumaces, uel si etiam non audierunt dupliciter contumaces, non dederunt locum irae, iuste a superueniente ira conprehensi et oppressi sunt. 7 quamquam et post hoc quoque continuo barbari exsecrati gladios suos ad aratra conuersi sunt residuosque Romanos ut socios modo et amicos fouent, ut inueniantur iam inter eos quidam Romani, qui malint inter barbaros pauperem libertatem, quam inter Romanos tributariam sollicitudinem sustinere. 8 quamquam si ob hoc solum barbari Romanis finibus inmissi forent, quod uulgo per orientem et occidentem ecclesiae Christi Hunis Suebis Vandalis et Burgundionibus diuersisque innumeris credentium populis replentur, laudanda et adtollenda misericordia Dei uideretur, quandoquidem, etsi cum labefactione nostri, tantae gentes agnitionem ueritatis acciperent, quam inuenire utique nisi hac occasione non possent. 9 quid enim damni est Christiano ad uitam aeternam inhianti, huic saeculo quolibet tempore et quoquo pacto abstrahi? quid autem lucri est pagano in medio Christianorum aduersus fidem obdurato, si paulo diutius diem protrahat, quandoque morituro, cui desperata conuersio est? 10 Et quia ineffabilia sunt iudicia Dei, quae nec scire omnia nec explicare quae scimus possumus, breuiter expresserim, correptionem iudicis Dei, quoquo pacto accidat, iuste sustinere qui sciunt, iuste sustinere qui nesciunt. [42] Anno ab urbe condita MCLXV Honorius imperator, uidens tot oppositis tyrannis nihil aduersus barbaros agi posse, ipsos prius tyrannos deleri iubet. Constantio comiti huius belli summa commissa est. 2 sensit tunc demum respublica et quam utilitatem in Romano tandem duce receperit et quam eatenus perniciem per longa tempora barbaris comitibus subiecta tolerarit. 3 igitur Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, Constantinum imperatorem apud Arelatem ciuitatem clausit cepit occidit. 4 Iam hinc, ut de catalogo tyrannorum quam breuissime loquar, Constantem Constantini filium Gerontius comes suus, uir nequam magis quam probus, apud Viennam interfecit atque in eius locum Maximum quendam substituit. ipse uero Gerontius a suis militibus occisus est. 5 Maximus exutus purpura destitutusque a militibus Gallicanis, qui in Africam traiecti, deinde in Italiam reuocati sunt, nunc inter barbaros in Hispania egens exulat. 6 Iouinus postea uir Galliarum nobilissimus in tyrannidem mox ut adsurrexit et cecidit. Sebastianus frater eiusdem hoc solum, ut tyrannus moreretur, elegit: nam continuo ut creatus occisus est. 7 quid de infelicissimo Attalo loquar, cui occidi inter tyrannos honor et mori lucrum fuit? in hoc Alaricus imperatore facto infecto refecto ac defecto, citius his omnibus actis paene quam dictis, mimum risit et ludum spectauit imperii; 8 nec mirum si iure hac pompa miser lusus est, cuius ille umbratilis consul Tertullus ausus est in curia dicere: loquar uobis, patres conscripti, consul et pontifex, quorum alterum teneo, alterum spero, sperans ab eo qui spem non habebat et maledictus utique, quia spem suam posuerat in homine. 9 Attalus itaque tamquam inane imperii simulacrum cum Gothis usque ad Hispanias portatus est, unde discedens naui incerta moliens in mari captus et ad Constantium comitem deductus, deinde imperatori Honorio exhibitus truncata manu uitae relictus est. 10 Heraclianus interea Africae comes missus, cum idem Attalus umbram gestaret imperii, Africam strenue aduersum iudices ab eo missos tutatus, consulatum adsecutus est; 11 quo elatus supercilio Sabinum domesticum suum, uirum ingenio callidum industriaque sollertem et sapientem nominandum si animi uires tranquillis studiis adcommodauisset, generum allegit; 12 cum quo quorundam periculorum suspiciones dum patitur fecit atque, aliquamdiu Africana annona extra ordinem detenta, ipse tandem cum inmensa, certe temporibus nostris satis incredibili classe nauium Romam contendit. 13 nam habuisse tunc tria milia septingentas naues dicitur, quem numerum ne apud Xerxen quidem praeclarum illum Persarum regem et Alexandrum Magnum uel quemquam alium regum fuisse historiae ferunt. 14 is simul ut cum agmine militum ad urbem pergens litore egressus est, occursu comitis Marini territus et in fugam uersus, arrepta naui solus Carthaginem rediit atque ibi continuo militari manu interfectus est. Sabinus gener eius Constantinopolim fugit, unde post aliquantum temporis retractus exilioque damnatus est. 15 Hunc omnem catalogum, ut dixi, uel manifestorum tyrannorum uel inoboedientium ducum optima Honorius imperator religione et felicitate meruit, magna Constantius comes industria et celeritate confecit: 16 merito sane, quia in his diebus praecipiente Honorio et adiuuante Constantio pax et unitas per uniuersam Africam Ecclesiae catholicae reddita est et corpus Christi, quod nos sumus, redintegrata discissione sanatum est, imposita exsecutione sacri praecepti Marcellino tribuno, uiro inprimis prudenti et industrio omniumque bonorum studiorum appetentissimo. 17 quem Marinus comes apud Carthaginem - incertum zelo stimulatus an auro corruptus - occidit: qui continuo reuocatus ex Africa factusque priuatus uel ad poenam uel ad paenitentiam conscientiae suae dimissus est. [43] Anno ab urbe condita MCLXVIII Constantius comes apud Arelatem Galliae urbem consistens, magna rerum gerendarum industria Gothos a Narbona expulit atque abire in Hispaniam coegit interdicto praecipue atque intercluso omni commeatu nauium et peregrinorum usu commerciorum. 2 Gothorum tunc populis Athaulfus rex praeerat: qui post inruptionem urbis ac mortem Alarici Placidia, ut dixi, captiua sorore imperatoris in uxorem adsumpta Alarico in regnum successerat. 3 is, ut saepe auditum atque ultimo exitu eius probatum est, satis studiose sectator pacis militare fideliter Honorio imperatori ac pro defendenda Romana republica inpendere uires Gothorum praeoptauit. 4 nam ego quoque ipse uirum quendam Narbonensem inlustris sub Theodosio militiae, etiam religiosum prudentemque et grauem, apud Bethleem oppidum Palaestinae beatissimo Hieronymo presbytero referentem audiui, se familiarissimum Athaulfo apud Narbonam fuisse ac de eo saepe sub testificatione didicisse, quod ille, cum esset animo uiribus ingenioque nimius, referre solitus esset: 5 se inprimis ardenter inhiasse, ut oblitterato Romano nomine Romanum omne solum Gothorum imperium et faceret et uocaret essetque, ut uulgariter loquar, Gothia quod Romania fuisset et fieret nunc Athaulfus quod quondam Caesar Augustus, 6 at ubi multa experientia probauisset neque Gothos ullo modo parere legibus posse propter effrenatam barbariem neque reipublicae interdici leges oportere, sine quibus respublica non est respublica, elegisse saltim, ut gloriam sibi de restituendo in integrum augendoque Romano nomine Gothorum uiribus quaereret habereturque apud posteros Romanae restitutionis auctor, postquam esse non potuerat immutator. 7 ob hoc abstinere a bello, ob hoc inhiare paci nitebatur, praecipue Placidiae uxoris suae, feminae sane ingenio acerrimae et religione satis probae, ad omnia bonarum ordinationum opera persuasu et consilio temperatus. 8 cumque eidem paci petendae atque offerendae studiosissime insisteret, apud Barcinonam Hispaniae urbem dolo suorum, ut fertur, occisus est. 9 Post hunc Segericus rex a Gothis creatus cum itidem iudicio Dei ad pacem pronus esset, nihilominus a suis interfectus est. 10 Deinde Vallia successit in regnum ad hoc electus a Gothis, ut pacem infringeret, ad hoc ordinatus a Deo, ut pacem confirmaret. 11 hic igitur - territus maxime iudicio Dei, quia cum magna superiore abhinc anno Gothorum manus instructa armis nauigiisque transire in Africam moliretur, in duodecim milibus passuum Gaditani freti tempestate correpta, miserabili exitu perierat, 12 memor etiam illius acceptae sub Alarico cladis, cum in Siciliam Gothi transire conati, in conspectu suorum miserabiliter arrepti et demersi sunt - pacem optimam cum Honorio imperatore, datis lectissimis obsidibus pepigit; Placidiam imperatoris sororem honorifice apud se honesteque habitam fratri reddidit; 13 Romanae securitati periculum suum obtulit, ut aduersus ceteras gentes, quae per Hispanias consedissent, sibi pugnaret et Romanis uinceret. 14 quamuis et ceteri Alanorum Vandalorum Sueborumque reges eodem nobiscum placito depecti forent mandantes imperatori Honorio : "tu cum omnibus pacem habe omniumque obsides accipe; nos nobis confligimus, nobis perimus, tibi uincimus, immortali uero quaestu reipublicae tuae, si utrique pereamus." 15 quis haec crederet, nisi res doceret? itaque nunc cottidie apud Hispanias geri bella gentium et agi strages ex alterutro barbarorum crebris certisque nuntiis discimus, praecipue Valliam Gothorum regem insistere patrandae paci ferunt. 16 ex quo utcumque concesserim, ut licenter Christiana tempora reprehendantur, si quid a conditione mundi usque ad nunc simili factum felicitate doceatur. 17 manifestauimus, ut arbitror, atque ostendimus non magis uerbo paene quam digito innumera bella sopita, plurimos extinctos tyrannos, conpressas coangustatas addictas exinanitasque immanissimas gentes minimo sanguine, nullo certamine ac paene sine caede. 18 superest ut obtrectatores nostros molitionum suarum paeniteat ueritatique erubescant Deumque uerum et solum, qui potest omnia, credant timeant diligant et sequantur, cuius omnia, et quae mala putant, bona esse didicerunt. 19 Explicui adiuuante Christo secundum praeceptum tuum, beatissime pater Augustine, ab initio mundi usque in praesentem diem, hoc est per annos quinque milia sescentos decem et octo, cupiditates et punitiones hominum peccatorum, conflictationes saeculi et iudicia Dei quam breuissime et quam simplicissime potui, Christianis tamen temporibus propter praesentem magis Christi gratiam ab illa incredulitatis confusione discretis. 20 ita iam ego certo et solo, quem concupiscere debui, oboedientiae meae fructu fruor; de qualitate autem opusculorum tu uideris qui praecepisti, tibi adiudicanda si edas, per te iudicata si deleas.