[31] CAPUT XXXI. Amittitur castrum, quod dicitur Castra. Eodem tempore burgenses de Castris, ab amicitia et dominio comitis recesserunt, militemque unum ipsius, quem in castro illo custodiendo posuerat, ceperunt, pluresque seruientes, nihil tamen mali eis facere ausi sunt, quia quidam de potentioribus de Castris tenebantui obsides Carcassonae. Sub eodem fere die milites castri de Lumbers a Deo et comite nostro recedentes, seruientes ipsius comitis qui erant in castro ceperunt, eosque apud castrum quod dicitur Castra miserunt, carceri et uinculis mancipandos. Burgenses autem de Castris, ipsos et dictum militem comitis nostri, et seruientes quos ceperant, sicut supra diximus, in quadam turre posuerunt; sed illi nocte quadam, facto quasi fune de uestimentis suis, se per fenestram mittentes, Deo parante auxilium, euaserunt. [32] CAPUT XXXII. Recedit comes Fuxi ab amicitia comitis Montis-fortis. Ea tempestate comes Fuxi qui, sicut superius diximus, in amicitiam iurauerat, castrum de Prexano, quod ei tradiderat, facta proditione, cepit, et a comitis nostri familiaritate recedens, ipsum cepit acrius impugnare. Nam non multo post in festo S. Michaelis uenit proditor nocte ad castrum quod dicitur Fanum-Iouis, erectisque ad murum scalis, intrauerunt hostes et ascenderunt muros et per castrum discurrere coeperunt. Quod scientes nostri qui erant in castro paucissimi, ipsosque aggredientes, cum confusione exire coegerunt et se in fossatum praecipitare, et aliquos ex eis occiderunt. Erat praeterea prope Carcassonam quoddam nobile castrum, Mons-regalis nomine: castri ipsius dominus fuerat miles quidam qui uocabatur Aymericus, quo in tota terra illa post comites potentior sibi nobilior nullus erat. Hic tempore obsidionis Carcassonae, timore nostrorum castrum Montis-regalis, uacuum dereliquit: sed postea uenit ad comitem nostrum, et aliquanto tempore ei familiaris fuit, et post paucos dies a Deo et comite traditor pessimus recessit. Castrum Montis-regalis occupaturus comes noster commisit cuidam Francigenae clerico custodiendum; sed ille, diabolica suggestione corruptus, omnique deterior infideli, non multo post facta crudelissima proditione, dicto Aymerico memoratum castrum tradidit, et cum hostibus nostris aliquandiu mansit; sed diuina aequissima iudicis ordinante censura, nobilis comes non post multo, in quodam castro quod expugnabat prope Montem-regalem, quod Brom dicitur, cum aduersariis fidei cepit clericum saepedictum, quem prius ab episcopo Carcassonensi degradatum, et per totam Carcassonensem ciuitatem ad caudam equi distractum suspendi fecit, dignam pro meritis recompensans talionem. Quid amplius moramur? Ita pari malignitatis affectu similiter omnes fere indigenae recesserunt a comite nostro, quod amissis in breuissimo temporis spatio castellis amplius quam quadraginta, nihil ei remansit praeter Carcassonam et Fanum-Iouis et Saxiacum et castrum de Limoso, de quo etiam desperabatur, et castrum Apamiarum et Sauarduum, ciuitas etiam Albia, cum uicino castro quod dicitur Ambiletum. Nec reticendum quod plures de illis quos nobilis comes in castris custodiendis posuerat, uel occiderunt proditores terrae, uel membris detruncauerunt. Quid faceret comes Christi? Quis in tanta aduersitate non deficeret, in tanto discrimine non desperaret? Sed uir nobilis totum se in Deum proiiciens qui in prosperis erigi non nouit, deprimi non potuit in aduersis. Facta sunt autem omnia circa festum Dominicae Natiuitatis. [33] CAPUT XXXIII. Comes Raimundus Romam proficiscitur. Cum haec agerentur, comes Tolosanus ad regem Franciae accessit, si quo modo posset obtinere a rege, ut noua paedagia quae de mandato legatorum abiurauerat, per auxilium et confirmationem regis posset tenere: ipse enim comes supra modum adauxerat paedagia in terra sua, ob quam causam multoties fuerat excommunicatus: sed cum nihil apud regem proficere posset super detentionem dictorum paedagiorum, recessit a rege Franciae et accessit ad dominum papam, tentans si quomodo posset restitui terrae suae, quam legati domini papae pro securitate occupauerant, sicut supra expressum est, et summi pontificis gratiam adipisci: omnem quippe humilitatem et subiectionem praetendebat uir dolosissimus, et omnia quaecunque dominus papa praeciperet, promittebat se sollicite adimplere. Quem dominus papa tot uitiis lacessiuit, contumeliis tot confudit, quod quasi in desperatione positus, quid ageret ignorabat. Ipsum siquidem dicebat incredulum, crucis persecutorem, fidei inimicum, et uere sic erat. Verumtamen cogitans dominus papa ne in desperationem uersus, Ecclesiam quae in Narbonensi prouincia pupilla erat, impugnaret acrius et manifestius dictus comes indixit ei purgationem super duobus quibus maxime impetebatur criminibus, super morte uidelicet legati fratris Petri de Castronouo et super crimine haereseos, super quas purgationes, misit dominus papa litteras suas episcopo Regiensi in prouincia et magistro Theodisio, mandans quod si comes Tolosanus posset se sufficienter purgare super duobus criminibus supradictis, reciperet eius purgationem. Interea magister Milo, qui, sicut supra dictum est, in terra prouinciae, legatione pro pacis et fidei negotio fungebatur, conuocauit apud Auenionensem prouinciam concilium praelatorum, in quo concilio excommunicati fuerunt et expositi ciues Tolosani, pro eo quod ea quae legato et crucesignatis promiserant de expulsione haereticorum, contempserant adimplere. Comes etiam Tolosanus in praedicto concilio excommunicatus fuit, sub conditione tamen si, abiurata paedagia, denuo accipere attentaret. [34] CAPUT XXXIV. Comes Raimundus spe quam in Galliae rege repositam habebat excidit. Rediens comes Tolosae a Romana curia, uenit ad Othonem qui dicebatur imperator, ut eius gratiam acquireret, et eius contra comitem Montis-fortis auxilium imploraret. Inde uenit ad regem Franciae, ut eum uerbis fictis corrumpens posset eius ad se animum inclinare. Rex autem, utpote uir discretus et prouidus, despexit eum quia contemptibilis erat ualde. Audiens autem comes Montis-fortis, quod comes Tolosae pergeret in Franciam, mandauit praecipuis hominibus suis de Francia, ut terram suam et omnia quae habebat eius exponerent uoluntati; adhuc enim non erant hostes manifesti ad inuicem. Comes etiam Tolosanus praestito iuramento promiserat quod filiam comitis Montis-fortis haberet filius suus in uxorem: quod postea, spreto iuramento, fallax et inconstans facere recusauit. Videns comes Tolosae quod nihil apud regem proficeret, cum confusione ad propria remeauit: iam ad id quod dimisimus redeamus. Igitur nobilis comes Montis-fortis hostibus suis undique circumseptus, hieme illa in semetipso sese continuit, illud modicum terrae quod ei remanserat custodiens, suos etiam infestans saepius inimicos: nec silendum quod licet haberet infinitos hostes et paucissimos adiutores, nunquam tamen ipsum ausi sunt aggredi bello campali. Circa initium uero Quadragesimae nuntiatur comiti uxorem suam comitissam (ipsam siquidem uocauerat a Francia) cum pluribus militibus aduenire: quo audito, comes iuit ei obuiam, usque ad quoddam castrum in territorio Agathensi quod dicitur Pesenacum, ubi ipsam inueniens, Carcassonam cum diligentia remeauit. Cum autem ueniret ad quoddam castrum quod dicitur Canissuspensus, dictum est ei quod homines cuiusdam castri, quod dicitur Monslauri prope monasterium de Crassa, facta proditione, seruientes ipsius qui erant in turre castri impugnare coepissent. Statim comes et milites, dimittens comitissam in quodam castro, illuc pergunt, et ita, sicut audierant, inuenientes, multos de proditoribus illis ceperunt, et patibulis suspenderunt; plures enim uisis ex nostris fugerant. Post haec uenit comes et qui cum eo erant Carcassonam, inde tendentes ad uillam quae dicitur Alzona ipsam uacuam inuenerunt: unde procedentes uenerunt ad quoddam castrum quod dicitur Brom; quod contra se munitum inuenientes, obsederunt, et infra triduum ceperunt sine machinis per insultum, hominibus autem castri illius plusquam centum oculos eruerunt, nasos amputauerunt, dimittentes uni eorum unum oculum ut in sugillationem inimicorum nostrorum omnes alios duceret Cabaretum. Hoc autem fieri fecit comes, non quia placeret ei talis detruncatio membrorum hominibus illata, sed quia aduersarii sui hoc incoeperant; et quoscunque de nostris inuenire poterant, membrorum detruncatione, carnifices crudelissimi trucidabant: iustum enim erat ut, in foueam incidentes quam foderant (Psal. VII) , biberent aliquando calicem quem aliis saepissime propinarent. Nunquam enim delectabatur nobilis comes aliqua crudelitate, uel cruciatibus alicuius, omnium siquidem mitissimus erat: Illud poeticum ei manifestissime congruebat: "Hic piger ad poenas princeps, ad praemia uelox: Quique dolet, quoties cogitur esse ferox". Ex tunc Dominus qui uidebatur aliquantulum obdormisse, suorum resurgens in adiutorium famulorum, manifestius facere nobiscum manifestauit: in breui siquidem spatio totum acquisiuimus territorium Minerbense, praeter ipsam Minerbam et quoddam castrum quod Ventilon dicebatur. Contigit die quodam, prope Cabaretum, miraculum quod non credimus praetermittendum. Peregrini nostri a Francia uenerant; ad praeceptum comitis exstirpabant uineas Cabareti: unus autem ex aduersariis iactu balistae sagittam in quemdam de nostris dirigens, percussit eum ualide in pectore, in loco in quo crucis signum affixum erat, putantibus autem omnibus quod mortuus esset; erat enim penitus inermis, ita illaesus inuentus est quod uix sagitta nec etiam uestimentorum eius aliquantulum potuerit penetrare, sed resiliuit ac si lapidem durissimum percussisset. O mira Dei potentia! o uirtus immensa! [35] CAPUT XXXV. Obsidio Alarici. Circa Pascha uero uenit comes et sui ad obsidendum quoddam castrum inter Carcassonam et Narbonam, quod Alaricum dicebatur: castrum illud in montanis positum erat, et undique rupibus circumseptum. Cum difficultate igitur maxima et dura aeris temperie obsidentes nostri castrum illud, infra undecim dies illi qui intus erant de nocte fugientibus ceperunt: plurimi de illis de castro interfecti sunt, qui manus nostrorum effugere non potuerunt. Inde redeuntes nostri Carcassonam, non multo post ierunt ad castrum Apamiarum. Siquidem conuenerunt prope castrum illud rex Arragonensis, comes Tolosae et comes Fuxi, ut facerent pacem inter comitem nostrum et comitem Fuxensem: quod cum facere non potuissent, rex Arragonensis et comes Tolosae ierunt Tolosam. Comes autem Montis-fortis dirigens aciem uersus Fuxum, ibi ostendit mirabilem probitatem, ueniens siquidem prope castrum, omnes aduersarios qui pro foribus stabant cum unico milite impetiit, et, quod mirum est, omnes intromisit, qui etiam post ipsos intrasset, nisi pontem castri ante faciem eius clausissent. Sed cum rediret de castro comes, militem qui eum secutus fuerat illi de castro qui undique super muros erant, lapidibus obruerunt, angusta siquidem erat uia et muris undique circumclusa, destructisque terris, uineis et arboribus prope Fuxum, comes noster rediit Carcassonam. [36] CAPUT XXXVI. Heretici Arragonum regem sibi praefici cupiunt, quod ipse renuit. Tempore illo, Petrus Rogerii dominus Cabareti, et Raimundus Thermarum, et Aimericus dominus Montis-regalis et alii milites qui Ecclesiae et comiti resistebant, mandauerunt regi Arragonensi, qui erat in partibus illis, ut ueniret ad eos, et constituentes illum dominum suum, traderent ei totam terram. Quod cum comes noster audisset, habuit cum militibus suis consilium, quid agere deberet. Tunc diuersis diuersa dicentibus, comes et sui, in hoc conuenerunt ut munitionem quamdam, quae erat iuxta Montem-regalem, obsiderent, siquidem apud Montem-regalem, congregati erant milites supradicti, regis aduentum ibi exspectantes; hoc autem ideo uolebat facere comes, ut cognoscerent aduersarii sui quod a facie eorum non timebat. Paucissimos autem tunc milites habebat comes noster. Quid plura? Pergunt nostri ad obsidendam munitionem supradictam, quae dicitur Bellagarda. In crastino uenit rex Arragonensis prope Montem-regalem: milites autem qui eum uocauerant, et multos iam dies fecerant in uictualibus copiosissime praeparandis, exierunt a Monte-regali, et uenerunt ad regem, rogantes ut intraret Montem-regalem et facerent ei hominium, sicut mandauerant: hoc autem facere uolebant ut possent expellere de terra illa comitem Montis-fortis. Rex autem statim ut sic accesserunt ad eum, uoluit ut traderent ei munitionem castri Cabareti. Insuper dixit quod hac conditione eos reciperet in homines, si quotiescunque uellet suas ei traderent munitiones. Consilio igitur inter se habito, praedicti milites rogauerunt iterum regem ut intraret Montem-regalem, et ipsi facerent ei sicut promiserant, quia rex nullo modo uoluit intrare, nisi prius facerent ei quod uolebat: quod cum facere noluissent, unusquisque ipsorum cum confusione a loco colloquii recessit. Rex uero misit ad comitem Montis-fortis et mandauit ei, dum esset comes in obsidione praefatae munitionis, ut daret treugas comiti Fuxi usque in Pascha: quod factum est; captae sunt ab hostibus et dirutae. [37] CAPUT XXXVII. Obsidio Minerbae. Anno ab Incarnatione Domini 1210, circa festum B. Ioannis Baptistae, ciues Narbonenses mandauerunt comiti nostro ut obsideret Minerbam, et ipsi pro posse suo eum adiuuarent. Hoc autem faciebant, quia illi de Minerba eos nimis infestabant, magisque eos ad hoc mouebat amor utilitatis propriae quam zelus religionis Christianae. Comes autem mandauit Aimerico domino Narbonae et ciuibus omnibus, quod si uellent eum iuuare melius quam antea fecerant, et cum ipso usque ad captionem perseuerare, obsideret Minerbam: quod cum illi promisissent, statim ad obsidendam Minerbam comes cum suis militibus properauit. Quo cum peruenissent, comes Montis fortis tentoria ab oriente; quidam miles comitis qui dicebatur Guido de Luecio, cum Vasconibus qui aderant, fixit tentoria ab occidente; ab aquilone Aimericus de Narbona cum ciuibus suis; a meridie quidam alii peregrini: in toto enim exercitu non erat aliquis praepotens, nisi comes et Aimericus de Narbona. Castrum autem illud incredibilis erat fortitudinis, profundissimis quippe et natiuis uallibus cingebatur; itaque si necessitas ingrueret, non poterat exercitus exercitui sine maximo discrimine subuenire. Post haec a parte Vasconum erecta est quaedam machina, quae dicitur mangonellus, in qua die ac nocte instantissime laborabant. A meridie similiter et aquilone erectae fuerunt duae machinae, una hinc, alia inde. A parte uero comitis, id est ab oriente, erat magna et optima petraria, quae unaquaque die constabat in conducendis trahentibus ad machinam XXI librarum. Postquam autem nostri aliquantulum temporis in expugnatione castri laborauerant memorati, quadam nocte Dominica exeuntes illi de castro, uenerunt ad locum ubi erat petraria, cophinosque plenos stupa, lignis siccis minutis et adipe unctis instrumentis, dorso petrariae applicuerunt, mox igne supposito flamma altius se infundit. Erat quippe tempus aestiuum et calidissimum, circa festum, ut dictum est, S. Ioannis. Contigit autem, uolente Deo, quod unus de illis qui trahebant ad petrariam, secessit in illa hora ad exquisita naturae: qui, uiso igne, uehementius exclamauit; mox unus ex illis qui ignem apposuerant, lanceam proiiciens, illum grauiter uulnerauit: fit strepitus in exercitu, currunt multi, ipsamque petrariam tam miraculose et subito mox defendunt, quod nisi per duos ictus iacere non cessauit. Post aliquot uero dies, cum dictae machinae, castrum ex magna parte debilitassent, deficientibus etiam uictualibus, defecit illis qui intus erant, animus resistendi. Quid plura? Postulant pacem aduersarii. Exit foras dominus castri, nomine Guillelmus de Minerba, cum comite locuturus; dum autem loquerentur, abbas Cisterciensis, et magister Theodisius, de quo supra mentionem fecimus, subito ex insperato superuenerunt. Comes uero noster, utpote uir discretus et cum consilio cuncta agens, dixit quod de deditione et receptione castri nihil faceret, nisi quod abbas Cisterciensis totius negotii Christi magister, decerneret faciendum: quo audito, abbas ualde doluit utpote inimicos Christi mori desiderans, et tamen ad mortem iudicare non audens, cum esset monachus et sacerdos. Cogitans ergo quomodo comitem uel dictum Guillelmum, qui etiam super redditione castri se abbatis arbitrio offerebat, posset a compromissione, quam inter se fecerant reuocare: iussit ut uterque, comes uidelicet et Guillelmus, modum redditionis castri in scriptum redigerent: hoc autem faciebat, ut dum scriptum unius alteri non placeret, a compromissione quam fecerant resiliret. Scriptum Guillelmi, dum esset coram comite recitatum, non acquieuit comes, sed dixit domino castri ut intraret castrum suum, et se defenderet sicut posset: quod ille noluit, sed subiecit se per omnia comitis uoluntati; nihilominus tamen comes uoluit, ut totum fieret, prout abbas Cisterciensis disponeret faciendum. Ordinauit igitur abbas ut dominus castri et omnes qui in castro erant, credentes etiam haereticorum, si uellent reconciliari et stare mandato Ecclesiae, uiui euaderent, castro comiti remanente; perfecti etiam haeretici, quorum ibi erat plurima multitudo, nihilominus euaderent, si ad fidem Catholicam conuerti uellent. Quod audiens uir nobilis et totus in fide Catholicus Robertus Malus-Vicinus qui aderat, quia scilicet liberarentur haeretici, propter quos perdendos aduenerant peregrini, timens quod ne forte timore ducti, cum iam capti essent, quidquid nostri uellent promitterent adimplere, resistens abbati in faciem dicit, quod hoc nostri nullomodo sustinerent. Cui abbas respondit: « Ne timeas, quia credo quod paucissimi conuertentur. » His diebus praecedente cruce, et uexillo comitis subsequente, uillam intrant nostri, et cantantes Te Deum laudamus, ecclesiam adeunt, quam reconciliatam, crucem Dominicam in summitate turris ponunt, uexillum comitis alia in parte locantes. Christus quippe uillam ceperat, et dignum erat ut uexillum eius praecederet, et in eminentiori loco positum, Christianae uictoriae testimonium perhiberet; uerumtamen comes tunc non intrauit. His gentis, uenerabilis abbas uallium Sarnay, qui erat cum comite in obsidione, negotiumque Christi unico amplectebatur affectu, audiens haereticorum multitudinem congregatam in quadam domo, accessit ad eos perferens illis uerba pacis et salutis monita, ipsos in melius conuertere cupiebat: qui uerba eius interrumpentes, omnes una uoce dixerunt: « Quare uerbis praedicatis, fidem uestram nolumus; Romanam Ecclesiam abdicamus; in uanum laboratis; a secta quam tenemus nec mors nec uita poterit nos reuocare (Rom. VIII) : » quo audito, mox abbas uenerabilis exiuit a domo illa, et ad mulieres, quae in alia mansione erant congregatae, uerbum praedicationis oblaturus accessit: sed si haereticos duros et obstinaces inuenerat, obstinaciores inuenit haereticas, et penitus duriores. Mox comes noster intrauit castrum, et ueniens in domum ubi erant haeretici omnes congregati in unum (Act. IV) , uir catholicus et uolens omnes saluos fieri, et ad agnitionem ueritatis uenire, coepit monere ut ad fidem Christi conuerterentur: sed cum nihil penitus proficeret, fecit eos extrahi de castro, erant autem perfecti haeretici centum quadraginta uel amplius. Praeparato igitur igne copioso, omnes in ipso proiiciuntur; nec tamen opus fuit quod nostri eos proiicerent, quia obstinati in sua nequitia, omnes se in ignem ultro praecipitabant. Tres tamen mulieres euaserunt, quas nobilis domina mater Buchardi de Marliaco ab igne eripuit, et sanctae Ecclesiae reconciliari fecit. Combustis igitur haereticis, caeteri omnes qui erant, abiurata haeresi, sanctae sunt Ecclesiae reconciliati. Nobilis etiam comes dedit Guillelmo, qui fuerat dominus Minerbae, alios redditus prope Biterrim; sed ille non multo post, spreta fidelitate, quam Deo et comiti promiserat, recedens a Deo et comite, se inimicis fidei sociauit. Non credimus etiam praetermittendum duo miracula quae in obsidione castri Minerbae contigerunt, siquidem quando exercitus peruenit ad obsidendum castrum, aqua quaedam defluebat prope castrum, et erat modicissima: sed diuina miseratione in aduentu nostrorum ita subito excreuit aqua illa, quod suffecit abundantissime toto tempore obsidionis hominibus exercitus et equis. Durauit uero ipsa obsidio ferme per septem hebdomadas: recedente uero exercitu, saepedicta aqua retraxit se et facta est modicissima sicut prius. O Dei magnalia! o bonitas Redemptoris! Item aliud miraculum. Cum recederet comes a castro Minerbae, pedites exercitus mansiunculis quas fecerant peregrini de ramis et frondibus ignem miserunt; cellulae autem quae erant siccissimae ita statim accensae sunt et tanta in altum per totam uallem flamma erupit, ac si aliqua ciuitas maxima combureretur: erat autem quaedam cellula de frondibus similiter, in qua sacerdos quidam tempore obsidionis celebrauerat, aliis mansiunculis circumclusa, quae ita miraculose ab igne est illaesa seruata, ut nec etiam aliquod in ea adustionis indicium appareret, sicut a uenerabilibus personis quae praesentes erant audiui. Statim currentes nostri ad mirabilem uisionem, inuenerunt quod cellulae quae combustae sunt, illi cellulae quae incombusta mansit undique a dimidii pedis spatio iungebantur. O uirtus immensa! [38] CAPUT XXXVIII. Cruces in speciem fulgetrae in muris templi Virginis Deiparae Tolosae apparent conspicuae. Miraculum aliud quod contigit apud Tolosam, dum esset comes noster in obsidione Minerbae, hic duximus inserendum. In ciuitate illa, prope palatium comitis Tolosae, est quaedam ecclesia fundata in honorem B. Mariae Virginis; parietes autem illius ecclesiae de nouo erant forinsecus dealbati. Quodam autem die ad uesperum coeperunt uideri infinitae cruces in parietibus ipsius ecclesiae circumquaque, quae uidebantur quasi argenteae ipsis parietibus albiores; erant enim cruces semper in motu, apparentesque subito statim non uidebantur; siquidem multi eas uidebant, sed aliis se ostendere non uolebant; ante enim quam posset digitum leuare quis, disparuerat crux cui uolebat ostendere: nam in modum coruscationis apparebant nunc maiores, nunc mediae, nunc minores. Durauit uisio ista fere per quindecim dies singulis diebus ad uesperam, itaque fere omnis populus ciuitatis Tolosae haec uiderunt. Ut uero fides dictis adhibeatur, sciat lector quod Fulco Tolosanus, Raimundus Biterrensis episcopi et abbas Cisterciensis apostolicae sedis legatus et magister Theodisius qui in Tolosa tunc erant, uiderunt, et mihi per ordinem narrauerunt. Accidit autem, Deo disponente, quod capellanus praedictae ecclesiae, cruces uidere non potuit praenotatas: quadam igitur nocte intrans ipsam ecclesiam, dedit se in orationem, rogans Dominum ut sibi dignaretur ostendere quod uiderant fere omnes: subito autem uidit innumerabiles cruces, non in parietibus, sed in aere circumfuso, inter quas una caeteris maior et eminentior cunctis erat: mox egrediente maiore de ecclesia, omnes egressae sunt post illam, coeperuntque recto cursu tendere uersus portam ciuitatis; sacerdos autem uehementissime stupefactus, cruces illas sequebatur; et dum essent in egressu ciuitatis, uisum est sacerdoti quod quidam tendens in ciuitatem reuerendus et decorus aspectu, euaginatum tenens gladium, crucibus illis praebentibus ei auxilium, quemdam magnum hominem egredientem de ciuitate in ipso ingressu interfecit: saepedictus itaque sacerdos factus quasi exanimis prae timore cucurrit ad dominum Uticensem episcopum, procidensque ad pedes eius, istud sibi per ordinem enarrauit. [39] CAPUT XXXIX. Comes Raimundus per legatum sedis apostolicae a communione fidelium segregatur. Circa idem tempus comes Tolosanus qui, sicut supradictum est, accesserat ad dominum papam, redierat a curia Romana. Dominus autem papa, sicut superius tetigimus, mandabat episcopo Regiensi et M. Theodisio, ut praefato comiti indiceret purgationem super duobus maxime criminibus, super mortem uidelicet F. P. de Castronouo apostolicae sedis legati et super crimine haereseos. Magister uero Theodisius intrauit Tolosam dum essent nostri in obsidione Minerbae, sicut continetur in praedicto miraculo, ut super indicenda purgatione dicto comiti, consuleret abbatem Cistercii, qui erat in partibus Tolosanis, et ut de mandato summi pontificis, secundum formam Ecclesiae ciues absolueret Tolosanos, recepto scilicet iuramento quod starent mandato Ecclesiae; sed episcopus Tolosanus iam absoluerat eos iuxta formam praedictam, acceptis insuper pro obsidibus et securitate decem ciuibus de melioribus ciuitatis. Cum intrasset praedictus M. Theodisius Tolosam, habuit secretum colloquium cum abbate Cisterciensi, super admittenda purgatione comitis Tolosani. M. uero Theodisius utpote circumspectus et prouidus, de negotio Dei ualde sollicitus, ad haec omnimodis aspirabat ut posset de iure repellere ab indicenda ei purgatione comitem memoratum: uidebat enim quod si admitteret eum ad purgationem, et ipse per aliquas falsitates et dolos posset se purgare, destrueretur Ecclesia in partibus illis, periret fides et deuotio Christiana. Dum igitur super his omnibus sollicitus esset et secum tentaret, aperuit Dominus uiam, modum insinuans quo posset negare purgationem comiti saepedicto; habuit recursum ad litteras domini papae, in quibus summus pontifex inter alia dicebat: « Volumus ut comes Tolosanus impleat mandata nostra multa: » quippe mandata facta fuerant comiti Tolosano, utpote de expulsione haereticorum de terra sua, de dimittendis nouis paedagiis et plura alia, quae omnia adimplere contempsit. Igitur M. Theodisius cum socio suo episcopo scilicet Regiensi, ne uiderentur grauare uel iniuriari comiti Tolosano, praefixerunt ipsi comiti diem admittendae purgationis ipsius apud uillam S. Aegidii. Igitur, conuocatis in uilla S. Aegidii ab episcopo Regiensi, M. Theodisio archiepiscopis et episcopis et aliis pluribus Ecclesiarum praelatis, comes etiam adfuit Tolosanus, conaturus si posset quoquomodo purgare se de morte legati et crimine haereseos. M. uero Theodisius de consilio praelatorum dixit comiti, quod non admitteretur purgatio ipsius, eo quod iuxta mandatum summi pontificis, eorum quae sibi mandata fuerant, et quae se impleturum multoties iurauerat nihil implesset. Dicebat siquidem magister, quod uerisimile erat, imo manifestissimum, quod comes quaedam iuramenta non tenuerat, de mandatis leuioribus adimplendis super purgatione sua de tam enormibus criminibus, utpote morte legati ac crimine haereseos facillime imo libentissime per se et suos complices peieraret, ideoque ipsum comitem nullo modo admittendum esse dicebat ad purgationem super tantis criminibus, nisi prius mandata impleuisset leuia. Quod audiens comes Tolosanus, ex innata sibi nequitia coepit flere. Magister uero sciens, quod lacrymae non erant lacrymae deuotionis et poenitentiae, sed nequitiae et doloris, dixit comiti: In diluuio aquarum multarum, ad eum non approximabunt (Psal. XXXI) . Statim communi consilio et assensu praelatorum, propter multas et multum rationabiles causas, iterum excommunicatus fuit in eo loco comes nequissimus Tolosanus, et omnes fautores et adiutores eiusdem: nec silendum quod antequam omnia ista fierent in praeterita hieme decesserat apud Montempessulanum M. Milo apostolicae sedis legatus. Iam ad narrationis nostrae seriem reuertamur. Capto igitur castro Minerbae circa festum B. Mariae Magdalenae uenit ad comitem nostrum quidam miles dominus cuiusdam castri qui uocabatur Ventilo, et se et suum castrum reddidit comiti. Comes autem, quia per castrum illud multa mala euenerant Christianis, ad ipsum iter dirigens, turrim ipsius funditus euertit. Audiens dominus Montis-regalis Aymericus et homines ipsius castri, quod capta esset Minerba, timentes sibi, miserunt ad comitem rogantes de pace in hunc modum: Promisit idem Aymericus quod traderet comiti castrum Montis-regalis, dummodo comes daret ei aliam terram competentem planam et immunitam. Quod comes annuens, sicut postulauerat fecit ei; sed ipse postmodum utpote pessimus traditor, fracto foedere, recedens a dicto comite, crucis hostibus se coniunxit. [40] CAPUT XL. Obsidio Thermarum. Ipso tempore superuenit a Francia nobilis quidam Guillelmus nomine Decaicus, crucesignatus et quidam alii peregrini nuntiantes etiam comiti ingentem Britonum multitudinem aduenire. Habito igitur comes cum suis consilio, confidens de Dei adiutorio, direxit aciem ad obsidendum castrum Thermarum. Dum autem iret comes ad castrum illud, milites qui erant Carcassonae, exstruxerunt machinas quae erant in ciuitate et portari fecerunt eas extra ciuitatem ut deferrentur post comitem qui properabat ad obsidendum Therma. Quod audientes hostes nostri qui erant Cabareti, scilicet quod machinae nostrae expositae erant extra Carcassonam, uenerunt media nocte cum magna et armata multitudine, si forte possent eas securibus debilitare: qui cum uenissent, exierunt nostri de ciuitate, qui paucissimi erant, ipsosque aggredientes et uiriliter effugantes, fugientes circumquaque longius sunt secuti. Nec siquidem conquieuit furor aduersariorum; sed adhuc imminente diluculo redierunt, si forte possent dictas machinas in aliquo debilitare: quod nostri percipientes exierunt ad eos et longius et uirilius quam antea fecerunt effugare. Dominum etiam Cabareti Petrum Rogerii bis uel ter cepissent; sed ipse cum nostris coepit clamare: Mons-fortis, Mons-fortis, prae timore ac si noster esset; sicque euadens et fugiens per montana nonnisi post duos dies rediit Cabaretum. Britones autem, de quibus supra fecimus mentionem, tendentes ad comitem, uenerunt ad castellum, nomine Arrii, quod adhuc erat comitis Tolosae in territorio Tolosano; sed burgenses castelli noui Arrii noluerunt eos admittere intra castrum, sed in agris et hortis manere fecerunt nocte illa; comes siquidem Tolosae negotium Christi, quantum poterat, latenter impediebat. Venientes Britones Carcassonam, machinas, quas supra diximus, post comitem qui tendebat ad obsidionem Thermarum, portauerunt. Erat autem castrum Thermarum in territorio Narbonensi distans quinque leucis a Carcassona, castrum illud mirae et incredibilis erat fortitudinis, et quantum ad humanam aestimationem penitus inexpugnabile uidebatur: in altissimi siquidem montis supercilio situm erat, super rupem maximam uiuam propriam fundissimis et inaccessibilibus abyssis in circuitu cingebatur, a quibus abyssis aqua fluebat, castrum circuiens praenotatum. Item ualles illas, tam magnae, et, ut ita dicam, indescensibiles cingebant rupes, quod si quis uellet ad castrum accedere, oporteret eum praecipitare in abyssum, itemque, ut ita dixerim, repere uersus coelum. Erat praeterea prope castrum ad iactum lapidis rupis quaedam, in cuius summitate erat turrita munitio modica, sed fortissima, quae uulgo Tumetum dicebatur. Ita ergo situm castrum Thermarum ex una solummodo parte adiri poterat, quia ex illa parte humiliores et inaccessibiles minus erant rupes. Castri siquidem huius dominus erat miles quidam, nomine Raimundus, senex uersus in reprobum sensum, et manifestus haereticus, qui, ut summatim eius malitiam exprimamus, nec Deum timebat, nec homines uerebatur: de fortitudine siquidem munitae munitionis suae adeo praesumebat, quod modo impugnabat regem Arragonum, modo comitem Tolosanum, modo dominum suum uidelicet comitem Biterrensem. Audiens tyrannus iste quod comes noster proponeret castrum Thermarum obsidere, milites quoscunque potuit adunauit, uictualibusque copiosissimis et caeteris ad defendendum necessariis, castrum muniens saepedictum parauit se ad resistendum. Veniens comes noster ad castrum, obsedit illud, cum paucis partem eius modicam obsidendo occupauit. Illi autem qui intus erant multi et muniti a facie exercitus nostri qui erat modicus non timentes, ad hauriendam aquam ad omnia sibi necessaria uidentibus nostris et resistere non ualentibus, exibant libere et intrabant. Dum haec et similia agerentur, ueniebant de die in diem pauci et guttatim ad exercitum Francigenae peregrini: aduersarii autem nostri statim ut uidebant hos peregrinos aduenire, ascendentes muros in suggillationem nostrorum, quia scilicet illi qui ueniebant erant paucissimi et inermes, irrisione conclamabant: « Fugite a facie exercitus, fugite a facie exercitus. » Non multo post, coeperunt uenire cum turbis et multitudine de Francia et Alemannia peregrini. Nostri uero aduersarii haec uidentes, uersique in timorem, a derisione praedicta cessauerunt, minusque praesumentes facti sunt et audaces. Interea illi de Cabareto, praecipui et crudelissimi Christianae religionis tunc temporis inimici, uenientes prope Thermas, nocte et die stratas publicas circuibant, et quoscunque de nostris inuenire poterant, uel morte turpissima condemnabant, uel in contemptum Dei et nostrum, oculis, nasis, caeteris membris crudelissime detruncatis ad exercitum remittebant. [41] CAPUT XLI. Carnotensis et Bellouacus praesules, cum comitibus Drocensi et Pontiuo in Catholicorum castra perueniunt. Rebus sic se habentibus, superuenerunt de Francia uiri nobiles et potentes, Carnotensis uidelicet episcopus, Beluacensis episcopus Philippus, comes Robertus de Drocis comes etiam Pontiui habentes secum peregrinorum multitudinem copiosam: de quorum aduentu comes totusque exercitus laetabundi effecti sunt et gaudentes; sperabatur siquidem quod potentes et potenter operarentur in manu potenti et brachio excelso (Psal. CXXXV) , Christianae fidei contererent inimicos; sed qui deponit potentes, humilibus dat gratiam (Luc. I) , per potentes illos magnum quid uel honorificum noluit operari, secreto suo iudicio quo ipse nouit: uerumtamen quantum ex humana perpenditur ratione, hoc ideo fecisse creditur iustus iudex, quia scilicet, uel illi non fuerunt digni, per quos magna et laudabilia operaretur magnus et laudabilis Deus (Psal. XCV) , uel quia si quando per magnos uel magnifice fieret, totum ascriberetur humanae potentiae non diuinae. Ordinauit igitur melius coelestis dispositor ut uictoriam istam pauperibus reseruaret, per eosque gloriose triumphans, nomini suo daret gloriam gloriosus. Interea comes noster erigi fecerat machinas quae petrariae nuncupabantur, quibus ad primum castri murum iacientibus, nostri in expugnatione quotidie laborabant. Erat in exercitu, uir uenerabilis, Guillelmus, uidelicet archidiaconus Parisiensis, qui zelo fidei Christianae succensus, totum se pro Christi seruitio laboriosis sollicitudinibus exponebat: praedicabat quotidie, instituebat collectas in sumptus machinarum, caeteraque huius necessariae sedulitatis officia prouidus exercebat. Ibat saepissime ad nemus, ducens secum multitudinem peregrinorum, et ligna ad usus petrariarum deferri copiosissime faciebat. Quadam etiam die, cum nostri uellent quamdam machinam erigere prope castrum, uallisque profunda eos impediret, uir magnae constantiae, uir feruoris incomparabilis, aduersus huiusmodi impedimentum, in spiritu consilii et fortitudinis (Isa. XI) per necessarium excogitabat remedium. Peregrinos siquidem ducens ad nemus, iussit afferri lignorum abundantiam copiosam, uallemque illam lignis, terra, lapidibus impleri fecit: quo facto, nostri dictam machinam in loci illius planitie locauerunt. Et quia non possemus omnes prouidas et sollicitas strenuitates dicti archidiaconi, laboresque quos in dicta obsidione sustinuit ad plenum exprimere, breuiter hoc asserimus, quod huic prae caeteris, imo soli post Deum, ascribenda est peruigil, et diligentissima huius obsidionis cura, uictoria captionis. Erat siquidem sanctitate praeclarus, consilio prouidus, animo uirtuosus: cui in huius negotii exercitio tantam gratiam diuina uirtus contulerat, ut in omnibus quae ad obsidionem necessaria uidebantur, peritissimus haberetur. Docebat quippe fabros, carpentarios instruebat, omnemque artificem in edocendis his quae ad obsidionis spectabant negotium superabat, impleri faciebat ualles, sicut iam dictum est, itemque cum necesse esset, altos colles profundis uallibus adaequari. Adaptatis igitur prope castrum machinis ad murum castri per dies singulos iacientibus, cum primum murum castri uiderent nostri ex continuo iactu lapidum debilitatum, armauerunt se ut primum burgum caperent per insultum: quod uidentes aduersarii, appropinquantibus nostris ad murum, in burgo illo ignem miserunt, et se in burgum superius receperunt; sed cum nostri primum burgum intrassent, exeuntes ad eos aduersarii, ipsos a burgo illo effugando, citius expulerunt. Dum res ita se haberet, uidentes nostri quod turris quae erat prope castrum, de qua supra mentionem fecimus, quae uocatur Tumetum, militibus munita, captionem castri plurimum impediret, cogitauerunt quomodo caperent turrim illam. Ad pedem igitur turris illius, quae in summitate rupis cuiusdam, sicut superius diximus, erat sita, posuerunt excubias, ne illi de turre ad castra accederent, uel illi de castro eis qui in turre erant, si necessitas ingrueret, subuenirent. Post paucos etiam dies nostri inter castrum Thermarum et turrim praedictam in loco inaccessibili cum maxima difficultate et discrimine erexerunt machinam unam quae dicitur mangonellus. Illi autem de castro mangonellum unum erigentes, super machinam nostram grandes iaciebant lapides, sed illam dirimere nequiuerunt. Mangonello igitur nostro ad saepedictam turrim continuo iaciente, uidentes illi qui intus erant quod obsessi essent, et quia illi de castro in nullo eos poterant adiuuare, nocte quadam, diei timore ducti, fugae praesidia quaesierunt, turrim uacuam dimittentes: quod cum seruientes Carnotensis episcopi cognouissent, qui ad pedem turris excubias obseruabant, statim intrauerunt, uexillumque dicti episcopi in turris superius memoratae cacumine locauerunt. Dum haec fierent, petrariae nostrae ex alia parte ad muros castri continuo iacebant, sed aduersarii nostri utpote fortissimi et astuti, quando uidebant quod machinae nostrae murorum suorum aliquid debilitarent, statim prope murum illum interius de lignis et lapidibus, aliud repagulum construebant: sicque contingebat quod quoties nostri aliquid de muris intrabant, impediente repagulo quod aduersarii fecerant, ulterius procedere non ualebant: et quia non possumus omnes euentus huius obsidionis exprimere, hoc breuiter dicimus quod illi de castro nunquam aliquid de muris perdiderunt, quin, ut superius diximus, murum alium interius aedificarent. Dum haec agerentur, erexerunt nostri mangonellum unum sub quadam rupe, prope castri murum, in loco inaccessibili. Cum autem iaceret mangonellus ille, hostes nostros non modicum damnificabat. Deputauit autem comes noster ad custodiam illius mangonelli trecentos seruientes et quinque milites: ualde enim timebatur de mangonello illo, tum quia sciebant nostri quod hostes nostri omnem darent operam ut destruerent illum, eo quod ualde eos infestaret; tum quia illi qui erant in exercitu non possent subuenire illis qui custodiebant mangonellum, si necessitas immineret, propter inaccessibilitatem loci in quo erat mangonellus. Quodam igitur die exeuntes a castro aduersarii nostri, cum scutis usque ad octoginta, praeparabant ad diruendum mangonellum. Sequebantur autem eos alii infiniti portantes ligna, ignem, etc., ad ignis incentiuum necessaria: uidentes autem trecenti seruientes nostri qui custodiebant mangonellum aduersarios uenientes, timore ducti omnes fugerunt, ita quod non remanserunt ad mangonellum custodiendum, nisi quinque milites. Quid plura? Appropinquantibus aduersariis, fugerunt omnes milites nostri, praeter unum qui uocabatur Guillelmus Scureto. Iste siquidem ut uidit eos uenientes, cum maxima difficultate coepit ascendere per desuper rupem contra eos; illi autem unanimes irruerunt in eum; ipse enim strenuissime se defendebat. Videntes autem hostes quod non poterant eum capere, cum lanceis proiecerunt eum super mangonellum nostrum, et post eum ligna sicca et ignem; uir autem probissimus statim surgens, statim ignem dispersit, ita quod mangonellus permansit illaesus: coepit iterum miles noster ascendere uersus hostes; illi autem proiecerunt eum, sicut antea fecerant, ignemque super ipsum. Quid plura? Iterum surgit, hostesque appetit; ipsi illum reproiiciunt super mangonellum usque quater. Videntes autem nostri, quod miles noster non posset euadere, eo quod nullus de nostris, posset ei subuenire, accesserunt ad murum castri, ex alia parte quasi impugnaturi: quod scientes aduersarii, qui militem nostrum praedictum infestabant, retraxerunt se in castrum: miles autem noster, licet multum debilitatus uiuus euasit, et per eius incomparabilem probitatem mangonellus noster illaesus permansit. Interea nobilis comes Montis-fortis, paupertate tanta et tam urgentissima laborabat, quod saepissime ipso etiam pane deficiente, quod comederet non habebat. Multoties quippe, sicut certissime didiscimus, imminente hora refectionis, dictus comes se de industria absentabat, et prae confusione non audebat in suum redire tentorium, eo quod esset hora comedendi, et ipse nec etiam panem solum haberet. Venerabilis autem archidiaconus Guillelmus, confratrias instituens, collectas, sicut diximus faciebat, et quidquid extorquere poterat exactor egregius, pius raptor in machinas et caetera ab obsidionem pertinentia, sollicitus expendebat. Dum res ita se haberet, aduersariis nostris aqua defecit; nostri siquidem iamdudum obstruxerant aditus, et ad hauriendam aquam exire non poterant: deficiente igitur aqua, defecit eis uirtus et animus resistendi. Quid plura? Loquuntur cum nostris, tractant de pace in hunc modum: Promittit Raimundus, dominus castri, quod nobili comiti traderet castrum illud, dummodo comes totam terram aliam ei dimitteret: insuper castrum Thermarum statim post Pascha ei reddere deberet. Dum autem de compositione huiusmodi tractaretur, Carnotensis et Beluacensis episcopi, comes etiam Robertus et comes Pontiui recedere ab exercitu proponebant. Supplicauit comes, rogauerunt uniuersi ut adhuc in obsidione illa per tempus aliquantulum remanerent: sed cum illi nullomodo flecti potuissent, nobilis comitissa Montis-fortis eorum pedibus se prouoluit affectuose supplicans, ne in tantae necessitatis articulo, negotio Domini exhiberent humerum recedentem, comitique Iesu Christi, qui se pro uniuersali Ecclesia morti quotidie exponebat, in tam arcto discrimine subuenirent. Episcopus autem Beluacensis, et comes Robertus, et comes Pontiui deprecati comitissae noluerunt acquiescere; sed dixerunt quod in crastino recederent, nec ullomodo exspectarent, etiam unico die: Carnotensis autem episcopus promisit quod adhuc aliquantulo tempore cum comite remaneret. [42] CAPUT XLII. Haeretici Thermense castrum dedere nolunt, sed Deus in eorum exitium ingentem eis aquae copiam immittit. Videns comes noster quod, recedentibus praefatis uiris, remaneret quasi solus, tam euidenti necessitate compulsus, licet inuitus acquieuit, ut modum compositionis reciperet quam aduersarii offerebant. Quid ultra? Loquuntur nostri iterum cum aduersariis, firmatur compositio supradicta. Statim mandauit comes Raimundo domino castri, ut exiens redderet castrum suum: ille autem ipsa die exire noluit, sed firmiter promisit quod in crastino redderet castrum summo mane. Dilationem autem istam diuina prouidentia uoluit et prouidit, sicut in euentu rerum manifestissimis probatum est argumentis: noluit etenim iustissimus iudex, Deus, illum qui tot et tanta mala intulerat Ecclesiae sanctae eius, et adhuc, si posset, ampliora facturus, post tanta crudelitatis exercitia immunem abire, recedere impunitum: ut enim de caeteris malitiis taceamus, iam triginta anni transierunt et amplius, sicut a personis fide dignis audiuimus, ex quo in ecclesia castri Thermarum diuina sacramenta non fuerant celebrata. Nocte igitur insecuta, coelo quasi disrupto et cataractis apertis tam subito erupit aquae abundantia pluuialis, quod inimici nostri qui aquae penuria diu laborauerant et propter hoc reddere se proposuerant, aqua illa abundantissime sunt refecti: cithara nostra in luctum uertitur (Thren. V) , luctus hostium in gaudium commutatur (Ier. XXXI) ; statim siquidem in tumorem uersi, resumpserunt uires et animos resistendi, eo utique crudeliores affecti et ad persequendum nos perniciosiores, quo diuinum sibi in necessitate adminiculum praesumabant manifestius adfuisse. O stulta et nequam praesumptio de illius se iactare adiutorio, cuius cultum abhorruerant, fidem etiam abdicarent! dicebant siquidem, quia nolebat Deus ut se redderent, pro se etiam factum asserebant, quod diuina iustitia fecerat contra illos. Rebus sic se habentibus, episcopus Beluacensis, comes Robertus et comes Pontiui, imperfecto Christi negotio, imo in arctissimo et periculoso dispendio derelicto, recesserunt ab exercitu, ad propria remeantes, et si nobis dicere liceat quod ipsis facere non libuit, non completa sua quadragesima recesserunt: ordinatum siquidem erat a sedis apostolicae legatis, eo quod plurimi de peregrinis tepidi erant, et semper ad propria suspirantes, quod nullus consequeretur indulgentiam, quam crucesignatis fecerat dominus papa, qui in seruitio Iesu Christi, unam ad minus non compleret quadragesimam. Summo autem diluculo, misit comes noster ad Raimundum dominum castri, et mandauit ut redderet sicut et die praecedenti promiserat castrum suum: ille autem aquae abundantia refectus, pro cuius penuria reddere se uoluerat, uidens etiam robur exercitus recedere fere totum, a pacto quod fecerat inconstans et lubricus resiliuit; duo tamen milites, qui in castro erant, quia die praecedenti promiserant firmiter marescallo comitis nostri quod se redderent, exeuntes a castro etiam comiti reddiderunt. Cum rediisset igitur, marescallus ad comitem, ipsum enim miserat ut cum Raimundo loqueretur, et uerba Raimundi comiti retulisset, episcopus Carnotensis qui in crastino uolebat recedere, rogat et consulit ut marescallus ad Raimundum iterum remittatur, eique quemlibet offerat compositionis modum, dummodo reddat comiti castrum suum: et ut facilius respondendo possit persuadere quod quaerit, consulit episcopus Carnotensis quod marescallus ducat secum episcopum Carcassonensem qui erat in exercitu, eo quod erat indigena et notus carnifici: insuper mater eius, quae erat pessima haeretica, esset in castro; frater et ipsius episcopi nomine Guillelmus de Rupeforti, de quo supra fecimus mentionem. Iste Guillelmus erat crudelissimus, unusque de peioribus pro posse suo Ecclesiae inimicis. Venientes igitur dictus episcopus et marescallus iterum ad Raimundum, uerbis preces, precibus minas addunt, instantissime laborantes, ut tyrannus eorum consiliis acquiescens, secundum modum, quem supra diximus, reddat se comiti nostro, imo Deo; sed quia marescallus durum inuenerat, obstinatum in malitia sua, episcopus Carcassonensis et marescallus, modo inueniunt duriorem: noluit etiam sustinere supradictus Raimundus, ut episcopus cum fratre Guillelmo secretius loqueretur: nihil igitur proficientes, episcopus et marescallus ad comitem reuertuntur; necdum tamen plene intelligebant nostri quod, sicut iam diximus, diuina pietas haec ordinabat, Ecclesiae suae melius prouidendo. In crastino summo diluculo recessit episcopus Carnotensis, comes exiit cum eo ab exercitu ipsum aliquantulum prosecuturus. Cum autem paululum longe esset ab exercitu, exeuntes aduersarii multi et armati, unum de nostris uolebant discindere mangonellis. Audiens autem comes clamorem exercitus, rediens concitus uenit ad illos qui machinam discindebant, eos in castrum suum solus intrare compulit, uellent nollent, insecutusque eos uiriliter non sine proprio uitae dispendio diutius effugauit. O audacia principis! o uirtus uirilis! Post discessum igitur supradictorum nobilium, episcoporum uidelicet et comitum, uidens comes noster remansisse se quasi solum et pene penitus desolatum, in multa anxietate et perturbatione positus, quid ageret nesciebat: nullo modo enim uolebat ab obsidione recedere, nec ibi poterat amplius remanere, multos quippe et armatos habebat aduersarios, adiutores paucos et ex parte maxima inimicos, sicut enim praediximus, totum robur exercitus recesserat cum episcopis et comitibus supradictis. Erat praeterea castrum Thermarum adhuc fortissimum, nec credebatur, quod nisi per multos et fortissimos capi posset: hiems insuper imminebat, quae in locis illis asperrima esse solet; in montanis quippe situm erat, sicut iam diximus, castrum Thermarum, ideoque propter pluuiarum inundationem, uentorum turbinem, niuium abundantiam ultra modum frigidus et quasi inhabitabilis erat locus. Dum in hac tribulatione et angustia esset comes, et quod eligeret ignoraret, ecce quadam die superuenerunt a Lotharingia pedites peregrini, de quorum aduentu exhilaratus comes, obsidionem firmauit contra Thermas, et, mediante industria uenerabilis archidiaconi Guillelmi, resumpserunt uires nostri, coeperuntque circa ea quae ad obsidionem spectabant strenue laborare: statim machinas, quae antea parum profecerant, propius ad muros castri transferentes, laborabant in ipsis continue, murosque castri non modicum debilitabant; miroque modo incomprehensibili Dei iudicio contingebat res mirabilis quod machinae, dum saepedicti nobiles erant in exercitu, parum aut nihil profecerant: post eorum discessum ita recte iaciebant, ac si a Domino singuli lapides dirigerentur, et uere sic erat: a Domino quippe fiebat istud, eratque mirabile in oculis gentis nostrae (Psal. CXVII) . Cum igitur nostri diutius laborassent in machinis, murosque et turrim castri ex magna parte debilitassent, quadam die in festo S. Caeciliae, fecit comes uiam quamdam, et telis cooperiri, per quam suffossores ad murum accedere et ipsum suffodere possent. Cum igitur comes in praeparanda uia illa tota die laborasset et ieiunasset, imminente nocte, in uigilia S. Clementis uidelicet, ad suum rediit tentorium: illi autem qui erant in castro, diuina disponente clementia, et B. opitulante Clemente, uersi in terrorem et penitus desperantes, statim exeuntes de castro, fugam arripere attentauerunt: quod illi de exercitu cognoscentes, statim clamore facto coeperunt discurrere ut comprehenderent fugientes. Quid amplius immoremur? Quidam capti sunt uiui, plures etiam interfecti. Peregrinus autem quidam Carnotensis pauper et ignobilis, dum discurreret cum aliis, et fugientes sequeretur hostes, diuino ordinante iudicio, Raimundum dominum castri, qui in quodam loco se absconderat apprehendit, et apprehensum nostro comiti praesentauit: quod comes, quasi amplum munus suscipiens, non quidem eum occidit, sed in fundo turris Carcassonensis retrudi fecit, ubi per plures annos, dignas pro meritis poenas et miserias sustinuit. Contigit autem quiddam in obsidione Thermarum, quod praetermittere non debemus. Die quodam comes noster, machinam quamdam paruam, quae lingua uulgari Catus dicitur, faciebat duci ad fodiendum castri murum. Dum igitur comes esset prope machinam illam et loqueretur cum quodam milite, brachiumque suum super collum illius causa familiaritatis teneret, ecce lapis ingens iactatus a mangonello aduersariorum, cum maximo impetu ueniens ab alto, percussit in capite militem praenotatum, mira Dei operante uirtute, comes qui militem illum quasi amplexatus erat, illaesus permansit; miles autem ictum mortis suscipiens exspirauit. Alia etiam die Dominica, erat comes in pampilione suo, missamque audiebat. Contigit autem, Dei prouidente clementia, dum staret erectus comes et audiret missam, quod seruiens quidam, Deo disponente, retro ipsum prope dorsum ipsius staret, et ecce sagitta per balistam ab aduersario emissa seruientem illum percussit et occidit: quod diuina pietate dispositum, nullus debet ambigere, ut uidelicet dum seruiens ille stans retro comitem ictum sagittae susciperet, pius Deus Ecclesiae suae sanctae athletam suum strenuissimum conseruaret. Capto igitur castro Thermarum, et a nostris munito, in uigilia S. Clementis, comes noster direxit aciem ad castrum quoddam quod dicitur Constantia, quod uacuum inueniens, uenit ad aliud castrum, quod Viridepodium uocatur, quod infra triduum sibi redditum recepit. His itaque gestis, proposuit comes ire in Albigensem dioecesim, ut castra quae a domino eius recesserant recuperaret: uenit ergo ad castrum quod Castra dicitur, et burgenses reddiderunt ei castra, et submiserunt per omnia eius uoluntati. Inde uenit comes ad castrum de Lumbers de quo prius fecimus mentionem, inuenitque illud hominibus uacuum et uictualibus plenum, milites enim et burgenses castri timore comitis omnes fugerant, eo quod in comitem proditionem fecissent. Comes uero castrum illud muniuit statim, et usque in hodiernum diem in sua habet potestate. Quid amplius immoremur? Omnia fere castra Albigensis territorii citra Tarnum fluuium sub eodem temporis spatio recuperauit nobilis comes Christi. Eodem tempore uenit comes Tolosanus ad castrum quoddam prope Albiam, cum comite nostro colloquium habituro: iuit comes noster ad illud colloquium, et hostes parati erant rapere eum: comes enim Tolosae quosdam pessimos traditores, qui comitem nostrum manifestissime impugnabant, adduxerat secum. Comes uero noster dixit comiti Tolosano: « Quid fecistis? Vos uocastis me ad colloquium, et uobiscum meos traditores adduxistis. » Respondit comes Tolosae: « Non adduxi. » Cum haec audisset comes noster, uoluit eos rapere, comes autem Tolosae supplicauit ei et noluit sustinere quod caperentur: ab illo igitur die coepit comes Tolosae inimicitias, quas aduersus Ecclesiam et comitem nostrum conceperat, aliquantulum exercere. [43] CAPUT XLIII. Solemne colloquium Narbonae instituitur super negotiis comitum Tolosani et Fuxensis, cui intersunt rex Arragonensis, sedis apostolicae legati, Simo a Monte-forti; sed sine profectu conuentus dissoluitur. Non post multos dies conuenerunt apud Narbonam rex Arragonensis, comes Montis-fortis, comes etiam Tolosanus inter se colloquium habituri. Huic colloquio adfuerunt Uticensis episcopus et uenerabilis abbas Cistercii, qui praecipue post Deum Iesu Christi negotium promouebat. Iste Uticensis episcopus Raimundus nomine, a multis diebus ardenter negotium fidei diligebat et quantum poterat promouebat, et illis diebus super eodem negotio cum abbate Cisterciensi legationis officio fungebatur. Adfuit et praedicto colloquio magister Theodisius, de quo superius facta est mentio, et multi alii uiri sapientes et boni. Tractatum fuit in praedicto colloquio de comite Tolosae et facta fuisset ei magna gratia et copiosa misericordia, si idem comes sanis consiliis acquiescere uoluisset: uolebat siquidem abbas Cistercii apostolicae sedis legatus quod comes Tolosanus, dummodo haereticos de terra sua expelleret, omnes dominicaturas et proprietates suas haberet integras et illaesas. Illa etiam iura quae habebat in castris aliorum haereticorum, quae de feodo eius erant, quae idem comes dicebat esse ad minus quinquaginta, uolebat praefatus legatus, ut quarta uel etiam tertia pars cederet in proprietatem comitis supradicti. Spreuit supradictus comes illam magnam gratiam, Deo utique in posterum Ecclesiae suae prouidente, et ita omni beneficio et gratia reddidit se indignum. Tractatum fuit praeterea in praedicto colloquio de pace reformanda inter Ecclesiam et suum immanissimum persecutorem comitem uidelicet Fuxensem. Ordinatum etiam fuit ad preces regis Arragonum, quod si comes ille iuraret mandatum Ecclesiae se facturum, iuraret etiam quod crucesignatos praecipue comitem Montis-fortis de caetero nullatenus impugnaret. Comes noster redderet ei illud quod iam habebat de terra ipsius praeter castrum quoddam quod Apamiae nuncupatur: castrum siquidem illud nullo modo recuperare debebat, propter multas causas quae inferius exprimentur: sed Deus aeternus qui absconditorum est cognitor, qui nouit omnia antequam fiant (Dan. XIII) , nolens tot et tantas immanissimi hostis sui crudelitates remanere impunitas, sciensque quanta mala de hac compositione contingeret in futurum, alto suo et incomprehensibili iudicio, indurauit cor comitis Fuxensis; ita quod noluit recipere pacem istam, Deo utique Ecclesiam suam misericorditer uisitante, ut dum hostis pacem recipere recusaret, futurae deinde turbationis suae ipse iam confirmatiuam sententiam in se daret. Nec praetereundum quod rex Arragonum a quo comes Fuxi tenebat pro parte maxima terram suam, in castro Fuxi posuit custodes milites suos, et coram episcopo Uticensi et abbate Cisterciensi promisit, quod per terram illam nullum malum inferretur Christianitati. Iurauit etiam idem rex coram dictis legatis quod, si comes Fuxi unquam a communione S. Ecclesiae uellet recedere, et a familiaritate et amicitia et seruitio comitis Montis-fortis, rex ipse ad primam saepedictorum legatorum uel comitis nostri requisitionem, in manus ipsius comitis nostri traderet castrum Fuxi. Super hoc dedit rex comiti nostro litteras suas patentes, conuentionem istam plenius continentes: et ego qui litteras uidi, tenui et diligenter inspexi, testimonium perhibeo ueritati. Sed quia male postea rex seruauit quod promisit, et quantum exinde nostris reddiderit se infamem, luce clarius innotescit. [44] CAPUT XLIV. De malitia et tyrannide comitis Fuxi erga Ecclesiam. Quia uero locus poscit, quia opportunitas se ingessit, hic de crudeli malignitate, et maligna crudelitate comitis Fuxi, quamuis partem centesimam non possemus exprimere, aliquid breuiter perstringamus. Primo sciendum quod haereticos et haereticorum fautores, in terra sua tenuit, fouit quantum potuit et promouit. In castro praeterea Apamiarum, quod erat proprium abbatis et canonicorum B. Antonini, tenebat uxorem suam et duas sorores haereticas cum aliorum haereticorum multitudine copiosa, qui in castro illo, inuitis praedictis canonicis et quantum poterant renitentibus, publice et priuatim uenenum suae nequitiae seminantes, corda simplicium seducebant. Ipsis etiam sororibus et uxori in proprio allodio canonicorum aedificari domum fecerat dictus comes; castrum uero Apamiarum canonicorum erat, sicut diximus; sed comes ille tenebat illud ab abbate in uita sua, et iurauerat abbati super sanctam eucharistiam quod nullam abbati uel castro molestiam inferret: monasterium siquidem canonicorum situm est extra castrum ad dimidium milliarium. Quodam praeterea tempore milites duo consanguinei et familiares dicti comitis, qui erant haeretici pessimi et manifesti, ad quorum consilia comes ille omnia faciebat, matrem suam haeresiarcham maximam, quae erat amica {forte amita} comitis saepedicti, in castrum Apamiarum adduxerunt ut, ibi residens, uirus disseminaret haereticae superstitionis: quod uidentes abbas et canonici memorati, et tantam Christi et Ecclesiae iniuriam ferre non ualentes, haeresiarcham a castro illo eiecerunt: quod audiens dictus proditor, comes uidelicet Fuxi, in iram uersus est et furorem. Alter uero duorum illorum haereticorum militum, qui erant filii dictae haeresiarchae, ueniens Apamias, in odium canonicorom unum de canonicis, qui erat sacerdos, diuina celebrantem super altare cuiusdam ecclesiae prope Apamias, carnifex crudelissimus membratim diuisit, et usque in hodiernum diem manet ipsum altare illius occisi sanguine rubricatum. Nec sic quieuit furor carnificis; sed unum de fratribus monasterii Apamiarum apprehendens, oculos illi eruit in odium religionis Christianae et canonicorum contemptum. Ipse etiam comes Fuxi non multo post monasterium supradictum, habens secum ruptarios, mimos et meretrices, uocansque abbatem monasterii, cui, sicut praediximus, super corpus Dominicum iurauerat, quod nullam inferret molestiam, dixit ei ut omnes traderet et sine mora claues monasterii, quod abbas facere noluit. Verumtamen timens abbas ne tyrannus ille easdem claues auferret per uiolentiam, intrauit et claues saepedictas posuit super corpus S. Antonini martyris, quod erat super altare, cum multis aliis sanctorum reliquiis, in cuius etiam sancti honorem ecclesia illa erat fundata. Praedictus autem comes secutus abbatem, non deferens ecclesiae, sanctorum reliquias non attendens, desuper corpus sanctissimi martyris, sacrorum impudentissimus uiolator, claues rapuit praenotatas. Quid amplius? Abbatem et canonicos omnes in eadem conclusit ecclesia, obseratisque ianuis, ibi eos tenuit per tres dies; ita quod per illud triduum non comederent, nec biberent, nec etiam ad quaesita naturae egredi poterant. Tyrannus autem interim omnem substantiam monasterii diripiens, in ipso infirmitorio canonicorum in contemptum religionis cum suis meretricibus dormiebat. Post triduum autem abbatem et canonicos de ecclesia a monasterio fere nudos expulit; insuper per totum castrum Apamiarum, quod erat proprium canonicorum, sicut dictum est, fecit praeconis uoce clamari, ut nullus ausus esset hospitio recipere aliquem de canonicis uel abbatem: facta est autem proclamatio huiusmodi, sub poena grauissimae ultionis. O nouum inhumanitatis genus! Cum enim ecclesia incarceratis solet esse refugium et damnatis, iste peruersitatis auctor in ipsa ecclesia incarcerat innocentes. Saepedictus etiam tyrannus statim ipsam ecclesiam B. Antonini ex magna parte diruit, dormitorium et refectorium canonicorum eorum, sicut uisu probauimus, destruxit, et inde munitionem in castro Apamiarum fieri fecit. Ad malorum huius traditoris exaggerationem, rem quamdam relatu dignam huic operi duximus inserendam. [45] CAPUT XLV. Comes Fuxensis irreuerenter se gerit erga reliquias diui Antonini martyris, quae solemni processione gestabantur Est quaedam ecclesia in supercilio montis cuiusdam prope dictum monasterium, quam cum semel, sicut consuetum habent, in anno uisitarent canonici, et cum processione ueneranda, corpus sui patroni uenerabilis Antonini honorifice deportarent, praedictum comitem sorte fortuita equitantem contigit pertransire, qui nec Deo, nec sancto martyri, nec religiosae processioni deferens, saltem signis extrinsecis humiliari non potuit, nec de equo cui insidebat curauit descendere, sed exerto superbiae collo, et elatione ceruicosa, quae sibi plurima erat domestica pompatice praeteriuit. Quod uidens quidam uir uenerabilis, abbas uidelicet de monte S. Mariae Cisterciensis ordinis qui unus de duodecim longe praedictis praedicatoribus ad praedicandum uenerat, et tunc temporis processioni illi intererat, exclamauit post ipsum: « Comes, tu non defers domino tuo sancto martyri; scias quod in uilla, in qua ex parte sancti dominium habes modo, priuaberis ipso dominio, ita ut, sancto faciente, te uiuente sentias exhaeredatum. » Cuius boni uiri dicta fides sequitur, sicut rei exitu manifestissime declaratur. Crudelitates istas comitis Fuxi et illas quae sequuntur, audiui ab ore abbatis ipsius monasterii Apamiarum, uiri fide digni, uiri multae religionis, uiri perspicuae bonitatis.