Petrus Damiani Epistulae CLXXX Epistula 1 1 Domno Honesto clarissimo secundum Aegypti huius tenebras viro, Petrus ultimus monachorum servus perpetuam charitatem in Christo. Dilectissime, deprecatoria nobis verba per fratrem nostrum Leonem nuper misisti, quatinus tibi aliquid scriberemus, quo saepe decertantium tibi Iudeorum ora rationabilibus argumentis obstruere et de Christo ad controversiam venientes evidentissimis posses sacrae scripturae testimoniis superare. Sed si Christi miles esse et pro eo viriliter pugnare desideras, contra carnis vicia, contra diaboli machinas insignis bellator arma potius corripe, hostes videlicet, qui numquam moriuntur, quam contra Iudeos, qui iam de terra pene deleti sunt. Verumtamen et huic studio ego nequaquam derogo, immo et vestrae peticioni satisfacere aequum esse decerno. Inhonestum quippe est, ut aecclesiasticus vir his, qui foris sunt, calumniantibus per ignorantiam conticescat, et Christianus de Christo reddere rationem nesciens inimicis insultantibus victus et confusus abscedat. Huc accedit, quod sepe huius rei noxia imperitia et cavenda simplicitas non solum audatiam incredulis suggerit, sed etiam errorem et dubietatem in cordibus fidelium gignit. Et cum haec scientia ad fidem certe tota pertineat, fides autem omnium virtutum sit proculdubio fundamentum: ubi fundamentum quatitur, tota mox aedificii fabrica praecipicium ruitura minatur. Sciendum tamen est, quia non vanae gloriae causa vel solo contentionis amore debet Christianus vir ad hoc certamen accedere, sed ob id potius, si se sperat aliquid de conversionis gratia apud litigantis animum posse prodesse. Unde et Paulus ait: Si quis vult contentiosus esse, nos huiusmodi consuetudinem non habemus, et ad Titum: Stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita; sunt enim inutiles et vanae. Et cum quis de hoc negotio litem movet, admonendus est, ut non contumeliae iurgio vel superbiae tipo contendentem exasperet, sed eius mentem charitate benivola et patientissima gravitate demulceat, quatenus lapideum cor, quod effusa amaritudine deterius poterat obdurescere, modesta verborum dulcedo ad credendum forsitan valeat emollire. Hinc est, quod idem apostolus ad Timothaeum, cum praemisisset: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, protinus addidit: Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum omni modestia corripientem eos qui resistunt, ne quando det illis Deus penitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur, ad ipsius voluntatem. Sed cum omnia pene veteris testamenti volumina testimonium Christo perhibeant, nos postposita verborum multitudine pauca et apertiora prophetarum testimonia curamus apponere, quibus tamen contra omnem Iudaicae pravitatis insaniam et eorum ventosa commenta valeas cum Dei adiutorio victoriam obtinere. Et quia sagitta directius mittitur, si meta cui infigi debeat, e diverso primitus opponatur, nos ipsum confligentem Iudeum hic introducimus, ut verborum nostrorum spicula non in ventum effusa inaniter defluant, sed ad certam potius materiam iaculata pertingant. Dic igitur, o Iudee, qui dum trinitatem negas et unitatem consequenter ignoras, si Deus ut asseris unus est in persona, cui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Nam si una esset in deitate persona, non diceret faciamus, sed faciam. Si tres essent substantiae, non diceret singulariter imaginem nostram, sed potius imagines nostras. Dum igitur faciamus asserat trinum, imaginem nostram declaret unum, constat evidentissime Deum essentialiter unum tribus constare personis. Eia, Iudee, perge per silvas divini eloquii, me cum simul incede, legis tuae paginas studiose revolve, numquid in eis aliquid huic nostrae assertioni reperies discrepare. Audi quid tuus Moyses iterum dicat: Hic est liber generationis Adam: in die qua creavit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum, masculum et feminam creavit eos. Quid est, quod non dicitur, quia Deus creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam, sed Deus creavit hominem ad imaginem Dei, nisi ut perspicue distinguatur persona Patris et Filii? Cui simile est illud, quod per eumdem Moysen iterum dicitur: Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam. Et paulo post subditur: Venite, descendamus et confundamus ibi linguam eorum. Vides igitur, quia descendit Dominus unam divinitatis declaret essentiam, venite autem descendamus tres doceat esse personas. Interroga etiam Abraam, quare tres vidit et unum adoravit. Scriptum quippe est: Apparuit ei Dominus in convalle Mambrae sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei, deinde subditur: Cum que elevasset oculos suos, apparuerunt ei tres viri stantes prope illum. Ecce cum praemissum sit, apparuit ei Dominus, ubi causa redditur, non dicitur apparuit ei vir, sed apparuerunt ei tres viri. Ubi patenter ostenditur, quia is, qui sibi apparuit, et unus in substantia deitatis et trinus est in personis. Quod ipsius quoque Abrahae verba testantur, cum dicit: Domine, inquit, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, sed afferam pauxillum aquae et laventur pedes vestri et requiescite sub arbore. Cui etiam aptissime congruit illud, quod de Loth scribitur, quia cum eum duo angeli ex Sodomis mox subvertendis educerent, ait ad eos Loth: Quaeso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, ubi etiam paulo post subditur: Pluit igitur Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo. Cum enim Dominus a Domino pluere dicitur, patet profecto, quia utraque, Patris videlicet et Filii, persona signatur. Hinc est enim, quod ad Moysen dicit: Ego sum Deus Abraam, Deus Isaac, Deus Iacob. Quid est enim, quod se trium solummodo patrum Deum esse commemorat, et non etiam ceterorum? Numquid non etiam Deus Enoch? Numquid non Deus Noe et aliorum innumerabilium iustorum? Quid est, inquam, quod praetermissis aliis patribus trium se virorum solummodo Deum vocat, nisi ut se, qui unus est in substantia, trinum esse in personis ostendat? Hanc quoque trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Ysaias manifeste perdocuit, cum seraphin perhibuit se vidisse clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Ut enim personarum trinitas monstraretur, tertio sanctus dicitur. Sed ut una esse substantia trinitatis appareat, non Domini Sabaoth sed Dominus esse perhibetur. Quod David quoque similiter sentiens ait: Verbo Domini caeli firmati sunt. Verbum enim Domini Filius est Patris. Sed ut eosdem caelos tota simul trinitas ostendatur operata, repente de sancti Spiritus divinitate subiungitur: Et Spiritu oris eius omnis virtus eorum. De quo videlicet Spiritu alibi legitur: Spiritus eius ornavit caelos. In alio quoque psalmo idem David ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Qui cum tertio dixisset Deum, ut unum hunc esset ostenderet, subdidit. Et metuant eum omnes fines terrae. Et ut huic, quam per os David Spiritus sanctus eloquitur, aliam quoque Dei benedictionem similem demonstremus, ad librum Numeri recurramus. Ibi denique scriptum est: Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus et custodiat te; ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui; convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem. Et ut clarescat, quia unus est Deus, cuius nomen trina super populum invocatione repetitur, ilico subinfertur: Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. Ecce, o Iudee, dum cuncta pene legis tuae volumina revolvendo percurrimus, unitatem divinae essentiae et trinitatem personarum apertissime reperimus. Et si cuncta, quae nobis ex tuis libris testimonia suppetunt, ad hoc affirmandum colligere volumus, prius forsitan lingua fatiscente deficimus, quam exemplorum copia careamus. Sed quoniam omnis vestrae partis assertio in hoc praecipue sollertes incumbit, ut Christum Deum esse vel Dei Filium negare contendat, nunc quoque nostrae allegationis articulus hoc itinere directus incedat. Tu autem noli michi, ut vester mos est, subdolis tergiversationibus velut in variarum te formarum monstra convertes, non ut lubricus anguis, cum captus fueris, manus evadere gestias, sed cuncta ad intellegendum tuorum sensuum viscera pateant, cor antiquum ignorantiae velamen abiciat, mentis aures vigilanter intendant. Lingua autem, quam diu se aliquid verisimile habere putaverit, proferat, cum vero michi obviare non poterit, rationabiliter obticescat, ut, si possibile est, qui michi imperito videlicet homini ad astruendam veritatem suam argumentorum materiam praestat, ipse quoque mentis tuae tenebris ad credendum sapientiae suae lumen infundat. Incipiamus igitur et eius de quo loquimur adiutorium fiducialiter imploremus dicentes: Exurgat Deus et dissipentur inimici eius, et fugiant a facie eius, qui oderunt eum. Deum itaque Patrem omnipotentem verbum de se ante omnia saecula genuisse legimus, credimus et probamus. Quod si tu, Iudee, negare contendis, proculdubio contra ipsum, quem te colere asseris, Deum pugnare convinceris. Ipse enim dicit: Eructavit cor meum verbum bonum. De hoc verbo per prophetam alium dicitur: Verbum Domini validum et forte, quis poterit comprehendere illud? De hoc iterum Ysaias loquitur, ubi ait: Sic erit verbum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Qui utique si de transitorio verbo diceret, non illud ad se reversurum vel facturum aliquid nuntiaret. Cuius virtute verbi terra fundata est et caelum cum suis luminaribus solidatum et mare in sinu suo diffusum. De quo, ut superius dictum est, legitur: Verbo Domini caeli firmati sunt. Hoc verbum de Patre ante saecula genitum in utero virginis homo fieri voluit in fine saeculorum. De cuius verbi incarnatione Abacuc loquitur dicens: Ante faciem eius ibit verbum et exibit in campis. Quid autem sit hoc verbum, si sollerter inquiritur, paulo inferius invenitur, cum dicit: Ego autem in Domino gloriabor et gaudebo in Deo Iesu meo. Unde et Ysaias apertissime clamat dicens: Ecce, inquit, virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobis cum Deus. De quo per eumdem prophetam alibi dicitur: Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babilone et brachium suum in Chaldaeis. Ego, ego locutus sum et feci: vocavi eum, adduxi eum, et directa est via eius. Et mox ex ipsius filii persona subiungitur: Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fierent ibi eram, et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius. Haec dicit Dominus Deus redemptor sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas, utinam attendisses mandata mea, et reliqua. Audi adhuc etiam Micheae prophetae testimonium de Christo: Erit, inquit, in novissimo dierum praeparatus mons domus Domini in vertice montium et sublimis super colles, et fluent ad eum populi et properabunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius, quia de Syon exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem, et iudicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum. Quod videlicet Ysaias non modo sub eodem sensu, sed eisdem pene sillabis protulit, nec nos ad roborandam assertionis nostrae sententiam piget denuo scribere, quod per ora duorum prophetarum Spiritus sanctus voluit geminare. Ait ergo: Erit, inquit, in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes et ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius, quia de Syon exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem, et iudicabit gentes, et arguet populos multos, ubi et paulo post additur: Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Neque enim alter ab altero hanc sententiam mutuatus esse merito creditur, cum uterque propheta uno tempore et sub eisdem regibus prophetasse noscatur. Quod si omnes hii veritatis testes necdum tibi, Iudee, sufficiunt, audi tuum quoque Hieremiam dicentem: Hic est, inquit, Deus, et non aestimabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Nam si Christus, ut asseris, Deus non est, ostende michi ex tuis libris, quando post datam legem Iacob Deus in terra visus sit et cum hominibus conversatus. Sed cum invenire non poteris, convictum te in omnibus necesse est fatearis. Sed ne potius meis verbis circumvenire quam prophetarum exemplis superare te videar, accedat etiam Danihel et testimonium de Christo perhibeat: Cum venerit, inquit, sanctus sanctorum, cessabit unctio. Dicitis: Nondum venit sanctus sanctorum, nondum venit Messias. Venturus est autem, ostendite unctionem. Si autem, quod verum est, cessavit vestra unctio: non enim iam habetis templum, non regem, non sacerdotes, agnoscite venisse sanctum sanctorum, de quo per Ysaiam dicitur: Ego sum Deus vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae, et locutus sum et adducam illud, creavi et faciam illud. Audite me duro corde, qui longe estis a iusticia; prope feci iusticiam meam, non elongabitur et salus mea non morabitur. Dabo in Syon salutem et in Hierusalem gloriam meam. Adhuc autem et patriarcha Iacob accedat in medium: Non auferetur, inquit, sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Si ergo iam per mille annos et eo amplius sine rege vixistis et sub pedibus gentium iacuistis, unde nunc expectationem gentium expectatis? Ex eo enim tempore, quo dixistis ad Pilatum clamantes: Non habemus regem nisi Cesarem, regem non habuistis, et quia regem regum audire noluistis, regnum simul cum patria perdidistis. Quod bene Moyses praeviderat, cum dicebat: Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris; omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo. Et iterum idem Moyses dicit: Dabit enim tibi Dominus cor pavidum et deficientes oculos et animam moerore consumptam, et erit vita tua pendens ante te. Timebis nocte ac die, et non credes vitae tuae. Quando autem fuit vita tua pendens ante te, nisi tunc cum moventes caput ante crucem dicebatis: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce et credimus ei. Quod manifestissime per os David ipse Dei Filius loquitur dicens: Omnes qui videbant me aspernabantur me, locuti sunt labiis et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum. In quo etiam psalmo fixuras clavorum in manibus suis et pedibus luce clarius ostendit dicens: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Si nescis ille erat bos tuus, Iudee, qui tunc in ara crucis coram te immolabatur, sed exigentibus tuis meritis a te necdum comeditur. De quo Moyses adversum te in Deuteronomio loquitur dicens: Bos, inquit, tuus immoletur coram te, et non comedes ex eo. Ille erat asinus, de quo iterum dicit: Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Iure quippe redemptor noster per figuram asinus dicitur, qui ad suscipienda nostrae pravitatis onera quodammodo terga supposuit, quia sicut per prophetam dicitur: Peccata nostra ipse portavit. Ubi adhuc apte subiungitur: Oves, inquit, tuae dentur inimicis tuis, et non sit qui te adiuvet. Quae autem sint oves a quibus adiuvari synagoga debuerat, manifeste declaratur, cum subditur: Filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. Sancti enim apostoli, qui oves per innocentiam dicuntur, Israeliticae gentis filii sunt, quia ex eorum progenie originem ducunt. Qui videlicet alteri populo tunc traduntur, cum Iudaeis persequentibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Vos autem haec videntes non vidistis, et audientes non intellexistis. Quod bene idem Moyses usque hodie vobis improperat dicens: Non dedit vobis Dominus cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possent audire usque in praesentem diem. Idipsum etiam imprecatur adversum vos dicens: Percutiat te Deus amentia et caecitate ac furore mentis, et palpes in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Et Ysaias: Audite, inquit, audientes et nolite intellegere, et videte visionem et nolite cognoscere. Exceca cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius claude, ne forte videat oculis et auribus suis audiat et corde suo intellegat, et convertatur et sanem eum. Vis adhuc aliud Ysaie testimonium de Christo? Ego, inquit, suscitavi eum ad iusticiam et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in precio neque in muneribus, dicit Dominus exercituum. Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt, et post te ambulabunt; vincti manicis pergent et te adorabunt te que deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. Loquere, Iudaee, responde, quis est ille, qui dicit: Ego suscitavi eum ad iusticiam? Sed si nescis, perge, flecte oculos ad finem prioris sententiae, et vide, quia dicit: Dominus Deus exercituum. Sed iam si nosti, quia Deus loquitur, considera etiam, cui loquitur. Descende igitur ad finem sequentis lineae et vide, quod dicitur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. Si ergo Deus est ipse, qui loquitur, Deus cui dicit: Tu es Deus, constat profecto, quia Patris ad Filium persona loquitur. Nam et quod non dicit, simpliciter tu es Deus, sed in te est Deus, et tu es Deus absconditus, humanitatem nostri redemptoris manifeste designat. In Christo enim Iesu, ut noster ait apostolus, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Quod autem dicit: Labor Aegipti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim, viri sublimes ad te transibunt et te adorabunt, aperte denuntiat ad fidem Christi omnes nationes gentium convertendas. Unde et paulo post subditur: Convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae, quia ego Deus et non est alius. In memetipsum iuravi; egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur, quia mihi curvabunt omnes genu, et iurabit omnis lingua. Et mox ipse, qui loquitur Pater manifestum de Filio perhibet testimonium, cum subiungit: Ergo in Domino dicent: Meae sunt iusticiae et imperium. Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israel. Cui simile est illud, quod per eumdem prophetam alibi dicitur: Parum est, inquit, ut sis michi servus ad suscitandas tribus Iacob et fines Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Servus autem Christus ideo dicitur, quia servi formam suscepit, unde ex parte humanitatis in psalmo Patrem exorat dicens: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Quis est enim iste, qui se et sanctum esse constanter affirmat, et salvum se fieri humiliter exorat, nisi ille, quem per Ysaiam Dominus venturum esse promittit dicens: Prope est iustus meus, egressus est salvator meus? Ecce, ut et humanitatis infirmitas et divinitatis potentia in uno mediatore Dei et hominum ostendatur, qui illic sibimet ipsi salutem poposcerat, hic salvator esse perhibetur. De quo idem Ysaias alibi testatur dicens: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iusticiam in terra; deinde subiungit: In diebus illis salvabitur Iuda et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus iustus noster. Hic est iustus, ad cuius adventum idem propheta totis visceribus aestuat et anhelat dicens: Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet salvatorem, et iusticia oriatur simul; ego Dominus creavi eum. Et alibi: Utinam, inquit, dirrumperes caelos et descenderes: a facie tua montes defluerent, sicut exustio ignis tabescerent atque arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis. Et iterum: Propter Syon non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur. De eodem Christi adventu et Abbacuc testimonium perhibet dicens: Et respondit Dominus et dixit ad me: Scribe visum in buxo aperte, ut assequatur, qui legit ea, quia adhuc visio ad tempus, et orietur in fine et non in vacuum; si tardaverit, sustine eum, quia veniens veniet et non morabitur. Ad perhibendum adhuc testimonium Christo propheta quoque Abdias accedat: Quo modo enim, inquit, bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes iugiter, et bibent et absorbent, et erunt quasi non sint, et in monte Syon erit salvatio et erit sanctus, et possidebit domus Iacob eos qui se possederant, et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula. Quid enim per domum Iacob et Ioseph, nisi aecclesia Christi, quid per domum Esau debet intellegi, nisi infidelium populi? Domus ergo Iacob et Ioseph ignis facta est, quia sancta aecclesia igne sancti Spiritus inflammata ad amorem Dei frigida dudum carnalium corda succendit, et sic a concupiscentia praesentis saeculi ad desiderium creatoris domum Esau velut stipulam concremavit. De quo videlicet igne in nostro evangelio veritas dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Dic michi hoc etiam, o Iudee, quis est iste lapis, quem Dominus pollicetur se positurum in fundamento Syon? Unde Ysaias ait: Ecce ego mittam in fundamento Syon lapidem probatum, angularem, preciosum, in fundamento fundatum. Quis est, inquam, iste lapis, nisi ille, de quo David canit: Lapidem quem reprobaverunt hedificantes, hic factus est in caput anguli? Quod si lapideum cor tuum lapidem materialem ab Ysaia dictum existimat, audi quod sequitur: Super quem qui ceciderit, confringetur, super quem vero ceciderit, conteret eum. Lapis enim, qui in fundamento parietis ponitur, non posse super aliquem cadere liquido comprobatur. Hic est utique lapis ille, quem Danihel vidit abscisum de monte sine manibus, Christus videlicet sine opere complectentium de incorrupta virgine procreatus. Audi adhuc testimonium, quod idem Ysaias de Christo proferat dicens: Egredietur, inquit, virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus conscilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Iam quid apertius eo, quod de Christo David canit in psalmo? Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Numquid ipse David Dei filius dici potuit, aut super solum Israelitici populi solium constitutus omnia terrarum regna possedit? Quia ergo David, mortali videlicet regi, haec prophetia convenire posse non cernitur, consequens est, ut de Christo Dei Filio indubitanter dicta credatur. De quo, videlicet aeterno David, Ysaias ait: Feriam vobis cum pactum sempiternum, misericordias David fidelis. Ecce testem populi dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current propter Dominum Deum tuum et sanctum Israel, quia glorificavit te. Numquid non iam David ex hac luce migraverat, cum haec propheta dicebat? Quomodo igitur de eo diceretur, quia vocaturus esset gentes et ad eum gentes concurrerent, qui iam exutus corpore cum mortalibus non maneret? Si igitur hoc propheticae promissionis oraculum nequaquam de eo, qui iam obierat, David dici potuisse cognoscitur, restat ut de eo, qui necdum venerat, prolata fuisse credatur. Rursum etiam de reprobatione Iudeorum et vocatione gentium manifestissima per Zachariam Dominus protulit sententiam dicens: Non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum. Et paulo post: Et in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra, et spiritum pseudoprophetarum et spiritum inmundum auferam de terra. Dic etiam, Iudeae, de quo intellegis dictum fuisse, quod legis: Deus, iudicium tuum regi da et iusticiam tuam filio regis? Quis est iste rex regis filii pater? Numquid David Salomonis? Sed lege per ordinem psalmum et vide quid sequitur: Et permanebit cum sole et ante lunam in saeculum saeculi. Numquid Salomon permanere in saeculum saeculi dici veraciter potuit, qui vix per quadraginta annorum curriculum regni gubernacula tenuit? Lege adhuc et continua totum psalmum et considera, quomodo a Salomone reperiatur alienus, maxime illic ubi dicitur: Ex usuris et iniquitate liberabit animas eorum. Nam quomodo Salomon ex iniquitate liberare animas potuit, qui ex iusticia quam primitus coepit, idem ipse ad iniquitatem postmodum declinavit? Illud etiam cui convenit, nisi soli Deo, quod dicitur: Sit nomen eius benedictum in saecula? Sequitur adhuc psalmus et dicit: Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. Hoc idem iam olim Deus promiserat Habrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et alibi ad David: Iuravit Dominus David veritatem et non frustrabitur eum. De fructu ventris tui ponam super sedem meam. Et in libro Regum secundo legitur: Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David filius Ysai: Dixit vir cui constitutum est de Christo Deo Iacob. Item in libro Paralipomenon: Et factum est, inquit, verbum Domini ad Nathan prophetam dicens: Vade et dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Annuntio tibi, quod hedificaturus sit domum tibi Dominus. Cum que impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius. Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit michi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit, et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum. Quis autem ita desipiat, quis ita insaniat, ut haec omnia credat in Salomone fuisse completa? Nam qualiter in Salomone intellegendum est, quod dicitur: Postquam dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius. Qualiter, inquam, dici hoc de Salomone potuit, qui non post mortem David natus est vel regnare coepit, sed adhuc patre vivente regnavit? Quid est ergo quod dicitur: Postquam dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, nisi quod Christus est in hac promissione signatus, qui non ante mortem David, sed longe post eius obitum fuerat suscitandus? Qui videlicet aedificaret domum Domino de parietibus non manufactis, sed de lapidibus vivis et preciosis, hoc est, sanctis et iustis. Illud quoque quod subditur: Fidelis erit domus eius, et regnum eius usque in sempiternum coram me. Quis de Salomone dictum intellegat, cum domum eius alienigenis mulieribus plenam fuisse legat? Quo enim pacto domus Salomonis Deo fidelis extitit, quae gentilibus mulieribus et colentibus idola plena fuit? Ipse etiam ab eis seductus in idolatriam corruit, et bonus inicio, prodolor, malos exitus habuit. Aut quomodo thronus eius firmissimus in perpetuum iure dicitur, dum constet, quia de Salomonis semine rex nusquam hodie reperitur? Necesse est ergo, Iudee, ut cuncta haec, quae Salomoni vides nequaquam posse congruere, Christo fatearis per omnia convenire. De quo etiam Zacharias testatur dicens: Haec dicit Dominus Deus exercituum: Ecce vir oriens nomen eius, et subter eum orietur et aedificabitur templum Domino; et ipse extruet templum, et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solium suum, et erit sacerdos super solio suo. Et iterum: Ecce, inquit, ego adducam servum meum orientem, quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu. Super lapidem unum septem oculi sunt, quibus videlicet oculis septem sancti Spiritus dona signantur. Quod si necdum te omnia haec prophetarum exempla convincunt, interroga adhuc octogesimum psalmum, et considera manifestum Domini ad David de Christo promissum: Iuravi, inquit, David servo meo, usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam. Et paulo post: Ponam, inquit, in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius. Ipse invocabit me, pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae, et ego primogenitum ponam illum et excelsum prae regibus terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi, et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli. Et iterum: Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar, semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis. Has igitur omnes promissiones ad David factas subtiliter inspice, et vel regem de David progenie in eius solio presidentem ostende, vel omnia de Christo praedicta et in ipso completa necessario confitere. Perge adhuc et discute alium psalmum. Quis enim est ille, de quo dicitur: Mater Syon dicet: Homo et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus? Quis est iste altissimus, qui et homo dicitur et altissimus? Scrutare, inspice, revolve, si placet, omnes sacri eloquii paginas, et perpende, quia altissimus ubique de Deo dicitur et nusquam dictum de simplici homine reperitur. Restat ergo, ut cum altissimus et homo simul iungatur, Deus et homo una persona dictus intellegatur, de quo mirabiliter dicitur, quia is qui natus est in ea, hoc est in Syon, ipse fundavit eam. Necesse est quippe prius civitatem fundari, et sic postmodum in ea hominem nasci. Sed quis valet prius urbem construere, et in ea postmodum de ventre matris exire? Quis, inquam, nisi redemptor noster, qui in his, quae fecit, dignatus est fieri? Quid ad haec, Iudee, iam temptabis obicere? Qua inverecundae mentis audatia tam claris, tam apertis, tam divinis poteris assertionibus obviare? Esto, quod blasphemantes dicitis, Christum de se potuisse mendatia fingere; numquid et antequam nasceretur, si Deus non esset, per aliorum ora semetipsum valuit prophetare? Illud etiam qualiter intellegas, audire delectat: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quis est ille rex, cui Deus opera sua dicit? Dicis michi fortasse David, sed lege textum psalmi per ordinem, et sensus intellege veritatem. Descende paululum inferius et interroga non me, sed ipsum Dominum, quis sit rex, cui ipse opera sua dicat. Audi quid praedicto regi Deus ipse loquatur: Sedes, inquit, tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis virga regni tui. Si igitur Deus est ipse, qui loquitur, Deus ad quem sermo dirigitur, consequens est, ut non temporalis ille David, sed coaeternus Patri Filius, qui vere est manu fortis, intellegatur. Illud etiam, quod similiter interpretaris in David, silentio praetereundum esse non arbitror. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Si enim hoc de David, ut asseris, debet intellegi, illud quod sequitur, qua ratione David poterit coaptari? Te cum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum; ex utero ante luciferum genui te. Et iterum: Iuravit Dominus et non paenitebit eum. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Igitur si sequentia haec ad intellectum David non vales inflectere, cogeris etiam superiora de Christo, cui apertissime congruunt, dicta firmare. De quo Ysaias manifeste pronuntiat dicens: In die illa erit radix Iesse, qui stat in signum populorum; ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum eius gloriosum. Radix quippe Iesse in signum stat populorum, quando Christus signaculum crucis inprimit frontibus hominum. Sepulchrum autem eius in tantum est gloriosum, ut salvo eo quod redempti per eius mortem sibi gloriam totis visceribus exhibemus, etiam locum ipsum miraculis coruscantem gloriae suae causa ad se omnem mundum provocare cernamus. Iam vero inter tot prophetarum oracula, inter tot evidentissima sanctorum testimonia, numquid tu, Iesu fili Sirach, omnino tacebis, et inter caeteros tu quoque testimonium de Christo non proferes? Accedat iam facundissima sapientia tua in medium, et fortiorem Iesum, fontem videlicet paradysi, in orbem terrarum sub evangelistarum figura cum quattuor suis fluminibus introducat: Legem, inquit, mandavit Moyses in praeceptis iusticiarum, et hereditate domui Iacob et Israel promissionis. Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum. Qui implet quasi Physon sapientia et sicut Tygris in diebus novorum, qui implet quasi Eufrates sensum, qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis, qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Geon in die vindemiae. Ecce, bone Iesu, unum dedisti de Christo testimonium, da consequenter et aliud. In sermone, inquit, eius siluit ventus, cogitatione sua placabit abyssum, et plantabit illum Dominus Iesus; propter ipsum consumatus est itineris finis, et in sermone eius consumata sunt omnia. Multa dicemus et deficiemus verbis, consumatio autem sermonum: ipse est in omnibus. Gloriantes ad quid valebimus? Ipse enim omnipotens super omnia opera sua, terribilis Dominus et magnus vehementer et mirabilis potentia ipsius. Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc et ammirabilis magnificentia eius. Benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis: maior est enim laude omni. Exaltantes replemini virtute, ne laboretis; non enim habetis. Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut ab initio? Multa abscondita sunt maiora his; pauca enim vidimus operum eius. Quae videlicet cuncta redemptori nostro congruere, qui scripturae considerat ordinem, quis poterit dubitare? Addat adhuc Iesus tercium de salvatore nostro testimonium, quatinus, ut ita dixerim, in ore duorum vel trium testium immo testimoniorum, stet omne verbum. Ait ergo: Christus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu ipsius, et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israel. Si ergo Christus, qui secundum carnem de David originem duxit, ipse David peccata purgavit, ipse cornu David in perpetuum exaltavit, ei sedem gloriae contulit, constat profecto, quia qui filius est David, et ipse est etiam creator David. De David enim dici lector ista considerat, si superioris textus ordinem oculo continuante percurrat. Non cesset adhuc Ysaias perhibere testimonium Christo: Ponam, inquit, super his qui fuerunt de Moab, leonem et reliquis terrae. Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Syon. De hac enim gente Moabitarum egressus est agnus inmaculatus, qui tollit peccata mundi, qui dominatur in orbe terrarum. Nam qui leo propter fortitudinem dicitur, ipse agnus propter mansuetudinem perhibetur. Petra autem deserti Ruth intellegitur, quae deserta prioris morte coniugis, Obeth de Booz genuit, de quorum etiam Christus stirpe descendit. Quod autem ego hic prophetarum dicta permisceo, et nunc huius testimonia profero, nunc ad illius, quem iam reliqueram, verba recurro, hoc ex studio agere, vitandae videlicet sacietatis causa contendo, ne si unius plura simul testimonia congerantur, audientibus fastidium generetur. Per singula quoque testimonia prophetarum nomina ponere studeo, quatinus si ubi quid dicatur, fortasse locus inquiritur, ad evitandam calumpniam facile reperiatur. Rursus igitur Daniel testis accedat, et quid de Christo cognoverit, in medium proferat; sed prius narret, quid rex Nabuchodonosor viderit, postquam tres pueros in caminum ignis iactari praecepit: Ecce, inquit, video viros quattuor solutos ambulantes in medio ignis, et nichil corruptionis in eis, et species quarti similis est Filio Dei. Ecce, Iudaee, habes Filium Dei, cur ultra negare niteris Filium Dei? Loquere, responde: Quid perspicatius, quid manifestius exprimi potuit de Filio Dei, quam dicere Filium Dei? Quod si iam nichil obicere nullum vales aufugium invenire, da manus, temetipsum victori humiliter trade, victum que te et superatum funditus confitere. Nunc etiam quid ipse Danihel de Christo Dei Filio viderit, dicat: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad dierum antiquum pervenit; et in conspectu eius optulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi tribus et linguae ipsi servient. Potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Et iterum in visione octava idem Danihel: Scito, inquit, et planta aurem, et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad Christum ducem ebdomadas septem, et muri in angustia temporum. Et post ebdomadas sexaginta occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est. Quid apercius, quid expressius de morte Christi dici potest eo, quod dicitur occidetur Christus? Non hic mistica latet figura non occulta sententia, sed aperta potius licet de futuris iam nunc narratur hystoria. Cui etiam Daniheli Gabrihel angelus paulo superius iterum dicit: Tu autem animadverte sermonem et intellege visionem: septuaginta ebdomadae adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consumetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iusticia sempiterna et impleatur visio et prophetia et ungatur sanctus sanctorum. Quod si de praefinito temporum numero dubitas, lege Tertullianum, et manifeste reperies quadringentos nonaginta annos fuisse a primo anno Darii regis Persarum usque ad excidium Hierusalem, quod factum est per Vespasianum Romani imperii principem. Septuaginta autem ebdomadae quadringentos nonaginta annos absque ulla dubietate perficiunt. Dicitis autem necdum venisse Christum et adhuc eum vos expectare venturum. Sed quis ambigat hunc annorum numerum a tempore Danihelis esse transactum, cum iam mille quadraginta annos huic summae superadditos esse non ignoremus? Impudentissimum ergo est post tam longum tempus prophetico numero superadditum futurum adhuc asserere salvatoris adventum. Nam ipso tempore quo Dominus agebat inter homines, poterat forsitan malicia Iudeorum veritati contradicere, approbans se de expleto tanti temporis spatio dubitare. Nunc autem cum supra praefatum numerum tam multiplicia annorum curricula supercreverint, quis iam de praefixo numero se dicat ambigere cum superaddita tot temporum spacia vix valeat supputare? Rursus de passione Christi et morte eius Ysaias aptissime loquitur dicens: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendit sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti, et non est species ei neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: despectum et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus est vultus eius et despectus; unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum, sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum, de angustia et de iudicio sublatus est. Generationem eius quis enarrabit? Quia abscissus est de terra viventium, propter scelus populi mei percussi eum. Et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, nec dolus fuerit in ore eius, et Dominus voluit eum conterere in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longevum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur, pro eo quod tradidit in morte animam suam, et cum sceleratis deputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, ut non perirent. Vis adhuc audire alia atque alia de morte Christi lucidissima testimonia, et absque ulla prorsus obscuritate prolata? Audi itaque, quid Salomon de Iudeis contra Christum machinantibus et de eius nece tractantibus afferat: Dixerunt, inquit, impii aput semetipsos: Venite, circumveniamus iustum quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum animarum nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius. Tamquam nugaces estimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immundiciis, et praefert novissima iustorum, et gloriatur patrem se Deum habere. Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius. Si enim est verus Dei Filius, suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam eius. Morte turpissima condemnemus illum, erit enim respectus ex sermonibus illius. Haec cogitaverunt et erraverunt; excecavit enim illos malicia eorum, et nescierunt sacramenta Dei, neque speraverunt mercedem iusticiae, nec iudicaverunt honorem animarum suarum. Et Hieremias: Spiritus, inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. Et per beatum Iob ipse Dominus in passione positus conqueritur dicens: Ruge meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversum faciem meam contradicens michi. Colligit etiam furorem suum in me, et comminans michi infremuit contra me dentibus suis; hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Aperuerunt super me ora sua, exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis. Conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit. Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit et effudit in terram viscera mea. Quae videlicet omnia a beato Iob prorsus extranea in Christo reperiuntur luce clarius fuisse completa. Ecce qui post tam perspicuam exemplorum lucem adhuc testimoniis indiget, restat, ut ad contemplandum radiantem in meridie solem lucernae lumen efflagitet. Nam cum tot astrorum caelestium radios coram te, Iudee, videas enitescere, miror, quae tam densae tenebrae cecitatis locum etiam in vacuis oculorum orbibus valeant obtinere. Haec enim perspicua lux veritatis illum quoque latere non potuit, qui tenebrosae cupiditatis caligine oculos cordis amisit, Balaam videlicet, qui dum lucem aliorum ve fastigiis praetulit, ipse in tenebris ambulavit. Si ergo, Iudee, ad veritatis viam videntium non vis habere ducatum, saltim cecus cecum hunc sequere praevium. Audi igitur, quid ipse dicat: Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam altissimi, et visionem omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos. Videbo eum, sed non modo; intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab, vastabit que omnes filios Seth. Et erit Idumea possessio eius, haereditas Seir cedet inimicis suis; Israel vero fortiter aget. De Iacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. Nunc autem de quibusdam cerimoniis, super quibus sepe scrupulosissime queritis et garrulis ambagibus questionum litem movetis, sub quodam inquisitionis responsionis que dialogo brevis inter nos contexatur oratio, ut cum tibi fuerit ex omnibus satisfactum, aut compellaris manus dare convictus, aut cum ignominiosa tua recedas infidelitate confusus. Age igitur. Quaestio. Si Christus non venit legem solvere sed implere, cur carne non circumciditur Christianus? Responsio. Immo ideo iam se Christianus minime circumcidit, quia quod circumcisione prophetabatur, Christus implevit. Expoliatio quippe vitae carnalis, quae in veteri lege fuerat figurata, in Christi iam cernitur resurrectione completa, et quod expectamus in nostra resurrectione futurum, iam in sacri baptismatis mysterio commendatur. Carnalis itaque circumcisio tamquam superflua iure contempnitur, cum iam spiritalis propter quam significandam illa praecesserat, celebratur. Quaestio. Cur omittit Christianus sabbatum colere, si Christus non venit legem solvere sed implere? Responsio. A nobis sabbatum ideo non servatur, quia quod tunc erat in figura praemissum, per exhibitionem rei iam videmus impletum. In Christo quippe verum spiritalis ocii sabbatum colimus, cum in eo solo spem ponimus, et sic in illo toto cordis amore ac devotione quiescimus, ut ab omni vitiorum servili opere ac terrenarum rerum ambitione cessemus. Ad quod sabbatum celebrandum ipse nos provocat dum clamat: Venite, inquit, ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Carnalis ergo sabbati cultum supervacuum ducimus, cum iam illud verum et salutiferum, propter quod hoc institutum est, celebramus. Quaestio. Si Christus non venit legem solvere sed implere, cur Christianus neglegit ciborum differentiam, quae in lege praecipitur observare? Responsio. Immo idcirco haec a Christianis ciborum differentia non admittitur, quoniam a Christo, quod per hanc figurabatur, impletur. Inmunditia quippe, quae tunc cavebatur in cibis, nunc in moribus reprobatur humanis. Sicut enim sancti quique ac iusti transferuntur in corpus Christi, sic ab eo reprobi et iniqui tamquam cibi repelluntur inmundi. Postquam ergo ipsa veritas, quae significabatur, advenit, merito significationis umbra cessavit. Quaestio. Si Christus non venit legem solvere sed implere, cur ex animalium carnibus sacrificium Deo Christianus non curat offerre? Responsio. Immo idcirco a Christianis huiusmodi sacrificium non offertur, quia quicquid in illis hostiis typice gerebatur, totum in immolatione agni qui tollit peccata mundi veraciter adimpletur. Et quia omnia illa nil aliud salutis habebant, nisi ut ad hoc nostrum sacrificium unanimiter tenderent, hoc unum omnis cerimoniarum diversitas designaret, postquam hostia singularis illuxit, multiplex umbra, que praecedebat, evanuit. Quis enim nesciat eadem sacrificia potius ad hoc inobedienti populo, ne cum ydolis fornicaretur imposita, quam Deo tamquam ipse desideraret oblata? Quaestio. Si Christus non venit legem solvere sed implere, cur Christianus azimam, quam lex praecipit, non observat? Responsio. Idcirco a Christianis visibilis illa et corporalis azima floccipenditur, quoniam expurgato veteris vite fermento nova conspersio spiritaliter adimpletur. Tunc enim erat legis scriptura praeceptum, nunc est testimonium, et postquam id, quod significabatur, advenit, hoc, quod significabat, interiit. Quaestio. Si Christus legem venit implere, cur Christianus paschalis agni sanguine pascha non celebrat, cum hoc tantopere lex ipsa decernat? Responsio. Hic id ipsum respondendum, quod iam superius dictum est, quia postquam verus ille agnus, qui significabatur, advenisse cognoscitur, ille qui significabat superfluus iudicatur. Cuius utique sanguine non iam ligneos sive lapideos fores inunguimus, sed interioris potius hominis viscera consignamus. Quaestio. Si non solvit legem Christus, cur lege mandatam non celebrat neomeniam Christianus? Responsio. Propter hoc eam Christianus celebrare contempnit, quoniam id totum propter quod olim celebrata est, Christus implevit. Nove quippe lune sollempnitas novam designat in homine fieri creaturam, de qua dicit apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Quaestio. Si Christus non venit legem solvere, cur Christianus illa ablutionum baptismata quae lex praecipit, non observat? Responsio. Ideo haec Christianae non merentur observantiae cultum, quia tunc umbrae fuerant futurorum, quarum nunc perspicuum possidemus effectum. Consepulti enim sumus Christo per baptismum in morte, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus. Quaestio. Si lex a Christo impleta est non soluta, quid rationis obicitur, ut a Christianis scenofegiae solemnitas non colatur? Responsio. Tabernaculum Dei societas est populi Christiani, et quoniam illud tabernaculum sanctam praefigurabat aecclesiam, contempnitur signum, postquam venit, quod fuerat praesignatum. Nec enim diceretur tabernaculum testimonii, nisi attestaretur alicui, quae declaranda erat suo tempore veritati. Quod itaque tunc agebatur praecepto figuratum, nunc praesentialiter cernitur testimonio revelatum, et cum iam id quod figurabatur aspicitur, quod figurabat, superfluum per omnia iudicatur. Quaestio. Si Christus legem solvere noluit sed implere, quare Christianus septimum remissionis annum vel etiam iubeleum neglegit observare? Responsio. Quoniam veritas ac sapientia Dei quae cum doceat angelos in caelo, homines etiam docere venit in terra, quod prius iusserat carnaliter sub enigmatis umbra servari, postmodum discipulis suis spiritaliter mandavit intellegi. Sicut enim dies septimus feriatus esse praecipitur, ut eterna per eum requies designetur, sic et in anno septimo, sic et in iubeleo qui per annorum curriculum septenario numero septies replicato et monade superaddito in quinquagenarium ducitur, secura quies perpetuae beatitudinis intimatur. Incipiente quippe iubeleo tubis canitur omnes que ad possessiones proprias revertuntur, quia sicut dicit apostolus: Ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. Ad possessiones autem suas unumquemque redire est corpora sua protinus incorrupta recipere. Tunc revertetur Adam ad antiquam carnis suae terram, in qua primitus habitaverat, tunc Noe, Abraam, Moyses, cunctis que propria possessio redditur, dum corpus illis incorruptibile reformatur. Redemptor itaque noster qui discipulis aperuit sensum, ut intellegerent mysteria scripturarum, noluit iubeleum, noluit septimum remissionis annum, vel caeteras legalis ritus cerimonias carnaliter observari, postquam haec omnia spiritaliter fecit intellegi. Tunc enim mandata legalia veraciter adimplentur, cum iuxta spiritalem intellegentiam ad quam instituta sunt, fiunt. Nam tunc erant vacua, umbra scilicet et imago rei, non ipsa res, cum carnaliter servabantur. Vis audire, quomodo erant vacua et vana, et non veritas ipsa, sed veritatis exempla? Audi quid in Exodo Dominus ad Moysen dicat: Erunt que vectes ex utroque latere altaris ad portandum, non solidum sed inane et vacuum facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. Quod ergo Moyses vidit in monte, sancta aecclesia est, ipsa rei veritas est. Tabernaculum autem illud in deserto constructum umbra et imago eiusdem aecclesiae est, ad cuius exemplum factum est. Est scilicet homo ad cuius imaginem fit sigillum, sed in comparatione vicaria, homo quidem res et veritas dicitur, cum sigillum similitudo tantum rei et forma videatur. Postquam ergo venit plenitudo temporis, Dominus ea, quae vana et vacua tenebantur, implevit, dum ea spiritaliter exhibenda mandavit. Unde factum est, ut post adventum Domini terrena illa Hierusalem cum suo templo funditus eversa corrueret, quatinus sola per mundum sancta universalis aecclesia coruscaret. Sicut enim evangelista refert quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis exornatum esset, dixit: Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Erat namque Hierusalem urbs illa magna regalis, ubi templum famosissimum Deo fuerat extructum, postea vero quam venit ille, qui erat verum templum Dei, et caelestis Hierusalem coepit aperire mysteria, deleta est illa terrena ubi caelestis apparuit, et in templo illo non remansit lapis super lapidem. Erat prius pontifex sanguine taurorum et hyrcorum purificans populum, sed ex quo venit verus pontifex, qui sanguine suo purificaret credentes, nusquam est ille pontifex prior, nec ullus ei relictus est locus. Altare fuit prius et sacrificia celebrabantur, sed ut venit verus agnus, qui se ipsum obtulit hostiam Deo, cuncta illa velut pro tempore posita cessaverunt; propterea sane hoc divina dispensatio procuravit, ut et civitas ipsa et templum et omnia illa pariter subverterentur, ne quis forte adhuc parvulus et lactans in fide, si videret illa constare dum sacrificiorum ritum, dum ministeriorum ordinem adtonitus stuperet, ipso diversarum formarum raperetur intuitu. Sed providens infirmitati nostrae et videns multiplicari aecclesiam suam, omnia illa subverti fecit et penitus auferri, ut sine ulla cunctatione cessantibus umbris et typicis imaginibus veritas superesset, et everso materiali templo aecclesia per orbem sola regnaret. Sed iam post tantam testium nubem, Iudaee, tibi epilogum faciam, et incipiens ab exordio humanitatis Christi per incrementa temporum usque ad consummationem prophetica testimonia tibi, si habes, ante oculos ponam, ut quasi sub uno aspectu collecta breviter videas, quae me diffuse et sparsim ponere superius attendebas. Nam quod Dei Filius humanitatem nostram suscepturus esset, testatur Hieremias dicens: Faciet, inquit, Dominus novum super terram, et mulier circumdabit virum. Si enim de simplici homine diceret, superfluo poneretur novum, quod ubique in humano genere cernitur usitatum. Quod autem mulier illa virgo foret, per quam Dei Filius velut per caelestem portam de sinu Patris ad publicum nostrum exiret, ostendit Ezechiel, qui ait: Converti me, inquit, ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et haec erat clausa; et dixit Dominus ad me: Porta haec quam vides, clausa erit et non aperietur, et vir non transiet per eam, sed semper erit clausa. Beata enim virgo Maria semper est clausa, quia et ante partum et post partum semper incorrupta. De qua etiam David canit dicens: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Quod autem parvulus futurus esset in substantia humanitatis, ut nos magnos efficeret ex virtute divinitatis, Ysaias perhibet, qui ait: Parvulus enim natus est nobis et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius, et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis; super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud, et corroboret in iudicio et iusticia amodo et usque in sempiternum. Nam cum eum quem parvulum ante descripserat, postmodum Deum fortem et patrem futuri saeculi vocandum esse perhibeat, profecto Deum et hominem luce clarius manifestat. Et iterum idem quoque Ysaias ait: Habitabit, inquit, lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Nam per sanctae charitatis viscera lupus cum agno habitat, quia qui in saeculo raptores fuerunt, cum mansuetis ac mitibus in pace conquiescunt, et pardus cum haedo accubat, quia qui peccatorum suorum maculis varius fuit, cum eo qui se despicit et peccatorem fatetur, humiliari consentit. Ubi et subditur: Vitulus et leo et ovis simul morabuntur, quia et is qui per contritum cor ad cotidianum se Deo sacrificium praeparat, et alius qui tamquam leo ex crudelitate seviebat, et ille qui velut ovis in innocentiae suae simplicitate perdurat, in caulis sanctae aecclesiae convenerunt. Quae videlicet animalia puer parvulus minat, quia is qui paulominus ab angelis minoratus est, ne corda nostra terrenis rebus inhaereant, per internum desiderium cotidie invisibiliter inflammat. Qui per charitatem quam nobis tribuit, nos in hoc mundo mentes figere non permittit. Atque hoc ipsum eius minare est ad suum nos amorem incessanter accendere, ne cum nos vicissim diligimus, mente in hoc exilio remaneamus. Hoc quoque, quod ad templum deferendus esset, Malachias propheta denuntiat dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam, et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus eius? Quia vero adhuc parvulus in Aegyptum deducendus et reducendus esset, Osee manifestat cum dicit: Sicut mane transit, pertransiet rex Israel, quia puer Israel et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Quod autem super asinam sedens Hierusalem venturus esset, Zacharias declarat dicens: Exulta satis filia Syon, iubila filia Hierusalem, ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinum, et super pullum filium asinae; et disperdam quadrigam Effraim, et equum de Hierusalem, et dissipabitur arcus belli; et loquetur pacem gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae. Quod autem arguiturus esset Iudeos et eorum maliciam correpturus Isaias declarat cum ait: Non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet, sed iudicabit in iusticia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae, et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium, et erit iusticia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renum eius. Porro quod in Iordane baptizandus erat Isaias denuntiat cum ait: Exultet desertum, et exultent solitudines Iordanis, et populus meus videbit altitudinem Domini et maiestatem Domini. Et paulopost: Et aperiam in montibus flumina, et montes dirrumpam et terram sitientem sine aqua confundam. Quod a suo discipulo tradendus esset, testatur ipse Dominus, qui per os David conqueritur dicens: Etenim homo pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Et iterum: Si inimicus, inquit, meus maledixisset michi, supportassem utique, et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo: tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus. Nam quod argento vendendus esset, Amos perhibet qui ait: Super tribus sceleribus Israel et super quattuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento iustum. Quod vero triginta argenteis, Zacharias enumerat dicens: Appenderunt, inquit, mercedem meam triginta argenteos. Et quia idem argentei ab Iuda post acceptionem proiecti sint, hoc etiam idem propheta subtiliter exequitur, cum subiungit: Et dixit Dominus ad me: Proice illud ad statuarium decorum, precium quod appreciatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci illos in domum Domini ad statuarium decorum. Ubi etiam paulopost de Iudeorum damnatione subiungitur: Aspicient, inquit, me in quem confixerunt, et plangent planctum quasi super unigenitum, et dolebunt ut doleri solet in morte primogeniti. Ibi etiam clavorum fixuras in manibus Domini manifeste denuntiat cum ait: Et dicetur ei: Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me, ubi adhuc additur: Framea suscitare super pastorem meum, et super virum coherentem mihi, dicit Dominus Deus exercituum. Percute pastorem et dispergentur oves. Quod autem in ligno suspendendus esset, Hieremias manifestat dicens: Domine, demonstrasti mihi et cognovi, tu ostendisti mihi studia eorum, et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Et non cognovi, quia cogitaverunt super me consilia dicentes: Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius. Quia vestimenta illius sorte divisa sunt, testatur ipse per os David inquiens: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Nam quod felle cibandus acaeto potandus esset, per eundem David perhibet cum ait: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me acaeto. Quia vero conspuendus esset et lanceis perforandus, Hieremias insinuat dicens: Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia, quaesierunt me interficere, et non pepercerunt in faciem meam spuere, et lanceis suis vulneraverunt me. De descensione eius ad inferos et ereptione sanctorum per Osee loquitur hoc modo: De manu, inquit, mortis liberabo eos, de morte redimam eos, et ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Quod vero tertia die resurrecturus esset, et non alia diei hora nisi diluculo, idem Osee manifeste clamat dicens: Venite et revertamur ad Dominum, quia ipse coepit et sanabit nos, percutiet et curabit nos, vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos; et vivemus in conspectu eius, sciemus sequemur que ut cognoscamus Dominum, quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. De lege autem novi testamenti, quam per mundum diffusurus erat, per Hieremiam pollicetur dicens: Ecce venient dies, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti; pactum quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, et in cordibus eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Quod ascensurus esset in caelum et super apostolos missurus Spiritum sanctum, David uno versiculo breviter comprehaendit dicens: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Ascendens quippe Christus in altum captivam duxit captivitatem, quia corruptionem nostram virtute suae incorruptionis absorbuit; dedit vero dona hominibus, quia effuso desuper spiritu diversa discipulis suis caelestium charismatum dona concessit. Et Iohel dicit: Et erit, post haec effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, seniores vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas meas in diebus illis effundam spiritum meum. De hac eadem effusione spiritus Ysaias perhibet dicens: Noli timere, serve meus Iacob et rectissime, quem elegi: effundam enim aquam super sitientem et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam. De baptismo autem, quem per mundum fieri praecepturus erat, per Hiezechiel pollicetur dicens: Effundam, inquit, super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Quia vero ipse iudicaturus sit mundum, testatur psalmista, qui postquam praemisit Dominus regnavit a ligno, de eodem Domino, qui a ligno regnavit, in fine subiunxit dicens: Iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua. Nunc igitur, Iudaee, si tot sacrae scripturae testimonia ad fidem te Christi non attrahunt, si omnium te prophetarum tam perspicua et clara dicta non flectunt, libet adhuc postpositis scilicet prophetarum exemplis sola te cum ratiocinatione contendere, et unam te cum in calce huius opusculi quaestiunculam breviter agitare, quatinus quod tuae conversioni sit congruum, nihil videatur nostris studiis intentatum. Age igitur, responde mihi, quod gravius peccatum patres vestri perpetrasse noscuntur, unde Dei iram magis accenderent, et eius in se vindictam acrius provocarent? Murmurationem, inquies, idolatriam, fornicationem. Nam et ego hoc te cum sentio, et haec tria illorum delicta damnabiliora fuisse perpendo; verumtamen haec omnia apud misericordem Dei iusticiam non irrevocabilem pertulere vindictam. Siquidem ut ad vestrae antiquitatis recurramus historiam, de murmuratione in libro Numeri legitur: Quia vociferans omnis turba flevit nocte illa, et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: Utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine. Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Et dixerunt alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum. Propter hoc tamen murmurationis videlicet immane peccatum non amplius quam per quadraginta annos divinae severitatis in eos vindicta desaevit, sicut illis Dominus dixisse legitur: Filii, inquit, vestri vagi erunt quadraginta annis et portabunt iniquitates patrum, donec consumantur cadavera vestra in deserto iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram. Annus pro die imputabitur, et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras. Pro vitulo etiam quem adoraverunt iuxta montem Synai, non amplius quam viginti tria milia hominum novimus fuisse gladiis interempta, sicut in libro Exodi legitur. Ait illis Moyses: Ponat vir gladium super femur suum, et ite et redite de porta ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum. Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi, et ceciderunt in die illo quasi viginti tria milia hominum. Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras Domino unusquisque in filio et fratre suo, ut detur vobis benedictio. Pro fornicatione quoque, quam cum Madianitarum filiabus exercuerunt, similiter non plus quam viginti tria milia hominum gladio ceciderunt, sicut in libro Numeri rursus scriptum est: Cessavit que plaga a filiis Israel, et occisi sunt viginti tria milia hominum. Quid ergo est, quod tam brevem vindictam de peccatis patrum vestrorum Deus recepisse legitur, vestra autem haec servitus et per totum mundum dispersio iam per tot saecula protelatur? Lege etiam Iosephum tuum, ibi reperies pro vindicta mortis Christi, quam cum Vespasiano Titus exercuit, de populo Iudeorum decies centena milia gladiis corruisse et undecies centena milia ducta fuisse captiva. Et post haec quicumque estis gladio devorante residui, omnium gentium pedibus videmini servitute substrati; nempe patres vestri, quicumque in captivitatem ducti sunt, in ipso quoque exilio positi numquam fuerunt prophetarum consortio penitus destituti, videlicet ut pro peccatis eorum iugiter intercederent, et legem Domini semper eis ad memoriam revocarent, magnum que eis praesentium calamitatum solamen afferrent, dum sibi certum futurae reversionis ad patriam articulum nuntiarent. Sicut per Zachariam dicitur: Angelus Domini dixit: Domine exercituum, usquequo non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. Et per Hieremiam: Servient, inquit, omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis; cum que impleti fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babilonis, et reliqua. Patet igitur, quia patres vestri, licet plerumque fuerint divina ultione percussi, refovebantur tamen aliquando impensis consolationibus recreati; vos autem a passione Christi usque hodie in tam longissimis calamitatibus positi prophetam inter vos alicubi terrarum non cernitis, sed et futurae prosperitatis nuntium divinitus vobis missum penitus non auditis. Quae est ergo haec vestra tam insanabilis culpa? Unde vobis tam inremediabilis poena? Unde, inquam, nisi quia Christum Dei Filium occidistis, et post peractum facinus ad fontem vitae recurrere noluistis? Hoc enim profundissimum vestrae iniquitatis baratrum omnium flagitiorum transcendit modum, omnium superat immanitatem criminum. Plane hoc peccatum vestrum Moyses praeviderat, cum adversum vos iratus dicebat: Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos caelum et terram. Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via quam praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. Nunc igitur, Iudaee, audi meum consilium, ut Deum, quem iratum habes, possis habere propicium. Depone veteris hominis indumentum, et novae gratiae suscipe sacramentum. Placeant tibi benedictiones Garizim, ut maledictiones Hebal possis evadere. Desere Iudaicae caecitatis errorem, et te ad evangelicae gratiae dirige veritatem. Esto proculdubio securus de venia, si ad Christi fidem conversus sacri baptismatis fueris unda perfusus. Sed quoniam apud animum tuum plus forsitan valeo Deum deprecando quam te praedicando, Deus patrum tuorum a corde tuo vetustum ignorantiae velamen abiciat, et depulsis errorum tenebris nova te cognitionis suae luce perfundat, qui per prophetam suum pollicetur dicens: Si fuerit numerus filiorum Israel velut arena maris, reliquiae Israel salve fient. Ecce perpendis ipse, charissime frater Honeste, quia dum imbecillitati tuae consulere studui, non coloratos rethoricae facundiae flosculos, non acuta dialecticorum ponere argumenta curavi. Salvo enim eo quod mihi saecularis sapientiae faleras sequi non libet, quia te etiam negotiis saecularibus implicatum novi multa non posse perlegere, nolui te prolixis argumentorum distensionibus onerare. Quapropter dum nuda pene tibi scripturarum exempla proposui, velut sagittarum fasciculum in pharetram misi. Et quia ex verbis contrarii suggeritur copia respondendi, arma quidem praebui, quo vero te inictum effundere debeas, quo clipeum circumvolvere, quia bella necdum imminent, ad plenum docere non potui. Habes igitur coram posita, quae ad huiusmodi conflictum sunt necessaria. Utere paratis, ut expedire decreveris. Omnipotens Deus, dilectissime frater, ab invisibilium te insidiis hostium misericorditer protegat et immunem te de huius mundi certamine ad caelestia regna perducat. Amen. 2 Domno B excellentissimo duci et marchioni, Petrus ultimus monachorum servus fidelem orationem in Christo. Non ignoro, praecellentissime domine, quia si te omnipotens Deus aliquatenus non diligeret, nequaquam tibi tot hominum milia regenda committeret, inimicorum tuorum pedibus tuis colla substerneret et te prae cunctis regni potentibus cum tanta gloria sublimaret. Sed idcirco te divina pietas temporaliter extulit, ut si eius praecepta servare studueris, per terrena bona ad caelestia proveat, per temporalia ad aeterna perducat. Quapropter, karissime, secundum acutissimi ingenii tui prudentiam ad caelum respice, brevissimae huius vitae terminum tibi ante oculos pone et cum quo de tam ampla et diuturna tua villicatione rationem ponere debeas, sollicitus meditare. Quid enim prodest quemlibet hodie auro gemmis et purpura contegi, frequenter militum cuneis constipari, si cras contingat eum nudum et reum omni que solatio destitutum ad inferni supplicia pertrahi? Quid iuvat, si hodie quis temporali praeditus potestate terram faciat sub suis pedibus tremere et cras mendicus et pauper de hoc mundo compellatur exire? Audi quid Salomon dicat: Si centum annis vixerit homo et in his omnibus laetus factus, reminiscere debet temporis tenebrosi et dierum malorum, quae cum venerint, arguunt praeterita. Ubi enim sunt modo tot potentes saeculi, tot invictissimi reges, qui caelo videbantur excellere et totam pene mundi latitudinem sub suae potestatis imperio possidere? Nonne si ad eorum sepulchra respicias, totum corpus illud sub quo mundus tremere cogebatur, vix unius librae pondus invenitur? Haec igitur, dilectissime, studiose considera, haec sedula mentis intentione retracta, et non quid es, sed quid in perpetuum futurus es, diligenter examina. De monasteriis autem, quae nunc tibi vicina sunt, ex Dei parte deprecor et humiliter peto, ut manum illis tuae defensionis adhibeas et ab exercitus multitudine, qui te cum sunt, non depraedari vel molestari permittas. De monasterio autem sancti Vincentii excellentiam vestram prae omnibus et super omnia rogo, ut illud specialiter diligas. Praedia, quae ab invasoribus detinentur, legali sibi iure restituas et a cunctis mortalibus protectionis tuae scuto defendas. In hoc igitur monasterio evidenter appareat, si apud vestrae celsitudinis aures maius aliquid impetrare mea humilitas valeat. 3 Domno G secundae per Italiam sedis antistiti, Petrus ultimus heremitarum servus devotissimae servitutis obsequium. Praecepisti mihi, dilectissime pater et domine, et praecipiendo mandasti, ut ad te venirem, sed ego pauperculum locum ad regendum suscipiens, qui prius per memetipsum solummodo pauper extiti, nunc per tot pauper effectus sum, quot regendos accaepi. Perpendo igitur quale sit et plurimos regere et praebendae necessitatis stipendia non habere. Quapropter dum fratrum necessitati consului, ad vos facile venire non potui, verumtamen dum et hoc ipsum studiose pertracto, quodammodo sacrilegium deputo, si sanctitati tuae parere qualibet occasione postpono. Quis enim illi tuto inobediens fiat, quem Deo sanctis operibus oboedire non dubitat? Tibi enim, cui Deo auctore praesides sedes Ravennatica, tibi omnis in Christo grates sancta reddidit aecclesia, nimirum qui eo tempore, quo symoniacus draco miserabilium negociatorum brachia perplexis concupiscenciae spiris virus infundit, tu solus pene ex omnibus invictus Christi miles incolomis permanens Petri iaculo nequissimae bestiae guttur infigis et aecclesiam tuam mundam ab omni eius pestifera contagione custodis et quod pastorum inmo latronum culpa magistri sedes amisit, nobilis alumni cathedra inviolata servavit. Sed inter haec omnia vestrae sanctitatis studia illud mihi multo est carius, quod saluti monachorum pastoralis oculus vester invigilat et occulta diu vulnera in lucem producere et disciplinae cyrurgio secare non cessat. Eya, miles Christi, fortiter te in vires collige et circumducto prudenciae tuae oculo contra cunctas diaboli machinas viriliter proeliare. Avariciam iugula, superbiam calca, lapsos erige, vacillantibus sanctae exhortacionis dexteram praebe, quatinus et temetipsum sanctarum virtutum scuto custodias et alios ab omni antiqui hostis inpugnacione defendas. Obsecro autem te, dilectissime, si cum tua licencia potest fieri, non me hoc tempore inquietari permittas, sin autem, quicquid volueris, cum omni auctoritate praecipias. 4 Domno L. reverentissimo archiepiscopo, Petrus devotissimae servitutis obsequium. Dilectissime mihi pater et domine, quo circa te desiderio ferveam, quae tuae dilectionis flamma meum pectus exurat, testis est lingua, quae tam crebro te abesse conqueritur, testis est conscientia, quae serenissimam angelici tui vultus speciem tam perspicue contemplatur. In illo quippe pectoris receptaculo non ubi pater aut mater sed ubi ipse sum, te alterum reconditum gero. Quapropter humiliter peto, ut mihi mutui amoris vicem redhibeas et gratia, quae simplex egreditur, ad me duplicata recurrat. Hoc autem mihi persuadere facile poterunt, qui ad vos de nostris partibus venientes aliquod negotium in praesentia sanctissimi apostolici domini mei exercere contendunt. Talem te ergo, karissime pater, in causa reproborum episcoporum Phanensis et Pensaurensis exhibe, ut te in veritate comperiam Dei iudicium pertimescere, contra ministros diaboli viriliter decertare, arida diabolicae plantationis arbusta convellere, ecclesiam Christi ad lumen velle de tenebris revocare. Unum autem nolo te lateat, quia si infames illi et criminosi in episcopatus arce perstiterint, non modicum splendidissima domini papae opinio laborabit, et tu, qui consiliarius eius es et tanta omnigenae eruditionis sapientia polles, naevum proculdubio reprehensionis incurres. Rogo autem et humiliter obsecro, ut karissimum patrem meum abbatem Classensem in mea persona suscipias et quicquid illi beneficii, quicquid karitatis impenderis, mihi proprie te exhibere cognoscas. 5 Domno B. episcopo, Petrus fidelem orationem in Christo. Dilectissime, dum collata mihi liberalitatis tue beneficia recolo, in amorem tuum totus, fateor, ad rependenda cotidianae orationis dona recurro. Quae videlicet oratio etsi ut cuiquam prosit, peccatis meis obstantibus impeditur, tua tamen devocio, ut tibi prodesse valeat, promeretur. Cave ergo, dilectissime, ne bonum quod helemosinarum tibi largitas conferre poterat, viciorum incentiva consumant, et aedificium quod misericordie manu construitur, inpacto libidinis ariete destruatur. Sic igitur bona fiant, ut eis se mala non misceant. Ad hoc dentur bona temporalia, quatinus per haec acquirantur aeterna, ne, quod absit, in statera districti iudicis dum praeponderat, pondus boni operis inanescat. Quid enim prodest Deo temporalia bona conferre, animam autem preciosissimam videlicet pecuniam denegare? Cuncta nimirum condita omnipotens Deus usibus hominum tradidit, solas autem animas suo usui reservavit. Sic ergo, dilectissime pater, satage tua impendere, ut temetipsum quoque studeas exhibere. Tibi enim episcopalis officii dignitate collatum est, ut nos iuniores sanctae praedicacionis uberibus pascas et lacteolae teneritudini viscera maternae pietatis impendas. Rogamus itaque sanctitatem tuam, ut hos duos clericos, qui se a suo episcopo licenciam accepisse fatentur, ad ordinem diaconatus promoveat et debitam huius officii consecracionem gratis, ut dignum est, habere decernat. 6 Religiosissimis et sanctis viris omnibus, qui Pomposiae Deo deserviunt, Petrus devotissimae servitutis obsequium. Dilectissimi patres et domini, qualiter cor meum vestrae karitatis incendio ferveat, quibus circa Pomposiae monasterium amoris facibus inardescat, nolo scribere, ne fortasse videar adulacionibus deservire. Cuius rei testis est ipsa consciencia, illis eciam non est prorsus occultum, qui me cum possunt frequenter habere colloquium. Vos eciam, dilectissimi, licet corporis habitacione semotum, nolite me extraneum esse decernere, nolite me eciam amicum quemlibet vel qualemcumque socium deputare, sed et nos et totum nostrum conventum quasi proprii vestri iuris possessionem esse indubitanter agnoscite, et quicquid vobis placuerit, tamquam vestris subiectis atque domesticis absque ulla cunctacione iubete. Unde vos, dilectissimi, lacrimabiliter obsecro, et ad sancta vestigia vestra me prostratus advolvo, ut pro me servo vestro semper orare dignemini, et praecipue cum mortuus fuero, quicquid de vestrae congregacionis monacho facitis, hoc eciam de me misero facere studeatis. Rogo autem, domini mei, parvulam benediccionem de manu servi vestri benigne suscipite, et non quid sed a quo, non quantum sed ex quanto proferatur, attendite. 7 Domno W reverendissimo archiepiscopo, Petrus salutem. Gratias regi regum Deo referimus, quia dum totum orbem propinquus iam dies dominicae nativitatis irradiat, urbem nostram eciam clarissimus vester adventus illustrat. Itaque libet exclamare: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Verumtamen satis miror, venerabilis pater, quia postquam ad te veni, postquam ab alio revocatus itinere vestris iussionibus parui, nullum legacionis verbum, nullum suscipere merui vestrae familiaritatis indicium. Certe nonnulli testes sunt huius rei, quam loquor, quia si bonae memoriae decessori vestro hic habitandi gratia optemperare voluissem, acquieturum se nostris consiliis et de salute suae animae et de spiritalium rerum ordinacionibus rata promissione firmaret. Vos autem e diverso me cotidie flagellatis, cotidie acres verberum plagas infligitis, et qui audire non meretur linguam gravem, de sacris manibus suscipit disciplinam. Nempe dum hoc sollicite ipse considero, saepe intra secretum mei pectoris hec me cum tacitus verba revolvo. Hoc mihi, inquam, facit dominus meus, quod Heliae fecisse legitur omnipotens Deus: Vade, inquit, in Sarepta Sydoniorum; ibi praecepi mulieri viduae ut pascat te. Quae videlicet vidua postquam prophetam ex divina iussione suscepit, felicem se et domum suam fore tanti hospitis contubernio iudicavit. Cui tamen dum sedula famulatur, dum devotis ministrat obsequiis, eius filius repentina morte corripitur, et per quem suum sperabat filium diu in hac vita florere, eum iam coepit velut auctorem mortis impetere dicens: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum? Ecce, clementissime domine, caetera monasteria sub alis misericordiae vestrae inlaesa persistunt et cum securitate et immunitate Deo deserviunt. Hoc autem solum ex quo me in illud ingredi praecepistis, tot patet invasionibus et rapinis obnoxium, ut nisi mens vestra vel nunc flectatur ad misericordiam, iam videatur funditus desolatum. Sic itaque domus Dei per me videtur in infima deici, per quem sperabatur Deo vobis cooperante caelotenus exaltari. Quapropter, gloriosissime domine, fusis lacrimis ad vestigia vestra corruo, sanctae viscera pietatis imploro, ut secundum gravitatis vestrae prudenciam iam memineritis retinere flagellum, iam ponatis tot persecucionibus modum dicente Domino per prophetam: Dum conturbatus fueris, in ira misericordiae memor eris. Nec gravetis sanctum locum adhuc auferendo pecuniam, quem tantam aecclesiasticarum rerum nostis iam pertulisse iacturam. 8 Domno G. religioso presbytero arcae que Sethim cymiarcha, Petrus ultimus monachorum servus ferventissimae devotionis obsequium. Non ignoras, dilectissime, quia et olim a Geboardo archiepiscopo et nuper ab hoc novo, qui zelo divini spiritus constitutus est, necnon et a plerisque Ravennae civibus sepe multum que rogatus tandem consensi, et heremum deserens spe lucrandi animas urbem habitaturus adveni. Sed cum praedictum virum cernerem, non dicam ad quod missus, sed quod permissus fuerat agere, populum quoque non in me caritatis zelum, non in se studium proprie salutis habere paenituit, fateor, quia dum vanitatibus hominum credidi, a divinae voluntatis linea licet sero perspicue tamen me oberrasse cognovi, et dum congestorum aviditate piscium vivarium petii, raros saltim, quos per diffusa marium fluenta claudere consueveram, frustratus amisi. Interea tamen quodam fruebar consolationis auxilio, quia videlicet etsi in lucrandis animabus me exercere non poteram, molestissimum tamen pondus popularis reverentiae non ferebam. Utrumque nimirum in statera mentis meae aequa pene lance pendebat et sterilitatis infortunium cum negatae venerationis lucro laetus recompensabam. Est enim revera popularis favor inperfectis non mediocriter noxius, quia vel in se delectatos in vanae gloriae voraginem deicit vel etiam resistentes receptae mercedis terrore transfigit. Cum autem cuiusdam occasione festivitatis nonnullis religiosis invitantibus viris vehiculum que mittentibus ad Urbinatem provinciam repedassem, tantus me inundantium fratrum monachorum videlicet atque saecularium fluctus obsorbuit, quod nequaquam me ad tutissimi portus sinum retorquere vela permisit, et velut in ipso marmore per circuitum arenarum mihi agger opponitur, dum ne alio progrediar, importuna me tot fratrum karitas optestatur. Sed, ut opinor, idcirco me omnipotens Deus illic permisit accedere, ubi non decreverat permanere, quatinus dum praeruptos saxorum scopulos cernerem, rarioris segetis arvum non omnino despicabile ac per hoc insulcabile deputarem. Et dum petrosus ager attenditur, in comparatione eius trigesimi fructus terra fecundissimus novalis Affricae iudicetur. Anxiabar denique prius, ubi possem uberiores animarum fructus acquirere et zelo proximorum ductus diversas Ytaliae regiones curioso mentis lumine perlustrabam, dum que revocare alios ambiebam ad rectitudinis statum, ipse paulo minus potui vagationis incurrere nevum. Nunc autem, ut ita dixerim, quasi saburra quaedam lembum mentis meae praeponderat, immo velut anchora affixa solo triplici perseverantiae fune coartat. Unus solummodo scrupulus mihi adhuc molestiam ingerit, qui me, karissime pater, consilii tui manum flagitare compellit. Qui videlicet scrupulus, si tuae responsionis indice a mentis meae pede succutitur, non ambigo per Dei misericordiam, quin postmodum recto firmus itinere gradiatur. Respondeat ergo mihi prudentia tua, quid mihi utilius sit: utrum illic habitare, ubi et animarum fructus acquiritur et devota mihi populi reverentia exhibetur, an illic potius, ubi sine fructu pariter et honore consistam? Quorum mihi utrumlibet periculosum videtur, et dum alterum metuo, alterum quoque nichilominus e diversa fronte formido. Nam si infructuosus vixero, evangelicam mihi securim ad radicem arboris positam expavesco, de qua videlicet arbore veritas terribiliter intonat dicens: Succide, inquit, illam, ut quid etiam terram occupat? Si autem dum fructus acquiritur, mihi iam honor exhibetur, illam repulsionis sententiam vix effugio, qua dicitur: Amen dico vobis, recepistis mercedem vestram. Haec est igitur questio, quam a te solvi desidero, hoc solum est, propter quod tibi scribere cuncta superius comprehensa disposui. Sed quia iniuncto aecclesiastici prioratus officio te occupatum novi et rescribenti forsitan ocium non facile poteris reperire, super hoc kapitulo ego ipse interim scribo, quod sentio, nimirum non ut magistrum discipulus doceam, sed utrum mei intellectus sententia tenenda sit discam, prudentiae scilicet tuae optione servata, ut vel abnuendum proprio stilo coerceas vel probandum gravissima tui iudicii auctoritate constituas. Cuncta sane divinarum scripturarum eloquia ad nil aliud nisi ad animarum salutem crebris sunt voluminibus exarata. Quicquid enim in his praecipitur, quicquid prohibetur, totum proculdubio ad provectum fit animarum Paulo attestante, qui ait: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Si ergo propter scripturae minas sic impensus honor aufugitur, ut animarum quoque utilitas neglegatur, patet profecto, quia intentio, pro qua scriptura servari debuit, non tenetur. Si enim ad hunc finem omnis sacra scriptura refertur, ut per eam salus animae requiratur, dum fugientes honorem animarum lucra postponimus, id potissimum, propter quod scriptura facta est, non servamus. Et perverso modo dum optemperare sacris voluminibus nitimur, contra haec eadem sacra volumina decertamus. Qui enim dicit: ne recumbas in primo loco, ipse praecipit dicens: qui audit dicat: Veni. Et qui prohibet: ne vocemini magistri, ipse iubet discipulis: Ite, docete omnes gentes. Oportet ergo, ut dum animarum fructus exquiritur, non humana laus, non popularis favor, non aliqua honoris reverentia mentis intentione quaeratur. Quod si ultro oblatus honor nolentibus nobis ingeritur, necessarium est, ut in pavimento cordis sub districto disciplinae pede calcetur et velut venenatus serpens in ipso suggestionis capite ictum sentiat, ne nos, quod absit, in extremo bonae operationis calcaneum mordere praesumat. Nec tamen ob id est animarum utilitas deserenda, sed ut revera strenui bellatores, dum nosmetipsos humilitatis clypeo ab iniecto elationis telo protegimus, proximos nostros ad fortiter agendum sanctae exhortationis vocibus excitemus. Verumtamen sic proximos prudentiae nostrae clypeus protegat, ne hostis post tergum latitans occultum ex insidiis vulnus infligat. Sic contra nostrum dimicemus adversarium, ut commilitonibus etiam nostris provideamus auxilium. Sic circa commilitones fraterna karitas vigilet, ne proprium latus gladiis hostilibus nudet. Sic sic nimirum duplex nobis merces acquiritur, dum ex ipso caritatis officio, quod pie proximis nostris impendimus, bellicus labor oritur, quem repugnando vincamus. Sed ne argumentationi potius quam solidae veritati videamur insistere, hoc quod proposuimus per sacrae scripturae, non pigeat exempla monstrare. Ioseph quippe vir sanctus ut periculosam populi sublevaret esuriem, secundam post regem suscipere non abnegat dignitatem, et qui prius angusti carceris fuerat cultor, iam totius Aegypti factus est dominator. Unde et fratres eius ad Iacob alacres dicunt: Ioseph filius tuus vivit et ipse dominatur in tota terra Aegypti. Moyses qui dudum cognati gregem in deserto humiliter pavit, ut melioris postmodum gregis dux fieret, totius Israelitici populi obsequium non refugit, qui nimirum ad tanti honoris culmen perductus est, ut omnis illa Hebreorum multitudo ad iussionis eius se verba suspenderet eius que legibus supplex optemperaret. Uterque tamen quantae mansuetudinis in ipsa sublimitate perstiterit, indubitanter agnoscitur, dum et alter se agnoscendum peregrinis fratribus, cum latere potuisset, ultroneus offerat, alter suam humilitatem velut alienam humiliter pandat: Erat, inquit, Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra. Iosue quoque qui Moysi minister extiterat, eo moriente suscipere regiminis officium non recusat. Qui nimirum, si pro humilitate servanda principatus iura contempneret, numerosis regibus, quos peremit, perimendam populi multitudinem cunctorum reus exponeret, et dum sibi caveret, iactantiae casum fratrum neglegeret vitae periculum. Quid dicam Samuhel, qui, quamdiu non est ab ipso populo ex principatus arce deiectus, et excelsus videbatur in publico et humilis erat in occulto. Qui videlicet suscaepti regiminis locum adeo invitus deseruit, ut maioribus natu ex Israel sibi regem petentibus de eo protinus scriptura dicat: Displicuit sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent: Da nobis regem ut iudicet nos. Quid referam Heliam, quid Heliseum, qui, ut proximis potuissent sua praedicatione proficere, nequaquam veriti sunt et multis coruscare miraculis et ipsis regibus omni que populo venerabiles apparere? Et ut iam praetermissis tot veteris testamenti patribus ad evangelium transeam, numquid praecursor Domini vitare penitus honoris reverentiam potuit, qui se Christum non esse turbis ipsum esse credentibus vix negando suasit? Numquid Petro popularis reverentiae favor defuit, qui tot languidos superfusa solummodo sui corporis umbra sanavit? Numquid Paulo non est honor exhibitus, quandoquidem in Listris mox ut debilis pedibus eo praecipiente surrexit, protinus omnis turba in eius laudem stupefacta clamavit: Dii, inquiunt, similes facti hominibus descenderunt ad nos? Unde sicut paulo post subditur: Sacerdos Iovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante ianuas offerens cum populis volebat sacrificare. Sed quam inflexibilis ille in suae humilitatis arce perstiterit, manifestat ipse et Barnabas, cum scissis prae tristitia tunicis dicunt: Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines. An et dilectus Domini Iohannes evangelista penitus evadere honoris reverentiam potuit, qui universum populum virorum ac mulierum cum ymnis et laudibus occurrentem sibi, dum ab exilio reverteretur, invenit? Cui etiam illud singulare Christi praeconium non praesumptionis vitio sed nimiae devotionis desiderio cantabatur: Benedictus, aiunt, qui venit in nomine Domini. An et Andreas apostolus populi obsequio caruisse credendus est, quem in cruce pendentem dum Achaici tumultuarentur eripere ipsum quoque provintiae praesidem conati sunt trucidare? Et ut ex ipso sanctorum omnium capite allegatio nostra firmius roboretur, redemptorem nostrum Iudei regem voluerunt constituere, nisi ille montis aufugium petiisset. Si ergo mediator Dei et hominum ad exhibendum solius humilitatis exemplum sic hominum reverentiam voluisset abicere, ut nec miraculorum virtutes ostenderet neque praedicationis verba proferret, humano generi in peccatis mortuo quid rogo salutis, quid utilitatis impenderet? Sed idcirco voluit reverendus et mirabilis apparere, ut mirantium ad se corda converteret, conversos autem per viam, qua gradiebatur, ad patriam revocaret. Cur ergo magnopere timeamus hominum reverentiam, qua et nostra se virtus exerceat et exhibentium devotioni fructus accrescat? Quae videlicet si quando ante mentis nostrae ianuam vanae gloriae vento submurmurat, scutum protinus humilitatis opponitur, et quo valentior ictus impingitur, eo nobis locupletius peracta victoria praemium cumulatur. Porro autem nisi aliquo modo venerabilis auditoribus persona praedicantis appareat, non admissus praedicationis sermo apud eorum animum non laborat. Nam si loquentis persona despicitur, restat, ut et ipsa locutio apud audientes despicabilis iudicetur. Neque enim laborare apud eos poterat Paulus, qui eum despiciebant dicentes: Epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis. Apud eos autem multum profecerat, quibus gratias referendo dicebat: Sicut angelum Dei excepistis me. Testimonium enim vobis perhibeo quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis michi. Numquid apostolus despectui volebat haberi, unde conqueritur? Numquid sedulitatis obsequium devitabat, unde gratificatur? Sed utrumque non propter se. Non enim quaerebat quae sua erant, sed quae alterius. Idcirco nempe volebat a discipulis coli, ut attente etiam posset audiri, idcirco recusabat ab auditoribus despici, quia metuebat simul et in sermone contempni. Hinc est enim, quod Thessalonicensibus ait: Rogamus autem vos, fratres, cum noveritis eos, qui laborant in vos et praesunt vobis in Domino et commonent vos, ut abundantius habeatis illos in caritate propter opus illorum. Hinc est, quod de Epafrodito ad Philippenses dicit: Excipite, inquit, illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote. Si ergo apostolus reverentiam fugiendam omnino decerneret, dum auditoribus praecipit, ut doctori suo honorem exhibeant, suadet profecto, ut eum de suis finibus honore persequentes expellant. Sed hoc monere videtur praedicator egregius, ut discretus vir et honorem sibi delatum exterius pro fratrum utilitate suscipiat et eundem honorem intrinsecus pro sua humilitate contempnat, quatinus undique circumspectus sic illorum saluti provideat, ut ipse tamen elationis vitio non succumbat. Neque enim ut nos valeamus ab huiusmodi vitio tutiores existere, idcirco debemus fratribus nostris praedicationis auxilium denegare, cum Moyses dicat: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum, fecerunt sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam aut, si non facias, dele me de libro tuo quem scripsisti. Qua ergo conscientia possumus privato amori fratrum lucra postponere, cum iste non dubitet pro salute proximorum de libro divinae memoriae funditus deperire? Dehinc etiam Paulus dicit: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae. Cum igitur sancti viri, ut fratribus consulant, etiam animarum suarum periculum subire non metuunt, quid aliud faciunt, quam exemplum sui capitis imitantur? Qui videlicet pro ovibus suis animam suam posuit, et ut nos a morte redimeret, mortis perferre suplicia non expavit. Absit ergo, ut propter honorem, qui nobis impenditur, debeamus fratribus nostris aedificationis verba subtrahere, sed propter eorum salutem ipsum acquiescamus honorem aequanimiter tolerare. Haec autem, venerabilis pater, dixerim, non ut pertinaciter proprii intellectus arbitrium sequar aut haec affirmare praesumam, sed ut tu secundum ingenium tibi divinitus datum vel si se res aliter habet insinues, vel quae dicta sunt, gravissima tui iudicii auctoritate confirmes. Saluta quaeso ex mea parte karissimum mihi patrem et magistrum meum Mainfredum presbyterum et dilectissimum fratrem meum Gerardum de Blanca. Reddat illis omnipotens Deus omnia bona, quae mihi fecerunt pro amore eius. 9 Petro karissimo fratri, Petrus salutem. Quaeris a me, dilectissime fili, quid sibi velit, quod in homelia divitis beatus Gregorius ait: Nonnulli putant praecepta veteris testamenti districtiora esse quam novi, sed hii nimirum inprovida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur. Ibi res iniuste sublata restitutione quadrupli punitur. Hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse. Quibus utique verbis doctor insignis hoc dumtaxat approbare nititur quia, si dives ille in veteri testamento fuisset inventus, tartareis poenis nullatenus esset addictus. Iuxta hanc ergo assertionem idcirco periit, quia sub nova gratia constitutus evangelium servare contempsit. Sed e diverso tu moveris et dicis: Quomodo iam tunc novum testamentum illuxisse dicatur, cum Christus necdum in cruce suspensus necdum per resurrectionis et ascensionis gloriam fuerat sublimatus? Immo ipsum evangelium, quod servari praecipitur, necdum erat in orbem terrarum per apostolorum ora diffusum. Postremo nec Spiritus sanctus hominum corda repleverat, qui ad mandata servanda vires mentibus amministrat. Unde scriptum est: Spiritus nondum erat datus, quia Iesus necdum fuerat glorificatus. Huic questioni salva doctorum reverentia quod nunc occurrit, breviter respondemus. Dicit in evangelio Dominus: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Iohannes autem praecipit: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat. Sicut autem duo sub hac sententia sunt mandata Iohannis, ita duo peccata sunt divitis. Iste siquidem dicit: Qui habet duas tunicas, det non habenti, ille induebatur purpura et bisso. Iste subiungit: Qui habet escas, similiter faciat, ille epulabatur cotidie splendide, sed in utroque durus et inhumanus extitisse convincitur, dum et nudum Lazarum canes lingerent, nec vestiret et cupienti satiari de micis, quae cadebant de mensa, victum sibi funditus denegaret. Magna res, non mirum, si longum habet initium. Novum itaque testamentum saltim, quantum ad hanc pertinet humanitatem, iam erat coeptum, etsi nondum undique esset ad perfectionem usque perductum. Ergo datur intellegi, quia dives iste tempore Iohannis fuit, sed eius mandatis optemperare contempsit. De quo videlicet tempore salvator ait: A tempore Iohannis baptistae regnum caelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Ex quo ergo tempore regnum caelorum vim dicitur pati, perspicuum est, quia iam et legi succedit evangelium, et post vetus novum coruscare merito creditur testamentum. Iure ergo dives iste cum reprobis est damnatus in tartarum, quia cum electis noluit regno vim inferre caelorum. Si quis autem nobis illud obiciat, quod diviti Abraham dixit: Habent Moysen et prophetas: audiant illos, non enim, ait, habent Christum, habent Iohannem, sed habent, inquit, Moysen et prophetas, hoc ipsum pro nobis facit. Nam cum Iohannes non modo propheta sit sed et plusquam propheta, quicquid ad Iohannem mittitur, ad prophetam proculdubio destinatur, praesertim cum et sententia ista Iohannis ab anteriorum prophetarum non discordet oraculis. Apud ipsos enim sepe tale quid invenitur: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagos que induc in domum tuam, cum videris nudum, operi eum. Moyses etiam dicit: Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris, quem ut meipsum audietis. Et ipse Dominus ait: Si crederetis Moysi, crederetis utique et michi, de me enim ille scripsit. Qui ergo ad Moysen mittuntur atque prophetas, ad Iohannem utique destinantur et Christum. Quod autem rursus inquiris, quid sit, quod in alia praefati doctoris homelia reperitur, vitium curiositatis. Quod ille obscure posuit, studio brevitatis beati Augustini verbis ex nodo me huius expediam questionis. Ait enim, dum beati apostoli Iohannis exponit epistolam, desiderium oculorum dicit omnem curiositatem. Iam quam late patet curiositas ipsa: in spectaculis, in theatris, in sacramentis diaboli, in magicis artibus, in maleficiis ipsa est curiositas. Aliquando temptat servos Dei, ut velint quasi miraculum facere, temptare utrum exaudiat illos Deus. In miraculis curiositas est, hoc desiderium non est a Patre. Solutis igitur questionibus beneficii peto vicem, ut sanctae orationis tuae merear portionem. Aucto quippe faenore mercedis talio redhibetur, si peccatoris oboedientia sancti viri precibus compensetur. 10 Dilectissimo fratri G., Petrus perpetuam karitatem in Christo. Miror, dilectissime frater, cur ad heremum, sicut promiseras, non venisti, immo quod me cum non per nuntium, sed per sponsionem propriae fidei pepigeras, non implesti. Dic, rogo, quid te ab heremi austeritate deterruit? Cur animum bellatoris Christi terror degener occupavit? Numquid vini sapor, muliebri blandicia rigidum militem intra domus claustra retinuit, et iam galeatum, iam armis accinctum, iam magna spirantem, exire ad proelium non permisit? Sed heu quis pudor mentem mollis viri huius invadet, quis verecundiae rubor eius ora perfundet, cum viderit alios opimis onustos spoliis victores de bello reverti et copiosis ditatos praemiis post triumphum cum tanta gloria coronari: Quanti huic constabit modicum vinum, qui sibi tot votis optabit hausisse venenum? Audi, quid sapiens Salomon dicat: Cui veh, cui patri veh, cui rixe, cui fovee, cui sine causa vulnera, cui suffusio oculorum? Nonne his, qui morantur in vino et student calicibus epotandis? Nam si his, qui in vino morantur, veh, quae nimirum lamentationis est vox, intentatur, aquam pro Dei amore bibentibus gaudium absque ulla dubietate promittitur. Ubi adhuc apte subiungitur: Non intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet. Neque nos idcirco ista de praedicto liquore dicimus, ut creaturam Dei, quae utique bona est, obfuscare tentemus, sed ideo vinum, carnes, coniugia et multa his similia monachis postponenda perpendimus, ut abstinendo a creaturis creatori arctius placeamus. Sed qui aquam odis, ipsa te aqua velut vivae vocis invectione conveniat et ingratum te suis esse beneficiis propriae assertionis allegatione convincat. Age, inquit, bone vir, cur me elato supercilio despicis, cur me excreando stomachando rugosa fronte fastidis, cur me tantopere a tua societate repellis? Si id de te mereor, non resisto, non conqueror, siquidem iuste hanc a te contumeliam patior. Verumtamen responde mihi, quid ego tibi umquam mali feci, immo quid boni non contuli? Ego nimirum te per virtutem sancti Spiritus, qui me consecraverat, de servo diaboli fieri feci filium Dei. Ego te de possessore gehennae produxi regni caelestis haeredem, de colono inferni civem reddidi paradysi, de tenebrosa stipula ignis aeterni novae gratiae lumen exhibui. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. De vase irae composui vas misericordiae. Ego te vetustae damnationis tunicam exui et novi hominis luce vestivi. Ego te vinculo antiquae praevaricationis absolvi et per me regeneratum divinae adoptionis filiis aggregavi. Ipse mihi testis es, quia cum septem originalibus viciis in meum gremium descendisti, et mox purificatus et nitidus absque ulla prorsus peccati contagione prodisti. Ego te sordidum foetidum que reperiens non dubitavi, animam simul et corpus abluere, et tu me nunc dedignaris, saltem labiis adhibere. Ego te divinis fatio nunc interesse conviviis, et tu me ab humanis non erubescis proicere mensis. Esto sic eat, caeteris rebus sua iura serventur, mihi soli ut mereor, proprii honoris privilegium subtrahatur, videlicet quia caeteris elementis sum iunior tempore, idcirco forsitan omnibus esse debeo inferior dignitate? Sed interroga, obsecro, Moysen, perquire in mundi principio, quod sibi elementorum ad habitandum Spiritus sanctus elegerit. Numquid terram, numquid aerem, numquid ignem? Plane, nisi mentior, ilico respondebit: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Et ut iam de spiritalibus sileam, ego tibi corpus et vestimenta et cuncta quibus uteris abluo, ego tibi arva ad proferendas fruges irrigare non cesso, ego navigiis iter praebeo, cuncta terrae animantia recreo, poma quoque et olera, quibus vesceris, ad incrementa perduco. Taceo volucres, praetereo pisces, qui cotidie per mea regna nascuntur, et mei laris se vernulas confiteri nullatenus erubescunt. Ipse denique vites, quas me contempto insana concupiscentia diligis, nisi meo adiutorio radicitus coalescerent, protinus arefactae ignem potius pascerent, quam inundantibus poculis bibulorum ventres ingurgitarent. Sed cur ego in brevibus immoror? Quandoquidem et ipsa terrae moles, ubi visibilia quaeque nascuntur, adiuncto mihi consortio aeris meis sustentaculis velut suppositis quibusdam basibus, ut consistere possit, innititur, mea virtute fulcitur. Sed dum terram sustineo, nequaquam imis contenta meae ditioni etiam caeli culmen usurpo. Sicut in Genesi legitur: Divisit quoque Deus aquas, quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum. Totam quippe terram caelestis ignis exureret, nisi noster mador incendii vires assidue temperaret. At fortasse, quia liquidam cernis carere viribus, invalidam credis? Sed si vobis mea fortitudo deesset, quis rogo, ad terendas fruges gravia molarum saxa rotaret? Non est ergo virtus contempnenda liquoris, quae tam facile movet duriciam lapidis, et ut non ignores mirandam naturae meae potentiam, ipse ignis, qui mihi etiam iuxta dialecticorum dicta contrarius cernitur, ex me certe depromitur, ex meis visceribus procreatur. Nam si christallum, quod absque ulla quaestione obdurescit ex glacie, radio solis opponitur, nulli dubium quin ex eo ignis protinus oriatur. Lapides quoque, qui ad faciendam calcem in camino decocti sunt, si post quamlibet longum tempus ego tetigero, fumigare simul et ardere protinus videas, et qui eatenus erant frigidi, post nostri tactus imperium ad calorem pristinum sunt redacti. Quaero abs te, si nosti, quid est, quia in plerisque fluminibus crescente vel surgente luna me videas in altum crescere, deficiente vero eadem luna cessare? Quid est etiam, si didiceris, quod fontes in hieme cum omnia pene algore rigescunt, me tepidam et fumantem aestivo autem tempore frigidam reddunt? An fortasse philosophorum vanitatibus credis, qui tunc apud antipodes esse opinantur aestatem, cum apud superos sol recedens faciat hiemem? Sed si diligenter attendis, hoc omnino falsum et solidae veritati reperitur esse contrarium. Haec igitur apud te studiose perquire, et cum ad liquidum enodare non poteris, profundissimam naturae meae vim impenetrabilem esse decerne. Sed dum brevitatis studio maiestatis meae iura succincte transcurro, nolo te lateat, quia et in liberalium artium studiis non mediocrem primatum teneo. Quandoquidem ad discernenda horarum spacia, ad comparandum solis orbem cum spera caeli, ad dimensionem zodiaci cunctorum que signorum, ad discernendos planetarum circulos, ad dimensiones terrarum cum caeli partibus comparandas, dum geometra vel astrologus componere satagunt horologium, ad nostrum recurrunt protinus elementum. Iam vero de musica cur aliquid referam, cum ipso suo nomine nostris se legibus subditam, ex nostro principio testetur exortam? Nam si musa greco vocabulo dicitur aqua, profecto musica nostri nominis titulo cernitur insignita. Nec etiam ipse auctor Phytagoras a nostra assertione discordat, qui videlicet, ut huius disciplinae reperiret viam, accetabula quaedam ad aquarum mensuram studiose composuit, et sic omnem armonicae facultatis peritiam me duce me praeside tandem voti compos efficaciter adinvenit, hodieque etiam quicquid in hydraulicis, quicquid in organis suaviter modulatur, mea nihilominus virtute fulcitur. Et ut iam excellentissimum meae dignitatis privilegium pandam, suspenso in cruce Domino ex ipso creatoris mei latere prodii et omnem terrarum orbem totum que aerem sociato mihi preciosissimo eius sanguine consecravi. Hinc est enim, quod Iohannes apostolus ait: Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus, et paulo post subdit: Tres sunt, qui testimonium dant: spiritus, aqua et sanguis. Iam vero si cuncta superius comprehensa diligenter attendas, reliqua omnia meae ditioni subiecta elementa consideras. Sed dum praeconia meae laudis enumero, quid sim, quid valeam, melius forsitan doceo, si te ad temetipsum reduco, quatenus dum mea in te dominari iura perspexeris, de reliquis etiam meis viribus dubitare non possis. Igitur non ignoras, quia ex quattuor elementis ipse consistis, sed dum eorum tria per reliqua corporis membra subsidant, omnipotens creator mihi excellentiorem dignitatem et velut quandam principatus arcem inter alia contulit, dum me in ipso capite sedem habere constituit. Nam dum constet, quoniam flegma ex aquae humore gignitur, flegma autem in capite sit, nulli dubium, quin thronus aquae in capite praesidere videatur. Unde mirum satis, quod liquidus humor tanto magisterio in superiori parte suspenditur, ut ad inferiora minime dilabatur, excepto per arterias cerebri leniter defluat, et spiramen oris, unde valeat egredi, velut ostium petat. In quo nimirum perspicue superbia vestra retunditur, quae dum extrinsecus positam dedignatur haurire, assidue tamen cogitur me intra oris septa versare, et, ut ita loquar, me me cum fugis, dum quocumque te verteris, sine me esse non possis. Nam sicut aquimolum nequaquam potest sine gurgitis inundantia frumenta permolere, ita me necesse est inter utrumque humani oris molas sine intermissione decurrere, ut sua possit verba loquens lingua formare. Si ergo in omnibus his meo adiutorio indiges, mea opera necessario uteris, cur in solo poculo meum habere contubernium dedignaris? Redi ergo ad me, fugitive, revertere, vir ingrate, et cui tuae es per omnia salutis obnoxius, ne videaris habere fastidio nauseatus. At forsitan inquies, doleo caput, langueo stomachum. Haec sunt emplasta mollium, haec palliatio carnaliter viventium monachorum. Satis macra haec cernitur excusatio, cum aegrotos et aqua refoveat, et vinum frequenter occidat. Numquid enim praecursor Domini aliquando aegrotus elanguit, qui vinum et siceram numquam bibit? Numquid Iacobus Alphei medicos quaesisse legitur, qui istos liquores ex utero matris ignorasse perhibetur? Iam vero ut a saeculi origine repetamus, mundus hic usque ad sexcentesimum tertium Noe annum vinum prorsus ignorasse cognoscitur, cum per tot curricula temporum obisse quidem, sed nullus hominum aegrotasse legatur. Sed cum in Genesi dicitur: Coepit Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam, velut in laudem aquae protinus additur: Bibens que vinum inebriatus est et nudatus est in tabernaculo suo. Ac si perspicue diceretur, quem diu aqua vestitum sine confusione continuit, huius repente vinum verenda nudavit. Cui sententiae bene etiam Salomon concinit dicens: Vinum, inquit, apostatare facit etiam sapientes. Loth quoque, qui et inter Sodomitas in castitate vixit, in monte postmodum percepto vino cum utraque filia nesciendo concubuit, et pudoris munditiam vinum in solitudine una nocte suasit amittere, quem diu inter tot adulteros ipsa non potuit Sodoma violare. Sic que factum est, ut Loth, qui eatenus in cunctis extiterat iustus, iam in hac una re perverso iure Moab et Amon unus idem que fieret pater et avus. Unde non incongrue Salomon: Luxuriosa, inquit, res vinum et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur, non erit sapiens. Ad haec respondet languidus noster: Sed apostolus, inquit, suo discipulo praecepit dicens: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. Utinam, frater, sic memoriter teneremus reliquas sacrae scripturae sententias, quae ieiunium praedicant, sicut hanc unam, quae rigorem abstinentiae ex discretione relaxat. Quare non sic reminiscimur, quod idem Paulus alibi dicit: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria? Cur non ita recolimus, quod Ysayas ait: Ve, qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem? Quare non similiter recordamur illud, quod Salomon ait: Noli, inquit, regibus, o Lamuhel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas, ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam filiorum pauperum? Sed et istud Pauli, quod mihi tam libenter obicis, et alia huic similia, qua discretionis arte praecipiat, ipse alibi perspicue manifestat, cum dicit: Hoc, inquit, secundum indulgentiam, non secundum imperium dico. Enimvero in his, quae secundum indulgentiam permittuntur, magis placet saepe discipulus, si iussionem humiliter praeterit, quam si promptus obedit. Quod facile perpenditur, si quod Hieremias narrat, ad memoriam reducatur. Ait enim: Verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens: Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exaedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. Ecce praeceptum divinitus datum, ubi etiam paulo post subditur: Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos: Bibite vinum. Ecce quod Deo auctore praecipitur, quod prophetae ministerio denuntiatur, nequaquam cognoscitur fuisse completum. Sequitur enim scriptura et dicit: Qui responderunt: Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: Non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum. Sed numquid in hac reluctatione Deus offenditur? Numquid hoc illis ad inoboedientiam reputatur? Sed audi, quid illis postmodum divina vox dicat: Pro eo, quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius, propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus. O felix inoboedientia, quae tanti iudicis digna fuit habere praeconium, quae divini obsequii perpetuum meruit famulatum. Felix, inquam, inoboedientia, quae non animadversionis iudicium sensit, sed divinae remunerationis praemium reportavit. Libet autem mihi, dilectissime, huiusmodi familiaritatis sermonibus diu te cum servata gravitate colludere, sed, ut ipse scis, non licet in brevi nisi breviter disputare; verumtamen adhuc exhortor, adhuc obsecro: Segnes rumpe moras, torporis frange catenas. Non te vibrantia hostium iacula terreant, non te domesticae persuasionis blandimenta resolvant, non te vehemens tubarum clangor exanimet, non te densa telorum silva intra cubiculi secreta retentet. Iamiam insignis bellator deposito omni terrore congredere et in medios hostium cuneos velut emissum caelitus fulgur irrumpe. Corripe arma viriliter et sublato Christi vexillo ubi constipatior cernitur acies fervidus irrue; festina gladiis quaeque proxima caedere, memento que semper temetipsum undique circumacto fidei clipeo custodire, et ne cor tuum de infligendis vulneribus formido concutiat, audi, quid tibi sapientia Salomonis attestatione promittat: Ne, inquit, paveas repentino terrore irruentes tibi potentias impiorum, Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris. Sed ne quis me hoc congrediendi genus nova proprii sensus adinventione fingere asserat, notet, quid instructor sacrae militiae Paulus dicat: Ego autem sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans. Et iterum: Induite, inquit, vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus, deinde subiungit: Propterea accipite armaturam Dei. Sed quibus tanto studio corripere arma suadet, quae etiam huiusmodi arma sint, evidenter enumeret: State, inquit, succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica iustitiae et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere, et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Hoc videlicet bellum nequaquam et Salomon ignoraverat, cum dicebat: En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Sed qui gladios, quibus adversarii confodiantur, enumerat, etiam clipeos, quibus nos muniamur, exequitur, cum paulo post sponsi voce ad sponsam dicitur: Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis, mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Qui autem hii clipei intellegi debeant, idem Salomon in Proverbiis manifeste declarat cum dicit: Omnis sermo Dei ignitus clipeus est sperantibus in se. Diu est, dilectissime frater, quod tibi loqui aridis desiderii mei faucibus sitii, nunc accepta occasione dum vinum a mensa monachorum reppuli, uberibus me sermonum rivulis satiavi. 11 Domno Petro sacri palacii cancellario, Petrus crucis Christi servorum famulus ferventissimae devocionis obsequium. Dilectissime, cum non ignorem, quod hoc tempore Romae sit, nec non et frequenter audiam, qui sis, ad hoc unum mente recurro, quia qui valet candens lilium inter spinarum densa producere, ipse eciam te talem voluit Romanis artibus exhibere. Quapropter noveris proculdubio, quia caritatem tuam habere desidero, et speciali te cum familiaritate et unanimi concordiae vinculo te cum connecti non mediocriter concupisco. Neque enim huic meo desiderio locorum valet obesse longinquitas. Nam et ipsum mei capitis oculum non video, per quem video, utilitate tamen ministerii eius nichilominus fruor, et quia oculus mihi in proferendis exempli verbis occurrit, tu mihi in hac parte sis oculus, tu sis magister, quatinus per te mihi liceat cernere, si quidquam apud aures beatissimi huius apostolici valeam laborare. Nisi enim ad rectitudinis statum sedes Romana redeat, certum est, quia totus mundus in suo lapsus errore perdurat. Et necesse est iam, ut eadem sit renovandae principium, quae nascentis humanae salutis extiterat fundamentum. Sed quia tantae prudenciae viro pauca sufficiunt, urbanitatem rusticitas non offendat, legenti rescribere rogo non pigeat. Per brevissimam vero huius stili membranulam prolixam mei pectoris intellege bibliothecam. 12 Iohanni reverentissimo episcopo, Petrus ultimus monachorum servus debitae veneracionis obsequium. Dilectissime, qui excelsum montem subire festinat, necesse est, ut ad eius verticem graduum interposicione conscendat. Quapropter ego, quia ad celsitudinis vestrae noticiam pervenire desidero, utpote aecclesiastico viro et super montem Syon divinitus elevato aecclesiasticum munusculum scalarum more praemitto, quia vero non vanae gloriae ostentacione, non corporalis commodi utilitate, vel mea ad vos opuscula dirigo, vel vestram gratiam requiro, illi melius satisfacio, quem de oculis cordium iudicare sine ulla dubietate cognosco. Propterea, dilectissime mihi pater et domine, vides ipse, quia cuncta temporalia fugiunt, quae in hoc mundo possidemus, diu nobis cum manere non possunt. Terreni honores et dignitates quasi fumus, quo alcius extolluntur, in nichilum redeunt, et mundana omnia ipso iam mundo ad finem delapso subsistere nullatenus possunt: Nos eciam, qui haec tanto desiderio incipimus, momentanee febre correpti subito cuncta deserimus, et tunc sine dubio discimus, nulla fuisse quae maxima credebamus. Sola opera nostra sive bona sive mala non pereunt, sed in districto examine tremendi iudicis ventilanda servantur. Tu ergo, dilectissime, intra conscienciam tuam revertere, et dum licet, quid tante maiestati respondere debeas, sollicitus meditare. Pensa, quis te cum racionem positurus veniat, quam multiplicem fructum pro tam ampla villicacione tua requirat. Scias denique proculdubio, pater karissime, quia gratiam tuam et bonam voluntatem semper habere desidero et salutem tuam non solum animae sed eciam corporis medullitus concupisco. Quapropter de tuo michi servicio fiducialiter praecipe me que tibi libenter oboedire indubitanter agnosce. Ego itaque, quia munera terrena non habeo, despicabilia tibi opusculorum meorum dona transmitto, non ut per hoc defensionis tuae patrocinium quaeram, sed ut ad cordis tui cubiculum linguae meae vestigiis aditum pandam, non ut mihi prosit auxilium, sed ut meum tibi valeat prodesse consilium. Nonnulla quippe ab humilitate mea vobis sunt suggerenda non solum ad futuram, sed eciam ad praesentem vitam vobis maxime necessaria. Quorum videlicet partem in hac eciam epistola scriberem, si curiosum supervenientis oculum non timerem. Terminum igitur mihi post festum paschale praefigite et, ut ad vos veniam, vestrae sanctitatis auctoritate iubete. Peto eciam, si placet, ut quod latoris praesencium ore depromitur, efficaciter audiatur. 13 Domno Gregorio sanctissimo papae, Petrus peccator monachus debitae servitutis obsequium. Reverendissime domine, regi regum Christo gratias refero, quia qui de apostolica sede bona semper audire aridis desiderii mei faucibus sicio, largum praeconii vestri poculum multis iam propinantibus bibo. Qui videlicet haustus tanta suavitatis dulcedine mentis meae stomachum recreat, ut dum mens interius iubilat, lingua protinus in hanc vocem laudis erumpat: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Vere enim ipse, sicut scriptum est, mutat tempora et transfert regna. Vere, quod per prophetam suum multo ante praedixit, nunc teste mundo mirabiliter adimplevit: Quia dominatur excelsus in regno hominum, et cui voluerit, ipse dat illud. Laetentur ergo caeli et exultet terra, et antiquum sui iuris privilegium se recepisse sancta gratuletur aecclesia. Conteratur iam milleforme caput venenati serpentis, cesset commercium perversae negociacionis, nullam iam monetam falsarius Simon in aecclesia fabricet, nulla Giezi praesente providi doctoris absencia furtiva dona reportet. Iam columba revertatur ad archam et virentibus olivae foliis pacem nunciet redditam terris. Reparetur nunc aureum apostolorum saeculum, et praesidente vestra prudencia aecclesiastica refloreat disciplina. Reprimatur avaricia ad episcopales infulas anhelancium, evertantur cathedrae columbas vendencium nummulariorum. Verumtamen utrum ista, quae scribimus, mundo sperare sit licitum, primo Pensaurensis aecclesia bonae spei clarum dabit indicium. Nisi enim praedicta aecclesia de manu illius adulteri, incestuosi, periuri atque raptoris auferatur, omnis populorum spes, quae de reparacione mundi erecta fuerat, funditus enervatur. Omnes siquidem ad hunc finem oculos tendunt, omnes ad hanc unam vocem aures erigunt. Et si ille tot criminibus obvolutus ad episcopatus arcem restituitur, ab apostolica sede boni aliquid ulterius posse fieri, penitus denegatur. Tres equidem sunt, quae testimonium dabunt, Castellana sedes et Phanensis et Pensaurensis, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. In his tribus patenter ostenditur, quid spei de caetero relinquatur. Omnipotens Deus te, summe pater, ad conservanda aecclesiae suae iura custodiat, et populum suum non inmerito sub tanto pontifice gaudere permittat. 14 Domno venerandae sanctitatis episcopo, P peccator monachus salutem. Dilectissime, licet in itinere constitutus nequeam elimate quid scribere, reccius tamen iudico rem necessariam utcumque signare, quam penitus silencio praeterire. Quod igitur ore ad os frequenter ammonui, idipsum nunc apicibus replico, et ne reorum quorumlibet hominum te muneribus polluas, funditus interdico. Scriptum est enim: Immolans ex iniquo oblacio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannaciones iniustorum. Cur enim non veremur accipere, quae Deum novimus reprobare? Hinc iterum scriptum est: Dona iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblacionibus impiorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propiciabitur peccatis. Et alibi: Victimae impiorum abhominabiles Domino. Et psalmista: Non dabit Deo placacionem suam, nec precium redempcionis animae suae. Cur eciam illud ad memoriam non reducimus, quod Giezi perpetuae leprae scabredinem induit, dum oblata Naaman Syri munera concupivit? Sed ut caveatur exicium, aliud adhuc annectatur exemplum. Gerardus sane religiosus aecclesiae Florentinae canonicus nuper michi rettulit ista, quae narro. Hildeprandus comes Tusciae, qui dicebatur de Capuana, in tantum dives erat ac praepotens, ut gloriaretur se plures habere cortes atque castella, quam dies sint, qui numerantur in anno. Hic presbyterum quendam religiosum videlicet et honestum virum spiritalem sibi fecerat patrem, a quo et paenitenciam ex more percipiebat. De quo presbytero alius presbyter, Rainerius nomine, hanc visionem vidit, quod non parva vox sonuit, quae illum ascenderet, inclamavit: 'Petre', inquit, 'presbyter', sic enim si rite teneo vocabatur, 'ascende huc'. Haec autem vox tam magna fuisse dicitur, ut ad eius vehemenciam nonnulli de somno fuerint excitati. Ad huius vocis imperium presbyter ascendit in quoddam arduae celsitudinis promunctorium. Is autem, qui vocaverat, sanctus Benedictus esse videbatur. Post huius autem montis ascensum illico presbyter toto corpore sese comperit esse leprosum mox que prorumpens: 'Heu, heu', inquit, 'cur huius pestilenciae plaga me perdidit?' Cui beatus Benedictus: 'Diplois', ait, 'quam suscaepisti de helemosina comitis Hildeprandi'—nam idem Hildeprandus tunc nuper obierat—'haec tibi versa est in lepram; quamobrem redde transitoriam vestem, si vis perpetuae leprae vitare pruriginem. Haec enim odibilis ac perniciosa vestis tibi quidem ut conspicis nocuit, illi vero nil omnino profecit'. Ut quid ergo pravorum quorumlibet hominum munera quaerimus, cum eorum quaevis oblacio et illorum nequeat abholere contagia et nobis vertatur in lepram? Sed ut tocius visionis seriem prosequamur, continuo beatus Benedictus eum de monte deposuit atque ad subiecte convallis inferiora deduxit. Interea videt presbyter horrendum quemdam fluvium, tetrum, piceum, atque sulphureum, iuxta quem duce beato viro dum pergeret, vox de flumine sonuit eum que vocavit. Cum que protinus ille subsisteret et quis eum vocaverit inquisisset: 'Ego', inquit, 'sum infelicissimus ille comes Hildeprandus, cui paenitentiam licet infructuosam imponere consueveras'. Cui presbyter ait: 'Et quomodo tu comes Hildeprandus es, cum sis tam obesi et mutilati corporis ut non humanam speciem, sed taxi pocius habere videaris effigiem?' Cui comes: 'Tot', inquit, 'suppliciis atteror, tot novis et exquisitis cotidie poenis affligor, ut non mirum sit, quod corporis mei forma depereat, sed quod aliquatenus vel essencia ipsa subsistat. Tante scilicet crudelitatis fui, dum in corpore vixi, ut nunc sanctis omnibus odio habear, et ita me iusta eorum severitas unanimiter despicit, quod nullus illorum adhuc pro me apud divinam clemenciam intercessit'. Videbantur autem in praefato fluvio innumerabiles volucres quasi columbae varia plumarum diversitate conspersae ut hinc albi, illinc nigri discolor species videretur, omnes que velut mestae nimis ac lugubres quasi prae dolore rostra retorquebant ad pennulas. Inquisitus itaque comes quid illae volucres essent, respondit: 'Illae sunt', inquit, 'animae diversis in hoc gurgite purgatoriis deputatae, quae videlicet sicut non ex toto sunt albae, sed interfusa sparsim nigredine variatae, sic et ex parte iam purificatae, et ex parte sunt adhuc peccatis obnoxiae'. Nam quanto spaciosior albedo cernitur in varietate plumarum, tanto maior intellegitur facta abolicio peccatorum; in quantum vero nigredo remansisse conspicitur, in tantum adhuc peccatorum maculis asperguntur. Sed post multa presbyter inde procedens aspicit Lotharium comitem, qui iam ante non multum tempus obierat. Hic itaque pubetenus adhuc cruciabatur in gurgite, fere medius eminebat. Cum que presbyter eum qualiter erga se ageretur inquireret, respondit totum se sulphureis undis primo fuisse submersum, sed iam paulatim alleviari, ac de die in diem mitescere grave subplicium. 'Sed precor', ait 'dic domui meae, ut reddant possessionem beatae Mariae, quam abstuli, si forte merear ab his, in quibus teneor poenis absolvi'. De qua tamen aecclesia beatae Mariae loqueretur, presbyter non agnovit, et viventibus specialiter designare non potuit. Preterea presbyter in anteriora contendens vidit domum nimis horrendam atque terribilem, plures que ministros eiusdem domus aeque feroces, torvos, ac visu ipso formidabiles, qui nimirum hinc inde cum magna frequencia discurrentes anxiabantur, anhelabant, et nescio quid magnum velut egregium praestolantes hospitem praeparabant. Cum que praefatus presbyter quid hoc esset stupefactus inquireret, responsum est eos quarta feria proxime ventura comitem expectare Guidonem. Sicut enim copiosi deliciarum sumptus venturis praeparantur hospitibus, ita maligni spiritus misero homini non alias quam poenarum ac tormentorum epulas providebant. Presbyter itaque Rainerius post hanc visionem evigilavit, quod viderat recitavit. Comes quarta feria, sicut praedictum est, obiit. Ut ergo ad id, quod coepimus, revertamur, noli frater, noli patere muneribus; non omnibus quae praebentur, liber apud te pateat aditus, sed quaedam admittantur, ut in necessitatibus sublevent, quaedam repellantur, ne reatus alieni nos ponderibus gravent. Dum igitur oblata suscipimus, de offerencium meritis prius necesse est disputemus. Manus itaque nostra non omnia quae praebentur, indifferenter accipiat, et non id quod offertur, sed pocius a quo offertur, cauta prius examinacione discernat. Dicit scriptura: Si recte offeras et recte non dividas, peccasti. Et nos quod similiter est necessarium dicimus, quia si, quae offeruntur, accipias et offerentium merita non discernas, deterius deliquisti. Vis audire, quid mihi nuper de collato quodam munere contigit? Primarius quidam Rodulfus nomine potens satis et prudens apud suum monasterium mihi pallium reverenter optulit, quod triblathon iuxta sui generis speciem nuncupatur. Trium quippe colorum est et blathon pallium dicitur, unde triblathon pallium vocatur, quod trium cernitur esse colorum. Hoc itaque vir ille suppliciter offerens procidit, solo que prostratus me qua potuit humilitati cordis intencione rogavit: 'Defer', inquit, 'hoc munusculum, domine mi, sanctis fratribus tuis, a quibus utique nil aliud peto, nisi ut hoc solum apud divinam impetrare clemenciam studeant, quatenus a corde meo tenebrarum quas patitur, caliginem tollat. Amor enim seculi cor meum detinet obcecatum michi que tenebras ingerit, quas sanctis eorum oracionibus expelli, quo saltim tenui divinae lucis igniculo merear illustrari'. Sed cum ego et oracionum vota promitterem, et munus ingestum non modo verbis sed et manibus propulsarem, quae utrimque fusa sint verba intellegenda relinquimus, non scribenda per ordinem iudicamus. Quid plura? Defero munus fratribus, sed ingratos invenio, legati fungor officio, sed non festive suscipior. Invehuntur enim, non gratias agunt, expostulant, non blandiuntur, et oblacionem talis viri non donum sed sordes atque contagium deputant animarum. Nullo itaque pacto quiescere potuerunt, donec munus incaute suscaeptum ad eum, qui dederat, praesto remitterem, ei que gratuitas oraciones sub verbis excusatoriis nichilominus quasi non remitterem pollicerer. Fateor, multum mihi placuit, quod obiurgatus sum, quod correptus sum, quod verbis mordacibus aspersus sum. Tu quoque, frater, custodi te a muneribus impiorum, ut dum caves proprium, alienum perhorrescas tibimet adhibere flagicium. Et iuxta Pauli sentenciam: Non communices peccatis alienis, ac libera talibus cum eo valeas consciencia dicere: Mundus ego sum a sanguine omnium vestrum. 15 Domno Amelrico senatoriae dignitatis viro et Ermilinae serenissimae coniugi, P peccator monachus salutem in Domino. Noveritis, dilectissimi, quia cum communem excellentiae vestrae filium ad Dei omnipotentis imperium ex hoc seculo transisse cognovimus, subiti nos meroris angustia perculit et tristiciae non levis aculeus cor nostrum pia compassione transfixit. Sed cum recepto consilio diligenter examinare rem coepimus, et nosmetipsos reprehensibiles iudicamus et sublimitatis vestrae prudentiam merorem deponere summissis precibus humiliter suademus. Quid enim boni vestra devotio in conspectu Dei omnipotentis agere potuit, ut ipse vobis tanti muneris beneficium merito praestitisset? Videlicet ut de semine vestro sobolem ad caelestia regna transferret, inter angelos constitueret, stola immortalitatis indueret ac diademate perpetuae gloriae coronaret, propriis insuper ulnis adstringeret, oscula tamquam dulcis pater infigeret et velut uterinum filium in illo quietis aeternae thalamo foeliciter collocaret? Ecce nos infoelices et miseri, quod utique de me meis que similibus et compeccatoribus loquor, quod ieiunantes et adversus malignos spiritus infoederabili concertatione iugiter obluctantes sperare vix possumus, iste sine ulla sudoris et laboris instantia gratis obtinuit et ad illud beatorum civium nuptiale convivium sine ullo certaminis ac fatigii labore pervenit. Huc accedit, quia qui filium de vestris manibus abstulit et eum plus sibi quam vobis diligens in contubernium suae adoptionis adscivit, potens est multo vobis meliorem reddere et pro uno multiplicem ex vobis sobolem propagare. Anna nimirum uxor Helcanae unicum filium in tabernaculo ad servandas legis divinae cerimonias iugiter excubare constituit eum que, sicut scriptura testatur, Domino velut in foenore commodavit. Hinc est, quod eadem sancta mulier ad Heli sacerdotem dicit: Oravi et dedit michi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum. Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus, quibus fuerit accommodatus Domino. Cui etiam sacerdos Heli: Reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro foenore quod commodasti Domino. Porro, quod pro foenore commodatur, non simplex summa sed multiplicata recipitur. Unde et illic praesto subiungitur: Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Qui ergo pro uno filio tam uberem prolem reddidit, quanto magis vos in propagando semine de sancti vestri coniugii caritate laetificare poterit, qui filium vestrum non in terreno tabernaculo servire praecepit, sed potius in illa caelesti Hierusalem ante suae maiestatis optutum perpetuo regnare constituit? Facessant ergo, dilectissimi, de oculis vestris lacrimae, gemitus et suspiria reprimantur. Lugubria quaelibet de vestris vultibus evanescant et faestiva serenitas deposito prorsus omni merore resplendeat. Dicat itaque sancta prudentia vestra simul cum rege David: Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit, si forte donet eum michi Dominus, ut vivat infans? Nunc autem, quia mortuus est, quare ieiuno? Nunquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum, ille non revertetur ad me. Quamobrem, dilectissimi, omnia doloris atque mesticiae lamenta deponite, solita domui vestrae spiritalis laeticiae gaudia reparate, mentes vestras ad spem supernae consolationis erigite et divini verberis ictus non solum patienter et aequanimiter sed etiam alacriter tolerate. Omnipotens Deus, qui filium vestrum de vestris manibus tollere et in propriae dilectionis amplexus dignatus est paterna pietate transferre, multiplex uteri pro uno puero germen attribuat et insuper nunquam morituram bonorum operum sobolem generare concedat. 16 Domno Gregorio sanctissimo papae, Petrus peccator monachus devotissimae servitutis obsequium. Noverit beatitudo vestra, piissime domine, quia pro peccatis nostris clerici digni episcopatus officio in nostris partibus non inveniuntur. Omnes enim quaerunt, quae sua sunt et non quae Iesu Christi. Avariciae quippe et elacionis igne succensi ambiunt quidem ad sacerdocium promoveri, sed non student digni sacerdocio fieri. Preesse inhiant, prodesse non curant. Verumtamen pro qualitate temporis et penuria personarum videtur mihi hic archipresbyter posse ad episcopatus apicem provehi, si vestrae sanctitatis id decernat auctoritas, excepto quod avaricia honoris estuat, conscendere ad pastoralis officii culmen anhelat. Hoc autem vestro relinquatur iudicio. Sed si hoc non obsit, cum Simphroniensis aecclesiae clericalis ordo in mea mente revolvitur, hic aliquanto caeteris quasi meliusculus invenitur. Quapropter si prudentissimae vestrae sanctitati placere potest, postquam a clero et populo est electus, postquam ad hoc officium a pluribus utcumque iudicatur idoneus, de ambicione sua paenitenciam agat et benediccionem consecracionis accipiat. Verumtamen omnipotens Deus, quid vobis super hac re faciendum sit, per sui spiritus gratiam doceat et in templo pectoris vestri manifesta voluntatis suae iura decernat. Unum autem est, unde pietatis vestrae deposco clemenciam, ut si hunc non consecraveritis, donec me servum vestrum videritis, nulli praedicti episcopatus cathedram tribuatis. 17 Domno T. viro clarissimo, Petrus peccator monachus orationes in Christo. Dum te cum, dilectissime, in episcopali Ravennae palatio colloquens nonnulla tibi vivendi praecepta suggererem atque ad religionis studium quibusdam te exhortatiunculis provocarem, tandem ad hoc processit oratio, ut assererem canonica septem horarum officia ab omnibus Christianis fidelibus Deo cotidie quasi quoddam servitutis pensum debere persolvi. Sed quod tunc lingua decurrente prolatum est, apicibus tradere necessarium duxi, ne quod ad momentum simplicibus verbis audisti, facilius excidat, sed subiectum oculis per stili currentis articulum memoriae tenacius inhaerescat. Septem plane sunt principalia vicia, ex quibus caeterae vitiorum pestes oriuntur, quae nimirum sunt superbia, avaricia, vana gloria, ira, invidia, luxuria, tristicia. Haec itaque, quia causa sunt omnium et origo malorum, sub eodem numero suos habere noscuntur effectus, septem videlicet criminalia peccata, id est adulterium, homicidium, furtum, periurium, falsum testimonium, rapinam, et blasphemiam. In quibus videlicet tam certa tam manifesta mors est animarum ut, quisquis in quolibet horum deprehensus obierit, evadere damnationis aeternae sententiam nullatenus possit. Rursus septem sunt laevia minima que peccata, in quibus non solum peccator, sed et iustus quisque cotidie labitur, etiam si in excelso iam perfectionis culmine stare videatur, quae profecto sunt cogitatio, ignorantia, inconstantia, necessitas, infirmitas, oblivio, obreptio, per quae videlicet in cotidiana semper conversatione delinquimus, atque ideo contra peccati vulnera cotidianae curationis necessario remediis indigemus, unde scriptum est: Septies in die cadit iustus et resurgit. Qui nimirum et septies cadere et tamen iustus esse describitur, quia iustus esse etiam peccando non desinit, dum non ex proposito sed ex humanitatis fragilitate delinquit. Propter haec igitur septem laevia parva que peccata, quae pro fragilitatis humanae debilitate cavere non possumus, hoc ex magisterio Spiritus sancti a piis aecclesiae doctoribus institutum est, ut vota nostra Deo per unumquemque diem septies persolvamus. Haec sane septem canonicarum horarum officia quasi septem baptismatum lavacra in sanctae aecclesiae sunt gremio constituta, ut septem offensionum maculas, quas ex cotidiana vitae huius conversatione contrahimus totidem, ut ita loquar, orationis cotidianae fluentis expiare curemus, quatenus assiduum corruptibilis vitae pulverem satisfactionis aura decutiat, et mundanae conversationis lutum superfusae orationis frequens unda detergat. Horae autem, de quibus loquimur, sunt haec: matutinae videlicet laudes, quae inter diluculum incipiendae sunt et auroram, deinde prima, tertia, sexta, nona, vesperum, et completorium. Dicendum est autem, quot psalmos uniuscuiusque horae officium teneat, et cur praescripto numero non infra sit vel excedat. Matutinum denique quinque laudibus constat, quattuor videlicet psalmis et uno cantico. Et congrue dum diurna lux erumpit Deo laudes offerimus, quia sub exterioris lucis specie solem iustitiae Christum nostris dilucescentem cordibus expectamus, et tamquam advenienti iam sponso tota gaudens atque tripudians occurrit aecclesia. Sic quinque laudibus acsi totidem acceptis lampadibus adornata et velut ultimae iam excitationis clamore in cordis aure concepto ecce sponsus venit, exite obviam ei consequenter illud evangelicum specietenus impleatur: Tunc surrexerunt, inquit, omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. Quod autem in huius matutinae laudis officio canticum cotidie psalmis adiungitur, utriusque vitae contemplativae scilicet et activae misterium redolere videtur. Psalterium quippe, vas videlicet in modum deltae factum, per decem cordas plectro pulsante crispatur, canticum vero solo dumtaxat organo vocis exprimitur. Quapropter illud, quia manibus indiget operationem ac per hoc activam denotat vitam, istud vero, quia ad iubilum pertinet contemplativam. Et quoniam contemplationi paulisper et raptim vix ad momentum insistere possumus, iugiter autem in activae conversationis administratione versamur, iure pluribus psalmis unum tantummodo canticum interponimus. Sicut enim a piae operationis exercitio ad contemplationis culmen ascendimus, et post speculationis intimae brevissimum punctum mox ad eiusdem activae vitae ministerium declinamus, nimirum ut contemplatio nostra et ab activa vita incipiat et in eandem necessario terminetur, sic psalmis canticum nec praeponimus nec omnino supponimus, sed hiis altrinsecus positis hoc semper penultimum collocamus. Porro autem quia per quattuor totius videlicet anni tempora corpus nostrum ex quattuor nihilominus compositum elementis actionis exercitio fatigamus, idcirco quattuor psalmos in huius matutinalis officii celebratione concinimus. Quia vero in speculationis excessu unum solummodo quod proculdubio Deus est quaerimus, unum aeque canticum non immerito decantamus. Quod autem et Zachariae canticum in fine synaxis adicitur, et quia desinente veteri et imminente iam novo testamento factum fuisse cognoscitur, ipso etiam quod dicitur tempore mistice testatur, et noctem praecessisse vitiorum et diem, sicut apostolus perhibet, appropinquare virtutum. Et haec quidem de matutinis laudibus compendiosius praelibata sufficiant. Primae autem horae, tertiae, sextae, et nonae ternis aeque psalmis continentur officia, sed a modernis primae horae congruenter catholica fides additur, quam Athanasius videlicet Alexandrinus episcopus divino suggerente spiritu sincerissime tradidisse cognoscitur. Nam quia fides fundamentum est et origo virtutum, recte canticum fidei primae horae coniunctum quodammodo diei totius obtinet principatum. Enimvero trium horarum, tertiae scilicet, sextae vel nonae officia ex Danihelis prophetae noscuntur ad nos emanare doctrina, qui nimirum, sicut sacra ipsius testatur hystoria, in coenaculo suo conversus ad Hierusalem tribus horis in die precum vota Domino persolvebat. Accedit autem tertiae horae, quod longe est excellentius, quia in ipsa redemptor noster iuxta Marcum legitur crucifixus, eadem que diei hora apostolorum pectora mirificus sancti Spiritus recreavit adventus. Sexta quoque hora hoc habere privilegium noscitur, quod in ea, Petrus supra coenaculum nihilominus constitutus oravit, et sub diversorum animalium reptilium que figura omnium salutem gentium mystica revelatione cognovit, eadem que hora salvator noster, sicut alii testantur evangelistae, revera in patibulo crucis est pro omnium salute suspensus. Verum ne quis forte suspicetur, sanctos evangelistas sicut videntur in verborum prolatione dissidere, ita etiam sensibus a semetipsis invicem disentire breviter dicimus, quia Marcus hora tercia crucifixum Dominum linguis asserit Iudeorum, caeteri autem evangelistae sexta hora suspensum perhibent affixione clavorum. Hora siquidem tertia clamavere dicentes crucifige, crucifige ac perinde Iudaei crucifixere iudicio, quem postmodum milites affixerunt suspendentes in ligno. Nona quoque hora proprii honoris titulo non privatur, dum in ea Dominus consummato passionis suae mysterio spiritum emisisse describitur. Hae igitur horae, quae inter caeteras diei horas habentur egregiae, et sic propriis singulae privilegiis tamquam primates in turba specialium dignitatum quodammodo videntur infulis insignitae, ternarii a se invicem numeri sunt intercapedine sequestratae, ac perinde dum in earum singulis laudum vota persolvimus, eum nos colere, qui unus in trinitate permanet, per ipsa quoque temporum curricula demonstramus. Quod autem per has quattuor horas non idem psalmi apud diversos aecclesiae ordines depromuntur, ut nimirum apud clericos quidem octavus decimus post centesimum sub incisionum suarum descriptionibus currat, in monasteriis autem cantica graduum consuetudinem teneant, si rem diligenter inspicimus, congruenter utrumque fieri liquido reperimus. Nam cum prolixus ille psalmus specialiter gradientium iter non modo per mysticum dirigat sacramentum, sed in ipsa etiam verborum superficie viam frequentius sonet, canticum vero graduum eiusdem viae gradus salvo profunditatis suae mysterio ipsa etiam perspicui nominis expressione commendet, ad peragendum in aecclesia diei currentis officium utrumque perpenditur concorditer institutum. Et quia alterum ab altero intellectus varietate non discrepat, utrumibet invicem dum cantatur, a recta concordiae linea non oberrat. Prima vero monachorum praeter domini cum diem convenienter a capite videtur inchoare psalterii, ut cum libri principio apte concordet diei quoque nascentis origo. Vesperum autem non eundem psalmorum modum apud diversos ordines habet, nam apud clericos quidem quinque psalmos amplectitur, apud monachos autem quattuor solis expletur. Neutrum tamen ratione vacare cognoscitur, si dignae discussionis indagine perquiratur. Nam de quinque vesperae psalmis haec eadem non absurde ratio redditur, quae et superius absoluta de matutinis habetur. Nam quia humani generis iudex nocte venturus sit, ipso docente cognoscimus, sed qua noctis hora videlicet utrum media nocte an galli cantu an mane veniat, quia perhibente ipso sicut fur venturus est ignoramus. Recte ergo sicut in matutinae, ita nihilominus et in vespertinae laudis officio sponsum suum sancta electorum aecclesia praestolatur, quae per numerum est quinque prudentium virginum congrue designata, cui nimirum, dum quinque psalmos bonis operibus ornata coniubilat, accensis quasi totidem lampadibus in eius occursum laetabunda festinat. Qui vero quattuor psalmos instituit, ad hoc nisi fallor spectasse credendus est, quia sicut quattuor sunt vigiliae militares, ita nihilominus et quattuor principales noscuntur esse virtutes, iusticia scilicet, fortitudo, temperantia, atque prudentia. In quibus utique per nocturnam mortalis huius vitae caliginem iugiter vigilandum est, et in procinctu spiritalis militiae, in cuius arma iuravimus, pro castris nostris longanimiter standum et infatigabiliter decertandum. In hoc igitur vespertinae laudis officio per quattuor quos modulamur psalmos instruimur, ut erga quattuor virtutum custodiam pervigiles excubemus. Canticum quoque beatae Dei genitricis non incongrue vespertino copulatur officio. Illa siquidem velut emenso iam longo praeteriti saeculi die sub ipso scilicet mundi vesperascentis occasu mox ut lumen aeterni verbi foelicis vulvae flore concaepit, protinus in vocem divinae laudis erupit: Magnificat inquiens anima mea Dominum. Ad instar ergo illius, quae mater est Christi, et tota universalis aecclesia, quae Christianorum utique mater est, quae et idipsum lumen portat in mente, quod illa dudum gestavit in ventre, advesperascente iam die digna Deum laude magnificat, et de collatis beneficiis gratias agens spiritus eius in Deo salutari suo gratulabundus exultat. Completorium quoque haec diversitas variat, quod apud monachos quidem tribus, apud clericos autem quattuor psalmis constat. Sed de quattuor psalmis eadem nihilominus ratio est reddenda, quae et de vespertinae laudis officio est superius absoluta, videlicet ut per quadrifidae psalmodiae numerum doceamur arripere totidem consequenter arma virtutum, quibus accincti et latrocinantium vitiorum terga perfodere et hostiles insidiatorum spirituum valeamus impetum propulsare. Huiusmodi nempe narrat excubias scriptura cum dicit: En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, unicuique ensis suus super femur propter timores nocturnos. Ex debito autem reddendae rationis super tribus psalmis sancta nos trinitas expedit, sub cuius nimirum signaculo peractum diem completorium claudit. Sicut enim primae horae officium, ut praetaxatum est, sanctae trinitatis fidei dedicatur, ita et completorium in eiusdem sanctae trinitatis assertione concluditur, ut cui totius diei cursus militare dignoscitur, in eum peractae tandem lucis clausula terminetur. Haec itaque de diurnis horarum officiis succincte perstrinximus, ut ad quid institutae sint vel cur sub praefixo psalmorum calculo terminentur, enucleatius panderemus. Quisquis itaque septem haec canonicarum horarum officia cotidiana Deo devotione persolverit, si a gravibus illis criminibus omnibus modis alienus, a levibus quoque septem, quae superius enumerata sunt, in quantum humana fragilitas patitur, cum Dei subvenientis auxilio temperavit, ab his, quae cavere non potest, ut confidenter dicam, in examine tremendi iudicis absolutus erit, et quia nunc creatori suo non neglegit iniuncta suae servitutis obsequia reddere, tunc libera conscientia cum beato David atque alacri poterit voce cantare: Septies inquiens in die laudem dixi tibi, Domine Deus meus, ne perdas me. Et quoniam ad continuae orationis instantiam excitat nos evangelica tuba dicens, quia oportet semper orare et numquam deficere, et apostolus sine intermissione, inquit, orate. Et hoc non solum die sed et in nocte praeceptum aecclesiastica impleat disciplina, diligentissime procuratum est, ut duodenis psalmis nocturnae vigiliae transigantur. Durum quippe fuerat, ut aegroti sive praegnantes ac quaelibet aetatum sexuum que diversitas, sicut in die per nocturna quoque horarum intervalla consurgeret atque ad aecclesiam festinaret. Ut ergo laborem aecclesiae magistra discretio temperaret, exquisitum atque altioris consilii dispensatione statutum, ut iuxta nocturnarum horarum numerum nihilominus ad vigilias duodenis decurreret ordo psalmorum, ut quodammodo tota nox in oratione videretur expensa, dum totidem psalmos orando persolveret, quot videlicet horis et ipsa constaret. Hoc nempe nocturnum designat officium propheta cum dicit: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Quamquam et haec omnia octo videlicet officia, quae descripta sunt, ita possint aequa parilitate distribui, ut ex his nocti quattuor quattuor etiam diei competenter videantur aptari, quatenus vesperum completorium nocturnum matutina laus ad noctem, prima vero, tercia, sexta, et nona, congrue referantur ad diem. Cui videlicet assertioni ipsa vesperi ac primae videntur astipulari vocabula, dum et vesperum a stella hespero, quae sub ipso noctis initio clarescit, denominetur, et prima quod a se dies incipiat, perspicua nihilominus sui nominis expressione testetur. Cum que vespera noctis prima vero diei pandat inicium, consequens est, ut ab altero nocturna ab altero diurna inchoare perhibeantur officia. Haec plane est quadriga duplex, in qua nunc ad caelestia regna festinans sancta vectatur aecclesia, in hac denique quadriga iter diei noctis que percurrens illis qui dicti sunt currus Dei decem millia multiplex iam Deum laudando iungitur, quem postmodum videndo per speciem eorundem foelici consortio perfruetur, de quibus profecto per prophetam dicitur: Quia non cessabant nocte ac die clamare dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, qui est et qui erat et qui venturus est omnipotens. Quamquam igitur tota iusti vita oratio sit rationabiliter asserenda, tamen et nos infirmi mandatum semper orandi a nobis impleri iure confidimus, si canonica haec aecclesiasticae institutionis officia cotidie persolvamus. Apud Gallias autem, ut specialis viri relatione didicimus, religiosi coenobiorum patres videntes plerosque fratrum traditam a beato Benedicto mensuram refectionis excedere, nec se posse intra praescriptum regularis diarii limitem cohibere cautum duxerunt, ut constitutis quibusque horarum officiis et alios adhuc psalmos apponerent, quatinus victus remissioris excessum augmento valeant compensare psalmorum. At hic forte stomachatus inquies: Quid mihi quaeso cum regula monachorum? Quid ad me et illa condiscere, quae non expedit nosse? Sed qui quamlibet suscipit tractare materiam, non illi dumtaxat, cui mittit, debet personaliter satisfacere, sed rem ipsam ventilatis undique partibus explicare, ut sic unus edulium, quod concupiscit, inveniat, ne frustratus alter stomacho vacante discedat. Haec igitur aecclesiasticae institutionis officia, vir nobilissime et prudentissime, noli umquam qualibet oblivione neglegere, noli certum animae tuae remedium quantislibet causarum saecularium occupatus negotiis praeterire. Porro si in aecclesia vel a sacerdote potes audire securum est, alioquin si vel eques eveheris, vel ruralibus forte sive quibuscumque laboribus exerceris, inter agendum inter eundem vectigal Domini quo censitus es, ea quae suppetit, merce persolve. Nimirum si sunt psalmi, numerus impleatur, si unus tantum prout canon postulat, iteretur. Quod si expers es omnimodo litterarum, sola oratione dominica poteris implere, quod optas. Haec itaque Christianae servitutis officia, dilectissime, non obsequium sed debitum deputa, et non voluntati sed necessitati prorsus adscribe, ut sicut Christianum te profiteri signum tibimet crucis imprimere, nomen Domini cotidie non desinis invocare, ita et haec aliquando nullis occasionum obicibus audeas praeterire. Ut autem salutiferis exhortationibus facilius adquiescas, quod in ipso ad vos nuper itinere gradiens didici breviter explicabo. In Phanensi namque suburbio, tertio videlicet a moenibus lapide, vir quidam habitat, et ordine simul et facultate mediocris, qui nimirum casu illic me adesse cognoscens festinus accessit, et inter caetera castitatis quoque suae mundiciam, quam cum uxore servabat, secretius indicavit. Monachus enim quidam eius utique patruus uxorem illius sibimet perhibuit aliquando pertinere, qui tamen prae simplicitate nimia nonnullos etiam extraneos propinquos consueverat appellare. Tunc ille verbum hoc laetus arripuit et deliberans ait: 'Melius est denique certae castitatis nitore clarescere, quam sub incerti semper incestus formidine palpitare'. Hic itaque canonicas horas et aecclesiastica cum potest non facile omittit officia, consuevit etiam per annorum iam plura curricula ad monasterium sancti Paterniani, quod prope muros eiusdem urbis positum est, praecipuis festivitatibus properare et nocturnas illic audire vigilias. Quod nimirum tam constanter agit, ut nec pluviarum hunc inundatio ventuosa compescere nec hiemalis possit asperitas retentare. Saepe autem maligni spiritus eum in ipso itinere ut terreatur inclamant et strepitum quidem dirae vocis emittunt, sed cuiuslibet corporeae formae speciem non ostendunt. Ante annum autem nocte quadam dum ad praedictum monasterium properaret, ecce lupi simul et canes furentium que animalium diversa portenta facto agmine insurrexerunt in eum, et ululantes undique et oblatrantes rabidis eum aggressi sunt morsibus attrectare. At ille vix tandem ex eorum dentibus pallio simul et pilleo nudatus evasit. Necdum autem ad vigilias signa sonuerant, cum que perveniens clausas adhuc fores monasterii repperisset, ante limen se protinus in oratione prostravit. Diutius autem oratione protracta tandem surrexit, et quod amiserat pallium simul et pilleum iuxta se iacere proiectum vehementer expavit. Quod nimirum utrum per angelos factum sit, an ipse cruentus praedo diabolus, quod abstulerat, reddidisset invitus, dubitari potest. At non absurde crediderim, ut ipse malignus hostis, quod abstulerat, conpulsus sit restituere, atque ad confusionis et ignominiae suae cumulum ei quem laeserat, coactus sit ministrare. Alio quoque tempore idem de quo loquimur vir ad praedictum monasterium nocturno silentio properabat, ad rivum autem qui interfluebat perveniens, cui scilicet Argilla vocabulum est, quia aquis tunc excrescentibus intumuerat, transvadare non potuit, qui se protinus in orationem dedit, et qua completa mira res in ulteriori ripa se transpositum repperit. Haec autem, vir prudentissime, idcirco tibi referenda per ordinem duximus, ut quanta super eos cura omnipotens Deus invigilet, qui aecclesiasticis occurrunt reverenter officiis liquido monstraremus. Pudeat ergo prudentiam tuam canonicas horas neglegenter omittere, quas et sanctam rusticitatem audis cum tanta gloria celebrare. Immo cuius spiritus in amore Dei paulo ferventius inardescit, ad hoc etiam extenditur, ut horas beatae Dei genitricis audire cotidie non gravetur. Et quia se occasio praebuit, quid etiam ex hac fraterna relatione didicerim, mihi quidem non pigrum est scribere, si modo te non piget audire. Clericus enim quidam multis erat peccatis obnoxius et praecipue carnalis illecebrae foetoribus inquinatus, qui tandem languore correptus atque ad extrema perveniens tremefactis visceribus expavescere et accusante conscientia divinum coepit iudicium medullitus formidare. Cum que spem in se nullius boni operis inveniret, totum se protinus ad postulandum beatae Mariae semper virginis auxilium contulit, et sub eius patrocinium importuna cordis anxietate confugit, huiusmodi fere verbis insistens: 'Non ignoro', inquit, 'o beata regina mundi, quia te in multis offendi, et castitatis atque virginitatis, cuius tu mater es, ego in meo corpore signaculum violavi. Innumeris etiam peccatorum sordibus involutus sum, nec dignus invenior te totius mundiciae principem pollutis labiis invocare. Verumtamen, o ianua caeli, fenestra paradisi, vera mater Dei et hominis, tu mihi testis es, quia septies in die laudem dixi tibi, et quamvis peccator, quamvis indignus, omnibus tamen canonicis horis tuae laudis obsequium non fraudavi'. Cum que huiusmodi verba clericus protulisset, decumbenti postmodum piissima Dei genitrix adstitit, et blande consolata peccata sibimet dimissa ex largitate divinae misericordiae nuntiavit. Quod tamen nos trepidando proferimus, quia utrum iuxta relationis fidem vere contigerit ignoramus. Hoc tamen proculdubio novimus, quia quisquis cotidiana praedictis horis offitia in eius laudibus frequentare studuerit, adiutricem sibimet ac patrocinaturam ipsius iudicis matrem in die necessitatis acquirit. Hanc igitur rudem scriptiunculam et incultam, dilectissime, sepius iterando percurre, et non qualiter, sed quid dicatur attende, immo, ut ita loquar, non verborum culmo vel foliis sed medulla potius intellegentiae delectare. Praedictam horarum obedientiam Deo iugiter exhibe, in reliquis etiam te sanctae conversationis studiis vigilanter exerce, quatenus si nunc sub leni iugo eius tamquam servus cervicem cordis attriveris, inter filios postmodum haereditatis supernae funiculum cum gloria sortiaris. Sit nomen Domini benedictum. 18 Cum fervorem sanctae conversationis vestrae, fratres karissimi, diligenter attendo, nullis hoc humanis viribus deputo, sed illi pocius, qui operatur in vobis, et velle et perficere, pro bona voluntate gratias ago. Ille enim fons est et origo virtutis, ille bonae inspirator est voluntatis. Et quid mirum, si fragilia corporum vestrorum vascula ad portandam post se crucem fortiter roborat, qui cuncta mundi horrea in levibus culmorum aristis mirabiliter librat? Et quorum pondere lapidea sepe aedificia corruunt, ad haec ferenda volatiles spicarum thecae tenuibus innixae paleis non succumbunt. Quid, inquam, mirum, si debilibus servorum suorum membris vires attribuit, qui in tenuissimis uvarum folliculis omnium ubique regionum vina suspendit? Et quod ex tunnis operose et cum magno labore compactis sepius effluit, hoc perexilis stemphia quasi quaedam fidelis depositaria sine diminutione custodit? Immo quod illinc vel guttatim frequenter effunditur, hic non minuendo sed augendo pocius per cotidiana incrementa servatur. Quis autem divini operis magnitudinem narrare sufficiat, cum sive in palearum culmis, sive in uvarum botris recondi videat cellaria potentum, prumtuaria regum? Videamus in arbore folium sub ipsis pruinis hyemalibus lapsabundum et consumpto autumpnalis clementiae virore iamiam pene casurum, ita ut vix ramusculo, cui dependet, inhaereat, sed apertissima levis ruinae signa praetendat. Inhorrescunt flabra, venti furentes hinc inde concutiunt, brumalis horror crassi aeris rigore densatur, atque, ut magis stupeas, defluentibus reliquis undique foliis terra sternitur et depositis comis suo arbor decore nudatur, cum illud solum nullo manente permaneat et velut cohaeredum superstes in fraternae possessionis iura succedat. Quid autem nobis intellegendum in huius rei consideratione relinquitur, nisi quia nec arboris folium preter divinum cadere praesumat imperium? Quid ergo mirum, si defluente iam ex maxima parte monachico ordine quosdam servos suos omnipotens Deus in perferendo diversarum temptationum labore corroborat, qui et quae vult in arboribus folia caeteris decidentibus ligat? Unde non inmerito scrutator ille divinae potentiae beatus Iob dicit: Qui facit, inquit, magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus. Quapropter inmensas creatori meo gratias refero, qui me indignum locum ministerii habere voluit in conventu non multorum sed bonorum, quos michi non necesse sit ad patriam redeundo praecedere, sed gaudendum est, si fraterna possim vestigia parili conviatione tenere, ut fructum, qui nequaquam michi ex spatiosa terra colligitur, uberius videatur angustae fertilitatis recompensare proventus. Volo autem, fratres mei, de vestrae conversationis ordine hic pauca perstringere, ut quod in vestris nunc vivis operibus legitur, etiam apicibus traditum ad eorum, qui nobis in hoc loco successuri sunt, notitiam transferatur. Quatinus et si non contigerit eos ad altiora conscendere, eandem saltim vivendi regulam quam vos tenuisse didicerint et ipsi studeant fideliter observare, ut qui habitationis fuerint successores, sint nichilominus et conversationis heredes, et quod de regulari observantia sui loci viderint specialiter scriptum, pudeat, si de sua fuerit aliquando imitatione deletum. In hoc nempe loco, qui fons Avellani dicitur, plerumque viginti plus minus monachi per cellulas, sive in assignata cuique oboedientia degimus, ut omnes simul cum conversis et famulis tricenarium quinarium numerum aut vix aut breviter excedamus. Vivendi autem regula hoc nostro tempore talis est. Ab octavis nempe dominicae resurrectionis usque ad diem sanctum pentecostes quattuor dies per ebdomadam ieiunatis. Preter dominicum vero diem, de cuius reverentia nullus addubitat, tercia feria et quinta feria bis in die reficitis. Illo enim tempore, ut nostis, non prohibentur monachi auctoritate sacrorum canonum ieiunare. Ab octava autem pentecostes usque ad festivitatem sancti Iohannis quinque diebus observatur sub hac discretione ieiunium, ut tercia feria ad horam nonam pulmentum habeatis, quinta vero feria secunda vice reficitis. A festivitate vero sancti Iohannis usque ad idus Septembris tertia et quinta feria tenetur bina in die refectio, reliquis vero quattuor diebus servatur solito more ieiunium. Ab idibus vero Septembris usque ad pascha Domini quinque diebus ieiunium sine intermissione tenetur, salvo eo, quod semper infirmioribus fratribus humorum que inaequalitatem patientibus prout necesse fuerit, misericorditer subvenitur. Nemo autem me mendacii temerarius arguat, dum me non extraneis loqui, sed his, qui rem perite noverunt, praesentibus haec narrare considerat, et certe non inmerito erubescerem, si inter discipulos veritatis ipsis scientibus commento fallatiae deservirem. Etsi enim eos, qui postmodum audituri sunt, huius rei plenitudine fraudare non debeam, malo tamen ex eo quod est, salva veritate relinquere, quam id, quod non est, vana persuasione iactare. Ecce enim de duabus illis quadragesimis, quae vel natale Domini vel sanctum pascha praecedunt, licet ego taceam, vos tamen scitis, quia nonnulli hic sunt, qui absque diebus dominicis duplex illud quadragesimale spacium totum ieiunando transcurrere soleant, exceptis tribus solempnitatibus sancti videlicet Andreae et sancti Benedicti et annuntiatione dominica. Alias autem festivitates, quae magnae quidem sed non adeo sunt praecipuae, sive in quadragesimali tempore, sive per tocius anni circulum, cellararius cum his, qui iuxta aecclesiam commorantur, cum duodecim celebrant lectionibus, atque si priori videtur, aliqua illis misericordia refectionis impenditur. Caeterum hii, qui sunt per cellulas constituti, trina lectione contenti, dum foras minime prodeant, ieiunium suum ex more conservant. Ieiunare autem illos dicimus, qui panem cum sale et aqua percipiunt, ubi autem praeter haec aliud quid additur, perfectum ieiunium non vocatur. Solebant autem hic quidam et dominicis diebus utriusque quadragesimae coctionibus abstinere, quod nos ob reverentiam sacrae diei prohibere curavimus. Famuli autem, qui nobis cum sunt, per totius anni curriculum tribus per ebdomadam diebus tenent ex more ieiunium. In illis autem duabus quadragesimis quattuor dies convenienter observant, exceptis his, qui in via longius diriguntur. A vino autem, ut nostis, aliquanto tempore continuimus, ita ut neque laici neque extrinsecus venientes vel etiam in pascha Domini aliquid hic praeter aquam biberent, neque vinum hic nisi pro sacrifitio haberetur. Sed quoniam et hic manentes coeperunt aegrotando deficere, et quidam ad heremum transire cupientes huius rigoris observantiam penitus abhorrere, fraternae, sive ut verius dicam, communi inbecillitati dispensatorie condescendentes indulsimus, ut vinum hic servato sobrietatis moderamine biberetur, ut quod cum Iohanne non possumus ex toto relinquere, saltim cum Timotheo Pauli discipulo studeamus infirmo stomacho sobrie et humiliter ministrare, et qui prorsus abstemii esse non possumus, esse saltim sobrii studeamus. Verumtamen in praedictis duabus quadragesimis consuetudo tenuit, ut neque monachis neque laicis vini vel etiam piscis perceptio concedatur. Pulmentum quoque in eisdem quadragesimis nunquam sit praeter unum, nisi his quattuor festivitatibus scilicet beati Andreae et sancti Benedicti et in dominica palmarum et coena Domini, quibus nimirum sacratissimis diebus pisces et vinum cum gratiarum actione percipiuntur. In sabbato autem sancto nec non et vigilia natalis Domini, ut labor aecclesiastici relevetur officii, totum panem, qui voluerint, comedunt, alium vero cibum sive laici sive monachi penitus non admittunt. Tres autem solummodo octavae per annum ita celebrantur, ut ieiunare hic nemo cogatur, id est dominicae resurrectionis et sancti pentecostes atque natalis Domini. Sed quibusdam, quia propter desuetudinem grave est totius ebdomadae binam continuare refectionem, quandoquidem hoc humiliter expetunt, ieiunare aliquantulum pro misericordia conceduntur. Consuetudo est autem fratribus in diebus dominicis omni tempore praeter quadragesimas duas duo habere pulmenta, in aliis vero diebus unum solummodo. Et de ieiuniis quidem ista sufficiant. In caeteris autem spiritalis exercitii studiis, quae sit continui fervoris instantia, quae sollicitudo, quam vigil et operosa frequentia, timeo dicere, ne michi similibus desidiosis videlicet et neglegentibus videar onerosus existere, atque eorum in me aliquatenus invidiam concitare. Hoc tantum michi dicere liceat, quia tanta est diligentia in flexionibus genuum, in disciplinis scoparum, et in caeteris huiusmodi, ut cum quilibet paenitens incertae mortis metu iniunctam paenitentiam per haec remedia implere precipitur, brevi tempore longa paenitentia consumetur, salva tamen consuetudine, ut si postmodum vita hominis in longum ducitur, ieiunium non relinquatur. Dantur autem ex more tria milia scoparum pro unius anni paenitentia sive viginti quinque psalteria aut viginti quinque missae. De psalmodia vero haec consuetudo est, ut cum duo fratres simul commorantur in cella, duo persolvant in die psalteria, unum pro vivis, alterum pro defunctis. Et illud quidem, quod est vivorum, cum illis dicitur additamentis, quae beatus Romualdus apposuit, quod vero pro defunctis cum novem lectionibus dicitur, tribus nimirum per quinquagenos psalmos. Qui autem solus moratur, psalterium quidem vivorum totum per singulos dies adimplet, defunctorum autem sive medium sive totum iuxta quod virium possibilitas amministrat. Horarum autem psalmodia canonica omnino, sicut fit in monasterio, ita hic per ordinem tota nichilominus adimpletur. Hoc autem inter caetera praetermittendum non est, quia in cellulis continuum tenetur, sicut revera in oratorio, ex more silentium, nec permittitur, ut illic aliquis vel pro confessione loquatur, excepto si priori visum fuerit, ut noviciis eorum que institutoribus ad tempus aliquantulum loquendi licentia concedatur. Si quid autem loqui indigent, ad aecclesiam prodeuntes quaeque sunt necessaria manifestant. Illud etiam non minima pars paenitentiae est, quia omni tempore, sive estate sive hieme, non calceis non ocreis utuntur in cellulis, sed nudis semper cruribus et pedibus consuetudo est permanere, exceptis his, qui graviori molestia infirmitatis urgentur. Regulare autem est monasteriis, ut hii, qui in via diriguntur foris non comedant, si eo die sperant reverti. Cui videlicet observantiae illud etiam apud nos additur, ut sive ipso sive alio die fuerit quis egressus, ieiunus semper ad heremum revertatur. De caeteris vero monachicae institutionis observationibus quicquid in regulari et districto monasterio tenetur, idem etiam hic caute et sollerter nichilominus custoditur, videlicet de promtissima oboedientia, ut quodcumque praecipitur, ferventissime peragatur, de non dando vel accipiendo sine iussione prioris, de proprio non habendo, ut dum sunt in claustro, quod est iuxta aecclesiam, sive in festivis diebus, sive omnibus incompetentibus horis silentium teneant, ut in capitulo, in oratorio, in refectorio regularem consuetudinem non postponant, ut cum hospitibus non loquantur atque ideo a cellulis usque ad aecclesiam sive venientes sive redeuntes a censura silencii non recedunt et multa id genus, quae nimirum nos idcirco enumerare postponimus, quia laciniosi stili fastidium devitamus. Taceo de vilitate spontanea et asperitate vestium, de duricia et austeritate cubilium, de districta censura silencii, de amore perpetuae inclusionis. Illud sane cuncta haec videtur excedere, illud omnibus sancte viventium digne censetur virtutibus eminere, quod tanta est inter fratres karitas, tanta unitas voluntatum vicarii amoris igne conflata, ut unusquisque se non sibi sed omnibus natum credat, quod alienum est, ipse possideat, et quod suum est, extenso in omnes amore transfundat. Hoc michi etiam non mediocriter placet, fratres mei, quia si quis inter vos debilior apparuerit, mox omnes certatim quid patiatur inquiritis, ut se a solito rigore remittere non moretur, instatis et non solum necessaria quaeque suggerere, sed etiam vosmetipsos ad eius custodiam ultroneos gaudetis offerre. Illud etiam silentio praeteriri dignum esse non ducimus, quia cum frater quispiam ex nostris obierit, unusquisque pro eo septem dies ieiunat, septem disciplinas cum millenis scoparum ictibus accipit, septingentas metaneas facit, triginta insuper psalteria ex more decantat, continuis quoque triginta pro eo diebus missarum solemnia specialiter celebrantur. Haec igitur huius loci regula nulla voti varietate postponitur, haec consuetudo circa defunctos districta prorsus et inviolabili semper observatione tenetur. Si autem quis fortasse novitius vel quolibet modo iniunctam paenitentiam morte praeventus consumare non potuit, mox ut ad fratrum notitiam res patefacta pervenerit, cum magno fervore tota paenitentia parili facta inter eos divisione suscipitur et quantalibet sit, brevi spatio per diversos afflictionis modos ovanter expletur. Felices nimirum divitiae karitatis, quae gratis se non modo viventibus ingerunt, sed et mortuos prosequuntur. Felices, inquam, quae illic nobis ex aliena bonae voluntatis ubertate succurrunt, ubi proprii operis supplementa deficiunt, et cum iam districte nobis non habentibus quicquid debemus, exigitur, ex fraternae karitatis abundantia debiti nostri libra completur. Pauca haec de ea, quae nunc est, huius heremi conversatione suffitiant, ut per haec, quae breviter annotantur, valeat colligi, quid ex his, quae silentio praetermissa sunt, debeat estimari. Sed ecce, fratres karissimi, dum de virtutibus vestris aliquid vobis praesentibus refero, timeo certe simul et erubesco: timeo scilicet vos offendere, erubesco, ne videar assentationibus deservire. Sed ad hoc scribendum teste conscientia bonae me intentionis studium provocat, fraternae salutis amor instigat, quatinus non solum vobis talia scribendo consulere, sed et posteris vestris valeam longius providere. Nimirum ut et vos ista legentes studeatis ei, quod semel coepistis, bono operi perseveranter insistere et illi in his discant, quod de vestra debeant imitatione tenere. Quia enim in hoc loco, nisi divina providentia aliter senserit, non diu post me spero habiturum esse sepulchrum, non minus sum de futura huius loci religione sollicitus, quam his, quae sub praesentia versantur intentus. Unde te, o prior, quicunque michi quotuslibet in huius loci amministratione successeris, per adventum Domini nostri Iesu Christi, per terrorem divini iudicii te lacrimabiliter obsecro, per nomen te divinae maiestatis optestor, ut ab huius observantiae regula, cum his, qui tibi subditi fuerint, non declines a bono tramite, per quem in hoc loco nunc inceditur, non oberres. Pudeat vos ab illorum nobilitate fieri vivendo degeneres, quibus facti estis habitaculo successores. Absit, ut divini census obsequii vestro tempore videatur imminui, qui Deo ex huius loci redditu solebat ante persolvi, non inpar quippe pensum debiti muneris exigit, qui possessionem suam novis agricolis antiqua censita pensione locavit. Non igitur vos per spatiosae viae latitudinem delectet incedere, qui iubemini per angustam portam, quae ad vitam ducit, intrare. Stricta namque via est, quae ducit ad caelum, ampla autem est, quae mergit in tartarum. Non itaque ad monasterialem laxitudinem ab heremitica vos libeat districtione descendere et relicta lege spiritus carnalis illecebrae lenociniis consentire. Et quidem bona sunt illa, sed ista meliora. Et quid est aliud a melioribus ad bona descendere, nisi ab excelsis ad humilia declinare, a recto cursu post tergum redire, ab ardore spiritus in teporem noxium defervere atque sic paulatim a sublimibus in praecipitium ruere? Haec igitur pauca quae scripsi, successor mi, sedulus inspice, atque ad imprimendam formam tuae tuorum que conversationi quasi quoddam signaculum tene. Nunquam apud te haec depravetur imago, nunquam tuo tempore haec salutaris forma per incuriam deterat, ne, quod absit, parakaraximus pro nummo moneta degenerante procedat. Et certe non ignoras, quia falsarius trapezita, qui monetam violasse convincitur, plerumque iudiciali calculo manus abscisione multatur. Ut autem ad haec observanda nullus excusationi pateat locus, iuxta id quod exiguitati loci humilis competebat, studuimus eotenus possessiones acquirere, ut praedictum fratrum numerum possis, nisi exercendi cura defuerit, sustentare. Librorum quoque numerum non minimum dereliquimus, ut fratribus nostris, qui pro nobis orare dignentur, meditandi copiam praeberemus. Bibliothecam namque omnium veteris et novi testamenti voluminum licet cursim ac per hoc non exacte vobis emendare curavimus. Ex passionibus quoque beatorum martirum, ex homeliis sanctorum patrum, ex commentariis, allegoricas sacrae scripturae sententias exponentium, Gregorii scilicet, Ambrosii, Agustini, Ieronimi, Prosperi, Bedae, Remigii, etiam et Amelarii, insuper et Aimonis atque Pascasii, divina gratia nostris alubescente laboribus, plures libros habetis, quibus vacare potestis, ut sanctae animae vestrae non solum oratione crescant, sed etiam lectione pinguescant. Ex quibus nimirum codicibus nonnullos pro nostra possibilitate correximus, ut in sacrae disciplinae studiis intellegenciae vobis aditum panderemus. Claustrum quoque iuxta aecclesiam construi hac intentione censuimus, ut, si quem adhuc inholita monasterialis ordinis consuetudo delectat, habeat, ubi in precipuis festivitatibus solemniter ex more procedat, cui etiam processioni crucem argenteam satis idoneam procuravimus. Eiusdem quoque intentionis studio inbecillitati fragilium consulentes etiam tintinnabula atque bechinia diversa que divinae domus utensilia comparavimus. Calices quoque duos argenteos pulcherrime deauratos hac vobis ratione providimus, ut cum sacra dominici corporis et sanguinis misteria vultis accipere, stagnum vel vilius quodcumque metallum vestris labiis nequaquam necesse sit adhibere. Conspicua nichilominus sacrosancto altari tegmina et celebrandis missarum solemniis preciosa contulimus ornamenta. Haec omnia, fratres, nos non sine labore quaesivimus, ut vobis laboris impendia tolleremus, tanto que liberius se vester animus ad alta sustolleret, quanto hunc ad providenda sibi infima rei familiaris inopia non gravaret. Unde rogo vos, fratres karissimi, quicumque michi estis in huius sacri loci habitaculo successuri, ut qui vobis ante consului, quam huius vitae haberetis ingressum. Vos etiam me pia vicissitudine vestris adiuvetis orationibus iam defunctum et qui vobis paravi locum religiose vivendi, vos michi copiam acquiratis indulgentiam promerendi. Ecce, fratres mei, fui quod estis, emensus sum, quod transitis. Presto vobis sunt, quae deserui, propinquum est, quo perveni. Sic ergo compendium vestrae mortalitatis excurrite, ut elapsis vanis quae temporaliter transeunt, ad bona perveniatis quae his perpetuo mansura succedunt. 19 Reverentissimis in Christo viris Iohanni Cesenati episcopo et Amelrico archidiacono Ravennati, Petrus peccator monachus digni famulatus obsequium. Ravennam ut nostis nuper adii, quam mox periculosi erroris scrupulo turbatam vacillare cognovi. Erat autem de consanguinitatis gradibus plurima disceptatio, atque iam res eo usque processerat, ut sapientes civitatis in unum convenientes sciscitantibus Florentinorum veredariis in commune rescripserint, septimam generationem canonica auctoritate praefixam ita debere intellegi, ut numeratis ex uno generis latere quattuor gradibus atque ex alio tribus iure iam matrimonium posse contrahi videretur. Ad astruendam quoque praeposterae huius allegationis ineptiam, illud etiam in testimonium deducebant, quod Iustinianus suis interserit Institutis: Sed nec neptem, inquit, fratris vel sororis ducere quis potest, quamvis quarto gradu sit. Ex quibus nimirum verbis inductoria quaedam colligebant argumenta dicentes: 'Si neptis fratris mei quarto iam a me gradu dividitur, consequenter etiam filius meus quinto, nepos item sexto, pronepos autem meus septem ab ea procul elongatus gradibus invenitur'. Et quidem ego nudis verbis ista dogmatizantibus restiti ac prout in expeditione licuerat emergentem, ut ita fatear, heresim canonicae testimoniis auctoritatis attrivi. Quo tamen vos minime contenti dignum esse decrevistis, ut quod ore protuleram, apicibus traderem, atque ita non paucis sed omnibus hoc errore nutantibus facili compendio responderem. Ego autem vobis ut in omnibus etiam in hac parte libenter obtempero, sed huic disputationi nil prorsus adiciendum video, nisi quod a maioribus traditum esse perpendo. A quibus nimirum ita est undique satisfactum, ut si humilitatis adsit oculus, nihil super hac re sit ulterius inquirendum. Quid enim apertius eo, quod papa Calixtus asseruit dicens: Eos autem consanguineos dicimus, quos divinae et saeculi leges consanguineos appellant et in haereditatem suscipiunt nec repelli possunt. Interrogentur igitur, qui in tribunalibus iudicant, qui causarum negotia dirimunt, qui scrutandis legum decretis insistunt, numquid si propinquiores desint usque ad septimum gradum agnati, sive in hereditatem sive in tutelam non admittuntur. In cuius autem haereditatem ex iure consanguinitatis admitteris, quo pacto velut extraneus eius coniugium sortiaris? Ut quid etiam tam operosa inter sacros canones figura depingitur, ut non modo supra vel infra sed ex utroque etiam latere sex gradibus terminetur, si septima generatio, ut asserunt, tribus hinc enumeratis personis atque illinc quattuor expleatur? Neque enim conditoribus canonum cavendum fuit, ne tritavus aviae, quae nimirum sibi trineptis est, vel filius trinepti, cui et ipse tritavus est, in matrimonio iungeretur. Ipsa namque rerum natura non patitur, ut suprema persona infimae, etiam si non esset inhibitum, copuletur. Sed quod sancti doctores humanae consanguinitatis lineam tot gradibus numerant, ad hoc enituntur, ne personae ex latere venientes usque ad praefixum terminum se invicem iungant, alioquin postquam ad abnepotem, quae videlicet hinc quarta persona est a filio, et pronepotem, quae illinc tertia ex ordine pervenitur, cur ad enumerandas adhuc alias frustra descendit, si nulla eas propinquitate inter se alterutrum pertinere noverunt? Porro satis otiosum esset atque superfluum in genealogie gradibus describendis illas extrinsecus adhibere personas, quae nullas inter se affinitatis obtinent consequentias. Sed cum inferiores gradus ab eodem videamus aeque denominari, a quo et superiores relationum suarum vocabula sortiuntur, nimirum ut cuius sunt isti filius, nepos, pronepos, abnepos, eiusdem quoque nihilominus et illi sint adnepos, trinepos, sicut non possumus genitos a progenitore dividere, sic etiam nefas ducimus, ab uno utrimque descendentes congenitos separare. Verbi gratia, sicut trinepos a patre, qui sibi videlicet tritavus est, dici nequit extraneus, sic etiam a trinepte, quae ab eodem simul e regione descendit, non invenitur alienus. Sic enim omnes hii gradus ad veterem referuntur originem, ut commeantium se cum novam non deserant affinitatem, sed ne res in infinitum prodeat, competens a sanctis doctoribus maeta praefigitur, scilicet ut quousque est successionum reperire vocabula, duret etiam nihilominus parentela. Unde mos inolevit, ut sub figura humani corporis illa consanguinitatis descriptio pingeretur. Sicut enim corpus hominis sex infra totidem que supra, qui et ipsi ex latere dicuntur, articulis constat, unde et sexus dicitur, qui in medio est quasi sextus. Quod nimirum a secundis manuum sive pedum digitis facile est inveniri, ita nimirum et illa successionis humanae figura senis utique superius et inferius atque in his, qui ex latere veniunt, gradibus terminatur; quamquam ad propensioris cautelae gratiam et septima his sit generatio consequenter adnumerata. Quisquis ergo vult inter eos, qui ab uno ex utraque parte descendunt, usque ad ultimum gradum cognationis iura rescindere, fateatur quoque necesse est, dextra hominis membra membris sinistri lateris minime pertinere. Atque ut quod dicimus liquidius elucescat: qui trinepotem ab ea, quae altrinsecus est trinepte, affinitatis vinculo solutum iudicat, inter digitos, quibus haec scribo, et sinistrae manus articulos communionem deesse contendat. Sed huic pravae assertioni reclamat apostolus, cum dicit: Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt. Sicut ergo multa membra per participationem sui totius simul coeunt, ut unum dicantur irreprehensibiliter corpus, ita nimirum diversae personae, quae ab uno progenitore communiter prodeunt, unum sunt proculdubio genus. Idcirco autem matrimonii lex tanta magisterii arte sub aecclesiastica disciplina componitur, ut mutuae charitatis vinculum inter homines necessario teneatur, videlicet ut quousque successionis ordo protrahitur, vicarius amor proximi ex ipsa germanitatis necessitudine praebeatur. Cum autem deficientibus vocabulis deficit iam genus cognationis, occurrit protinus lex matrimonii, et iamiam longius abeuntem quasi fugientem revocat, et antiquae dilectionis inter novos homines iura reformat. Nec mirum si in generandis hominibus charitati consulitur, cum in creandis quoque idipsum Deus rerum omnium conditor procurasse videatur. Nam cum in ipso naturae incipientis exordio ex singulis animantibus non una sed multa creasset, sicut legitur: Creavit Deus cete grandia; et paulo post: Producat, inquit, terra iumenta et reptilia et bestias terrae secundum speties suas, mox hominem, non multos sed unum condidit, atque ex eius latere costam, ex qua mulier formaretur, eduxit. Ut quid enim omnipotens Deus cum ex caeteris animantibus plura creaverit unum contentus est hominem facere, ex quo nimirum tamquam deesset materia figulo, muliebrem quoque sexum voluit propagare, nisi ut charitatem hominibus commendaret et in fraterni amoris eos unitate connecteret, quatinus propriae origini congruentes nequaquam diversi resilirent mente, qui unum probarentur ex corpore? Unde et Paulus ait: Unum corpus, unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Verumtamen cum affinitas generis elongata discedit, humanae pravitatis vitio quasi submoto fomite amoris flamma frigescit. Ad reparandum ergo mutuae charitatis igniculum accurrunt subinde foedera nuptiarum. Enimvero quia sex aetatibus et mundi tempus evolvitur et humanitatis vita finitur, ipsa naturae vis praebet, ut usque ad sextum propinquitatis gradum germanus amor in humanis visceribus sapiat, et quodammodo odorem inter se genuinae sotietatis emittat. Ubi autem manus consanguinitatis, quae captum ad se trahebat, deficit, ilico matrimonii uncus, quo fugiens revocetur, occurrit. Sed ut de caeteris sileam, miror saltim legis peritos ita potuisse desipere, ut subiecta figura oculis videantur in supputandis gradibus caligare. Qui nimirum dum quartum generis gradum octavum faciunt, quid super hac parte etiam suae leges diffiniant, non adtendunt. Sed ut ad exitum facilius valeat pervenire, quod dicimus, sacros canones cum ipsis mundanis legibus conferamus. Habet autem hoc Meldense concilium: De affinitate, inquit, sanguinis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem observare. Nam et haereditas rerum per legales diffinitiones sanccitur usque ad septimum gradum praetendere heredum successionem; non enim succederent, nisi eis de propagine cognationis deberetur. Secundum hoc igitur sententiae synodalis edictum, cui competit ius haereditatis, competit etiam propinquitas generis. Neque enim, ut dicitur, in haereditatem succederent, nisi ad cognationis propaginem pertinerent. At hic forsitan respondetur, quia quod his verbis septem generationes observari praecipitur nequaquam illis attinet, qui ex latere veniunt, sed ad eos potius, qui recta linea supremo progenitore descendunt. Sed si huiusmodi personis vel ad succedendum vel ad coniugandum terminum scriptura praefigeret, profecto rem infinitam angustis limitibus coartaret Iustiniano teste qui dicit: Inter eas personas, quae parentum liberorum ve locum inter se obtinent, nuptiae contrahi non possunt, velut inter patrem et filiam, aviam et nepotem et usque ad infinitum. Restat ergo, ut intellegamus, quia in his personis, quae altrinsecus veniunt, septem generationes observare debemus. Nunc igitur inquiramus a duobus germanis fratribus descendentes, quoto gradu sibi invicem possunt in haereditate succedere? Vos denuo, iudices, alloquor, vos de lege vestra convenio, vos inquam legis periti, qui iura scrutamini, qui causas peroratis inquiro: Utrum is, qui sexto loco ab uno fratre descendit, iure vocetur in hereditatem illius, qui ex altero sexta rursus generatione procedit? Sed certe negari omnino non potest, quin si alter eorum, quos proposuimus, intestatus moritur, cum nulla extet persona propinquior, alter in haereditatem eius legibus admittatur, atque ut ipsi debeatis approbare, quod dicimus, de vestris rursus Institutis testimonium proferamus. Dicitur enim: Inter masculos agnationis iure haereditas, etiam si longissimo gradu sint, ultro citro que capitur. Et paulo post: Masculi vero ad earum videlicet mulierum hereditates, etiam si longissimo gradu sint, admittantur. Si ergo longissimo gradu non infra vel supra sed ultro citro que haereditas capitur, et sicut praemissum est, non potest quis in haereditatem defuncto succedere, nisi quem constiterit ad eandem progeniem pertinere, valde praeposterum est atque confusum, ut hii, qui quarto gradu a germanis fratribus prodeunt, iam inter se matrimonium contrahant, cum hii, qui post eos sunt, necdum ius haereditariae successionis amittant. Unum quippe ius alterum tollit, ut videlicet cui potes haeredis iure succedere, eam nefas sit coniugali tibi foedere copulare, et e diverso, in quam competit ius coniugii, cessat nomen haeredis. At fortasse dicitis, quia longissimus gradus non incongrue etiam quartus, qui apud vos octavus est, possit intellegi. Quapropter ad vestros codices queso recurrite, et utrum hoc limite sit contenta progenies, quia forsitan excidit, in memoriam revocate. Ait namque ubi supra idem Iustinianus: Hoc loco, inquit, et illud necessario admonendi sumus agnationis quidem iure admitti aliquem ad hereditatem, et si decimo gradu sit. Cum ergo constet, quia in hereditatem intestati nullus admittitur, nisi affinitatis illi iure iungatur, quo pacto decimus in haereditatem agnationis iure succedit, cum iam quartus, ut dicitis, cum huiusmodi personis licito matrimonium contrahit, nimirum tamquam decimus sit propinquus et quartus videatur extraneus? Quod si iam per haec, quae superius comprehensa sunt, constat, quia hii, qui ultro citro que in quarto reperiuntur gradu, cognati sunt atque propinqui. Audiamus etiam quid Romanum censeat de cognatione concilium: Si quis, inquit, de propria cognatione vel quam cognatus habuit, in coniugio duxerit, anathema sit. Debuerant quidem iam haec pauca sufficere, si hii, cum quibus ago, utpote litibus assueti scirent in controversiam pauca movere. Illud itaque sub oculos revocemus, quod causidicos nostros ex suis legibus nobis obiecisse supra retulimus, videlicet quod neptem fratris vel sororis ducere quis non potest, quamvis quarto gradu sit. Cum que in astruendis propriis allegationibus verba haec sepius iterarent, deinde ratiocinando, assumendo, colligendo, multimoda cavillationum argumenta componerent, in arto positus hac, quae eo loci occurrere potuit, voce respondi: Hanc, inquam, supputationem, quae fratris vel sororis neptem a patruo vel avunculo magno quarto constituit gradu, filium vero eiusdem patrui vel avunculi sicut dicitis quinto, nepotem sexto, pronepotem autem eius ab eadem, quae praemissa est, nepte septimum numerat; forenses quidem leges habere, quia ad id tantopere insistitis, possunt, sed eam sacri canones non admittunt. Et revera eas progenies, quae per diversas lineas ab uno generis auctore procedunt, nequaquam divina lex dupliciter numerat, sed licet plures hinc inde profluant geniti ab uno tamen genitore, si generaliter colligantur, sub una reperiuntur generatione concludi. Sed quia cum legis peritorum faceta urbanitate confligimus, legis peritum quoque in nostrae partis testimonium producamus, Moysen scilicet non inprobandum sane iurisconsultum, sed sive ad depromendos iudicialis sententiae calculos sive etiam in ipsis legibus promulgandis non vulgariter eruditum. In magistro siquidem discimus, quid de non contemnendae indolis discipulo sentiamus. Veniat ergo et litem inter nos, quae versatur, de generatione diffiniat. Ait namque de Ioseph: Vixit que centum annos, deinde subiunxit: Et vidit Effraim filios usque ad tertiam generationem. Qui nimirum si in generationibus supputandis cum nostris iudicibus concordaret, ad Manassen quoque respitiens Effraim progeniem non iam tertiam sed sextam potius astruxisset. Nam et mox sequitur dicens: Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph. Cum igitur tertia progenies Effraim item que tertia Manasse nequaquam propter alterutram inter se habitudinem tenditur, sed simpliciter utrumque tertia testante sacro eloquio perhibetur, qua auctoritate, qua novitate doctrinae affinitas sic moderna dividitur, ut duorum fratrum pronepotes octo iam inter se differre gradibus doceantur. Abrahae quoque de filiis eius Egyptum postmodum profecturis eodem Moyse teste Dominus dicit: Generatione, inquit, quarta revertentur huc. Enimvero si omnes generationes, quae sub Moyse de Egypto in terram Chanaan reversae sunt, iuxta sententias nostrorum iudicum vox divina divideret, non generationem quartam sed millesimam potius vel ulteriorem certe numerum protulisset. Illud etiam quod per psalmistam dicitur: Memor fuit verbi sancti sui, quod mandavit in mille generationes, non ad illarum refertur generationum multitudinem, quae sub uno tempore in hac vita subsistunt, sed ad illas potius, quae sibi invicem per saecula prolixiora succedunt. Nam si generationes singulorum parentum hoc loco propheta voluisset intellegi, nullus est dies, quo in populo Dei mille generationes non valeant reperiri, atque ideo nihil plus esset mandare verbum in mille generationes, quam dare legem illi populo, ubi essent mille patres. De beato quoque Iob legitur, quia vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem. Nam cum scriptura non dicat vidisse scilicet Iob filios filii sui ab uno nimirum progenitore simplicem lineam descendentem, sed filios filiorum suorum, atque eos omnes non ad quartas generationes sed ad quartam singulariter generationem venisse eo vivente pronuntiet, patet profecto, quia auctoritate divini eloquii generationes, quae a fratribus veniunt, non divisae sed simpliciter numerantur. De Tobia etiam sic dicitur: Vidit que Tobias quintam generationem, filios filiorum suorum. Videtis itaque, o iudices, quae dicuntur, videlicet et generationem et filios filiorum suorum. In filios igitur filiorum plures descendentium lineas consequenter attendite, in generationem autem quod dicitur omnes simul tamquam unius successionis ordinem deputate. Idioma siquidem est scripturae sacrae, quod diversorum fratrum sic in unum generatio comprehenditur, tamquam si ab uno homine descendentis successionis series contexatur, unde si quae in sacris voluminibus reperiuntur, velim hic cuncta colligere, ante lux ad occasum quam exempla perveniant ad defectum. Animadvertitis igitur, o iudices, quia dum male numeratis, numerosos adversum vos reclamantes sacri eloquii testes incurritis, et dum sub colore coniugii incestus sordes inducitis, aecclesiasticae castitatis munditiam foedare tentatis. Erubescat ergo terrenae sapientiae vanitas nec in aecclesiae nemore errorum aculeos spargat, sed repressa pravi spiritus arrogantia sacrae se auctoritati humiliter subdat nec protinus credat, quicquid sibi luxuriantis intellectus petulantia lenocinante suggeritur, sed quod a sanctis doctoribus difinitum est, hoc sanum intellectum omnimodis arbitretur. Post illam autem vix enatabilem Iustiniani sententiam, qua videlicet neptis fratris quarto dicitur esse gradu, quidam promptulus, cerebrosus, ac dicax, scilicet acer ingenio, mordax eloquio, vehemens argumento, Florentinus puto verbis me beati Gregorii insolenter urgebat, quibus nimirum praecaepit Anglos iam quarta vel quinta debere generatione coniungi. Licet inquiens sanctus ille vir hoc neofitae genti dispensative concesserit, tamen si consanguinitas tantopere esset in matrimoniali copulatione cavenda, nequaquam inter tam propinquos conveniendi licentia fuisset indulta, constat utique, quia super hoc coniunctionis articulo temperantius sensit, qui licet rudibus quartae generationis coniugium non negavit. Nos autem utramque sententiam Iustiniani scilicet et Gregorii conferamus, et tamquam duos lapides, qui in nos ex hostili acie iaculati sunt, invicem collidamus, quatinus ex eorum repercussione igniculus exeat, qui eisdem nostris adversariis non dicam caecutientibus utpute reverentia servata iudicibus tamen lippientibus et caligantibus lumen ostendat. Audite igitur, iudices, utriusque doctoris verba diligenter attendite, atque illud tumultuantium murmur, quo in foro vel tribunalibus assueti estis, hic in aecclesia fieri prohibete. Litigium nostrum non confusa partium loquacitas augeat, sed intenti cordis ratio sequestra componat. Clamemus ergo simul ad Dominum atque illi pars utraque dicamus: Surge Deus, iudica causam tuam. Age igitur, dicit nempe Iustinianus vester, ut sepe superius dictum est, quia neptis fratris tui quarto iam a te gradu dividitur, nimirum tu unus, frater tuus secundus, filius eius tertius, neptis autem eius quarto a te distinguitur gradu. Ergo si ita est, non tam longius fatigemur, utpote qui propius invenire possumus, quod ad hanc rem necessarium iudicamus. Cum igitur tu sicut dictum est a filio fratris tui sis tertius, consequenter etiam filia tua ab eodem filio fratris tui quartus est gradus, salvo scilicet eo sicut asseritis, quod gradus et generatio idem sit. Quod profecto si verum est, totum illud, quod Gregorius permittit, quarta generatione coniungi nihil est aliud, nisi quia duorum fratrum germanorum vel duarum sororum filios et filias censet in matrimonio copulari. Sed ubi est, quod idem Gregorius omnino prohibet, ne duorum fratrum vel sororum filius et filia misceantur? An censendum est ipse sibimet extitisse contrarius, ut quod prohibuit fieri, ilico decrevisset impleri? Sed quis hoc de Gregorio credat, nisi qui alienata mente prorsus insaniat. Verumtamen ipse Gregorianus stilus ad medium veniat, et utrum sibimet constet, ex ipso lectionis ordine clarius innotescat. Quaedam, inquit, lex in Romana republica permittit, ut sive fratris et sororis seu duorum fratrum germanorum vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere, unde necesse est, ut iam quarta vel quinta generatione fideles licenter sibi iungantur. Ecce ipsa scripturae series comprobat, quia filii germanorum fratrum in quarta generatione non sunt, dum qua illi prohibentur auctoritate connubere. Eadem isti, qui in quarta generatione sunt, conceduntur in matrimonii foedera convenire. Nam si germanorum filii in quarta generatione consisterent, quid esset aliud dicere filii germanorum fratrum non iungantur, et iterum in quarta generatione homines sotientur, nisi tamquam sic sermo procederet: Consobrini invicem et non iungantur et iungantur—quod utique ridiculosum potius quam autenticum haberetur. Unde et idem venerabilis doctor postquam praemisit: Necesse est ut iam quarta vel quinta generatione fideles licenter sibi iungantur, protinus intulit: Nam a secunda quam praediximus omnimodo debet abstineri. Ecce iam lapides, quos hostilis manus intorserat, vicaria inter se impactione contudimus, scintillas elicuimus, lumen habemus. Ambulemus ergo in lumine Domini, ne nos tenebrae comprehendant. Quod si me fortasse consulitis, qualiter illa Iustiniani sententia possit absolvi, nihil nostra interest. Vobis siquidem vestra relinquimus, nec alieni nobis offitii peritiam arrogamus. Hoc tantum, quod ad nos attinet, non omittimus, quia non semper ima summis, non mundana sacris, non concordant humana divinis. Nam cum ille neptem fratris in quarto gradu asserat constitutam, beatus Gregorius, ut in promptu est, duorum fratrum vel sororum filios et filias, quod utique longinquius est atque remotius, secundam generationem vocat. Hoc etiam non minimo argumento est, septimam et octavam generationem in fratrum germanorum pronepotibus, ut asseris, non expleri, quia sacri prohibent canones, ut quamdiu linea consanguinitatis agnoscitur vel in memoria retinetur, nullus uxorem de propria cognatione praesumat accipere. Et certe nonnullos hodie in carne viventes aspicimus, qui se gaudeant nepotum suorum adhuc sobole foecundari. Censetis igitur, ut senior ille, cuius posteritas iam in pronepotes extenditur, cum germano suo aeque videlicet proavo coniugii foedus ineat et proneptem illius suo pronepoti in matrimonium tradat. Quod profecto quam sit absurdum quam que ipsi naturae videatur horribile atque contrarium, nulla indiget exaggeratione verborum. Quae autem progenies tam ignobilis lateat, ut vel inter ipsos propinquos memoria ad proavos non recurrat, praesertim cum etsi ipse utrorumque germanorum pater adhuc vivat, quod etiam ipsum vidimus, omnes illas personas in sua potestate iure possit habere omnes que legali sententia filios appellare. Quae autem rerum est speties, si pater inter filios utcumque longinquus matrimonium contrahat et quibus inter se invicem fratribus ipse pater est, in nuptialem copulam iungat? Videtis igitur iam, quia cum filii sitis aecclesiae, ad matris iniuriam ritus inducitis sinagogae et sub professione nominis Christiani haeresim praecurritis antichristi. Notum namque est, quod antichristus veniens iudaizare homines doceat et vetusti hominis cerimonias novis evangelicae gratiae legibus anteponat. Vos autem non sic sed licet ignorantiae caligo ad tempus obrepserit, ad sacri eloquii paginas velut perspicuum lumen presto recurrite, proprii sensus errorem cum humilitate deponite atque ad rectae intellegentiae tramitem quantotius repedate, ut qui inter clientium turbas tenetis in gimnasio ferulam, non vereamini subire in aecclesia disciplinam, et qui tamquam docti peroratis in tribunalibus causas, suffitiat vobis sicut docendis in oratorio Christi audire sententias. Honestum quippe est, ut ipsi etiam in misticis ac spiritalibus causis se praebeant humiles, qui humanis negotiis consueverant praesidere censores. Quocirca quisquis es, qui cognationum gradus enumerare disponis, noli lineam lineae ac si licium licio in longitudine adiciendo subnectere, sed descendentes hinc inde personas unimoda tantum supputatione conclude, nimirum ut non dicas, quattuor hinc generationes et quattuor inde octo generationes fiunt, sed potius dic, quia personae iste in quarta sibimet generatione consistunt. Si vero impares sint, nimirum ut iste sexto inveniatur gradu, illa septimo vel deinceps ad praecedentem gradum, ut michi videtur, est ilico recurrendum atque illius intuitu decernendum est in matrimonium tales convenire non posse. Licet enim quis limitem iam cognationis excedat non expeditum videtur illam ducere, quam adhuc propriae lineae mensura coartat. Expleatur siquidem prius totum undique parentele corpus et sic iam foedera redeant nuptiarum. Verum si cui super hac sententia fortassis ambigitur, sedes apostolica consulatur. Nos enim honestius ducimus inquirendo cum aliis discere, quam soli nesciendo docere, et in quibus ipsi haeremus, firmare alios temerarium iudicamus. Verumtamen quia iuxta praecedentem linearum gradum debeamus generationi calculum ponere, illud etiam datur inditio, quod superius Abrahae Dominum promisisse retulimus, videlicet quod generatione quarta essent filii eius de servitute Aegyptia liberandi. Nam ut egregias Israelitici generis lineas apponamus, regalem videlicet atque sacerdotalem, Levi progenies tunc erat quarta, sed Iudae generatio iam quinta processerat. Cum ergo non longiorem sed breviorem successionum lineam divina vox posuit, quodammodo ut conicimus regulam nobis in supputandis generationibus sua auctoritate praefixit, ut in ea quis progenie cum alio constare censeatur, in quo videlicet gradu suae lineae superior invenitur. Notandum quoque est, quod in cognationum generationibus numerandis una semper debet abundare persona, nec enim ex una persona potest generatio fieri. Tunc siquidem generatio fit, cum genitus a gignente processerit, atque ut exemplum extrinsecus non quaeramus, suffitiat hoc, quod adhuc prae manibus tenemus. Levi namque genuit Caath, Caath genuit Amram, Amra genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Fineaes. Caath cum patre suo Levi ingressus est Aegiptum, Finees autem terram repromissionis intravit. Si ergo numeres a Caath usque Finees, quinque personas invenies, cum testante divino oraculo quattuor esse debeant generationes. Et quia Moyses in exodo filios Israel ex Egypto quinta generatione testatur egressos, Iudaicae quoque tribus ordinem videamus: Iudas scilicet genuit Phares, Phares genuit Esrom, Esrom genuit Aran, Aran genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon. Phares cum patre suo videlicet Iuda Aegiptum petiit, Naason vero princeps tribus Iudae fuisse in deserto describitur, cuius filius Salmon terram repromissionis ingressus est. Si recenseamus igitur a Phares usque ad Salmon, sex quidem personas esse perpendimus, sed iuxta Moysen generationes quinque tantummodo numeramus. Si quem vero moveat, Moysi numerum illi quem Dominus posuerat non constare, quia alterius est negotii, salvo quidem altiori misterio interim scire suffitiat, quia utrumque verum esse cognoscitur, si ad diversas tribus, sicut dictum est, referatur. Id autem quod dicimus personas plures esse quam gradus, in ipsa quoque canonum figura liquido demonstratur, cum dicitur, quia primo gradu superiori linea continentur pater, mater; inferiori filius, filia. Cum ergo pater et filius in uno constituantur gradu, constat proculdubio in consanguinitatis serie gradibus plures esse personas. Quod autem illic subiungitur, quia his personis nullae aliae iunguntur, tale est ac si diceret: Ex transverso non veniunt. Nam avo et nepoti, qui in secundo sunt gradu, ex transverso vel obliquo veniunt, frater, soror, proavo vel pronepoti similiter ex obliquo veniunt, fratris sororis que filius, filia, atque in hunc modum aliis alia. His autem personis, quae sunt pater et filius, aliae non iunguntur, quia utraeque unum fatiunt gradum ac per hoc nullae aliae personae possunt eis similes inveniri. Quod etiam psalmista testatur, cum dicit: Fiant nati eius in interitum, in una generatione deleatur nomen eius. Cuius enim filios imprecatur in interitu fieri, eius devovet nomen una generatione deleri. Quibus profecto verbis manifeste declarat, quod pater et filius non duae sed una generatio unus que sit gradus. Post has autem quot sunt personae, tot sunt proculdubio gradus. Quapropter quisquis in contrahendo coniugio perfecte vult septimam generationem evadere, sicut nobis videtur necessarium sibi est novem utrimque personas aequaliter numerare: octo scilicet quibus septem generationes fiant, nona sit illa, quae in matrimonium transeat. Si quis autem iuxta aliam diffinitionem sexta elegit esse generatione contentus, nos auctoritatem novam antiquis canonibus inducere non iudicamus. Verumtamen quia alii doctores sextam alii septimam generationem observandam esse decernunt, haec in talibus est tenenda discretio, ut si a filiis incipit, in sexta generatione supputatio desinat, si vero a nepotibus usque ad septimam tendat. Sic nimirum plurimorum sententia reperietur una, quae in litterarum videbatur inaequalitate diversa. Illud autem praetereundum non est, quia in his scripturis, quae de cognationum affinitate loquuntur, non semper gradus pro generatione positus invenitur. Alioquin nequaquam Iustinianus, quod superius dictum est, neptem fratris quarto constitueret gradu, praesertim cum et ex quattuor solummodo personis quattuor generationes fieri omnino non possent, et frater ad fratrem generationem non habeat, utpote quorum neuter alterum gignat. Unde, ut michi videtur, disputatores illi, quos supra notavimus, huius nominis diversitate falluntur, quod videlicet aliquando generationem aliquando locum solummodo invenitur significare personae. Tantundem namque est dicere neptem fratris esse quarto gradu, tamquam si diceret quarto loco. Qui nimirum litigatores mei, si vix dum mitescere nescii, quod tunc moliebantur obicere, non vereantur redivivis adhuc invectionibus iterare non sine quodam scilicet iurgii tumore dicentes, qui tam prolixas affinitatum lineas texis, doce etiam si trinepos, ut asseris, ad trineptem e regione descendentem ius cognationis habet, quo inter se propinquitatis nomine censebuntur? Numquid sobrini sive patrueles aut amitini? Quod si nullo inter se huiusmodi nomine conferuntur, quo pacto sunt consanguinei, qui nulla a se videntur alterutrum cognominatione relati? Ad quos ego: Si de nominibus, inquam, agitur, tale quid saepius invenitur, ut quibusdam et necessitudo propinquitatis intersit et affinitatis vocabulum desit. Atque, ut quod dicimus sacrae auctoritatis testimonio comprobemus, praecipitur in Levitico: Turpitudinem, inquit, sororis uxoris tuae et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. Ecce vitricus a filia privigni utriusque sexus divina voce compescitur, et tamen affinitatis nomen, quo inter se utraque persona cognominari debeat, non habetur. Censetis ne ergo huiusmodi personas contra divinum praeceptum debere coniungi, cum non inveniatur quo propinquitatis possint vocabulo nuncupari? Sed videte, quid in fine sententie dicitur, quia talis coitus incestus est. In decretis quoque Innocentii papae legitur: Relictam, inquit, patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae, relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat. Porro autem in omnibus his personis et affinitatis cognomina non reperiuntur, et inter eas tamen contrahi matrimonium prohibetur. Quod si necdum his acquiescitis atque adhuc impugnare tentatis, ex vestris profecto exedris munimen arripimus, quod vestris itidem iaculis opponamus. Vester namque Iustinianus postquam sex undique cognationum gradus enumerat, mox addit: Ex his, inquit, palam est intellegere, quemadmodum ulteriores quoque gradus numerare debeamus, quippe generata quaeque persona gradum aditiat, ut longe facilius sit respondere quo quisque gradu sit, quam propria cognationis appellatione quemquam denotare. Si ergo legislator ipse illic consanguinitatis gradus enumerat, ubi nomina deesse testatur, quid mirum si nos eadem facientes et inter illos esse ius propinquitatis asserimus, quorum videlicet relativa vocabula non habentur. Tanto iam de parentela me dixisse suffitiat, ne pauper stilus modum sibi congruae brevitatis excedat, quod tamen, ut arbitror, si diligenter attenditur, omnis quae super hoc negotio nuper emerserat querela sopitur. Dixerit me quispiam verbis liberius evagatum, sed michi tanti est proximorum meorum salus, ut non otiosum credam multorum lignorum pyram accendere, qua basiliscum licet exiguum incolumi populo necesse sit interire, nec multa aqua inaniter funditur, si scintilla ignis, qua urbs cremanda fuerat, extinguatur. Vilis plane sagitta pectori bellantis infigitur, sed antequam exeat, multo labore sudatur. Verumtamen qui me laciniosi operis arguit, perpendat cum quibus michi sit in hac disceptatione negotium, et mox necessitati deputat, quod verbositati hactenus ascribebat. Necessarium nempe duximus ista conscribere, ne cancer qui in dies per augmenta serpebat, pestilentius adhuc se per aecclesiae viscera dilataret. Vos autem, serenissimi in Christo et venerabiles viri, videlicet qui me hoc opus aggredi praecaepistis, tante perversitatis errori cum omni auctoritate resistite, et ne se per corpus aecclesiae laetalis lepra diffundat, viriliter obviate. Castitas nempe quaedam spetialis est virtus, que ab ipso mundi primordio in Dei cultoribus viguit et processu temporum paulatim semper excrevit, nunc autem divino iam iminente iuditio cum suadendi essent homines omnino carnis voluptates abscidere, ultro etiam provocantur incestuosa matrimonia foederare. Adversus ergo huiusmodi pestes sacerdotalis se auctoritas erigat, et improbae temeritati aecclesiasticae disciplinae vigor obsistat. Non detur cornu peccatori, nulla relinquatur audacia vanitati. Vivat adhuc in aecclesia Christi ille mosaicus serpens, qui incantatorum colubros sorbeat, vivat inquam spiritalis prudentia, quae carnalis versutiae venena consumat, ut quos proprii arbitrii libertas effrenata laxaverat, canonicae severitatis censura compescat, et quos tamquam celebris famae tumor inflaverat, redditae rationis gravitas premat, quos que fidei unitas congregat doctrinae scissura non spargat. Sic sic nimirum vestro studio ad sobrii intellectus concordiam redeant, et iam humiles facti uno spiritu cum aecclesiastica se pace componant, quatinus et veternosus coluber desinat pravi dogmatis virus effluere, et aecclesia Christi de caetero integra possit in sui pudoris munditia permanere. 20 Inmensas laudes regi regum Christo referimus, quia sanctitatem et virtutum dona, quae multis referentibus de regia maiestate cognovimus, iam non verbis sed vivis operibus approbamus. Nam in expulsione Wiquerii vox omnium in laudem sui creatoris attollitur, aecclesia de manu violenti praedonis eripitur et salus esse tocius mundi vestra incolomitas iudicatur. Laetentur ergo caeli, exultet terra, quia in rege suo vere Christus regnare cognoscitur, et sub ipso iam saeculi fine aureum David saeculum renovatur. Ipse enim, qui facto flagello de resticulis vendentes in templo columbas eiecit, ipse, inquam, et non alius in rege suo Wiquerii cathedram in aecclesia negociantis evertit. Et qui olim superbi Saul arroganciam reppulit, ipse nunc non dissimilem reprobi viri maliciam conculcavit. Verumtamen nolo lateat dominum meum regem, quia pestifer ille vir ad Ravennatem urbem suas epistolas fabricavit, alias quidem occulte singulis, alias vero communiter universis, in quibus se facturum omnia quaecumque ipsi voluerint, de rebus aecclesiae spopondit. Quod si verbis minime crederent, secundum haec suum nuncium iurare praecepit. Unde non dubito quosdam de Ravennatibus maiestati vestrae suggerere, ut ad eandem cathedram ille valeat repedare. Nimirum raptores mundi, qui ambiunt aecclesiastica bona diripere, talem volunt episcopum, qui eorum rapinis non valeat obviare. Vos autem, excellentissime domine, aures vestras a venenatis eorum consiliis claudite et splendidissimam gloriae vestrae famam, quae per tocius mundi latitudinem volitat, propter unum hominem obfuscare nolite. Si enim ille ad episcopatus arcem revertitur, tocius populi spes, quae erecta fuerat, labitur, servis Dei gaudium tollitur et pravorum nequicia, quae formidare iam coeperat, ad audendum peiora fiducialiter roboratur. Quapropter, rex invictissime, quod ad laudem Dei et salutem hominum coepistis, ad finem usque perducite et latrone reiecto pastorem, unde aecclesia gaudeat, ordinate. Omnipotens Deus, qui tibi terreni imperii gubernacula tribuit, et ad faciendam iusticiam suam diu in hac te vita custodiat, et post mortalis vitae decursum ad caelestia regna perducat. Amen. 21 Domno B prudentissimo iudici, Petrus peccator monachus fraternae vinculum charitatis. Non ignoro, quia cum mea epistola grammaticorum saecularium manibus traditur, mox utrum adsit artificiosi stili lepor attenditur, rhetoricae venustatis color inquiritur et captiosos sillogismorum atque enthimematum circulos mens curiosa rimatur. Aucupatur nimirum scientiam, quae inflat, charitatem autem, quae aedificat, non miratur, sed iuxta Salomonem: Verba servorum Dei debent esse quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi. Quae profecto verba idcirco clavis et stimulis comparantur, quia vitam carnalium acutis solent invectionibus pungere, non male blanda delenificae assentationis unctione palpare. Mea igitur grammatica Christus est, qui homo pro hominibus factus est, et in ipso quicquid potest fratrum meorum aedificationi consulere, hoc solum mea novit epistola redolere. Quapropter, charissime frater, nunc tibi dum mundus arridet, dum carnis sanitas fervet, dum prosperitas terrena demulcet, quae post ista sequantur excogita, et iam quasi transactis quae praesto sunt, illud prudentia vestra sollerter examinet, quae praesentibus futura succedant. Quaecumque ergo transitoria sunt, altiori consilio iam transisse decernite et velut ludificatoriae illusionis somnium deputate. Illuc mens vestra recurrat, illuc sollicitos acuminis sui oculos dirigat, quod postquam contigerit, transire non novit. Terribilem quoque ultimi iudicii diem iam in conspectus vestri praesentia ponite et repentinum tantae maiestatis adventum tremefactis visceribus retractate. Nec illum diem putetis esse longinquum, quem propheta tanto ante nos saeculo vicinum et velut iam esset in limine praedicabat dicens: Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris. Pensa, dilectissime, extremum diem iudicii super corda reproborum, qua asperitate propheta vidit amarescere, quem tot appellationibus non valuit explicare. Enimvero ut taceamus nunc de illis numquam finiendis damnationis aeternae suppliciis, tantummodo si solus ille ultimi diei terror et horror, ut dignum est, studiose discutitur, tota mundi huius deceptrix et falsa felicitas ac si lutum vel infructuosa alga litoris iudicatur. Quem enim vox illa non terreat, quis non medullitus contremiscat, cum audiat ipsum Dominum dicentem in evangelio: Quia sicut fulgur exit ab oriente apparet in occidente, ita erit adventus filii hominis. Quis, inquam, non expavescat, cum eadem veritas dicat: Quia sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo virtutes que caelorum movebuntur? De quo etiam Petrus ait: Adveniet autem dies Domini sicut fur, in quo caeli magno impetu transeunt, elementa vero calore solventur. Et iterum dicit: Caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum. Hinc et Iudas apostolus ait: Ecce, inquit, veniet Dominus in sanctis milibus suis facere iudicium contra omnes, redarguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii. O si in palato cordis nostri sapere possit, quantae amaritudinis est, quod per Iohannem dicitur: Ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt et plangent se super se omnes tribus terrae. Tunc dissolventur renes eorum formidine, qui modo non timent, tunc replebuntur viscera eorum amaritudine, qui modo in carnalis illecebrae voluptatibus molliter iacent. Tunc enim, sanguineas lacrimas effundentes incipient dicere montibus: Cadite super nos, et colles operite nos. Tunc enim non est quoquam confugere, non est latibulum, ubi se quisquam valeat occultare, nimirum cum et inferni portae panduntur, mors inimica destruitur, pulvis qui putruerat, id est humana caro, audiens vocem tubae vivificatur. Iam quos in gremio suo terra suscaeperat, quos aqua sorbuerat, quos edax flamma consumpserat, omnes quasi commissum sibi depositum reddunt, et vitae absque ulla sui diminutione restituunt. Tunc enim terra concutitur, aer repentina tempestate turbatur, tonitrua perstrepunt, coruscationes et fulgura humana pectora terrore confundunt. Deus enim manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit et in circuitu eius tempestas valida. Advocabit caelum sursum et terram, ut discernat populum suum. In die scilicet illa tremenda, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, cum principatibus et potestatibus apparebit, caelis coruscantibus, terris ardentibus, cunctis etiam elementis in sui obsequii terrore commotis. Quem diem bene ille eximius prophetarum Isaias denuntiat dicens: Ecce dies Domini veniet insanabilis, dies furoris et irae, ut ponat orbem terrae desertum et peccatores perdat ex eo. Stellae enim caeli lumen suum non dabunt et obscurabitur sol in ortu suo, luna vero non dabit lumen suum, et mandabo universo orbi mala et inpiis peccatorum et perdam contumeliam iniquorum et arrogantiam superborum humiliabo. Et erunt, qui relicti fuerint preciosi magis quam aurum ab igne probatum, et homo preciosior erit quam lapis saphirus. Caelum enim quatietur et terra movebitur a fundamentis suis propter furorem irae Domini Sabaoth in die, qua supervenerit furor eius. Sed et Malachias propheta voce consona his loquitur dicens: Ecce veniet Dominus omnipotens et quis sustinebit diem adventus eius? Aut quis portabit conspectum eius, quoniam ipse ingredietur ignem conflatorium et sicut paleam ventilantium, et sedebit conflans et purgans sicut aurum et sicut argentum. Et iterum dicit: Ecce dies Domini veniet ardens ut clibanus, ut curet eos, et erunt omnes alieni et omnes, qui faciunt iniquitatem, ut stipulam incendet eos dies illa, quae veniet, dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur radix neque palmes. Alius vero vir desideriorum ita dicit: Et ecce videbam, et throni positi sunt et antiquus dierum sedebat et indumentum eius sicut nix candidum et capilli capitis eius sicut lana munda. Thronus eius ignis exurens fluvius igneus currebat ante ipsum. Iudicium constituit et libri aperti sunt. Et paulo post: Et vidi, inquit, in visu noctis, et ecce in nubibus caeli filius hominis veniebat et usque ad vetustum dierum pervenit et in conspectu eius oblatus est et ipsi datus est principatus et honor et regnum et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient et potestas eius potestas aeterna, quae non transibit, et regnum eius non corrumpetur. Inhorruit spiritus meus, ego Danihel, ebetudo mea et visiones capitis mei conturbabant me. Cum ergo haec agi coeperint, pandentur sine dubio caeli portae, immo potius ipsum caelum auferetur e medio, tamquam si tabernaculi alicuius velamina colligantur, scilicet ut reparetur et transformetur in melius. Tunc ergo omnia metus habebit timor que, ac tremor implebit universa, nimirum cum ille iudicet, qui teste non egeat, qui argumenta non quaerat, qui oratorem causae non postulet. Sed his omnibus procul amotis ipse et gesta et verba et cogitationes diiudicat atque in medium collocat et cuncta velut in tabulis quibusdam depicta oculis eorum, qui commiserunt ea atque omnibus, qui assistere videntur, ostendet. Quomodo igitur tunc commovebitur et in metu erit universa creatura? Hinc Ysaias ait: Dies ultionis Domini, annus retributionis iudicii Syon et convertentur torrentes eius in picem ardentem, die ac nocte non extinguentur in sempiternum. Quod beatus quoque Iob describit dicens: Terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans. Hinc et propheta: Egredientur, inquit, et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; vermes eorum non morientur et ignis eorum non extinguetur. Quid enim horribilius dici, quid cogitari potest, quam damnationis vulnera suscipere et dolores vulnerum numquam finire? Hinc per prophetam dicitur: Descenderunt ad infernum cum armis suis. Arma quippe peccantium sunt membra corporum, quibus perversa desideria, quae concipiunt, execuntur. Cum armis ergo ad infernum descendere est cum ipsis quoque membris, quibus desideria voluptatis expleverunt, aeterni incendii tormenta tolerare. Paulus etiam dicit: In revelatione Domini nostri Iesu Christi de caelo cum angelis virtutis eius in flammam ignis dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt aeuangelio Domini nostri Iesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et gloria virtutis eius. Et iterum: Terribilis quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Age ergo, cum ad illud ultimum iudicium venerimus ab eo scilicet iudice iudicandi, qui nec falli occultatione criminum potest, nec ad impunitatem promerendam muneris alicuius oblatione corrumpi; cum ceperint omnia secreta revelari, et non solum actus ac verba, sed etiam ipsae cogitationes ostendi, quid faciemus sub tanti iudicis maiestate? Quid excusationis obtendere poterimus? Qua nos defensionis arte purgabimus? Quae nobis subventura est paenitentia, quam in hac carne contempsimus? Quae nos defensura sunt opera bona, quae in hac vita non fecimus? Ad quos apostolos aut ad quos alios sanctos confugituri sumus, quorum exempla simul ac verba despeximus? An forte aliqua se fragilitas corporis excusabit? Sed excusationi eorum reclamabunt omnium exempla sanctorum, qui fragilitatem carnis in carne vincentes, quod fecerunt utique facere nos posse docuerunt, maxime quia cum nec ipsi peccato sua virtute, sed Domini miserantis auxilio restiterunt, qui se et non quaerentibus ut quaeratur atque ut in eum credatur, ostendit, et credentes se ne a peccato vincantur, invicta protectione defendit. Quid ergo responsuri sunt, si eis Dominus dicat: Si potuistis, quare non restitistis desideriis peccatorum? Si non potuistis, quare meum contra peccatum non quaesistis auxilium? Aut vulnerati quare paenitendo non adhibuistis vulneri vestro remedium? Numquid non ad haec obmutescent? Quid autem excusationis respondeant, non habentibus dicit: Ligatis manibus et pedibus mittite eos in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Consequens est, ut illic dentes strideant, qui hic de edacitate gaudebant. Pensandum ergo est et summo studio revolvendum, qui in illo die terror erit, cum in poena iam remedium non erit. Quae illi confusio, cui reatu suo exigente continget in conventu omnium hominum angelorum que erubescere? Qui pavor eum, quem et tranquillum mens humana non valet capere, etiam iratum videre? De quo bene per Ysayam dicitur: Exaltabitur autem Dominus solus in die illa, quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur, et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum et super omnes naves Tharsis et super omne, quod visu pulchrum est; et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa et idola penitus conterentur et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. Nunc peccata delinquentium videt et tacet, tunc autem loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos, sicut ipse per prophetam dicit: Tacui, inquit, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar. Quisquis enim nunc terrenis commodis inhiat, quisquis lascivae carnis voluptatibus pascitur, tunc aeternae combustionis igne consumitur et divini furoris gladio devoratur. Ut enim propheta dicit: In igne zeli Dei devorabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro. Illic iam a Domino non potest mereri, quae petit, qui hic noluit audire, quod iussit. A quibus enim divina vox in hac vita despicitur, tunc falsa eorum humilitas cum precibus ante ianuam veniens non auditur, sed dicitur illis: Nescio vos; ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Et iterum Dominus per Salomonem dicit: Vocavi et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me et non exaudiam; mane consurgent et non invenient me. In quo ergo confidimus, ubi spem adipiscendae salutis habemus? Numquid in pecuniarum thesauris, quos in arca recondimus? Numquid in divitiarum affluentia, quas intrinsecus vacui, male exterius possidemus? Sed audi apostolum Iacobum, quanti divitias hominum faciat, quod meritum in terrenae substantiae possessione constituat: Agite, inquit, nunc divites et plorate, ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis commesta sunt. Aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium erit vobis et manducabit carnes vestras sicut ignis; thesaurizastis enim vobis iram in novissimis diebus. Et paulo post: Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra. Eat nunc infelix homo et fluxui carnalis illecebrae enerviter cedat, quem postmodum baratrum gehennalis incendii pestilenter absorbeat, in cornibus se superbiae nunc arroganter extollat, ut tunc in aeterna morte constrictus immortaliter vivat. Quid enim prodest, si hodie satur eructuet in convivio et cras marceat foetidus in sepulchro? Quid iuvat, si se hodie purpureis vestibus induat et cras pauper et nudus ad inferna descendat? Heu, heu, quid tunc dicent miseri, cum se viderint et bona temporalia inrecuperabiliter amisisse et mala sibi perpetua inevitabiliter imminere? Quae tunc illis mens erit, cum viderint tempus acceptabile et diem salutis penitus effluxisse et illud tempus adesse, in quo nihil boni facere, nullum perditionis suae remedium valeant invenire? Quam amara eorum conscientia, quam flebilis eorum poterit esse quaerela! Tunc enim, sicut Salomon fatetur, flentes et prae angustia spiritus gementes dicent: Erravimus, inquiunt, a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol intellegentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius praecurrens et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus. Aut tamquam avis, quae pertransvolat in aerem, nullum invenitur argumentum itineris illius, sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per viam itineris aerem: commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris eius. Aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est et ignoratur transitus illius, sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus. Talia dixerunt in inferno hii, qui peccaverunt, quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Idcirco autem, karissime, non tam mea verba quam sacri eloquii tibi exempla propono, ut et si me rustice loquentem digne possit prudentia vestra despicere, vel sanctorum testimonia divinitus inspirata non dedignetur audire. Has igitur, frater karissime, plures que alias sacrae scripturae sententias intra mentis tuae armarium collige, quae inter falsas mundi divitias salubrem tibi valeant formidinem generare. Ut enim Salomon ait: Beatus homo, qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae, corruet in malum. Legimus autem, quia nemo potest corrigere, quem Deus despexerit. Homo siquidem homini inaniter loquitur, si per semetipsum Deus interius non loquatur. Tu autem, carissime frater, secundum prudentiae tuae ingenium tibi divinitus datum vitam tuam subtiliter discute, facta tua semper ante oculos pone, Dei iudicium pertimesce, sic que te undique sollicita provisione circumspice, ut cum iudex advenerit, non dormientem sed vigilantem et non cum fatuis sed cum prudentibus te valeat virginibus invenire, quatenus dum nunc ipse tuus iudex efficeris, nequaquam postmodum iudiceris et tunc nihil omnino timeas, qui modo timere non cessas. Sed quoniam apud te plus forsitan proficio Deum precando quam te praedicando, omnipotens Deus te, frater karissime, et nunc in viam iusticiae misericorditer dirigat et in tremendo suo iudicio cum electis ad dexteram positis partem habere concedat. Amen. 22 Domno G. reverentissimo episcopo, P debitae servitutis obsequium. Dilectissime pater et domine, nunc dum tibi mundus arridet, dum carnis sanitas fervet, dum prosperitas terrena demulcet, quae post ista sequantur excogita, et iam quasi transactis quae praesto sunt, illud prudentia vestra sollerter examinet, quae praesentibus futura succedant. Quaecunque ergo transitoria sunt, altiori consilio iam transisse decernite et velut ludificatoriae illusionis somnium deputate. Illuc mens vestra recurrat, illuc sollicitos accuminis sui oculos dirigat, quod postquam contigerit transire non novit. Terribilem quoque ultimi iudicii diem iam in conspectu vestri praesentia ponite et repentinum tantae maiestatis adventum tremefactis visceribus retractate. Nec illum diem putaetis esse longinquum, quem propheta tanto ante nos saeculo vicinum et velut iam esset in limine praedicabat dicens: Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbidinis, dies tubae et clangoris. Pensa, dilectissime, extremum diem iudicii super corda reproborum, qua asperitate propheta vidit amarescere, quem tot apellationibus non valuit explicare. Enimvero ut taceamus nunc de illis numquam finiendis damnationis aeternae suppliciis, tantummodo si solus ille ultimi diei terror et horror, ut dignum est, studiose discutitur, tota mundi huius deceptrix et falsa felicitas ac si lutum vel infructuosa alga littoris iudicatur. Quem enim vox illa non terreat, quis non medullitus contremiscat, cum audiat ipsum Dominum dicentem in evangelio: Quia sicut fulgur exiit ab oriente apparet in occidente, ita erit adventus filii hominis. Quis, inquam, non expavescat, cum eadem veritas dicat: Quia sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo virtutes que caelorum movebuntur. De quo etiam Petrus ait: Ad veniet autem dies Domini sicut fur, in quo caeli magno impetu transeunt, elementa vero calore solventur. Et iterum dicit: Caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii et perdicionis impiorum hominum. Hinc et Iudas apostolus ait: Ecce, inquit, veniet Dominus in sanctis milibus suis facere iudicium contra omnes, redarguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae loquuti sunt contra eum peccatores impii. O si in palato cordis nostri sapere possit, quante amaritudinis est, quod per Iohannem dicitur: Ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt et plangent se super se omnes tribus terrae. Tunc dissolventur renes eorum formidine, qui modo non timent, tunc replebuntur viscera eorum amaritudine, qui modo in carnalis illecebrae voluptatibus molliter iacent. Tunc enim sanguineas lacrimas effundentes incipient dicere montibus: Cadite super nos, et colles operite nos. Tunc enim non est quoquam confugere, non est latibulum, ubi se quisquam valeat occultare, nimirum cum et inferni portae panduntur, mors inimica destruitur, pulvis qui putruerat, id est humana caro, audiens vocem tubae vivificatur. Iam quos in gremio suo terra susceperat, quos aqua sorbuerat, quos edax flamma consumpserat, omnes quasi commissum sibi depositum reddunt, et vitae absque ulla sui diminutione restituunt. Tunc enim terra concutitur, aer repentina tempestate turbatur, tonitrua perstrepunt, coruscationes et fulgura humana pectora terrore confundunt. Deus enim manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit et in circuitu eius tempestas valida. Advocavit caelum sursum et terram, ut discernat populum meum. In die scilicet illa tremenda, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, cum principatibus et potestatibus apparebit, celis coruscantibus, terris ardentibus, cunctis etiam elementis in sui obsequii terrore commotis. Quem diem bene ille eximius prophetarum Ysaias denuntiat dicens: Ecce dies Domini veniet insanabilis, dies furoris et ire, ut ponat orbem terrae desertum et peccatores perdat ex eo. Stellae enim caeli lumen suum non dabunt et obscurabitur sol in ortu suo, luna vero non dabit lumen suum et mandabo universo orbi mala et impiis peccatorum et perdam contumeliam iniquorum et arrogantiam superborum humiliabo. Et erunt, qui relicti fuerint pretiosi magis quam aurum ab igne purgatum, et homo pretiosior erit, quam lapis saphyrus. Caelum enim quatietur et terra movebitur a fundamentis suis propter furorem ire Domini Sabaoth in die, qua supervenerit furor eius. Sed et Malachias propheta consona his loquitur dicens: Ecce venit Dominus omnipotens et quis sustinebit diem adventus eius? Aut quis portabit conspectum eius, quoniam ipse ingredietur ignem conflatorium et sicut paleam ventilantium, et sedebit conflans et purgans sicut aurum et sicut argentum. Et iterum dicit: Ecce dies Domini veniet ardens ut clibanus, ut curet eos, et erunt omnes alieni et omnes, qui faciunt iniquitatem, ut stipulam incendet eos dies illa, quae veniet, dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur radix neque palmes. Alius vero vir desideriorum ita dicit: Et ecce videbam, et throni positi sunt et antiquus dierum sedebat et indumentum eius sicut nix candidum et capilli capitis eius sicut lana munda. Thronus eius ignis exurens fluvius igneus currebat ante ipsum. Iuditium constituit et libri aperti sunt. Et paulo post: Et vidi, inquit, in visu noctis, et ecce in nubibus caeli filius hominis veniebat et usque ad vetustum dierum pervenit et in conspectu eius oblatus est et ipsi datus est principatus et honor et regnum et omnes populi, tribus et lingue ipsi servient et potestas eius potestas aeterna, quae non transibit, et regnum eius non corrumpetur. Inhorruit spiritus meus, ego Danihel, ebitudo mea et visiones capitis mei conturbabant me. Cum ergo haec agi coeperint, pandentur sine dubio caeli portae, immo pocius ipsum caelum auferetur e medio, tamquam si tabernaculi alicuius velamina colligantur, scilicet ut reparetur et transformetur in melius. Tunc ergo omnia metus habebit timor que, ac tremor implebit universa, nimirum cum ille iudicet, qui teste non egeat, qui argumenta non querat, qui oratorem cause non postulet. Sed his omnibus procul amotis ipse et gesta et verba et cogitationes diiudicat atque in medium collocat et cuncta velut in tabulis quibusdam depicta oculis eorum, qui commiserunt ea atque omnibus, qui assistere videntur, ostendet. Quomodo igitur tunc commovebitur et in metu erit universa creatura? Age ergo, cum ad illud singulare iuditium venerimus ab eo iudice iudicandi, qui nec falli occultatione criminum potest, nec ad impunitatem promerendam alicuius oblatione corrumpi; cum coeperint omnia secreta revelari, et non solum actus ac verba, sed etiam ipse cogitationes ostendi, quid faciemus sub tanti iudicis maiestate? Quid excusationis obtendere poterimus? Qua nos defensionis arte purgabimus? Quae nobis subventura est paenitentia, quam in hac carne contempsimus? Quae nos defensura sunt opera bona, quae in hac vita non fecimus? Ad quos apostolos aut ad quos alios sanctos confugituri sumus, quorum exempla simul ac verba despeximus? An forte aliqua se fragilitas corporis excusabit? Sed excusacioni eorum reclamabunt omnium exempla sanctorum, qui fragilitatem carnis in carne vincentes, quod fecerunt utique facere nos posse docuerunt, maxime quia cum nec ipsi peccato sua virtute, sed Domini miserantis auxilio restiterunt, qui se et non quaerentibus ut quaeratur atque ut in eum credatur, ostendit, et credentes se ne a peccato vincantur, invicta protectione defendit. Quid ergo responsuri sunt, si eis Dominus dicat: Si potuistis, quare non restitistis desideriis peccatorum? Si non potuistis, quare meum contra peccatum non quesistis auxilium? Aut vulnerati quare paenitendo non adhibuistis vulneri vestro remedium? Numquid non ad haec obmutescent? Quid autem excusationis respondeant, non habentibus dicit: Ligatis manibus et pedibus mittite eos in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium, ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Pensandum ergo est et summo studio revolvendum, qui in illo die terror erit, cum in poena iam remedium non erit. Quae illic confusio, cui reatu suo exigente continget in conventu omnium hominum angelorum que erubescere? Qui pavor eum, quem et tranquillum mens humana non valet capere, etiam iratum videre? De quo die bene per Ysaiam dicitur: Exaltabitur autem Dominus solus in die illa, quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur, et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan, et super montes excelsos et super colles elevatos et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est; et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa et idola penitus conterentur et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. Nunc peccata delinquentium Dominus videt et tacet, tunc autem loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos, sicut ipse per prophetam dicit: Tacui, inquit, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar. Quisquis enim nunc terrenis commodis inhiat, quisquis lascivae carnis voluptatibus pascitur, tunc aeternae combustionis igne consumitur et divini furoris gladio devoratur. Ut enim propheta dicit: In igne zeli Dei devorabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro. Illic iam a Domino non potest mereri, quae petit, qui hic noluit audire, quae iussit. A quibus enim divina vox in hac vita despicitur, tunc falsa eorum humilitas cum precibus ante ianuam veniens non auditur, sed dicitur illis: Nescio vos; ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Et iterum Dominus per Salomonem dicit: Vocavi et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent et non invenient me. In quo ergo confidimus, ubi spem adipiscendae salutis habemus? Numquid in pecuniarum thesauris, quos in arca recondimus? Numquid in diviciarum affluentia, quas intrinsecus vacui, male exterius possidemus? Sed audi apostolum Iacobum, quanti divitias hominum faciat, quod meritum in terrenae substantiae possessione constituat: Agite, inquit, nunc divites et plorate, ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis commesta sunt. Aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis; thesaurizastis enim vobis iram in novissimis diebus. Et paulo post: Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis adduxistis. Heheu, quid tunc dicent miseri, cum se viderint et bona temporalia inrecuperabiliter amisisse et mala sibi perpetua inevitabiliter imminere? Quae tunc illis mens erit, cum viderint tempus acceptabile et diem salutis paenitus effluxisse et illud tempus adesse, in quo nichil boni facere, nullum perdicionis suae remedium valeant invenire? Quam amara eorum conscientia, quam flebilis eorum poterit esse querela! Tunc enim, sicut Salomon fatetur, flentes et prae angustia spiritus gementes dicent: Erravimus, inquiunt, a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol intellegentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius praecurrens et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carine illius in fluctibus. Aut tamquam avis, quae pertransvolat in aerem, nullum invenitur argumentum itineris illius, sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per viam itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris eius. Aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est et ignoratur transitus illius, sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus. Talia dixerunt in inferno hii, qui peccaverunt, quoniam spes impii —. 23 Prudentissimo viro B, Petrus peccator monachus indissolubile vinculum caritatis. Non ignoro, frater, quia, cum mea epistola saecularium manibus traditur, mox eloquentiae nitor curiose perquiritur, quam consequens sit dispositionis ordo tractatur, utrum rhetoricae facultatis color eluceat, an et sententias argumenta dialecticae suptilitatis involvant. Quaeritur etiam, utrum categorici an potius ypothetici, quae proposita sunt, per allegationes inevitabiles adstruant syllogismi. Sed haec et huiusmodi falerata ludibria hii, qui spiritu Dei vivunt, ut revera frivola et vana contempnunt et, sicut apostolus ait, arbitrantur ut stercora. Qui etiam locutum se esse discipulis perhibet non humanae sapientiae verbis, ut non evacuetur crux Christi. Et quam pulchra, quam utilis, quam honesta locutio, quae dum auctorem suum vento vanae gloriae per arrogantiam inflat, crucem Christi, quae est mundi salus, evacuat. Tu itaque, dilectissime, in nostris litteris noli prurientem mordacis eloquii sperare salsuginem, noli accuratae urbanitatis quaerere venustatem. Ovina tibi simplicitas placeat, quae ad Deum provocat, non serpentina calliditas, quae loetale virus instillat. Erat, inquit scriptura, serpens callidior cunctis animantibus terrae. Nam et Dominus, qui inter semen mulieris atque serpentis infoederabiles inimicitias posuit, non serpentium sed pastorem se esse ovium nominavit, et non ait: Serpentes mei, sed oves, inquit, meae vocem meam audiunt et ego agnosco eas et vitam aeternam do eis. Porro sapientes saeculi despicabilem iudicant simplicitatem servorum Dei. Hinc est, quod Moyses dicit: Inlicitum est Aegyptiis comedere cum Hebreis, et prophanum putant huiuscemodi convivium. Cur autem hoc? Declarat alibi, cum ait: Detestantur, inquit, Aegyptii omnes pastores ovium. Sicut enim veritas dicit: Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Et ideo serpentina illis calliditas placet, puritatem vero ovinae simplicitatis abhorrent. Sed ait Dominus Petro: Si diligis me, pasce oves meas, pasce agnos meos. Numquid dicit: Pasce vulpeculas meas, pasce dracones meos? Hoc autem idcirco dixerim, dilectissime, ut et tu caveas nudam serpentis astutiam et sancta prudentia tua inter fatuitatem et calliditatem sit medie temperata. Unde et Iacobus cum serpentinam excluderet sapientiam dicens: Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; paulo post quam sapientiam debeamus habere subiungit: Quae autem, inquit, desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, iudicans sine simulatione. Hinc et Paulus ait: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. De immoderata quippe sapientia per Ysaiam dicitur: Peribit sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur. Ve qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium, quorum sunt in tenebris opera et dicunt: Quis videt nos et quis novit nos? Per eundem quoque prophetam talis sapientia deridetur: Ubi est, inquit, litteratus, ubi legis verba ponderans, ubi doctor parvulorum? Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia. Quid autem distet inter spiritalem sapientiam terrenam que prudentiam, alibi discernit cum dicit: Quia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes; et iterum: Prudentia huius mundi inimica est Deo; legi enim Dei non subicitur, nec enim potest. Hinc est quod sicut in libro Genesis dicitur, quinque reges qui subesse noluerunt Chodorlaomor, a quattuor regibus superati sunt. Et ubi? In valle Silvestri, quae nunc est mare salis. Qui sunt enim quattuor reges, nisi quattuor virtutes, quas scriptura sacra nominat principales? Quid vero per quinque reges, nisi todidem sensus corporis ac per eos exterior scientia designatur? Sicut autem illae quattuor virtutes velut ex originali matris suae rationis scilicet fonte procedunt, sic isti in terrenae sapientiae vanitate velut in convalle salsuginis immorantur ibi que a suis hostibus sunt prostrati, quia dignum est, ut in anima hominis spiritalis sapientia vincat et carnalis prudentiae calliditas pereat. Hinc et de David legitur, quia fecit sibi nomen, cum reverteretur capta Syria in valle salinarum cesis duodecim milibus. Verus enim David Christus, fortis scilicet viribus et pulcher aspectu, in valle salinarum duodecim milia hominum stravit, quia per apostolos suos de salsa, immo falsa huius mundi sapientia triumphavit. Qui enim duodecim spiritalis praelii bellatores habuit, quasi totidem per eos hominum milia trucidavit, dum stulte sapientes a frivolae sapientiae vanitate convertit. Quorum videlicet bellatorum unus ad Corinthios dicit: In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus, nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia corporis destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Porro autem sicut caelestis sapientia caelestes facit et legitimos aecclesiae filios, ita terrena prudentia terrenos reddit et spurios. De quibus per Hyeremiam dicitur: Filii quoque Agar, qui exquisierunt prudentiam, quae de terra est, negotiatores terrae, Theman et fabellatores et exquisitores prudentiae viam sapientiae nescierunt, neque meminerunt semitarum eius. Saecularem ergo prudentiam assequi cupientes et spiritalem sapientiam contempnentes filii sunt Agar non Sarae, et manzeres facti Ismahelitae iure censendi sunt non Israelitae. Et quoniam Agar advena interpretatur, hii non sunt sapientiae filii, sed advenae et peregrini. Nec ex illis sunt, quibus aiebat apostolus: Iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei. Tu autem, dilectissime, ut eiusdem te prophetae sermonibus alloquar, disce ubi sit sapientia, ubi sit virtus, et ubi sit prudentia. Haec enim in Deo sunt essentialiter constituta atque ab eo sunt proculdubio requirenda. Sed quia tu in saeculo non imum optines locum, nec potes prorsus effugere, ut aut saecularis eloquii cum colloquentibus verba non conferas, aut aliquando de litteratoriae disciplinae studiis aliquid non attingas, hac tibi discretione utendum est, ut in saecularibus quidem te velut hebetem reddas. In spiritalibus vero studiis omnes tuae mentis nervos exerceas, in illis te praebeas neglegentem, in his autem omnino vivacem. Quia ergo a temetipso hoc optinere non potes, ut in mundalis executione negotii omnino careas serpentis astutia; vel hoc satage, ut terrenam prudentiam tuam sapientia spiritalis absorbeat eam que velut in sui corporis archana convertat, sicut de maleficis Pharaonis scriptura proloquitur: Proiecerunt, inquit, singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones, sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Virga quippe Aaron maleficorum virgas absorbuit, quia sapientia Christi, quam illa signabat, omnes huius mundi sapientias annullavit mundi que sapientes sui corporis, quod est aecclesia, visceribus counivit. Absurdum praeterea est et satis inhonestum, ut eadem prudentia eadem que suptilitas rebus adhibeatur humanis, quae spiritalibus impenditur et divinis. Hinc est, quod Moysi Dominus ait: Sume tibi aromata, stacten et onicham, galbanen boni hodoris et tus lucidissimum, facies que thimiama compositum opere ungentarii, mixtum diligenter et purum. Thimiama quippe ex aromatibus compositum facimus, cum in altari boni operis virtutum multiplicitate redholemus. Quod mixtum et purum fit, quia quanto virtus virtuti iungitur, tanto incensum boni operis sincerius exhibetur. Ubi et bene subiungitur: Cum que in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram testimonio tabernaculi. In tenuissimum pulverem aromata universa conterimus, cum bona nostra quasi in pila cordis occulta discussione tundimus et si veraciter bona sint, suptiliter retractamus. Aromata ergo in pulverem redigere est virtutes recogitando terere et usque ad suptilitatem occulti examinis revocare. Et notandum, quod de eodem pulvere dicitur: Pones ex eo coram testimonio tabernaculi, quia tunc nimirum bona nostra veraciter in conspectu superni iudicis placent, cum haec mens suptilius recogitando conterit et quasi de aromatibus pulverem reddit. Nec rossum durum que sit bonum, quod agitur, ne si hoc arta retractationis manus non comminuat hodorem de se suptilius non aspergat. Hoc plane studium tanta que suptilitatis instantia non rebus est adhibenda terrenis, sed ad hoc tantum habenda est, ut placere valeamus optutibus creatoris, nec ut in saeculo videamur insignes, sed ut coram Deo in nostra simus examinatione prudentes. Unde illic additur: Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino, mox que subiungitur: Homo quicumque fecerit simile, ut hodore illius perfruatur, peribit de populis suis. Quisquis ergo, sive litterarum saecularium disciplinis, sive rebus quibusque terrenis hoc studium exhibet, quod ad placendum Deo examinationi dumtaxat intimae principaliter debet, merito perit, quia thimiama, quod soli Deo debuit, rebus temporalibus et caducis impendit. Enimvero quod de scientia loquimur, hoc ipsum ex delectatione huius vitae necesse est fateamur. Dignum quippe fuerat, ut terrena prudentia in nobis prorsus aresceret et spiritalis solummodo sapientia refloreret, sicut apostolus ammonet dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Dignum nichilominus fuerat, ut haec vita in nostro corde non viveret, sed nobis prorsus emortua nequaquam mortuos delectaret, sicut idem dicit apostolus: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut, quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sed quia haec nonnullis praesertim saecularibus impossibilia sunt et perfectionis utriusque fastigium assequi plene non possunt, ammonendi sunt, ut quae non possunt exacte contempnere, secundo saltim loco ea conentur habere. Et quoniam haec vita plerosque saeculares tamquam uxor substrata delectat, elaborandum est, ut licet eam nequeant prae infirmitate mentis, ut dignum est, odire, nequaquam tamen aggrediantur illam immoderate diligere, ut si necdum praevalent ei repudii dare libellum, pudeat tamen ad comparationem aeternae vitae amoris illi praebere primatum. Unde et in lege praecipitur: Si habuerit, inquit, homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genuerit que ex eis liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, voluerit que substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae, sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabit que ei de his, quae habuerit, cuncta duplicia; iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita. Duae scilicet hominis uxores virtus sunt et voluptas, livoris et odii inter se invicem velut quadam zelotipia discidentes. Et voluptas quidem ad hanc vitam, virtus ad aeternam pertinet gloriam. Illa plane dilecta est, quia virum suum, hoc est fragilem cuiusque spiritum, malesuada iocunditate demulcet, ista vero dicitur odiosa, quia per artam et angustam viam hominem ire constituit et aspera semper ac dura proponit. Sed filius odiosae nobis primogenitus est, quia virtutem conditor noster nobis originaliter indidit, voluptas autem et quaelibet carnalis illecebra ex vitio nostrae pravitatis emersit. Sed quia non est istius temporis per singula verba huius praecepti figuram enucleanter exponere, sufficiat hoc ad compendium dicere, ut si non possumus dilectam uxorem, quae nobis proculdubio noxia est, a thalami nostri societate repellere, studeamus saltim odiosam, quae sobria est et honesta, in primogeniti dignitate praeferre. Quatinus si nobis difficile est, quantulamcumque saltim huius vitae dulcedinem non sentire, praerogetur tamen dominii palma virtuti, relinquatur servitus voluptati. Illius filius in primogeniti dignitate praecellat, istius autem filius in subsequela ordinis et sub disciplinae semper refrenatione persistat. Vis fortassis addiscere, qui uxoris dilectae sunt filii? Paulus inquiratur apostolus: Manifesta sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, emulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietas, comessationes et his similia. Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Vis etiam consequenter audire, quae sit sobholes odiosae? Ausculta quod subdidit: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Hic ergo filius tamquam primogenitus duplicia debet habere substantiae, videlicet ut fructus spiritus corpus simul et animam regat atque utriusque substantiae, interioris scilicet et exterioris hominis, iura possideat. Si ergo tibi diffcile est, ut una sis uxore contentus, nec praevales dilectae, quae odio habenda est, repudii praebere libellum, fac saltim, ut odiosa, quae totis vitibus amplectenda est, in domo cordis tui dignitatis optineat principatum. Illa vero, quae nunc male diligitur, tamdiu novissimum teneat locum, donec foeditatis suae merito sensim veniat in fastidium, de fastidio funditus vertatur in odium. Filius odiosae tibi sit primogenitus ei que deferatur obsequium a caeterorum multitudine liberorum. Hinc est, quod Iosue subversa Hiericho imprecatus est dicens: Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho. In primogenito suo fundamenta illius iaceant et in novissimo liberorum ponat portas eius. Nam quia per Hiericho, quae in lunam vertitur, haec vita signatur, ille civitatem Hiericho in primogenito suo suscitat, qui bona praesentis vitae principaliter amat. Et quia veritas in evangelio praecipit: Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adicientur vobis, merito maledictione damnatur, quisquis ab hoc praecepto declinare convincitur, propheta testante qui ait: Maledicti qui declinant a mandatis tuis. At contra ille portas Hiericho ponit in novissimo liberorum, qui sic utitur temporalibus bonis, ut haec non cum amore possideat, sed ad caelestis gloriae praemium medullitus inardescat. Qui caelestibus in amore suo terrena supponit, transitoria floccipendit. Hoc itaque faciens et odiosae uxoris filium iuxta mandata legis efficit primogenitum, et secundum Iosue sententiam portas Hiericho in novissimo suscitat liberorum. Quo contra Cain in primogenito suo Enoc condidit civitatem, quia futuram non sperabat hereditatem et quia se quasi in Hiericho huius saeculi praepropere dedicavit, elogium perpetuae maledictionis incurrit. Unde scriptum est: Hereditas, ad quam in principio festinatur, in novissimo benedictione carebit. Tu itaque, dilectissime, si necdum solius spiritalis vitae velut unius uxoris thalami vales esse contentus, sed adhuc male blandientis terrenae conversationis illecebra teneris adstrictus, in domo cordis tui tamquam primogenitus amor aeternae vitae praecellat et tamquam suppar atque repressa temporalium rerum cura subserviat. Sicut in Canticis legitur: Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me. Leva quippe subesse capiti dicitur, cum praesens vita a mente, quae cogitationum caput est, despecta calcatur. Dexterae vero amplexibus stringitur, qui solius aeternae vitae desideriis undique delectatur. Plane quia et Salomon ait: Da partem septem necnon et octo, sic praesentem vitam, quae per septenarium numerum designatur, excurre, ut iam in amore futurae, quae per octonarium resurrectionis exprimit gloriam, totis studeas visceribus habitare. Illi perfunctoriam atque volaticam exhibe curam, in hac perseverantem atque perpetuam, sicut aeterna est, indeficuae dilectionis fige sententiam. Porro quod de transitoria vita dicimus, hoc et de exteriori prudentia consequenter ammonemus, nimirum ut in animo tuo et temporalis vita et scientia saecularis tamquam mentis calce depressa subsidat, amor autem aeternae vitae et spiritalis studium sapientiae velut in summa cordis tui constitutus arce praecellat. Quatinus dum fragilem hanc vitam cum sua sapientia despicis, repleri divino spiritu, qui ad aeternam te provocet gloriam, felici vicissitudine merearis. 24 Domno Mainardo fratri karissimo, Petrus peccator monachus salutem in Domino. Temptatis et competenter adhibitis omnibus medicinae generibus, si languidus obeat, non est unde medicum conscientia reprehendat. Fecit enim omne quod potuit, qui cuncta, quae decet Archigenem, curationum argumenta persolvit. Dum is ergo, qui febrierat, moritur, qui curandi munus impleverat, crimine non tenetur. Nam quod suum erat, industriam artis exhibuit, atque ideo calumpniae non patebit. Diu iam, frater, est ex quo tibi preciosarum vestium estus incanduit et, ut ita loquar, ambitionis tuae viscera tamquam loetiferae febris ardor excoxit. Ego autem tibi velut medicus licet imperitus et oleum lenis atque suavis ammonitionis adhibui et austerae correptionis vinum frequenter infudi. Nec scripturarum tibi defuere pigmenta, quarum sententias dum exponere studui, velut aromaticas tibi species pindere non cessavi. Et quoniam ego cum caeteris fratribus, vilibus coram te fuimus contenti semper exuviis, dum feci prius ipse, quod monui, quasi prius antidotum bibi, sic que te ad bibendum, quod propinaveram, provocavi. Sed et cauterium postremo adustionis impressi, dum nitori vestium ignes tartareos minitans intentavi. Annon adustionis ferrum divitibus imprimebat Iacobus, cum et hic vestes tineis et illic carnes incendiis obnoxias perhibebat dicens: Agite nunc, divites, et plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et ardebit carnes vestras sicut ignis. Metallum quippe, quod nunc per avariciam possidetur, tunc in laminas vertitur, et caro, quae nunc fucatis vestibus adornatur, flamma postmodum stridente perfrigitur. Annon medicinale ferramentum ambitioni vestium etiam salvator apposuit, cum divitem bisso ac purpura decoratum flammis infernalibus ardere perhibuit? Scriptura quippe teste nil aliud in hoc divite reprehenditur, nisi quia sub nitore vestium etiam sine misericordia legitur splendide convivatus. Quamquam et in ipso indumenti cultioris ornatu sine dubio vanae gloriae deprehenditur appetitus. Nemo quippe illic anhelat preciosis vestibus indui, ubi alienus eum aspectus nequeat intueri. Sed ad hoc quisque cultioribus indumentis enitescere concupiscit, ut se mirantium nitidulus oblectet aspectum, ut alienorum pascat illecebras oculorum, sed dum mulcet, oculos extrinsecus intuentium, interni iudicis offendit optutum. Solent plane potentes saeculi faleratis obsequentium induviis delectari, praesertim si metatores hospicii sint mirabiles, si praeambuli quique diversi cultus specie videantur insignes. Sed videamus metatorem Christi Iohannem, attendamus aeterni regis egregium praecursorem, qui nimirum praeivit eum in spiritu et virtute Heliae, ut converteret corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum. Perpendamus itaque, imperator caeli et terrae, quibus praevii metatoris sui vestibus delectetur, sed evangelio testante cognoscimus, quia vestimentum eius pilos inhorruerat camelorum. De quo salvator: Quid, inquit, existis in desertum videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Ac si manifeste perhibeat, quia non caelestis sed terreni regis digni decernuntur obsequiis, qui ad vanae gloriae nitorem accuratis ornari gestiunt indumentis. Mollibus quippe vestibus regalis aula, asperis et incultis delectatur aecclesia. Omnis enim gloria eius filiae regum ab intus. Aecclesia siquidem vel quaeque fidelis anima, quae et ipsa sanctorum apostolorum est filia, non extrinsecus enitescere sed ornata gaudet in occulti iudicis optutibus apparere. Nec oblectatur fucata pulchritudine vestium, sed rutilantium gloriatur varietate virtutum. De qua etiam varietate scriptura prosequitur: In fimbriis aureis circumamicta varietate. Vis audire varietatem vestium, quae caelestis sponsi delectat aspectum? Anima certe niveae castitatis candore conspicua ante Dei omnipotentis oculos spiritali bisso sive colobio videtur induta: haec etiam dum flamma fervidae karitatis ignitur, dirotini sive bis tincti cocci rubore perfunditur, cum vero vel ab hoc saeculo funditus mortificari vel consummari per martyrium avide concupiscit, tunc velut conchilii sanguine tingitur, sic que regalis purpurae speciem imitatur. Sed nec diu pistici quoque viror abesse credendus est, quia dum mens amoena semper virentis pascuae gaudia firmiter sperat, velut in smaragdinei decoris specie inmarcessibiliter vernat. Unde et per Petrum dicitur: Quia regeneravit nos Deus in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcessibilem conservatam in caelis. His plane vestibus animam Dominus se induisse testatur, cum per Hiezechielem loquitur dicens: Vestivi te discoloribus et caltiavi te iacyncto et cinxi te bisso et indui te suptilibus et ornavi te ornamento. Hunc denique cultum, hunc indumenti spiritalis ornatum idem Petrus etiam a mulieribus exigit, cum eis lenocinantis ac lupanariae compositionis faleras interdicit: Quarum sit, inquiens, non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri vel argenti aut indumenti vestimentorum que cultus, sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Invisibilem quippe sponsum invisibilis oblectat ornatus et cum sanctam animam conspicit enitere virtutibus, in eius illico volat amplexus, cui dicit: Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Hierusalem. Sicut Hierusalem ait, non sicut Babylon, quam vidit Iohannes circumdatam purpura et cocco et inauratam auro et lapide pretioso et margaritis, habentem poculum in manu sua plenum abhominationum et inmundicia fornicationis eius. Babylonem sane diabolus, Hierusalem inhabitat Christus. Ille luxuriantis amictus vanitate reficitur, hic asperis et humilibus si cordis non desit humilitas delectatur. Auctorem porro superbiae sepe nitor vestium provocat, asperitas autem Christum, ut humiliato cuilibet misereatur, invitat. Nam sicut sacra Regum testatur hystoria: Rex Israel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio in area iuxta portam Samariae et universi prophetae in eorum conspectu mendacia prophetabant. Auctor quippe mendacii fucati cultus delectabatur illecebris et in adumbrati decoris aspectu per ora prophetantium officinas fabricaverat falsitatis. At contra cum idem Ahab comminantis Heliae dura prout dignus erat verba perciperet, ac impendentem suis cervicibus divini furoris gladium territus formidaret scriptura teste: Scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavit que et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite. Factus que est sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens: Nonne vidisti Ahab humiliatum coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius. Ecce Ahab imperiali purpura decoratur et reprobo spiritu fallente decipitur, cilicium induit et gladium divini furoris avertit, regalibus infulis redimitus laqueo deceptionis impingitur, sacco contectus dilatae ultionis indulgentiam promeretur. Eat ergo monachus vanae gloriae deditus et toga radiante conspicuus nitore vestium aspectantium pascat illecebras oculorum, sed dum vestibus fulget iniquorum spirituum deceptionibus patet, divinae praeterea indignationis adversum se sententiam provocat, dum solis exterioribus deditus oculos hominum ut se admirentur invitat, tanto que despicabilius Deo superbiam reprobante contempnitur, quanto coram oculis intuentium cultioribus induviis amicitur. At contra Iob, qui nudus in terram corruit, qui profluentem saniem testa radit, dum in sterquilinio putrefactus ac scaturriens vermibus etiam ab uxore despicitur, divinae consolationis alloquium promeretur. Nec enim Deus corporalis contagii nauseat sordes, ubi mundi cordis invenit puritatem. Praeterea quid est, quod apostolus ait: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus? Cur enim cum dicit habentes alimenta, non protinus addidit et vestes? Sed tantummodo cum praemittit habentes alimenta, praesto subiungit et quibus tegamur. Cur hoc, nisi ut perspicue doceat, nos debere tam despicabilibus operimentis indui, quae digna non sint vestium vocabulo nuncupari? Enimvero David rex nudus ac solo contentus ephod coram arca Domini publice subsiliens saltat. Ysaias evangelicus propheta triennio nudus et discultiatus coram viris ac mulieribus ambulat, et monachus, qui vitae carnalis professus est sepulturam, nitidulae vestis adhuc pompas anhelat? Quamquam idem Ysaias et antequam nudus incederet, non molli quolibet mulcebatur amictu, sed cilicio tegebatur. Nisi enim cilicio contectus incederet, nequaquam sibi vox divina iussisset: Solve saccum de lumbis tuis. Esau plane vestes valde bonas, ut scriptura perhibet, venaturus domi retinuit, sed his alter indutus primatum paternae benedictionis accaepit. Iacob namque, qui quasi sub evangelica doctrina prius non duas tunicas habuit, simplex etiam vestimentum simul et alimentum postmodum in oratione quaesivit: Si fuerit, inquit, Deus me cum et custodierit me in via, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum, erit mihi Dominus in Deum. Igitur qui duplices honoris gratia vestes habebat, obruitur, qui simplici contentus erat, electionis divinae gloria sublimatur. Herodes quoque, sicut in Actibus apostolorum legitur, dum indutus veste regia conspicuus cernitur, dum ei concionanti ad populum Dei voces habere non hominis acclamatur, protinus angelo feriente percutitur, et quia vanae gloriae deditus delatam sibimet in Deum transferre gloriam noluit, repentino superveniente iudicio consumptus a vermibus expiravit. Sic nimirum, sic divino dignus est iudicio deici, qui coram oculis hominum de nitore cultioris habitus ambit arroganter extolli. Nam et ipse conditor angelorum dum in praesepio vagiens reclinatur, non ostro vel togis rutilantibus obsitus sed vilibus legitur panniculis obvolutus. Erubescat ergo terrena superbia, confundatur et obstupescat arrogantia redempti hominis, ubi mox erumpentibus radiis exorti coruscat humilitas redemptoris. Nam et sub ipso salutiferae passionis articulo Herodes eum alba veste induit eum que mox ad Pilatum sub hac irrisione remisit. Et cum apostolus dicat: Exeamus ad eum extra castra improperium eius portantes. Improperium Christi portare nolle convincitur, qui discolis indui vestibus arrogantia tumidus dedignatur. A se denique mortui pro nobis salvatoris abicit improperium, quisquis in mortificationis ordine constitutus album vel ignobile quodlibet despicit indumentum. Tu itaque, dilectissime, iamiam velut purulentam morbi loetalis illuviem evome et pretiosarum vestium appetitum de stomacho languidae mentis expelle. Non levis quippe languor est animae, de superstitioso corporalis amictus nitore gaudere. Gratiam siquidem sancti Spiritus, in qua delectetur, exclusit, qui se per exterioris ornatus desiderium spargit, cuius utique si sentiret in mente dulcedinem, nequaquam corporei cultus supervacuam concupisceret vanitatem, quod evitandum vir sapiens ammonet dicens: In vestitu ne glorieris umquam et in die honoris tui ne extollaris. Illius ergo vestis concupisce nitorem, qua coram oculis Dei perpetuo polleas, non qua fallacis ac frivolae huius vitae momenta transcurras. Nunc itaque sordidis utere, quorum squalorem postmodum indeficuo valeas candore mutare. De quo videlicet utriusque generis indumento per Zachariam dicitur: Iesus, inquit, erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli. Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis. Et dixit: Ponite cydarim mundam super caput eius. Quid enim per Iesum sacerdotem videlicet magnum nisi mediator Dei et hominum debet intellegi? Plane sicut per Zorobabel filium Salathiel, qui de regali Iudae stirpe processerat, et Iesum filium Iosedech, qui ius sacerdotalis amministrabat officii, Israeliticus populus post septuaginta annos iugum Babylonicae captivitatis evasit templum que Hierusalem, quod dirutum fuerat, rediviva novitate construxit, ita numerus electorum post huius vitae tempora, quae septenaria dierum repetitione decurrunt, per Iesum Christum, qui verus rex est et sacerdos, de servitute huius mortalitatis eripitur et in caelesti Hierusalem templum Dei, quod est sancta aecclesia, renovatur. De qua nimirum servitute dicit apostolus: Nam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Tunc itaque Iesus in corpore suo, quod est aecclesia, sordida vestimenta deponit, tunc honoris ac gloriae tegmen assumit, quia omnis electorum chorus a lugubri squalore temporalis tristitiae liberatur et immortalitatis stola in illo splendore sempiternae felicitatis induitur. Quod etiam in psalmo dedicandae domus apertissime canit aecclesia: Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitia, ut cantem tibi gloria mea et non compungar. Cydaris etiam munda in eius capite ponitur, quia felicitatis aeternae gloria coronatur. Huius itaque beatae vestis intuitu, dilectissime frater, lenocinantia quaeque corruptibilis indumenti blandimenta contempne, ludicras ac fluitantes nitentis habitus lacinias despice, contentus extremis ac vilibus sub sanctae regulae te lege constringe. Noli altum sapere, sed time, ultimum in spiritalibus nuptiis accubitum pete, humilitatis iniuriam perhorresce, si quando neglegenter obrepserit, per paenitentiam corrige. Memento itaque, quod per Salomonem dicitur: Si ascenderit super te spiritus potestatem habentis, locum tuum ne dimiseris. Ac si aperte dicat: Si temptatoris spiritum contra te in aliquo praevalere consideras, humilitatem paenitentiae non relinquas. Gloriosius igitur deputa veste alba cum Christo humiliter contegi, quam cum superbo et purpurato divite flammis ultricibus inrecuperabiliter sepeliri. 25 Attoni causidico, P peccator monachus salutem in Domino. Constat te, vir illustris, domni Mainardi abbatis manibus sponte commissum et pro caelesti desiderio monachicum devovisse propositum. Nunc autem mente mutata, sicut dicitur, non modo votum violare disponis, sed et id fieri posse per multas argumentorum versutias cavillaris. Hinc est, quod eundem abbatem hoc conspuisse iurgio stomachatus assereris: 'Ostende', inquiens, 'mihi autenticae scripturae sententiam, qua me vel mundo digne calumpnieris abstractum, vel monasticae regulae iure fatearis obnoxium'. Ut igitur legis perito viro in primis de forensi iure respondeam, Romanis legibus cautum est, ut quod semel a dante conceditur, nullo modo revocetur. Cum ergo haec apud homines iubeatur forma servari, quanto magis apud Deum debet inviolabiliter custodiri? Homo itaque non amittit, quod semel accaepit: Deus autem possessionis suae iure fraudabitur? Terrenae militiae duces eos sibi, qui militiam professi sunt, vendicant: nos in divini procinctus arma iuramus, caracterem nobis militiae caelestis imprimimus et notam nobis inurere transfugii non timemus? Dedisti Deo non aurum, non equum, non denique alienum quid extra te, sed temetipsum, et nunc subtrahere niteris? Quam ergo mercem vice tui Domino permutabis? Quam enim commutationem dabit homo pro anima sua? Quamquam Moyses in lege praecipiat: Homo, inquit, qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam, sub estimatione dabit pretium. Ubi sollerter attendendum est, quod paulo inferius subinfertur: Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit sive animal sive ager, non vendi nec redimi poterit. Quicquid enim semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. Audi etiam, fili mi, quam terribilem in te sententiam vir sapiens manifeste depromat: Initium, ait, superbiae hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius, quoniam initium peccati est omnis superbia. Qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis et subvertet eum in finem. Ergo, frater mi, iuxta consilium eiusdem sapientis: Convertere ad Deum et relinque peccata tua, precare ante faciem Dei et minue offendicula. Ubi praesto subiungit: Revertere ad Dominum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito execrationem et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. Illud etiam eiusdem viri te non praetereat: Non impediaris orare semper et non veteris usque ad mortem iustificari, quoniam merces Domini manet in aeternum. Illud etiam non obliviscaris: Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem; subito enim veniet ira illius et in tempore vindictae disperdet te. Aecclesiastes etiam dicit: Memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis tuae et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent. Optulisti temetipsum Deo, et factus refuga subtraxisti? Deum itaque puerum et te facis ovum. Nam dum te sibi prius oblatum conaris quasi ludendo subducere, videris eum velle velut puerum oggannire. Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Deludis auctorem, offendis mendacio veritatem. Porro cum Deus sit proculdubio veritas, nullo magis offenditur vitio quam mendacio. Audi itaque, quid in Deuteronomio per Moysen Dominus dicat: Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus; et si moratus fueris, reputabit tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris; quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate ex ore tuo locutus es. Immo perpende insuper et haec, quam formidolosa sententia sit, quam per evangelium Dominus intonat dicens: Nemo mittens manum suam in aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei. Spopondisti et sponsionem violare non metuis? Vovisti, et votum solvere neglegis, cum psalmista dicat: Vovete et reddite. Salomon etiam in Proverbiis: Fili mi, inquit, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus tuis. Si ergo manum suam apud extraneum ille defigit, et reddendae pro eo rationi sese obnoxium facit, qui pro amico spoponderit, quanto magis tu ratiocinium Deo debes, qui non pro alieno vel extraneo spopondisti, sed temetipsum Deo specialiter optulisti? Coepisti quidem divini amoris igne fervescere, cum te decrevisti militiae caelestis obsequio mancipare. Ardere scilicet per spiritum coepisti, sed per degenerem carnis ignaviam tepuisti. Unde per Apocalipsin Iohannis sententia haec in te divina dirigitur, cum torpens animus tuus a sancto proposito revocatur: Utinam frigidus esses aut calidus. Sed quia tepidus es, et nec frigidus neque calidus, incipiam te vomere ex ore meo. Sane postquam cibus evomitur, nulli prorsus usui congruus iudicatur. Tu vero te in corpus Christi tanquam suave refectionis epulum traiecisti, dum observandis eius excubiis te per adstipulationis et commissionis indicium tradidisti. Nunc autem prodolor quasi fastiditus evomeris, dum votum sponsionis infringere ac violare conaris, non attendens quod in libro Numeri per Moysen Dominus ait: Si quis virorum votum voverit Domino, aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit implebit. Et quidem in conspectu hominum laicus es per paludamenti ac saecularis habitus speciem, sed in Dei omnipotentis optutibus a monacho cecidisti per violatam sacri propositi sponsionem. Coram hominibus stare conspiceris, sed in conspectu Domini cecidisti. Nam quod tibi fuerat ante commissionem licitum, de caetero tibi licere non poterit, dum a melioris propositi deliberatione succumbis. Sed quia mihi forte non credis, meis que sermonibus fidem adhibere contempnis, beatus saltim tibi Gregorius papa sufficiat, qui hoc in tertia expositionis homelia super Hiezechiel per haec eadem quae supponimus verba declarat. Sunt, ait, nonnulli, qui bona quidem quae noverunt operantur, atque haec operantes meliora quae deliberaverant immutant, et quidem bona agunt quae coeperant, sed a melioribus quae deliberaverant succumbunt. Hii nimirum ante humana iudicia stare videntur in opere, sed ante omnipotentis Dei oculos ceciderunt in deliberatione. Unde fit plerumque ut et bonum opus eorum minus placeat Deo, quia cum per mentis deliberationem in meliori gradu inconstanter ponitur, hoc ipsum cogitationis inconstantia accusat. Sed quia perfecti quique magna se discretionis suptilitate conspiciunt, ne ad deteriora umquam vel in opere vel in cogitatione delabantur, et quantum cotidie proficiant incessanter pensant, recte de his dicitur: 'Non revertebantur, cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur'. Tu autem te, mi frater, econtra retrogradum exhibes, dum non cum sanctis animalibus ante faciem tuam gradieris, sed ridiculose post tergum redire conaris. Nec illud advertis quod per Ysaiam Dominus dicit: Ve genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. De quibus et Hieremias: Facti sunt retrorsum et non ante. Perpende ergo quia qui retrorsum abalienatur in semine nequam, et inter sceleratos filios ponitur, illos scilicet qui non cum benedictione dignis in hereditatis iura succedunt, quibus dictum est: In hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis, sed cum eis potius qui sententiam perpetuae maledictionis incurrunt, quibus utique dicitur: Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Expedire te coepisti, frater, de laqueis huius perniciosi ac deceptoris mundi, et festinare ad dulcedinem Dei: nunc disponis a Deo recedere, et mundi te rursus laqueis implicare? Contra quod Petrus ait: Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitionem Domini nostri et salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Contigit enim eis illud veri proverbium: 'Canis reversus est ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti. ' Porro sicut per prophetam dicitur: Quam durum et amarum est dereliquisse te Dominum Deum tuum. Iterum que de te tuis que similibus: Me, inquit, dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Quo contra Paulus ammonet dicens: Videte, fratres, ne sit in aliquo vestrum cor malum, discedendi a Deo vivo et vero. A Deo plane non receditur gradibus pedum, sed pravorum perpetrationibus operum. Et cum a celsioris propositi sublimitate corruitur, tunc a Deo, qui est vertex et cardo bonorum omnium, infelix anima separatur. Non sufficit tibi, quia sacri ordinis sponsionem violata fide conaris infringere, nisi et eiusdem perversae defensionis audaciam velis et in alios frivolis quibusdam argumentationibus propagare. Dogmatizas enim, ut arbitror, quia licet quispiam manibus se committat abbatis, et sacrum polliceatur subire propositum, non prohibeatur huiusmodi sponsionis violare promissum. Ex quibus profecto assertionibus heresis oritur, nisi conatus iste tuus quantotius reprimatur. Neque enim mox ut quis in heresim labitur, iure protinus heretici vocabulo denotatur, sed ille dumtaxat hereticus merito dicendus est, qui tuetur errorem, qui defendit abhominabilis perfidiae pravitatem. Praeterea nec ab re esse credimus, si vel pauca de sacris canonibus exempla ponamus. Quatinus ex diversis auctoritatibus evidenter appareat, quantus aversioni tuae reluctantis iustitiae murus obsistat, ut oberrantibus inconstantiae tuae vestigiis nullum pateat prorsus aufugium. Sed quocumque te verteris, auctoritatis te lora cohibeant, pravis que conatibus concorditer atque ideo valenter obsistant. Et dum per anfractus oberrare contendis, obicibus undique circumpositis invitus ad recti tramitis lineam revertaris. Attende igitur, quid statuerit Calcedonense concilium: Qui monachorum, inquit, vitam expetiverunt, statuimus neque ad militiam neque ad dignitatem aliquam venire mundanam. Sed hoc temptantes et non agentes penitentiam, quominus redeant ad hoc, quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari. Audi nichilominus et Leonis papae decretum: Propositum monachi proprio arbitrio aut voluntate suscaeptum, deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo debet reddere. Unde qui relicta singularitatis professione ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicae penitentiae satisfactione purgandus est, quia et si innocens militia et honestum esse potest coniugium, electionem meliorem deseruisse transgressio est. Monachi plane propositum proprio tunc arbitrio suscaepisti, cum ad monachicum te transiturum ordinem spopondisti. Hinc est, quod egregius ille vir non ait, quod induit quis non debet exuere, sed potius ait, quod vovit Deo debet reddere, ut evidenter edoceat, quoniam et vovere est suscipere, et votum frangere proculdubio est sacrum propositum violare. Hinc est, quod postmodum non dicit sacrum habitum deseruisse, sed electionem, inquit, meliorem deseruisse transgressio est. Hinc est etiam, quod in Toletano concilio reperitur: Monachum autem paterna devotio aut propria professio facit, quicquid horum fuerit, allegatum tenebit. Proinde his ad mundum revertendi recludimus aditum, et omnes ad saeculum interdicimus regressus. Sed iam ab his supersedendum est, ne dum propositionem nostram pluribus nitimur scripturarum testimoniis allegare, videamur in epistolari compendio lacinias texere. His igitur tantisper instructus exemplis diligenter attende, quam plectibilis sit excessus sponsionem sacri ordinis violare. Quamobrem, dilectissime fili, venenata male blandientium contempne consilia, pernitiosa vel potius mortifera suadentium ridendam perhorresce vesaniam, et a sibilis antiqui serpentis aures optura. Sacrum, sicut pollicitus es, non tardes adire propositum, ut non cum his qui apostatati sunt subruaris, quod absit, in poenam, sed cum his potius qui apostolicam tenuere doctrinam porrigente manum Christo quandoque proveharis ad gloriam. 26 Domno Clementi summae sedis antistiti, Petrus peccator monachus humillimae devocionis obsequium. Noverit beatitudo vestra, excellentissime domine, quia domnus invictissimus imperator non semel sed sepe mihi praecepit et, si dicere audeo, rogare dignatus est, ut ad vos venirem et, quae in ecclesiis nostrarum parcium agerentur quaeque mihi necessaria a vobis fieri viderentur, vestris auribus intimarem. Cum que ego et difficultatem itineris perhorrescerem et ad vos venire penitus recusarem, ille a sua intencione non destitit, sed ut iter arriperem, absoluta diffinicione praecaepit. Postquam autem itinere dierum trium ad heremum regressus sum, ecce istae eius litterae sacris vestris manibus offerendae nobis allatae sunt, quas nos usque ad aspectum vestrum non praesumimus temerare, quas si placet vos prius inspicite et cum his simul per vestras quoque litteras utrum ad vos venire necne mihi iubere dignamini. Ego enim inter utrumque positus et dies meos huc illuc que discurrendo perdere timeo et tamen aecclesiae Dei, quae in nostris partibus per malos episcopos et abbates omnino confusae sunt, compaciendo maerore nimio et tristicia contabesco. Et quid prodest, domine mi, quod apostolicam sedem de tenebris ad lucem remeasse dicimus, si nos adhuc in eisdem tenebris remanemus? Quid iuvat, si sub sera quilibet vitalis alimenti copiam claudat, ipse tamen fame depereat? Quid iuvat, cum quis limati mucronis ferro succingitur, si circumfusis hostium cuneis non vibratur? Te enim omnipotens Deus vice sui in populo quodammodo cibum posuit, ex te contra omnes adversariorum impetus aecclesiae suae latus armavit. Quatinus et Deo resistencium pectus studeas caelesti virtute confodere et famelicum nostrae humilitatis stomachum sacri verbi dapibus saciare. Sed cum videamus Phanensem latronem ab his eciam, qui non erant sed dicebantur apostolici maledictum et excommunicatum, Auximanum quoque tot et inauditis criminibus involutum alios que simili sentencia condempnandos a vobis cum tanta arrogancia et exultacione reverti, cogitur in luctum spei nostrae gaudium commutari. Nos enim sperabamus, quod tu esses redempturus Israel. Quapropter, beatissime domine, sic conculcatam et abiectam stude relevare iustitiam, sic aecclesiastici vigoris exhibe disciplinam, ut et pars iniqua a statu superbiae corruat et mens humilium ad speranda bona fiducialiter convalescat. 27 Honesto fratri, P peccator monachus salutem. Qui coactus in arma progreditur, impulsus tamen fortiter proeliatur, corrigit ignominiosae trepidationis obprobrium, dum optinet ex virtute triumphum. At si et invitus incipit et mox occurrentibus adversariis corde pavido terga vertit, etiam si fugiens hostilia tela contempserit, nota tamen degeneris infamiae non carebit. Tu quoque, frater, in quantum datur intellegi, non ultroneus in militiae spiritalis arma iurasti et postquam dato nomine tirocinii sacramenta professus es, nil insigne, nil forte, nil certe dignum laude gessisti, sed ex Aegipto progressus ciborum ac potuum coepisti murmurare poenuriam, cunctas Aegipti delicias suspirare, cum illo carnali conquerens Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in Aegipto, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate. Misit ergo te rex Babylonis in caminum ignis ardentem, sed videre non potuit Dei Filium te cum inter globos flammarum estuantium incedentem. Stuppae, naptae, picis ac maleolae congeriem persecutor intulit, sed divina virtus huius erga te vires incendii non extinxit. Porro de flamma illa dicitur, quod erupit, et erecta est super fornacem cubitis quadraginta novem. Non enim ad quinquagenarium numerum, id est usque ad mystici iubelei potuit pertingere sacramentum. Iubeleus enim annus requietionis est, ignis ergo ille carnalis concupiscentiae non ad requiem pertinet, sed scandala potius generat, dum reprobam mentem titillantibus illecebris estuantem vexat atque perturbat. Non enim ad illum quinquagesimi diei pertinet ignem, de quo dicitur: Totus autem mons Synai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Sed nec illi congruit, qui quinquagesimo nichilominus die post dominicae resurrectionis gloriam super apostolos in linguarum varietate descendit. Uterque igitur ignis iste descendit, quia nimirum de caelo venit. Ille autem non descendisse sed ascendisse legitur, ut de carnalis concupiscentiae petulantia procedere videatur. Noli, frater, noli gulae vel carnis deservire libidini, qui te militem spopondisti sobrietatis auctori. Pudeat te carnalium voluptatum esse vernaculum, nec collum tuum ingenuo Christi iugo submissum vinculis se subiciat barbarorum. Non Eglon rex Moab sub sua te ditione possideat, sed te cum simul Aoth illum inopinato pugione transfodiat. Nec Agag rex Amalech cum terreno Israel sub suo te imperio comprimat, sed cum Samuhel coram te per artus in frusta concidat. Non te destructor ille Ierusalem delectet, qui profecto, quoniam illecebrarum suggerit oblectamenta carnalium, super coquos habere dicitur principatum. Si te dulce quid manducare delectat, divinum illud ac mysticum manna in cordis tui palato sapiat, de quo dicitur: Quia gustus eius erat quasi similae cum melle. Simila scilicet ista de grano frumenti fit, quod in terram cadens ac mortuum multum attulit fructum. Sed haec simila melle conspergitur, quia humanitas redemptoris plena est dulcedine deitatis. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi. Vel certe mel in simila, dulcedo est spiritalis in littera. Hinc est, quod ex eodem manna Hebraicus ille populus turtulas sibi confecisse describitur: Frangebat, inquit, populus illud mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo turtulas saporis quasi panis oleati. Turtula plane nisi prius aperitur, gustari non valet, quod intra eius septa reconditur. Oracula nempe prophetarum quasi quaedam turtulae sunt, quae sub quadam quasi carnalium theca verborum spiritalis intellegentiae contegunt sacramentum. Hanc turtulam aperire non poterat, cui per Ysaiam dicebatur: Lege librum istum. Et respondit: Non possum. Signatus est enim. Hanc sibi turtulam eunuchus ille reserari petiit, cum Philippo dicenti sibi: Putas ne intellegis quae legis? Respondit: Et quomodo possum, nisi aliquis ostenderit mihi? Ac si dicat: Turtulam quidem istam in manibus teneo, sed non possum ex ea comedere, nisi eam docta manus aperiat, et medullam mihi spiritus, qui in palea litterae latet, exponat. Hanc per semetipsos aperire non poterant, de quibus Ieremias aiebat: Parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis. Hoc ergo manna, dilectissime, hunc vitalis alimoniae cibum in meditationis tuae mortario suptiliter pinde, in fervidi amoris olla iugiter exquoque, ut ex hoc animae tuae viscera valeas velut a ruinae caelestis adipe saginare. Hoc intimae refectionis edulium cordis tui fauces obdulcet, hoc animum tuum ad illud caeleste convivium provocet. Hic denique cibus in gustu mentis tuae delectabiliter sapiat, hic te ad esurienda supernae refectionis alimenta succendat. Repressa igitur diversorum aviditate ciborum, unus dumtaxat esuriatur, unus omni desiderio flagitetur: Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Haec est enim unitas illa, quae quadraginta novem surgentis flammae cubitis deerat, quia carnalis appetitus, dum per multa raptatus oberrat, non habet unum illud, causam videlicet finem que gaudendi, in quo delectabiliter requiescat. Iubeleus autem hac unitate concluditur, quia in solo creatoris amore omnis sanctorum spes et intentio ponitur, in eo tota eorum requies collocatur. Per omne quod agunt, ad illum tendunt et in eo solo tanquam in iubeleo a cunctis mundi vanitatibus requiescunt. Enimvero sicut septimus dies, qui per omnem celebrabatur eptomadam, vel certe septimus quietis annus, qui per omne nichilominus septennium colebatur, huius temporis significant requiem, qua sancti solum Deum diligunt et in eo a cunctis mundi perturbationibus requiescunt, ita per iubeleum, quinquagesimum videlicet annum, illa ultima requies designatur, qua videlicet electi omnes secura semper atque interminabili requie perfruentur. In hac enim vita sola cuiuslibet sancti viri anima Deo per vim certae spei ac purae dilectionis innititur, nam caro multis adversitatum calamitatibus perturbatur. Unaquaeque nimirum eptomada sabbatum dierum, septennium vero sabbatum habebat annorum, iubeleus autem erat sabbatum sabbatorum. Ex septies enim septem quadraginta novem summa perficitur, cui superaddito monade quinquagenarius numerus, qui est iubeleus, impletur. In quo nimirum numero sicut septies septem dicimus, sic in intellectu nostro requiem animarum videlicet et corporum geminamus. In iubeleo quippe nostrae quietis, hoc est in illa vita felicitatis aeternae, sic electus quisque non solum animae sed et corporis inmutabili quiete perfruitur, ut nulla iam in utralibet substantia cuiuslibet turbinis incommoditate vexetur. In iubeleo tubis clangitur et ad possessiones suas unusquisque revertitur, quoniam, sicut dicit apostolus, ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendit de caelo et mortui, qui in Christo sunt, resurgent. Quid est enim in voce archangeli et in Dei tuba descendere, nisi quodammodo consonantibus tubarum clangoribus intonare? Et quid est mortuos, qui in Christo sunt, resurgere, nisi ad possessiones suas unumquemque redire? Tunc enim Abraham, tunc Moyses, tunc certe Pilatus, tunc Herodes, tunc iustus quisque sive peccator, ad possessionum suarum iura revertitur, cum carne, quam ad tempus deposuerat, reinduitur, ut cum ipso suo corpore unusquisque recipiat, quod meretur. Habent praeterea nunc reprobi utriusque substantiae quodammodo requiem, quia et animarum suarum et corporum perficiunt voluptatem, ut nimirum concupiscentiae flamma, quae tanquam ex camino Chaldaico ex estuanti eorum mente progreditur, ad septies septem, hoc est ad quadraginta novem, consurgere videatur. Sed quoniam ad unitatem, quae Deus est, ex mentis intentione non tendunt, ad beati iubelei plenitudinem non pervenient. Sed qui iubeleum Deo, hoc est requiem, quaerimus, et ipsi iubeleum Deo in nobis exhibere debemus. In cuius enim corde Deus in hac vita requiescere non permittitur, ei postmodum caelestis vitae requiem non largitur. Numquid enim in nobis iubelei quodammodo quietem non expetit, cum per Ysaiam dicitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? Nunquid et columba illa, quae tunc eundem spiritum presignabat, requiem non quaerebat? De qua legitur: Quia cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad Noe in arcam. Columba quippe requiem in mundi periclitantis aqua non invenit, quia Spiritus sanctus in his, qui cum mundo depereunt, nullatenus requiescit. Ad arcam vero, in qua erant octo animae, columba revertitur, quia in illis sanctus Spiritus habitare dignatur, in quibus per lavacrum baptismatis certa spes est beatae resurrectionis. Unde scriptum est, quia spiritus Dei ferebatur super aquas. An non se Dominus apud nos requiem pollicetur habere, cum dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus? Hanc apud quendam non se repperisse requiem conqueritur dicens: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Quisquis ergo in corde suo cuiuslibet maliciae venena concepit, festinet de pectoris sui fovea vulpes excutere, ut in eo Dei Filius caput suum merito debeat reclinare. O tu quisquis es, cor tuum, speleum scilicet vulpium, in archanum castae meditationis verte mortarium, in quo videlicet manna caelestis eloquii non desinas suptiliter terere, ut oleatus ex eo panis tibi valeat provenire. Panis enim oleatus sacrae scripturae est intellectus, Spiritus sancti suavitate conditus. Hic tibi, frater karissime, spiritus influat, hic a te cum Samson torporis atque desidiae nexum abiciat, atque ad fortiter cum hoste certandum ferventer accendat. In desperatis quippe rebus gloriosum est fortiter agere, insignis praeconii est eum, qui corruerat in ruinam, inopinatam reportare victoriam. Marcellus nempe Romanorum consul, dum in manus Gallorum inprovidus incidisset et armatis hostibus undique circumfusis aufugii prorsus aditus non pateret, in Vitromarum regem illorum tanquam fulmen ferventissimus irruit, eo que perempto plurimas quoque cum collega suo, Marco videlicet Scipione, hostium copias interemit. Quid ergo mirum, si quod adversus hominem factum fuisse per humanam fortitudinem constat, nunc contra diabolum per virtutem sancti Spiritus fiat? Excutiatur ergo, karissime frater, a te degener huius inholiti torporis ignavia, virilis manus arma corripiat et intortis oppugnantium iaculis clipeum intimae circumspectionis opponat. Nec te cum Isboseth in inguine percussuri latrunculi reperiant in lectulo somniantem, sed potius cum David Philistinorum agmina sentiant insuperabiliter obluctantem. Ut ergo hanc auctore Deo merearis optinere victoriam, non ultra cum carnali illo Israel murmurans dicas: Anima nostra arida est, nichil aliud respiciunt oculi nostri nisi manna, sed potius laetus et alacer cum propheta decantes: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo. Aviditas ergo carnalis cuiuslibet aepuli, quod in cuniculos labitur extincta depereat, illecebrosa carnis oblectamenta facessant et spiritalis delicie mentis nostrae stomachum vegetare non desinant. Illae siquidem carnales epulae nil aliud quam vermes enutriunt, iste vero mori hominem non permittunt, sed in aeterni viroris amoenitate custodiunt. Illae sui avidos in igne cum divite guttam aquae sitire compellunt, istae cum Danihele secreta nobis mysterii caelestis aperiunt. De illis porro: Esca ventri et venter escis, Deus autem hunc et illas destruet. De istis autem dicitur: Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua. Et iterum: Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. De pretiosarum vero vestium vanitate, cuius morbo diceris laborare, non scribo, quia stilum ultra producere, sicut ipse perpendis, charta deficiente non valeo. Ad epistolam ergo, quam venerabili abbati tuo Mainardo super hoc themate scripsi, prudentiam tuam dirigo, rogans ut illam non perfunctoria celeritate transcurras, sed vigilanter in ea, quae momenti sunt, attendas. Omnipotens Deus, dilectissime frater, carnalis sensus in te vires evacuet et mentem tuam in spiritalis desiderii soliditate confirmet. 28 Domno Leoni amore supernae libertatis incluso, Petrus peccator monachus quicquid servus et filius. Non ignorat sanctitatis vestrae prudentia, dilectissime pater, quia te non qualemcumque complicem vel amicum, sed te patrem, te doctorem, te magistrum et dominum electum mihi prae cunctis pene mortalibus habeo, me que tuae orationis instantia apud divinas aures misericordiae locum invenire confido. Et quid amplius dicam? Quandoquidem meum te angelum esse constitui, ut in dubiis rebus quodcumque haesitanti ac sciscitanti mihi consilium ex tuo ore procederet, ita protinus indubitanter acciperem ac si vox mihi caelestis oraculi angelitus intonaret atque ideo, si quando scrupulosae cuiuslibet rei mihi subrepit articulus, antequam te consulturus accedam, hoc apud me divinam imploro clementiam, ut te quasi suae voluntatis organum faciens tuo mihi ore praecipiat, quid me facere in obiecta ambiguitate decernat, quam et nunc quoque consuetudinem tenens hoc a te docendus inquiro, quod a multis sepe quasi responsurus inquirentibus exigor. Nonnulli enim fratres heremitice sectatores vitae frequenter interrogant, cum singulares in cellulis commorantur, utrum illis liceat dicere Dominus vobis cum; iube, Domne, benedicere, atque ipsi ut sunt soli iuxta morem aecclesiasticum sibimet debeant respondere. Quidam enim inter se quasi ratiocinantes dicunt: Numquidnam a lapidibus aut tabulis cellulae petenda est benedictio, aut illis dicendum est, ut Dominus sit cum eis? Quidam autem, si quoquo modo ecclesiastice traditionis ordinem deserunt, peccare se tamquam qui pensum divini servitii minuant, pertimescunt. Unde nobis dum solutio queritur, ad percontacionem potius mens eque nescia provocatur. His itaque questionum vallatus angustiis ad angelum meum iuxta consuetudinem redeo, ad fontem non Tulliane eloquentiae, sed divine potius sapientie trito calle recurro. Platonem igitur latentis naturae secreta rimantem respuo, planetarum circulis metas astrorum que meatibus calculos affigentem, cuncta etiam sperici orbis climata radio distinguentem Pythagoram parvipendo, Nichomachum quoque tritum ephemeridibus digitos abdico, Eucliden perplexis geometricalium figurarum studiis incurvum aeque declino, cunctos sane rhetores cum suis coloribus et entimematibus indiscrete praetereo, omnes dialecticos cum suis silogismis et sophisticis cavillationibus indignos hac questione decerno. Tremant gymnici suam iugiter amore sapientiae nuditatem, querant Peripatetici latentem in profundo putei veritatem. Ego summam a te veritatem quero, illam videlicet, quae de terra orta est, non iam in puteo ignobiliter latitantem, sed omni manifestatam mundo, perpetua in caelis maiestate regnantem. Quid enim mihi insanientium poetarum fabulosa commenta? Quid mihi tumentium tragicorum cothurnata discrimina? Desinat iam comicorum turba venena libidinum crepantibus buccis effluere, cesset satiricorum vulgus suos clarnos carptorie detractionis amaris dapibus onerare. Non mihi Tulliani oratores accurata lepide urbanitatis trutinent verba, non Demostenici rhetores capciose suadele argumenta versuta componant. Cedant in suas tenebras omnes terrene sapientie fecibus delibuti, nil mihi conferant sulphureo caliginose doctrine splendore cecati. Christi me simplicitas doceat, vera sapientium rusticitas ambiguitatis mee vinculum solvat. Quia enim, iuxta Pauli vocem, non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Littera igitur que occidit, abscedat, spiritus vivificator adsistat. Prudentia enim carnis, ut idem dicit apostolus, mors est, prudentia autem spiritus vita et pax, quoniam prudentia carnis inimica est Deo, legi enim Dei non subicitur, nec enim potest. Si ergo carnis prudentia nequit legi Dei colla submittere, quo pacto suffusa oculos fumo superbiae legem Dei praevalet penetrare? Age igitur, pater, nodum mihi propositae quaestionis otius solve, nec patiaris humilitatis Christi discipulum grandiloqua tumentium philosophorum gymnasia circuire. Dicat mihi angelus meus, quod imperitum dialecticorum vulgus ignorat, dicat sapiens imperitia, quod stulta sapientia non apprehendit. Haec igitur, quae proposita sunt, pater karissime, prudenter edissere, ut postquam ad divinam perventum est sapientiam, nulli ulterius in his quaestionem expediat ventilare. Sed huius questionis nodum qualitercumque a me prius solvi fortasse praecipies, et sic postmodum proprii intellectus sententiam promes, scholasticorum scilicet more doctorum, qui sciscitantur a pueris ex quacumque propositi thematis difficultate, quid sentiant, ut docilitatis indolem ex eorum prius prolatione deprehendant. Ego itaque non moror exprimere super hac dubietate, quod sentio salva scilicet fide, ut vel inepte prolata corrigere vel gnaviter absoluta tua debeas auctoritate probare. Sed non ab re videtur, si quo studio hec ecclesiis in consuetudinem venerint, primo nitamur ostendere, deinde quid nobis super his, que proposita sunt, videatur, prout superne gratie facultas tulerit, expedire. Lecturus namque magne humilitatis gratia non a sacerdote, sed ab eo, cui sacerdos iusserit, se postulat benedici dicens: Iube, Domne, benedicere. Sacerdos autem, ut tantae humilitati vicem reddat, non subiecto cuiquam benedicendi delegat officium, non per semetipsum benedictionem dare praesumit, sed potius ut a Deo, qui est super omnia, benedictio praerogetur, exposcit. Id autem, quod dicitur Dominus vobis cum, sacerdotis est ad populum salutatio. Orat enim, ut Dominus sit cum eis, sicut dignatur dicere per prophetam: Inhabitabo in illis. Et salvator discipulis suis cunctis que fidelibus: Ecce, inquit, ego vobis cum sum. Qui nimirum salutationis sermo non moderno humane adinventionis arbitrio constitutus, sed ex antiqua sacri eloquii auctoritate probatur assumptus. Ubi si diligenter inquiritur, sepius singulariter et pluraliter appositus invenitur. Singulariter, sicut ad beatam Dei genitricem angelus ait: Ave, gratia plena, Dominus te cum. Ad Gedeonem quoque nichilominus angelus salutando dixit: Dominus te cum, virorum fortissime. Pluraliter autem, ut in libro Ruth, Booz salutando messoribus suis ait: Dominus vobis cum, et sicut in libro Paralipomenon propheta a Deo missus invenitur salutasse Asa regem Iuda cum exercitu suo victorem de proelio revertentem quibus ait: Dominus vobis cum, quia fuistis cum Domino. Ecclesia ergo salubri salutatione sacerdotis accepta et ipsa resalutando orat et orando resalutat, postulans ut sicut ille Dominum esse cum eis optavit, ita et cum eo esse dignetur dicens: Et cum spiritu tuo, id est, cum anima tua sit omnipotens Deus, ut eum digne pro nostra salute possis orare. Et notandum, quod non dicit te cum, sed cum spiritu tuo, ut totum, quod in ecclesiasticis officiis geritur, spiritaliter fieri perpendatur. Et bene cum spiritu hominis esse Deus optatur, quia in mente et spiritu ad imaginem et similitudinem Dei homo rationalis est conditus atque ibi divinae gratiae et illuminationis est capax. Sed et illa salutatio episcopalis ad populum, qua dicitur: Pax vobis cum, sive: Pax vobis, non ex humani sensus studio prodiit, sed de sacrae scripturae similiter auctoritate profluxit. Nam et in veteri testamento dixisse Daniheli angelus invenitur: Noli timere, vir desideriorum, pax tibi, confortare et esto robustus. Et in novo pene semper ita Dominus salutasse discipulos legitur: Pax vobis. Quibus nimirum discipulis eandem salutationis formam commendavit dicens: In quamcunque domum intraveritis, salutate eam dicentes: Pax huic domui. Merito ergo apostolorum successores, id est aecclesiarum praesules, huius forma salutationis utuntur domum scilicet Dei salutantes, ubi omnes oportet esse filios pacis, ut salutatio pacis super eos requiescens et salutantibus et salutatis possit esse fructuosa. Iam igitur ex his, quae praemissa sunt, patet, quia sicut prophetica scriptura psalmorum que modulatio vel etiam evangelica gratia divinitus ad nostram notitiam prodiit, sic etiam id quod dicitur: Dominus vobis cum, non ex humani sensus arbitrio, sed a veteris novi que testamenti auctoritate descendit. Sicut ergo divinarum scripturarum auctoritati nil pro rerum varietate subtrahitur, nil augetur, sed prorsus in his aecclesiastica consuetudo servatur, ita nimirum et haec sacerdotalis salutatio nequaquam rerum casibus est obnoxia, ut modo proferri modo debeat silentio praeteriri, sed etiam si plures desint, inlicitum est, ut aecclesiastica traditio permutetur. Ecclesia siquidem Christi tanta karitatis invicem inter se compage connectitur, ut et in pluribus una et in singulis sit per mysterium tota, adeo ut et omnis universalis aecclesia non inmerito una Christi perhibeatur singulariter sponsa et unaquaeque electa anima per sacramenti mysterium plena esse credatur aecclesia. Nam et propheticis Ysaac naribus tota praesens redholebat aecclesia, cum super unius filii sui persona dicebat: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Et debitrix illa mulier, quae ex praecepto Helisei parum olei quasi semen sparsit et uberes mox fruges eodem per vascula redundante permessuit, aecclesiam utique figuravit. Quod si per sacrae scripturae campos diligenter inquiritur, in unius viri vel mulieris persona designari aecclesiam crebrius invenitur. Licet enim multiplex videatur aecclesia propter numerositatem gentium, una tamen et simplex est, unius fidei et divinae regenerationis confoederata mysterio. Et quamquam septem mulieres acceperint virum unum, virgo tamen et una caelesti illi viro dicitur desponsata. De qua nimirum apostolus: Despondi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Ex his ergo manifeste colligitur, sicut superius dictum est, quia cum in una hominis persona tota designetur aecclesia et ipsa consequenter aecclesia una dicatur virgo, sancta aecclesia et in omnibus sit una et in singulis tota, nimirum in pluribus per fidei unitatem simplex et in singulis per karitatis glutinum diversa que dona karismatum multiplex, quia enim ex uno omnes, omnes unum. Sancta namque aecclesia licet personarum sit multiplicitate diversa, in unum tamen est sancti Spiritus igne conflata atque ideo etiam, si per corporalem situm partibus videatur dividi, unitatis tamen intimae sacramentum nullatenus a sua valet integritate corrumpi. Karitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Iste itaque Spiritus, qui est proculdubio et unus et multiplex, unus in maiestatis essentia, multiplex per diversa charismatum dona dat aecclesiae sanctae, quam replet, ut et in universitate sit una et in suis partibus tota. Quod nimirum individuae unitatis archanum veritas commendabat, cum Patri de suis discipulis diceret: Non, inquit, pro his rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt in me per verbum ipsorum, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat, quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Si ergo credentes in Christum unum sunt, ubicumque videatur esse per corporalem speciem membrum, ibi etiam per sacramenti mysterium totum est corpus. Et quicquid est, quod competat toti, quodammodo congruere videtur etiam parti. Quatinus et quod conventus aecclesiae communiter sonat, non absurdum sit, si unus homo singulariter dicat et quod ab uno recte depromitur, a pluribus etiam inreprehensibiliter proferatur. Hinc est enim, quod in conventu positi recte omnes dicimus: Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam egenus et pauper sum ego; custodi animam meam quoniam sanctus sum. Et singulariter constituti non incongrue decantamus: Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob. Nec ab re est, quod multi simul dicimus: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Et soli sepe plurali voce proferimus: Magnificate Dominum me cum et exaltemus nomen eius in invicem et multa id genus. Quia nimirum neque hic pluralibus verbis unius personae solitudo praeiudicat, neque illic multitudo fidelium a singularitate discordat, quia per virtutem sancti Spiritus, qui et singulis inest, et omnes replet et hic solitudo pluralis et illic multitudo intellegitur singularis. Iam vero illi, qui dicunt numquid lapidibus aut tabulis cellae petenda est benedictio, aut illis dicendum est, ut Dominus sit cum eis? Respondeant mihi et dicant, cur singulares in eisdem cellulis positi dicunt: Venite, exultemus Domino? Dicite mihi, fratres, dicite, quaeso, pace vestra loquor, cum soli estis, quos exhortamini, quos ad divinae laudis excubias invitatis, cum dicitis: Venite, exultemus Domino, vel illud: Regem martyrum Dominum venite adoremus? Invitatorium namque hoc dicitur et ob id proculdubio, quia per hoc ad Dei laudes fidelium populus invitatur. Si autem vos a nullo prorsus audimini, quos ad exultandum Domino exhortatoriis vocibus excitatis? Agite, inquam, fratres, dicite adhuc mihi, si non ad sacramentum respicitis aecclesiasticae unitatis, sed ad numerum potius praesentiae corporalis, quibus dicitis: Nocte surgentes vigilemus omnes? Quibus et illud: Somno refectis artubus, surgamus omnes ocius. Cur certe non omnes ymnos, omnes denique orationes, quae nimirum a doctoribus plurali sunt stilo composita, vel silentio praetereuntes omittitis, vel ad singularem violenter numerum revocatis? Iam vero cum ad lectiones venitis, quia nefas ducitis, nullis astantibus benedictionem petere vel dare, cur patrum omelias et contionatorum sermones legitis, quibus nimirum cogente lectionis modo populum alloqui videmini et velut ad secundam personam, scilicet et auditorum, omna verba vestra dirigitis atque, ut ipsa omeliarum verba ponamus, quibus, quaeso, dicitis: Audite, fratres karissimi et caetera, quae sequuntur, cum ibi fratres nulli sint? Quae videlicet si vultis ad vestram singularitatem stilo reclamante violenter inflectere, quia id prorsus inpossibile est, his omissis necesse iam vobis erit nova dictare. Cur etiam, cum ad orationes perventum fuerit, dicitis: Oremus, cum nemo illic sit, qui orare vobis cum debeat? Quem ad communionem orationis invitatis, qui nullum adesse conspicitis? Cur etiam in expleti officii clausula ex more subiungitis: Benedicamus Domino, cum praesto nullus assistat, qui vobis cum Dominum benedicat? Haec igitur et alia multa, quae longum est enumerare, perpendite et aecclesiasticae traditionis regulam sive soli, sive cum pluribus uniformiter observate. Si enim doctores aecclesiae id expedire decernerent, in aecclesiasticis officiis alium singulis, alium multis ordinem tradidissent, sed unum contenti remota diversitate componere, unum nos docuerunt ordinem inviolabili semper observatione tenere. Providerunt enim, quia quicquid in divinis obsequiis a quolibet aecclesiae membro reverenter offertur, id etiam fide et devotione cunctorum universaliter exhibetur. Unus est enim aecclesiae spiritus, quo vivificatur unum corpus, quod a Christo suo videlicet capite praesidetur. Tota igitur aecclesia diversorum quidem constat compage membrorum, sed unum est proculdubio corpus, unius fidei soliditate fundatum, una vivificantis spiritus virtute perfusum. Unde et apostolus ait: Unum corpus, unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Dignum ergo est, ut quicquid in sacris officiis a quibuscumque fidelibus particulariter agitur, hoc ipsa aecclesia per unitatem fidei et caritatis amorem unanimiter agere videatur. Hinc est enim, quod in ipsa celebratione missarum cum dicitur: Memento, Domine, famulorum famularum que tuarum, paulo post subditur: Pro quibus tibi offerrimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis. In quibus verbis patenter ostenditur, quod a cunctis fidelibus, non solum viris, sed et mulieribus sacrificium illud laudis offertur, licet ab uno specialiter offerri sacerdote videatur, quia quod ille Deo offerendo manibus tractat, hoc multitudo fidelium intenta mentium devotione commendat. Quod illic quoque declaratur, ubi dicitur: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias. Quibus verbis luce clarius constat, quia sacrificium, quod a sacerdote sacris altaribus superponitur, a cuncta Dei familia generaliter offeratur. Hanc autem aecclesiae unitatem apostolus manifeste declarat, cum dicit: Unum corpus, unus panis, multi sumus. Tanta est enim aecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique in toto orbe terrarum sit panis corporis Christi et unus calix sanguinis eius. Quoniam sicut divinitas verbi Dei una est, quae totum implet mundum, ita licet multis locis multis que diebus illud corpus consecretur, non sunt tamen multa corpora, sed unum corpus Christi. Et sicut ille panis et sanguis in corpus Christi veraciter transierunt, ita omnes, qui illud in aecclesia digne percipiunt, unum absque dubio Christi corpus fiunt, ipso testante cum ait: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Si ergo omnes unum Christi corpus sumus et licet per corporalem speciem videamur abiungi, spiritu tamen ab invicem separari non possumus, qui in eo manemus, quid noceat, ego non video, si communem aecclesiae consuetudinem et singuli teneamus, qui per unitatis individuae sacramentum ab ea numquam recessimus. Cum enim communia aecclesiae verba solus profero, cum ea me unum esse ac per praesentiam spiritus in ea me veraciter manere demonstro. Et si eius sum veraciter membrum, non inconvenienter adimpleo meae universitatis officium. Porro in humano corpore aliud oculi, aliud lingua, aliud pedes, aliud manus habent naturaliter proprium. Sed neque manus solis sibimet tangunt, nec sibi pedes incedunt aut lingua loquitur, vel sibimet oculi contemplantur, sed quicquid potest unaquaeque pars corporis specialiter agere, hoc probatur omnibus in commune conferre. Et quod unicuique membro singulari iure naturae conceditur, hoc ab ipso corpore, quod est totum eius, fieri iudicatur, ut non incongrue et pars totius et totum suae partis exhibere dicatur officium. Hinc est enim, ut et lingua Pauli veraciter dicat: Laboro in evangelio Christi usque ad vincula, cum lingua eius ligata non sit. Nam ut illic sequitur: Verbum Dei non est alligatum. Et Petrus ad sepulcrum Christi cum Iohanne cucurrerit, cum soli pedes currendi subeant ministerium. Et Stephanus viderit caelos apertos, cum videre proprium sit oculorum. Et Isaac filium suum Iacob palpando tetigerit, cum tangendi vel palpandi facultas manibus sit specialiter attributa. Quod ergo membrum quodlibet agere cernitur, hoc ab ipso corpore fieri inreprehensibiliter perhibetur et e diverso, quod corpus facit, multitudo partium cooperando consentit. Quid ergo mirum, si sacerdos quilibet, qui sine dubio aecclesiastici corporis pars est, vicem salutantis ac resalutantis aecclesiae solus expleat dicens: Dominus vobis cum, subinde que respondens: Et cum spiritu tuo, rursum que benedictionem solus petat et reddat, cum per unitatis intimae sacramentum tota spiritaliter sit aecclesia, ubi eiusdem fidei ac fraternae devotionis fuerit una persona. Ubi nimirum unitas fidei nec in uno solitudinem recipit nec in pluribus scissuram diversitatis admittit. Enimvero quid praeiudicat, si ex uno ore vocum diversitas prodeat, quas et si per plures linguas una tamen fides alternat? Tota namque aecclesia, sicut iam dictum est, unum proculdubio corpus est. Nam teste apostolo: Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt: ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos unum corpus baptizati sumus, et alibi: Cum corpore, inquit, suo quod est aecclesia. Si ergo tota aecclesia unum Christi corpus est et nos aecclesiae membra sumus, quid obest, si corporis nostri, id est aecclesiae singuli quique verbis utamur, qui cum ea unum veraciter sumus? Nempe si multi unum sumus in Christo, totum nostrum singuli possidemus in ipso. Atque ideo, licet remoti procul ab aecclesia videamur per solitudinem corporum, in ea tamen praesentissimi semper assistimus per unitatis inviolabile sacramentum. Sic que fit, ut quod est omnium, sit etiam singulorum, et quod quibusdam est singulariter speciale, omnibus quoque sit in fidei et charitatis integritate commune, ut et populus recte clamet: Miserere mei, Deus, miserere mei. Et: Deus in adiutorium meum intende, Domine, ad adiuvandum me festina. Atque unus homo iure pronuntiet: Deus misereatur nostri et benedicat nos. Quam videlicet fidelium Christi necessitudinem et communionem sancti patres nostri tantae certitudini esse debere decreverunt, ut hanc symbolo catholicae professionis apponerent et frequentandam nobis inter ipsa christianae fidei rudimenta mandarent. Nam mox ut dicimus: Credo in Spiritum sanctum, sanctam aecclesiam, protinus addimus: Sanctorum communionem, ut ubi Deo fidei nostrae testimonium reddimus, ibi etiam communionem aecclesiae, quae cum eo unum est, consequenter asstruamus. Sanctorum siquidem haec est in fidei unitate communio, ut in unum Deum credentes uno baptismate sint renati, uno sancto Spiritu confirmati, ad unam vitam aeternam sint per gratiam adoptionis assciti. Sicut autem homo Greco aeloquio dicitur microcosmus, hoc est minor mundus, quoniam per materialem essentiam eisdem quattuor elementis homo constat, quibus et universalis hic mundus, ita etiam unusquisque fidelium quasi quaedam minor esse videtur aecclesia, dum salvo unitatis archanae mysterio, etiam cuncta redemptionis humanae unus homo suscipit sacramenta, quae ipsi universali aecclesiae sunt divinitus attributa. Si ergo unus homo non ambigitur communia totius aecclesiae sacramenta suscipere, cur prohibeatur communia aecclesiae solus verba proferre, cum videlicet multo maioris momenti sint sacramenta quam verba? Quod si quis adhuc his etiam nostris disputationibus calumniator extiterit dicens: Utique non debere a singulis usurpari, quae communi fidelium sunt instituta conventui, ut non tam verbis, quam rationibus acquiescat, exemplum damus, quod ex sacri eloquii auctoritate didicimus. Notum namque est, sicut Iosue libro testante narratur, quod filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse redeuntes a filiis Israel de Sylo, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, aedificaverunt altare infinitae multitudinis in terra Chanaan. Cum que iratus graviter populus Israel adversus eos arma corriperet, interrogati, cur altare construere praeter altare Domini temere praesumpsissent, responderunt non hoc praevaricationis causa, sed pro futuri testimonii fecisse cautela. Ne quando, inquiunt, dicerent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel? Terminum posuit Dominus inter nos et vos Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem averterent filii vestri filios nostros a timore Domini. Cur autem hystoriae huius articulum ad medium deduxerimus, si cui fortasse non pateat, breviter aperimus. Poterat nempe quorundam simplicitas fratrum tentari, ut quodammodo segregatos se a societate fidelium ducerent, si in solitudine positi etiam communia aecclesiae verba depromere in suis orationibus non auderent. Utuntur igitur communibus verbis aecclesiae, ut in aecclesiastica se communione doceant permanere, atque ipsa verba animo satisfaciant fluctuanti, quae testimonium perhibent praesentiae fidelium spiritali. Porro autem illi altare aedificaverunt, non ad usum libaminum, sed ad vicariae cum Israelitica plebe sotietatis inditium, sicut et ipsi quasi iam ex persona filiorum suorum dicunt: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum. Illi nimirum id fecerunt ad testimonium Israeliticae sotietatis, nos ista dicimus ob signum aecclesiasticae veraciter unitatis. Illi ne despicerentur a fratribus suis, nos ne remordeamur a cogitationibus nostris. Illi terreni altaris extruxere similitudinem, nos spiritalis concordiae ostendimus veritatem. Illi ad ostendendum sui generis testimonium, nos ad tenendum novae regenerationis et fraternae communionis inviolabile sacramentum. Quaedam namque fiunt in aecclesia, quae superflua quidem videntur, quantum ad humanae rationis ingenium, divina autem sunt, si ad virtutis intimae respicias sacramentum. Quis enim non miretur canonicis promulgatum esse sententiis, digamum quempiam nullatenus posse ad sacerdotium promoveri, in fornicationem vero lapsum etiam sacerdotem peracta paenitentia ad pristini iuris officium revocari? De fornicatione siquidem manifesta est apostolica sententia, qua dicitur: Quia neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri regnum Dei possidebunt. De his autem, qui secundas contrahunt nuptias, ita prosequitur: Mulier, inquit, alligata est legi quanto tempore vir eius vivit, quod si dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. Quibus nimirum utriusque sententiae verbis aperte monstratur, quia et digami divinae legis regulam non offendunt et fornicatores a regno Dei pro suae carnis intemperantia damnabiliter praeciduntur. Quid est ergo, quod hii, qui non peccant, de spe sacerdotii funditus corruunt, et illi, quos a regno Dei reatus eliminat, aecclesiastici gradus fidutiam, si digne paenituerint, non amittunt? Nisi quia in his, qui secundis nuptiis copulantur, non tam ad peccatum, quam ad aecclesiae respicitur sacramentum. Sicut enim Christus, qui est pontifex futurorum bonorum et verus sacerdos iuxta ordinem Melchisedech, qui videlicet obtulit agnum proprii corporis in ara crucis Deo Patri pro salute mundi, vir est unius sponsae, totius scilicet sanctae aecclesiae, quae proculdubio virgo est, quia fidei integritatem inviolabiliter servat, ita quilibet sacerdos unius uxoris vir esse praecipitur, ut illius summi sponsi praeferre imaginem videatur. In bigamis itaque non mensura peccati, sed forma potius inquiritur sacramenti atque in eorum reprobatione non reatus ulciscitur, sed mistica veri sacerdotii regula custoditur, alioquin quomodo inter crimina numeretur, quod licenter fieri apostolica doctrina permittitur? Sed et sacri canones eos, qui secundas nuptias improbant, intra Novatianorum heresim notant. Ut ostendamus ergo nos aecclesiasticae semper unitatis tenere misterium, irreprehensibiliter utimur et si non adeo necessaria prolatione verborum. Iam sane et hoc a fratribus meis servata karitate perquiro: Si duo simul sint fratres, utrum alter alteri licenter dicat: Dominus vobis cum? Nam si licet, quid est, quod ad unam personam pluraliter loquitur et postposita censura litteratoriae disciplinae aecclesiastica consuetudo tenetur? Quantum enim ad loquendi artem, te cum potius quam vobis cum ad singularem directus personam sermo decurreret. Quod si non licet, ut ad unam personam verbum plurale quis dirigat Dominus te cum, necesse est singulariter dicat. Quod utique quantum a regula aecclesiasticae institutionis abhorreat, qui limen terit aecclesiae, nullus ignorat. Certum est enim, quod neque beatissimus apostolicae sedis antistes, cum videlicet obsequente ministro privata Deo reddit obsequia, neque quisquam omnino pontificum vel catholicorum aliquis sacerdotum his verbis ad alterum singulariter utitur. Si vero venerabilium sacerdotum consuetudo laudatur, ut solus soli recte dicat Dominus vobis cum et neque sit absonum neque ab aecclesiastici ordinis censura semotum, quid officit, si et singulariter quis positus id ipsum dicat, dum quantum ad litteras sicut uni minime congruit, ita nec inter duos pluralis ille sermo procedit? Cum ergo aecclesiastica consuetudo tantae auctoritatis sit, ut sibi omnis artificiosae eloquentiae facultas humiliter cedat, nec illi magnopere habeatur verborum cura sed sensuum, si inter duos illa grammaticalis regula iure despicitur, consequitur etiam, ut ab uno irreprehensibiliter contemnatur. Sicut igitur aecclesiasticae auctoritatis est, ut inter duos recte dicatur Dominus vobis cum, sic eidem auctoritati non est contrarium, si ab eo, qui solus est, aeque dicatur idipsum. Denique et de responsione eius, quae est videlicet: Et cum spiritu tuo, nec non et de lectoris benedictione singulariter petenda atque reddenda, idem est nihilominus sentiendum. Non enim hic digne numerus personarum sed aecclesiasticae potius unitatis attenditur sacramentum, ubi scilicet nec unitas excludit multitudinem, nec multitudo violat unitatem, quia et unum corpus per multa membra dividitur et ex diversis membris unum corpus impletur. Nec in unitate corporis membrorum multitudo confunditur, nec in pluralitate membrorum unius corporis integritas violatur. Et quid mirum, si de sancta aecclesia dicitur, quod et multiplex in unitate et una credatur in multitudine, cum et ille carnalis Israel, quia sotius erat genere, iam tunc huius unitatis videatur inter se regulam tenuisse? Nam et regi Edom nuntios dirigit, qui dicant: Haec mandat frater tuus Israel. Et alibi cum Chananeus rex Arath pugnaret adversus Israel atque sublata ex eo praeda victor existeret, testante scriptura Israel voto se Domino obligans ait: Si tradideris, inquit, populum istum in manum meam, delebo urbes eius. Quod nimirum et in libro Regum manifeste declaratur, cum ab Israelitico populo ad viros Iuda redeunte David in regnum dicitur: Decem, inquit, partibus maior ego sum apud regem et primogenitus ego sum, magis que ad me pertinet David quam ad te, cur mihi fecisti iniuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Si ergo populus ille, pro eo quod ex una stirpe originem duceret, vel ob id potius, quia unius Dei cultum teneret, tamquam una persona singulariter loquitur, ut in multis se unum esse testetur, quid mirum, si sancta aecclesia, quae uno Dei spiritu sanctificatur et regitur, unius fidei et baptismi sacramentis imbuitur ad eandem haereditatem capescendam per adoptionis gratiam convocatur, tantam inter se habeat communionem, ut et singuli verbis omnium et omnes verbis uti valeant singulorum? Hinc est etiam, quod divinis insistentes officiis saepe in unius sancti veneratione cantamus, quod toti simul aecclesiae convenire cognoscimus, quod videlicet, qui cantus beatae Dei genitricis aliorum que sanctorum diligenter inspicit, indubitanter agnoscit. Aecclesia siquidem Christi, quae est columna immobilis, quae regni caelorum claves accaepit, nequaquam casibus numeris ve deservit, sed omnium locutionum modos intra suae legis iura constringit. Nec aucupatur verba, sed animas. Non itaque magnipendit praesentiam corporum vel articulos temporum, sed ad devotionem potius et unitatem respicit animorum. Ipsa nempe iudicat omnia, et a nemine iudicatur. Hinc est enim, quod in sacrosancta solemnitate paschali dicimus: Deus qui hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti, dum cuncti liquido novimus, quia iuxta calculantium supputationes Hebreorum pascha praecedat, circa quod Dominus passus est et resurrexit, deinde ubi prius quotuslibet dominicus dies occurrit, paschalis nobis festivitas illucescit. Nam et in ascensione Domini et sancto pentecoste sub eodem sensu dicimus hodie, cum et istae festivitates consequenter iuxta rationem paschalis temporis disponantur. Decollatio quoque beati Iohannis baptistae mense Augusto celebratur, cum tamen tempore dominicae passionis trucidatus ab Herode fuisse minime dubitetur. Eadem quoque ratio est et de festivitate sancti Iacobi, nec non et beati Petri quae dicitur a vinculis. Cum enim Actus apostolici scriptura dicat: Quia Herodes, postquam occidit Iacobum fratrem Iohannis gladio, videns quia placeret Iudeis, apposuit apprehendere et Petrum, deinde subiungat: Erant autem dies azimorum, atque protinus addat: Quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens que quattuor quaternionibus militum custodiendum volens post pascha producere eum populo, patet absque dubio, quia alio anni tempore haec per executionem operum sunt effecta atque alio postmodum colendis solemnitatibus instituta. Festivitates enim illae, ut notum est, celebrantur circa metas Iulii mensis, quo videlicet tempore neque pascha celebrasse, neque azimorum dies ille Hebreorum populus invenitur, si tota testamenti veteris series recenseatur, sed quia in solemnitate paschali venerari digne non poterant, ad earum cultum aliud tempus est aecclesiastica dispositione provisum. Haec autem idcirco de sacris solemnitatibus iuxta compendium dixerim, ut manifeste clarescat, quia sancta aecclesia non tam constringitur lege temporum, quam ipsa temporum vices ad suum cohibet nutum. Neque enim sub elementis servit aecclesia, sed ipsi potius subiecta sunt et obtemperant elementa. Unde et magister gentium dicit: Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. Atque ut ostendat, quantae auctoritatis praerogativa sancta praecellat aecclesia, rursus ad eosdem Corinthios: An nescitis, ait, quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et si a vobis iudicabitur hic mundus, indigni estis, qui de minimis iudicetis? Nescitis, quia angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? Igitur ut ad superiora redeamus, quid mirum, si sancta aecclesia, cui tanta potestas divinitus est concessa, verba sibi famulantia ita ad suum convertat arbitrium, ut vel singuli plurium, vel plures eloquia proferant singulorum? Aut quid obest, si ea, quae aliis specialiter congruunt, ab aliis proferuntur? Certe non ignoramus, quia cum pueri catetizantur, sacerdos interrogat: Quid petis? Ubi non puer, sed alius reddit eius vice responsum dicens: Fidem et caetera, quae proprie ad puerum pertinent, alius in eius persona respondet. Si ergo in ipso regenerationis nostrae misterio, ubi scilicet totius humanae salutis constat origo, recte alius verba reddit alterius, quid prohibet, si et in illis aecclesiasticis salutationibus vel petendis benedictionibus alter respondendo suppleat locum illius, qui vacat? Nam ut alter pro altero respondere in aecclesia valeat, non moderna temeritas repperit, sed ab apostolica potius auctoritate descendit. Unde et Paulus ad Corinthios: Caeterum, inquit, si benedixeris spiritu, quis supplet locum idiotae? Huc accedit, quod si propter absentiam quis personarum timet dicere: Dominus vobis cum, vel etiam respondere, timeat quoque necesse est, ne dicat: Oremus, sed potius, orem, ne videlicet illos ad orationem videatur invitare, qui desunt, et si sacrilegium ducit nullis astantibus benedictionem petere vel dare, caveat etiam in fine lectionis dicere: Tu autem, Domine, miserere nobis, sed dicat potius, miserere mihi. Quod si omnino praeposterum, omnino videtur absurdum, non vereatur aecclesiae verba solus edere, qui ab ea se mente et spiritu nusquam decernit abesse et cuius se profitetur spiritaliter membrum, non se a suo corpore divisum asserat prolatione verborum, sed si cum Christi aecclesia est veraciter unum, confidenter expleat suae universitatis officium, magis que in his aecclesiastici sacramenti servare virtutem studeat, quam congruentiam domesticae confabulationis attendat. Sicut enim superius dictum est, nonnulla in aecclesiasticis observationibus fiunt, quae in superficie quidem frivola videntur et levia. Considerata vero suptilius magnae virtutis reperiuntur gravitate subnixa. Ut enim pauca perstringamus e plurimis, quis cum sacerdotalia conspicit indumenta, admiratione dignum inesse illis aliquid credat, nisi quid in eis figuraliter innuatur, intellegat? At si spiritalis clarescat intuitus, animadvertit, cur sandaliae clericorum pedes quidem a terra dividunt, pedum autem superiora ex parte tegunt, sed ex parte non tegunt. Considerat etiam, cur poderis usque ad talos defluat, cur superhumerale ex lini materia semper fiat. Perpendit etiam quid cingulum, quid designet orarium. Scrutatur quoque nihilominus, cur in modum crucis sit quadrata dalmatica, cur reliquis indumentis sit superponenda casula, cur etiam manipula in sinistra parte gestetur, qua nimirum spiritalium potius quam carnalium oculorum vel narium pituita detergitur. Nec illud etiam sine causa decernit fieri, cur diaconus, qui dalmatica non est indutus, casula circumcinctus legat, cur etiam ipsa dalmatica in sinistra sui parte fimbrias habeat. Porro autem nec illa consuetudo inaniter tenuit, quod pallium pontificalibus indumentis apponitur, ut lamina in fronte pontificis ad decorem et gloriam antiquitus ponebatur, in qua nimirum lamina nomen Domini tetragrammaton scriptum erat, quod sanctum Domini vocabatur, paucis quidem litteris constans, sed magni intellectus virtutem interius continens. Sed quid nos infinita persequimur, dum quicquid vel sub veteri vel sub novo testamento in divinis officiis agitur, totum pene per figuras misticas et aenigmata fieri videatur? Quid enim tota illa tabernaculi compositio, quid numerus levitarum, quid ceremoniae sacerdotum, quid denique vel moderni sanctae aecclesiae ritus exigunt, nisi ut virtus in eis spiritalis intellegentiae requiratur? Atque, ut ita loquar, misterium latet in ministerio, dum per exterioris cultus exercitium archanum allegoricae theoriae comprehenditur sacramentum. Verum his, quae ab eruditis expositoribus expedita probantur omissis, id quod tractandum suscaepimus, ut enucleatius inclarescat, adhuc breviter replicemus. Lectoribus namque nonnullis vicium arrogantiae familiare est, praesertim si cui lepor eloquentiae suppetit, dum patentes scripturae campos effrenis lingua percurrit, populari favori cor deditum spiritus elationis invadit. Et dum alios per recti itineris tramitem dirigit, ipse diverticulum erroneae confusionis incurrit. Hinc est etiam, quod mensae lectoribus ex more dicitur: Auferat a te Deus spiritum elationis. Ut ergo iminenti forsitan arrogantiae iam in ipso lectionis exordio humilitas opponatur, recte tanta subiectionis arte benedictio petitur, ut lecturo non sacerdos, sed cui ipse iusserit, benedicat. Sacerdotalis autem salutatio idcirco fit in aecclesia, ut se sacerdos pacem habere cum tota plebe fidelium doceat. Praecipit enim in evangelio Dominus dicens: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. Et iterum: Si offers, inquit, munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offeres munus tuum. Sacerdos ergo, ut hoc dominicum praeceptum non solum corde custodiat, sed etiam per exterioris speciem ritus ostendat, antequam Deo fundendae orationis offerat sacrificium, per mutuae salutationis indicium ostendit se in fraterna karitate unanimiter foederatum. Quapropter sive praesto sint, sive desint, ipse spiritalibus oculis praesentes attendit, pro quibus orare disponit, nec abesse sibi per spiritale contubernium credit, quos in oratione se cum pariter comprehendit. Obtutus itaque fidei salutationis verba eis intendit et accipit, quos adesse comminus per spiritalem praesentiam cernit. Quisquis ergo frater in cellula singulariter habitat, communia aecclesiae verba proferre non timeat, quem videlicet a conventu fidelium, et si locale spacium dividit, cum omnibus tamen unitas fidei in karitate coniungit, qui licet absint per moles corporum, presto sunt per unitatis aecclesiasticae sacramentum. Sed inter haec libet de singularis vitae meritis pauca perstringere, et quid de tantae virtutis culmine sentiam, laudando potius quam disputando breviter intimare. Solitaria sane vita caelestis doctrinae schola est ac divinarum artium disciplina. Illic Deus est ubi discitur, vita quo tenditur, atque ad summae veritatis ibi noticiam pervenitur. Heremus nempe est paradisus deliciarum, ubi tamquam redolentium species pigmentorum vel rutilantes flores aromatum sic fragrantia spirant odoramenta virtutum. Ibi siquidem rosae karitatis igneo rubore flammascunt, ibi lilia castitatis niveo decore candescunt, cum quibus etiam humilitatis violae, dum imis contentae sunt, nullis flatibus impelluntur, ibi myrra perfectae mortificationis exudat, et tus assiduae orationis indeficienter emanat. Et cur singula quaeque commemorem? Quandoquidem omnia illic sanctarum virtutum germina diversis venusta coloribus rutilant, et perpetuae viriditatis gratia incomparabiliter vernant. O heremus sanctarum mentium delectatio et intimi gustus inexhausta dulcedo! Tu caminus ille Chaldaicus, ubi sancti pueri furentis incendii vires orationibus reprimunt, et ardore fidei crepitantium circa se flammarum globos extingunt, ubi scilicet et nexus uruntur et ardorem membra non sentiunt, quia et peccata solvuntur, et in hymnum divinae laudis anima provocatur dicens: Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Tu fornax, ubi superni regis vasa formantur, et ad perpetuum nitorem malleo paenitentiae percussa ac lima salutiferae correptionis erasa perveniunt, in qua nimirum obsoletae animae rubigo consumitur, et scabrae peccatorum scoriae deponuntur. Vasa siquidem figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis. O cella negotiatorum caelestium apotheca, in qua videlicet illarum mercium summa reconditur, quibus terrae viventium possessio comparatur! Felix commercium, ubi terrenis caelestia, transitoriis mutantur aeterna. Felices, inquam, nundinae, ubi venalis aeterna vita proponitur, ad quam emendam etiam si minimum quid solum sufficit quod habetur, ubi brevis afflictio carnis emit caeleste convivium, et exiguae lacrimae risum pariunt sempiternum, possessio terrena distrahitur, et ad aeternae haereditatis patrimonium pervenitur. O cella spiritalis exercicii mirabilis officina, in qua certe humana anima creatoris sui in se restaurat imaginem, et ad suae redit originis puritatem! Ubi sensus obtusi ad subtilitatem sui acuminis redeunt, et vitiatae naturae azima sinceritas reparatur. Tu das, ut ieiuniis videantur ora pallentia et mens divinae gratiae sit pinguedine saginata. Tu das, ut homo mundo Deum corde conspiciat, qui suis obvolutus tenebris et seipsum prius ignorabat. Tu hominem ad suum facis redire principium et de exilii deiectione ad antiquae dignitatis revocas celsitudinem. Tu facis, ut homo in mentis arce constitutus cuncta sub se videat terrena defluere, semetipsum quoque in ipsa rerum labentium prospiciat decursione transire. O cella sacrae miliciae tabernaculum, procinctus triumphatoris exercitus, castra Dei, turris David, quae aedificata es cum propugnaculis: mille clipei pendent ex te, omnis armatura fortium! Tu campus divini praelii, spiritalis harena certaminis, angelorum spectaculum, palestra fortiter dimicantium luctatorum, ubi spiritus cum carne congreditur et fortis ab infirmitate superatur. Tu vallum in expeditione currentium, tu munitio fortium, tu praesidium cedere nescientium bellatorum. Fremat hostium circumfusa barbaries, accedant vineae falaricis missilia iaculentur, vibrantium gladiorum silva densescat. Qui in te sunt, lorica fidei praemuniti sub imperatoris sui invicta protectione tripudiant, et de hostium suorum certa iam deiectione triumphant, quibus nimirum dicitur: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Vel si unus est: Noli, inquit, timere, plures enim nobis cum sunt quam cum illis. O heremus, mors viciorum ac proculdubio fomes et vita virtutum! Te lex attollit, te prophetia miratur et quicumque ad perfectionis cumulum pervenerunt, tuum novere praeconium. Porro tibi Moyses debet legis bis acceptae decalogum, per te Helias agnovit Domini pertranseuntis excursum, per te Heliseus duplicem magistri sortitus est spiritum. Et quid amplius dicam? Quandoquidem salvator mundi in ipso redemptionis humanae primordio preconem suum tui accolam fecit, quatinus sub ipsa iam saeculi venientis aurora ex te lucifer veritatis erumperet, post quem plenus sol veniens, mundi caliginem splendoris sui radiis illustraret. Tu scala illa Iacob, quae homines vehis ad caelum et angelos ad humanum deponis auxilium. Tu via aurea, quae homines reducis ad patriam. Tu stadium, quod bene currentes provehis ad coronam. O vita heremitica, balneum animarum, mors criminum, purgatorium sordidorum. Tu mentium secreta purificas, squalores scelerum diluis atque ad angelicae nitorem mundiciae pervenire animas facis. Cella nempe est conciliabulum Dei et hominum, compitum in carne degentium et spirituum supernorum. Illic siquidem superni cives ad colloquia humana conveniunt, ubi non tam linguae carnis verba componunt, quam sine vocis strepitu facunda mentium archana patescunt. Cella denique conscia est secreti consilii, quod habet cum hominibus Deus. Quam pulchra rerum species, cum frater in cellula constitutus nocturnas peragit psalmodias, et quasi pro divinis castris militares custodit excubias. Contemplatur in caelo cursus siderum, decurrit etiam per os eius ordo psalmorum. Et sicut praecedentes ac subsequentes stellae ad diem suas vicissitudines alternando perveniunt, ita psalmi, qui ex ore eius tamquam ex quodam oriente procedunt, ad suum finem paulatim velut parili cum syderibus conviatione decurrunt. Iste suae servitutis exhibet ministerium, illa delegatum sibi exsequitur officium. Iste psallendo intrinsecus ad lucem tendit inaccessibilem, illa sibi invicem succedendo eius exterioribus oculis visibilem reparat diem. Et dum utraque ad suum finem diverso itinere properant, servo Dei quodammodo et ipsa elementa subserviendo concordant. Cella denique testis est, quanto divini amoris igne cor ferveat et utrum perfectae devotionis instantia quis Dei faciem quaerat. Novit, cum mens hominis caelestis gratiae rore perfunditur, et per compunctionis fletum lacrimarum inundantium imbribus irrigatur, ubi et si ex carneis oculis lacrimae non erumpant, ipsa tamen amaritudo cordis a lacrimarum fructibus non elongat, quia quod ex ramo exterioris accidentiae non colligitur, in ipsa humidi cordis virentis semper radice servatur. Sufficit enim, si mens sit flebilis, etiamsi iugiter flere non possit. Cella est ergasterium, ubi preciosi lapides poliuntur, quatinus in structura templi postmodum sine ullo cudentis mallei sonitu disponantur. O cella dominicae sepulturae propemodum aemula, quae in peccato mortuos suscipis et per afflatum sancti Spiritus Deo reviviscere facis. Tu es ab huius vitae turbida vexatione sepulchrum, sed caelestis vitae pandis introitum. Te portum tranquillitatis inveniunt, qui naufragium mundani fluctus evadunt. Te potentis medici conclave decernunt, qui vulnerati in praelio hostiles manus effugiunt. Mox enim ut tui culminis umbrae perfecto corde succeditur, omnis sauciatae animae livor, omnis certe interioris hominis plaga curatur. Te Hieremias aspexerat, cum dicebat: Bonum est, inquit, praestolari cum silentio salutare Domini. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua; sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se. Habitator etenim tuus se elevat super se, quia Deum esuriens anima a terrenarum se rerum obtutibus erigit et in divinae se contemplationis arce suspendit, a mundi se actionibus segregat atque se in altum caelestis desiderii pennis librat, cum que illum, qui est super omnia, conspicere satagit, semetipsum quoque homo cum reliqua mundanae vallis deiectione transcendit. O cella spiritale prorsus habitaculum, quae de superbis humiles, de gulosis sobrios, de crudelibus pios, de iracundis mites, de odiosis reddis in fraterna karitate ferventes. Tu ociosae linguae frenum, tu luxuriosis renibus nitidae castitatis adhibes cingulum. Tu facis, ut leves quique ad gravitatem redeant, ut iocosis scurrilitatibus parcant, ut vaniloqui se sub districta silentii censura constringant. Tu ieiuniorum ac vigiliarum nutrix, tu patientiae custos, tu purissimae simplicitatis magistra ac omnino fraudulentae duplicitatis ignara. Tu facis, ut vagos quosque Christi catena coerceat, ut indisciplinati moribus a sua se pravitate compescant. Tu nosti homines ad perfectionis culmen evehere atque ad consummatae sanctitatis fastigium sublimare. Tu facis, ut homo sit teres atque rotundus ac nulla a semetipso morum sit inaequalitate diversus. Tu etiam hominem facis lapidem quadrum construendis videlicet caelestis Ierusalem moenibus aptum, qui nimirum non ex levitate morum se versatilem praebeat, sed fixus semper in sanctae religionis gravitate persistat. Tu homines a semetipsis extraneos reddis et vasa viciorum florere virtutibus facis. Tu nigra sed formosa sicut tabernacula Cedar, sicut pellis Salomonis. Tu lavacrum tonsarum, tu sicut piscina in Esebon. Oculi tui sicut columbae super rivos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima. Tu namque es speculum animarum, ubi se mens humana perspicaciter intuens, quod minus est impleat, quod superfluum reprimat, quod obliquum est dirigat, quod deforme componat. Tu nuptialis es thalamus, in quo sancti Spiritus arra tribuitur et caelesti sponso felix anima foederatur. Recti diligunt te et qui te fugiunt, veritatis luce privati quo gressus ponere debeant, non agnoscunt. Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero te in principio laeticiae meae. Illud etiam de te cum eodem propheta alacri libet voce cantare: Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo quoniam praeelegi eam. Quam pulchra es et quam decora, karissima, in deliciis. Sub figura tui Rachelem decor venusti vultus ornavit et Maria optimam partem, quae ab ea nunquam auferatur, elegit. Tu areola aromatum, tu fons hortorum, tu malum punicum. Licet enim nescientibus amara videaris in cortice, sed magnum est, quod intrinsecus latet, cum perventum fuerit ad suavitatem medullae. O heremus mundi persequentis effugium, laborantium quies, maerentium consolatio, ab aestu saeculi refrigerium, peccandi repudium, libertas animarum. Te David petiit, cum mundi mala perferret, cum timidi et tenebrosi cordis taedium sustineret: Ecce, inquit, elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Et quid alios memorem? Quandoquidem ipse redemptor hominum in exordio te suae manifestationis invisere ac propria te dignatus est habitatione sacrare. Postquam enim baptismatis aquam, qua lotus est, lavit, ut evangelista testatur, statim spiritus expulit eum in desertum: Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a sathana, erat que cum bestiis. Debitorem ergo se tibi mundus agnoscat, unde praedicaturum ac miracula facturum suscaepisse se Dominum non ignorat. O heremus terribile malignis spiritibus habitaculum, ubi cellae monachorum velut tentoria ordinata castrorum, quasi turres Syon et quasi propugnacula Hierusalem eriguntur adversus Assirios et contra faciem Damasci. Immo cum in eisdem cellulis uno spiritu diversa gerantur officia, dum videlicet hic psallitur, illic oratur, in alia scribitur, in aliis vero variis manuum operibus insudatur. Quis non haec divina verba heremo congruere videat, quibus dicitur: Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel, ut valles nemorosae, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas? Et quid amplius de te dicam, o vita heremitica, vita sancta, vita angelica, vita benedicta, vivarium animarum, exhaedra gemmarum caelestium, curia spiritalium senatorum. Odor tuus cunctorum aromatum fragrantiam superat, sapor tuus super distillantes favos, super omnia mella guttur illuminati cordis obdulcat, atque ideo quicquid est quod de te dicitur, dignitatis tuae meritis non aequatur, quia lingua carnis nullatenus exprimere sufficit, quod de te spiritus invisibiliter sentit, et quod tu sapis in interiori gustu atque in medulla cordis, numquam pleniter explicat corporalis organum vocis. Illi te noverunt, qui te diligunt, illi praeconia tuae laudis agnoscunt, qui in tui amoris amplexibus delectabiliter requiescunt. Caeterum qui ignorant se quomodo prevalent nosse te, me etiam nihilominus tuae laudis imparem fateor, sed unum pro certo scio, o vita benedicta, quod de te indubitanter affirmo, quia quisquis in amoris tui desiderio perseverare studuerit, ipse quidem habitator est tuus, sed eius inhabitator est Deus. Diabolus illi suis tentationibus servit, atque illuc eum tendere, unde ipse deiectus est, gemit. Victor itaque daemonum, sotius efficitur angelorum; exul mundi, heres est paradisi; abnegator sui, sectator est Christi. Et quia per eius nunc vestigia graditur, peracto cursu sine dubio ad sotietatis eius gloriam provehetur, atque ut idipsum fidenter dicam, qui singularem vitam usque ad finem vitae pro divino amore tenuerit, de habitaculo carnis egressus ad aedificationem perveniet, domum non manufactam aeternam in caelis. Ecce, pater karissime, solvendam tibi questionem fraterna pulsatus inquisitione proposui, sed et ipse interim non distuli proferre quod sensi. Non videlicet ut alios arrepta doctoris auctoritate docerem, sed tibi potius, quae imperitiae meae haberetur opinio, evidenter exponerem. Atque ideo quicquid est praelibatis disputationibus comprehensum, non tam assertionis studio, quam sub quadam tui examinis est suspensione prolatum, nec est diffinitiva sententia, sed disceptatio rationibus ventilata. Quapropter, karissime, omnibus quae a nobis utcumque digesta sunt, diligenter inspectis, vel si prave praesumpta sunt, superducta novacula protinus audenter oblittera, aut si tuis fortasse meritis sanae doctrinae sunt congrua, propriae auctoritatis vigore confirma. Potui quidem, quae latius dicta sunt, brevius comprehendere, sed libuit, fateor, accepta occasione tuae dulcedinis alloquium protelare. Libenter enim aromatum diu species teritur, praesertim si et illius odor suavis est cui ministerium exhibetur. Omnipotens Deus servo suo Leoni occulta inspiratione precipiat, ut pro me misero tres per singulos dies sive lacrimas sive gemitus fundat. Sit nomen Domini benedictum. 29 Domno P venerabili abbati, Petrus peccator monachus salutem in Domino. Miror sanctam prudentiam tuam, venerabilis frater, quia, cum tota terra repleta sit monachis, tu meum adversum me monachum foves, toties me apud te expostulante requisitum, tot apostolicae sedis Romanorum que pontificum excommunicationum iaculis sauciatum. Enimvero primus humani generis parens, cum sibi comedere de cunctis praeter unam paradisi liceret arboribus, caeterarum quidem arborum poma contempsit, illam vero solam, quae sibi prohibita fuerat, ex qua vesceretur elegit. Ita tu, cum eos forte, quos licet suscipere, non admittas, illum, qui tibi tam terribiliter prohibetur adsciscere, non formidas. Atque ut tu dumtaxat eum sub tuo iure possideas, si perit anima, pro qua Christus mortuus est, omnino non curas. Apud Salomonem nempe meretrix, quae alienum subduxerat foetum, malebat eum regio mucrone secari, quam maternis uberibus reddi. Parvipendebat siquidem perniciem morientis, dummodo vocabulum ipsa non amitteret matris. Tu etiam ad huius exemplum, cur lactas, quem non genuisti, vel more perdicis cur foves, quem non peperisti? Hoc est enim naturale perdicis, ut aliena furtim ova surripiat ea que tanquam propria eo usque confoveat, donec foetus erumpat. Sed cum pulli vocem matris audiunt, eam naturae docentis inditio recognoscunt et falsa matre contempta protinus ad veram perniciter revertuntur. Unde et Hieremias ait: Perdix fovit, quae non peperit; fecit divicias et non in iudicio, in dimidio dierum suorum relinquet eas et in novissimo suo erit insipiens. Nempe salvo eo, ut de his, qui alienos furantur alumnos, hoc possit intellegi, videtur tamen de totius auctore nequiciae principaliter dici. Diabolus enim tanquam doctor in cathedra pestilentiae super homines sibi magisterium usurpavit, quos ipse non condidit et errorem eos docendo quasi fovit, quos creando non peperit. Fecit itaque divitias et non in iudicio, quia dum rebus alieni iuris ditescere voluit, aequitatis iudicium temeravit. Sed in dimidio dierum suorum relinquet eas. Diabolus enim quasi adhuc vivit, dum eum ultimi iudicii gladius necdum transfodit. Nondum itaque mortuus suas divitias iam relinquit, quoniam ad creatorem suum genus humanum ex maxima parte iam rediit. In novissimo autem suo erit insipiens, quem sicut apostolus ait: Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui. Et propheta: Spiritu, inquit, labiorum suorum interficiet inpium. Homo igitur magistrum deserit abusivum et redit ad proprium, cum novum damnat errorem et ad suae revertitur conditionis originem. Unde illic apte subiungitur: Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, expectatio Israel. Deus itaque, qui est principium gloriae, ipse est expectatio Israel, quoniam a quo genus humanum prodiit per conditionis initium, ad eum per novae redemptionis revertitur sacramentum. Qui ergo sedebat in solio gloriae altitudinis a principio et hominem edocebat, ipse est expectatio Israel, ut in loco sanctificationis nostrae, id est in sancta aecclesia, eundem hominem iterum doceat. Unde per psalmistam dicitur: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium. Quisquis ergo alienum tollit violata fide discipulum, antichristi proculdubio imitatur exemplum. Et sicut ille, quod alienum est, more perdicis amittit, sic iste, quod usurpatum est, aequitatis interveniente iudicio non tenebit. Recordare, venerabilis pater, quia te praesente frater ille, et prius ante sanctum altare aecclesiae et postmodum ante crucem cellulae, sub excommunicationis se devotavit elogium, si nostri prioratus oboedientiam ex industria ulterius violaret. Cave ergo, ne tam sanctum, tam venerabile monasterium, is, qui tot excommunicationum vinculis involutus est, polluat et per tam religiosum sanctum que conventum loetalis leprae se prurigo diffundat. Sicut Israeliticae plebi divina vox ait: Anathema in medio tui est, Israel, non poteris stare contra hostes tuos, donec deleatur ex te, qui hoc contaminatus est scelere. Ego autem, qui lapsi fratris mortem sitire non debeo, eius calamitati compatiens commotis visceribus ingemisco. Et non modo sibi venialiter indulgere, sed si resipiscat, paratus sum pro salute illius etiam animam ponere. Pro karitate igitur vestra sanctorum que fratrum vestrorum, quorum ego servus sum, cum vestris ad me tantummodo litteris veniat et me circa se mansuetum fore mitem atque benivolum non diffidat. Alioquin Romana synodo iam propinquante, si —. Sed nolo minas inferre; sufficiat tantummodo, ne michi praeiudicium fiat, interim cum humilitate deposcere. 30 Domno G. reverentissimo Auximano episcopo, Petrus quicquid servus et filius. Dilectissime, postquam a vobis discessi, quamplures homines defunctos esse in nostris partibus repperi. Unde ad vos quoque mentis oculum reflectens valde perterritus sum, ne vobis, quod absit, simile quid contingeret, et me tot iudicia super indutias protelantem divina sententia ex aliena morte damnaret. Quapropter obsecro te, karissime pater, per omnipotentem Iesum, per sanctos angelos eius, per thronum maiestatis eius igneum, in quo iudicaturus est vivos et mortuos, ne temetipsum decipias, ne ulterius differas, ne salutis tuae remedium de die in diem procrastinando animam tuam seducas, sed intra cito, dum licet, in portum conversionis, ne te tardantem repentini opprimant casus, ne te inopinatae mortis absorbeat fluctus et estuantis gehennae deglutiat baratrum. Heu, heu, pater mi, quare non possum impetrare apud Deum, ut tibi oculos cordis aperiat et lectum calamitatis tuae, in quo securus iaces, videre permittat? Certe si manifeste conspiceres, quam propinqua est mors, quae nunc tibi post tergum in insidiis latitat, absque mora relinqueres, quicquid tibi mundus arridet, quicquid tibi deceptrix haec vita demulcet. Sed imprudenter ago, si doctiorem me docere praesumo. Unum dico, pater mi, ne irascaris, si converti volueris, me servum, me filium, me vilissimum famulum, quandiu vixeris, sub pedibus tuis semper habeto. Sin autem, nequaquam te cum ulterius colligam, ne, quod absit, a Deo meo dissentiens spargam, nec unquam volo alicui in amore esse coniunctus, qui a divina fuerit societate divisus. 31 Leo episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro heremitae aeternae beatitudinis gaudium. Ad splendidum nitentis pudicitiae torum, fili karissime, pio certamine intentionem tuae mentis pervenisse, libellus, quem contra quadrimodam carnalis contagionis pollutionem honesto quidem stilo sed honestiori ratione edidisti, manifestis documentis commendat. Subegisti siquidem carnis barbariem, qui sic erexisti brachium spiritus adversus libidinis obscenitatem. Execrabile quidem vitium longe que segregans ab auctore virtutum, qui cum sit mundus, nil admittit immundum. Nec de sorte eius esse poterit, qui sordidis illecebris subiacebit. Clerici vero, de quorum vita spurcissima flebiliter pariter que rationabiliter tua prudentia disputavit, vere et omnino vere ad funiculum hereditatis eius non pertinent, de quo ipsi voluptuosis se oblectationibus submovent. Qui si pudice conversarentur, non solum templum Domini sanctum, sed ipsum etiam sanctuarium dicerentur, in quo niveo candore conspicuus ille Dei agnus immolatur, per quem foeda totius orbis lues lavatur. Tales nimirum clerici etsi non verborum, operum tamen testimonio profitentur, quia non existunt, quod censentur. Quo enim modo clericus possit esse vel nominari, qui proprio arbitrio non metuit inquinari manibus vel suis vel alienis virilia sua vel aliena contrectans, aut inter femora vel in terga execrabili irrationabilitate fornicans. De qualibus, quia sancto furore permotus, quae tibi videbantur scripseras, oportet, sicut desideras, apostolicam nostram interponamus auctoritatem, quatinus scrupulosam legentibus auferamus dubietatem. Et constet omnibus certum nostro iudicio placuisse, quaecumque continet ipse libellus diabolico igni velut aqua oppositus. Igitur ne cenosae libidinis impunita licentia pervagetur, necesse est apostolicae severitatis congrua repressione refellatur et tamen aliquod temperamentum in austeritate ponatur. Ecce omnes illi, qui quavis quattuor generum, quae dicta sunt, foeditate polluuntur, perspecta aequitatis censura ab omnibus immaculatae ecclesiae gradibus tam sacrorum canonum quam nostro iudicio depelluntur. Sed nos humanius agentes eos, qui vel propriis manibus vel invicem inter se semen egerunt vel etiam inter femora ceciderunt, et non longo usu nec cum pluribus, si voluptatem refrenaverint et digna penitudine probrosa commissa luerint, admitti ad eosdem gradus, in quibus in scelere manentes non permanentes fuerant, divinae miserationi confisi volumus atque etiam iubemus, ablata aliis spe recuperationis sui ordinis, qui vel per longa tempora se cum sive cum aliis vel cum pluribus brevi licet tempore, quolibet duorum feditatis genere, quae descripseras, maculati sunt, vel, quod est horrendum dictu et auditu, in terga prolapsi sunt. Contra quod nostrum apostolicae sanctionis decretum, si quis ausus fuerit vel iudicare vel attemptare, ordinis sui se noverit periculo agere. Qui enim non pungit vitium sed palpat, cum eo, qui vitio moritur, ipse quoque mortis reus merito iudicatur. Sed, o fili karissime, inenarrabiliter gaudeo, quia exemplo tuae conversationis instruis, quicquid oratoria facultate docuisti. Plus est enim opere docere quam voce. Quapropter auctore Deo palmam optinebis victoriae et cum Dei et virginis filio laetaberis in caelesti mansione tot mercedibus cumulatus, quot ereptis per te a diaboli laqueis fueris constipatus et quodammodo coronatus. Beatissimo papae Leoni, Petrus ultimus monachorum servus debitae venerationis obsequium. Quoniam apostolica sedes omnium ecclesiarum mater esse ex ipso veritatis ore cognoscitur, dignum est, ut si quid uspiam dubietatis emerserit, quod ad animarum videatur pertinere negotium, ad ipsam velut ad magistram et quodammodo fontem caelestis sapientiae recurratur, quatinus ex illo uno capite ecclesiasticae disciplinae lumen prodeat, quo discussis ambiguitatum tenebris totum corpus ecclesiae perspicuo veritatis nitore clarescat. Quoddam autem nefandissimum et ignominiosum valde vitium in nostris partibus inholevit, cui nisi districtae animadversionis manus quantocius obviet, certum est, quod divini furoris gladius in multorum perniciem immaniter crassaturus impendet. Heu pudet dicere, pudet tam turpe flagitium sacris auribus intimare. Sed si medicus horret virus plagarum, quis curabit adhibere cauterium? Si is, qui curaturus est, nauseat, quis ad incolomitatis statum pectora aegrota reducat? Sodomiticae igitur immunditiae cancer ita per clericalem ordinem serpit, immo velut cruenta bestia intra ovile Christi cum tantae libertatis saevit audacia, ut quampluribus multo salubrius fuerit mundanae militiae iugo deprimi, quam sub religionis obtentu tam libere ferreo iuri diabolicae tyrannidis mancipari. Melius fuerat in saeculari habitu solum perire, quam mutata veste non mente se cum ad interitum et alios trahere teste veritate, quae ait: Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Et nisi quantocius sedis apostolicae vigor occurrat, non est dubium, quin effrenata nequitia cum restringi voluerit, a cursus sui impetu desistere nequeat. Ut autem res vobis tota per ordinem pateat, ex huius nequitiae scelere quatuor diversitates fiunt. Alii siquidem semetipsos polluunt, alii sibi invicem inter se manibus virilia contrectantes inquinantur, alii inter femora, alii fornicantur in terga. Et in his ita per gradus ascenditur, ut quaeque posteriora praecedentibus graviora iudicentur. Maior siquidem penitentia illis imponitur, qui cum aliis cadunt, quam hiis, qui per semetipsos egesta seminis contagione sordescunt et districtius iudicantur, qui alios in posteriora corrumpunt, quam hii, qui inter femora coeunt. Hos itaque corruendi gradus artifex diaboli machinatio repperit, ut quo altius per eos ascenditur, eo proclivius infelix anima ad gehennalis baratri profunda mergatur. Huius sane perditionis obnoxii saepe largiente divina clementia resipiscunt atque ad satisfactionem veniunt et paenitentiae quidem pondus quamlibet grave devote suscipiunt, aecclesiasticum vero ordinem perdere immaniter perhorrescunt. Quidam namque rectores aecclesiarum circa hoc vicium humaniores forsitan, quam expediat, absolute decernunt propter tres illos gradus, qui superius enumerati sunt, neminem a suo ordine debere deponi. Hos autem solummodo non abnuunt degradari, quos in terga cecidisse constiterit. Videlicet ut sive per semetipsum proprio nisu genitale semen eliciat, sive alium manibus attrectando polluat, sive etiam inter femora diversi sexus more concumbat, tantummodo si in posteriora non cecidit, paenitentiam quidem considerata criminis mensura suscipiat, a suo vero ordine non recedat. Unde fit, ut qui cum octo vel etiam decem aliis aeque sordidis in hanc nequitiam lapsus esse cognoscitur, nihilominus in suo ordine permanere videatur. Quae proculdubio impia pietas non vulnus amputat, sed ut augeatur, fomitem subministrat, non perpetrati illiciti ausus praebet amaritudinem, sed perpetrandi potius tribuit libertatem. Carnalis quippe cuiuslibet ordinis clericus formidolosius expavescit in conspectu hominum despici, quam in superni iudicis examine condemnari. Ac per hoc mavult quamlibet districtae, quamlibet annosae penitentiae, quam sui gradus periculo subiacere. Et dum per indiscretam discretionem non timet statum sui honoris amittere, incitatur ad inexperta praesumere et in hiis, quae inulte praesumpsit, diutius permanere, atque, ut ita dixerim, dum illic non feritur, ubi acrius dolet, in eo quo semel corruit, coenosae obscoenitatis volutabro molliter iacet. Sed, ut nobis videtur, valde praeposterum est, ut consuetudinaliter hac purulenta contagione foedati vel ad ordinem provehi, vel in gradu persistere audeant iam promoti. Quia et rationi contrarium et canonicis patrum sanctionibus probatur adversum. Hoc autem non ad hoc assero, ut in maiestatis vestrae praesentia diffinitivae sententiae calculum proferam, sed ut propriae opinionis arbitrium pandam. Hoc nempe flagitium in cetera crimina non immerito deterrimum creditur, quandoquidem illud omnipotens Deus semper uno modo exosum habuisse legatur, et cum reliquis viciis necdum per legale praeceptum frena posuerat, iam hoc districtae ultionis animadversione damnabat. Nam ut taceamus, quod Sodomam et Gomorram, duas videlicet egregias civitates omnes que finitimas regiones, misso caelitus sulphure et igne subvertit, Onan Iudae filium propter hoc nefarium scelus immatura morte percussit teste scriptura, quae dicit: Sciens Onan non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur, et ideo percussit eum Dominus, cum rem detestabilem faceret. In lege quoque dicitur: Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operati sunt nefas, morte moriantur, sanguis eorum sit super eos. Quod autem ad aecclesiasticum ordinem promoveri non debeat, qui in illud crimen lapsus est, quod vetus lex praecipit morte damnari, testatur beatus papa Gregorius, qui in suis epistolis Passivo episcopo scribit dicens: Bene novit fraternitas vestra, quam longo tempore Aprutium pastorali sit sollicitudine destitutum. Ubi diu quaesivimus, qui ordinari debuisset, et nequaquam potuimus invenire. Sed quia Importunus mihi suis in moribus, in psalmodiae studio, in amore orationis valde laudatur et religiosam vitam agere dicitur, hunc volumus, ut fraternitas vestra ad se faciat venire et de anima sua admoneat, quatinus in bonis studiis crescat. Et si nulla ei crimina, quae per legis sacrae regulam morte multata sunt, obviant, tunc ordinandus est, ut vel monachus vel a vobis subdiaconus fiat et post aliquantum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoveri. Ecce hic aperte colligitur, quia quisquis vir cum viro femineo coitu, hoc est inter femora, labitur, quod nimirum scelus, ut supra docuimus, per vetustae legis sententiam morte multatur, etiamsi honestis moribus polleat, si psalmodiae studio ferveat, si in amore orationis enitescat et omnino religiosam vitam sub adprobatae famae testimonio ducat. Reatus quidem indulgentiam plene potest accipere, ad aecclesiasticum vero ordinem nequaquam permittitur aspirare. Nam cum de illo venerabili viro, videlicet Importuno, qui primum tanto favore laudis attollitur, tot religiosae et honestae vitae infulis redimitur, tot virtutum praeconiis decoratur, tamen postmodum dicitur: Si nulla ei crimina, quae per legis sacrae regulam morte multata sunt, obviant, tunc ordinandus est. Patet profecto, quia, quem dignum morte crimen abiecerat, quaelibet religiosa vita subsequens ad suscipiendum aecclesiastici gradus ordinem non reformat. Nec valet ad obtinendum honoris culmen assurgere, qui in mortalis culpae baratrum non ambigitur cecidisse. Luce ergo clarius constat, quia quicumque inter masculina femora in fornicationem lapsus esse convincitur, quod sine dubio mortale crimen est, omnino contra sacrae legis normam, omnino contra divinae auctoritatis regulam ad aecclesiasticum ordinem promovetur. Sed fortasse dicitur, necessitas imminet, persona, quae sacrum in aecclesia offitium peragat, deest et congrue sententia, quae prius dura iusticia dictante depromitur, oblata rerum necessitate mollitur. Ad haec ego compendiose respondeo: Numquid et tunc necessitas non incubuerat, cum pontificalis sedes pastore vacabat? An pro utilitate unius hominis censura delebitur, quae in destitutione unius populi inconcussa servatur? Et quae non solvitur ad profectum innumerae multitudinis, violabitur ob personae commodum singularis? Sed iam ipse quoque praedicator egregius accedat ad medium et quid de hoc vitio sentiat, expressius innotescat. Ait enim in epistola ad Ephesios: Hoc autem scitote intellegentes, quod omnis fornicator aut immundus aut avarus non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Si ergo immundus in caelo nec qualemcumque habet haereditatem, qua praesumptione, quo temerario fastu in aecclesia, quae nichilominus est regnum Dei, optineat insuper dignitatem? Numquid qui divinam legem in facinus cadendo postposuit, ascendendo etiam ad ecclesiasticae dignitatis officium contempnere non timebit? Et nichil sibi reservat, quia Deum contempnere in omnibus non formidat. Sed illis profecto haec lex specialiter est indicta, a quibus extitit violata teste Paulo, qui ad Timotheum scribens ait: Iusto lex non est posita, sed iniustis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur. Dum igitur masculorum concubitoribus, ut ostensum est, lex illa sit posita, ut sacros ordines temerare non audeant, a quibus, rogo, lex ista servabitur, si ab his praecipue, quibus indicta est, contempnatur? Et si fortasse persona utilis dicitur, iustum est, ut quo prudentius ingeniorum studiis viget, eo cautius autenticae sanctionis mandata conservet. Unusquisque enim quo melius sapit, eo deterius delinquit, quia inevitabiliter merebitur supplicium, qui prudenter, si voluisset, potuit evitare peccatum. Nam ut Iacobus ait: Scienti bonum et non facienti peccatum est illi. Et veritas dicit: Cui plus committitur, plus ab eo requiratur. Nam si in erudito quolibet viro ecclesiasticae disciplinae ordo confunditur, mirum est, si ab ignorante servetur. Si enim peritus quisque inordinate ad ordinem ducitur, videtur quodammodo se sequentibus et , ut ita dicam, simplicioribus erroris semitam sternere, quam ipse aggressus est, tumido superbiae pede calcare, et non solum iudicandus est, quia peccavit, sed etiam quia propriae praesumptionis exemplo ad aemulationem peccandi et alios invitavit. Quis enim surda aure pretereat, immo quis non medullitus contremiscat, quod de talibus idem Paulus velut tuba vehemens intonat dicens: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Et paulo post: Propterea tradidit illos Deus in passionem ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis, invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsos recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in noticiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt. Quid est enim, quod post tam gravem lapsum tantopere sublimitatem ecclesiastici ordinis ambiunt? Quid opinandum est, quid credendum, nisi quod eos Deus in reprobum sensum tradidit? Nec ea, que illis necessaria sunt, peccatis exigentibus videre permittit. Quia enim illis occidit sol, ille scilicet, qui ascendit super occasum, amissis interioribus oculis nec considerare praevalent, quam gravia sint mala, quae per immunditiam perpetrarunt, neque quam deterius adhuc sit, quod contra voluntatem Dei inordinate habere ordinem concupiscunt. Et hoc ex divine iustitie regula consueto more procedit, ut hii, qui se hac perditissima sorde commaculant, digna perculsi animadversione iudicii tenebras cecitatis incurrant. Sicut de antiquis illis huius feditatis auctoribus legitur: Cum iusto Loth vim vehementissime facerent iam que prope essent, ut effringerent fores. Et ecce, inquit scriptura, miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth clauserunt que ostium et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Constat autem, quia per illos duos angelos, qui ad beatum Loth venisse leguntur, persona patris et filii non incongrue designatur. Quod per hoc evidenter ostenditur, quod ad eos ipse Loth loquitur dicens: Queso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti me cum, ut salvares animam meam. Qui enim sic duobus quasi uni singulariter loquitur, certum est, quia in duabus personis unam substantiam veneratur. Sodomitae ergo ad angelos conantur violenter irrumpere, cum immundi homines ad Deum temptant per sacri ordinis officia propinquare. Sed hii profecto caecitate percutiuntur, quia iusto Dei iudicio in tenebras interiores cadunt, ita ut nec ostium invenire praevaleant, quia a Deo peccando divisi unde ad eum revertantur, ignorant. Qui enim non per humilitatis iter, sed per arrogantiae et tumoris anfractus ad Deum accedere gestiunt, patet profecto, quia unde ingressionis aditus pateat, non agnoscunt, vel quia ostium Christus est, sicut ipse dicit: Ego sum ostium. Qui Christum exigentibus peccatis amittunt, qua intrare caelestium civium habitaculum possint, ostium non inveniunt. In reprobum ergo sensum traditi sunt, quia dum reatus sui pondus in propriae mentis statera suptili consideratione non trutinant, gravissimam plumbi massam penarum inanium levitatem putant. Quod ergo illic dicitur: Percusserunt eos, qui foris erant, caecitate, hoc apostolus manifeste declarat, cum dicit: Tradidit eos Deus in reprobum sensum, et quod illic subiungitur: Ut ostium invenire non possent, hoc iste patenter exponit, cum ait: Ut faciant, quae non conveniunt, ac si diceret: Ut intrare temptent, unde non debent. Qui enim indignus ordine ad sacri altaris officium conatur irrumpere, quid aliud quam relicto ianuae limine per immeabilem parietis obicem nititur introire? Et quia liber pedibus non patet ingressus, hii tales, dum sibi spondent, ad sacrarium posse pertingere, sua presumptione frustrati coguntur potius in exteriori vestibulo remanere. Et frontem quidem possunt in sacre scripturae saxa percutere, sed per divinae auctoritatis aditum nequaquam permittuntur intrare atque dum ingredi, quo non sinuntur, attemptant, nichil aliud faciunt, quam obtectum parietem inaniter palpant. Quibus non immerito congruit, quod per prophetam dicitur: Sicut in nocte ita palpabunt in meridie. Et quia recti aditus limen transcendere nequeunt, pererrando circuitum insania rotante volvuntur. De quibus per psalmistam dicitur: Deus meus, pone illos, ut rotam, et iterum: In circuitu impii ambulant. De quibus etiam Paulus, cum superius memorata loqueretur, paulo post subdit dicens: Qui talia agunt, digni sunt morte, non solum qui illa faciunt, sed et qui consentiunt facientibus. Plane qui ad tam terribile apostolicae invectionis tonitru non expergiscitur, hic profecto non dormiens sed mortuus congrue iudicatur. Et cum apostolus non de Iudaeis utcumque fidelibus, sed de gentilibus et Deum ignorantibus tanto studio sententiam districtae animadversionis exaggeret, quid , rogo, dixisset, si loetale hoc vulnus in ipso corpore sanctae ecclesiae foetere conspiceret? Presertim qui dolor, qui compassionis ardor pium illud pectus accenderet, si hanc peremptoriam pestem crassari et in sacro ordine didicisset? Audiant desides clericorum sacerdotum que rectores, audiant, et licet de suo securi sint, alieni reatus se esse participes pertimescant. Illi nimirum, qui ad corrigenda subditorum peccata conivent et inconsiderato silentio subditis peccandi licentiam praebent. Audiant, inquam, et prudenter intellegant, quia omnes uniformiter digni sunt morte, videlicet non solum qui illa faciunt, sed et qui consentiunt facientibus. Sed o scelus inauditum, o facinus toto lacrimarum fonte lugendum! Si hii morte plectendi sunt, qui facientibus ista consentiunt, quod dignum illis poterit excogitari supplicium, qui cum suis spiritalibus filiis haec mala extrema dampnatione committunt? Quis iam in gregibus reperiri valeat fructus, cum pastor in ventrem diaboli tam profunda sit praecipitatione demersus? Quis iam sub eius imperio maneat, quem tam hostiliter a Deo extraneum non ignorat? Quis de clerico facit pellicem, de masculo mulierem? Et quem spiritaliter Deo genuerat filium, ferreo diabolicae tirannidis imperio per suae carnis immunditiam subiugat servum? Si mulierem quis violat, quam de sacro fonte levavit, nunquid non absque ullo cunctationis obstaculo communione privandus esse decernitur et sacrorum censura canonum per publicam penitentiam transire iubetur? Scriptum namque est, quia maior est generatio spiritalis quam carnalis. Sed qui de saeculo venientem in clericalem suscipit ordinem, pene non aliter, quam qui baptizaverit vel qui de baptismate levatum susceperit, spiritalem Deo filium generavit. Canonici siquidem ordinis institutio saeculi abrenuntiatio est, ac per hoc secundus quodammodo baptismus est. Sequitur ergo, ut eadem sententia digne feriatur et qui carnalem filiam perdidit et qui spiritalem sacrilega commixtione corrupit et is quoque, qui a se factum clericum nefanda luxuria polluit, nisi forte in hoc utriusque criminis qualitas discernatur, quod uterque iste licet incestuose naturaliter tamen, quia cum muliere peccavit, ille in clericum turpitudinem operans sacrilegium commisit in filium, incestus crimen incurrit, in masculum naturae iura dissolvit. Et , ut michi videtur, tolerabilius est cum pecude quam cum viro in luxuriae flagitium labi. Quanto videlicet levius iudicatur quemlibet solum perire, quam se cum quoque alium ad interitus perniciem trahere. Miserabilis quippe conditio est, ubi sic unius ruina pendet ex altero, ut dum unus extinguitur, alter in mortem necessario subsequatur. Ut autem diabolicae machinationis argumenta non lateant, sed quae in officina veteris malitiae inter suos secretarios fabricat, in lucem me pallificante procedant, illud absconsum iri non patior, quod quidam huius veneno criminis satiati, dum quasi ad cor redeunt, ne reatus ad aliorum notitiam prodeat, inter se invicem confitentur et , dum hominum faciem erubescunt, qui reatus auctores existunt, ipsi iudices fiunt et indiscretam indulgentiam, quam sibi quisque affectat impendi, gaudet alteri vicaria permutatione largiri. Unde fit, ut et magnorum criminum paenitentes sint et tamen nec ora ieiunio palleant, nec corpora macie contabescant. Et dum nullo modo venter ab inmoderata alimentorum perceptione restringitur, in ardorem consuetae libidinis animus turpiter inflammatur. Quo fit, ut qui commissa necdum fleverat, adhuc deterius lugenda committat. Sed legis praeceptum est, ut cum quis lepra perfunditur, sacerdotibus ostendatur, tunc autem non sacerdotibus sed leproso potius leprosus ostenditur, cum inmundus inmundo peractam communem nequitiam confitetur. Sed cum confessio utique manifestatio sit, quid , obsecro, manifestat, qui audienti cognitum narrat, aut quo pacto confessio illa dicenda est, ubi nihil a confitente manifestatur, nisi quod iampridem ab audiente cognoscitur? Et qui sociali vinculo peractae iniquitatis astringitur, qua lege, quo iure alterum poterit ligare vel solvere? Frustra enim quis alium solvere nititur, qui et ipse vinculis irretitur. Et qui ceco vult fieri dux itineris, necesse est, ut ipse videat, ne sequenti se auctor praecipitationis fiat, sicut voce veritatis dicitur, ubi ait: Si cecus cecum duxerit, ambo in foveam cadunt, et iterum: Vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est non consideras. Ypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam de oculo fratris tui. His evangelicis testimoniis apertissime declaratur, quia, qui eiusdem reatus tenebris premitur, frustra alium ad lumen penitentiae revocare conatur et dum supra vires suas alium errando praeire non metuit, cum eo simul, qui sequitur, hiantis ruinae foveam non evadit. Sed iam te ore ad os quisquis es, sodomita, convenio. Nunquidnam ideo spiritalibus viris confiteri commissa detrectas, quia ab ecclesiastico ordine cessare formidas? Sed quanto salubrius erat in conventu hominum temporalem perpeti verecundiam, quam ante tribunal superni iudicis aeternam subire vindictam? Dicis forsitan mihi: Si solummodo inter femora vir cum viro ceciderit, penitentia quidem eget, sed piae humanitatis intuitu inrevocabiliter ab ordine prohiberi non debet. Quaero abs te: Si monachus cum sanctimoniali periclitatus fuerit, nunquid in sacro ordine tuo iudicio permanebit? Sed non est ambiguum, quin huiusmodi censeas deponendum, consequens igitur est, ut quod de monacha rationabiliter asseris, de monacho etiam inevitabiliter fatearis ac per hoc, quod de monachis videris asserere, idipsum te necesse est de clericis diffinire. Hac tamen, ut dictum est, diversitate servata, quia hoc tanto perpenditur esse deterius, quanto per identitatem sexuum nature probatur adversum et cum in iudicandis excessibus iure ad delinquentis semper recurratur arbitrium, qui masculina femora polluit, si natura permitteret, quicquid in mulieribus agitur, totum in masculo per effrenatae libidinis insaniam perpetraret. Fecit, quod potuit, ad hoc usque perveniens quod natura negavit. Et illic invitus metam criminis fixit, ubi nature necessitas intransmeabilem facultatis terminum collocavit. Quia ergo eadem lex est utriusque sexus monachis, concludamus necesse est, ut sicut monachae violator iure deponitur, ita etiam monachi prostitutor modis omnibus a suo nichilominus arceatur officio. Et ut ad sacros id est execrabiles confessores adhuc se disputationis sermo retorqueat: si quilibet canonicus presbyter cum muliere ceciderit, cui paenitentiae iudicium vel semel indixit, a nemine prorsus ambigitur, quin synodalis censura concilii merito degradetur. Si vero cum presbytero vel supparis ordinis clerico labitur, cui videlicet vel in danda penitentia iudex extitit vel in accipiendo iudicatus fuit, nunquid non dictante iustitia sui ordinis honore carebit? Ita namque vulgata consuetudine dicitur filius penitentiae sicut filius baptismi. Unde et de beato Marco evangelista legitur, quia Petri est in baptismate filius. Et egregius praedicator qui dicit: Non enim misit me baptizare Christus sed evangelizare, ipse iterum dicit: Quae est enim gloria mea ante Dominum? Nonne vos? In Christo enim Iesu per evangelium ego vos genui. Rursum que ad Galathas ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Si ergo ille genuit, ille parturiit, qui non est missus baptizare sed evangelizare ac per hoc ad penitentiam provocare, congrue dicuntur et ille filius, qui accipit et ille pater, qui penitentiam inponit. Iam ergo si superius dicta suptiliter attenduntur, luce clarius constat, quia eiusdem criminis reus est et qui cum carnali vel baptismatis filia fornicatur et is, qui cum filio penitentie turpitudinem operatur. Et sicut is, qui cum ea lapsus est, quam carnaliter genuit, vel quam de baptismo suscepit, vel cui penitentiae iudicium posuit, ita etiam qui cum filio penitentiae per inmunditiam labitur, iustum est, ut ab eo, cuius amministrator est, ordine modis omnibus arceatur. Sed quoniam quaedam neniae sacris canonibus reperiuntur admixtae, in quibus perditi homines vana praesumptione confidunt, ex ipsis aliqua hic apponimus, ut non solum eas sed et omnes alias sibi similes scripturas ubicunque repertae fuerint, falsas et omnino apocrifas liquido demonstremus. Dicitur enim inter cetera: Presbyter non praelato monachi voto cum puella vel meretrice peccans annos duos et tribus quadragesimis secundam et quartam et sextam feriam et sabbato semper de sicco cibo peniteat, si cum ancilla Dei aut masculo addatur ieiunium, id est quinque anni, si in consuetudine est. Similiter diaconi, si monachi non sunt, duos annos, sicut et monachi, qui sine gradu sunt. Paulo post subditur: clericus cum puella si sine voto monachi fornicatus fuerit, dimidium anni peniteat, si frequenter unum annum peniteat, si canonicus similiter, si frequenter duos annos. Item si quis peccaverit sicut sodomitae quidam decem annos dicunt penitere, qui in consuetudine habet, amplius pelli debet, si in gradu, degradetur et sicut laicus peniteat. Vir, qui inter femora fornicatus fuerit, unum annum peniteat, si iteraverit, duos annos peniteat, si autem in terga fornicatus fuerit, tres annos peniteat, si puer, duos annos peniteat, qui cum pecude fuerit fornicatus vel iumento, decem annos peniteat. Item episcopus cum quadrupedibus peccans decem annos peniteat et gradum amittat, presbyter quinque, diaconus tres, clericus duo, et multa alia mendosa atque sacrilega versutia diaboli sacris canonibus reperiuntur inserta, quae nobis magis libet obliterare quam scribere, magis conspuere quam tam vana ludibria scedulis inculcare. Ecce his deliramentis sodomite confidunt, his velut somniorum portentis fidem attribuunt, et vane se spei securitate deludunt. Sed videamus an canonicae auctoritati ista conveniant, ut utrum tenenda sint an vitanda, non tam verbis quam rebus attestantibus innotescant. Igitur, ut ad principium captiosi huius capituli redeamus, dicitur, quia presbyter non praelato monachi voto cum puella vel meretrice peccans annos duos peniteat. Et quis tam hebes, quis tam insanus reperiri valeat, qui duorum annorum penitentiam deprehenso in fornicatione presbytero idoneam credat? Si quis enim quantulamcumque scientiam canonicae auctoritatis vel summotenus attigit, ut districtiora iudicia taceamus, quia lapso in fornicatione presbytero saltim decem annorum penitentia decernatur, patenter agnovit. Haec autem duorum annorum de fornicatione penitentia non modo non sacerdotum sed nec laicorum esse perpenditur, quibus nimirum ex hac ruina ad satisfactionem currentibus triennium iudicatur. Deinde additur: Si cum ancilla Dei aut masculo subauditur presbyter peccaverit, addatur ieiunium, id est quinque anni, si in consuetudine est, similiter diaconi, si monachi non sunt, duos annos, sicut et monachi, qui sine gradu sunt, peniteant. Unum in capite huius insensatae sententiae, quam expono, alacriter video, libenter attendo, nimirum quod dicitur, si cum ancilla Dei aut masculo. Ecce, o bone vir sodomita, in ipsa tua scriptura, quam singulariter diligis, quam inhianter amplecteris, quam tibi velut clipeum defensionis opponis, aperte consideras, quia sive cum ancilla Dei quis peccet sive cum masculo, nichil differt, sed equale peccatum par decernitur esse iudicium. Iam nichil est, unde me cum confligere, nichil, unde a meis iure possis allegationibus dissentire. Sed quis tam vesane desipiat, quis tam profunde tenebras cecitatis incurrat, ut de lapsu cum ancilla Dei, hoc est sanctimoniali, vel presbytero quinque vel diacono sive monacho duorum annorum imponendam penitentiam censeat? Nonne haec est insidiatrix tendicula pereuntium? Nonne hic est errantium laqueus animarum? Illud autem quis poterit improbare, quod dicitur, quia clericus cum puella, si sine voto monachi fornicatus fuerit, dimidium annum peniteat? Et quis ita sacrae scripturae scientia polleat, quis ita vel in dialecticae suptilitatis acumine argumentosus existat, ut tam ex lege legem tam laudabiliter detestande auctoritatis iudicabile praeiudicium condempnare praesumat? Unde laico triennium datur, inde clericus dimidio anno penitere praecipitur? Beati clerici, qui fornicantur, si sodomitarum arbitrio iudicentur, eadem quippe mensura, qua metiuntur aliis, remetiri cupiunt sibimetipsis. Satis iste auctor erroris ad lucrandas diabolo animas avidus extitit, qui dum monachos perdere studuit, usque ad ordinem clericorum dogma sue perversitatis extendit et animarum homicida, dum sola monachorum morte stomachum suae malitiae gulatenus explere non potuit, satiare se vel ex alio ordine concupivit. Iam vero quod sequitur videamus: si quis peccaverit sicut sodomite, quidam decem annis dicunt penitentie, qui in consuetudine habet, amplius pelli debet, si in gradu est, degradetur et sicut laicus peniteat. Vir, qui inter femora fornicatus fuerit, uno anno peniteat, si iteraverit, duos annos peniteat, si autem in terga fornicatus fuerit, tres annos peniteat. Et cum peccare sicut sodomita, ut ipsi perhibetis, nichil aliud sit, quam fornicari in terga, quid est, quod vestri canones in uno pene versiculo tam multiformes inveniuntur et varii, ut peccantibus sicut sodomite decennii pondus iniungant, in terga vero fornicantibus, quod idem est, infra triennii compendium penitentiae lamenta coerceant? Nonne haec monstris merito comparantur, non a natura prolatis sed industria humana compositis, quorum quaedam a capitibus equinis incipiunt et in hyrcorum ungulas terminantur? Quibus ergo canonibus, quibus patrum decretis ludibria ista conveniant, quae a semetipsis tam dissona et velut cornuta fronte resultant? Quaeque semetipsa convellunt, quibus auctoritatibus fulciantur? Omne enim regnum in seipsum divisum desolabitur et domus supra domum cadet et , si sathanas in seipsum divisus est, quomodo stabit doctrina ipsius? Modo enim iudicium districtionis intendere, modo crudelem videntur quasi misericordiam exhibere et velut in chimerali monstro hinc minax leonis species terribiliter intonat, inde vilis capella humiliter beat et hac velut variarum diversitate formarum in risum potius excitant, quam ad paenitentiae lamenta compungant. Quibus quoque in errore similia sunt, quae sequuntur. Qui cum pecude fuerit fornicatus vel iumento, decem annos peniteat, item episcopus cum quadrupedibus peccans decem annos peniteat et gradum amittat, presbyter quinque, diaconus tres, clericus duos, cum prius absolute dicat, quia quicumque cum pecude vel iumento fuerit fornicatus, decem annorum satisfactione multabitur, quomodo consequens est, quod subiungitur, ut presbytero quinque, diacono trium, clerico duorum annorum de pecuali concubitu paenitentia iudicetur? Unde quicunque, hoc est quilibet etiam laicus, decennalis spatii afflictione constringitur, inde presbytero quinquennium ponitur, id est dimidium totius penitentiae relaxatur. Quibus, rogo, sacri eloquii paginis haec frivola insomnia congruant, quae semetipsa tam evidenter inpugnant? Quis non perpendat, quis aperte non videat, quia haec et his similia sacris canonibus fraudulenter inmixta figmenta sunt diabolica atque ad decipiendas simplicium animas callidis machinationibus instituta? Sicut enim melli vel quibuslibet esculentioribus cibis venenum fraudulenter inmittitur, ut dum ad comedendum alimenti suavitas provocat, virus, quod latet, facilius se in hominis interiora transfundat, ita haec subdola et mendosa commenta sacris inseruntur eloquiis, ut suspicionem effugiant falsitatis et quodam quasi melle sunt oblita, dum falsae pietatis videntur dulcedine saporata. Sed cave ab his, quicumque es, ne te syrenarum carmen mortifera suavitate demulceat, ne navim tuae mentis in Silleae voraginis profunda demergat, non te sanctorum conciliorum pelagus praelata forsitan austeritate perterreat, non te vadosi sirtes, apocriforum canonum promissa lenitate fluctuum trahant. Sepe enim navis procellosos fugiens fluctus dum litoreis propinquaret arenis, naufragium pertulit et sepe alta pelagi sulcans sine iactura oneris incolomis enatavit. Verumtamen quis istos canones fabricavit? Quis in purpureo ecclesiae nemore tam spinosos tam aculeatos paliuri tribulos seminare praesumpsit? Constat nimium, quod omnes autentici canones aut in venerandis synodalibus conciliis sunt inventi aut a sanctis patribus sedis apostolicae pontificibus promulgati, nec cuiquam soli homini licet canones edere, sed illi tantummodo hoc competit privilegium, qui in beati Petri cathedra cernitur praesidere. Haec autem, de quibus loquimur, spuria canonum vitulamina et a sacris conciliis noscuntur exclusa et a decretis patrum omnino probantur extranea, sequitur ergo, ut nequaquam inter canones habeantur, quae nec a decretalibus patrum edictis nec a sacris videntur prodire conciliis. Quicquid enim inter species non annumeratur, a genere proculdubio alienum esse decernitur. Quod si nomen auctoris inquiritur, certum non valet dici, quia nec potest in variis codicibus uniformiter inveniri. Alibi enim scribitur, Theodorus dicit, alibi penitentialis Romanus dicit, alibi canones apostolorum, aliter hic aliter titulantur illic, et dum unum habere non merentur auctorem, omnem perdunt sine dubio auctoritatem. Quae enim sub tot incertis auctoribus nutant, nullum certa auctoritate confirmant. Et necesse est, ut quae dubietatis caliginem legentibus generant, a luce sacrarum scripturarum remota omni dubietate recedant. Iam vero his senicis deliramentis, de quibus sodomite praesumebant, ex numero canonum eliminatis ac perspicua argumentorum ratione convictis illos canones apponamus, de quorum fide et auctoritate nulla prorsus ambiguitate diffidimus. In Ancyrano quippe concilio repperitur: De his, qui inrationabiliter versati sunt sive versantur, quotquot ante vicesimum annum tale crimen commiserunt, quindecim annis exactis in penitentia communionem mereantur orationum, deinde quinquennio in hac communione durantes tunc demum oblationis sacramenta contingant. Discutiatur autem et vita eorum, qualis tempore penitudinis extiterit et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his hesere criminibus, ad agendam penitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem peracta viginti annorum aetate et uxorem habentes hoc peccato prolapsi sunt, viginti quinque annis paenitudinem gerentes in communione recipiantur orationum, in qua quinquennio perdurantes tunc demum oblationis sacramenta percipiant. Quod si qui et uxores habentes et transcendentes quinquagesimum annum aetatis ita deliquerint, ad exitum vitae communionis gratiam consequantur. Ecce in ipso huius venerandae auctoritatis titulo manifeste perpendimus, quia non solum hii, qui in terga fornicantur, sed et hii, qui quolibet ingenio cum masculis polluuntur, concubitoribus pecorum per omnia comparantur. Si enim ad interiecta verba respicimus, caute et cum magno discretionis libramine posita pervidemus, cum dicitur: Qui miscentur pecoribus aut cum masculis polluuntur. Nam si per hoc, quod dicitur, qui cum masculis polluuntur, eos, qui in terga fornicantur, exprimere voluisset, nequaquam ei necesse fuit duo verba praeponere, qui cum solo eo, quod est, miscentur, potuit suae intentionis dicta complere. Sufficeret quippe ad stili compendium, si totam sententiam uno verbo comprehenderet dicens: Qui miscentur pecoribus aut masculis. Miscentur enim uno modo et hii, qui pecora et hii, qui in posteriora masculos violant. Sed cum alios misceri pecoribus, alios non misceri sed pollui cum masculis dicat, patet profecto, quia in fine commatis non de corruptoribus masculorum, sed de pollutoribus sententiam proferat. Notandum autem huius constitutionis edictum praecipue de laicis institutum, quod facile perpenditur in eo, quod in sequentibus subinfertur: quotquot autem peracta viginti annorum etate et uxorem habentes hoc peccato prolapsi sunt, viginti quinque annis penitudinem gerentes in communione recipiantur orationum, in qua quinquennio perdurantes tunc demum oblationis sacramenta percipiant. Si ergo quilibet saecularis huius facinoris reus peracta viginti quinque annorum penitentia in communionem quidem orationum necdum autem ad percipienda sacramenta oblationis admittitur, quo pacto sacerdos non solum ad percipienda sed etiam ad offerenda et consecranda ipsa sacra misteria idoneus iudicetur? Si vix illi permittitur, ut ecclesiam cum aliis oraturus introeat, qualiter isti dabitur, ut ad altare Domini pro aliis intercessurus accedat? Si ille antequam tam prolixum penitentie spatium transigat, non meretur audire, iste quomodo dignus est, sacra missarum sollemnia celebrare? Si ille, qui minus peccavit, utpote per latum saeculi iter incedens, indignus est, caelestis eucharistie munus ore percipere, qualiter iste merebitur tam terribile misterium pollutis manibus contrectare? Videamus adhuc idem Anciranum concilium, quid ex eodem crimine iterum diffinierit. Eos, qui inrationabiliter vixerunt et lepra iniusti criminis alios polluerunt, praecepit sancta synodus, inter eos orare, qui spiritu periclitantur inmundo. Plane dum non dicat, qui lepra iniusti criminis alios corruperunt sed polluerunt, quod etiam cum ipsius tituli praefatione concordat, ubi non de corruptis sed de pollutis exorsum est, liquet profecto, quia quocumque modo per ardorem libidinis vir cum viro polluitur, non inter catholicos christianos sed inter daemoniacos orare iubetur, quatinus si sodomite ex semetipsis nesciunt pensare quod sunt, ab ipsis saltim valeant edoceri, cum quibus sunt communi orationis ergastulo deputati. Et certe satis dignum est, ut qui contra legem nature, contra humane rationis ordinem carnem suam per tam feda commercia demonibus tradunt, communem orationis angulum cum demoniacis sortiantur. Nam cum his malis ipsa penitus humana natura resistat, difficultas non diversi sexus abhorreat, luce clarius constat, quia nunquam tam adversa tam aliena praesumerent, nisi eos, utpote vasa ire apta in interitum, iniqui spiritus pleniter possiderent. Sed cum eos possidere incipiunt, tunc per omne quod implent, invasi pectoris tartarum virus sue malignitatis infundunt, ut iam illa inianter appetant, non que naturalis motus carnis efflagitet, sed quae sola diabolica praecipitatio subministret. Nam cum vir in virum ad perpetrandam inmunditiam irruit, non est ille naturalis impetus carnis sed tantum diabolicae stimulus impulsionis. Vigilanter ergo sancti patres sodomitas cum energumenis simul orare sanxerunt, quos eodem diabolico spiritu invasos esse non dubitaverunt. Quomodo ergo per sacerdotalis officii dignitatem inter Deum et populum debet mediator assistere, qui a totius populi congregatione seiunctus nunquam nisi inter demoniacos iubetur orare? Sed quoniam duo ex uno sacro concilio testimonia adhibere curavimus, quid etiam magnus Basilius ex eo, de quo nunc agitur, vitio sentiat, inseramus, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Ait enim: Clericus vel monachus adolescentium vel parvulorum insectator, vel qui osculo vel aliqua occasione turpi deprehensus fuerit, publice verberetur et coronam amittat decalvatus que turpiter sputamentis obliniatur in facie vinculis que artatus ferreis carcerali sex mensibus angustia maceretur et triduo per ebdomadas singulas ex pane ordeacio ad vesperam feriatur. Post hec aliis sex mensibus sub senioris spiritalis custodia segregata in curticula degens operi manuum et orationi sit intentus, vigiliis et orationibus subiectus et sub custodia semper duorum fratrum spiritalium ambulet, nulla prava locutione vel consilio deinceps iuvenibus coniungendus. Hic sodomita studiose perpendat, utrum ecclesiasticis officiis tuto ministrare valeat, quem sacra auctoritas tam ignominiosis tam turpibus dehonestandum contumeliis iudicat. Nec ex eo sibi blandiatur, quia neminem in terga corruperit, quia inter femora non coierit, cum apertissime scriptum videat, quia qui solo osculo vel aliqua occasione turpi deprehensus fuerit, omnibus illis probrose discipline confusionibus merito subiacebit. Quod si osculum tam austerrimae ultionis supplicio plectitur, ipsa femorum fornicatio quid meretur? Ad puniendum namque cui crimini, cui immanissimo sceleri non sufficeret publice verberari, coronam amittere, turpiter decalvari, salivarum spurcitiis obliniri, carceralibus angustiis diutissime comprimi, ferreis insuper vinculis coartari? Postremum quoque ordeacio pane feriari praecipitur, quia, qui factus est sicut equus et mulus, congrue non cibo reficitur hominum sed annona pascitur iumentorum. Porro si huius peccati pondus pensare neglegimus, in ipso saltim penitentie iudicio, quod imponitur, manifestissime declaratur. Quisquis enim canonica censura publicam subire penitentiam cogitur, profecto ecclesiasticis indignus officiis perspicua patrum sententia iudicatur. Unde et beatus papa Syricius inter cetera scripsit dicens: Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut penitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post penitudinem ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci, quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum. Cum ergo huius peccati obnoxium non solum duram sed et publicam penitentiam Basilius subire praecipiat, penitentem vero clericatus ordinem optinere Syricius interdicat, manifeste colligitur, quia, qui feda cum masculo libidinose inmunditiae sorde polluitur, ecclesiasticis fungi officiis non meretur, nec idonei sunt, divinum tractare misterium, qui, ut dicitur, dudum fuerint vasa vitiorum. Hoc sane vitium nulli prorsus est vitio conferendum, quod omnium immanitatem superat vitiorum. Hoc siquidem vitium mors est corporum, interitus est animarum, carnem polluit, mentis lumen extinguit, Spiritum sanctum de templo humani pectoris eicit, incentorem luxuriae diabolum introducit, mittit in errorem, subtrahit deceptae menti funditus veritatem, eunti laqueos praeparat, cadenti puteum ne egrediatur oppilat, infernum aperit, paradisi ianuam claudit, caelestis Ierusalem civem tartareae Babilonis facit heredem, de stella caeli stipulam exhibet ignis aeterni, abscidit membrum ecclesiae et in ipsum vorax proicit gehennae estuantis incendium. Hoc vitium superne patrie muros conatur evertere et rediviva exustae Sodome satagit moenia reparare. Hoc est enim, quod sobrietatem violat, pudicitiam necat, castitatem iugulat, virginitatem spurcissime contagionis mucrone trucidat. Omnia foedat, omnia maculat, omnia polluit et quantum ad se nichil purum, nichil a sordibus alienum, nichil mundum esse permittit. Omnia enim, ut apostolus ait, munda mundis, contaminatis autem et infidelibus nichil mundum. Hoc vitium a choro ecclesiastici conventus eliminat et cum energuminis ac demonio laborantibus orare compellit, a Deo animam separat, ut demonibus iungat. Haec pestilentissima sodomorum regina suae tyrannidis legibus obsequentem hominibus turpem Deo reddit odibilem. Adversus Deum nefanda bella conserere, nequissimi spiritus imperat militiam baiulare, ab angelorum consortio separat et infelicem animam sub propriae dominationis iugo a sua nobilitate captivat. Virtutum armis suos milites exuit omnium que vitiorum iaculis, ut confodiantur, exponit. In ecclesia humiliat, in foro condempnat, foedat in secreto, dehonestat in publico, conscientiam rodit ut vermis, carnem exurit ut ignis, anhelat, ut voluptatem expleat, at contra timet, ne ad medium veniat, ne in publicum exeat, ne hominibus innotescat. Quem enim ille non timeat, qui et ipsum communis ruinae participem pavida suspicione formidat? Ne videlicet et ipse, qui simul peccat, iudex sceleris per confessionem fiat, dum non modo quid peccaverit, confiteri non ambigat, sed etiam cum quo peccavit, consequenter adiungat, ut sicut unus in peccato mori nisi altero moriente non potuit, ita alter alteri resurgendi occasionem praebeat, cum resurgit. Ardet caro furore libidinis, tremit mens frigida rancore suspicionis et in pectore miseri hominis iam quasi tartareum chaos exestuat, dum quot cogitationum aculeis pungitur, quodammodo tot penarum suppliciis cruciatur. Infelici quippe animae postquam hic venenatissimus coluber dentes semel infixerit, ilico sensus adimitur, memoria tollitur, mentis acies obscuratur, inmemor Dei obliviscitur etiam sui. Hec pestis fidei fundamentum evacuat, spei robur enervat, karitatis vinculum dissipat, iustitiam tollit, fortitudinem subruit, temperantiam eximit, prudentiae acumen optundit. Et quid amplius dicam? Quandoquidem omnem virtutum cuneum de curia humani cordis expellit omnem que vitiorum barbariem velut evulsis portarum repagulis intromittit. Cui scilicet illa, quae sub specie terrenae Ierusalem dicitur, Hieremie sententia congruenter aptatur: Manum, inquit, misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne intrarent in ecclesiam tuam. Nimirum quem haec atrocissima bestia cruentis semel faucibus devorat, a cunctis bonis operibus quibusdam suis vinculis obligat, per omnia nequissime pravitatis abrupta praecipitanter effrenat. Mox nempe ut quisque in hanc extremae perditionis abyssum fuerit lapsus, a superna patria exul efficitur, a Christi corpore separatur, totius ecclesiae auctoritate confunditur, omnium sanctorum patrum iudicio condempnatur, inter homines in terra despicitur, a caelestium civium contubernio reprobatur. Fit sibi caelum ferreum et terra aenea, neque illuc potest pondere criminis gravatus assurgere, neque hic sua mala ignorantiae latibulo diutius occultare. Non hic potest gaudere, dum vivit, neque illic sperare, dum deficit, quia et nunc humanae derisionis obprobrium et postmodum aeternae dampnationis cogitur perferre tormentum. Cui videlicet animae bene congruit illa propheticae lamentationis vox, qua dicitur: Vide, Domine, quoniam tribulor, venter meus conturbatus est, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam plena sum amaritudine. Foris interficit gladius et domi mors similis est. Ego, ego te, infelix anima, defleo atque ex intimo pectore de tuae perditionis sorte suspiro. Defleo te, inquam, miserabilis anima inmunditiae sordibus dedita, toto nimirum lacrimarum fonte lugenda. Prodolor! Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? Nec inconvenientius haec flebilis vox me nunc singultante depromitur, quam tunc ex ore prophetico ferebatur. Non enim lapidea turrite urbis propugnacula, non manufacti templi subversa conqueror aedificia, non vilis vulgi agmina lamentor ad Babilonici regis imperium ducta fuisse captiva. Nobilis a me anima plangitur, ad imaginem Dei et similitudinem condita et pretiosissimo Christi sanguine comparata, multis clarior aedificiis, cunctis certe terrene fabricae praeferenda fastigiis. Insignis igitur animae lapsum et templi, in quo Christus habitaverat, lamentor excidium. Oculi mei plorando deficite, uberes lacrimarum rivos effundite et continuis fletibus tristitia lugubris ora rigate. Deducant cum propheta oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. Filia quippe populi mei pessima plaga contrita est, quia anima, quae sanctae ecclesiae fuerat filia, ab hoste humani generis telo inmunditiae est crudeliter sauciata et quae in aula regis aeterni lacte sacri eloquii tenere ac molliter educabatur, nunc veneno libidinis pestilenter infecta in sulphureis Gomorrae cineribus tumefacta ac rigida iacere conspicitur. Qui enim vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Quare? Sequitur propheta et dicit: Quia maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento. Iniquitas quippe christianae animae peccatum superat Sodomorum, quia unusquisque nunc tanto deterius delinquit, quanto et ipsa evangelice gratie mandata contempnit et , ne remedium excusatoriae tergiversationis inveniat, notitia illum divinae legis instanter accusat. Heu, heu, infelix anima, cur non consideras, a quante dignitatis culmine sis eiecta, quanto splendoris et gloriae sis decore nudata? Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Syon, proiecit de celo in terram inclitam Israel, egressus est a filia Syon omnis decor eius. Ego calamitati tuae compatiens et ignominiam tuam amarissime deflens dico: Defecerunt pre lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra iecur meum super contritione filie populi mei, et tu mala tua pensare dissimulans atque animos a crimine sumens: Sedeo, ais, regina, et vidua non sum? Ego captivitatem tuam miseratus exclamo: Quare Iacob ductus est ut vernaculus, et Israel factus est in praedam? Et tu dicis: Quia dives sum et locupletatus et nullius egeo. Et nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus? Perpende, miser, quanta cor tuum obscuritas premat, animadverte, quam densa te caligo cecitatis involvat. In virilem sexum furor te libidinis impulit? In tuam te speciem, hoc est virum in virum, luxuriae rabies incitavit? Numquid hyrcus in hyrcum aliquando libidine praecipitatus insiluit? Numquid aries in arietem ardore coitus insanivit? Equus nempe cum equo ad unum praesepe blande et concorditer pascitur, qui visa equa in insensibilitatem luxuriae protinus efferatur. Numquam taurus taurum amore coeundi petulanter appetiit, numquam asinus stimulo concumbendi cum asino ruditus emisit. Hoc ergo perditi homines perpetrare non metuunt, quod ipsa quoque bruta animalia perhorrescunt, quod ab humanae pravitatis temeritate committitur, inrationabilium pecorum iudicio condempnatur. Dic, vir evirate, responde, homo effeminate, quid in viro quaeris, quod in temetipso invenire non possis? Quam diversitatem sexuum, quae varia liniamenta membrorum, quam mollitiem, quam carnalis illecebrae teneritudinem, quam lubrici vultus iocunditatem? Terreat te, quaeso, vigor masculini aspectus, abhorreat mens tua viriles artus. Naturalis quippe appetitus officium est, ut hoc unusquisque extrinsecus quaerat, quod intra suae facultatis claustra reperire non valeat. Si ergo te contrectatio masculine carnis oblectat, verte manus in te et scito, quia quicquid apud te non invenis, in alieno corpore in vacuum quaeris. Vae tibi, infelix anima, de cuius interitu tristantur angeli, insultant plausibus inimici. Facta es praeda daemonum, rapina crudelium, spolium impiorum: Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui, sibilaverunt et fremuerunt dentibus et dixerunt: Devoravimus eam; en ista est dies, quam expectabamus, invenimus, vidimus. Idcirco ego te, o miserabilis anima, tot lamentationibus defleo, quia te flere non cerno. Idcirco ego pro te humi prostratus iaceo, quia te male erectam post tam gravem lapsum ultro etiam ad fastigium ecclesiastici ordinis contendere video. Ceterum si tu te in humilitate deprimeres, ego de tua restauratione securus totis in Domino visceribus exultarem. Si contriti cordis digna compunctio pectoris tui archana concuteret, ego non inmerito ineffabilis letitie tripudio iucundarer. Idcirco ergo maxime flenda es, quia non fles. Ideo alienis doloribus indiges, quia calamitatis tue periculum ipsa non doles et eo amarioribus fraternae compassionis es fletibus deploranda, quo nullo perpenderis proprie tristitie merore turbata. Ut quid dampnationis tue pondus pensare dissimulas? Ut quid te modo in peccatorum profunda mergendo, modo in superbiam elevando iram tibi in die ire thesaurizare non cessas? Venit, venit super te maledictio illa, que ex ore David in Ioab et in domum eius est, fuso Abner sanguine iaculata. Pestis illa Gomorian nunc in habitatione tui corporis vivit, que domum Ioab crudelis homicidii ultione dampnavit. Percusso quippe Abner ait David: Mundus ego sum et regnum meum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab Gomorian sustinens. Pro quo secunda translatio habet: Fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane. Lepra quippe perfunditur, qui gravis peccati labe foedatur. Fusum vero tenere, est virilis vite fortia facta relinquere et femineae conversationis illecebrosam mollitiem exhibere. Gladio cadit, qui furorem divine indignationis incurrit. Pane indiget, quem a perceptione Christi corporis proprii reatus pena cohercet: Ille est enim panis vivus, qui de caelo descendit. Si ergo, o indigne sacerdos, post fluxum seminis leprosus factus praecepto legis extra castra manere compelleris, cur adhuc in eisdem castris etiam honoris primatum obtinere contendis? Nunquid non Ozias rex cum superbe adholere incensum super altare thimiamatis voluisset, postquam se plaga leprae celitus percussum agnovit, non modo a sacerdotibus de templo expelli patienter tulit, sed et ipse celeriter egredi festinavit? Scriptum quippe est: Cum que respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum, mox que subiungitur: Sed et ipse perterritus acceleravit egredi, eo quod sensisset ilico plagam Domini. Si rex corporali lepra percussus a sacerdotibus de templo eici non contempsit, tu leprosus in anima cur tot sanctorum patrum iudicio a sacris altaribus removeri non pateris? Si ille dimisso regie dignitatis imperio habitare in domo privata usque ad obitum non erubuit, tu cur a sacerdotalis officii confundaris arce descendere, ut in penitentiae sepultura conclusus te inter vivos studeas quasi mortuum deputare? Et , ut ad illam Ioab misticam recurramus hystoriam, si ipse gladio corruisti, quomodo alium per sacerdotalem gratiam suscitabis? Si ipse exigentibus meritis indiges pane, id est a Christi separatus es corpore, quo pacto alium poteris caelestis mense dapibus satiare? Si tu Ozie lepra es percussus in fronte, hoc est infamiae nota dehonestaris in facie, quomodo alium poteris obducta perpetrati criminis luvione purgare? Erubescat ergo tumefacta superbia, nec super se extolli inaniter appetat, quam infra se proprii reatus sarcina non mediocriter gravat. Discat mala sua subtili consideratione perpendere, discat se intra mensurae suae metas humiliter cohibere, ne dum id, quod nullo modo praevalet assequi, arroganter usurpat. Hoc etiam, quod vera humilitas sperare potuisset, prorsus amittat. Quid , queso, est, o dampnabiles sodomitae, quod tanto ambitionis ardore ecclesiasticae dignitatis culmen appetitis? Quid est, quod tanto desiderio vestre perditionis nexibus Dei populum illaqueare temptatis? Non vobis sufficit, quia vosmetipsos in alta facinorum praecipitia mergitis, nisi ruinae vestrae periculo et alios involvatis? Si enim fortasse quis veniat, ut pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam virum, qui sibi iratus, nobis vero esset incognitus, ducat, protinus respondemus: Ad intercedendum venire non possumus, quia familiaritatis eius notitiam non habemus. Si ergo homo apud hominem, de quo minime praesumit, fieri intercessor erubescit, qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit, qui familiarem se eius gratie esse per vite meritum nescit? Aut ab eo quomodo in aliis veniam postulat, qui, utrum sibi sit placatus, ignorat? Qua in re est adhuc aliud sollicitius formidandum, ne qui placare iram posse creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido novimus, quia cum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Qui ergo adhuc desideriis terrenis astringitur, caveat, ne districti iram iudicis gravius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Sollerter ergo se quisque metiatur, ne locum sacerdotalis officii suscipere audeat, si adhuc in se vitium dampnabiliter regant, ne is, quem crimen depravat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum. Parcite ergo, parcite et furorem Dei adversum vos inextinguibiliter accendere formidate, ne quem inique agendo patenter offenditis, ipsis quoque orationibus acrius irritetis, ac propria ruina contenti cavete fieri alienae perditionis obnoxii. Quatinus quo temperantius nunc peccando corruitis, eo facilius quandoque porrecta manu penitentie per Dei misericordiam resurgatis. Quod si ipse omnipotens Deus de manibus vestris sacrificium dedignatur accipere, qui vos estis, qui nolenti importune praesumatis ingerere? Victime quippe impiorum abhominabiles Domino. Sed qui me stomachamini atque despicitis auscultare scribentem, ipsum saltim audite prophetico vobis ore loquentem. Ipsum, inquam, audite concionantem, intonantem, vestra sacrificia respuentem, vestris obsequiis publice reclamantem. Ait enim eximius prophetarum Ysaias, immo Spiritus sanctus per os Ysaie: Audite, inquit, verbum Domini, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae. Quo michi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum holocausto arietum et adipe pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hyrcorum nolui. Cum veneritis ante conspectum meum, quis quesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? Ne offeratis ultra sacrificium frustra, incensum abhominatio est michi; neomenias et sabbatum et festivitates alias non feram; iniqui sunt coetus vestri. Kalendas vestras et solempnitates vestras odivit anima mea, facta sunt michi molesta, laboravi sustinens. Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Manus vestre sanguine plenae sunt. Animadvertitis igitur, quia licet omnia vitiorum mala divine correptionis sententia communiter feriat, in principes tamen Sodomorum, in populum Gomorre principaliter iaculata descendat, ut si humane attestationi credere fortasse dissimulat, quam sit hoc mortale vitium, divino saltim testimonio litigiosorum temeritas acquiescat. Si autem ab aliquo nobis opponatur, quod in prophetica locutione subiungitur: Manus, inquit, vestre sanguine plene sunt, ut videlicet in divine invectionis oraculo magis homicidium quam carnis inmunditiam velit intellegi, noverit in divinis eloquiis omnia peccata sanguinem nuncupari David attestante, qui ait: Libera me de sanguinibus Deus. Verumtamen si et huius vitii naturam studeamus sollerter inspicere et physicorum dicta ad memoriam revocare, invenimus seminis fluxum ex sanguinis origine procreatum. Sicut enim agitatione ventorum aqua maris in spumam vertitur, ita contrectatione genitalium sanguis in humorem seminis excitatur. Non ergo a sano intellectu abhorrere merito creditur, si quod dictum est, manus vestre sanguine plene sunt, de peste inmunditiae dictum esse videatur. Et hoc fortasse fuit, quod illa in Ioab vindicta non ex alia quam ex fusi sanguinis culpa processit, ut qui alienum sanguinem volens effuderat, digna eum poena percelleret, si et sui sanguinis profluvium nolendo toleraret. Sed quia diu disputando ad hoc usque pervenimus, ut et ipsum Dominum inmundorum sacrificia reprobantem et contestatorie prohibentem liquido monstraremus, quid nos peccatores miramur, si ab his in nostra admonitione contempnimur? Si divinae vocis imperium parvipendi incrassato reproborum corde conspicimus, quid mirum, si nobis non creditur, qui terra sumus? Iam ergo qui sanctorum patrum reverenda concilia despicit, qui apostolorum apostolicorum que virorum praecepta contempnit, qui canonicae sanctionis edicta praeterire non metuit, qui ipsius divine auctoritatis imperium floccipendit, ammonendus est saltim, ut diem vocationis suae ante oculos ponat et quo gravius peccat, eo durius se iudicandum esse non ambigat. Sicut sub specie Babilonis ab angelo dicitur: Quantum se exaltavit et in deliciis fuit, tantum date ei tormenta et luctus. Ammonendus est, ut consideret, quia quamdiu huius vitii morbo laborare non cessat, etiam si boni aliquid agere cernitur, suscipere praemium non meretur. Nec ulla religio, nulla sane mortificatio, nulla vite perfectio oculis superni iudicis digna decernitur, quae tam turpis inmunditiae sordibus inquinatur. Ut autem probetur verum esse, quod dicitur, venerabilis Bedae testimonium ad medium deducatur: Qui ita, inquit, elemosinam tribuit, ut culpam non dimittat, animam non redimit, quam a vitiis non compescit. Hoc ille heremita suo facto probat, qui cum multis virtutibus cum quodam suo collega deservisset, haec illi per diabolum iniecta cogitatio est, ut quandocumque libidine titillaretur, sic semen detritu genitalis membri egerere deberet, tanquam flegma de naribus proiceret, qui ob id et daemonibus moriens vidente socio traditus est. Tum idem socius reatum eius ignorans sed exercitia virtutum recolens pene desperavit dicens: O quis poterit salvus esse, quando iste periit? Cui mox angelus astans dixit: Ne turberis. Iste enim licet multa fecerit, tamen per illud vitium, quod apostolus vocat inmunditiam, cuncta foedavit. Non ergo in eo sibi quisque blandiatur, quia cum alio non corruit, si per semetipsum his luxuriantis illecebrae contaminationibus fluit. Cum iste infelix heremita, qui demonibus in mortis articulo traditur, non alium polluisse, sed semetipsum perdidisse per inmunditiam doceatur. Sicut enim ex uno vitis cespite diversi palmites prodeunt, ita ex una sodomitica inmunditia velut venenatissima radice quattuor illi ramusculi, quos superius enumeravimus, oriuntur, ut ex quocumque eorum, quis pestiferum botrionem carpat, protinus veneno infectus indifferenter intereat. Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum et propago eorum ex Gomorra: Uva eorum uva fellis et botrus amaritudinis ipsis. Serpens enim iste, quem nostre disputationis sude frangere nitimur, quadriceps est et cuiuscumque capitis dente momordit, totum mox suae nequitiae virus infundit. Sive ergo semetipsum quis polluat, sive alium manibus contrectando, sive inter femora coeundo, sive etiam in posterioribus violando cecidisse doceatur, licet discretione servata proculdubio tamen sodomiticum scelus perpetrasse convincitur. Neque enim legitur, quod illi Sodomorum incole solummodo in aliena posteriora sint lapsi, sed potius credendum est, quod iuxta effrenatae libidinis impetum diversis modis turpitudinem sunt in se vel in alios operati. Plane si quis venie locus in huius vitii ruina praeberetur, cui propensius remissio indulgenda competeret, quam in videlicet heremite, qui nesciendo peccavit, qui per simplicitatis imperitiam cecidit, qui sibi hoc licere velut naturalis officii debitum estimavit? Discant miseri, discant se a tam detestabilis vitii peste compescere, lenocinantem libidinis lasciviam viriliter edomare, petulantia carnis incentiva reprimere, terribile divine districtionis iudicium medullitus formidare, ad memoriam semper revocantes illam apostolicae comminationis sententiam, qua dicitur: Terribile est incidere in manus Dei viventis. Illud etiam formidolose recolentes, quod propheta minaciter intonat dicens: Quia in igne zeli Domini devorabitur omnis terra, et in gladio eius omnis caro. Si enim carnales homines divino gladio devorandi sunt, ut quid nunc ipsam carnem dampnabiliter diligunt, ut quid carnis voluptatibus enerviter cedunt? Ille nimirum est gladius, quem Dominus per Moysen intentat peccatoribus dicens: Exacuam velut fulgur gladium meum. Et iterum: Gladius, inquit, meus manducabit carnes, id est furor meus deglutiet in carnis delectatione viventes. Sicut enim hii, qui adversus vitiorum monstra confligunt, supernae virtutis auxilio fulciuntur, ita e diverso carnis inmunditiae dediti soli divine ultionis iudicio reservantur. Unde et Petrus dicit: Novit Dominus pios de temptatione eripere, iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare. Magis autem qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant. Quos etiam alibi increpans ait: Existimantes, inquit, Dei delicias coinquinationis et maculae deliciis affluentes in conviviis luxuriantes vobis cum oculos habentes plenos adulterio et incessabili delicto. Nec glorientur, qui in sacro ordine positi sunt, si execrabiliter vivunt, quia quo altius stantes eminent, eo profundius corruentes iacent. Et sicut alios deberent nunc in sanctae conversationis vita praecedere, ita postmodum atrociora coguntur supplicia sustinere, quia iuxta Petri vocem: Deus etiam angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit, in iudicium cruciandos reservari. Et civitates Sodomorum et Gomorreorum in cinerem redigens eversione dampnavit, exemplo eorum, qui impie acturi sunt. Quid est, quod beatus apostolus postquam diabolicae dampnationis precipitium retulit, ad Sodomorum quoque et Gomorreorum se convertit excidium, nisi ut patenter ostenderet, quia qui nunc sunt inmunditiae vitio traditi, simul etiam cum inmundis spiritibus eterna sunt ultione dampnandi? Et quos nunc ardor sodomitice libidinis vexat, postmodum etiam cum ipso totius iniquitatis auctore flamma perpetuae combustionis exurat? Cui sententiae etiam Iudas apostolus aptissime concinit dicens: Angelos, inquit, qui non observaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni Dei, vinculis aeternis sub caligine servavit, sicut Sodoma et Gomorra et finitime civitates simili modo exfornicate et abeuntes post carnem alteram facte sunt exemplum ignis eterni penam sustinentes. Patet ergo, quia sicut angeli suum non observantes principatum tartaree caliginis meruere supplicium, ita qui a sacri ordinis dignitate in sodomie voraginem corruunt, in perpetue dampnationis baratrum merito devolvuntur. Et ut breviter cuncta concludam, quisquis quolibet eorum modo, quos supra distinximus, sodomitice turpitudinis se contagione fedaverit, nisi fructuosae penitentiae fuerit satisfactione purgatus, numquam habere Dei gratiam poterit, numquam Christi corpore et sanguine dignus erit, numquam caelestis patriae limen intrabit, quod apostolus Iohannes in Apocalipsi manifeste declarat, qui, dum de celestis regni gloria loqueretur, addidit dicens: Non intrabit in illam aliquis coinquinatus et faciens abhominationem. Exurge, exurge, quaeso, expergiscere, o homo, qui misere voluptatis sopore deprimeris; revivisce tandem, qui letali coram inimicis tuis gladio corruisti. Adest apostolus Paulus: Audi, audi illum vociferantem, pulsantem, concutientem, claris que super te vocibus inclamantem: Exurge, inquit, qui dormis, et exurge a mortuis, et exsuscitabit te Christus. Qui Christum resuscitatorem audis, cur de tua resuscitatione diffidis? Audi ex ore ipsius: Qui credit, inquit, in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Si vita vivificatrix te querit erigere, tu cur ulterius feras in tua morte iacere? Cave, cave ergo, ne te baratrum desperationis absorbeat. Mens tua fiducialiter ex divina pietate praesumat, ne pro magnitudine criminis inpenitens obdurescat. Non est enim peccatorum desperare sed impiorum, nec magnitudo criminum in desperationem adducit animam sed impietas. Si enim tantum diabolus potuit, ut te in huius vitii profunda submergeret, quanto magis virtus Christi te poterit ad eum, de quo lapsus es, verticem revocare? Numquid qui cecidit, non adiciet, ut resurgat? Cecidit asinus carnis tuae in luto sub pondere, est stimulus penitentie, qui pungat, est manus spiritus, quae viriliter extrahat. Samson ille fortissimus, quia male blandienti mulieri secretum sui cordis aperuit, non solum septem crines, quibus virtus alebatur, amisit, sed etiam praeda factus Alophylis oculos perdidit. Postmodum vero capillis iam renascentibus Domini Dei sui auxilium humiliter petiit, templum Dagon stravit et multo maiorem quam prius hostium multitudinem interemit. Si ergo te inpudica caro tua mollia suadendo decepit, si septem dona Spiritus sancti abstulit, si lumen non frontis sed cordis extinxit, non concidas animo, noli funditus desperare, adhuc te in vires collige, viriliter excute, fortia temptare praesume et sic per Dei misericordiam de inimicis tuis poteris triumphare. Et certe Philistei crines Samson potuerunt quidem radere sed non evellere, quia et iniqui spiritus licet a te karismata sancti Spiritus ad tempus excluserint, nequaquam praevalent divine reconciliationis remedium inrecuperabiliter abnegare. Qualiter, obsecro, de largissima Domini misericordia valeas desperare, qui etiam Pharaonem arguit, quia post peccatum ad penitentiae remedium non confugit? Audi certe quid dicat: Brachia, inquit, Pharaonis regis Egiptii contrivi, et non est deprecatus, ut daretur in eo sanitas et redderetur ei virtus ad comprehendendum gladium. Quid dicam Achab regem Israel, qui postquam ydola fabricatus est, postquam Naboth Iezrahelitem impie trucidavit, tandem sicut ex parte humiliatus est, ita etiam ex parte est misericordiam consecutus. Teste enim scriptura postquam terrorem divine comminationis accepit, scidit vestem et operuit cilicio carnem suam ieiunavit que et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite. Quid itaque post hec? Factus est autem sermo Domini ad Heliam thesbitem dicens: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius. Igitur si et illius penitentia non despicitur, qui nequaquam perseverasse cognoscitur, cur tu ex divine miserationis largitate diffidas, si infatigabiliter perseverare contendas? Statue quoque tibi certamen assiduum adversus carnem, armatus semper assiste contra inportunam libidinis rabiem. Si luxurie flamma in ossibus estuat, protinus illam memoria perpetui ignis extinguat. Si callidus insidiator lubricam carnis speciem obicit, ilico mens ad mortuorum sepulchra oculum dirigat et quid illic suave tactu, quid delectabile visu reperiatur, sollerter attendat. Consideret itaque, quia virus, quod nunc intolerabiliter foetet, quod sanies, quae vermes gignit et pascit, quod quidquid pulveris, quidquid aridi cineris illic iacere conspicitur, olim laeta caro fuit, quae huiusmodi passionibus in sua viriditate subiacuit. Perpendantur denique nervi rigidi, dentes nudi, ossuum articulorum que compago divulsa, omnium que membrorum compositio enormiter dissipata. Sic, sic informis atque confusae imaginis monstrum exturbat ab humano corde praestigium. Pensa igitur, quam periculose vicissitudinis sit permutatio, quod per momentaneam delectationem, qua in puncto semen eicitur, poena, que sequitur, per milia annorum curricula non finitur. Cogita, quam miserum sit, quod per unum membrum, cuius nunc voluptas expletur, totum postmodum corpus simul cum anima atrocissimis flammarum incendiis perpetuo cruciatur. His et huiusmodi inpenetrabilibus cogitationum clipeis imminentia mala propelle, praeterita per paenitentiam dele. Carnis superbiam ieiunium frangat, mens assiduae orationis dapibus saginata pinguescat. Hoc itaque modo praesul spiritus subiectam carnem disciplinae freno coerceat et ad supernam Hierusalem cotidie ferventis desiderii gradibus festinare contendat. Opere quoque est pretium, ut promissa castitati praemia incessanter aspicias, quorum dulcedine provocatus quicquid versutia callidi insidiatoris opponitur, libero fidei pede transcendas. Si enim attendatur felicitas, ad quam non sine transitu attingitur, leve fit, quod transeundo laboratur et conductus fossor tedium laboris alleviat, dum mercedem operis, que debetur, inhianter expectat. Perpende ergo, quod de militibus castitatis per prophetam dicitur: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quod volui et tenuerint fedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus. Eunuchi quippe sunt, qui insolentes carnis impetus reprimunt effectum que a se prave operationis abscidunt. Plerique autem eorum, qui voluptati illecebre carnalis inserviunt, memoriam sui nominis post se relinquere per posteritatem sobolis concupiscunt. Et hoc toto mentis affectu idcirco desiderant, quia nequaquam se huic mundo mori funditus deputant, si nominis sui titulum per superstes residuae prolis germen extendant. Sed multo clarius multo que felicius hoc ipsum celibes munus accipiunt, ad quod prolectarii tam fervidae ambitionis estibus inflammantur, quia apud illum eorum memoria semper vivit, qui per aeternitatis statum nulla temporum lege pertransit. Nomen igitur eunuchis melius a filiis et filiabus divina voce promittitur, quia memoriam nominis quam filiorum posteritas per breve temporis spatium potuisset extendere, isti merentur absque ullo oblivionis obstaculo in perpetuum possidere: In memoria enim eterna erit iustus. Et iterum in Apocalipsi per Iohannem dicitur: Ambulabunt me cum in albis, quia digni sunt, et non delebo nomina eorum de libro vite. Ubi iterum dicitur: Hii sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, qui sequuntur agnum, quocunque ierit, et quod canticum cantant, quod nemo possit dicere, nisi illa centum quadraginta quatuor milia. Singulare quippe canticum agno virgines cantant, quia cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de incorruptione carnis exultant. Quod videlicet alii iusti nequeunt dicere, licet in eadem beatitudine positi mereantur audire, quia per caritatem quidem illorum celsitudinem gratanter aspiciunt, ad eorum tamen praemia non assurgunt. Quapropter pensandum est atque in mente nostra omni studio revolvendum, quante dignitatis quante que sit excellentie illic fieri summum, ubi perfecta felicitas est esse vel ultimum. Illic privilegii celsa conscendere, ubi beatissimum est paria equitatis iura servare. Nimirum sicut attestante veritate non omnes capiunt verbum hoc in hoc saeculo, sic ad illam egregiae remunerationis gloriam non omnes perveniunt in futuro. Haec et alia multa huiusmodi, karissime frater, quisquis es, intra mentis tuae secreta considera totis que viribus carnem tuam ab omni peste libidinis inmunem servare festina, ut iuxta apostolicae doctrinae sententiam scias vas tuum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum. Si adhuc stas, praecipitium cave; quod si lapsus es, ad uncum paenitentiae, qui ubique presto est, manum fiducialiter tende, ut qui non potuisti cum Abraham procul a Sodomis degere, liceat vel cum Loth propinque combustionis excidio iamiam urgente migrare. Quique nave incolomi subire non valueras portum, sufficiat saltim perlati fluctus evasisse naufragium, et qui non meruisti ad litoris sinum sine iactura pertingere, libeat arenis exposito post periculum alacri voce illud beati Ionae celeuma cantare: Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. Et ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum, verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum. Si vero in cuiuslibet manus libellus iste devenerit, cui conscientia minime suffragante superius comprehensa forte displiceant me que proditorem delatorem que fraterni criminis arguat, noverit me favorem interni iudicis toto intentionis studio querere, pravorum vero odia vel linguas detrahentium non timere. Malo quippe cum Ioseph, qui accusavit fratres apud patrem crimine pessimo, in cisternam innocens proici, quam cum Heli, qui filiorum mala vidit et tacuit, divini furoris ultione mulctari. Cum enim per os prophete divina vox terribiliter comminetur dicens: Si videris fratrem tuum inique agentem et non corripueris eum, sanguinem eius de manu tua requiram. Quis ego sum, qui in sacro ordine videam tam pestilens facinus inholescere et velut homicida alienae animae servata censura silentii divine districtionis audeam ratiocinium expectare et illius reatus fieri incipiam debitor, cuius nequaquam auctor extiteram? Et cum scriptura dicat: Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine, hortaris me, ut gladius linguae meae in taciturnitatis theca repositus et sibimet pereat, dum offensionis rubiginem contrahit et aliis non proficiat, dum culpas prave viventium non configit? Gladium quippe a sanguine prohibere, est correctionis verbum a carnalis vitae percussione compescere. De quo rursum gladio dicitur: Ex ore eius ex utraque parte gladius acutus exibat. Qualiter enim proximum meum sicut meipsum diligo, si vulnus, quo eum non ambigo crudeliter mori, neglegenter fero in eius corde crassari, videns ergo vulnera mentium, curare neglegam sectione verborum? Non me ita egregius praedicator docet, qui eo se a proximorum sanguine mundum credit, quo feriendis eorum vitiis non pepercit. Dicit enim: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Non ita me Iohannes instruxit, cui videlicet angelica ammonitione praecipitur: Qui audit, dicat: Veni. Ut nimirum, cui se vox interna insinuat, illuc etiam clamando alios quo ipse rapitur, trahat, ne clausas fores etiam vocatus inveniat, si vocanti vacuus appropinquat. Sane si me ratum ducis corripientem corripere et , ut ita loquar, praesumptoriae argutionis arguere, cur non Ieronimum corripis, qui contra diversas hereticorum sectas tam mordaciter disputat? Cur non Ambrosium laceras, qui in Arrianos publice concionatur? Cur non et Augustinum, qui in Manicheos atque Donatistas tam austerus litigator invehitur? Dicis mihi: Iure illi, quia contra hereticos, contra blasphemos, tu autem non times carpere Christianos. Ad quod ego sub brevitate respondeo, quia sicut illi nitebantur egressos etiam errantes ad ovile reducere, ita etiam nostrae intentionis est, eos, qui qualitercunque intersunt, ne exeant prohibere. Illi dicebant: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, nam si essent ex nobis, mansissent utique nobis cum. Et nos dicimus: Nobis cum quidem sunt, sed male. Studeamus ergo, si possibile est, ut deinceps bene sint nobis cum. Illud etiam addimus, quia si pessima est blasphemia, nescio, in quo sit melior sodomia. Illa enim homines facit errare, ista perire. Illa a Deo animam dividit, diabolo ista coniungit. Illa de paradiso eicit, ista in tartarum mergit. Illa mentis oculos cecat, in ruinae voraginem ista precipitat. Et si suptiliter indagare satagimus, quod utriusque criminis in statera divini examinis gravius penset, inquisita sacra scriptura plenius docet. Ubi siquidem filii Israel, qui Deum blasphemantes ydola coluerunt, in captivitatem ducti sodomite autem celestis ignis et sulphuris reperiuntur incendio devorati. Neque ego sanctos doctores idcirco proposui, ut fumigantem torrem claris praesumam conferre syderibus, quippe qui vix indigno ore tam excellentissimos viros sine offensione commemoro, sed hoc dico, quia, quod ipsi vitia corripiendo et confundendo fecerunt, hoc etiam iuniores, ut facerent, docuerunt, et si eorum tempore cum tanta inpudentiae libertate haec pestis fuisset oborta, non dubie credimus, quod prolixa hodie viderentur contra eam volumina codicum exarata. Nemo me ergo diiudicet, dum adversus mortale vitium disputo, ubi non obprobrium sed provectum potius fraternae salutis inquiro, ne dum corripientem persequitur, delinquenti favere videatur. Sed ut Moysi verbis utar: Si quis est Domini, iungatur me cum. Videlicet ut unusquisque, qui se Dei militem recognoscit, ad confundendum hoc vitium se ferventer accingat, hoc totis viribus expugnare non desinat et ubicunque repertum fuerit, acutissimis verborum spiculis confodere et trucidare contendat. Quatinus dum captivator densa cuneorum acie circumfunditur, captivus ab his, quibus servierat, vinculis absolvatur et dum adversus tyrannum consona vox omnium unanimiter clamat, is qui trahebatur, praeda fieri furentis monstri protinus erubescat. Quique ad mortem se rapi plurimorum testimonio perhibente non dubitat, in semetipsum reversus ad vitam redire quantocius non pigrescat. Nunc autem ad te, papa beatissime, in ipsius opusculi calce recurrimus, ad te stili huius articulum revocamus, ut cui incipientis origo dirigitur, in ipsum merito peracti operis clausula terminetur. Petimus igitur et humiliter imploramus, ut clementia vestra, si dicere fas est, sacrorum canonum decreta, quae tamen vobis notissima sunt, sollerter inspiciat, spiritales et prudentes viros ad consultum huius necessariae indagationis asciscat nobis que super his kapitulis ita respondeat, ut omnem de nostro pectore dubietatis scrupulum tollat. Neque hoc dicere idcirco praesumimus, ut ad hoc Deo auctore sufficere solam profunditatis vestre peritiam ignoremus, sed dum sacre auctoritatis testimonium adhibetur, dum plurimorum consensu et iudicio res geritur, perversorum hominum querela, que fortassis e diverso mutire non erubesceret, sopiatur. Non enim facile patet querelae, quod multorum iudicio constituitur. Sepe autem sententia, quae ab uno considerata iuris equitate depromitur, ab aliis praeiudicium deputatur. Quattuor igitur huius vitii diversitatibus, quas superius enumeravimus, diligenter inspectis, dignetur me beatitudo vestra decretali pagina clementer instruere, cui earum obnoxius debeat ab ecclesiastico ordine inretractabiliter abici, cui vero praelato discretionis intuitu possit hoc officium misericorditer indulgeri. Quo supradictorum modo et cum quantis lapso liceat cuiquam in ecclesiastica dignitate persistere, qualiter autem et cum quantis si fedatus fuerit, compellendus est, in dicta necessitate cessare. Ut ex eo, quod uni dirigitur, multi eadem laborantes ignorantia doceantur quatinus ambiguitatis nostrae caliginem, auctoritatis vestre lucerna dimoveat atque, ut ita loquar, apostolicae sedis ferrum ex agro nutantis conscientiae totius erroris radicitus germen evellat. Annuat omnipotens Deus, reverentissime pater, ut tempore apostolatus vestri et huius vitii monstrum prorsus intereat et iacentis ecclesiae status undique ad sui vigoris iura resurgat. 32 Reverentissimo aecclesiae Saxenatis antistiti U, Petrus debitam servitutem in Christo. Dignas tibi, pater karissime, gratias refero, quia pauperculum hunc, quem ad te miseram, pro amore Christi et mea caritate alacriter suscepisti et ut revera gubernator pauperum et pupillorum pater omne sibi pietatis et humanitatis officium praerogasti. Nunc itaque, dilectissime, reverentiam tuam suppliciter obsecro, perfice, que cepisti, planta in orto ecclesie tue surculum, quem ab omnis humani adiutorii radice praecisum, sub umbra misericordie tue absconditum mori usque modo non permisisti, ne quem tuae pietatis humor ad tempus servat, estus postmodum veniens nimie paupertatis urat. Sed cur ego magistrum doceo? Sic circa illum satage, dilectissime, non ut mea balbutit ignavia petere, sed sicut acutissima tua prudentia anime tuae providet expedire. De caetero, dilectissime, vide, quid agas, considera, ad quem finem hec tua tranquillitas tendat. O quam miserum est in huius saeculi prosperitate modico tempore vivere et ad eterni ignis incendium cotidie clausis oculis velut in lectica positum properare. Quis scit, quam propinqua est mors, que nunc inprovisa velut in insidiis latitat, quam brevis vita, que fraudulenter blandiens prospera cuncta ministrat. Sed quia apud sapientiorem plus forsitan valeo precando quam praedicando, obsecro te, dilectissime mihi pater et domine, per Iesum excitare, expergiscere, evigila, aperi oculos, respice caelum et per momentaneae illusionis somnium non perdas sempiternum vere beatitudinis praemium. Rogo etiam de karissimo et dulcissimo fratre Heinrico, ut eum apud te velut karissimum filium teneas, et amorem sibi paternae caritatis impendas, quatinus numquam illum praeconii laudis que peniteat, quae de te quocumque ierit, referre non cessat. Bene valeas et in sacris orationibus tuis mei peccatoris memoriam deprecor, ut habeas. 33 Domno Leoni beatissimo papae, Petrus peccator monachus devotissimae servitutis obsequium. Hoc saltim dicam accusatoribus meis, quod plebs Israhelitica dixit praedicatoribus suis: Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis hodorem nostrum coram Pharaone et servis eius. Antiquus namque hostis timens ne ego possem vobis suggerendo destruere, quod ille in istis partibus non desinit cotidie novis adinventionibus fabricare, malignancium adversum me linguas exacuit, complices suos ad componenda mendatia quoddam sibi velut organum fecit, per vascula sua crepuit et malitiae suae virus sacris auribus instillavit. Et quid mirum, si domino meo tantis oppresso negotiis versuta calliditas hominum surripere potuit, cum et David, qui prophetico plenus erat spiritu, dum Sibae inconsultius credidit, innocentem protinus Miphiboseth sententiae proscriptionis addixit? Tantum que apud eum falsae accusationis sermo praevaluit, ut plectibilem servum in herilis consortium hereditatis asscisceret et infidelitatis reum libertatis dignum praemio iudicaret. Verumtamen si creatoris nostri facta vigilanter attendimus, ad credenda cuiuslibet mala fidem adhibere facile non debemus. Ipse enim, cuius oculis nuda et aperta sunt omnia, non dedignatus est dicere: Clamor Sodomorum et Gomorreorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non est, ut sciam. Quod profecto ad nil aliud dictum videtur, nisi ut humana doceatur ignorantia sine experimentis audita non credere, incognita non leviter iudicare, nec ante sententiam promere quam rem dubiam testimoniis approbare. Quam profecto cautelam dum vos prudenter habere in aliis liquido novimus, quia nobis observata non est, non vobis adscribimus, sed nostris proculdubio meritis imputamus. Verumtamen in his ad conscientiam redeo, ad mentis meae secreta recurro, certus quia nisi pro amore Christi, cuius ego malus servus sum, nullius mortalis hominis gratiam quaero, nullius iracundiam pertimesco. Quapropter ipsum conscientiae meae testem invoco et humiliter peto, quem in sacrario vestri pectoris habitare pium est credere, ut si saluti meae congruere iudicat, vos mihi mitescere sua protinus auctoritate praecipiat et serenitatis vestrae vultum mihi placabilem reddat, quatinus ipse me in vestra reconciliatione confoederet, qui me ad quaerendam clementiae vestrae gratiam, ne stem rigidus, terret. Si vero adhuc durissimo aversionis vestrae flagello me verberandum esse decernit, liventes scapulas humiliter subdo, ori meo digitum superpono, nil conqueror, sed ad ipsum spei meae oculos levo, cuius haec erga me fieri iusta occulti examinis dispositione perpendo. Non ergo vos sed ipsum rogo, sine cuius nutu nec folium arboris credo defluere, ut cor vestrum, quod in manu tenet, si mihi salus est, in meam dignetur benivolentiam inclinare. 34 Domno Roperto episcopo domino suo, Petrus quicquid servus et filius. Karissime pater, quod aecclesiam ab episcopo Simphronensi consecrari passus sum, testis est michi conscientia, non causa vestrae derogationis feci, sed quia consuetudinem licet novam ab incolis sui decessoris audivi. Fatebantur enim, quia ex quo Massam Sorbituli praedictus episcopus introivit, habita consuetudine ipse aecclesias consecravit. Et ego qui eram, qui super unum possessorem, sive iustum, sive iniustum, alium superinducerem et monachus inter duos episcopos iurgium seminarem? Porro non dubitabam, quia necesse erat, ut venirent scandala, sed timebam, quod sequitur: Ve illi per quem scandalum venit. Et certe hoc scandalum cuicunque videatur adversum, in quantum cum Deo et cum iustitia fuerit executum, michi fuerat non mediocriter necessarium. Ex quo enim vos in hunc episcopatum Deo auctore venistis, interrogate, si verum est. Ego cum Simphronensi episcopo karitatem habere non potui, et qui michi eatenus fuerat devotissimus, iam non occultus sed manifestissimus factus est inimicus. Felicem me tali infortunio! Unde enim adversum me vester minus commovetur, inde michi, qui inimicum fugere gestio, fructus utilitatis acquiritur. Est namque Saul David nesciente peremptus; est etiam peccator monachus nullo proprio studio sed solo Dei nutu de Simphronensis episcopi laqueo liberatus. Noveris proculdubio, dilectissime pater, quia aecclesiam vestram diligo et salutem vestram et honorem secundum Deum fideliter concupisco. Vestrae etiam sedi oboedientiam exhibere nequaquam refugio, sed potius alacriter curro. Obsecramus igitur, dilectissime, interdictum nostrae aecclesiae officium reddite, et non solum illam possessiunculam, quae vestrae proculdubio diocesis est, sed et quicquid habemus, vestra auctoritate defendite, vestrum per omnia deputate. Quatinus fratres, qui nobis cum Deo deserviunt, patrem vos et defensorem se habere congaudeant et divinam pro vobis misericordiam implorare non desinant. 35 Leo episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis omnibus Auximanis clero et populo salutem et apostolicam benedictionem. Quia auctore Deo sic nobis unius aecclesiae cura specialiter est commissa, ut per dignitatem apostolicae sedis etiam caeterarum aecclesiarum generalis sit provisio delegata, nostro competere videtur officio non solum, quae hactenus adversus easdem aecclesias temerariis ausibus sunt usurpata, corrigere, sed etiam ne rursus eadem praesumant in posterum providere. Perversam autem et prorsus execrabilem quarundam plebium consuetudinem fama vulgante cognovimus, ut videlicet suo defuncto episcopo domum episcopi hostiliter irrumpentes invadant, facultates eius praedonum more diripiant, praediorum domos incendant, vites insuper et arbusta bestiali inmaniores feritate succidant. Quod nimirum nisi aecclesiastici vigoris fuerit censura correctum, haud dubium quin regionibus illis repentini furoris imineat gladius. Si enim honorare parentes primum dicitur in repromissione mandatum, si maledicens patri vel matri multari morte praecipitur, cuius animadversionis sententia digni sunt, qui non carnales genitores persequi gestiunt, sed ipsam matrem suam aecclesiam, in qua ex aqua et Spiritu sancto regenerati sunt, viperinum genus dissipare contendunt? Etsi enim sacerdos quilibet ex debito humanae conditionis obiit, sed Christus, qui animarum nostrarum episcopus est, ex virtute divinitatis in aeternum vivit. Sicut enim Paulus dicit: Plures facti sunt sacerdotes secundum legem, eo quod morte prohiberentur permanere; Iesus autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Deum ergo inhonorare convincitur, qui mortali vivente episcopo terrena pressus formidine ab aecclesiae se laesione cohibuit, defuncto autem eo ad iniuriam Christi, qui inmortalis aecclesiae sponsus est, fel odii et virus malitiae, quod eatenus occultabat, effudit. Et fortassis episcopus in vita sua aliquem laesit; sed Christus, qui aecclesiae custos relictus est, quid peccavit? Si ergo illi, qui nocuit, malum pro malo non redditur, cur aeterno pontifici, qui nobis bona pro malis reddidit, reverentia non habetur? Verumtamen si aecclesiae praedo Dei filium inmortalem proculdubio pontificem crederet, si eum ubique praesentem omnia nosse ac posse consideret, coram eius oculis admittere tam impium tam sacrilegum facinus non auderet. Sed vere in illo completur, quod per psalmistam dicitur: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Porro si hii, qui bona sua aecclesiae conferunt, proprii reatus absolutionem felici commercio promerentur, consequenter etiam illi, qui aecclesiasticas facultates barbarica feritate diripiunt, in aeternae dampnationis voraginem cadunt. Qui nimirum novo et incomparabili criminis genere sic Iudaicam perfidiam superant, ut non modo gentilium errorem, sed et hereticorum pravitatem detestabiliores excedant. A quibus videlicet Christus iterum crucifigitur et corpus eius, quod est aecclesia, crudeliter laceratur. Reprimatur ergo ausus inlicitus et nefarius diabolicae instigationis cohibeatur excessus. Abstineat manus audax aecclesiastico patrimonio, ne victus pauperum pereat, ne quod ex oblatione fidelium iam Deo factum est sacrificium, praeda raptorum fiat. Quisquis autem huius nostri decreti improbus temerator extiterit, ex parte Dei omnipotentis et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli anathematizandum esse decernimus et ut revera putridum membrum excommunicationis ferro a sanctae aecclesiae corpore detruncamus. Sit igitur, nisi resipiscat, anathema Maranatha omnes que maledictiones Hebal super caput suum descendisse cognoscat. Observatoribus autem gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Amen. 36 Domno S. religioso presbytero, Petrus peccator monachus indissolubile glutinum karitatis. Admonet vir sapiens: Cum viro, inquit, religioso tracta de sanctitate et cum iusto de iustitia. Qui etiam postmodum dicit: Cum viro sancto assiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei. Quapropter ego te, venerabilis frater, agnoscens congruum duxi, non consilia te cum terrena conferre, sed de spiritali potius et aecclesiastica questione tractare. In opusculo siquidem, ubi de parentelae gradibus disputavi, inter caetera dixisse me memini: In cognationum, inquam, generationibus numerandis una semper debet abundare persona. Quod etiam approbans addidi: Neque enim ex una persona potest generatio fieri. Adhibitis etiam quibusdam testimoniis scripturarum hoc disputatio diffinivit, ut cum propinquorum generationes fuerint supputatae una semper persona reperiatur excedere. Verbi gratia: Ubi quinque sunt generationes, sex necessario debeant esse personae; ubi sex sunt gradus vel generationes, quod videlicet idem est, septem proculdubio sint personae. Sic et in caeteris numerum graduum multitudo superet personarum. Sed per accessum temporis legenti mihi aliquid in scripturis occurrit, quod mutari posse hanc enumerandae cognationis regulam persuasit. Presertim cum plerique saeculares huic diffinitioni feram atque inhumanam conquerantur inesse duriciam, sese que perhibeant nobis obtemperare non posse, nisi vel minimum quid acquieverimus ex huius legis rigore laxare. Hoc cottidie bellum, hoc sine foedere toleramus obloquium. Videtur itaque nobis infirmitatibus inbecillium sine culpa non posse condescendere, ut decernamus cognationum simul ac personarum numerum invicem convenire. Quatinus quot sunt personae, totidem quoque dicantur esse generationes. Ut autem hoc non nostra temeritas sed sanctorum patrum videatur auctoritas, beatus Hieronimus dum solvere nititur questionem Genesis ubi dicitur: Qui occiderit Kain septem vindictas exolvet, septem perhibet esse generationes ab Adam usque Lamech, cum tamen non reperiantur nisi totidem, hoc est septem esse personae. Et ut ipsa potissimum tanti doctoris verba ponamus: Maiorum, inquit, nostrorum ista sententia est, quod putant in septima generatione a Lamech interfectum Kain, mox que subiungit: Adam quippe genuit Kain, Kain genuit Enoch, Enoch genuit Cainan, Cainan genuit Malalehel, Malalehel genuit Matusalam, Matusalam genuit Lamech, qui septimus est ab Adam. Et paulo post: Haec quidem, inquit, de Kain, quod in septima generatione interfectus sit, et iuxta aliam editionem poenam sui sceleris dederit, ubi nihil obscuri arbitror remansisse. In quibus utique doctissimi viri verbis patenter ostenditur, quia cum ab Adam usque Lamech septem tantummodo sint personae, septem nihilominus faciunt generationes. A qua generationum dinumeratione beatus quoque papa Gregorius non discordat. Nam in expositione beati Iob Enoch septimam perhibet esse generationem, cum sex tantummodo patrum ante illum reperiantur esse personae. Haec nimirum beati viri verba sunt: Electis, ait, Enoch in septima generatione nascitur, quia sui dedicationem gaudii in extremae retributionis gloria requirunt. Et certe, sicut sacra Geneseos liquido testatur hystoria: Adam genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Kainan, Kainan genuit Malalehel, Malalehel genuit Iareth, Iareth genuit Enoch. Sicut ergo per lineam Kain septem solummodo succedentium sibi reperiuntur esse personae ab Adam usque Lamech, ita quoque per electorum seriem septem dumtaxat personae numerantur ab eodem Adam usque ad Enoch. Sed sicut in genealogia Kain a beato Hieronimo Lamech septima generatio dicitur, sic etiam Enoch, qui septimus est ab Adam, beatus Gregorius septimam generationem esse testatur. Si ergo tantorum virorum sequi non abhorreamus exemplum, restat ut tot debeant generationes dici, quot personae valent in cuiuslibet generis successionibus supputari. Addamus adhuc, quod gravioris est ponderis et inviolabile tenet robur auctoritatis. Matheus enim evangelista postquam generationis Christi lineam texuit, hoc in conclusione subiunxit: Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes sunt quattuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babilonis generationes quattuordecim, et a transmigratione Babilonis usque ad Christum generationes quattuordecim. Cum videlicet nulla trium ordinum, qui digesti sunt tessara, plusquam quattuordecim genitorum sive gignentium inveniatur enumerare personas. Immo si diligenter attenditur, nonnisi tredecim continere personas ordo tertius, qui est et ultimus, invenitur. Super quo nimirum nonnulli doctorum diversa a se invicem sentientes longis argumentationibus disputant, ut quattuordecim et in hoc sicut in caeteris habentur ordinibus esse generationes, ostendant. Sanctus quippe Hieronimus duos esse perhibet Hiechonias, patrem scilicet et filium, et patrem quidem in fine secundi ordinis filium asserit positum in capite tertii. At beatus dicit Augustinus, quia unus Hiechonias bis numeratur. Quod si credendum sit, nescio quo pacto sancti evangelistae vera videri possit assertio qua dicit, quoniam a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes sunt quattuordecim. Sane sive bis sive quoties libet, id quod unum est, numeretur, unum nichilominus permanere cognoscitur. Nam etsi sepenumero quid dicitur, rei tamen essentia non augetur, nec multiplicatur numerus, licet sermo fuerit iteratus. Timeo plane super utriusque doctoris sententia, quae mihi dubietas oboriatur, exprimere, ne tam illustribus aecclesiae magistris et assertoribus veritatis videar, quod absit, aliquatenus succensere. De illorum itaque venerandis diffinitionibus ego disputare non audeo, simpliciter tantum, quid mihi videatur, expono. Ab eo sane quod dicitur, post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel, usque ad illud Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, tredecim sunt generationes. In Ioseph siquidem duodecima, in Maria intelligitur tertia decima. Si enim Maria Ioseph sicut uxor viro carnali commertio iungeretur, iure una dumtaxat in utroque generatio videretur. Sed cum Maria Ioseph nullatenus sit coniuncta, generationis vero linea usque ad Ioseph per praecedentium seriem sit perducta, repente generatio in Mariam altrinsecus positam prosilit, et dum a sua reflectitur linea et in aliam transit, quendam quasi angulum facit. Ille nimirum ex ea natus est, qui et iuxta apostolum lapis est angularis, et sicut psalmista canit: Factus est in caput anguli. Nec inconvenienter una in Maria generatio constituitur, quae generationis illius origo est, cui videlicet a cunctis praecedentibus generationibus militatur. Porro cum Ioseph hinc ex recta propagatae cognationis linea pendeat, illinc ex altera eiusdem cognationis linea Maria descendat. Ipse de linea in lineam transitus generationis est mysticae sacramentum. Nam quia Maria Ioseph carne non iungitur, non uterque una est generatio, sed unam Ioseph alteram Maria generationem facit. Plane cum scripturarum consuetudo non teneat, ut per mulieres cognationis lineam texat, per viros Christi genealogia producitur. In cuius tamen ortu virilis materia non miscetur, ideo que cum ad Ioseph perventum est, successionis ordo non ulterius in inferiora deducitur, sed per transversum protinus et ex latere in virginem dirivatur. Sic post carnales generationes fit generatio spiritalis, ut mox sequatur inaudita prorsus et singularis. Spiritalis siquidem generatio fit de Ioseph in Mariam, singularis de Maria in Christum. Sed dicis mihi, quisquis es, quomodo inter Ioseph et Mariam potest generatio dici, quam videlicet ipse non genuit? Et tu mihi reciproca consultus inquisitione responde: Cur idem beatus evangelista Matheus, de cuius nunc sententia disputamus, ait inter caetera: Ioram genuit Oziam, cum Ioram nequaquam sit pater Oziae sed potius Achaziae? Quisquis enim quarti libri Regum percurrit hystoriam, indubitanter agnoscit, quia Ioram genuit Achaziam, Achazias genuit Ioas, Ioas genuit Amasiam, Amasias genuit Oziam qui et alio nomine dicitur Azarias. Cur igitur Ioram non Achaziam dicitur genuisse, quem genuit, sed potius Oziam, qui iam procul ab illo quintus absistit? Si ergo inter Ioram et Oziam esse generatio dicitur, non quod Ozias ab Ioram sit genitus, sed quod ab illo per longam continui generis traducem sit productus, quid prohibet inter Mariam et Ioseph, qui proculdubio consanguinei sunt, generationem dici per quandam scilicet vim et misterium sacramenti? Etsi comprehendi non potest, quomodo Christus ex virgine nascitur, quid mirum, si et inter parentes eius stupenda quaedam et admirabilis generatio videatur, cuius videlicet et generatio singularis et conceptio nova et nativitas deprehenditur inaudita? Haec tamen dicimus salva auctoritate sanctorum doctorum, quos superius memoravimus. Ut igitur ad ea, quae coepimus, post diverticulum revertamur, in hac generatione dominica non illa conspicitur regula fuisse servata, qua videlicet alibi praefiximus, ut in supputandis generationibus una provideatur superesse persona. Quae scilicet si illic servaretur, una adhuc addenda persona necessario videretur. In illa quippe cognationum linea trifaria dinumeratione digesta uniuscuiusque tessarae quattuordecim tantummodo sunt personae sicut et generationes. Nec generationum numerum personarum multitudo videtur excedere, dum nil aliud ibi generationes, quam simplices sint personae. Consideranti itaque et rem diligentius perpendenti patenter occurrit, quod beatus evangelista dinumerandae cognationis regulam, quam praediximus, non modo non tenuit, sed et caute vitavit, studiose contempsit, prudenter exclusit. Nam cum in genealogia Domini certi causa misterii trifario dispositionis ordine quattuordecim decrevisset generationes attexere, ut unamquamque personam generationem esse monstraret, tres quos superius diximus, Achaziam videlicet, Ioas et Amasiam de narrationis ordine reges abiecit et tot personas apponere quot generationes enumerare contentus fuit. Plane cum sibi personarum multitudo suppeteret, noluit, ut persona generationibus superesset, sed ut generationum ac personarum sibi invicem numerus aequaliter conveniret. Haec itaque, venerande frater, et ipse pervigil meditare et cum consapientibus tuis stude conferre, ut aliorum michi fultus auxilio certum quid valeas respondere. Rescribe igitur, si in supputandis parentelae gradibus vel in eo perseverare debeam, quod ante descripsi, vel usurpare potius, quod nuper inveni, ut dum a te mihi multis onerosa dubietas tollitur, a multis tibi per me digna gratiarum actio referatur. 37 Domno Albizoni domino suo, Petrus peccator monachus quicquid servus. Karissime, melius michi videtur, nullam caritatem habere, quam fingere, et tolerabilius puto caritate quemlibet vacuum esse, quam eius plenitudinem simulare. Ubi enim nulla caritas est, potest per divinam gratiam nasci, ubi vero ficta est, quo veritatem sub figmenti colore mentitur, eo aut nunquam aut difficilius emendatur. Noverit ergo dulcissima sanctitas vestra, quia multum me paenituit, quoniam cum vos conqueri caballorum indigentiam audivi, de meo protinus non descendi, non ultroneus ambos optuli et velle nolle te suscipere non coegi. Sed inter haec illud quoque non sine causa considero, quia dum nunc cor meum ex hac culpa tanto paenitentiae ardore decoquitur et non implesse caritatis officium suspirando gemendo et conscientia remordente tanquam verme rodente gravissime lamentatur. Post transitum huius vitae quid faciet, qui tempus impendendae caritatis effluxisse deflebit et tamen neglegentiam suam emendare non poterit, quia tempus acceptabile et diem salutis amisit? Si enim tam grave et amarum menti nostrae videtur hic peccasse, ubi possumus adhuc peccata corrigere, quid illic agendum erit, ubi reatum suum nemo poterit emendare? Sed haec alias. Nunc autem, dilectissime, si equum habes inventum, Deo gratias. Alioquin si adhuc deest, mitte ad nos cum tuis litteris monachum, qui omnes nostros et equos et mulos sollerter aspiciat et qualem sibi placuerit, tollat. Pallium etiam optimum habemus, quod per eundem nuntium vobis allatum loco pignoris ponite et equum vobis alterum providete. Neque enim decet, ut qui spiritu Deo servimus, propter rei temporalis inopiam donis pravorum hominum nostras animas inquinemus. Ut autem, quae dicimus, simulata non credas, si aliunde non habes et quae libenter offerimus nostra non tollis, ut de teipso quoque debeamus absque ulla dubietate praesumere, fiduciam subtrahis. Absit enim, ut cum quo michi mens est una, terrena substantia sit divisa et illi exteriora quaelibet denegem, pro quo etiam mori merito non ambigerem, si necessitas imineret. Queso autem ut breviculus iste non pereat, sed in libro quolibet transcribatur, ut devotionis meae circa vos memoria conservetur. 38 Domno Gislerio Auximano episcopo, Petrus ultimus monachorum servus ferventissimae devotionis obsequium. Non vobis excidit, reverentissime presul, quia de reprobis illis viris, qui spreto religionis habitu ad saeculum sunt relapsi, saepe una conquesti saepe communi sumus tedio lamentati. Nuper autem cum te corporali valetudine laborante Romanae synodo me interesse contingeret, huius rei noticiam domno papae suggerere congruum iudicavi. Ille autem utpute vir sanctissimus iuxta sincerissimae charitatis viscera, quae in templo sui pectoris viget, rem valde perdoluit et mox congruum immanissimo vulneri remedium adhibere curavit. Itaque quia ad executionem huius negotii idoniorem in illis partibus virum nequivit addiscere, suas ad te censuit litteras destinare, quatinus praevaricatores illos tu secundum prudentiae tuae facundiam convenires et oboedire volentes ad suum propositum revocares, qui vero rebelles existerent, perpetui anathematis sententia ferirentur. Domnum autem Guidonem Numanum episcopum in praedicto concilio repperi, et quia ille, ut nosti, incitamenta praebere huic vicio dicebatur, fateor peccatum meum dure illum succensere praesumpsi. Ille nimirum vir dignae humilitatis et patientiae et non solum sacris eloquiis sed etiam liberalium artium studiis eruditus insugillantem quidem me patienter tulit, obiecti vero criminis culpam negando detestando Dei testimonium implorando disertissime propulsavit. Ultro etiam pro me coepit verborum suorum tela dirigere, qui adversum me falso dicebatur eatenus dimicare. Sed licet venerabilis ille vir innocens repertus sit, ego tamen vibrati iam iaculi impetum non continui, sed verso nomine aliam hic personam cum qua confligerem introduxi, ut nimirum ille se hoc vocabulo notatum non ambigat, quisquis improbe ad huius controversiae certamen aspirat. Et licet auctor huius flagicii nunc manifestus non sit, tamen dum latere ad tempus nititur, immunitatem de fugae suae latibulo non lucretur. Sed sic armatus disputationis ordo draconteae foveae foramen obsideat, quatinus mox, ut emerserit, imminentem gladium subito configendus inpingat. Quapropter post illam summae auctoritatis epistolam hoc etiam opusculum suscipe et sic revera Beniamin filius utraque manu bicipiti armatus gladio in constipatos hostes irrumpe, quatinus illa ac si validus vomer ad virosum aconitum radicitus evellendum zizaniati pectoris arva proscindat. Hoc quasi vilis sarculus subsequens glebas frangat, immo ut exemplum congruentius proferatur, hoc velut orator manifesti criminis reos esse convincat, quos illa auctoritas velut arbiter praesidens canonici vigoris censura coerceat. Sed iam divina gratia preduce quem aggredi nitimur, in illum protinus invehamur. Cogor adversum te, venerabilis episcope Maure, aexigente necessitate non modica scribere, compellor ultra mei ordinis metam sacerdotis sermonibus non sacerdotalibus obviare, undique coartor undique premor videlicet et contra episcopum loqui superbum est et ad talia conticescere consensum est adhibere. Sed melius est, ut arrogans solus appaream, quam ad multorum perniciem mortale vitium, quod nunc imprimis oritur, inolescat. Magis eligendum est de simplicitate locutionis in episcoporum iudicio corripi, quam ante tribunal superni iudicis de silentio condemnari. Nempe ante hoc fere biennium, dum in angusto cellulae meae angulo latitarem, sinistrum quid et maerore plenum ad me fama discurrente perlatum est, videlicet quod nonnulli perditi homines post sathanan conversi monachicum habitum sacrilega temeritate desererent et per execrabilem apostasiam ad saecularem militiam denuo repedarent. Qui nimirum in tam profundi criminis baratrum lapsi tuis ad audendum exhortationibus incitari tua ad persistendum dicebantur auctoritate fulciri. Ferebaris enim dicere, quia nisi quis regulariter protractus et per longa temporum spacia, sicut monastica praecipit regula, sit probatus, si aliter aut propter aegritudinem aut quolibet alio modo ad monachicum pervenerit ordinem, liberam redeundi ad saeculum habeat facultatem. Super cuius rei capitulo tunc temporis brevem tibi epistolam misisse me memini et , ut ab hac pestifera doctrina cessares, debita humilitate suggessi. Nuper autem apud Auximum constitutus a pluribus didici, quia in tua adhuc nihilominus intentione obstinantissime perseveras, et contra divinae legis auctoritatem, contra aecclesiasticae consuetudinis normam eadem dogmatizare non cessas. Unde satis miror, quo pacto prudens homo et non omnino a litterarum studiis alienus tam incautam tam perversam tam noxiam possit proferre sententiam, quae videlicet communi hominum saluti contraria ad nil aliud nisi ad claudendam caelestis regni ianuam peccatoribus proculdubio videtur esse prolata. Dic, rogo, quis hanc sententiam reperit, nisi ille, qui primum hominem de paradisi amoenitate deiecit? Quis, inquam, tam crudele tam impium promulgavit edictum, nisi is, qui Cain fratricidam in desperationis voraginem mersit et non ad evadendum ruinae periculum sed ad profundius corruendum dicere docuit: Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear? Que est enim ista dementia, quae vesania, quae crudelitas? Habet homo disponendarum rerum suarum liberam facultatem, ut semetipsum Deo offerat potestatem non habet? Valet homo hominibus tradere substantiam suam, non habet libertatem Deo reddere animam suam? Licet homini lapsurum animal ab hiantis putei ore propellere, ruituram mox in infernum animam suam non licet paenitentiae remedio liberare? Porro si ipse Deus omnipotens, qui offensus est, paratus est, ut recipiat, quis est hic, qui volentes recurrere ab ipso pietatis fonte compescat? Si creator paratus est, ut peccatis ignoscat, quis est iste, qui peccatorem converti prohibeat? Quid est enim aliud monachum fieri quam converti? Sed qui hominem non posse monachicum subire propositum in languore corporis constitutum denegat, profecto non posse converti indubitanter affirmat, quod si semel admittitur nulli dubium quin paenitentia, quae spes est peccatorum et unicum salutis humanae remedium, destruatur. Ecce igitur peccatoris anima perdita, inreserabilibus seris ianua vitae damnata et omnis spes humanae reparationis evulsa. Sed clamat e diverso divina pietas et dicit: Quacumque hora peccator conversus fuerit, vita vivet et non morietur, et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et cum conversus ingemuerit, tunc salvus erit. Et ut canonicae auctoritatis compendium proferam: Quicumque negat, etiam in ultimo vitae spiritu paenitentiam abolere posse peccata, Novatianus est, non Christianus. Dum ergo monachum fieri hoc sit utique converti et conversionis remedium nulla hora respuit, nullum tempus excludit, constat proculdubio, quia in aegritudine constitutus sicut converti cum vult, nullius auctoritatis obstaculo praepeditur, ita etiam ut monachus fiat, absque ulla refragatione recto iure conceditur. Sed cum Iacobus dicat: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, cuius homicidii reus efficitur, qui peccatori dissuadet e diverso ne convertatur? Nempe nisi fallor illius a quo non quandoque moriturum corpus occiditur, sed victura in perpetuum anima trucidatur. At forsitan inquies non quidem prohibetur in corporali molestia positus ad portum monachici ordinis repente confugere, sed licet si convaluerit ad pristinae conversationis habitum remeare. Sed clamat immo reclamat ipsa veritas tam perspicuae falsitati, cum dicit: Nemo mittens manum suam in aratrum respiciens retro aptus est regno Dei. Dignum quippe est, ut sicut quis ad Deum veniens aptus sit regno Dei, sic a Deo recedens non aptus sit postmodum regno Dei. Hii quippe tales, ut experimento didicimus, non in eadem, in qua primitus fuerant, malorum mensura persistunt, sed postquam ad vomitum redeunt, ad iniquitatum voraginem profundius devolvuntur. Sicut et illi nuperrime contigit, qui tuo ut fertur hortatu sanctae conversationis habitum deseruit, deinde vix brevi dierum peracto circulo innocentem hominem suis manibus interemit. In quo videlicet reprobo viro adimpletum cernimus, quod dictum ex ore veritatis audimus, nimirum quia inmundus spiritus, qui eum ante reliquerat, postmodum rediens septem alios nequiores se spiritus assumpsit et cum his omnibus in familiari suo vasculo pestilentius habitavit, fiunt que novissima hominis illius peiora prioribus. Sane si terrenae militiae transfugam non solum mundanae leges abiciunt, sed etiam sacri canones infames appellant, adeo ut eum etiam ad reddendum in contentione testimonium non recipiant, qui in superni imperatoris arma iuraverat, qui clamidem iam militiae caelestis induerat, qui balteum castitatis accinxerat, qui donativum sacri verbi ab ipso militum duce susceperat, quo iudicio, quo iure, qua fronte iam potest propriae professionis castra deserere et suo vomitu delectatus ad ea, quae contempserat, quae abrenuntiaverat, quae damnaverat, mundi ludibria animum revocare? Foedus mortales cum mortali paciscimur et servamus, Deo sponsionem facimus et fidem frangere non timemus. Homo homini violatae cautionis tenetur obnoxius: qui auctorem hominum fallere nititur, innocens iudicatur? Fallax debitor ab exactore constringitur: qui semetipsum Deo subtrahit, immunis habetur? Numquid servus venia dignus est, qui violata fide non solum recedit a domino, sed ultro se eius sotiat inimico? Nam quod Deus huic mundo inimicus sit, audi Iacobum dicentem: Qui vult, inquit, amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. Et ut ad sententiam redeam, conservus, qui huius effugii incentor efficitur, numquid non districta dominicae animadversionis ultione plectetur et poena, quam uterque meruerat, in unum caput congesta redundat? Praesertim si eiusmodi fraudis ille servus impetitur, qui rectoris loco positus ceteris praeesse videbatur et qui debebat extraneos ad domini sui servitium trahere, ipse e contra domesticos compellat exire et , ut ita dixerim, cuius erat officium violentos incursantium ferarum impetus a domini sui grege compescere, ipse satagat cruentis luporum dentibus simplices oves offerre. Quid ad haec dicam? Quod dolori meo solamen inveniam? Compellor exclamare, compellor amaritudinem mei cordis effundere, ut videlicet dicam: O tempora, o mores, o ferreum saeculum! Ferreum inquam saeculum, in quo aurum in scoriam vertitur et argenti speciem vili stagni vena mentitur. In quo proiecti sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, et est sicut populus sic sacerdos, sicut servus sic dominus eius. Nam quis tam inveniri possit elinguis, qui non ad haec saltem in voce lamentationis erumpat? Quis tam ferreus, quis tam lapideus, cuius cor vulnera ista non sentiat? Pervenit enim gladius usque ad animam. Nimirum mundus se, ad finem delapsum ruinis crebrescentibus indicat et episcopi, qui animas ad Deum trahere importune debuerant, student qualiter homines a Dei servitute recedant? Iudex iam vicinus appropinquat et praeco, ut cives fugiant, clamat? Ante tribunal superni iudicis iamiam humani generis summa colligitur et a sacerdote praecipitur, ut homines ad saecularia negotia dispergantur? Prodolor huccine sacerdotalis ordo redactus est, ut, qui constituti sunt mundum sanctae praedicationis luce perfundere, ipsi potissimum conentur homines perversorum dogmatum tenebris obcaecare? Et qui positi sunt de agro aecclesiae cunctos errorum vepres evellere, ipsi non vereantur aculeatos erroneae pravitatis tribulos seminare? Olim cum florens adhuc mundus blandiretur oculis hominum, plurimos ab eo subtrahebat docta lingua pastorum. Nunc autem cum iam evidentissime se mundus despicabilem indicat, pastor aecclesiae, ut ad eum homines revertantur, invitat. Videmus cotidie homines aliena diripere, bellorum studiis insudare, egenos opprimere, machinationum tendiculas fraternis gressibus occultare. Et ut cuncta mundi mala brevi cingulo locutionis astringam, omnes pene quae sua sunt quaerere, non quae Iesu Christi. Nos adversus eos nullo zelo charitatis accendimur, nullis correptionibus obviamus, nulla contradictione resistimus. Si autem rarissimus quilibet ex tanta hominum multitudine aut flagellis attritus aut divinae inspirationis gratia provocatus ad creatorem suum quandoque convertitur, mox ad suasoriae assentationis blandimenta convertimur, sacri eloquii flosculos ad pravitatem nostri intellectus inflectimus et sic divinis iam obsequiis mancipatum ad mundi volutabrum redire posse docemus. Et sepe quod in ipsa litterarum superficie male sentientis error intellegit, subtiliter perscrutata intentio doctoris evertit. Et quod in comate recte sentiri putabatur, considerata diligentius continui textus serie error fuisse convincitur. Iamiam ipsa scriptura, quae de monachis loquitur, procedat in medium, ne noster adversarius conqueratur devictum se esse sola argumentatione verborum. Non mihi dialectica silogismorum suorum circulos offerat, non rhetorica lepidos delenificae suadelae colores infundat, non aliqua saecularis sapientia falerata mihi suae urbanitatis lenocinia suggerat. Sola se et nuda proferat auctoritas patrum, in quorum pectore omnipotens Deus velut in tribunali solio praesidens sanctionis suae voluit promulgare decretum, quatenus, qui confligere nititur, non iam cavillantium verborum commentis, sed ipso potius veritatis oraculo superari videatur. Et ut omne tergiversationis undique occludatur aufugium, ipsos contra se inmovenda lite sentiat oratores, quos universus orbis habet et iudices. Primus itaque magnus Leo suae auctoritatis figat articulum et ut revera insuperabilis dux ipse praeferat in prima belli fronte vexillum. Ait enim inter caetera: Propositum monachi proprio arbitrio aut voluntate susceptum deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet reddere. Unde qui relicta singularitatis professione ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicae penitentiae satisfactione purgandus est. Quia et si innocens militia et honestum potest esse coniugium, electionem meliorem deseruisse transgressio est. Ubi notandum, quod vir dissertissimus non ait, ut noster garrit episcopus, propositum monachi longa morositate susceptum. Sed propositum, inquit, monachi proprio arbitrio aut voluntate susceptum deseri non potest absque peccato. Nihil ergo virium temporali reliquit morositati, qui totum spontaneae tribuit voluntati. Si igitur propositum hoc negari non potest cum voluntate susceptum, asseratur necesse est cum peccato relictum. Cui simile est illud etiam, quod de virginibus idem vir eloquentissimus ait: Puellae, inquit, quae non coactae parentum imperio, sed spontaneo iudicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etiam si nondum eis gratia consecrationis accesserit: cuius utique non fraudarentur munere, si in proposito remanerent. Audis igitur, o episcope, quia nihil momenti morosae conversioni, nihil ipsi etiam consecrationi tribuitur, sed omne monasticae perfectionis robur spontaneo iudicio reservatur. Ad confutandas litigatoris nostri calumnias poterat, immo debuerat eminentissimus Leo sufficere, si hic posset facile rigidam cervicem cordis sacris auctoritatibus inclinare. Sed quia iste necdum forsitan flectitur, beatus quoque papa Gelasius ad testimonium deducatur. Scribit enim inter alia: Quamobrem quisquis virorum vel mulierum habitum semel induerint vel induerunt spontanee religiosum, aut si vir deditus aecclesiae choro, vel femina fuerit aut fuit delegata puellarum monasterio, in utroque sexu praevaricator ad propositum invitus reverti cogatur, ut vir detondeatur et puella monasterium ingrediatur. Sit autem quolibet patrocinio desertores permanere voluerint, sacerdotali sententia a Christianorum coetu habeantur extorres, ut nec locus eis ullus sit communis. Singula obsecro verba subtiliter inspice, ut ea in statera mentis appendens a veritatis statu nequaquam valeas declinare. Perpende ergo quod dicitur: Quisquis habitum semel induerit spontanee religiosum. Ecce iuxta Gelasiani decreti sententiam quacunque occasione etiamsi nulla interveniat mora probationis, quisquis religioso habitu semel induitur, funditus sibi redeundi ad saeculum licentia denegatur. Huic etiam non dissimile cernitur, quod in Calcedonensi concilio reperitur, ubi dicitur: Qui semel in clero deputati sunt aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus neque ad militiam, neque ad dignitatem aliquam venire mundanam, sed hoc tentantes et non agentes penitentiam, quominus redeant ad hoc, quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari. Toletanum quoque concilium testimoniis nostrae allegationis addat augmentum: Monachum, inquit, paterna devotio aut propria professio faciat, quicquid horum fuerit allegatum tenebit; proinde his ad mundum revertendi recludimus aditum et omnes ad saeculum interdicimus regressus. Rursus in eodem concilio longe superius inter alia legitur: Ideo que si in qualibet minori aetate vel religionis tonsuram vel religioni debitam vestem in utroque sexu filiis aut unus aut ambo parentes dederint, certe vel nolentibus aut nescientibus susceptam et non mox visam in filiis abdicaverint, vel coram se vel coram aecclesia palam que in conventu eosdem filios talia habere permiserint, ad saecularem reverti habitum ipsis filiis que quandoque penitus non licebit. Sed convicti, quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad religionis cultum habitum que revocentur et sub strenua districtione huiuscemodi observantiae inservire cogantur. Si placet etiam Treverense concilium quid de monachis propositum relinquentibus decernat ausculta: Quicumque, inquit, ex saecularibus accipientes paenitentiam se totonderint et rursus praevaricantes laici facti sunt, compraehensi ab episcopo suo ad paenitentiam ex qua recesserunt revocentur. Quod si aliqui per paenitentiam irrevocabiles sunt, nec admoniti revertuntur, vere ut apostatae coram aecclesia anathematis sententia condemnentur. Ecce hic expresse docemur, quoniam haec episcopis cura iniungitur, non ut permanentes a monasteriis exire suadeant, sed potius ut praevaricantes redire compellant. Sed quid in illis causamur hominibus, qui spontaneo convertuntur arbitrio, cum et illis post tergum redire non liceat, qui tonsorantur inviti? Unde etiam apud Maguntiense concilium tale promulgatur edictum: De clericis vero hoc statuimus, ut qui hactenus inventi sunt sive in canonico sive in monachico ordine tonsorati sine eorum voluntate, si liberi sunt ita permaneant. Sed respondebis forsitan mihi et contra tot autentica sanctorum patrum iudicia, contra tot venerabilium conciliorum statuta scutum adhuc vane defensionis oppones: Esto, inquies, ut qui a parentibus offeruntur, ita permaneant, qui voluntarie convertuntur, ad negotia mundana non redeant, qui inviti etiam tonsorantur, iam saniori consilio perseverare contendant. Nam de tam perspicuis sanctorum patrum dictis ambigere, quid est aliud , quam micantium astrorum globis oppositum apertis oculis nil videre? Sed dic, rogo, ferendum ne est et non potius liberis vocibus arguendum, cum pravi quilibet monasteriorum rectores, qui nec Deum diligunt nec lucrum animarum quaerere comprobantur, turpis lucri stimulis accensi ita simplices quosque blanda persuasione decipiant, ut eos vanis promissionibus illectos ad monasterium trahant, erit ne huiusmodi rata conversio, quam non in possessorem sed in possessionem praecessit inflammata cupido? Ad haec ego sine cunctatione respondeo et istis etiam, ut a proposito, quod ceperunt, deviare non liceat constanter affirmo et , ut argumentationibus propriis ratio non indigeat, rursus ad Maguntiense concilium sermo recurrat. Dicit enim post multa: Constituit sane sacer iste conventus, ut episcopi sive abbates, qui non in fructum animarum sed in avariciam et turpe lucrum inhiantes quoslibet homines illectos circumveniendo totonderunt, et res eorum tali persuasione non solum acceperunt sed potius surripuerunt, paenitentiae canonicae sive regulari utpute turpis lucri sectatores subiaceant. Hii vero, qui vanis promissionibus illecti vel quibuslibet machinationibus persuasi, mentis inopes effecti, rerum suarum domini esse nescientes comam deposuerunt, in eo, quod coeperunt, perseverare cogantur. Sed quoniam omnis versuti litigatoris machina tunc exacte convincitur, si quicquid ab eo obici posse perpenditur, velut gravissimis argumentationum arietibus antea refellatur, non erubesces forsitan dicere, quia beatus Gregorius hominem de monasterio retrahi et uxori suae etiamsi iam tonsoratus esset reddi praecepit. Sed et nos tibi non immerito respondemus, quia sagitta in lapidem missa interdum percutit dirigentem et saepe incautus miles eodem telo, quo percutere adversarium nititur, ipse potius loetaliter vulneratur. Si enim hoc exemplum diligenter inspicias, pro nobis stare cernitur, nostris allegationibus attestari inexpugnabiliter invenitur. Et ut, quod dicitur, ipsa rei manifestatione clarescat, aliquid hic de Gregoriana epistola intermiscere non pigeat: Agathora, inquit, latrix praesentium questa est, maritum suum contra voluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conversum. Quod, quia ad eiusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere, experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte cum eius voluntate conversus sit vel ipsa se mutare promiserit. Et si hoc repererit, et illum in monasterio permanere provideat, et hanc sicut promisit mutari compellat. Ecce nihil hic de morosa conversione, nichil de diuturnitate probationis inquiritur, sed hoc tantum iubetur, ut si ille cum uxoria voluntate et promissione conversus fuisse convincitur, in eodem perseverare proposito omnibus modis compellatur. Quod autem sequitur: Si vero nihil horum est, hoc est videlicet, si neque cum voluntate neque cum promissione uxoris conversus est, ut reddatur. Hoc etiam maxime nostris opitulari partibus non est dubium, nimirum dum enumeratis causis quibus vir uxori reddi praecipitur, nulla de morosa conversione mentio reperitur. Quam scilicet longe conversionis moram si quid momenti si quid virium vigilantissimus vir habere decerneret, explicatis aliis nequaquam hanc silentio praeteriret. Sed quam tacuit, tacendam esse silentio clamante praecepit. Verum qui tam densissimam testium nubem oppositam tuis adinventionibus conspicis, ut iam more lubrici anguis huc illuc que te vertere constrictus manu validae rationis minime possis, fortasse tamen adhuc de his, qui in aegritudine positi convertuntur, rationem tibi reddi specialiter quaeris, sed si cuncta, quae superius dicta sunt, diligenter adtendas, perspicuum est te superfluo de specie illud ambigere, quod de genere cogeris affirmare. Si enim de omnibus non solum sponte, sed etiam coacte conversis de his etiam, qui decipiuntur, conversio rata decernitur, qualiter in aegrotis ad hoc inenarrabiliter aestuantibus et cum magno desiderio flagitantibus non eadem praecipue sententia conservetur? Nam ut de viris taceam, quibus ad conversionis remedium nulla praeiudicat aetas, nullum tempus obsistit, ipsas etiam virgines, quas nisi in praecipuis festivitatibus et post viginti quinque annos aetatis consecrari minime licet, languore tamen correptas et consecrari et sacrum velamen suscipere plenissime licet. Cui assertioni dum adhiberi testimonium querimus, beatus Gelasius memoriae primus occurrit, qui ait: Devotis quoque virginibus nisi aut in epiphania, aut in albis paschalibus, aut in apostolorum nataliciis sacrum minime velamen imponatur, et non ante viginti quinque annos, nisi forte sicut de baptismate dictum est gravi languore correptis, ne sine hoc munere de saeculo exeant, implorantibus non negetur. Vides ergo, quia illam etiam conversionem, quam infirmare et irritam reddere sanitas poterat, infirmitas roborat, languor excusat? Et ut ita loquar, unde conversus corruit, inde conversio convalescit. Sed si forte calumniaris me exemplum de mulieribus reddidisse, cum tu de viris inquireres, nolo te lateat, quod in Vernicriensi concilio legitur: Eadem, inquit, lex erit viro et faeminae. Et si , quae dicta sunt, studiose consideras, ad disputationis vim propensius roborandam hoc non ex necessitate sed ex studio fecisse me non ignoras. Plane si cuncta sacrae scripturae testimonia, quae huic assertioni congrua reperiuntur, tentaremus apponere, ante fortasse dies quam exemplorum copia numerosa deficeret, quorum videlicet idcirco scribere plura postponimus, quia prolixitatis fastidium devitamus. Quapropter impudenter adhuc testimonia requirentem ad ea, quae superius sunt, congesta remittimus, ubi aegrotos pariter et incolumes eadem regula comprehendit, quae non solum voluntarie sed etiam violenter conversos ultro etiam deceptoriis machinationibus persuasos in eodem proposito perseverare decernit. Tanta quippe veneratione, tanta custodiae censura monachicum habitum sancti patres dignum esse censuerunt, ut pene quocumque modo illum quis semel indueret, relinquendi postmodum licentiam non haberet. Et ut, quod dicimus, testimoniis approbemus, numquid non saepissime in sacris canonibus interdicitur, ut vidua non veletur? Unde ut de caeteris sileam, Gelasius ait: Viduas, inquit, velare pontificum nullus attentet. Haec tamen, quae velari etiam a pontifice prohibetur, si quolibet impulsu ipsa sibi signum sacri velaminis imposuerit, absque ulla retractatione relinquere ulterius non audebit. Unde in Aurelianensi concilio legitur: Viduae quae spontanea voluntate ab altari sacrae conversationis velamen suscipiunt, decrevit synodus in eodem proposito eas permanere. Non enim fas esse decernimus, postquam se Domino semel sub velo consecraverint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri. Et idem alibi post multa: Nos autem auctoritate patrum suffulti in hoc sacro conventu sanccimus et libere iudicamus, si vidua sponte velamen quamvis non sacrum sibi imposuerit, et in aecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit nolit sanctimoniae habitum ulterius habere debebit, licet sacramento confirmare velit, eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse, ut iterum posset deponere. Liquet igitur, quia et illa conversio, quae legaliter non processit et fieri omnino non debuit, tamen propter sacri ordinis reverentiam postquam facta est, iam non permittitur violari. Si ergo illam conversionem sancti patres roborant factam, quam et ipsi prohibuere futuram, quid de illa obsecro sentiendum est, ad quam venientes adhortationibus provocant, in qua positos obtestantur, ut perseverare non desinant? Sic etiam tu si quovis pacto subitanea tibi conversio displicebat, ut a sanctorum patrum norma in nullo te dissidentem ostenderes, poteras forsitan convertendis quidem aliquid de mora conversionis obicere, conversis autem absit, ut quod irrevocabiliter actum est doceas retractare. Et quia sermo se de mulieribus intulit, cur ista de velatis viduis dicimus, cum et virgines, quae nullo adhuc sacro velamine conteguntur, si saltim permanere se in virginali proposito simulaverint, districte prohibentur, ut nubere non presumant? Super quibus Innocentius papa sic scribit: Hae vero, quae necdum sacro velamine tectae tamen in proposito virginali semper se simulaverant permanere, licet velatae non fuerint, si forte nupserint, revocandae sunt et agenda paenitentia illis est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Nam si apostolus illas, quae a proposito viduitatis discesserant, dixerat habere damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, quanto magis hae, quae fidem frangere conatae sunt? Et nos etiam ut venerabilis Innocentii probatissimae auctoritatis dicta sequamur, si illas apostolus damnabiles perhibet, quae solummodo viduitatis propositum dissolverunt, quid de illis dicendum est, quid utique perhibendum, qui saeculum deserunt, possessiones abiciunt, creatori suo se ultroneos offerunt, alienae se ditioni summittunt et , ut mundo funditus mortui videantur, mortificationis et sanctitatis habitum induunt? Quod autem nunc etiam de feminis loquimur, nequaquam fieri extra lineam propositi operis arbitramur. Salvo enim eo, quod eadem lex erit viro et feminae, idcirco se etiam ad muliebrem sexum nostra se extendit oratio, quia vicium, quod male nasci iam in viris aspicimus, attamen pullulare etiam quandoque et in faeminas formidamus. Et sicut in his ortum invectionis sarculo studemus evellere, ita etiam in illis ne oriri valeat, praecurrimus nascendi aditum oppilare, ut velut male abortivum germen prius cogatur mori, quam valeat nasci, ante in semetipso marcescat, quam in germina erumpat. Libet nunc animum paulisper ad superiora reducere et ex his, quae praemissa sunt, postpositis patrum exemplis cum adversario meo propriis assertionibus disputare, ut, qui tam gravi tam multiplici canonum auctoritate confunditur, nostris etiam rationibus probabiliter superetur, quatenus argumentationum circulus sic undique labia dolosa constringat, ut a tam perversa doctrina necessario in perpetuum conticescat, ut et de nobis merito dicatur, quia non dedimus cornu peccatori et de illo iure cum psalmista cantetur: Quoniam obstructum est os loquentium iniqua. Age ergo quid est quod dicitur, quia nisi quis regulariter protractus et per annale spatium sit probatus, etiamsi conversus sit per aegritudinem, absolutam relabendi ad saeculum habeat libertatem? Numquid qui hoc de valentibus censuit, idem nihilominus de languentibus iudicavit? Sed quis vel insanae mentis homo non videat, quia quilibet languidus vel iam morti propinquus hanc observationem prorsus adimplere non valeat? Si igitur omnes simul homines sanctus Benedictus hac sententia comprehendit, patet profecto, quia aegris et omnino debilibus, qui ad perferendum non assurgunt, conversionis aditum obseravit. Sed quis ferat hoc de sancto viro suspicari aliquatenus posse, qui non solum ab hac et ab omni peste haereticae pravitatis alienus extitit, immo Spiritu sancto plenus tot signis attestantibus evidentissime claruit? Quis illum ferat per Novatianorum haeresim homines ad desperationem trahere, qui per sacrae doctrinae sinceritatem tot animas hominum videtur cotidie ad spem aeternae vitae reducere? Fateamur ergo necesse est huius praecepti normam incolumes tangere, ad aegrotos autem nullatenus pertinere. Sed numquid si absque corporali molestia quisquam ad monachicum ordinem sine probatione devenerit, huic nequaquam redire post tergum noster episcopus prohibebit? Dic, obsecro, legisti aliquando monasticae vitae propositum secundum esse baptismum? Sed quia hoc invenire in dictis patrum perspicuum est, negare licitum iam non est. Non ignoras etiam, quia decretali rursus antiquorum sanctione praecipitur, ut ad baptismi gratiam per productiora temporum intervalla tendatur. Ut enim aecclesiasticae institutionis ordinem breviter tangam, sicut septem sunt dona Spiritus sancti, ita etiam septem dona baptismi, a primo videlicet pabulo sacrati salis et ingressu aecclesiae usque ad confirmationem sancti Spiritus per chrisma, quae omnia, sicut frequentius agitur, expedit, ut per diuturna temporum spacia compleantur. Sed si quis postposita morosae intercapedinis observantia ad plenitudinem baptismi repente proruperit, hunc rogo baptismum invalidum iudicabis? Docebis hunc hominem debere, totum, quod acceptum est, parvipendere et , ut salvus fieri possit, adhuc ad purificationis mysterium properare? Loquere, responde: Censebis, ne hunc hominem baptismi lavacrum iure posse repetere, qui ad baptismum non indicto ordine praecipitanter ausus est prosilire? Cur taces? Nimirum tantopere loquendi avidus non sic obmutesceret, si haberet aliquid, quod rationabiliter responderet. Sed non ambigo, quin constanter affirmes et hunc baptismum adeo ratum esse et validum, ut quisquis ex illo renascitur, iam proculdubio sacrilegum sit et omnino nefarium, si ad eiusdem regenerationis sacramentum denuo revocetur. Consequitur ergo, ut, quod ex primo baptismate sentire compelleris, hoc etiam de secundo monachico scilicet instituto inevitabiliter fatearis. Et sicut prior semel susceptus nullatenus valet repeti, ita etiam secundus nulla potest iuris ratione contemni. Verumtamen dic, obsecro, quis sanctorum, quis antiquorum patrum sub hac quam insolenter asseris probatione conversus est? Numquid Antonius? Numquid Paulus? Numquid Hylarion? Numquid et ipse sanctus Benedictus, qui ista sicut tu falleris videtur praecipere, sub hac probationis observantia ad monachicum legitur ordinem pervenisse? Percurre, quaeso, cunctas veridicae antiquitatis hystorias et , cum non possis vel unum per tam longa temporum intervalla probatum ostendere, necesse est, ut confitearis te calcetenus superatum victoris insultationibus merito subiacere. Sane quo pacto cuncta exempla veterum, omnia gesta patrum arroganti supercilio praeteris et contemptis omnibus ad unius te sententiae centrum tam obstinatus astringis? Nam si illi proculdubio sancti sunt, necessario sunt etiam imitandi. Quod si imitandi non sunt, nec omnino sunt sancti. Cernis, o bone litigator, quorsum vergat haec tua docta sententia? Cogeris ergo necessario confiteri vel sanctos patres nostros omnino sanctos non esse, vel eos, qui noviter convertuntur, magnopere probationibus non egere. Erubescat ergo lingua frenetica et quae nescit esse facunda, discat esse vel muta. Nescit aliquid utiliter dicere, sciat saltim sine damno tacere. Serpit enim sermo iste perversus ut cancer, qui nisi ab uno membro chirurgio acutissimae reprehensionis abscinditur, nulli dubium, quin ad sana aecclesiae membra pestifere dilatetur. Sed ad haec respondebis fortassis et dices: Cur ergo probatio ista in commune praecipitur, si non etiam generaliter observetur? Et ego abs te quero: Dic mihi, qui praecipit, ut sub hac probatione quis ad conversionem veniat, ubi etiam censuit, ut aliter veniens a monachica institutione recedat? Et cum ostendere hoc minime poteris, competens est, ut credas, quia propter vagos homines et duplices animo dictum est magis cautela consilii, quam auctoritate praecepti. Quod facile dignoscitur, si vel initium sententiae ipsius, de qua agitur, attente legatur. Dicitur enim: Noviter quis veniens ad conversionem non facilis tribuatur ingressus, sed sicut ait apostolus, probate spiritum, si ex Deo est. In quibus verbis patenter agnoscitur, quia quisquis ad conversionem divino spiritu provocatus accesserit, tam morosae probationis interstitio penitus non egebit. Tolle siquidem duplicem spiritum, probationis continuo cessat experimentum. Pulset ille spiritus, qui dicit: Ego sto ad ostium et pulso. Si cognoscitur, huic certe nulla mora protrahitur, nulla probatio quaeritur, sed pulsanti protinus aperitur. Denique sicut ex apostolico exemplo colligitur, quod illic ponitur: Probate spiritum, si ex Deo est, probatio ista magis suscipienti est necessaria quam venienti, videlicet ut suscipiens internoscere valeat, quo impulsus spiritu suscipiendus accedat. Nec iam probatio expedit, ubi, qui probandus est, perspicaciter innotescit. Ibi quippe lucernam accendimus, ubi quod occultum est, non videmus, si autem, quod latebat, aspicitur, lucerna protinus extinguetur. Sic sic nimirum de cuius mente quo spiritu ducatur, ambigitur, valde necessarium est, ut probetur. Ubi autem conscientia manifesta claruerit, probationis exercitium inanescit. Et cum teste eiusdem libello regulae cuncta paene huiusmodi negotia in abbatis arbitrio et potestate sint constituta, cum quilibet eo modo ad conversionem venerit, sicut illi ab abbate praecipitur, quam impudenter, quam inconsulte, quam infrunite quis asserat, ut illa conversio irrita iudicetur? Certe eadem regula praecipit, ut abbatis mensa cum peregrinis et hospitibus semper sit. Sed quia modo propter reprimendam quorundam crapulam et luxuriosa convivia religiosi coenobiorum rectores minime faciunt, te iudice ab officio suo removendi erunt? Qui nimirum dum sancti doctoris intentionem vigilanter aspiciunt, sequi verborum superficiem parvipendunt. Et dum medullam vivificatoris spiritus ruminant, occidentis litterae paleas calcant. Sed sicut et hic propter saporem intellegentiae litterarum corticem postponi non prohibes, ita etiam de conversione monachi eadem necesse est consequenter affirmes. Sed quoniam ex quadratis argumentationum nostrarum lapidibus inexpugnabile munimen ereximus, consequens est, ut hoc in ipsius calce opusculi quadam syllogismi clave firmiter obseremus. Omnes namque, qui monachicae professionis habitum susceperunt, aut spontaneo iudicio sunt conversi, aut vi coacti, aut suasoria calliditate decepti. Qui autem sponte conversi sunt, vel sub probatione ad monasterium veniunt, vel postposita probationis difficultate prorumpunt. Sed iam superius posita multiplici canonum auctoritate firmatum est, ut quicumque aut sponte conversi sunt, aut coacti, aut etiam decepti, sive probati sint, sive non probati, excepto si uxoris consensum et promissionem non habuerunt, omnes perseverare in eo, quem acceperunt, monachico ordine omnimodis compellantur. Concludatur ergo necesse est, ut omnes, qui monachicae professionis habitum susceperunt, exceptis his, qui absque uxoria permissione et promissione conversi sunt, quocumque alio modo ad hoc propositum venerint, in eo, quem coeperunt, ordine compellendi sint omnibus modis permanere. Ecce ut opinor et catholicorum patrum testimoniis cinctus et perspicuae veritatis multimoda ratione vallatus, ita es ex omni parte constrictus, ut contra haec nil prorsus opponere, nullo pacto ad rediviva te possis ulterius certamina reparare. Quapropter da manus et confitere te ignorasse, quae dixeris, et tuum tibimet iudicium per omnia displicere immo adversus ea, quae incaute protuleras, omni studio retractationis accingere, ut eos, qui per te in errorem lapsi sunt, auctore Deo ad rectitudinis viam valeas revocare. Vertatur docta manus in proelio et pro illis stare prudenter studeat, quos oppugnare pertinaciter satagebat, ut de te ad laudem Dei cum Paulo merito possit dici: Nonne hic est, qui expugnabat in Hierusalem omnes, qui invocabant nomen istud? Parce quaeso labiis meis, quisquis es, venerabilis praesul, et si quid in te asperum blacteravi, si quid amarae commotionis effudi, non tipum arrogantiae credas, sed zelum iusticiae clementer indulgeas. Ego enim dummodo vel una erroris spina de nemore sanctae aecclesiae mea opera possit evelli, non refugio cuiuslibet in me prave sentientis invidiam provocari. Nec te pudeat errorem tuum iunioris fratris redargutione corrigere, dum non ignores apostolorum minimum ipsi apostolorum principi in faciem restitisse. Et si forte respondeas, quia Paulus licet minimus tamen coapostolus, ego autem non coepiscopus, audi saltim quid Deus hominibus dicat: Venite, inquit, et arguite me. Si ergo Deus, ut ab hominibus redarguatur, invitat, satis dignum est, ut homo correptus ab homine zelum fraternae charitatis aequanimiter ferat. 39 Sanctis in Christo fratribus Phanensis aecclesiae clericis, Petrus peccator monachus salutem. Diu est, dilectissime, quod in his partibus fama vulgavit, non parvae simultatis inter vos emersisse discordiam, ob id videlicet, quia nonnulli vestrum aggrederentur in canonica regulariter vivere, plerique autem non acquiescerent, volentes tantum apud se in suis proprietatibus habitare. Quod quidem non miramur, quia rarum non est, sed dolemus potius, quia inhonestum est. Satis enim videtur absurdum, ut clerici quis praetendat in ordine speciem, et saecularium teneat vivendo conversationem, et quem a laicorum turbis professionis conditio separat, turpe est, si vel domestica conversatio, vel peculii abhominanda proprietas laicum esse convincat. Quid enim illius poterit concupiscentiam satiare, cui non potest ipse Deus in possessione sufficere? Clericus quippe sicut iuxta sui ethimologiam vocabuli ipse sors Dei est, ita nihilominus et Deus omnipotens eius esse portio perhibetur. Unde et Hieremias ait: Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea expectabo eum. Et alibi Deus: Opus, inquit, manuum mearum tu es, haereditas mea Israel. Si igitur clericus Dei est portio et Deus portio eius, non levem creatori suo contumeliam videtur inferre, qui super hoc singulare talentum terrenam aestuat pecuniam cumulare. Nam et in libro Numeri de levitis Deus Moysi praecipit dicens: Tolles levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel. Ego sum Dominus, et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israel. Et iterum: Tolle levitas pro primogenitis filiorum Israel et pecora levitarum pro pecoribus eorum erunt que levitae mei. Ego sum Dominus, in praeceptis meis ambulent. Ac si manifestius dicat: sicut eos mihi in proprium ius specialiter vendico, sic mihi iugiter deservire absque omni terrenae conversationis subiectione decerno, nec eos velut servos iugo negotiorum saecularium patior ignobiliter subici, qui meis obsequiis dediti libertatis ingenuae sunt titulo decorati. Et notandum, quod non solum levitas, sed levitarum etiam pecora Dominus sua esse testatur; ut perspicue doceat, quod hii, qui ecclesiasticis mancipantur obsequiis, Deo debent non modo suae sedulitatis et laboris impendium, sed et proprietatem quoque earum, quas possident, facultatum, sciant que se simul et sua iuris esse non proprii sed divini. Hoc autem tempore clericis, quod de quibusdam loquor, parum videtur, si sua Deo vivendo carnaliter subtrahant, nisi etiam ab aecclesiasticae procurationis excubiis per angiportus et nundinarum stationes habitando secedant. Nimirum suavius iudicantes si cauponum tabernas olfaciant, quam si divini sacrarii cotidie limen terant magis que delectat eos textricum ginecaea conspicere, quam caelestis eloquii paginis incubare. Puer plane Samuhel post ablactationem nequaquam domum cum parentibus remeat, sed circa templi ministerium iugiter perseverat. Iohannes ut innocentis vitae munditiam teneat, ad squalentis heremi solitudinem tenera adhuc aetate festinat illic que gratiam propheticae praedicationis accaepit, quam in turbis popularibus degens promereri non potuit. Nunc autem econtra hii, qui divinis sunt cerimoniis mancipati, aecclesiae sacraria remota contemnunt, habitare vero inter forensis strepitus murmura concupiscunt. Sed audiamus, quid de metandis levitarum castris auctoritas divina praecipiat, sic que possumus iure perpendere, ubi potissimum clerici debeant habitare. Tribum, inquit, Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israel, sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa eius et quicquid ad cerimonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius, et erunt in ministerio, ac per girum tabernaculi metabuntur. Et paulo post cum praemisisset: Metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum, praesto subiunxit: Porro levitae per girum tabernaculi figant tentoria. Si igitur ex praecepto Domini levitae castra sua iuxta tabernaculum figunt, nec secedere a tabernaculo vel inter turbas habere hospitium permittuntur, cur nunc clerici iuxta divinae constitutionis edictum abhorreant apud aecclesiam degere, ut tanto liberius, quanto quietius, in sacri eloquii valeant meditatione vacare? Et saltim hoc praestent aecclesiae, quam evangelicae gratiae splendor illustrat, quod illi deferebant tabernaculo, quod sub ignorantiae tenebris enigmatum figurae velabant. Et certe valde praeposterum est, si illa nunc denegetur reverentia veritati, quae tunc adumbratae deferebatur imagini. Nam quod illud tabernaculum non ipsa veritas, sed potius fuerit veritatis exemplar, testatur Dominus dum praecipit Moysi: Vide, inquit, omnia facito secundum quod tibi monstratum est in monte. Quod ergo Moyses vidit in monte, veritas nostra fuit, quod Israhelitis tabernaculum fecit, imago fuit tantummodo veritatis. Ministri tunc tabernaculi comedebant manna proculdubio morituri, in aecclesia vero Christi sacramenta percipimus in aeternitate victuri. De qua videlicet aecclesia dicit Paulus: Quia est tabernaculum verum, quod fixit Deus et non homo. Porro autem templum Salomonis quam iuges, quam que sollicitas ministrorum habuisse legatur excubias, quia vos ignorare non credimus, scribere superfluum iudicamus. Quis enim illud praesertim libri Paralipomenon perspicue non advertat, quia constituit Salomon iuxta dispositionem patris sui David officia sacerdotum in ministeriis suis et levitas, in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam? Si igitur illi, qui ex mandato legis coniugalibus erant copulis obligati, tantae sedulitatis excubias suis sanctuariis exhibebant, quid nunc faciendum est clericis, qui videlicet castitatis munditia praediti a cunctis sunt carnalis commertii vinculis absoluti? Plane quo pacto quis valeat dici canonicus, nisi sit regularis? Quomodo monachus, nisi iuxta vim sui nominis sit etiam singularis? Volunt siquidem canonicum, hoc est regulare nomen habere, sed non regulariter vivere. Ambiunt communia aecclesiae bona dividere, aspernantur autem apud aecclesiam communiter habitare. Enimvero non est haec primitivae aecclesiae forma, satis exorbitat ab institutionis apostolicae disciplina, quibus nimirum erat cor unum et anima una et vendebant agros ponebant que pretia ad pedes apostolorum et dividebant singulis prout cuique opus erat. Nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. At contra filius prodigus dixit patri: Da mihi portionem, quae me contingit et sic dissipavit omnia bona sua cum meretricibus. Hic profecto electorum reproborum que lineae discernuntur, quia nimirum isti, quae sibi sunt propria, gaudent cum aliis habere communia. Illi autem sicut a charitatis glutino scindunt mentes, ita nihilominus communes a fratribus dividunt facultates. Ubi vero divisio rerum, ibi proculdubio non est unitas animorum. Charitas quippe communionem facit, avaricia divisionem. Unde et Lucas dicit: Ait quidam de turba ad Iesum, non de magnis scilicet, sed te turba erat, quia foetentis avaritiae squalore sordebat: Magister, inquit, dic fratri meo, ut dividat me cum haereditatem. Cum que respondisset: Homo, quis me constituit iudicem et divisorem inter vos?, protinus intulit his, qui adstabant: Videte et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his, quae possidet. Quibus profecto verbis patenter veritas indicat, quia nonnulli idcirco dividere communia gestiunt, quia cupiditatis et avaritiae facibus inardescunt. Annanias et Saphira non quia communia dividunt, sed quoniam retentum aliquid de propriis commune non faciunt, corporeae mortis sententia percelluntur. Iudas quia non fuit denariorum cum ceteris communione contentus, in traditionis voraginem corruens de communione cecidit apostolatus. Loth dimittens Abrahae dispertita possessione consortium duris servire compellitur vinculis barbarorum. Esau venandi studio per saltuum lustra discurrens primogenita perdidit. Iacob simpliciter in tabernaculis residens plenitudinem paternae benedictionis accepit. In monachico sane ordine, quos in claustris sub abbatis imperio regulariter manere conspicimus, consequenter utique monachos appellamus. Quos autem proprium possidere, indifferenter huc illuc que discurrere, solutos legibus iuxta propriae voluntatis arbitrium diffluere cernimus, non monachorum sed girovagorum potius vel Sarabaitarum dignos vocabulo iudicamus. Sunt itaque Sarabaite monachorum, sunt etiam clericorum. Dicit autem Dominus: Qui non est me cum, adversum me est, et qui non colligit me cum, spargit. Isti nempe, qui cum Deo in fraterna charitate non colligunt, dum marsupium mentium per discordiam scindunt, virtutum fruges, si quae sunt, quasi per foramen spargentes amittunt. Unde et Salomon de stulto viro dicit: Quia congregavit divitias et misit eas in sacculum pertusum. Porro non illi soli scismatici sunt dicendi, qui fidei unitatem dividunt, sed hii etiam, qui se per elationis vel avaritiae vitium a fraterna charitate divellunt. Nec enim maior est fides quam charitas. Nam cum Deus ipse sit charitas et qui manet in charitate, in Deo manet, non minus improbandus est, qui excidit a charitate, quam qui errat a fide. Si quis enim totam legem observaverit, offendat autem in uno, hoc est in charitate, factus est omnium reus, ac per hoc etiam perfidiae probatur obnoxius. Plane si iuxta Petri vocem diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, qui fraterni consortii caulas deserit, ultroneus se cruentae beluae morsibus tradit. Bucula namque in armento compascens lupi non timet incursum, cum vero solivaga praesumit silvarum lustra percurrere, ferarum compellitur ingluviem satiare. Turmatim anseres volitantes accipitrem parvipendunt, aliquando qui defuerit, rostro perfossus et unguibus non evadit. Apes in alveariis congregatae mellificant et quamdiu in unum coeunt, ex eorum laboribus dulces favi regibus apponuntur, at si dissiliunt ac relicto duce vagabundae provolitant, famis necesse est inopia contabescant. Hostium vallatus insidiis si cuneo, quo constipatur, abstiterit, hostibus se iaculis praeda factus exponit. Aecclesia nempe Christi, sicut prophetica testantur oracula, castra Dei sunt, in quae videlicet hostilis impetus non irrumpit, donec virtutum armis accincti in compage charitatis et in unitate spiritus Christi milites conglobantur. A quibus nimirum quisquis infaelicis Achar imitator, aureae regulae vel argenti cupiditate dividitur, veri Iosuae ac communi totius populi sententia lapidatur. Quapropter obsecro sanctitatem vestram, charissimi, expulso Pharisaeorum fermento nativitatis vestrae domos cum Abraham patriarcha relinquite, in uno vos coenaculo cum apostolis apud aecclesiam congregate. Propria quaeque cum Barnaba et Stephano veris scilicet abrenuntiatoribus in commune conferte, ut in fraterna vos unanimitate viventes Spiritus sanctus merito dignetur invisere. Vos enim estis sal terrae, sed sicut veritas dicit: Si sal evanuerit, in quo condietur? Exiguo quippe salis multa dulcescunt et parvo clericorum numero totius christianae plebis eruditur et instruitur multitudo. Sicut enim episcopi duodecim apostolorum noscuntur obtinere primatum, ita et sacerdotes aecclesiae septuaginta discipulorum ordinem repraesentant. Quod profecto mansio illa Israelitici populi in Helim figurate designat. Ibi nimirum duodecim profluebant apostolici fontes, qui divini verbi imbribus arentia hominum corda perfunderent. Ibi septuaginta virebant palmae, totidem videlicet discipuli, qui mundo diabolicae tirannidis servitute depresso victoriae Christi palmas inferrent. Illi siquidem fontes palmarum arbores irrigant, quia sacri pontifices verbis affluunt, unde caeteri sacerdotes aecclesiae in spe caelestium praemiorum sine cessatione virescunt. Qui nimirum decuplato septenario numero hoc significare videntur, ut per septiformis gratiae spiritum legis decalogus impleatur. Istos itaque septuaginta discipulos cum binos ante faciem suam Dominus mitteret et eos, qui alios docturi erant, ut et ipsi irreprehensibiliter viverent, admoneret, in ipso docendi principio tamquam permaxime necessarium ac principale praemisit, ut pecuniarum lucra contemnerent, avaritiae sordes abicerent, proprietatis peculium non haberent. Nolite, inquit, portare sacculum neque peram neque calciamenta. Per Marcum quoque prohibet, ut neque panem neque aes in zonis haberent, neque duabus tunicis induti sed sandaliis calciati virgam tantummodo gestantes incederent. Cur autem hoc factum est? Numquid propter illos tantum? Sed esto, ut propter illos sit factum, quare autem scriptum, nisi propter nos? Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Cur itaque haec in aecclesia legimus, nisi haec ipsa, quae leguntur, operibus impleamus? Praesertim hii, qui per succedentium vicissitudines temporum eorum funguunur officio, eorum proculdubio necesse est conversentur exemplo. Possidere igitur terrenum aliquid praedicatoribus suis prohibet Deus, ut qui constituti sunt in auditorum cordibus concupiscentiarum aestus extinguere, ipsi sibimet caveant ad aliorum perniciem ambitionis et avaritiae frena laxare. Huc accedit, quod saepe ex occasione itineris obviante forma muliebri libidinis flammam concipiat minister altaris. Nam dum a propriis, ad aecclesiam itus terit et reditus, repente malignus spiritus laqueos praeparat, faeminae viscarium tendit et vultum aspici lubricum, quem deceptus intueatur, opponit. Sed quisquis vel avaritiae flamma vel libidinis aestuat, qua fronte, qua conscientia divinis altaribus appropinquat? Hinc est enim, quod filii Aaron divino sunt igne consumpti, quia alienum ignem offerre Domino praesumpserunt. Scriptum quippe est: Arreptis que Nadab et Abiu filii Aaron turibulis suis posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, egressus que ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. Altaria quippe Domini non alienum sed ignem dumtaxat divini amoris accipiunt. De quo videlicet ipse dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? Quisquis igitur terrenae vel carnalis concupiscentiae flamma in turibulo sui pectoris aestuat, et sacris adsistere misteriis non formidat, illo proculdubio divinae ultionis interim igne consumitur, de quo scriptura testatur: Et nunc, inquit, ignis adversarios consumit. Enimvero nimis inpossibile est, fratres mei, ut is, qui rerum familiarium curis opprimitur, qui simul habitando et colloquendo turbis cotidie popularibus admiscetur, mundo corde sacris valeat interesse misteriis. In quibus videlicet terribilibus sacramentis caelum aperitur et virtutes angelicae simul cum hominibus diversantur. Quantae ergo munditiae debent esse clerici, quam nitidi, quam denique a cunctis negotiorum saecularium foetoribus alieni, qui videlicet velut contubernales et condomestici angelorum consortio perfruuntur et sacramentorum caelestium Deo cooperatores et dispensatores existunt. Neque hoc nos de solis sacerdotibus loquimur, sed de omnibus clericis, qui sacris altaribus in quolibet gradu ministerii sui iura dependunt. Nam etiamsi mundus sit, quis in se malorum nonnumquam societate polluitur. Quod utique si aliquibus non contingeret, nequaquam propheta conquerens gemuisset. Ve, inquit, mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, quoniam in medio populi polluta labia habentis ego habito. Qui nimirum idcirco se pollutum labiis asserebat, quia inter eos, qui polluti erant labiis, habitabat. Idipsum plane et Moyses in terra Madian pertulisse cognoscitur, si cur eum occidere voluerit Dominus, subtiliter indagetur. Scriptum quippe est: Cum que esset in itinere in diversorio Moyses, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum. Mirum valde, cur eum repente Dominus occidere voluisse describitur, quem assecretem sibi iam et simnisten familiariter fecerat, cui consilii sui ac voluntatis archana pandiderat et nunc in executione suae obedientiae dirigebat. Sed proculdubio datur intellegi, quia quantamlibet contagii maculam ex diuturna Madianitarum cohabitatione contraxerat atque idcirco terrore ac neglegentiae correctione purgandus erat, qui corrigendis aliis caelestium mandatorum baiulus accedebat. Quod scilicet uxor eius Sephora prudenter intellexit, de qua scriptura protinus addidit: Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui. Absurdum quippe fuerat, si videretur gentilis in filio, qui Israhelita erat in semetipso. Qui ergo alios ad rectitudinis viam debet instruere, valde cavendum est, ne ipse, quod absit, in aliquo videatur errare. Hinc est etiam, quod Israheliticus populus ad ulciscendum scelus Beniamin zelo rectitudinis inflammatur et tamen idem populus Beniamin gladiis ante prosternitur. Quem enim non moveat, quod Dominus bis interrogatus, bis ad ineundum contra Beniamin proelium dedit assensum et tamen in primo certamine viginti duo milia de Israhelitis, in secundo vero decem et octo milia ceciderunt? Quid igitur in his intellegendum est, quid sentiendum, nisi quia prius curandi sunt a tumore proprii vulneris, qui ferire morbos alienae gestiunt pravitatis, ut ipsi iam mundi per ultionem suimet veniant, qui aliorum percutere prava festinant? Sicut in evangelio dicitur: Qui sine peccato est vestrum, prius in illam lapidem mittat. Unde recte cum illi Dominum consulentes dicerent: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin, respondit: Iudas sit dux vester, quia enim Iudas confessio interpretatur, recte dux illius belli Iudas constituitur, ut nimirum prius per confessionem propria studeant errata corrigere, qui aliis volunt errorem confitentibus subvenire. Quapropter, charissimi, si vultis in populo Dei, quibus ad exemplum propositi estis, inter quos lucetis quasi luminaria in mundo, verbum vitae continentes, si vultis, inquam, inter eos animarum lucra conquirere, si errantes ad religionis libet rectitudinem provocare, in vobismetipsis prius, si qua sunt, obliqua dirigite et ad scholam Christi simul convenientes in communione vitae et unitate spiritus concorditer permanete. Non inter vos divisio sit domorum, non scissura mentium, non diversitas facultatum. Mementote semper, quia de sectis lapidibus altare reprobat Deus: Si enim levaveris, inquit, super eum cultrum tuum polluetur. Secti quippe lapides sunt, qui fraternae societatis consortium respuunt, qui vivere cum fratribus et conversari concorditer nolunt. Tales autem Christus in suo non recipit corpore, quia a membrorum suorum sectos iudicat unitate. De illis porro lapidibus altare est potius fabricandum, quibus Petrus dicit apostolus: Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis. Cui videlicet domui ille fundamentum est, praeter quod non potest aliud poni, ille summitas, qui factus est in caput anguli. Praeterea numquid ociose praecepit Dominus: Nolite, inquit, thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur? Quis, quaeso, huius mandati sententiam teneat, si hanc clericus non observat? Numquid coniugati, qui filios nutriunt, qui Deo decimas ex ipsius auctoritate persolvunt? Qui enim offert, ut Paulus ait, necesse est eum aliquid habere, quod offerat. Deinde quomodo poterit in choro quis psallentium constitutus cor fixum in oratione tenere, qui de loculis et capsidilibus, ne audax advolet manus, excogitat, de apothecis et horreis, ne furibus famulentur, addubitat, ne non serae minus fideles obsistant, atque de furum semper obrepentium irruptione formidat? Ego autem forsitan mentior, sed numquid veritas poterit mentiri, quae dicit: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Et forte tolerabilius censeretur, si in suis penetrabilibus officia divina peragerent, ac non longius laborantes ibi Deum quaererent, ubi peculia custodirent, ut cum illis diceretur: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum, non incongrue subderetur: ibi est etiam Deus tuus. Sed quoniam res haec non ridenda est sed dolenda, obsecro vos, dilectissimi mihi fratres et domini, nolite, quae suggerimus, parvipendere, sed in schola vos Christi sub disciplina sancti Spiritus congregate, quatinus ipse vobis cum nunc et usque ad consummationem saeculi, sicut est pollicitus, maneat, et ad Patris sui gloriam faelici postmodum vos remuneratione perducat. Quibusdam forte displiceam, quia dum alios intra regularis vitae limitem compescere gestio, ipse modum compendii epistolaris excedo. Sed optime compensatur, si arguitur imperitiae scriptor, dummodo proficiat sapienter auditor. 40 Versus de symoniacis. Incudem Symonis fabrilis et antra monetae Damnat pestiferas Deus evertendo cathedras. Nam postica latro per diverticula repit, Pervia gratuito pastor petit ostia gressu. Ast ubi mangonum scelerata negotia desunt, Nec grave corbona turget venale talentum, Non distractor obest, quia non commercia sordent. Nam quid nummati, nequeunt, ubi laedere nummi? Immo quid arboreis manus obsit squalida plantis? Sepe salutiferam medicus dedit aeger orizam, Mancipites pugilem, caeci genuere videntem, Clenica procerum peperit, male foeda venustum, Nec soboles noxis est addicenda paternis. Quisque sua premitur, socii nec labe tenetur. Domno Heinrico, venerabili Ravennaticae sedis antistiti, Petrus vivificae crucis Christi humillimus servus salutem in idipsum. Qui sacerdotium auctore Deo noviter suscaepisti, nullum tibi imprimis offerendum munus, quam quod de sacerdotibus factum est, congruentius credidi. De hiis itaque, qui gratis sunt a symoniacis consecrati, quanta iam per triennium in tribus Romanis conciliis fuerit disceptatio, quam que perplexa atque confusa dubietas et in hiis partibus cotidie ventiletur, sanctitatem vestram latuisse non arbitror, praesertim cum crescente fluctuationis ambiguo eotenus sit processum, ut nonnullos constet episcopos ab illis ordinatos clericos denuo consecrasse. Unde mihi plerique fratres quadam praesumptivae charitatis instantia familiariter exigunt et violenta, ut ita fatear, supplicatione compellunt, ut in tantae necessitatis articulo subvenire vel compendiosum quid scribendo non pigeat atque quid mihi super hac sententia videatur, exponam. Quod quidem diutius detrectavi, sperans me videlicet a beatissimo prius apostolicae sedis antistite licentiam accepturum. Hac siquidem transiturus in proximo ferebatur. Sic namque integrum decernebam aecclesiasticam quamlibet tractare materiam, si ab ipso aecclesiae principe tractandi mihi auctoritas aspiraret. Sed cum mihi recurreret in memoriam, quia iam venerabilis papa in postrema synodo omnes episcopos ex divina obtestatione rogaverit, quatinus Dei misericordiam in commune deposcerent, ut, quid super hoc scrupuloso negotio decernendum esset, nutantibus revelaret, eius me arbitratus sum obsecundare prorsus imperio, si vel orando vel scribendo tam difficilem nodum de aecclesia solvere superna alubescente gratia potuissem. Quapropter in illum fideliter sperans, qui aperit librum et solvit signacula eius, solvendae huius questionis iter aggredior et , quia copia dicendi non suppetit, delegatae mihi oboedientiae studio, ubi loqui nescio, nutibus saltim gestire tentabo. Constat plane mediatorem Dei et hominum Christum Iesum aecclesiam suam sic ordinasse ab ipso redemptionis humanae primordio, ut et per ministros verbi sui charismatum dona distingueret et tamen in semetipso omnium gratiarum plenitudinem principaliter retineret. Nam is, qui dicit apostolus: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, idem etiam confitetur, quia in pectore Iesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Si autem in pectore Iesu omnes thesauri sunt et nihil excipitur, quid ergo relinquitur, quod in vasis hominum fictilibus recondatur? Sed quod ille totum naturaliter possidet, hoc illi per gratiam participatione illius iuxta mensuras habent. De illis enim dicitur, quia hoc operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis, prout vult. At de unigenito filio dicit Iohannes baptista: Non, inquit, ad mensuram dat Deus spiritum, et iterum: De plenitudine eius omnes accepimus. Quia ergo ab illo uno fonte omnes iusti hauriunt, unde vivant, ad illum necesse est semper gratias agendo recurrant. Nec supernae gratiae dona ab alio se credant posse percipere, nisi ipso largiente a quo haec certum est emanare. Qui enim divini muneris non Deo sed homini se debitores existimant, tamquam a sui fontis irrigatione siccati necesse est, ut deficientes arescant. Nec in semetipsis praevalent fluere, dum ab originali plenitudine fontis obliviscuntur ubertatem suae vegetationis haurire. Unde non incongrue per Salomonem dicitur: Omnia, inquit, flumina intrant in mare et mare non redundat, ad locum, unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant. Hunc excursum atque recursum spiritualium fluminum mistice Lucas evangelista describit, cum ait, quia convocatis Iesus duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent et misit illos praedicare regnum Dei. Ecce egressus fluminum. Ac postmodum subdit: Et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt. Ecce reditum. Ad locum ergo, unde exeunt, flumina revertuntur, quia electi quique illi se debitores esse non ambigunt, a quo videlicet hauserant omne, quod spiritualiter fluunt. Unde et Paulus ait: Divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Nempe cum primum ponat spiritum, deinde subiungat Dominum, postremo Deum, ostendit sanctam trinitatem unum scilicet Deum omnium gratiarum esse indubitanter auctorem. Ipse enim sua dona distribuit, qui singulorum merita et operum diversitates occulta provisione discernit. Quapropter plena fide credendum est, quod sic ministris suis Christus aecclesiasticae consecrationis delegat officium, ut tamen apud se omnium ordinum contineat principaliter sacramentum sic que servis promovendi conservos ministerium praerogat, ut in neminem ipsum consecrandi ius virtutem que transfundat. Licet enim pontifices per iniunctae administrationis officium consecrare videantur, sed ille veraciter consecrat, qui Spiritum sanctum invisibiliter dat. Alius namque est, qui orat, alius qui exaudit, alter ille qui petit, alter qui petitionibus annuit. Quis est enim, qui se Petro et Iohanni audeat comparare? Et tamen de ipsis dicitur, quia missi Samariam imponentes manus his, qui baptizati fuerant, oraverunt pro ipsis et illi acceperunt Spiritum sanctum. Non ergo ex eorum largitate sed ministerio, ac perinde non illis donantibus sed orantibus Spiritus sanctus super credentes illapsus est. Unus est enim sacerdos magnus, unus pontifex summus, qui introivit semel non in quaelibet sancta sanctorum sed in ipsum caelum, ut appareat vultui Dei pro nobis. Ex quo videlicet tamquam quodam vertice omne sacerdotium per aecclesiae membra diffunditur, omne quod sacrum est, ineffabiliter propagatur. Unde cum discipulos ad baptizandum misit, non in eos sacramenti virtutem transtulit, sed oboedientiam indidit, et non auctores baptismi sed ministros effecit. Nam cum dicit: Ite in orbem universum, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, evidenter ostendit, quia non ipsi sed ille proculdubio baptismatis auctor erat, in cuius illi nomine baptizabant. Unde et Iohannes baptista dicit: Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est, qui baptizat. Et tamen evangelista Iohannes ait, quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius. Ecce Dominus non baptizabat et tamen de illo dicitur: Hic est, qui baptizat, quia, quisquis baptizandi exhibeat ministerium, ille tamen operatur virtutis intimae sacramentum. Si quis autem hic mihi fortassis obiciat, aliud esse baptismum humanae regenerationis, aliud consecrationem aecclesiasticae dignitatis, nos quicquid in hac parte de baptismo credimus, totum nihilominus et de consecratione sentimus. Nam cum baptismus totius aecclesiastici sacramenti origo sit atque primordium, sicut baptismus Dei est et non hominis, ita nimirum omnis aecclesiastica consecratio illi specialiter competit, a quo omnium benedictionum plenitudo profluxit. De quo videlicet dicit apostolus: Qui benedixit nos, inquit, omni benedictione spirituali in caelestibus. Neque enim vel ipse baptismus vel prorsus aliqua consecratio magnum aliquid duceretur, nisi intuitu Spiritus sancti, qui per exercitia illa tribuitur. Nam, ut dicitur, quid est aqua nisi aqua? Sed accedit verbum ad elementum et descendente spiritu fit sacramentum. Cum ergo in utroque sanctificationis genere hoc sit totum atque magnificum, quod sive ab his, qui baptizantur, sive ab his, qui consecrantur, Spiritus sanctus accipitur, sicut non humanae virtuti vel potestati sed auctori Deo baptismus ascribitur, ita nihilominus et quaelibet aecclesiastica consecratio ad illum per omnia necesse est referatur, operante siquidem in utrisque multiformi gratia Dei, ut et illi absolutionem obtineant peccatorum et isti provehantur ad spiritualium ordines dignitatum. Illi exuti veterem cum actibus erroris novum induant hominem, isti tamquam sacerdotes Dei induantur iusticia. Illi quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscant, isti ut perveniant in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Operatur in illis, ut fiant filii adoptionis, in istis autem, ut sint ministri et dispensatores misteriorum Dei. Illi namque per spiritum renascuntur, isti eodem disponente spiritu iam ut filios Dei generent, praeferuntur. Sincera igitur atque integra fides habet, quod sicut baptismus ita et nihilominus sacerdotalis consecratio nulla sordentium ministrorum labe polluitur, nullo alieni reatus crimine violatur. Sed quantumvis facinorosus, quantislibet sit criminibus involutus ille, qui consecrat, is, qui consecratur, nullo propter hoc sacri muneris detrimento percellitur nec aliqua caelestis gratiae diminutione fraudatur. Non enim ex merito sacerdotis sed ex officio, quo fungitur, consecrationis misterium in alterum propagatur, nec expedit in consecratore considerare, qualiter vixit, sed ministerium tantummodo attendendum est, quod accepit. Sicut enim multi sunt, qui baptizandi funguntur officio, et tamen unus est, qui baptizat, ita licet multi sint sacerdotes, unus tamen est, qui proprie ac specialiter consecrat. In illa nempe columba, quae super Dominum post baptisma descendit, ipse cum sacramento baptismatis et veri sacerdotii iura suscaepit, fuso videlicet super eum oleo exultationis, de quo psalmigraphus canit: Unxit te, inquit, Deus, Deus tuus, oleo laeticiae prae consortibus tuis. Probatur autem redemptor noster cum baptismo simul et sacerdotii suscaepisse misterium, quia baptizatus mox praedicare, discipulos eligere novis que coepit miraculis coruscare. Quod eatenus profecto fecisse non legitur, si diligenter evangelici textus series recensetur. Hinc est, quod sancta aecclesia ab ipso suo capite huius normam institutionis arripuit et fideliter servat, ut instar ipsius Domini infra tricennium ad sacerdotium quemlibet non admittat. Nisi enim certa fides haberet cum baptismo Dominum simul et sacerdotium suscaepisse, ut quid tantopere canonica prohiberet auctoritas ante illius aetatis tempus, quo ipse baptizatus est, quempiam ad sacerdotales infulas aspirare? Immo cur ad accipiendum sacerdotale fastigium dominicae aetatis adhiberetur exemplum, si minime crederetur tunc Dominus non sine sacerdotio suscaepisse baptismum? Sicut enim baptismum, ita et sacerdotium ex parte humanitatis pro nostra salute suscepit, cuius videlicet utriusque sacramenti in eo, quod Deus est, auctor et consecrator existit. De quo apostolus dicit: Ubi praecursor pro nobis introivit, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. Nam et ipsi sancti apostoli non reperiuntur alibi fuisse a Domino consecrati nisi in perceptione baptismi. Qui tamen non aquae baptismatis manifeste leguntur immersi, sed iniunctam potius executi sunt oboedientiam baptizandi, qua nimirum iussi sunt baptizare credentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Praeterea cum illis a Domino dictum sit: Iohannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies, constat eos tunc perfecti baptismatis atque omnigenae simul consecrationis accaepisse misterium, cum super eos Spiritus sanctus venit in diversitate linguarum. Cum ergo in ipso humanae redemptionis exordio utriusque sacramenti genus vel a Domino vel ab apostolis simul videatur acceptum, claret baptismum sic esse consecrationis aecclesiasticae fundamentum atque principium, ut, qui baptismi principatum tenere cognoscitur, ipse nihilominus consecrationis auctor absque ulla prorsus ambiguitate credatur. Quod cum ita sit, quid causae sit, ego non video, cum baptizatus etiam ab heretico non rebaptizetur, cur promotus a symoniaco, sicut dicitur, vel deponatur vel denuo consecretur. Si enim baptismus per homicidam vel adulterum vel etiam hereticum datus ratus habendus est, nimirum propter illud evangelicum: Super quem, inquit, videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat, nil omnino causae est, cur non et in consecrationibus ad eundem utriusque sacramenti redeamus auctorem, ut aeque dicamus: Hic est qui consecrat. Numquid enim columba illa super mediatorem Dei et hominum cum virtute baptizandi venit et cum consecrandi virtute non venit? Quid enim accipit, qui baptizatur, nisi Spiritum sanctum? Et rursum quid ille, qui consecratur, nisi Spiritum sanctum? Si ergo propterea quis a quocumque flagicioso baptizatus non rebaptizatur, quia Spiritum sanctum accaepisse creditur non per illius meritum sed per eius officium, et non ab illo sed a Christo, de quo videlicet solo specialiter dicitur: Hic est qui baptizat, cum et is, qui consecratur, non aliud nisi eundem Spiritum sanctum et ab ipso utique Christo suscipiat, quae inter baptizatum atque consecratum sit in hac parte diversitas, paenitus non videtur. Quorum igitur una est causa, eadem debet esse sententia, nisi forte alius esse censendus est spiritus, qui in consecrationibus datur, alius qui in baptismo tribuitur. Sed quis hoc sacrilega temeritate praesumat, cum manifeste clamet apostolus: unus Deus, una fides, unum baptisma. Et iterum: Si is, qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Christum accaepit, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non accepistis, recte pateremini. Huc accedit, quod, sicut canonica testatur auctoritas, idcirco prohibetur rebaptizatio fieri, ne sanctae trinitatis nomen, in quo baptizatum est, videatur annullari. Quodsi haec est causa, cur rebaptizari quisque non debeat, cui manifestius quam ordinato cuilibet a symoniaco congruit, qui non modo in sanctae trintatis nomine consecrat, sed et omnem prorsus ordinem catholicae consecrationis observat? Symoniacus namque licet perverso commertio efficiatur hereticus, est tamen fide catholicus eius que damnatio magis ex ambitione descendere, quam videatur ad perfidiam pertinere. Quamquam etsi iaculata in Symonem Petri sententia diligenter inspicitur, nec ipsa Symonis fides innocens invenitur: Pecunia, inquit, tua te cum sit in perditione, qui donum Dei existimasti pecunia possideri. Nam cum dicit: Existimasti donum Dei pecunia possideri, evidenter ostendit, talem tunc fuisse Symonis fidem, ut, si precium daret, non immerito ad facienda miracula Spiritum sanctum negotiatus acciperet. Moderni autem temporis symoniaci, quia miraculis se clarescere posse non sperant, non Spiritum sanctum, non eius dona desiderant, sed obtinendi principatus ambitione succensi ad culmen tantummodo dignitatis anhelant. Itaque quantum ad fidem integri sunt, quantum vero ad monetae fabrilia symoniacae damnationis laqueis innectuntur. Huius autem heresis duo leguntur auctores, alter sub prophetica, alter sub apostolica pestilenter emersisse doctrina, Giezi nimirum, qui magister esse vendentium, Symon quoque, qui auctor videtur emptorum. Horum igitur sectatores sicut non sunt in errore diversi, ita nec in damnatione discreti. Quibus tamen si catholica fiat ordinatio, sacrae dignitatis officium ad quod non merentes accedunt, perfecte suscipiunt. Eiusdem namque virtutis est Spiritus sanctus, cum eius gratia venditur, cuius est, et cum gratis datur. Nec propter perversitatis humanae commertium divina potentia propriae potestatis perdit effectum. Plane et salvator noster, cum venditus esset et pestilentissimi talenti summa proditoris iam crumena turgeret, inter ipsas persecutorum manus praecisam servo Malcho auriculam reddidit. Itaque quantae super eos virtutis esset, quorum manibus subiacebat, aperte monstravit. Quod autem flagitanti Herodi miracula non exhibuit, dispensationis fuit ratio, non defectio potestatis. Erat enim is, qui optabat indignus, nam ei, a quo sperabatur, non deerat potestatis effectus. Porro et in cruce suspensus postquam spiritum reddidit, dum terra movetur, dum sol obscuratur, veli insuper facta divisio, scissio lapidum, resurrectio mortuorum: cuncta haec liquido testantur, quod non inferioris potentiae fuerit inter supplicia positus, quam nunc videlicet in dextera paternae gloriae sublimatus. Eodem itaque modo etiam de Spiritu sancto credendum est, quia unius virtutis est, et cum venalitati quodammodo subiacere cernitur et cum gratuita manus impositione praebetur. Sicut igitur redemptor noster, dum venderetur, dum pateretur, a sua non potuit maiestate deficere, ita etiam Spiritus sanctus, licet amaritudo venalitatis obrepat, dispendium tamen pati propriae virtutis ignorat. Licet enim sacerdos quilibet videatur operari exterius, sed ipse Christus, qui verus sacerdos et summus est pontifex, accedentibus ad diversos exitus sua dona dispensat, quae nimirum aliis quidem ad salutem, aliis proveniunt ad damnationem. Id tamen quod datur, omnino bonum est, licet reus sit ille, qui accipit, neque enim bonus medicus venenum propinaret aegroto. Numquid enim bucella illa, quam Iudae Dominus porrexit, bona non fuit? Sed quod erat causa salutis, illi factum est materia damnationis, quia instrumentum pacis non pacatus accaepit. Cuncti etiam liquido novimus, quia misterium eucharistiae, quod de sacrosancto altari sive iusti sive peccatores accipimus, utique bonum est, nec bonus melius, nec malus accipit peius. Et tamen dicit apostolus, quia indignus iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Si ergo et illud corpus Domini est, quod indignus accipit, perspicuum est, quia res bona malo vertitur in perniciem, quae bono utique provisa est ad salutem. Nec tamen res mala est dicenda, quia nocet, nec ideo esse sacramentum desiit, quia execrandus accaepit. Sed potius asserendum est, quia indigno eadem res facta est occasio mortis, quae bonis procurata est ad remedium salutis. Indubitanter igitur credendum est, quod, si consecratio cuiuslibet aecclesiastici ordinis intra catholicam fiat aecclesiam, in unitate videlicet orthodoxae fidei, ut in utroque nimirum recta sit fides, quicquid bono per bonum traditur, hoc etiam malo per malum efficaciter exhibetur, quia sacramentum hoc non ministrantis vel ministraturi pendet ex merito, sed ex ordine aecclesiasticae institutuionis et invocatione divini nominis. Et quoniam, sicut unus est, qui baptizat, ita proculdubio unus idem que qui consecrat, hoc ex larga Christi benignitate tribuitur, quod is qui accipit, non meretur. Qui enim oriri facit solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, quid mirum, si imbrem gratiae suae et in arenosum litus effundat? Quid novum, si etiam ipsos caecorum oculos splendoris sui radiis feriat, ut et ipsi merito cantare possint, quod infelix ille Balaam: Dixit homo, inquit, cuius obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos. Ecce, unde hic avariciae filius tanta potuit magnalia cernere et redemptionem mundi longissime post futuram tam expresse, tam lucide nuntiare, si Spiritus sancti praesentiam non haberet? Sicut enim egregius doctor ait: Quis novit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, ita et quae Dei sunt, nemo novit nisi spiritus Dei, presertim cum et eadem scriptura dicat, quia irruente in se spiritu Dei assumpta parabola ait, videlicet quod modo praemisimus. Dicimus, quod per symoniacum donum Spiritus sancti non datur? Numquid non in Balaam isto simoniaca heresis iam tunc viguisse cognoscitur? Numquid non sancti Spiritus gratiam vendere conabatur, cum ad promissionem precii ariolatus sui depromebat oraculum? Sic enim scriptura testatur, quia seniores Moab rogabant eum, habentes precium divinationis in manibus. Et rursus per alios nuntios misit ad eum: Inquit Balach, filius Sephor, dicens: Ne cuncteris venire ad me; paratum habeo honorare te et quicquid volueris, dabo tibi. Amore quidem pecuniae succensus aestuabat et tamen per eum Spiritus sanctus profunda misteria loquebatur. Balaam denique et Balach uterque Deo manifeste contrarius uterque Dei populo extitisse probatur infestus, donum que divinae gratiae quod alter emere, alter venditare nihilominus gestiebat. Attamen propheticae revelationis archanum et iste extra meritum protulit et ille utique indignus audivit atque, ut magis largitatem divini muneris admiremur, maledicere nitebatur Balaam et tamen invitus e contrario benedicebat: Ad benedicendum, inquit, adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. Chamus quippe divinae virtutis ori eius erat innexus, nec poterat aliorsum impetum linguae dirigere, nisi quo Spiritus sanctus praesidens intorsisset. Cum voluntate siquidem lingua pugnabat et turbulentam salsuginem, quam mens praedamnata concaeperat, per oris alveum effluere non valebat. Unde quoniam sicut petebatur, iaculari in populum Dei maledicta non potuit, ad deceptionis se argumenta convertit ac Madianitidum coram eis offendiculum posuit. Si ergo ille, qui etiam maledicere concupivit, nequaquam tamen, ut maledicere posset, obtinuit, quid nisi hoc ipsum sentiri de symoniacis valeat, ubi certe mens cum linguae benedictione concordat? Sed qui propheticae dignitatis officio inreverenter abusus est, quo tandem collatae gratiae praerogativam fine conclusit? Nam post digestam Israhelitici populi scriptura victoriam mox intulit dicens: Balaam quoque, filium Beor, interfecerunt gladio. Sic nimirum sive symoniaci seu quilibet criminosi suscipiendis se aecclesiasticis ministeriis applicent, et donum quidem supernae gratiae ex benignitate largitoris accipiunt, et dignum tamen proprii excessus stipendium non evadunt. Hoc enim illis vertitur in perniciem, quod dignis provisum est ad salutem. Atque inde illi in aeternae mortis periculum corruunt, unde alii ad capescenda vitae praemia vigetius convalescunt. Certe qui illam sacrae scripturae paginam, quae de praefato Balaam loquitur, oculo vigilante percurrit, nullatenus dubitat hunc infelicem virum, ut re vera per omnia symoniacum—excepto quod Symon necdum fuerat, ex quo detestabile illud mutuaretur agnomen—et prophetiae suae gratiam venalem habuisse, et tamen per hunc manifestissime Spiritum sanctum fuisse locutum. Atque quod non minus stupendum est, cum iam cor eius concupiscentiae ignibus ureretur, Deus sibi nihilominus per diem atque per noctem locutus quasi familiariter invenitur. Et ne fortassis idcirco Spiritum sanctum minus habuisse credatur, quia per Moysen appellatur ariolus, vigilanter eiusdem historiae verba percurre et eodem Moyse perspicue testante reperies, quia cum vidisset Israhel in tentoriis commorantem, protinus in illum Dei spiritus irruit et ut revera prophetam in vaticinii mox oraculum excitavit. Et ariolus ergo appellatur et propheta est, quia, quem ad propheticam dignitatem gratia superna provexerat, obscaeno ariolatus nomine propria pravitas deturpabat. Ubi considerandum est, quam profundum Dei sit atque subtile iudicium, immo quam terribilis sit Deus in consiliis super filios hominum, cum videlicet miserabilis ille vir neque propter reatus sui nequiciam gratiam, quam semel acquisierat, perdidit, et tamen propter ipsam gratiam, quam usurpabat, indignus divinae ultionis sententiam declinare non potuit. Quid ergo mirum, si omnipotens Deus, qui semper est, quod est et mutari non novit, nihilominus adhuc antiqua examinis sui iura custodiat et eandem assuetae discretionis regulam teneat, ut, quod in Balaam fecit, hodieque in suis similibus non dissimiliter operetur, quatinus et pro largitate clementiae dona sua indignis exhibeat et pro censura iusticiae dignae eos ultionis animadversione percellat? Illud quoque obscurum non est, quod, cum Saul direxisset lictores ad rapiendum David atque illi iuxta fidem hystoriae vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos, factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt. Cum que Saul secundo et tertio alios atque alios mitteret et illos nihilominus propheticus spiritus invasisset, tandem, ut scriptura testatur, iratus ipse Saul abiit in Ramatha. Sed antequam pervenisset, factus est etiam super eum spiritus Dei et prophetavit tota die nudus cum caeteris coram Samuhel. Quid ergo mirum, si perversi homines dona Dei, quibus indigni sunt, ad cumulum suae damnationis accipiant, cum et Sauli isti, quem Deus abiecerat, quem iam daemon agitare sepissime consueverat, non modo spiritum Dei ad horam suscipere, sed etiam cum suis officiis concessum sit diutius prophetare? Iracundiae nempe felle commotus et livoris simul et hodii erat ardore succensus atque, ut non diutius immorer, Deo vacuus malo spiritui fuerat irrevocabiliter mancipatus. Tamen cum ad locum chori vaticinantis accessit, repente super eum divinus spiritus irruit et velut appositam materiam ignis insiliens occupavit. Non ergo incredibile videri debet, si in sancta aecclesia, quae proculdubio thronus Dei, sacrarium est Spiritus sancti omnium que caelestium charismatum receptaculum, illud gratiae sacramentum et indignus accipiat, cui per intentionem vel vitae meritum non concordat, nimirum quod non dantis hominis vel accipientis est meritum, sed summi largitoris est beneficium. Non enim legitur, quia spiritus, ubi dignum est, spirat, sed potius dictum est: Ubi vult, spirat, ut profecto spiritualis gratia, quae ex aecclesiastica institutione tribuitur, divinae potius voluntati quam humanis meritis ascribatur. Enimvero Spiritus sanctus non pro meritis semper venit, sed pro meritis in quolibet, ad salutem videlicet, semper manet. Hinc est illud, quod veritas dicit: Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui enim in dilectorem suum postquam venturum se esse promisit, mansionem quoque facturum protinus addidit, patet profecto, quia in aliis habitat Deus, in aliis hospitatur. Huic etiam illud simile est, quod ait: Super quem, inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos. Ac si patenter dicat: Et super alios quidem veniet, sed super hunc, videlicet quia dignus est, requiescet. Nam sicut et ante nos dictum est, Spiritus sanctus sicut conciliatus et placatus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et adversus immitibus ac superbis inquietudinem exagitat. Quam scilicet inquietudinem scyniphes illae brevissimae significabant, sub quibus magi Faraonis defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum, qui erat in Moyse. Apte nimirum tertio loco, ubi scyniphum plaga ponitur, Spiritus sanctus, qui tertia est in sancta trinitate persona, inquietis hominibus fuisse contrarius perhibetur. Hanc inquietudinem expertus est Hieu, qui divino zelo ductus ad ulciscendos quidem Dei inimicos et praecipue cultores Baal vehementer incanduit, ipse tamen eos, quos Hieroboam coluerat, deos aureos non reliquit. Tria profecto praecipua sacramenta in sancta frequentantur aecclesia, baptismum videlicet, corporis quoque et sanguinis dominici salutare misterium et ordinatio clericorum. Et de baptismo quidem beatus Augustinus in expositione Iohannis evangelistae, de eucharistia vero dominici corporis in libro suo Pascasius ita concorditer disputant, ut neque per bonos sacerdotes meliora illa misteria neque per malos fieri peiora testentur. Nimirum sive per fures sive per adulteros sive etiam per homicidas haec sacramenta fiant, nil prorsus ab his, quae sancti dedicant sacerdotes, misteriis differant. Quod, qui praedictis libris operam dedit, enucleatius absolutum esse non ambigit. Super ordinationibus autem clericorum frequens idcirco disputatio non processit, quia duobus illis sacramentis evidenter expositis haesitandi de tertio locum dubietas non invenit. Nunc autem modum excedens curiositas hominum novam mundo ingerit quaestionem et perspicuae luci plus intendendo minus que videndo conatur inferre caliginem. Quomodo, inquiunt, gratia sancti Spiritus vel per malos datur vel a malis accipitur? Non attendentes, quia gratia sancti Spiritus ipse ordo aecclesiasticae dignitatis accipitur, quem videlicet sive indignus praebeat, sive indignus accipiat, Spiritus sanctus, qui aecclesiae suae iura disponit, ratum esse decernit. Ut enim beatus ait Hieronimus: Episcopus, presbiter et diaconus non sunt meritorum nomina, sed officiorum. Tamquam si vel tribunus ipse degener sit vel degenerem quempiam ad militie ordinem provehat, ad conservandum tamen militiae suae ordinem imperator omne, quod factum est, firmum esse constituat, nec enim tribunicii iuris statuta convellit, qui ipsum tribunum necdum a proprii ordinis dignitate deiecit. Sed dicitur e diverso: Ecce evangelium clamat: Qui non intrat per ostium, sed ingreditur aliunde, ille fur est et latro. Esto, ut ille, qui aliunde clandestinus irrepsit, furti et latrocinii constanter arguatur, me tamen, quia per ostium intromisit, sui proculdubio criminis participem non effecit. Ille itaque perpetrati sceleris supplicium luat, dummodo me alieni reatus praeiudicium non involvat, nec alterius me exhibeat culpa damnabilem, quem propriae innocentiae puritas reddit immunem. Porro de eo, quod dicitur, quoniam gratiam sancti Spiritus indignus homo accipere nequeat, constat proculdubio, quia corpus Domini, quod in sacris altaribus per sancti sacerdotis dedicatur officium, concepta sancti Spiritus virtute vivificatur et sanctificatur, ut nos vivificare valeat et sanctificare. Sicut in ipsis venerandis missarum secretis dicitur: Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis. Neque enim aliter vivificari posse creditur, nisi per Spiritum sanctum, cum testante veritate spiritus sit, qui vivificat. Quaero ergo, cum sanctus sacerdos caeleste illud munus, quod virtute sancti Spiritus vivificatum est et sanctificatum atque, ut confidenter loquar, eiusdem divini spiritus gratia veraciter plenum, scelerato forte cuilibet porrigit, numquid propterea Spiritus sanctus corpus dominicum deserit et tamquam squalore sordidi vasis nauseatus abscedit? Sed si ita est, quomodo verum est, quod per apostolum dicitur, quia indigne percipiens iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini? Si enim abscedente spiritu non illud iam corpus Domini sed simpliciter communis est panis, non incidit in iudicium, qui nullum accipit sacramentum. Quodsi absurdum videtur et impium propter indigne suscipientes sanctum Spiritum a Christi corpore separare, non durum videatur malos etiam homines ad dignos meritorum exitus Spiritum sanctum posse suscipere. Hinc est, quod beatus Augustinus in expositione epistolae sancti Iohannis apostoli sic loquitur dicens: Habere baptismum et malus potest, habere prophetiam et malus potest. Invenimus Saul regem habuisse prophetiam, qui persequebatur sanctum David, impletus est spiritu prophetiae et prophetare coepit. Accipere sacramentum corporis et sanguinis Domini et malus potest. Nam de talibus dictum est: 'Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit'. Habere nomen Christi et malus potest, id est Christianus vocari et malus potest. De quibus dictum est: 'Polluebant nomen Dei sui'. Ergo habere sacramenta omnia et malus potest, habere autem caritatem et malus esse non potest. Si ergo iuxta tanti doctoris sententiam omnia sacramenta malus habet, quomodo ridenda fatuitas hominum impudenter blacterat, quia symoniacus sacramenta non habet? Audiamus, quid idem praeclarus doctor ex eadem re alibi dicat, ut nimirum, quam sententiam in hac, quam ventilamus, questione tenuerit, tanto liquidius quanto frequentius innotescat. Nam cum de benedictione Ysaac in filium loqueretur, adiecit: Iusti, inquit, hominis, quantum ad conscientiam pertinet, voluntas bona est, quantum autem ad praescientiam, inmunis est ab adversis; Deus enim solus est, qui de futuris iudicat. Ac per hoc Ysaac iustus, quantum ad praesentem humanitatem dignum est, maiorem filium suum benedicendum magis putabat. Sed Deus, qui occultorum cognitor est, minorem benedictionem mereri ostendit, ut in benedictione non hominis ostenderet esse beneficium, sed Dei, quia officii dignitas est, non hominis meritum, quam Dei sequitur benedictio. Denique dictum est a Deo in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes: 'Vos ponite nomen meum super filios Israhel, ego Dominus benedicam eis', ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotis obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem dignitas sit ordinis sacerdotalis, hinc advertamus. Dictum est autem de nequissimo Caypha interfectore salvatoris inter caetera: 'Hoc autem a semetipso non dixit, sed, cum esset princeps sacerdotum anni illius, prophetavit'. Per quod ostenditur, spiritum gratiarum non personam sequi aut dignitatem, sed ordinationem traditionis, ut, quamvis aliquis boni meriti sit, non possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis. Haec itaque beati viri verba tam plana sunt tam que perspicua, ut, quisquis haec, postquam semel attenderit, pertinaci tamen animo parat adhuc obstinate contendere, non iam Petrum, qui nihil est, sed magnum potius Augustinum convincitur impugnare. Quid enim apertius eo, quod dicitur, quia in benedictione sacerdotis non hominis est beneficium, sed Dei, et officii dignitas est, quam Dei sequitur benedictio, non hominis meritum, postremo spiritum gratiarum non personam sequi aut dignitatem, sed ordinationem traditionis? Et revera quid mea interest, cuius meriti meus sit ordinator, dummodo, quod ille forte mercatus est, mihi gratis impertiat et quo ipse clandestinus irrepsit, ostiatim me civem exul, exter domesticum, heredem mercennarius introducat? Neque enim a quo, sed ad quod provehor, magnipendo. Constat igitur, quia, sicut duo illa, quae superius dicta sunt, baptismus videlicet et salutaris eucharistiae sacramentum, neque meliora per bonos neque deteriora per malos fiunt, ita nihilominus et ordinatio clericorum. Numquid denique et Cayphas ille dignus fuerat, per quem Spiritus sanctus vivificae mortis Christi misterium loqueretur? Nam cum dixisset: Expedit, ut unus moriatur homo pro populo, ne tota gens pereat, protinus evangelista subiuncxit: Hoc autem a semetipso non dixit, sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Propheticum plane spiritum ad momentum accaepit, non ut ipse, quod vaticinabatur, agnosceret, sed ad hoc potius, ut conspiratores suos ad accelerandam mortem dominicam avidius incitaret. Nobis nempe, non sibi vidit et occultum sapientiae thesaurum, quem ipse ignorabat, aperuit. Nam et a symoniacis Cayphas iste non prorsus extraneus reperitur, si vigilanter veteris hystoriae series recensetur. Nimirum sicut Eusebius Cesariensis in aecclesiastica narrat hystoria, ut eadem hic quoque verba ponantur: Legalibus praeceptis iam per illud tempus vi et ambitione cessantibus, nulli quippe pontificatus honor vitae vel generis merito reddebatur, ita ut anni iam successionibus mutarentur. Deinde Iosepho in testimonium deducto per unius quadriennii spacium quattuor pontifices annali quemque sacerdotio perfunctos sibi invicem successisse testatur. Valerius, inquit, Gratus, Anna sacerdotio deturbato Ismahelem pontificem designavit, filium Baffi, sed et hunc non multo post abiciens Eleazarum, Annaniae pontificis filium, pontificatui subrogavit. Post annum vero etiam hunc arcet officio et Simoni cuidam, Canifi filio, pontificatus tradidit ministerium, quo non amplius et ipse, quam unius anni spacio perfunctus, Iosephum, cui et Cayphas nomen fuit, accaepit successorem. Ecce Cayphas neque gratis neque legaliter intellegitur sacerdotium suscaepisse, nimirum qui deturbatis aliis et violenter eiectis ipse in locum alienae dignitatis obrepsit et tamen prophetiae spiritum indignus accaepit. Unde et beatus Hieronimus in commentario evangelistae Mathei: Moyses, inquit, Deo iubente praeceperat, ut pontifices patribus succederent et generis series texeretur in sacerdotibus. Refert Iosephus istum Chaiphan unius tantum anni pontificatum ab Herode precio redemisse. Nam, ut ita loquar, in manu caeci lumen est positum, non quod ille conspiceret, sed quod aliis ministraret. Non enim ex merito ille propheticum spiritum, sed ex ministerio, quo fungebatur, accaepit. Regnum namque et sacerdotium a Deo cognoscitur institutum et ideo, licet amministratoris persona prorsus inveniatur indigna, officium tamen, quod utique bonum est, competens aliquando gratia comitatur. Hinc est enim, quod Nabuchodonosor, postquam tres pueros in caminum misit incendii, quamvis alii plures adessent, solus tamen quartum, cuius species erat similis Filio Dei, conspicere potuit. Nam Spiritus sanctus oculos mentis eius aperuisse credendus est, ut quod alios latebat, solus aspiceret et quod aspexit, ultro etiam agnovisset. Hinc Pharao somnium vidit, per quod venturae sterilitati, ne famis impatiens Aegyptus profligaretur, occurrit. Hinc Abimelech divinae allocutionis oraculum meruit et , ut Saran viro redderet, ne repente moreretur, audivit. Reges enim et sacerdotes, licet nonnulli eorum reprobi sint, per notabilis vitae meritum dii tamen et christi dici reperiuntur propter accepti ministerii sacramentum. Hinc est, quod servus Hebraeus diis applicari ex lege praecipitur, hoc est sacerdotibus praesentari. Hinc alibi dicitur: Ne detrahas diis, id est, ne sacerdotibus deroges. Hinc Saul, cum iam divina sententia regalis solii fuisset arce deiectus, nihilominus adhuc christus Domini usque ad obitum dicebatur. In lege quoque praecipitur, ut omne primogenitum masculini sexus sanctum Domino vocaretur. Sed si meritum cuiusque diligenter attenditur, numquid primogenitus Esau sanctus iure vocabitur? De quo nimirum divina voce dicitur: Esau odio habui. Numquid Amnon sanctus erit, qui, dum in sororis concubitum impudenter exarsit, fratris Absalon gladium, ultorem videlicet incestuosi criminis, proprio sanguine madefecit? Numquid Manasses, numquid Ochozias recte sancti dici possunt, quorum alter scriptura teste omnem caeli militiam coluit, alter, dum Beelzebub, deum Accaron, de vitae diuturnitate consuluit, miserando exitu vitam in perfidiae suae desperatione conclusit? Aliud namque est ex vitae meritis sanctum esse, aliud ex ministerio conditionis dici. Et sanctitatis quidem meritum in alium non transfertur, ordo autem ministerii in plures, prout aecclesiastica postulat institutio, propagatur. Ubi nimirum non discernendum, quis consecrationis officium habeat, sed quid habeat. Aliud namque est gratiae sacramentum, aliud ipsa est gratia. Sacramentum siquidem gratiae dat omnipotens Deus etiam per malos, ipsam autem gratiam nonnisi per semetipsum. Sepe namque Deus, ut dictum est, et illis spiritum suum ex largitate suae clementiae praerogat, quos tamen per meritum pravae conversationis ignorat. Annon et illi spiritum Dei indubitanter habuerant, qui venientes ante tribunal iudicis clamant: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et caetera, quae secuntur? Quibus videlicet ilico respondetur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos. Qui nimirum, dum se et prophetiae spiritum habuisse testantur et tamen repulsionis sententiam subeunt, patenter ostenditur, quia in quibusdam neque propter pravitatem vitae Spiritus sanctus excluditur, neque propter Spiritum sanctum, quo irreverenter abusi sunt, vita damnabilis excusatur. Sicut enim testante Domino: Nescis, unde spiritus veniat, vel quo vadat, sic etiam scire non potes, cur aliquando et in reprobos homines veniat atque per eos suae voluntatis indicium promat. Nam cum apostolus dicat, quia spiritualis homo iudicat omnia et a nemine iudicatur, quis iudicet ipsum Spiritum sanctum, si et in pravos non abhorreat archana quadam, quam ipse novit, discretione descendere, qui etiam coessentialem et coaeternum sibi Dei Filium noluit ex impiorum manibus liberare? Unde per Salomonem dicitur: Benignus est enim spiritus sapientiae et non liberavit maledictum a labiis suis. Benignus namque Spiritus sanctus congrue dicitur, quia mala merentibus bona retribuit et dignis supplicio gratiae suae munus impertit. Quis autem hoc loco maledicti nomine nisi redemptor noster debet intellegi, qui, ut nos a maledictionis vinculo solveret, ipse non respuit maledictionibus subiacere? Unde et Paulus dicit: Christus, inquit, nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: 'Maledictus omnis, qui pendet in ligno', ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Benignus ergo Spiritus sanctus non liberavit maledictum a labiis suis, quia cuncta dominicae passionis mortis que supplicia, quae de Christo per ora prophetarum ante praedixerat, congruo tempore per exhibitionem operum efficaciter adimplevit. Tunc enim quodammodo a suis eum labiis liberaret, si , quod de illo propheticis enuntiarat oraculis, per rerum ordinem non implesset. Ubi notandum, quam profunde, quam mistice simul congruat doctoris utriusque sententia. Quod enim unus dixit, quia spiritus non liberavit maledictum a labiis suis, hoc est, quod alter asseruit, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Atque, ut ostendat vir sapiens, de quo maledicto loqueretur, praemissa sententia protinus addidit: Quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator est verus et linguae illius auditor. Quia enim Patris et Filii inseparabilis et coessentialis est unitas, renum Filii testis et cordis eius scrutator iure Pater asseritur, cuius nimirum virtus et sapientia ipse filius nulla ab eo creditur inaequalitate diversus, nulla probatur abiunctione semotus. Linguae etiam illius auditor est, sicut ipse testatur: Pater, inquit, gratias ago tibi, quoniam audisti me; ego autem sciebam, quia semper me audis. Idcirco igitur spiritus non liberavit maledictum a labiis suis, quia Deus testis atque scrutator est cordis illius et linguae auditor, ac si patenter diceret: Ideo Dei Filius passionis supplicia pertulit, quia ipse Filius, cui cum Patre et eodem Spiritu sancto una voluntas, una est providentia, id fieri pro humani generis salute decrevit. De quo nimirum apostolus: Qui dilexit me, inquit, et tradidit semetipsum pro me. Ut ergo ad proposita redeamus, quid mirum, si Spiritus sanctus aliquando in reprobos veniat, cum et Filius eiusdem cum eo naturae atque potentiae impiorum se manibus tradidit et non solum se eorum verberibus affici, sed et inferri sibi mortis atrociam non contempsit? Si enim visibilis solis huius radius nullas caligosae cuiuslibet scrobis tenebras patitur, nullis cloacarum sordibus inquinatur, quid mirum, si summus et incircumscriptus spiritus tenebrosa vel sordida quorundam pectora suo splendore perstringat, ipse tamen nihilominus in sua mundicia et puritate permaneat? Cuiuscumque ergo criminis reus extiterit ille, qui consecrat, nimirum sive superbus, sive luxuriosus, sive homicida, sive etiam symoniacus, ipse quidem pollutus est et loetali proculdubio lepra perfusus, sed donum Dei, quod per illum transit, nullius tabe polluitur, nullius contagione foedatur. Purum namque est, quod per illum fluit, mundum et liquidum ad terram fertilem transit. Sancta namque aecclesia hortus deliciarum et spiritualis est paradysus, charismatum videlicet supernorum fluentis irriguus. Ponamus ergo, ut mali sacerdotes quodammodo lapidei sint canales. In lapideis autem canalibus aqua nil germinat, donec per eos decurrens in foecundas se areolas fundat. Licet enim plures reprobos sacerdotes seriatim temporum vices attulerint, videlicet ut et consecrantes et consecrati aeque reperiantur indigni, fons tamen ille vivus non restringitur, quominus usque ad finem seculi per nemus aecclesiae profluat, unde non solus ille sacerdotalis ordo, sed et omnes in Christo renati salutis suae poculum hauriant. Per sacerdotes siquidem baptismus et chrisma tribuitur et omne aecclesiastici sacramenti ministerium exhibetur. Si ergo sacerdotum pravitas divina posset dona reprimere, illis certe praevaricantibus necesse erat totum genus humanum a divinis beneficiis resilire. Quodsi illis stantibus homines munera superna susciperent, labentibus autem nullatenus impetrarent, necessario iam non Deo sed sacerdotibus utique causam atque omnem vim propriae salutis adscriberent. Sed absit, ut mihi obesse valeat minister malus, ubi proculdubio bonus est dominus, aut malitiosus praeco, ubi est benivolus iudex. Non enim exhorret columba, non nauseat sordentium quorumlibet ministerium, dum ille, in quem tota descendit, solus consecrationis teneat principatum. Per hoc enim unitas aecclesiae stat, quia Christus apud se consecrandi virtutem tenuit et in neminem ministrorum consecrationum iura transfudit. Nam si consecratio ex sacerdotis merito vel virtute procederet, ad Christum profecto nullatenus pertineret. Sed quamvis pontifex manus imponat et benedictionis verba per iniunctum sibi ministerium proferat, Christus est certe, qui consecrat et archana maiestatis suae virtute sanctificat. Hinc est quod ad Moysen divina voce praecipitur: Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis: 'Benedicat tibi Dominus et custodiat te; ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui; convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem'. Mox que subiungitur: Invocabunt, inquit, nomen meum super filios Israel et ego benedicam eis. Sacerdotum ergo est divinum nomen super eos, qui consecrandi sunt, invocare, sed ipsius Dei proprium est, interius benedicere. Ministris plane exterior consecrationis ordo tribuitur, sed soli Domino ipsius consecrationis efficatia reservatur. Unde est, quod ipse dixit in Exodo: Ego Dominus, qui sanctifico vos. Si igitur Dominus est, qui sanctificat, cur timendum, ne plectibilis cuiusquam servi reatus obsistat? Conqueritur autem apostolus, quia quidam falsi fratres propter invidiam et contentionem Christum praedicarent non sincere. Sed quid ad haec? Numquid prohibendos esse decernit? Audi ergo quid sequitur: Quid enim, inquit, dum omni modo, sive per occasionem sive per charitatem, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Porro auten habet Christus ministros verbi, habet ministros nihilominus sacramenti, utriusque profecto muneris alios fideles et bonos, alios nequam et perfidos, sed neque a bonis melius, neque a malis accipitur peius. Ministri siquidem sunt diversi, sed unum est utique, quod praebetur. Bonus plane est auctor munerum et quod dat, nullas contrahit maculas ex obsequio ministrorum. Pura fluit vena et superfluo leprosa manus propinantis attenditur, ubi clarum atque perspicuum est, quod hauritur. Quid enim ad momentum rei, sive bonus sive malus sit, qui ministrat, dummodo unus idem que semper sit, qui sive verbi sive sacramenti principalis auctor existit? In exhibendis sane miraculorum signis vel in prophetiae oraculis sive etiam in habendis virtutibus piae religionis gratia sancti Spiritus minuitur vel augetur. Sicut magistro Heliseus petiit dicens: Peto, inquit, ut fiat duplex spiritus tuus in me. Quae nimirum peticio in Helisei miraculis impleta fuisse dinoscitur, in quibus certe et maior virtus, quam in Heliae signis, et duplex numerus invenitur. Quod qui eorum hystorias studiose considerat, non ignorat. At non in officiorum gradibus fit ista diversitas, neque enim alius alio magis est presbiter sive diaconus aut quodlibet horum. Illic plane fides atque devotio postulantis attenditur, hic solummodo aecclesiasticae institutionis ordo servatur. Audiamus, quid de malis praedicatoribus Dominus dicat: Super cathedram, inquit, Moysi sederunt scribe et Pharisei. Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere. Si ergo sacerdotis cuiuslibet pravitas non praeiudicat verbo, quod per illum audientibus datur, quo pacto obesse valeat sacramento, quod non homine sed Deo auctore tribuitur? Uterque nimirum et is, qui praedicat et ille, qui consecrat, ministrator est, non donator. Unde fit plerumque, ut una quidem sit doctoris lingua, sed non uno modo apud auditorum mentes eius fructificent verba, dum alterius cor velut glaciali frigore torpeat, alterius vero spiritus audito verbo mox divini amoris igne fervescat. Unde ergo fit, quod verba, quae ex uno ore prodeunt multorum que aures uniformiter feriunt, non uno modo ad cordium archana pertingunt, nisi quia alius est, qui extrinsecus ex officio linguae ministrat, alius qui propria virtute voces praedicantis per interiora dispensat? Sive ergo in erogandis doctrinae verbis sive in aecclesiasticis ordinibus conferendis nequaquam sacerdos suis viribus utitur, sed solum exequitur iniunctae amministrationis officium, quo potitur. Alioquin, si ex merito sacerdotis ista procederent, omnem profecto fidem divinae gratiae vacuarent. Neque enim homo dat, quod divinum est, sed qui malis bene utitur, unus est Deus, qui sive per bonos sive etiam per malos solus sua dona largitur. Atque ideo divinae gratiae donum neque ex malorum amministratione minuitur neque per bonorum executionem prorsus augetur. Quod nimirum manifeste cognoscitur, si ille sacrae tenor hystoriae ad memoriam revocetur. Dixit enim Dominus Moysi: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis facies que ibi stare te cum, ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradam que eis. Ubi notandum, quod non ait: Auferes de spiritu tuo trades que eis, sed potius: Auferam et tradam, ut profecto ostenderet, quia non homo homini Spiritum sanctum tradit, sed solus ipse est, qui, prout vult, gratiae suae dona distribuit. Unde et paulo post subditur: Descendit que Dominus per nubem et locutus est ad eum, auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. De spiritu autem Moysi viris dedisse Dominus dicitur, ut et ordinatores et ordinatos unum debere spiritum habere perspicue doceatur, quatinus rectores aecclesiae nequaquam inter se diversa sentiant, unde scismata, quod absit, aut haereses pestilenter emergant, sed unum omnes concorditer doceant atque in unitate spiritus unanimiter vivant. Porro autem sicut septuaginta illi, quos Dominus post apostolos ordinavit, totidem que fere isti, quos cum Moyse sustentare populi onus voluit, typum praetendebant presbiterorum, ita nihilominus Moyses primum et post apostoli dignitatem videntur obtinuisse pontificum. Et sicut neque illi ab apostolis neque isti a Moyse Spiritum sanctum accipere potuerunt, sic etiam de episcopis caeteris que aecclesiasticae dignitatis ordinibus proculdubio sentiendum est, nimirum quia unus omnipotens Deus, qui eos per diversos ordinum gradus moderaminis sui dispensatione distinxit, solus etiam, prout ipse novit, spiritus sui gratiam in unumquemque diffudit. Neque enim in illa spiritus datione aliud sibi Moyses arrogare privilegium potuit, quam quod illi vox divina praecaepit, nimirum ut viros eligeret eos que ducens ad ostium tabernaculi cum eis staret. Haec est summa operis Moysi. Quid ergo suae virtutis in hoc Dei munere Moyses recognoscere potuit, cum insuper et duo ex his, qui descripti fuerant, scriptura teste in castris positi et ad tabernaculum non venerunt, et tamen eo nesciente aeque ut caeteri spiritum percaeperunt? In eo sane, quod de spiritu Moysi tolli dicitur atque aliis dari, nullum Moyses dispendium sui spiritus pertulisse credendus est, velut si ab ardente lucerna lumen quaelibet materia mutuetur, nullo propter hoc lucerna proprii splendoris detrimento minuitur. Enimvero ad instar septem donorum Spiritus sancti septem nihilominus sunt ordines aecclesiasticae dignitatis. Quod autem his omnibus gradibus adhuc et alii praeferuntur, videlicet ut sunt patriarchae, archiepiscopi vel episcopi, ab his non tam novus ordo suscipi, quam in eodem ipsi sacerdotio videntur excellentius sublimari. Nam cum sacerdos idcirco dicatur, quia sacrum det, hoc est, quia Deo sacrificium offerat, quid in aecclesia sublimius, quid eminentius sacerdotio poterit inveniri, per quod videlicet misterium dominici corporis et sanguinis probatur offerri? Licet igitur illi quibusdam privilegiis pro suo quisque ministerio specialiter potiantur, quia tamen id, quod omnibus maius est, commune cum reliquis sacerdotibus habent, cum eis etiam et ipsi non inmerito sacerdotii nomen tenent. Ad hos nempe gradus cum ministri aecclesiae provehuntur, non ita credendi sunt Spiritum sanctum noviter ac repente suscipere, ut ipsos tamquam eotenus vacuos ille supernus habitator tunc primum incipiat visitare, sed hoc potius modo, ut, quos iam inhabitat, per ampliorem gratiam ad altioris quoque gradus incrementa perducat. Alioquin quomodo quis in subeundis honoribus noviter illum posset accipere, cum et ipsi gradus per morosa temporum intervalla regulariter conferantur et baptismus, cui primiciae spiritus adscribuntur, longe prius susceptus fuisse videatur? Nam et in apostolis eadem non ambigitur discretio fuisse servata, videlicet ut Spiritum sanctum, quem iam habebant, rursus acciperent et de gratia ad gratiam suis aucti provectibus aspirarent. Salvo plane misterio, quo divina providentia primitus occulte in eorum cordibus intellegitur operata, bis manifesto munere Spiritum sanctum suscepisse leguntur, primo scilicet tunc, cum Dominus insufflavit et dixit: Accipite Spiritum sanctum, secundo cum super eos in figura linguarum ignis apparuit. Verumtamen et ante haec tam perspicuae donationis indicia, inter ipsa videlicet vocationis novae primordia divinitus inspirati fuisse noscuntur. Nam quomodo possent cuncta, quae corporaliter intuebantur, abiicere ac sub unius vocis imperio ad invisibilia festinare, nisi iam interioribus eorum oculis gratia sancti Spiritus infulsisset? Unde et Paulus ait: Qui spiritum Christi non habet, hic non est eius. Quae nimirum apostolica sententia licet necdum fuerit scripta, iam tamen erat proculdubio vera. Nequaquam ergo ut Christi essent, Christi se discipulatui tradidissent, si iam spiritus eius primicias non haberent. Manus itaque divinae largitatis, quod iam suis fidelibus dederat, iterum atque iterum dedit, ut frigida atque arentia corda suum munus iterando et ferventius accenderet et affluentius inundaret. Sic nimirum, sic humana natura, quae longo fuerat noxiae vetustatis squalore consumpta, ad florem novae vitae quibusdam erat incrementorum processibus reformanda. Si ergo secundum ea, quae superius comprehensa sunt, non modo in inferiori quolibet gradu quis constitui, sed ne baptizari quidem sine Spiritu sancto potuit, quisquis ad officium sacerdotale provehitur, non noviter Spiritum sanctum, sed eius utique, quem iam habet, suscipit incrementum. Sicut enim una anima per omnia corporis membra diffunditur, sic uno Dei spiritu sancta universalis aecclesia vegetatur. Unde et Paulus Corinthiis dicit: Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos unum corpus baptizati sumus. At vero anima cum sit una, omnia quidem membra vivificat, sed non unam eandem que vim membris omnibus amministrat, quibusdam nempe quasi quadam praerogativa concedit, quod aliis non impertit. Nam cum caetera membra per eam communiter vivant, oculus ab ea specialiter accipit, non solum ut vivat, sed etiam ut videat, auris ut audiat, cor ut sapiat, naris ut olfaciat, lingua ut loquatur. Cum que eadem anima nullatenus sit diversa, diversa tamen singulis membris iniungit officia. Sic etiam Spiritus sanctus, dum universis in Christo renatis fidem tribuit, quasi vitam cunctis aecclesiae membris infundit, sicut divina voce dicitur: Iustus autem meus ex fide vivit. Cum vero nonnullos ad aecclesiasticae dignitatis ministeria provehit, velut quibusdam superioribus membris specialia dona concedit. Praeterea utrum sibi sint oculi, camurae aures, simae etiam nares, anima non discernit. Sed sive honesta sive foeda sint haec, proprii iuris officium cuique distribuit, ut quodam modo non magnipendere videatur, cuiusmodi ipsa sint membra, sed loca potius, in quibus sunt naturaliter constituta. Ita quoque Spiritus sanctus ad conferendum spiritualis gratiae sacramentum non tam vitae meritum quam iniuncti gradus attendit officium, ut non magnopere ad momentum rei huius attineat, quod aecclesiae membra deformiter sint honeste ve composita, sed id potius, ubi sint posita. Et a nobis non tam merita sint consideranda quam loca, praesertim cum apostolus dicat: Posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. Sed saepe contingit, ut membra ipsa, quibus potiora sensuum praerogantur officia, deformitati reperiantur obnoxia, cum caetera scilicet conspicua sint venustate decora. Quae nimirum illorum officiis communi simul utilitate participant, cum tamen in se nullum prorsus nevum eorum deformitatis admittant. Unde et idem dicit apostolus: Quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Ita profecto clerici, quod specialiter habent, non magis sibi quam usui totius aecclesiae communiter debent. Sic que fit, ut si indigni sunt, et privilegium, quo preferuntur, aliis debeant, et reatus, quo premuntur, iudicium non evadant. Nam si pro se tantummodo ministerium sacerdotale susciperent, non ab re homines de illorum meritis disputarent. Sed quoniam pro communi omnium salute gratia illa tribuitur, non attendendum, qualibus datur, sed pro quibus datur. Porro autem veritas dicit: Ego sum vitis et vos palmites. Ex hac vite diversi prodeunt palmites, alii quidem aliquando precidendi, alii germinandis fructibus perpetuo reservandi. Sed qui praecidendi sunt, quandiu falx evangelica vel canonica non accesserit, quicquid afferunt, a bonorum palmitum fructibus non secernitur, sed indifferenter habetur. Hinc est enim, quod omnes ordinationes, quae a Liberio, heretico videlicet et seditioso, sunt factae, in sui status noscuntur immobilitate servatae. Porro Liberius perfidiae deceptus errore Arriane heresi subscripsisse dignoscitur, ac per eius transgressionem nefandissima scelera sunt commissa. Multi quoque sacerdotes et clerici per eius maliciam sunt perempti, residui vero catholici non solum ab aecclesiis, sed etiam a balneis sunt prohibiti. Liberius itaque factus apostata sex annorum spacio supervixit. Quicquid tamen super ordinationibus egit, fixum et ratum in sui vigoris stabilitate permansit. Quid de papa Vigilio dicam? Qui nimirum sceleratus et impius quicquid ordinando constituit, nemo pontificum cassare praesumpsit. Istum denique noveris esse Vigilium, qui prius Bonifacio papae est molitus insidias, quatinus eo vivente apostolicam sedem sacrilegus obtineret, sed resistente senatu conatus illicitos et nefarios implere non potuit. Postmodum vero solitis machinationibus Silverium papam aggressus est apostolica dignitate privare. Quod ille mox animadvertens sinodale concilium congregavit, ubi auctoritate sancti Spiritus et apostolica potestate eum ut revera symoniacum et invasorem aecclesie anathematis vinculis obligavit. Vigilius tamen, ut sacrilega mente conceperat, per imperialem potentiam datam que pecuniam et falsorum adminiculo testium praedictum papam Silverium nequiter condemnavit, monachicis vestibus induit et ad Pontias in exilium destinavit, sustentans eum pane tribulationis et aqua angustiae. Ibi que felix ille papa confessor factus defunctus est ac sepultus, ad cuius tumulum nonnulli sanabantur infirmi. Vigilius autem dignis anathematis nexibus irretitus, reus insuper homicidii, nefariis ausibus se papam instituit. Sed o inaestimabilem divinae clementiae pietatem! Vigilius, qui iam desperatus erat ob culpam, servatur ad paenitentiam, Antimum scilicet hereticum patriarcham, quem reconciliare spoponderat, inthronizare noluit. Propterea longo detrusus exilio duris que afflictionibus maceratus factis digna recepit et sic demum procul a patria defunctus quievit in Domino. Ordinationes tamen eius, ut dictum est, in sua perpetua stabilitate manserunt. Haec autem, quae de Silverio Vigilio que retulimus, partim in synodali decreto eiusdem Silverii, partim in pontificali codice digesta leguntur. Si ergo nec tam flagiciosorum pontificum statuta cassantur, quo pacto innocenti homini symoniaci manus officiat, quem propria conscientia non condemnat? Quomodo aliena pravitas a divina gratia separat, quem propria Deo vita commendat? Spiritus enim sanctus per eum datur, a quo proculdubio non habetur. Sed ut nostrae imbecillitatis assertio fidem audientibus praebeat, beatus etiam Augustinus ad medium idoneus suffragator accedat. Contra Parmenianum enim Donatistam his obloquitur verbis: Quod autem, inquit, in libro Sapientiae legitur: 'Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu', ita intellegendum est, ut desit saluti eius, mynisterium tamen non deserat, quod per eum salutem operatur illorum. Unde ait apostolus: 'Si enim volens hoc facio, mercedem habeo, si autem invitus, dispensatio mihi credita est'. Ac si dicat: Illis prodest, quibus hoc dispenso, non mihi, qui facio. Idem quoque doctor egregius in expositione beati Iohannis evangelistae sic loquitur: 'Iam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis'. Quare non ait: Mundi estis propter baptismum, quo abluti estis, sed ait: Propter verbum, quod locutus sum vobis, nisi quia et in aqua verbum mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum, etiam ipsum tamquam visibile verbum. Nam de hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit: 'Qui lotus est, non indiget, ut lavet, sed est mundus totus'. Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. 'Hoc est verbum fidei, quod praedicamus', ait apostolus, 'quia, si confessus fueris in ore tuo, quia dominus est Iesus, et credideris in corde tuo, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iusticiam, ore autem confessio fit ad salutem'. Unde et in Actibus apostolorum legitur: 'Fide mundans corda eorum'. Et in epistola sua beatus Petrus: 'Sic et vos', inquit, 'baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum'. 'Hoc est verbum fidei, quod praedicamus', quo sine dubio, ut mundare possit, consecratur et baptismus. Christus quippe nobis cum vitis, cum patre agricola, 'dilexit aecclesiam et se ipsum tradidit pro ea'. Lege apostolum et vide, quid adiungat: 'Ut eam sanctificaret', inquit, 'mundans eam lavacro aquae in verbo'. Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in aecclesia Dei, ut per ipsam credentem, offerentem, benedicentem, tingentem etiam tantillum mundet infantem, quamvis nondum valentem corde credere ad iusticiam et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait: 'Iam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis'. Secundum ergo beati huius viri sententiam, immo secundum ipsius redemptoris nostri salutarem doctrinam, sacramenti cuiusque misterium non ex consecrantis est merito, sed in consecrationis est verbo, ut non magnopere perpendatur, quid in consecratore per meritum lateat, sed quid in eum, qui consecrandus est, per verba descendat. Idem ipse quoque in expositione decimi psalmi sic ait: Iustus autem quid fecit? Si vos Cecilianus offendit, Christus quid vobis fecit, qui traditorem suum, quem diabolum nominavit, qui ante traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit exhibere, cum caeteris discipulis ad praedicandum regnum caelorum misit, ut demonstraret dona Dei pervenire ad eos, qui cum fide accipiunt, etiam si talis sit, per quem accipiunt, qualis Iudas fuit. Cur ergo vana hominum temeritas iactat, quod innocentis mundiciam aliena valeant foedare contagia et eos negotiatorum crimen obruat, qui contractum poenitus negotiationis ignorant, cum et hii saepe, qui male coeperunt, bene consumment et sinistra principia ad bonos exitus emendatioris vitae satisfactione proveniant? Sed ut, quod sermone proferimus, firmemus exemplo, non obscurum est, quod sancto Flaviano Constantinopolitano episcopo ob catholicam fidem in exilium destinato Anatholius eo vivente in loco eius ab hereticis ordinatus est. Ad quem sanctus papa Leo ita loquitur: Decessore enim tuo beate memoriae Flaviano propter defensionem catholicae veritatis eiecto non inmerito credebatur, quod ordinatores tui contra sanctorum canonum constituta viderentur sui similem consecrasse. Sed affuit misericordia Dei in hoc te dirigens atque confirmans, ut malis principiis bene utereris et non te iuditio hominum provectum sed Dei benignitate monstrares. Quod vere ita accipiendum est, si hanc divini muneris gratiam alia offensione non perdas. Praeterea quid etiam de Polichronio Hierosolimitano videlicet loquar episcopo? Qui profecto, sicut in gestis pontificalibus invenitur, dum Hierusalem primam sedem superbus assereret summum que se pontificem contumaciter perhiberet, in symoniacae quoque hereseos voraginem lapsus est, ita ut nec clericos sine pecunia promoveret nec ex cuiuslibet dedicatione basilicae minus quam decem auri libras male mercatus acciperet. Quid plura? Tandem Syxtus Romanae sedis episcopus collecto concilio cum septuaginta sex episcopis depulsum propria sede damnavit ei que tria dumtaxat aecclesiae praedia usufructuario iure constituit. Locum tamen eius intactum servari praecepit, ordinationem suspendit et episcopum quendam Theodolum nomine in sede eius vicarium dereliquit. Post menses autem novem, cum Hierosolimitana civitas famis inopia premeretur, Polichronius praedia ipsa, quae fruenda perceperat, vendidit eorum que precium legaliter exlex pauperibus erogavit. Quod cum Syxtus episcopus accusante et pium crimen inpingente Prisco diacono didicisset—aiebat enim, quia distrahere sibi aecclesiae bona non licuit, quae ad tempus dumtaxat utenda suscaepit—sanctus papa gavisus est valde et mox Valentiniano Augusto pium facinus intimavit. Deinde congregata sinodo Romanus pontifex Valentiniano pariter considente tractare coeperunt, quid digne de Polichronio fieret, qui in ipsa deiectionis sue pauperie cuncta distribuens evangelicam viduam redemptoris ore laudatam laudabiliter imitatus esset. Competenti itaque censura decretum est, ut is non viduaretur, qui viduam est victum suum pie largiendo secutus. Sic igitur Polichronius, qui digne gradum suum prius superbus et avarus amisit, postmodum largus factus et humilis pristinae sibi dignitatis infulas reparavit. Si ergo Anatholium, qui, ut superius dictum est, et vivente ac depulso episcopo et ab hereticis insuper ordinatus est, sancta conversatio potuit excusare, si Polichronium perspicue symoniacum una potuit helemosina honori pristino restituere, quo pacto dicitur, quia promotus a symoniaco suscaepti honoris fructum nullatenus consequetur? Immo quid mirum, si per malos ministros Deus omnipotens in aecclesia sua propagari officium sacerdotale permittat, cum per eosdem etiam virtutum signa frequenter exhibeat, non videlicet ob religiosae vitae meritum sed propter accaeptum sacerdotalis ministerii sacramentum? Nam ut ex multis pauca perstringam, Fesulanus episcopus Raimbaldus nomine manifestissime erat dupliciter symoniacus, quia videlicet non solum ipse per pecuniam pontificatus culmen obtinuit, sed et vix aliquando gratis aut clericos aut ullas consecravit aecclesias. Huc accedebat, quod preter alias unam habebat publice ac familiarius adherentem et tamquam legitimae desponsationis uxorem, quorum filii et filiae adhuc plures extant et foederati coniugiis et succrescentibus liberis cumulati. Per hunc itaque talem plura perhibentur exhibita fuisse miracula. Ex quibus videlicet unum hic referre sufficiat, ut in uno mens colligat, quid etiam ex aliis, quae fama vulgavit, probabiliter credat. Rozo namque, qui dicitur magister cantorum, Florentinae aecclesiae presbiter, vir adprime litteralibus studiis eruditus, in magno clericorum suorum conventu praesente quoque reverentissimo domno Gerardo suo episcopo hoc mihi per ordinem retulit: 'Daemoniaca', inquit, 'aliquando deducta est ad nostri episcopatus aecclesiam, forte tunc inventionis dominicae crucis solemnitas agebatur. Cum vero ad offertorium perventum esset, quod nimirum dicitur: Veniens vir splendidissimus ad Constantinum, nescio quo casu repente clericis oblivio modulationis obrepsit. Protinus illa tamquam in adiutorium lapsis accurrens in medium festina prosilivit, in organum mox excellentissimae vocis erupit et tam naviter, ut omnes mirarentur, suavis melodiae regulam tenuit. Adiuratus autem daemon, ut exiret, respondit, quia a Romulo dumtaxat deberet expelli. Hoc audientes miserae mulieris comites mox ad Fesulanam properant festinanter aecclesiam ibi que ante altare beati Romuli divinam misericordiam praestolantur. Sed et illic inquisitus daemon respondit se nullatenus egredi, nisi Raimbaldus adveniret episcopus. Cum que praefatus episcopus venire satageret, dicebat interim daemon: 'Va, ve! Ecce episcopus nunc ascendit equum, ecce illic in tali loco iam est, ecce ante illam vel illam domum modo pertransit'. Et illi notantes loca probabant cuncta sic se habere veraciter, sicut mendax spiritus asserebat. Tandem episcopus veniens invocato Christi nomine de obsesso corpore malignum spiritum protinus expulit et mulierem ad propria liberam incolomem que remisit'. Eodem quoque tempore, cum videlicet symoniaca pestis per totum corpus aecclesiae loetaliter serperet passim que per omnes gradus aecclesiasticos libere pullularet, Marinus quidam presbiter erat, huius videlicet Eleuchadii reverentissimi atque honestissimi viri pater, qui monasterio nunc praeest beatae Dei genitricis semper que virginis Mariae iuxta Faventine urbis moenia constituto. Hic itaque huius, quem praediximus, Eleuchadii matrem publice tamquam legitimam possidere non verebatur uxorem. Huic plane presbitero tantam divina dispensatio contulerat gratiam, ut, si sanctificatam a se aquam frugibus per agros aspergeret, non ulterius vermiculorum, non erucarum, non denique locustarum laesura fruges pestis aliqua remaneret, sed mox agmine facto omnes abscederent, postquam eas aquae sanctificatio conspersisset. Aliquando autem eiusdem Marini presbiteri dominus Hieremias nomine adversus emulum quendam suum, generis quidem affinitate propinquum sed voluntate prorsus aversum, gravissimae simultatis odio laborabat. Qui videlicet inter caetera inimiciciarum damna timens etiam, ne venationibus deditam canum suorum sagacitatem hostile praestigium fassinaret, petiit iam dicto presbitero, ut situlam aquae plenam per exorcismum sanctificaret sibi que deferret, quia suis quibusdam usibus satis necessarium iudicaret. Cum que ille simplici animo, quod imperatum fuerat, peregisset, Hieremias sapiens quidem, ut mala faciat, virtutem vero sacramenti, quia prorsus ignorat, margaritas ante porcos mittere non formidat. Nam sanctificatam aquam cantabro stultus inmiscuit et canibus suis, ne incantari per maleficium potuissent, ad devorandum obtulit. Sed aliter providentia sentiente divina in contrarium est eius versa sententia. Malum siquidem, quod male cavere volebat, incurrit, et dum brutis animalibus inconsulte consulere studuit, suam potius animam laesit. Nam ad vescendum canes admissi, cum ad primos impetus avida vixdum ora laxarent et ferales cibos necdum lingua contingerent, primo naribus hodore percepto protinus in terram omnes mortui corruerunt. Tunc dupliciter ille confusus, nimirum et peccati reus et facultatis amissae damno perculsus, Marino presbitero omnem rei seriem, prout se habebat veritas, innotescit et tantae audaciae tanti que sacrilegii dari sibi paenitentiam flebiliter quaerit. Abnegat Marinus tanti criminis sibimet arrogare iudicium, nec aliud super illud statuere quibuslibet hinc inde pulsatus precibus adquievit, nisi ut, si paenitentiam veraciter quaereret, ad apostolicae sedis apicem necessario properaret. Cui tandem ille necessitate compulsus paruit atque apud Romanam aecclesiam paenitentiae iudicium, quod flagitabat, accaepit. Alio quoque tempore puellam quandam, quam idem Marinus presbiter baptizaverat, lupus rapuit atque in silvarum condensa saltuum que secreta multis insequentibus asportavit. Cum que post eam et mater exanimata concurreret, repente Marinum presbiterum sibimet obvium reperit ei que cum magnis eiulatibus flebilis quaerelae singultus expressit: 'Heu, eu, pater', inquit, 'numquam suspicari sic potui, ut miserae matris infelicior filia, quam de sacro fonte ipse traxisti, cruentis beluis rapina fieret et cibus facta lupis ferinae rapacitatis ingluviem satiaret'. Cui presbiter ait: 'Noli timere, mulier, quia, si illa veraciter est, quam ego baptizavi, numquam bestia devorandi eam accipiet potestatem'. Deinde audax ac temerarius hoc etiam insipienter adiecit: 'Si enim', inquit, 'ego illam lavacro sacri baptismatis ablui et eam bestia laceraverit, iam non credam, quod Deus regnet in caelis'. Mira res, post quattuor fere horas ultra octo propemodum miliaria inter frutecta silvarum illesa et incolomis est reperta, iuxta quam et lupus innocens stabat. Et sicut leoni cadaver prophetae de Samaria redeuntis violare non licuit, ita et lupus iste puellam non ausus est laedere, sed quantum datur intellegi, ultro etiam iussus est custodire. In puella itaque nulla poenitus laesio est inventa, nisi quod crura eius et brachia spinarum ruborum que videbantur aculeis cruentata. Alius quoque presbiter nuper in his partibus fuit, huius videlicet reverentissimi viri Gerardi frater, qui nunc praeest monasterio sancti Donati in suburbio Immolensis oppidi constituto. Et presbiter ille communis quidem ac pene secularis erat vitae, sed tantam a Domino consecutus fuerat gratiam, ut, si quis sibi nuntiaretur a serpente percussus, mox sanctificatam a se aquam nuntianti porrigebat, ut biberet. Qua hausta tanta protinus divinae virtutis efficatia clarescebat, ut is, qui biberat, tamquam si eum anguis specialiter momordisset, omne vulnerati virus evomeret et ille, qui percussus fuerat, funditus veneno vacuus et totis visceribus humore pestifero defaecatis liber et incolomis remaneret. Alius autem presbiter erat nullius paene momenti, ita ut secularis prudentiae ne tenui quidem calleret ingenio, litteras autem vix sillabatim ac rustice balbutiret. Aliquando vero gallinam eius vespertina hora accipiter rapuit, quae scilicet iniuria in amarissimo illum iracundiae felle commovit, ita plane, ut minaretur sancto, in cuius nomine dicatam regebat aecclesiam, quia, nisi sibimet altile suum, quod perdiderat, redderet, nequaquam sibi de caetero aecclesiastica officia celebraret. Et tamquam linguae vesania non plenae sufficeret, manibus est ausus excedere et ipsum altare virgis aggressus est verberare. Quid plura? Mane die altero gallina rediit et exceptis alis et capite omnibus aliis deplumata pennis nullum laesionis in toto corpore vestigium reportavit, ut liquido monstraretur, quia presbiteri licet insani voces divina pietas omnino non respuit, dum in eius ornicem devorandi licentiam accipiter non accepit. Et quid mirum, si divina dispensatio per qualescumque sacerdotes orthodoxos tamen miraculorum virtutes ostendat, cum per ipsos quoque haereticos saepe signa suae potentiae manifestet? Nam, ut de caeteris sileam, quod in Tripartita historia legitur, non absurdum videtur, si eisdem verbis simpliciter inferatur: Interea, inquit, incendium in civitate Constantinopolitana factum paulatim pervenit ad thermas, quae vocantur Achilleae, deinde ad locum, qui dicitur Pelargus, ita ut Novatianorum comprehenderetur aecclesia. Tunc fertur Paulum eorum episcopum inter flammas aecclesiae restitisse, supplicantem Deo, ne aecclesia pariter concremaretur. Qui locus ereptus est et hactenus stat illesus, in quo loco septima decima die mensis Augusti apud Novatianos collectio caelebratur. Hunc itaque locum non solum Christiani, sed etiam pagani ex eo tempore venerantur. Sed haec virtutum signa, quae vel per hereticos vel per indignos rectae fidei operatur divina dispensatio sacerdotes, quia non cuiuslibet eorum merito sed ministerio conceduntur, nequaquam eos vel ab his, quae merentur, suppliciis liberant, vel apud districtum iudicem perpetrati reatus excusant. Unde enim aucupantur gloriam, in confusionis decidunt ignominiam, et quo magis extolluntur favoribus adulantium, eo proclivius in damnationis aeternae praecipitia demerguntur. Et sepe tales terribili morte percussi luce clarius indicant, quam revera reprobi fuerint, qui specietenus quasi mirabiles apparebant. Nam et is, cuius paulo ante meminimus, Fesulanus episcopus cum tantae pravitatis esset, ut et laicus eius frater honestae modestiae cum eo familiaritatem habere minime dignaretur, signorum tamen adeo virtutibus coruscabat, ut in dedicatione unius dumtaxat aecclesiae quinque coram omni populo curasse demoniacos constanter a perhibentibus asseratur. Sed quia non suis sed alienis in vita titulis claruit, ad obitum veniens ultrici ante ignem igniti corporis animadversione signavit. Papula siquidem perniciosae uredinis in pede eius pestilenter exorta sic totam plantam, tibiam coxam que cum inguine simul ac genitalibus comprehendit, ut usque ad vitalia serpendo procederet et velut aridi materiam stipitis viscera eius interna depascens occultis eum vaporibus conflagraret, quatenus hic iam primitivus ignis accenderet, quem flamma postmodum numquam deficiens absorberet. Tam quippe intolerabilis atque immanissimi languoris nimietate constrictus nec dignam cognoscitur paenitentiam suscaepisse nec mulierum a se contubernium, quarum etiam tunc impudenter uti ministerio non verebatur, voluit absentare. Porro autem cum redemptor noster dicat, quia in digito Dei eiceret ipse daemonia, digitus autem Dei proculdubio Spiritus sanctus accipitur, evidenter agnoscitur, quia numquam daemones e corporibus hominum nisi per virtutem sancti Spiritus expelluntur. Unde liquido manifestum est, quia episcopus ille, licet indignus, licet fuerit symoniacus et illecebrosae luxuriae spurcicia maculatus, demones tamen effugare nullatenus potuisset, si virtutem in se sancti Spiritus non haberet. Nam et Samson, qui contra legis divine precepta alienigene nationis meretricibus utebatur, quomodo tam durissima vincula potuisset effringere, tot inermis et solus hominum milia trucidare, nisi eum fortitudo sancti Spiritus roborasset? Preterea et prophetes ille falsus sine prophetica sancti Spiritus revelatione non fuit, qui fallendi artifex virum Dei de Bethel revertentem contra divina praecepta comedere per accurata mendacia persuasit asserens: Angelus, inquit, locutus est mihi in sermone Domini dicens: 'Reduc eum te cum in domum tuam, ut comedat panem et bibat aquam', mox que scriptura sequitur: Fefellit eum, inquit, et duxit se cum, et paulo post: Cum que sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum et exclamavit rei videlicet ordinem, quo perimendus erat, quoniam voci Domini inobediens fuerat. Ubi notandum, quia, quem fefellisse fratrem scriptura prius evidenter accusat, ad eundem mox sermonem Domini factum ac verissima prophetasse indubitanter affirmat. Et certe, si facti huius diligenter ordo pensatur, deceptor iste proculdubio viri innocentis homicida fuisse convincitur, in talem tamen Spiritus sanctus venire non renuit et in ipso captiose deceptionis articulo, dum parat per mendacium fallere, coactus est per veritatis oraculum prophetare. Enimvero quis Heli sacerdotem nesciat reprobum et tam pro lenitate sui quam pro liberorum diffrenata licentia divine animadversionis sententia condempnatum? Eius tamen benedictio non fuit sterilis Anne, cui nimirum fecunditatem impraecatus est vulve. Ait enim scriptura: Benedixit Heli Elchane et uxori eius et dixit: 'Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro fenore, quod commodasti Domino', mox que subiungit: Visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias. Hanc itaque benedictionem efficacem reddidit non meritum hominis sed officium sacerdotis, et quod non habet causa ministri, virtus exhibuit ministerii. Quid denique officiat symoniacus, si ordinandis manus imponat, cum neque id, quod habetur, auferre neque, quod divinitus augetur, praevalet inhibere? Illud siquidem caelestis gratiae munus non de marsuppio extrinsecus satagentis sed de thesauro profertur invisibiliter praesidentis. Nam etsi fur sit ille, qui seminat, terra tamen auctore Deo vires germinandis frugibus amministrat. Licet sordida sit manus aut leprosa, quae plantat, mundus certe fructus decerpitur, cum ad maturitatis plenitudinem pervenitur. Ex adulterino sepe coniugio pulchra soboles nascitur et ex obscena voluptate parentum spectabilis oritur species liberorum. Alios quidem filios Iacob ex legitimis uxoribus genuit, alios ex concubinarum servili conditione suscepit. At cum ad capescendam hereditatem utrique perveniunt, parili inter se distribuendarum sortium iure ceduntur. Fares de theristrata et exposita in bivio nascitur, sed non minimus inter Israheliticarum cognationum principes invenitur. Salomon ex ea, quae fuit Uriae, cognoscitur habuisse principium, qui tamen regalis sceptri incomparabiliter obtinuit principatum. Obeth certe ex Ruth Moabitide duxit originem, sed egregium regem David magnum videlicet meruit habere nepotem. Booz quoque Raab meretrix genuit, qui tamen in regali dominicae genealogiae catalogo meruit numerari. Et quid alios memorem, quandoquidem et ipse Dei mediator et hominum de peccatoribus originem duxit et de fermentata massa sinceritatis azima absque ulla vetustatis infectione suscepit, immo ut expressius dicam, ex ipsa carne virginis, quae de peccato concepta est, caro sine peccato prodiit, quae ultro etiam carnis peccata delevit. Quid ergo mirum, si valida manus Domini atque ad quodcumque voluerit efficax, hoc faciat in spiritu, qui vivificat, quod agere probatur etiam in carne, quae non prodest quicquam? Qui enim facit, ut sinistra principia ad faustos proveniant exitus et hoc in rebus utique terrenis, quomodo credendus est id ipsum propensiori dispensatione non agere in spiritualibus sacramentis? Nimirum qui praecipit fructus arborum sordidi plantatoris nescire contagium, cur etiam iubere negetur ab his, qui consecrantur omnem scelerati consecratoris prorsus abesse reatum? Qui manzeres cum legitimis, ancillarum filios cum herilibus in consortium velut erciscunde hereditatis adscivit, nec aliqua eos ab his inaequalitate discrevit, quid mirum, si et eos, qui a pravis sacerdotibus sunt promoti, cum his simul, qui a bonis ordinati sunt, parili faciat sacerdotalis officii dignitate potiri? Quod plane nequaquam fit per meritum consecrantis, sed per verbum potius Dei vivi et permanentis. Verbo denique Dei Patris dictum est: Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum. Et ecce hoc verbum ita hodieque permanet illibatum, ut nequaquam diversitatem agricolarum imitetur proventus fructuum, sed iuxta uniuscuiusque genus proprium semen in herbis, proprium reperiatur in pomis. Quod profecto semen rursus terre committitur, ac postmodum non diversum, sed iuxta sui generis speciem reparatur. Si ergo ex verbi virtute divini terra, quod accipit, ad eandem similitudinem reddit, quid mirum, si sacerdotalis illa benedictio, que tanquam semen in accedentis animam iacitur, sacerdotium per afflatum Spiritus sancti invisibiliter operetur? Atque ideo non iam seminantis imago digne requiratur in fructu, sed sola, ut ita dixerim, seminis similitudo procedat? Dixit etiam animalibus Deus: Crescite et multiplicamini. Ex cuius videlicet efficacia verbi cuncta usque nunc creantur animantia, non certe principaliter nova sed ex eodem originali semine per traducem propagata. Cum igitur verba illa, quae nimirum semel prolata sunt, tam immobiliter vigent, quid ex illis sacerdotalium benedictionum verbis est sentiendum, quae sacra prorsus atque divina idcirco semper in promovendis exterius repetuntur, ut misterium intrinsecus operentur? Nam cum incantatorum verbis inesse tanta virtus asseritur, ut eis tanquam lapidibus iniectis serpens percussa frangatur, quid mirum, si sacerdotalis benedictio sacramentum in se virtutis divinae contineat, unde ille sacerdos, qui admotus est, fiat? Numquid enim maioris sunt virtutis incantatoria verba, quam illa efficacia prorsus et mystica ac divini nominis invocatione sacrata? Illud sane mirandum, cur tanta stoliditate desipiant, qui symoniacos baptizare efficaciter posse, consecrare autem nullatenus posse inpudenter affirmant? Et quamquam ex hoc iam superius sit breviter disputatum, non ab re videtur adhuc enucleatius disserendum. Ponamus ergo in medio symoniacum baptizantem, eundem quoque nihilominus consecrantem et discernamus, si possumus, cur baptismus per eum traditus valeat, cur consecratio in irritum cedat ac, sicut dicitur, veri sacramenti vires amittat? Ecce is, qui baptizat, post prima fidei rudimenta, quae catecuminum docuit, iuxta ecclesiasticae institutionis morem mox orationes super eum dicit, quae videlicet in hoc ipsum sacerdotali sunt auctoritate compositae, sic que per exorcismi gratiam malignum hostem, qui eotenus in eo tirannidem exercebat, expellit et spiritum paraclitum invocando piis in eum precibus introducit. Sed quid aliud etiam consecrator agit, quam quod orationes nihilominus dicendo canonicas eundem Spiritum sanctum super eum, qui provehitur, invocat atque, ut in eum descendere dignetur, exorat, nisi quod maius quid per baptizantem agitur, quam id sit, quod per consecratoris officium exhibetur? Plus est enim Spiritum sanctum in eum, in quo nondum fuerat, nova dignatione descendere, quam eum, cui per fidem iam inerat, ad superioris gradus ordinem promovere. Per catetizantis namque sive baptizantis officium et spiritus immundus expellitur et in novo homine advenienti Deo habitaculum praeparatur, sicut videlicet eiusdem exorcismi verba testantur, quibus per adiurationis imperium ad iniquum spiritum dicitur: Tu autem effugare, diabole, appropinquavit enim iudicium Dei. In consecrationibus autem non malum, quod iam deletum abesse credebatur, expellitur, sed bonum, quod collatum fuerat, per cumulum gratie plenioris augetur. Credendum ne est ergo, ut unus idem que homo et quod maius est agere et quod minus est, non possit implere? At fortassis e contrario dicitur, quia nonnulla videntur inesse illis iniciandae fidei rudimentis, quae nequaquam adhibentur consecrationis peragendae misteriis, ut videlicet sal, quod in neoffiti os mittitur, aqua, cui baptizandus inmergitur, crisma etiam, quo linitur. Sed haec quidem per se considerata nuda sunt elementa nihil que noscuntur habere misticae dignitatis archanum, ad orationem autem sacerdotis et invocationem divini nominis virtutis intime concipiunt sacramentum. Non ergo in rebus materialibus atque terrenis sed in precibus sacerdotum et invocatione divinitatis sive consecrandi sive baptizandi sacramenta consistunt, quamquam et in consecrationibus sacerdotum sanctificatum oleum videatur nihilominus adhiberi. Cum ergo unus idem que videlicet symoniacus utrobique canonicarum orationum ordinem expleat, utrobique nomen divinitatis regulariter invocet, quomodo per eum in baptismo Spiritus sanctus detur, quomodo in sacerdotali promotione non detur, non rationis penetrat sensus, non humanus discernit intuitus. Sed dicitur econtra, quia symoniacus, quod non habet, dare non potest. Age ergo, quid est, quod in faciem catecumini sacerdos insufflat dicens: Exi ab eo, immunde sathana, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Spiritui sancto. Quibus utique verbis patenter ostenditur, quia per illam hominis insufflationem archano nimirum divine virtutis agente misterio et spiritus malus expellitur et Spiritus sanctus introire dignatur. Quod nimirum totum si ita per insufflationem nihilominus symoniaci sicut et per boni sacerdotis impletur officium, cur, quod in uno sacramento posse conceditur, posse etiam consequenter in altero denegetur? Nam et baptismus, quod absit, si venaliter praebeatur, tametsi sacris canonibus sit vehementer adversum, nequaquam credendum est plene atque perfecte regenerationis dehabuisse misterium. Ideo que is, qui baptismum sub hac pecuniae praestatione suscepit, nec digne rebaptizandus asseritur nec expers divini muneris iudicatur. Quodsi ad tante pervicatie prorumpatur insaniam, ut symoniacorum etiam baptismus irritus iudicetur, hic non nostra fatigetur instantia, sed generaliter occurrat omnis catholice fidei disciplina et universalis adversus eum armetur ecclesia, qui nimirum omnia sanctorum patrum convellere nititur instituta. At fortassis illud obicitur, quod beatus papa Gregorius de symoniacorum dampnatione testatur dicens: Benedictio, inquit, illi in maledictionem convertitur, quia ad hoc promovetur, ut hereticus fiat. Probamus nempe sententiam, nec ab ea fas ducimus dissentire. Ille siquidem maledictus, ille hereticus, qui male, quod bonum erat, accepit. Quod acceptum est autem in se quidem bonum, sed accipienti factum est malum. Nam et buccella illa videlicet Iude porrecta non de bona facta est mala, sed illi facta est malum, qui bonum non bene, quia indigne, suscepit. Atque ideo, si eandem bucellam Iudas alii tradidisset, nullam sacrum munus in se maculam ex dantis culpa contrahere, nullum necesse fuerat in accipientem contagium redundare. Hodieque etiam si de sacrosancto altari dominicum corpus quilibet indignus accipiat alii que contradat, mundum est proculdubio, quod accipitur, nec divine gratiae munus sordentis ministri labe foedatur. Et licet pravus quisque iudicium sibi manducet et bibat, illud tamen, quod manducatur et bibitur, gratia Dei est. Gratia enim Dei gustavit mortem, quod est humanitas Christi. Omnia siquidem munda mundis, contaminatis autem et inmundis nihil est mundum. Si ergo quod mundum est, id ipsum est contaminatis inmundum, fatendum est, quia sacerdotium, quod bono scilicet causa spiritualis est dignitatis, symoniaco factum est materia dampnationis, ut unde fit iste sacerdos certe catholicus, inde ille veraciter asseratur hereticus. Nec mirum hoc in spiritualibus fieri, cum et in rebus corporeis facile possit eadem diversitas inveniri. Sepe enim cibus, qui alterum vegetat, alterum gravat, et ex eodem curae medicinalis antidoto alius interit, alius convalescit. Porro unus est ignis, quo simul et cera liquitur et terra siccatur, sed eadem candela, quae igne consumitur, accedentes utiliter illustrantur, lumen que, quod ad suum praebet interitum, inter tenebras videndi nobis factum est instrumentum. Quid ergo mea interest, quod candela in cineres vertitur, dummodo lumen, quod ab ea mutuatus sum, mihi indeficiens perseveret? Ardeat, ardeat symoniacus, unde catholicus illustratur, et eodem lumine, quod aliis ministrat, ipse ad defectus sui tenebras tendat, quatinus, quod ardet, intereat et , quod illuminatum est, vivat. Sacerdotium quippe lumen quaerentibus lumen est, estu vero ambitionis ardentibus incendium est. Quod ergo alter possidet ad propriae defectionis interitum, alter accipit ad salutis augendae provectum. Samson nempe de ore mortui leonis favum mellis eduxit et ex arenti mandibula asini aquis se profluentibus satiavit. Sed nec aselli in aqua desidiam nec beluinam gustavit in melle ferociam. Utrobique nimirum, quod sumptum est, iuxta proprietatem suam in ore sapuit, unde sumptum fuerit, ratio magnopere non discrevit. Quid etiam mirum, si quod fieri in aqua baptismatis cernimus, non dissimile quid fieri de symoniacis arbitremur? Per eam nempe nos novi in Christo renascimur, cum eadem aqua post expletum opus in cloacam despicabiliter effundatur. Sed iam sacros canones quo vacat compendio perscrutemur, et , licet manifesta propositae quaestionis crebro non reperiatur inesse sententia, quid tenendum sit, quibusdam rerum collationibus approbemus. Novimus namque Niceno statutum esse concilio, ut Cathare, qui ad catholicam revertuntur ecclesiam, inpositionem solummodo manus accipientes in suis recipiantur ordinibus. Cur hoc, nisi quia illud hereticorum genus in catholice fidei integritate persisteret, licet in quibusdam aliis superstitionibus oberrarent? Notum namque est, quod Novatus, cuius hii sequebantur errorem, dogmatizaverat neque bigamis communicare neque in persecutione lapsis etiam post penitentiam oportere. Si ergo et hii, qui ab his sunt hereticis ordinati, nequaquam suo sunt honore privandi, ob id scilicet, quia eorum consecratores in fide non titubant, quid de symoniacorum ordinationibus sentiendum, qui et omnia fere institutionis ecclesiasticae iura conservant? At fortassis obicitur, quia symoniaci nequaquam sunt in fide perfecti, nimirum peccantes in Spiritum sanctum, quem arbitrantur pecuniis coemendum. Ad quod facile respondemus, quia, si haec districtae censurae subtilitas teneatur, etiam in Novatianis contra Spiritum sanctum quodammodo culpa perfidiae reperitur. Nam cum per Spiritum sanctum, qui est remissio peccatorum, venia penitentibus concedatur, constat proculdubio, quia contra Spiritum sanctum pugnat, qui lapsis post penitentiam non communicat. Sed aliud est in fide peccare, aliud a fide recedere. Aliter nempe redarguendus est miles, qui in belli conflictibus enerviter cedit, aliter ille plectendus, qui abiuratis militiae sacramentis ad hostium castra dediticius transfugit. Non eadem servo pena debetur, qui in domesticis rebus sub domini sui peccat imperio et illi, qui iugum servitutis excussit ac ius extraneae dominationis elegit. Licet enim isti in regulam fidei ex aliquo videantur offendere, non tamen eotenus, ut Spiritum sanctum arguendi sint heretica pravitate negare. Atque ideo, cum revertuntur, quoniam peccaverunt, manus illis imponitur, quia vero minime negaverunt, sacerdotalis gradus officio non privantur. At contra Arriani, qui adversus Spiritus sancti divinitatem manifesta prorsus impietate confligunt, ad catholicam redeuntes in male accepti ordinis persistere dignitate non possunt. Credunt enim, sicut sacrilega eorum professio manifestat, quod Pater creator sit, Filius creatura, Spiritum vero sanctum creaturam creaturae dampnabiliter asseverant. Quia igitur virtutem Spiritus sancti in fide non habent, qua videlicet omnis ecclesiasticae dignitatis ordo perficitur, apud eos ordinatio facta canonicis sanctionibus irrita iudicatur. Sed non ab re fieri credimus, si quid de his in suis decretis Innocentius papa reliquerit, hic etiam sub eiusdem litteris inseramus: Arrianos, inquit, caeteras que huiusmodi pestes, quia eorum laicos conversos ad Dominum sub imagine penitentiae ac sancti Spiritus sanctificatione per manus impositionem suscepimus, non videtur clericos eorum cum sacerdotio ministerii cuiuspiam suscipere dignitatem. Quoniam quibus solum baptismum esse permittimus, qui utique in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti perficitur, nec Spiritum sanctum eos habere ex illo baptismate illis que misteriis arbitramur, quoniam, cum a catholica fide eorum auctores discederent, perfectionem spiritus, quam acceperant, amiserunt, nec dare eius plenitudinem possunt, quae maxime in ordinationibus operatur, quam per impietatis suae perfidiam potius quam fidem dixerim, perdiderunt; quomodo fieri potest, ut eorum profanos sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos inperfectos, ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum paeniteniae imagine recipiamus? In quibus nimirum decretalibus verbis manifeste datur intellegi, quia in promotionibus clericorum non inmerito fides ordinantis attenditur, ex qua videlicet pendet, ut ordinatio ipsa sive rata sive irrita iudicetur. Quod enim tenet ordinator in fide, accipit ordinatus in munere. Enimvero si Arrianis recta fides inesset, etiamsi eos cuiuslibet diversae pravitatis error involveret, facta apud eos consecratio non periret. Ubi notandum, quanta invocationi divini nominis reverentia debeatur, cum et ab eis baptizati, quos tam perfida, ut ita dixerim, fides dampnat, rebaptizari tamen omnino non audeant. Nam quia auctores eorum, ut dicitur, fidem rectam non habuerunt, ad percipiendam spiritus gratiam manus illis imponitur, quia vero in aquam sunt sub invocatione sanctae trinitatis inmersi, non sunt denuo baptizandi. Cum itaque sola sine fide verba sub heretica Arrianorum superstitione prolata non audeant irrita iudicari, quo pacto symoniacorum consecratio robur non habeat, in qua cum fide et caetera observantiae regularis sacramenta concordant? De Donatistis quoque novimus Cartaginensi concilio fuisse concessum, ut, cum ad unitatem catholicam quilibet eorum redire disponeret, si hoc paci christianae prodesse videretur, cum suo reciperetur honore. Sicut autem in generali hereseon enumeratione didicimus, Donatiste non admodum sunt fidei errore traducti, sed irati potius, quia Cecilianus quidam contra eorum votum in Cartaginensi inthronizatus sit sede, scisma fecerunt et ab ecclesiastica communione precisi sunt. Et quamquam certum sit, quod Spiritum sanctum nisi intra ecclesiam catholicam nemo possit accipere, apud eos tamen quilibet ordinatus, si paci hoc consulat, non privatur honore, quia perseverat in fide. Cum ergo Donatista, qui proculdubio scismaticus est et dono sancti Spiritus probatur alienus, in percepti honoris ordine valeat aliquotiens permanere, luce clarius constat, quia consecratio non ordinati vel ordinatoris est meritum, sed ad utriusque potius fidem totum respicit sacramentum. Alias sive Donatista Donatistam, sive Novatianus Novatianum ad clericatus iura promoveat, quae est in utrolibet dignitas meritorum, ut gratie divine misterium vel iste dare, vel ille possit accipere? Sed inter malum et malum, dantem videlicet et accipientem, bonum versatur in medio, quod neutrius vitio a sua novit generositate deterere. Nimirum leprosus leproso praebet aurum, quod profecto rutilat, nulla scabrosarum manuum varietate perfusum. Si cecus ceco lucernam porrigit, lux cecitatem nesciens ex baiulorum manibus tenebras non admittit. Quapropter, si recta fides adsit, videlicet ut in Patrem et Filium et Spiritum sanctum recte credatur, indigni etiam cuiuslibet sacerdotis consecratio indifferenter impletur, nec propter indigne ministrantis meritum divine gratie munus perfectionis sue patitur detrimentum. Unde praedictus papa Innocentius, cum de duabus heresibus, Paulianistis videlicet et Novatianis, communiter disputaret, cur a Paulianistis venientes baptizandos esse decerneret, a Novatianis autem funditus prohiberet, causam his reddidit verbis dicens: Quia Paulianistae, inquit, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti minime baptizant, nec apud istos, videlicet Novatianos, de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti questio aliquando mota est. Et ideo de omnibus segregatis haec sola electa est, cui istud crederent concedendum, quia nihil in Patris et Filii et Spiritus sancti sacramento peccarent. Haec itaque venerabilis Innocentii verba ita diffinitiva sunt atque perspicua, ut omnem nostris mentibus scrupulum auferant nodum que proposite questionis indubitanter absolvant. Si autem per Paulianistas sacramentum idcirco dari non potest, quia fidem sanctae trinitatis non habent, per Novatianos autem ideo potest, quia, licet aliotenus heretici sint, orthodoxe tamen fidei plenitudinem tenent. Constat profecto, quia, si fides stat, consecratio robur optineat, nec actionis labefactatur vitio, quae fidei nititur fundamento. Esto igitur, concedamus vel potius asseramus, ut symoniacus sit hereticus, sed et Novatianus hereticus et Donatista similiter hereticus. Sed symoniacus in Spiritum sanctum peccat, quia donum Dei comparat, et Novatianus certe in eundem Spiritum sanctum peccat, quia lapsi etiam post penitentiam de eius remissione desperat. Nihilominus etiam Donatista peccat in Spiritum sanctum, qui se ab ecclesia segregat, extra quam videlicet Spiritus sanctus inveniri non potest. Quid ergo causae est, ut, cum illorum ordinatio rata esse decernitur, istorum frivola iudicetur, presertim cum nos non elaboremus, ut symoniaci in eo, quem male mercati sunt, honore permaneant, sed id potius, ne hii, qui ab eis gratuito ordinati sunt, locum sui gradus amittant? Ubi notandum, quanta sit in eorum, de quibus loquimur, conditione distantia, nimirum cum Donatiste Donatistas, Novatiani Novatianos, eisdem videlicet erroribus irretitos ad ecclesiastici gradus augmenta promoveant, symoniaci autem non symoniacos sed innocentes potius ordinent et catholicos. Illis denique non hoc solum valebat opponi, quod fuerint ab hereticis ordinati, verum hoc insuper, quod et ipsi fuissent indifferenter heretici. Isti autem nequaquam sunt symoniace hereseos obnoxii, etiamsi a symoniacis omni venalitatis remoto commercio regulariter sint promoti atque in eisdem ecclesiis sortiti sunt amministrationis officium, ubi et sacri baptismatis percepere misterium. Utrum vero tales merito a suis arceantur honoribus, ex beati Leonis facile possumus auctoritate perpendere, si decretalem eius sententiam suis hic verbis non pigeat annotare. Ait enim: Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi nec a plebibus expetiti nec a provincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati. Unde cum sepe questio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum, quod non doceatur fuisse collatum? Si qui tamen clerici ab istis pseudoepiscopis in eis ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum cum consensu et iudicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent. Ecce autentico Leonis papae iudicio, quoscunque neque cleri neque plebis consensus elegit, nec cum metropolitani iudicio provincialium episcoporum concordia consecravit, inter episcopos non habentur. Et tamen hii, qui ab eis sunt in propriis ecclesiis iudicio praesidentium ordinati, nequaquam sunt iniuncti gradus honore privandi, videlicet ut is, qui ad episcopatus officium cum tanta usurpatione prorupit, ut adversus eum omnium fere vota concurrant et sibi, quod accepit, prodesse nil valeat, utpote, qui inter episcopos non habetur, et aliis prosit, quatinus, qui ab eo promoti sunt, a suis nequaquam honoribus arceantur. Sed quis neget potuisse illic etiam venale intervenire commercium, ubi ad honoris culmen tam obstinata, tam importuna fuerit ambitione surreptum? Qui tamen aliis habet, quod sibi non habet, quia videlicet alios consecrare permittitur, cum et ipse inter episcopos non habeatur. Sepe namque sterili trunco fecundus ramus inseritur, qui nimirum in eo, quod germinat, non trunci sed propriae naturae iura conservat. Quid dicam, quod et his, qui ab impiissimis sunt hereticis ordinati, ecclesiastica subvenire videatur auctoritas et in promulgandis super hac disceptatione iudiciis non tam veterem perfidiam promoventium quam novam fidem et resipiscentiam consideret promotorum? Qui enim decretis pontificum sollerter incumbit, non ignorat eundem, cuius paulo ante meminimus, Innocentium papam licentiam permisisse, ut omnes, qui ante dampnationem Bonosi heretici ab eo fuerant ordinati, si relicto atque dampnato eius errore ecclesiasticae unitati se sociare disponerent, in suis honoribus permanerent. Et quidem Bonosus, prout in eisdem decretis invenitur, Fotinianus fuisse dinoscitur. Fotiniani autem negant Christum Deum ante secula ex Patris substantia genitum extitisse. Hii nimirum, quia cum Iudeis Dei Filium negare non metuunt, cum eisdem quoque participium non diversae dampnationis incurrunt. Cum ergo hii, qui non modo a tam pernicioso consecrati referuntur heretico, sed eius insuper erroribus involuti in acceptis permanere gradibus permittuntur, facile depraehenditur, quid de his, qui a symoniacis non symoniace sunt provecti, merito iudicetur. Cui non dissimile etiam illud est, quod Anastasius papa de heretico nihilominus decrevit Acacio. Cuius nimirum decretales sententiae tam elimatae digestae sunt nostris que allegationibus per omnia congruentes, ut, etiamsi quae a nobis prolixius exarata sunt, cuncta deessent, ad comprobandum, quod in praesenti disputatione versamus, plene sufficerent. Quapropter nec nos pigeat de stilo eius hic aliquanto productius recensere, ut quod loquimur non ex propriis adinventionibus, sed ex patrum regulis videamur excerpere. Ait namque inter cetera imperatori Anastasio: Secundum ecclesiae, inquit, catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, vel quos baptizavit Acacius vel quos sacerdotes sive levitas secundum canones ordinavit, ulla eos ex nomine Acacii portio lesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptismum, quod procul sit ab ecclesia, sive ab adultero sive a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit inlibatum, quia vox illa, que sonuit per columbam, omnem maculam humane pollutionis excludit. Quod declaratur, cum dicitur: Hic est, qui baptizat in Spiritu sancto et igne. Nam si visibilis solis istius radii, cum per loca fetidissima transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui istum visibilem fecit, virtus nulla ministerii indignitate contingitur. Nam et Iudas, cum fuerit sacrilegus atque fur, quicquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima voce: 'Scribe', inquit, 'et Pharisei supra cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; que autem faciunt, facere nolite. Dicunt enim et non faciunt'. Quicquid ergo ad hominum provectum quilibet in ecclesia minister pro officio suo videtur operari, hoc totum contineri implendo divinitatis effectu ita ille, per quem Christus loquitur, Paulus affirmat: 'Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit'. Et paulo post idem Anastasius: Ideo ergo et hic, cuius nomen dicimus reticendum, male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, aliis perfectionem suae virtutis optinuit. Ecce vir apostolicus, tamquam pro nobis staret, nostram in se causam suscepisse perpenditur, ita ut paene nihil nobis dicendum super huius questionis materia reliquisse videatur. Eatur ergo et tante auctoritati improbe resistatur, nec sufficiat censoribus novis, quod patribus videbatur antiquis, ut, dum discretio non tenetur, etiam pietas amittatur. Quidam namque, dum sancti plus quam sunt, videri appetunt, sic corrupta conantur abscidere, ut aggrediantur etiam, que sincera sunt lacerare, ut que ad plausus hominum videantur in censura iusticie districte persistere, non verentur a pietatis tramite crudeliter oberrare. Quid isti dicturi sunt, si audiant de his quoque, quos post damnationem Acacius ordinavit, quid idem papa decreverit? Non enim eos arbitror ista legisse, quos constat ab his temerario dissonare iudicio. Audiant igitur pietatem apostolicae sedis et a duritia proprii emolliantur exanimis. Post illa siquidem, quae praemisimus, et ista subiungit: Quodsi aliquorum, inquit, in tantum se extendit curiosa suspicio, ut imaginetur prolato a papa Felice iudicio postea inefficaciter in sacramentis, quae Acacius usurpavit, egisse ac perinde eos metuere, qui vel in consecrationibus vel in baptismate misteria tradita susceperunt, ne irrita beneficia divina videantur. Meminerint in hanc quoque partem similiter tractatum praevalere superiorem, quia non sine usurpatione sacerdotii adiudicatus hoc egit, in quo virtutem suam optinentibus misteriis in hoc quoque aliis rea sibi persona non nocuit. Nam ad illum pertinuit, quod tuba Davitica ita canitur: 'Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis'. Nam superbia semper sibi non aliis facit ruinam, quod universa scripturarum sententia caelestium testatur auctoritas, sicut etiam per Spiritum sanctum dicitur in propheta: 'Non habitabit in medio domus mee, qui facit superbiam'. Unde cum sibi sacerdotis nomen vendicaverit, condempnatus in ipsius verticem superbie tumor inflictus est, quia non populus, qui in ministeriis donum ipsius sitiebat, exclusus est, sed anima illa, quae peccaverat, iusto iudicio proprie erat obnoxia, quod ubique numerosa scripturarum testatur instructio. Quid iam dicetur ad ista? Quae adversus haec poterit callere versutia? Quae veritati repugnantibus suppetere poterunt argumenta? Ecce de una hic persona specialiter agitur, sed universalis est causa, quae generaliter diffinitur. Non tamen nos tamquam pro hereticis stantes ad hoc ista perscribimus, ut reliquas sanctorum patrum sententias, quae in eos eorum que ministerium severius vindicant, destruamus, sed ideo plane, ut, dum, quae in prioribus sanctis fuerit moderatio discretionis, attenditur, ab his quoque, qui nunc sunt, nequaquam per inmoderatam iustitiam limes recti examinis excedatur, ne his etiam illud congruere videatur, quod de quibusdam eorum similibus per apostolum dicitur, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Qui igitur ab heretico eodem que apostolicae sedis auctoritate damnato promoti sunt, a sui gradus aministratione non corruunt, et qui a symoniacis non symoniace consecrati sunt, honoris accepti periculum sustinebunt? Dura certe sententia et indiscreti examinis prorsus inhumana censura, ut, quos conscientia reddit innocuos, illata redarguat pena plectendos et in eos severitas iudicialis extendat, quos praesumpti piaculi temeritas non accusat. Ubi enim non est crimen admissum, cur inferatur penale supplicium? Ubi non est reatus, cur innocens exhibetur ut reus? Quod preiudiciale censeretur etiam in tribunalibus iudicum, cur rectum videatur in sanctorum concilio sacerdotum? Solent certe pii pontifices ad depositionem unius cuiuslibet sacerdotis ex intimis visceribus suspirium reddere, uberibus lacrimarum rivis tristia ora perfundere cuncti que adstantes pie compassionis coguntur studio condolere. Ecce nunc tota pene Christi ecclesia ad unius sententiae calculum sacerdotibus destituitur et tolerabile videatur? Sacerdotum populus in commune deponitur et risus habetur? Cur non illud saltim reducitur in memoriam, quod per Ezechielem divina vox clamat dicens: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; pater non portabit iniquitatem filii, filius non portabit iniquitatem patris; iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum? Isti autem fraterne calamitatis avari hoc satagunt, ad hoc enituntur, ut anima, quae non peccavit, intereat et alieni facinoris innocens penas exolvat. Anhelant enim, ut filii addicantur iniquitatibus patrum et iusti proscribantur criminibus impiorum atque, ut manifestius eloquar, eos, qui symoniaci non sunt, symoniacorum penis adiudicant et pro illorum negotiatione condempnant, qui execrabilis negotii crimen prorsus ignorant. Quis enim nesciat usque ad huius Henrici clementissimi regis imperium praesulatum que reverendae memoriae Clementis papae, istius etiam beatissimi Leonis apostolici, quo nunc videlicet praesule sancta se gubernari gratulatur ecclesia, per occidentalia regna virus symoniace hereseos letaliter ebulisse, ita ut quod passim fiebat licenter admissum, ultoriae animadversioni nequaquam duceretur obnoxium et quod erat fere omnibus consentaneum, pro regula tenebatur, tamquam legali sanctione decretum? Quid ergo commeruit, quid peccavit, qui matrem suam ecclesiam, in qua nimirum ex aqua et Spiritu sancto renatus est, simpliciter adiit atque ubi baptismum illic etiam gratiam consecrationis accepit? Suum certe non erat, ut de consecraturi se persona disputare debuerit. Propterea, quem apud ecclesiam suam praesidere in episcopali cathedra repperit, eo ad ordinem promoveri integrum duxit. Quid enim faceret, cui et nomen dare in professionem sacrae militiae necessitas inminebat et migrare tamen ad aliene diocesis episcopum non licebat? Cur non antiqua sanctorum patrum gesta sive praecepta subtilius pertractantur, ut, dum iudicii censura depromitur, eadem semper discreti moderaminis linea teneatur? Nam et is qui supra, magnificus Leo, omnes clericos ab hereticis venientes in his quidem, quos iam adepti sunt, praecipit ordinibus recipi, ad altiores autem gradus prohibet promoveri. Cuius decreti nos titulum contenti sumus hic breviter adhibere, ad textum autem mittimus, quibus vacat diffusius illic exarata perlegere: Quod omnis, inquit, cuiuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens hereticae communioni miscuerit se, si ad ecclesiam reversus fuerit, in eo gradu, quo erat, sine promotione permaneat. Ponamus itaque, ut symoniaci in nullo a ceteris hereticis differant atque per scismaticam sectam similiter eis ab ecclesiastica procul communione recedant, in sacerdotio tamen vel ceteris gradibus quicumque iam ab eis promoti sunt, Leoniano decernuntur permanere iudicio. Sed dicitur e diverso, ecce beatus papa Gregorius clamat: Si quis, inquit, ad symoniacae hereseos vel neoffitorum facinus emendandum officii sui consideratione vehementer non exarserit, cum illo se non dubitet habere portionem, a quo hoc piaculare flagitium sumpsit exordium. Concedimus, inquam, et a sancto viro, quod absit, non diversa sentimus, nimirum ut unusquisque fidelium ad emendandum pestis utriusque flagitium pro viribus satagat atque, ut symoniaci cum neoffitis pariter deponantur, zelo recti examinis inardescat. Nos itaque non pro symoniacis stamus, quos nimirum dampnandos esse omnis sacri eloquii testatur auctoritas, sed, sicut ex sanctorum patrum multimoda sanctione colligimus, gratis a symoniacis ordinatos iure in suis ordinibus retinendos esse libere profitemur. Itaque qui Gregorium ad sue probationis indicium devocant, Gregorianum quoque testimonium admittere reciproca vicissitudine non contemnant et non qualecumque sed quod ipsam rem, ut dicitur, ad vivum tangat ac litigandi terminum de cetero verbosis inponat. Denique, dum in homelia quadam de symoniacis loqueretur, adiecit: Qui namque sunt in templo Dei hodie, qui columbas vendunt, nisi qui in ecclesia precium de inpositione manus accipiunt, per quam videlicet inpositionem Spiritus sanctus caelitus datur? Ecce, si sancti huius viri auctoritati fides adhibenda decernitur, non est, cur disceptationis controversia ulterius protrahatur. Quid enim liquidius, quid apertius, quam quod dicitur, quia per illam videlicet manus inpositionem, que venditur, Spiritus sanctus celitus datur? Atque ut id ipsum adhuc artius inculcaret tardiorem que sensum plenius eo, quod dicebatur, instrueret, quod manifeste praemiserat, replicare non piguit dicens: Columba igitur venditur, quia manus inpositio per quam Spiritus sanctus accipitur, ad precium praebetur. Si ergo per illam manus inpositionem, quae ad precium praebetur, Spiritus sanctus accipitur, quid minus sacramenti in symoniacis quam in gratuito promotis sacerdotibus invenitur, nisi quia fonte, quem aliis salubriter influunt, ipsi dampnabiliter irrigantur et viperarum more, dum filios pariunt, ipsi moriuntur? Quid enim mirum, si in ministeriis spiritualibus ex malis ordinatoribus boni ministri fiant, cum et in generatione carnali non dissimile quid sepe contingat? Certum namque est, quod videntes filii ex caecis sepe genitoribus prodeant et gibberosis atque debilibus integra membris soboles et procera succedat. Plane nec virtus ordinantium eis augmento est, qui per sinistra gradi non metuunt, nec rursus eorum pravitas illis officit, qui per lineam rectae conversationis incedunt. Quid enim Samuheli praeiudicasse cognoscitur, quia Heli discipulus fuit? Aut quid profuit Nicolao, quia apostolica eum electio in gradum leviticae amministrationis assumpsit? Ille siquidem cum Stephano simul inpositionem apostolicae manus accepit et periit, iste in Ofni et Finees pravitate convixit et , quia propheta Deo fidelis esset, cunctis innotuit. Unde par fuerat, ut hii, qui omnes estuant in commune deponere, illud saltim Innocentii superius memorati praelata moderaminis dispensatione servarent. Nam cum de his, qui ab hereticis ordinati sunt, disputaret, post multa subiunxit dicens: Quoties, inquit a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum solet transire. Quando autem in talibus umquam fuit discretio propensius necessaria quam nunc, cum nulla fere reperitur ecclesia, que hiis personis videatur aliena? Iudicatur salubrius divinis carere misteriis, quam inanis uti ministerio sacerdotis? Sed mundus iam senex non potest novum dogma suscipere et preter coevam consuetudinem fedum ducit ab ecclesiasticis se officiis diutius absentare. Versatur etiam inter eos non ferenda confusio, que non modicam caliginem vacillantibus ingerat et nimium curiosis aciem mentis obtundat. Nimirum cum dicitur, quia, si quilibet inferior a symoniaco gradus accipitur, quicquid a bono postmodum episcopo fuerit attributum, vanum prorsus merito censeatur et frivolum. Qui enim, inquiunt, inferiores non habet, ad altiores gradus aspirare non valet. At hic a symoniaco in inferiori saltim ordine promoveri non potuit, ad superiores igitur non pervenit. Hiis igitur commentis atque versutiis discidii livor oboritur et ecclesie puritas perturbatur. Sepe etiam reperire contingit, ut inter duos bonos unus symoniacus vel rursus inter duos symoniacos bonus quidam episcopus diversos uni persone dedisse ordines videatur. Hiis itaque aliis que modis, quos prosequi longum est, tam perplexa cotidie ventilatur hinc inde confusio, ut, nisi per beatissimum Leonem papam, qui nunc est, misericordia divina succurrat, in ecclesia Christi perniciosus error letaliter insolescat. Huc accedit, quia, si semel admittitur, ut sacramentum per tales datum irritum iudicetur, ecce omnes basilice hactenus dedicate cum suis sunt altaribus destruende. Postremo quod nimis impium est, spes defunctis fidelibus tollitur, ita ut praeteritum seculum absque ullo redemptionis humane remedio funditus perisse credatur. Alioquin quo pacto credendi sunt nunc cum Christo regnare, quibus, ut dicitur, datum non est sacramenta christiane religionis attingere, presertim cum ipsa veritas dicat: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis? Si enim illi sacerdotes non erant atque ideo sacramenta dominici corporis offerre vel dare non poterant, quomodo sequaces eorum ad vitam transisse credendi sunt mortui, quam non habuere viventes? Quodsi hoc admittimus, etiam sine penitentia migrasse credendi sunt, quicumque videlicet gravioribus premebantur offensis. Nimirum cum et antiquitus leprosi sacerdotibus se praecipiebantur ostendere et nunc penitentes sub manus episcopi necesse sit canonica sanctione transire, quomodo autem per sacerdotale officium poterat quis ligari vel solvi, ubi sacerdotes ipsi nequirent penitus reperiri? Sed cur eos penitentie remedio caruisse conquerimur, cum ultro etiam neque christiani neque baptizati fuisse iuxta perverse disputationis seriem videantur? Nam quantum ad sacrorum canonum fidem baptismus etiamsi per quempiam fidelem laicum datur, ratus esse decernitur. Sed quo pacto symoniaci vel ab eis ordinati potuerunt exhibere baptismum, qui, sicut isti calumpniantur, non habebant Spiritum sanctum? Nam nec ipsi videntur fuisse christiani, si non habebant spiritum Christi. Siquidem iuxta Pauli sententiam: qui spiritum Christi non habet, hic non est eius. Quodsi christiani non erant, christianismum dare non poterant. Hec est enim causa, sicut superius dictum est, cur baptizati a Paulianistis necessario baptizentur, quia, dum constet, quod Spiritum sanctum non habent, baptizare omnino non praevalent. Quantum ergo ad huiusmodi disputatorum perniciosa commenta, quicumque praecessorum nostrorum videbantur esse catholici, non dissimili cum Arrianis ceteris que hereticis sententia sunt perpetuo condempnati. Quod nimirum tam probatur absurdum et ortodoxe fidei crudeliter inimicum, ut non solum transacti seculi misteria destruat, sed et praesentis ac future prorsus ecclesie fundamenta convellat. Quod facile hoc modo colligitur. Nam cum Romana sedes, que nimirum omnium ecclesiarum mater est, venalitati subiacuit, tanquam radix infecta per reliquarum quoque ecclesiarum ramos symoniace pestis venena diffudit. Ad illius enim sedis exemplum et in ceteris circumquaque positis cudi cepit moneta fabrorum. Attamen illi, sive boni fuerint sive mali fuerint, necesse fuit, ut ipsi in alios ordinationum sacramenta transfunderent, quatinus et in nos per succedentium vicissitudines emanarent. Sed dicitur nec ordinatores tunc habuisse, quod traderent, nec ordinatos a non habentibus aliquid accipere potuisse. Esto igitur, ut moderno tempore pro consecrationis gratia nichil detur, sed quid prodest, quia ab hiis, qui a symoniacis vel eorum successoribus quantumlibet iam longinquis ordinati sunt, et ipsi provehimur. Nam ut ad me ipsum redeam, postquam summus pontifex Leo videlicet mei consecratoris archiepiscopi hoc ignorasse commercium didicit, licet tunc temporis apostolice sedi trapezita praesederit, mihi tamen indigno sacerdotalis gradus officium quo potiebar, indulsit. Sed quo pacto improba disputatio a nichil habentibus me videatur excipere, qui consecrationis undam in ipso originali fonte prime sedis perhibet aruisse? Ecce igitur non modo contra omnium antiquorum patrum statuta conflictus arripitur, sed et huius beatissimi pape sententia crudeliter impugnatur. Quotuslibet enim a symoniaco sit iste, qui consecrare nititur, quid ad rem, dum quod ab illo videlicet non habente non prodiit, in alium quempiam non manavit? Si autem alique reperiantur ecclesie, que huiusmodi nequaquam fuerint peste corrupte, quid aliarum ecclesiarum filiis in hac parte confertur, dum apud alienam ecclesiam consecrari quempiam canonicis sanctionibus inhibetur? Igitur quantum ad huius seriem disputationis, sic in primi seculi symoniacis apud quasdam ecclesias divine gratie rivus arescendo defecit, ut nec illis influere nec per eos postmodum in alios potuerit transvadare. Videtis igitur, o cultores perversorum dogmatum, quo vergat vestra caliginosa prudentia? Perpenditis, quid vestri acuminis pariant argumenta? Huccine tandem litigando perventum est, ut et misericordie Christi finem imponere et ecclesie eius spei commercium praesumatis auferre? Sed nos ei fideliter confitemur, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius. Illud quoque, quod crebrius iterari multis referentibus audio, tacite pretereundum esse non duco. Quid est enim, quod nonnullos venerabiles viros, quos constat proculdubio a symoniacis ad sacerdotium fuisse provectos, et usque ad obitum novimus offerendis indesinenter sacrificiis institisse et nunc perspicue videamus insignibus miraculorum virtutibus corruscare? Nostra quippe etate beati viri, videlicet Romualdus Camerinensis, Amicus Rambonensis, Guido Pomposianus, Firmanus Firmensis et complures alii sancte conversationis studio floruerunt. Super quorum videlicet veneranda cadavera ex sacerdotalis auctoritate concilii sacra altaria sunt erecta, ubi nimirum, dum divina misteria miraculis exigentibus offeruntur, evidens clarescit indicium ex eorum manibus sacrificium divino conspectui quam suaviter sit acceptum, atque per eos divina dispensatio luce clarius innotescit, quia neminem caligo aliene perversitatis obnubilat, quem fulgor proprie religionis et honestatis illustrat, nec reatus obruit promoventium, ubi stat puritas et innocentia promotorum. Sed dum hec aliquando cum religiosis quibusdam episcopis agerem, ecce nunc in memoriam redit, quod Ubertus Ariminensis reverentissimus videlicet et honestissimus presul attulerit: 'Equivocus', inquit michi, 'praedecessor meus Ubertus episcopus in sacre sedis acquirende commercio teste provincia nongentas Papiensis monete libras appendit, qui tamen postmodum beatum Arduinum, per quem nunc omnipotens Deus tot exhibet stupenda miracula, in presbiterum consecravit'. Quem cum e vestigio perquisissem, utrum beate memorie vir ab offerendo in sua incolumitate destiterit, usque ad ultime decubationis articulum offerendis salutaribus hostiis sedulum insudasse respondit. Cum igitur omnes isti, quorum supra meminimus, et consecrati a symoniacis asserantur, et tamen in acceptis usque ad finem vite officiis permanentes ita divino examini placuerunt, ut ammirandis eorum meritis miranda testimonium signa perhibeant. Constat proculdubio, quia promoventis coemptio non praeiudicat, ubi promotus contractum venalitatis ignorat, nec distractoris in eum culpa transfunditur, qui distractionis crimine non tenetur. Et quidem tolerabile fortassis utcunque videretur, si falsitatis assertio ordinem tantummodo praesentis vite confunderet, nisi et a preterito seculo omnem funditus spem atque materiam christiane pietatis auferret. Dicunt enim, quia, que tunc videbatur ecclesia, domus erat simplex, quod credebatur altare, purus lapis erat, sacerdotes et qui in reliquis cernebantur ordinibus constituti prorsus erant laici cunctis que spiritualis sacramenti viribus alieni, quod corpus et sanguis Domini credebatur, simpliciter panis erat et vinum, terrena nimirum substantia, nulla Spiritus sancti virtute perfusa. Cuncta ergo falsa ferebantur et frivola et a christiane redemptionis penitus veritate remota. Unde consequitur, ut patres nostri, sive hec falsa fuisse cognoverint, sive veritatem fuisse mendacium estimaverint, indifferenter omnes inevitabili necessitate perierint. Quid enim prodest periculum nosse, quod non datur evadere? Aut quomodo valeat quis ad fontem veritatis attingere, si per devios anfractus gestiat licet nescius oberrare? Solus ergo Symon divine gratie potuit fluenta restringere et tanquam obex medius inter Deum et homines humanum genus a creatoris sui consortio separare? Absit, absit, ut falsus homo rescindat, quod verus Deus et homo confederat. Absit, ut omnes homines unus obruere et divina beneficia perversitas valeat humana delere. Sed quid , queso, dicemus de hiis, quos post negotiationis nefande commercium per quadragenos vel quinquagenos ferme annos usque hodie aspicimus pontificales cathedras obsidere? Nam, ut de eorum praecessoribus taceamus sive proximis sive longinquis, quos idem aliunde fures exhibuit, omnes, qui istis obrepentibus tunc fuerant ordinati, vel iam sunt ex hac luce subtracti vel caliginose senectutis obstaculo ab exercendis officiis sunt remoti. Unde necesse est, ut in eorum dyocesibus ab hiis tantum clericis sacra misteria peragantur, qui ab hiis, qui advivunt, symoniacis ordinem susceperunt. Quid ergo de hiis sentiendum est, quid fatendum? Numquid nam sub eis tot hominum milia perire dicenda sunt, qui ab eisdem sacramenti gratiam non habentibus vana sacramenti specie deluduntur? Dicendum ne est populo, ut vel alienarum dioceseon sacerdotes acquirant, vel ipsi peregre transmigrantes ab hiis, qui non a symoniacis ordinati sunt, sacramenta percipiant? Sed ecce sacri canones vehementer obsistunt et sine formata pontificis parrochiarum limitem transcendentes a communione repellunt. Hiis igitur quandoque consulti, quod consilium dabimus? Quibus nimirum iuxta desperatorie assertionis ineptiam nec indigene possunt misteria sacra contradere, nec ad extraneos canonica permittitur auctoritate transire? Ad largissime ergo divine pietatis iniuriam inevitabilis pereundi necessitas illis imponitur, quibus videlicet undique circumclusis nullo salutaris confugii remedio subvenitur. Verum nos diutius persequi ista postponimus, ut que auditu saltim pavenda sunt, intelligenda potius quam legenda sane mentis iudicio relinquamus, ac paucis sobrius lector agnoscat, dogmatis huius auctores quante impossibilitatis error involvat. Iam vero, quid oblocutores nostri ex auctoritate canonica nobis frequenter obiciant, necessario duximus apponendum, ut, dum quod illi coniciunt, evidenti claruerit ratione cassatum, merito protinus conquiescat omnis altercatio questionum. Quotienscumque enim pro hiis, qui a symoniacis ordinati sunt, loquimur, illico ad Ventum est veniunt, Ventum est ingerunt, Ventum est oculis, ut inspiciamus, opponunt. Et nos etiam ad Ventum est veniamus, ita tamen, ut, cum ad verba perventum fuerit, ab intellectu sobrio non recedamus. Age igitur, idem plane, qui iam memoratus est, Innocentius papa inter plura decreti sui capitula et hoc inserit dicens: Ventum est, inquit, ad terciam questionem, que pro sui difficultate longiorem exigit disputationem. Cum nos dicamus ab hereticis ordinatos vulneratum per illam manus impositionem habere caput, ubi vulnus infixum est, medicina adhibenda est, quo possit recipere sanitatem. Que sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit, atque ubi penitentie remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse. Nam si , ut legitur, 'quod tetigerit immundus, immundum erit', quomodo ei tribuetur, quod munditia ac puritas consuevit accipere? Sed contra asseritur eum, qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid accepisse, quia nichil in dante erat, quod ille posset accipere. Adquiescimus et verum est: certe, quod non habuit, dare non potuit. Dampnationem utique, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit, et qui particeps factus est dampnato, quomodo debeat honorem accipere, invenire non possumus. Sed dicitur vera ac iusta legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium, quod a vitioso fuerit iniectum. Ergo si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei, quia per benedictionem ordinationis crimina vel vitia putantur auferri. Nullus sit penitentie locus, quia id potest prestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit. Sed nostre lex est ecclesie venientibus ab hereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem laicam tantum tribuere communionem, nec ex hiis aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare. At vero hii, qui a catholica ad heresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per penitentiam suscipi, apud vos non solum penitentiam non agunt, verum etiam honore cumulantur, et alia non dissimilia, que secuntur. Cuius nimirum decreti nos ideo et multa posuimus et tamen plura, que necessaria iudicantur, omisimus, ut et disputationis series, unde error obrepsit, eluceat et tamen moderata prolixitas sacietatis tedium lectoribus non infundat. Que profecto verba sic debere intelligi sompniant, ut hereticos hic dici symoniacos asserant atque ab eis ordinatos sic vulneratum habere caput, per illam videlicet manus impositionem, ut in eis ordinationis honor ultra locum habere non possit. Qui nimirum eorum intellectus idcirco velata veritate confunditur, quia totius decreti textum per ordinem non scrutantur. Nulla certe hic de symoniacis scriptoris versatur intentio, sed eorum potius hereticorum secta percutitur, qui nullam sancti Spiritus fidem sive gratiam habere noscuntur. Totum, queso, legant, ut sub uno intuitu totum, quod dicitur, comprehendant ac considerent inferius Paulianistas et Novatianos sic a se invicem pro sectarum varietate discretos, ut a Novatianis quidem ad catholicam revertentes in suis liceat ordinibus recipi, a Paulianistis autem necessarium sit etiam denuo baptizari, ibi que colligant, quare hoc, quia videlicet a Paulianistis in nomine sancte trinitatis minime baptizatur, apud Novatianos autem de eiusdem sancte trinitatis fide, quia plena est, etiam questio non movetur. Perpendant etiam illic haberi, quia rite baptizatos ab evangelista Phylippo Petrus et Iohannes sola manus impositione consummant. Illos autem, quos apostolus Paulus Iohannis baptismate reperit lotos, interrogans an Spiritum sanctum suscepissent, cum se faterentur, ne nomen quidem illud audisse, iussit eos baptizari. Quia igitur prelato generali hereticorum nomine, cum ad speciale descendit, non symoniacorum meminit, sed Paulianistas potius et Novatianos expressit, constat proculdubio, quia in eos sententia non depromitur, quorum mentio non habetur. Huius itaque decreti sic debet intellectus ex ordine perscrutari. Consuluerunt nempe Macedones, utrum ab hiis redeuntes hereticis, a quibus promoti in suis non possent gradibus permanere, liceret denuo consecrari. Atque interim quibusdam argumentorum consecutionibus disputabant id iure fieri posse, quia hereticorum ordinatio, dum non esset rata, esset etiam nulla, quoniam, qui honorem amisit, honorem dare non posset, quia videlicet nichil in dante erat, quod ille posset accipere atque ideo tales quodammodo novi venire ad ordinem viderentur. Preterea, ut allegationes eorum validius adhuc argumentationis robur astrueret, hoc etiam addebant, quod vera ac iusta legitimi sacerdotis benedictio salubriter exhauriret, quicquid vitii per hereticum dampnabiliter influxisset, ut quodammodo sacra manus ablueret, quicquid sordium sacrilega conspersisset. Hiis itaque disputationibus asserebant ab hereticis ordinatos rationabiliter a catholicis sacerdotibus denuo promovendos. Sed hec Innocentius omnino prohibuit atque reconsecrari eos nullatenus licere decrevit. Quod nimirum facile pervidetur, si continuata eiusdem decreti series diligenter attenditur. Ammoneantur igitur oblocutores nostri vigilantius ista perlegere ac manifeste perpendant, non ad symoniacos, sed ad impiarum potius sectarum hereticos pertinere. Quia igitur, ut de reconsecrationibus loqueremur, congruenter occurrit, atque id solum huic nostrae lucubratiunculae demum restat, super hoc etiam themate vel succincte nos tractare non pigeat. Plane qui sacri eloquii limen consuevit atterere, rebaptizationem et reconsecrationem sub eiusdem examinis didicit lance pensare. Sicut enim rebaptizatus Christum, quem induerat, exuisse convincitur, ita nimirum et reconsecratus Spiritum sanctum, quem acceperat, evidenter probatur amisisse. Et cum summi verbi atque paracliti una divinitas, eadem proculdubio credatur essentia, qui unum perdit, alterum non habebit. Atque ideo sicut nefarium est, si quis per iterationem baptismi Christum a se presumat expellere, ita nichilominus execrandum, si per reconsecrationem Spiritum sanctum non timeat abnegare. Sed si ex decreto Felicis pape, ubi nimirum de rebaptizatis loquitur, breve quid apponere non gravemur, illic possumus manifeste colligere, quid debeamus etiam de resecratione sentire. Inter alia siquidem ita prosequitur: Eos, inquit, quos episcopos vel diaconos fuisse constiterit et seu optantes forsitan seu coactos lavacri illius unici salutaris que claruerit fecisse iacturam et Christum, quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratia percepti honoris induerant, exuisse, cum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit et professus fuerit esse paganum. Quod cum generaliter sit in omnibus execrandum, multo magis in episcopis, presbiteris et diaconibus auditu saltim dictu que probatur horrendum. Sed quia idem Dominus atque salvator clementissimus est et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem in penitentia, si resipiscunt, iacere conveniet. Nec orationi non modo fidelium, sed ne catecuminorum quidem omnimodis interesse, quibus communio laica in morte redhibenda est. In quibus profecto verbis illud est sollertius intuendum, quia, si rebaptizatus idcirco Christum negasse dicendus est, quia post acceptum baptismum se negaverit Christianum, is etiam, qui resecrandus accedit, ideo Spiritum sanctum negasse convincitur, quia iam post consecrationem Spiritum sanctum se non accepisse testatur. Reconsecratus ergo a rebaptizato nequaquam diversa dampnatione dividitur, cui nimirum pari impietatis piaculo sotiatur, nisi fortassis et hunc sceleratius peccare quis asserat propter hoc, quod veritas dicit, quia, qui peccat in Patrem vel Filium, remittitur ei, qui autem peccat in Spiritum sanctum, neque hic remittitur neque in futurum. Et revera, si catholicorum edicta pontificum pensiori suptilitate discutimus, invenimus aliquando licentiam in rebaptizatione permissam, quam certe videmus reconsecrationi funditus denegatam. Nam si , quae superius dicta sunt, memoriae non patiamur excidere, animadvertimus a Paulianistis aliis que hereticis Spiritum sanctum non habentibus baptizatos baptizari regulariter oportere, ubi tamen baptismus iterari non dicitur, quia baptismus fuisse inmunda prior ablutio non videtur. Reconsecrari autem a quocumque hereticorum genere veniant, prorsus nequeunt, quia hoc sacri canones omnino refugiunt. Quapropter satis miramur, cur tam prodigiosa quidam cecitate vesaniant, ut a symoniacis ordinatos denuo consecrandos esse decernant. Illud siquidem promulgant super symoniacorum ordinatione decretum, quod illis etiam absonum probatur hereticis, qui orthodoxae fidei ne perexiguum quidem videntur habere vestigium. Hereticorum nempe alii recte fidei sunt et in suis sunt gradibus recipiendi, alii recta fide carent et in suo persistere honore non debent. Et quoniam a symoniacis hereseos notam propulsare non possumus, quibus iure assignari videantur hereticis, perspicue discernamus. Aut enim rectam fidem habere dicendi sunt sicut Novatiani, aut perfidiae erroribus detinentur sicut Paulianistae vel Arriani. Sed si rectae fidei cum Novatianis sunt, sicut a Novatianis venientes in suis praecipiuntur honoribus recipi, ita etiam ab his ordinati non debent ab iniuncti gradus officio removeri. Quodsi cum Arrianis sive Paulianistis perfidiae involvuntur erroribus, sicut ab illis egressi resecrari nullatenus permittuntur, quod nimirum Innocentio papa omnimodis prohibente paulo ante didicimus, sic etiam isti, qui a symoniacis sunt promoti, nulla possunt ratione denuo consecrari. Restat igitur, ut sive recte credant, sive recte non credant, denuo consecrari omnino non debeant. Necesse est itaque secundum ea, quae dicta sunt, ut a symoniacis ordinati aut catholice dicantur credere et in suis debeant officiis permanere, aut perfidie convincantur obnoxii et sic quod acceptum est perdant, ut de cetero consecrari non audeant. Verum quis nesciat eos non solum in orthodoxae fidei soliditate persistere, sed plerosque eorum insuper ut revera catholicos per omnia viros sanctae conversationis studio cunctarum que virtutum honestate florere? Consequitur igitur, ut in acceptis honoribus iure permaneant, in quibus nimirum cum integritate fidei et conversatio sancta concordat. Abiciatur ergo blasphema temeritas, ausus inlicitus reprimatur et , qui arguunt Christum rebaptizatos exuere, execrentur etiam reconsecratos pari Spiritum sanctum inpietate negare. Age igitur, qui astruunt quomodolibet consecratos secundam manus inpositionem posse suscipere, non sua contenti canonicae auctoritatis id studeant testimoniis approbare. Dicant itaque, qui sanctorum patrum ista praesumpserint, qui saltim praesumenda dictaverint? Et cum approbationis indicium autentici veterum defecerint apices, necessario semetipsos novi dogmatis fateantur auctores. Quod nimirum cum sanctione doctorum nusquam reperiatur esse praeceptum, invenitur etiam ultro prohibitum. Nam beatissimus papa Gregorius Iohanni episcopo Ravennatis ecclesie sicut neminem rebaptizari, ita etiam nec in id ipsum denuo consecrari posse his asseruit verbis: Illud autem, inquit, quod dicitis, ut is, qui ordinatus est, iterum ordinetur, valde ridiculum est et ab ingenii vestri consideratione videtur extraneum, nisi forte quod illud exemplum ad medium deducitur, de quo et ille iudicatus est, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit a fraternitate vestra sic sapere. Sicut autem baptizatus semel iterum baptizari non debet, ita consecratus semel in eodem ordine non valet iterum consecrari. His itaque verbis evidenter ostenditur, quia, sicut in rebaptizatione Christus exuitur, ita et in reconsecratione Spiritus sancti gratia, qui male provectus est, vacuatur. Quid enim sacrilega illa consecratio nisi duplex est depositio? Qua nimirum, dum unus execrabiliter consecratur, uterque iure deponitur. Unde non inmerito in canonibus apostolorum legitur: Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus secundam manus inpositionem acceperit ab aliquo, deponatur et ipse et qui eum ordinare temptaverit. Nam eos, qui ab huiusmodi baptizati fuerint vel ordinati, neque fideles neque clericos esse possibile est. Quodsi quisquam obiecerit post depositionem reconciliatum fuisse Formosum, Romanae videlicet sedis episcopum, noverit plurimos sacerdotum reconciliatos quidem fuisse, qui tamen nusquam leguntur in id ipsum denuo consecrati. Aliud est enim quemlibet per sinodalem sententiam in amissi ordinis iura restitui, aliud per consecrationis misterium, quod iterari non potest, sancti Spiritus gratiam promereri, presertim cum in eo, qui deponitur, quamquam dignitatis utendae perdat extrinsecus privilegium, manet tamen nichilominus semel adepti ordinis sacramentum, sicut etiam manente in se sacramento regenerationis excommuticatur reus cuiuslibet criminis, nec caret eodem sacramento, etiamsi numquam reconcilietur Deo. Sed de resecrationis inpietate licet nos plura dixerimus, ne tamen res adhuc in dubium pendeat, si et gestorum quoque auctoritas non accedat, ex ecclesiastica hystoria praebeamus exemplum, ut nonnichil videatur, ut dicitur, quorumlibet consecratio sacerdotum. Nam ut eadem hic verba ponantur: Tempore quo apud Alexandriam Petri martyris diem Alexander episcopus agebat, cum post expleta sollemnia conventuros ad convivium suos clericos expectaret, in loco mari vicino videt eminus puerorum super ora maris ludum imitantium, ut fieri solet, episcopum atque ea, quae in ecclesiis geri mos est. Sed cum intentu diutino pueros inspectaret, videt ab his geri quaedam etiam secretiora et mistica. Perturbatus ilico vocari ad se clericos iubet atque eis, quid eminus ipse videret, ostendit. Tum abire eos et compraehensos ad se perducere omnes pueros imperat. Qui cum adessent, quis eis ludus et quid egissent vel quomodo percontatur. Illi, ut talis habet aetas, pavidi negare primo, dein rem gestam per ordinem pandunt et baptizatos a se esse quosdam catecuminos confitentur per Athanasium, qui ludi illius puerulus episcopus fuerat simulatus. Tum ille diligenter inquirens ab his, qui baptizati dicebantur, quid interrogati fuerint quid ve responderint, simul et ab eo, qui interrogaverat, ubi videt secundum religionis nostre ritum cuncta constare, collocutus cum concilio clericorum statuisse traditur illis, quibus integris interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adimpleri ea, que a sacerdotibus mos est. Athanasium vero atque eos, quos ludus ille vel presbyteros habere visus fuerat, vel ministros convocatis parentibus sub Dei optestatione tradidit ecclesiae nutriendos et reliqua, quibus videlicet narratur Athanasius revera episcopus factus, sicut a puero fuerat simulatus. Quod nimirum antiquitatis exemplum adversus eos adhibere curavimus, qui consecrationem a symoniacis factam nichil esse penitus asserunt atque ab illis ordinatos nichil a laicis distare contendunt. Si enim proludium illud, quo videlicet pueri presbyteros se simulaverant vel ministros tanti est habitum, ut eos episcopus sub Dei optestatione parentibus suis traderet ecclesiae nutriendos, nec integrum arbitratus sit eos etiam in seculari ordine permanere, qui se per adumbratae simulationis speciem confinxerant clericos extitisse, cur illi perhibentur a laicis non distare, quos constat a quibuscumque consecrationis misterium iuxta morem ecclesiasticum percepisse? Si illos a laicis sola simulatio segregat, quo pacto istos, qui revera omnia regulariter acceperunt, ab eis nichil differre falsa hominum vanitas iactat? Quaecumque enim, ut ait apostolus, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Nam et in Moralibus suis, si recte teneo, beatus reperitur dixisse Gregorius inter duo pericula symoniacum constitutum, ut videlicet, sive gregem commissum deserat, sive in male accepto honore permaneat, peccati laqueos non evadat, nec utramlibet rem expresse diffiniens tantummodo, ubi videtur facilior casus, asserit quantocius enatandum. Si itaque symoniacus, ut dicitur, laicus est, in quo, quaeso, delinquit, si sacerdotalis dignitatis officium deserit? Si sacerdotii sacramentum utcumque non habet, ut quid a pastorali ministerio cum culpa dividitur, cui debitor per sacramenti vinculum non tenetur? Sed dicite mihi, fratres, cum pace vestra loquor: Si symoniaci vel ab eis ordinati a laicis, ut asseritis, nihil differunt, quid est, quod sacri canones symoniacos in sinodali concilio deponendos esse decernunt? Numquid si laicus sacerdotale ius usurpasse convincitur, synodali eget causa conventu, ut ille sollemniter deponatur? Numquid non satis erit, si privata qualibet districtione corripitur, ut vel simplicibus verbis a praesumpta temeritate frangatur? Numquid post depositionem symoniacus remedium penitentiae per manus inpositionem suscipere, secularem militiam baiulare, coniugem ducere, negotiorum commerciis tuto poterit inservire? Nam si exercitium perdunt, sacramentum tamen ordinationis amittere nequeunt. Itaque cum haec omnia necessario censeatis symoniacis non posse congruere, quae tamen non negetis quibuslibet laicis convenire, fateamini necesse est alterutra a semetipsis varietate differre, quibus perspicue videtis diversa competere. Videamus etiam, quid iam memoratus Innocentius papa, licet in transitu, se sentire de resecratione signaverit. Ait enim in decreto, quod Nahisitano scribit episcopo: Superiori tempore, si tamen recte reor, memini tam ad dilectionem tuam quam ad fratres et coepiscopos nostros, Rufum et ceteros, huiusmodi litteras de clericis Nahisensibus transmisisse, his videlicet, qui se ante damnationem Bonosi assererent ab eodem tam presbiteros quam diaconos ordinatos, ut, si relicto atque damnato eius errore vellent ecclesiae copulari, libenter reciperentur, ne forte qui essent digni recuperandae salutis, in eodem deperirent. Verum nunc in Ravennati urbe mihi constituto propter Romani populi necessitates creberrimas Germanius, qui se asserit esse presbiterum, atque Lupentius, qui se diaconum dicit, multorum talium quasi legatione suscepta prece fusa dolores proprios exprimere gestiverunt, asserentes se quidem ecclesias in dilectionis tuae constitutas parroechiis retinere, sed tuam communionem non potuisse mereri, ea videlicet ratione, quia Rusticus quidam nomine iterata ordinatione presbiterium suscepisset et non levi inpedimento sit, dum aut illi dolent huiusmodi hominem in ecclesia retineri, aut ille sic peccare debere in alios arbitratur, quemadmodum in se agnoscit esse peccatum. Ecce hic manifeste agnoscitur, quam habuerit Innocentius de resecratione sententiam, cum illos satageret in sui episcopi communione restitui, qui zelo iusticiae dolebant resecratum hominem in ecclesia retineri. Illum perhibet arbitrari, quia sic episcopus peccare deberet in alios, quemadmodum et in se peccaverat, qui eum denuo consecrarat. Familiari quippe reproborum studio eiusdem damnationis laqueo et alios conabatur innectere, quo semetipsum primus non timuerat inretire. Unde illi non inmerito arbitrabantur huiusmodi tamquam damnabilem prorsus hereticum de ecclesia repellendum, qui et sibi non parceret et aliis periculum provideret. Ne quis autem nos involuti voluminis arguat, dum admisceri his prolixiora canonum fortassis exempla conqueritur, hanc noverit proculdubio causam, quia nimirum hii, cum quibus agimus, ad inspiciendos sacros canones sepissime suadendo vel exhortando compellere non valemus. Atque idcirco hic adponendas sanctorum patrum sententias ducimus, ut vel excerptas delicatis ac teneris eorum oculis opponamus, quatinus, dum quod sentimus in his, quae a nobis sunt prolata, considerant, auctoritati etiam, cui innitimur, cedant. Sed ut omnia illis constet provenire confusa, hoc etiam adversus canones agunt, quia cunctos simul gradus in reconsecratione suscipiunt. Unde cum de quodam mihi noto, quia nuper reconsecratus fuerit, comperissem, fateor, exhorrui facinus. Quid plura? Tandem conveni hominem: 'Numquid', inquam, 'iam in te erat aliquid ex his gradibus, quos nuper ab episcopo suscepisti?' 'Nichil prorsus', ait, 'ut quid enim acciperem, si me habere constaret?' Et adieci: 'Ergo a laico nil distabas, immo laicus prorsus eras'. 'Etiam', inquit, 'purus profecto laicus, utputa qui de clerico nichil habuerim'. 'Sed si laicus', inquam, 'ipso die, quo laicus est, ad sacerdotii iura proruperit, tuo quoque iudicio fit neophitus ac perinde proculdubio deponendus'. Ad haec ille confusus erubuit et conclusionis necessitatem, quia labefactare non potuit, tacendo firmavit. Illud quoque non levioris videtur esse vesanie, quia resecratores novi non praefixa canonibus ieiunia curant, non sabbata conferendis sacris officiis dedicata conservant, sed quocumque mense vel feria munus inordinatae ordinationis indifferenter usurpant, tamquam prima consecratio hanc secundae consecrationis licentiam praebeat, ut confusis ordinibus utpute simul datis etiam temporum statuta confundat et hoc in reconsecratione sit licitum, quod ipsi etiam in consecratione omnimodis testantur absurdum. Unde queso vos, o pii pontifices, adversus impium dogma divino sancti zeli fervore concurrite et emergenti nunc primum nove heresi unanimiter obviate. Obstruatur os iniqua loquentium et peccatorum manus apostolice fidei non quatiat fundamentum. Servetur ecclesiastica in sua puritate doctrina nec eam vexare permittatur terrena sapientium turbulenta versutia. Surgit inimicus noctu per agrum Christi zizania conspergere; vos in die, quo ambulatis, sanae doctrinae sarculo male sata radicitus extirpate. Noctu alofili puteos ruderibus implent, in die Ysaac evacuare festinet. Sacrarium Christi nocturnus fur temptat irrumpere, excitetur lingua canum eius salubriter oblatrare. Quodsi ex vestro fortassis ordine quispiam prodeat, qui dogmatizare tam nefanda praesumat, tanto illum durius debetis arguere, quanto et is, qui ecclesiae tutor esse debuerat, eam nititur oppugnare. Suggerite igitur domino nostro beatissimo papae, quatinus sic in reos vigorem ecclesiasticae severitatis extendat, ut iuxta indiscretorum hominum vota innocentes quoque eadem sententia non involvat. Videtur enim luxuriare iudicium, quod in filiorum necem pro paterno fuerit crimine promulgatum et symoniacos quidem, ut iam ceperit, divinis animatus viribus destruat, sed non eotenus, ut eorum ordinationem inmoderato quorundam iudicio subiacere permittat. Immo qui vice Petri claves tenet ecclesiae, ipse potissimum adversus novum dogma consurgat et introductores pravitatis dignae sententiae iaculatione confodiat, et , qui clavum sagenae regit, que piscatoribus est commissa, malos pisces a bonis sub hac studeat dispensatione secernere, ut cum eis simul etiam bonos non adiciat reprobare. Dicat ergo hominibus indiscretis, quod paterfamilias dixisse legitur servis: Ne forte, inquit, colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum. Nimirum ut sic postmodum zizania ad comburendum fasciculum colligantur, quatinus triticum in horreum congregetur. Numquid enim beatus apostolus, cum Ananiam et Saphiram digne animadversionis sententia perculit, in filios quoque vel necessarios ulciscendum esse decrevit? In ipsum quoque Symonem vibrata sententia non in eos usque pertransiit, qui aliquid veritatis ab eo potuerunt fortassis exculpere. Nam cum dicitur: Pecunia tua te cum sit in perditione, pecunia cum negotiatore percutitur. At ubi deest pecunia, percussio non timetur. Et vos itaque, venerabiles patres, cum beatissimo summo pontifice sic cuncta sub discreti examinis aequitate disponite, ut traditam tanti doctoris regulam in vestra quoque videamini censura servare, quatinus in magno ecclesie corpore sic ferrum, quae corrupta sunt, sentiant, ut tamen in proprii vigoris robore sincera quaeque permaneant. Sic plectibiles puniantur excessus, ut, dum in reatum severitas legalis exeritur, sua innocentiae inmunitas reservetur, sic arbor vitiata securibus sit obnoxia, ut plantae ab illa transpositae in sui viroris gratia radicitus coalescant. Verumtamen et hoc otiosum esse non credimus, si , quid super hoc negotio idem venerabilis Leo Papa statuerit, exponamus. Nam cum omnes symoniacorum ordinationes sinodalis vigoris auctoritate cassasset, protinus a Romanorum multitudine sacerdotum magne seditionis tumultus exortus est, ita ut non solum ab ipsis, sed a plerisque diceretur episcopis, omnes pene basilicas sacerdotalibus officiis destitutas et praecipue missarum sollemnia ad eversionem christianae religionis et desperationem omnium circumquaque fidelium funditus omittenda. Quid plura? Post longa sane disceptationum hinc inde volumina tandem suggestum est reverendae memoriae nuper eiusdem sedis episcopum decrevisse Clementem, ut, quicumque a symoniaco consecratus esset, in ipso ordinationis suae tempore non ignorans symoniacum, cui se optulerat promovendum, quadraginta nunc dierum penitentiam ageret et sic in accepti ordinis officio ministraret. Quam nimirum sententiam protinus venerabilis Leo ratam manere percensuit et sub huiusmodi penitentia omnes in acceptis officiis de cetero perseverare mandavit. Nam et nonnullos hodieque conspicitis, qui dum a talibus per diversos gradus fuerunt ordinati, ab eodem summo pontifice ad episcopatus apicem sunt provecti. Nec id perperam, quia, cum canonica decernat auctoritas, ut, quicumque per pecuniam sacram optinuit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, patet proculdubio, quia symoniace ordinatum ordinatorem que condemnans hic protinus iudicii metam fixit, nec sententie calculum in eum quoque, qui ab huiusmodi promoveri potuisset, extendit. Nam si canonis huius auctor provectum quemlibet a symoniaco deiciendum duceret, ipsum ordinatorem que illius notans, consequenter etiam de his, qui ab eo promoveri poterant, non taceret, ut nimirum diceret: Deiciatur ipse et ordinator eius, ac praesto subiungeret: 'Et quicumque fuerit ordinatus ab eo'. Quod profecto quia non dixit, nec nobis etiam sentiendum esse signavit. Preterea, dum venerabilis papae gesta recolimus, consequenter ratio suadet, ut ad considerandum quoque magni huius Henrici regis insigne praeconium animum transferamus. Post Deum siquidem ipse nos ex insatiabilis ore draconis eripuit, ipse symoniacae hereseos ut revera multicipis hidrae omnia capita divinae virtutis mucrone truncavit. Qui videlicet ad Christi gloriam non inmerito potest dicere: Quotquot ante me venerunt, fures fuerunt et latrones. Nam usque ad sui tempus imperii sacerdotum falsitas inexplebiles, ut ita fatear, Babilonico Beli praebebat impensas. At postquam hic auctore Deo paternum optinuit principatum, draconteis mox faucibus offam picis iniecit et sic immanem bestiam quasi Danihel alter extinxit. Per picem namque, quae ardet et stringit, non inmerito potest amor pecuniae designari. Qui videlicet sic in camino avari pectoris aestuat, ut ab impendendae misericordiae pie que compassionis largitate constringat. Quid est igitur offam picis in draconis ora proicere, nisi manifeste cum Petro dicere: Pecunia tua te cum sit in perditione? Quod profecto princeps iste tunc veraciter protulit, cum cathedras distrahentium columbas evertit, cum trapezitas expulit, cum in templo Dei fieri venale commercium recusavit. Nec illud etiam ab hac significatione discrepare videtur, quod Danihel cum pice etiam adipem et pilos admiscuisse describitur. Quid enim per adipem nisi carnis accipimus voluptatem? Quid per pilos, qui corporibus animalium extra sunt, nisi exterior substantia designatur? Cum pice ergo rex adipem pilos que commiscuit et sic draconem rupit, quia symoniacum virus omnino detestans non solum avaritiae non succubuit, sed et nullas carnis illecebras vel exterioris lucri quaestum in dispensanda prorsus ecclesiastica dignitate quaesivit. Ut iam perempto dracone de caelo proiecto et in abisso per angelum catena ligato, qui nimirum ante cum Michahele pugnaverat, qui tertiam stellarum partem post se traxerat, cum Ysaia plausibiliter insultemus: O Lucifer, qui mane oriebaris, quomodo cecidisti de celo, corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? Usque ad huius sane tempus augusti cuncta canonum decreta, quae super huiusmodi peste fuerant a patribus edita, de multorum memoria longa iam videbantur oblivione deleta. Sed hic tanquam olim insignis ille Iosias, mox ut librum legis Domini repperit, vestimenta scidit, quia condoluit, aras subruit, ydola abhominanda deiecit omnes que priorum regum sacrilegas superstitiones evertit. Et quoniam ipse anteriorum principum tenere regulam noluit, ut aeterni regis praecepta servaret, hoc sibi non ingrata divina dispensatio contulit, quod plerisque decessoribus suis eatenus non concessit, ut videlicet ad eius nutum sancta Romana ecclesia nunc ordinetur, ac praeter eius auctoritatem apostolice sedi nemo prorsus eligat sacerdotem. Plane si David propter Filistei Goliath stragem regis filiam in sponsalicium sibi federare promeruit, quid mirum, si et imperator iste sanctam ecclesiam, quae nimirum summi regis est filia, Symonis heresiarchae, qui veraciter exprobrabat aciem Dei viventis, victor accepit? Atque ut David ex aliqua parte non inmerito comparetur, ille aquam de cisterna Bethleemitica, quae inter hostiles habebatur cuneos, concupivit, sed cum ab obsequentibus militibus fuisset oblata, bibere nolens effudit. Unde mox scriptum est: Libavit eam Domino. Si igitur in Dei sacrificium versa est aqua contempta, quam preciosum Deo munus fuisse credendum est pecunia recusata. Ille nimirum aquam fundendo libavit, iste nichilominus suave Deo sacrificium optulit, dum non aquam sed aurum pro eius amore contempsit. Et quia non defuerunt, qui regalibus soliis praediti commissum regimen amministrare se posse diffiderent, si ecclesiarum venalitatibus publica aeraria non augerent, ecce omnipotens Deus, in cuius manu est victoria triumphantium, sceptra regnantium atque omnium conditio dignitatum, absque huius acquisitionis inhoneste stipendiis fideli famulo suo plerasque nationes exteras subdidit, tyrannicam adversantium feritatem sub eius ditione perdomuit superborum que hostium tumentia sibi colla substravit, barbaras debellare per circuitum gentes et rebelles infidelium subiectorum dedit calcare cervices. Ut liquido pateat, quia victoria de caelo est et non probatur ex donativis pendere pecunie, sed ex supernae gratiae descendere largitate. Videtur itaque imperator iste Constantino Cesari adversus catholice hostes ecclesiae non supparem obtinuisse victoriam. Ille nimirum Arrianae secte dogma orthodoxae fidei armis attrivit, iste symoniace hereseos pestem avaritiam calcando delevit. Ille fidei propugnator obstitit, ne Arrius unitatem scinderet, hic concupiscentie triumphator occurrit, ne Symon in ecclesia pestilentie cathedram possideret. Desudent alii triumphos regum stilo historiae texere, insignes bellorum titulos et eorum fortia gesta praeconiis exquisite laudis efferre: Mihi videtur victoria ista, quam supra meminimus, longe nobilior et incomparabiliter gloriosior, ubi nimirum non humanus sanguis effunditur, non militum multitudo minuitur, sed omnis ecclesia catholica per Romani fines imperii circumquaque diffusa de vinculis antiquae dampnationis velut ex horrendo ac profundissimo carcere liberatur, ut per augustum divinitus erepta libera Deo possit voce cantare: Dirupisti, inquiens, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Queror adversum vos, symoniaci, qui gravem nobis elucubrationis huius molestiam intulistis. Et quidem vestra defendimus, sed ita dumtaxat, ut vos perpetuo condempnemus. Sic ea, que per vos aguntur, admittimus, ut vos abhominabiles omnium que perditorum extremis dignos suppliciis arbitremur. Nimirum Iudas Dominum purum hominem credens vendidit, sed mox precium sanguinis digna luiturus abiecit. Vos autem nichil de divinitate sancti Spiritus ambigentes et commercium illi venalitatis ascribitis et perpetrati sacrilegii commodum possidetis, quique fueratis ultione plectendi scelera commissa lucramini. Quibus ego vos merito comparaverim, qui divina munera non vobis sed aliis habetis et , quae illis ad salutis proveniunt cumulum, vobis in iudicium perditionem que vertuntur? Iudaeis plane vos similes video, qui medullitus divinae legis ignari Christi fidelibus ubique per orbem facti sunt scriniarii. Apum quoque formam propemodum tenere videmini, quae dum obdulcandis faucibus hominum elaborata mella transmittunt, ipsae mox periture famis inopia contabescunt. Denique perpendite, infelices et miseri, quam imanissimo perditionis baratro sitis inmersi, quorum non solum mala mala sunt, sed ipsa etiam bona vobis facta sunt mala, quibus nimirum benedictio in maledictionem, carismata in heresem, sacramenta in sacrilegium, honor in contumeliam, provectio versa est in ruinam. Huc accedit, quia et de tot animabus estis reddendae rationis obnoxii, quot nunc videmini fidelibus esse praelati. Affluite nunc divitiis, constipamini tumescentes obsequentium cuneis, prope est, ut videatis omnes angelorum exercitus adversum vos vehementer iratos, apostolos, martyres omnium que sanctorum agmina contra vos terribiliter insurgere et in dampnationis vestre sententiam concordi simul ac parili iudicio convenire. Illum quippe habetis offensum atque ideo consequenter infestum, cuius offensio neque hic remittitur neque in futuro. Inmanitate porro cruenti ac sceleratissimi criminis vestri adulteros vincitis, homicidas exceditis, raptores, sacrilegos, incestos, parricidas atque omnium pene reorum flagitia superatis. Adhuc parum est. Nam si res digna, ut est, examinatione perpenditur, ipsa Iudaica perfidia omnis que prorsus heretica pravitas vestris excessibus non aequatur. Orta est vobis nox in meridie, tempestas in serenitate, fit vobis celum ferreum et terra enea, quia et ad superna mole nequitie non assurgitis et inter homines, quod conscientia teste commissum est, non celatis. Sane si nunc etiam, sicut patrum testatur auctoritas, benedictio vobis in maledictionem vertitur, cum benedici sacerdotis ore videmini, quid vobis tunc fiet, cum ipsa vos divina vox maledictos appellat et reprobat, a conspectu suo vos iudicis furor abicit et tortoribus tradit? Tunc profecto discetis, quanti constet transacti honoris amara coemptio, cum iam necesse erit, ut vos tartarus infinite patens absorbeat et gehennae crudelis olla concludat. Tunc ossa vestra medullis pinguibus irrigata crepitans, stridens que flamma depascet, tunc edax incendium, velut eluctans de clibano, per ora vobis, per oculos, per aures et nares vaporibus eructare non desinet. Sic, sic dignum erit iam, ut cum illo duce vestro, heresiarcha videlicet Symone, participium sortiamini et quibus non suffecerat paradysus gratis a Christo promissus, satisfaciat infernus a diabolo pecunia comparatus. Quamquam et ipso vestri erroris auctore et pestilentis cathedrae praeside vos non incongrue dampnabiliores intellegam, ut eum videlicet digne praecedatis in pena, quem nequiter excessistis in culpa. Ille siquidem celeste munus dumtaxat emere voluit, sed voti compos ad effectum fulminandae concupiscentiae non pervenit, vos autem et voluistis et confecistis, accessistis et irrepsistis. Structa est fabrica, prodiit et moneta. Ille denique, dum se Deum simulat, canis ostenditur, dum elevatur, obruitur, dum scandere celum videtur, in tartarum labitur. Consequenter et vos, dum petitis alta, corruitis, dum equales videri ceteris hominibus contenti non estis, divino simul et humano despecti iudicio ad inmundorum canum similitudinem festinatis. Verum nos nugas terimus, si ossa arida ad vitam reducere corripiendo quasi vaticinando temptemus. Solummodo orandum est, ut honore deposito carnes nervos que redinduant et sic per afflatum sancti Spiritus denuo reviviscant. Sed iam emenso pelago clavum stringentes vela summittimus, quia duce Christo litus aspicientes portui propinquamus. Postremo ad te, Henrice venerabilis pater, redeo et a quo coepi, iam in ipsius opusculi calce recurro. Non hic, quaeso, elucubratae dictionis falerata discutiatur urbanitas, non accurate dicacitatis acrimonia requiratur, sed rudis simplicitas et sermo pauperculus, qui vix queat explicare, quod sentit. Proposui enim serias quasdam ac necessarias res fratrum meorum cordibus magis utiliter quam luculenter exponere nec verborum inanium lenociniis aurium illecebris deservire. Non enim ignoratis, quia vivacitatem sententiarum sermo ex industria cultus evacuat et dictorum vim splendor elaboratus enervat. Illi sane grandiloquis et trutinatis verbis inserviant, qui favorabiles plausus hominum aucupari deleneficae locutionis amena quadam venustate desudant. Nos autem, qui nudis pedibus ire praecipimur, coturnati scribere non debemus. Et quibus censura taciturnitatis indicitur, luxuriantis eloquentiae laciniosa prolixitas congruere non videtur. Quapropter, karissime, haec rustica ac rudi stilo composita tuis manibus offero, tanquam videlicet vilia poma, quia tamen rus meliora non attulit, ne despicias, quaeso. Plane quia, ut ita loquar, unde genus duxi, summum conscendis honorem, te potissimum elegi, cui hoc munusculum traderem et ut revera proprio pastori perexilis ovicula fructum non ventris sed mentis afferrem. Novi denique, quia ecclesia vestra ad instar apostolici senatus non tam numeroso quam venerando ac mistico sanctorum episcoporum pollet ornata collegio. Quorum videlicet studio ita rectam apostolicae traditionis lineam servat, sic in puritate sincerissimae fidei inmobiliter perseverat, ut omni heretica pravitate remota novam illam, quae sub apostolis fuerat, hodieque repraesentet ecclesiam sive etiam sedem fidei ipsam videatur geminare Niceam. Ex his itaque, quos visum fuerit, sanctitas vestra consciscat et cum eis simul hoc opus, utrum catholicae fidei sane que doctrinae congruat, sollerter indaget, prudenter examinet. Quodsi liber hic venialiter repraehensibilis invenitur, vestra eum prudentia corrigat et sic etiam beatissimo papae, si per vos transierit, ut fama dispersit, ostendat, ut, quod ex opificis inepta compositione despicitur, tanti latoris obsequio commendetur. At si , quod non credimus, sic liturae usquequaque videatur obnoxius, ut corrigi nequeat, antequam in publicam notitiam proferatur, edax eum flamma consumat. Ut illud hic non incongrue possit aptari: Habetis Aaron et Ur vobis cum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos. Non enim mihi pudoris est oblitterare quod scribo, dum non erubescam libere confiteri quod credo, ut, qui notat elinguem, possit compensare fidelem. Libellum hunc ego rudis et imperitus sub quadam scrupulosae ambiguitatis suspensione descripsi atque, ut in calce conspicitur, auctoritatis apostolicae definitivae sententiae reservavi. Tempore autem Nycolai venerabilis papae rursus haec quaestio mota est ac diutius ventilata. Verum post plurimos certaminum fluctus, post nutantium denique questionum perplexa ac sinuosa volumina ad hunc tandem iudicialis sententiae limitem res expedita pervenit, ut hactenus a symoniacis gratuito consecrati in adeptae dignitatis honore persisterent, necdum vero promoti ab illis ad ordinem provehi de caetero licentiam non haberent, hac scilicet consideratione servata, ut nec pro severitate sententiae totus simul ecclesiasticus ordo corrueret, nec pro remissione clementiae symoniaca pestis in conferendis honorum gradibus vim roboris optineret dispensatorio quodam iure, ut, quod est in praeteritis ratum, de futuris sit omnino prohibitum. Nos itaque non proprias allegationes pervicaciter astruentes, sed synodalibus decretis humiliter optemperantes, apostolicae sedis edictum, vel quod iam promulgatum est, sequimur, vel, si quid adhuc elimacius atque salubrius in posterum statuendum est, obedientiam profitemur. Ut, sicut a beatis apostolis evangelio coruscante nascentis fidei rudimenta percepimus, ita deinceps ab apostolicis viris traditam omnem vivendi vel sentiendi regulam teneamus. Porro autem Ravennas ille episcopus, cui libellus hic principio missus est, quia nuper promotus atque ideo mihi erat incognitus, scripturarum habere scientiam putabatur. Sed quoniam ab eo super hac questione ne tenuem quidem scintillam solutionis exculpere potui, auctoritate sedis apostolicae me contentum esse decrevi, ut quicquid eius synodali fuerit censura praefixum, hoc mihi proculdubio sit autenticum, hoc certe canonicae videatur auctoritatis vigore subnixum. 41 — Sicut enim nichil interest, utrum in sacrificio vinum offeramus an mustum, ita prout mihi videtur, idem est vel fermentatum offerre vel azimum. Panis enim ille vivus, qui de caelo descendit, sicut se per frumenti speciem ita nichilominus voluit etiam significare per vitem. Nisi, inquit, granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Et rursus: Ego sum vitis vera. Sufficiat ergo mihi dumtaxat offerre, vel quod ex frumento conficitur, vel quod ex vite producitur. Nec curiosus inquiro, utrum panis in massa crudus servatus sit, usque dum potuerit fermentari, vel etiam mustum eo usque sit in timna reconditum, donec in vini potuerit transire vocabulum. Sed quia nobis hic non est de his disputare propositum, haec aliis tractanda relinquimus —. 42 D O. reverentissimo episcopo, P peccator monachus salutem in Domino. De causa quam queris, venerabilis pater, ita michi videtur, quia si homo iste, qui vulneratus est, vulneranti se non fecerat talem iniuriam, pro qua hoc malum iste pateretur, set illi simplici animo bona fecit et ab eo perversa vice mala susscaepit. Et praesertim si , sicut dicitur, bona sua cum sorore sub hac condicione contulit, ut ipse, donec viveret, eadem bona tamquam dominus possideret, ille e contrario non modo de suis bonis violenter expulit, set et usque ad mortem graviter vulneravit. Absit, ut, sive cartam habeat sive non habeat, illius numquam bona possideat aut illi prorsus in hereditate succedat, ne fiat illi, quod de Naboth ad Ahab per Heliam dicitur: Occidisti et possedisti? Perdat ergo ius, qui fecit iniuriam, et qui munificum suum iniuste vulnerasse convincitur, fructum collati muneris non lucretur, set hoc ledens perdat, quod quasi benefacturus acceperat. Quique violavit fidem nichilominus et factam sibi violatam sentiat sponsionem. Si quis autem contra hoc, quod dicimus, fecerit per iniusticiam, timendum illi est, ne canonice excommunicacioni compellatur subire vindictam. 43 Domno Heinrico invictissimo imperatori, Petrus debitae servitutis obsequium. Excellentissime et piissime domine, si vobis placeret, iam tempus esset, ut miser ille Gislerius misericordiam consequeretur, iam congrueret, ut de vinculis tam diuturnae captionis exiret et post longum exilium ad propria remearet. Non obliviscatur dominus meus imperator, quid rex David fecerit, cum fugeret a facie Absalon, quia dum Semei adversus eum lapides mitteret, duriora etiam contra regem maledictionis iacula intorqueret dicens: Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial, ille cum tam fortissimis bellatorum cuneis constipatus incederet, non solum eum non occidit, sed etiam Abysai illum volentem occidere asperrime corripuit dicens: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat mihi. Dominus praecepit ei, ut malediceret David, et quis est, qui audeat dicere, quare sic fecerit? Nec ignoratis, qualiter stulto Nabal dicenti adversus eum hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos, Abigail interveniente pepercit. Qualiter etiam in Saul imaniter persequentem cum posset illum occidere, manum mittere non praesumpsit. Haec et alia, domine mi, sanctorum regum vobis exempla proponite et post iudicium misericordiam peccatoribus indulgete. Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Et cum omnia regna terrarum, quae vestro subiciuntur imperio, teste mundo largissima vestrae pietatis abundantia repleat, quomodo solus Gislerius tante erit expers misericordiae, ut neque per saeculares viros, neque per servos Dei locum apud vos indulgentie valeat invenire? Clarescat iam pietas Romani imperii, et cui Deus propriis viribus omnes adversarios subiugat, ipsum quoque Dei pietas feliciter vincat. In hoc est enim perfecta victoria, si is, cui victoria Christo donante tribuitur, a sola Christi pietate vincatur. Piissime domine, misericordiam vestram lacrimabiliter obsecro et pedibus vestris me prostratus advolvo, pro karitate Christi miserum illum iam clementer absolvite, et me servum vestrum in pace quiescentem pro sancto imperio vestro orare permittite. Sin autem vobis ita videtur, per vestras litteras absolutionem mihi illius remota omni dubietate promittite, et me ad vos quantocius festinare iubete. Redeat ad memoriam domini mei regis, quia, cum apud monasterium Classis a vobis discessurus essem, dixistis mihi: 'Noveris proculdubio, quia isti, pro quo me rogas, quandoque veniam exhibebo, et quicquid circa illum misericorditer egero, pro amore Christi et tua karitate certissime faciam'. Nunc ergo, eminentissime domine, et infelicissimo illi misericordiam vestram clementer impendite, et mihi servo vestro veritatem sancti oris vestri efficaciter adimplete, quia sicut per prophetam dicitur: Misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam det tibi Dominus. 44 Domno T heremitae, P peccator monachus resuendae charitatis aculeum. Minus se proximum amare convincitur, qui perlatae laesionis iniuriam sic in auctorem expostulare dissimulat, ut omnino se sub silentii censura constringat. Nam dum sibimet quasi ex virtute patientiae consulit, lapso fratri salutiferae correptionis manum porrigere parvipendit, dum que patientiae immoderatae deservit, imminutae charitatis sententiam non evadit. Non enim dicit Dominus: Si peccaverit in te quis, patere et tace, sed, si peccaverit in te, inquit, frater tuus, vade et corripe eum, ut videlicet correptus ad cor redeat, et corrigens quod erravit, ad eius unde pessundatus fuerat, rursus charitatis celsitudinem convalescat. Sunt siquidem duo, lapsus et laesus. Charitas ergo, quae inter utrumque diiudicat, sic debet iusticiae lances appendere, sic inconcusso examine aequitatis inter eos iura servare, quatenus non enixius studeat, ne laesus, quod absit, per impatientiam corruat, quam ut per satisfactionis dignae commercium et is quoque, qui lapsus est, surgat. Per longiora te ignotarum regionum loca, per praecipitia montium, per saxosa Alpium praerupta quaesivimus, tandem ad ianuam pertingentes post multa precum quidem nostrarum, tuarum autem altercationum volumina, cum iam lassus pene deficeret spiritus, vix demum tamquam inportuni capitis homines admissi sumus—domnus enim mihi tunc Albizo adhaerebat—intenti autem et non mediocriter avidi aedificationis documenta suscipere, protinus in ipso mutuae collocutionis exordio coacti sumus iurgiosis quibusdam contentionibus deservire, et qui gestiebamus de spiritali certamine subtilia quaedam et occulta discutere, vix tandem suffecimus perplexas quaestiones atque inutiles arroganter abiectas ineptae videlicet litis materiam propulsare. Quique veneramus Heliam vel Paulum videre in heremo humiliter latitantem, citra spem repperimus quodammodo Xenocratem in gymnasio grandiloque proponentem, immo quibus mens erat imitationis gratia agnum conspicere mitem, ferocem potius taurum incurrimus cornibus immaniter ventilantem. Inter ipsas tamen quaestionum contentionum que densissimas grandines, prout licuerat, mitis ille praedicator ad memoriam recurrebat dicens: Stultas, inquit, et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Et iterum: Noli verbis contendere: nichil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Illud quoque non prorsus exciderat: Prophana autem et vana eloquia devita, multum enim proficiunt ad impietatem. Haec et huiusmodi nobis tacite conferentibus, illud etiam cum eodem apostolo clamoso quodam silentio conscientia respondebat: Si quis, inquam, vult contentiosus esse, nos huiusmodi consuetudinem non habemus. Quid plura? Tandem cum in arcto positi multiplicium obiectionum vallaremur angustiis, ubi ratiocinandi copia suppetere desiit, ad sanctorum mox exempla confugimus, ut illis saltim fides haberetur, quorum auctoritas ad probationem cuiuscumque negotii incunctanter admittitur. Cum que super quodam disceptationis articulo sanctus Romualdus in testimonium duceretur, praesto quaesitum est, utrum ipse Romualdus aut tunc extiterit sanctus, vel nunc sit in paradyso receptus. Et licet contra fidem totius aecclesiae nostrarum provintiarum haec de sancto viro quaestio moveretur, ad astruendam tamen partis nostrae sententiam illos in testimonium sanctos adscivimus, quorum celleberrima et vetus opinio etiam apud plebeios quoslibet et ignaros nutare non possit, Leonem videlicet atque Gregorium, clarissimos olim Romanae sedis antistites, quorum quidem alter autentica canonum decreta promulgat, alter aecclesiam perspicuis ac profundis caelestis eloquentiae fontibus irrigat. Sed et his nominatis tantundem est. Nam et super his nihilominus questio geminatur: Quo pacto quis certum teneat, utrum et isti tales fuerint, quibus sine retractatione debeat fides accommodari, sive etiam digni sint intra sanctorum catalogum percenseri. Cum que haec et alia plura in sermocinationis decursu impudenter effluerent, quae non modo nullum fructum aedificationis ad quod gliscebamus, afferrent, sed supervacua potius interminabilium quaestionum caliginem generarent, tandem recolentes illud quod dicitur: Verbum adbreviatum faciet Dominus, quasi de spumosi maris procellosis turbinibus emergentes ad tuti portus sinum applicare studuimus, dum de charitate, in qua nulla quaestio videbatur, adorsi sumus. Erat quippe inter te et abbatem tui monasterii non ferenda simultas et inveterata discordia. Ille igitur utpote vir mitis ac simplicis animi sponsionibus suis cuncta digne satisfactionis et humilitatis iura transcendit, et nos sequestri foederis inter se et te executores instituit. Verum nos dum alienis amicitiis inconsulte consulimus, in implacabile odium proprii capitis devoluti sumus: quin potius in oblatrantis Caribdis hiatus incidimus, qui nos Scillaeae voraginis naufragium evasisse credebamus. Dehinc paucis quasi rationibus irrationabiliter redditis et cum iurgio et tumore impatienter effusis ad trabale scilicet odium non evellendum sed enixius radicandum, tandem per semicintias correpti violenter excludimur, et pre damnatis foribus familiare colloquium ulterius non meremur. Digna nimirum ultione multati ut, qui commendandae charitatis crimen incidimus, quod et in homicidas durum est, perpetuo digni odio censeremur. Verumtamen ne de his leviter ridere videamur, quae piis mentibus fraterna sunt compassione lugenda, inhonestae confusionis hystoriam hucusque contexuisse sufficiat. Nunc unde tibi huius origo morbi loetalis obrepserit, tantummodo te sit possibile patienter audire, ego non gravabor exponere. Nulla siquidem disciplina, ut dicitur, monasticae institutionis attritus, sub nulla maiorum custodia maceratus, in ipso conversionis novae tirocinio adhuc durus et rigidus, huius propositi iter arripiens ante cepisti docere quam discere, prius iura depromere quam legum mandata servare. Huc accedit, quod heremiticam vitam non in heremo sed intra populosae urbis moenia ducere decrevisti, ubi nimirum quicquid a tam magnifici nominis auctore praecipitur, sic arripitur, tamquam si a sibillino aditu vaticinii oraculum reportetur. Sed, quaeso, si monachus es, quid tibi cum urbibus? Si heremita, quid tibi cum civium cuneis? Quid enim cellae vel fora strepentia vel turrita conferunt propugnacula? Enimvero qui tamquam deficientibus silvis solitudinem in urbibus quaerunt, quid aliud credendum est, nisi quia solitariae vitae non perfectionem, sed favorem potius et gloriam aucupantur? Illic igitur captato vulgi favore circumfluus, quicquid tibi mens vel improvisa dictaverit, proprio iudicio lex habetur, quicquid praeceps lingua decurrerit, sententia deputatur. Nec te metiris iuxta testimonium propriae conscientiae, sed secundum opinionem potius assentatricis turbae, apud quam videlicet venalis pallor in vultu et auditum nomen ieiunii stuporem mentibus ingerit. Vinum namque in urbe nescire prodigium est, in heremo bibere satis ignobile. Oleum in heremo magnae deliciae, in populo autem, qui saltem arvina non vescitur, abstinentiae palma donatur. Cilitium in heremo vestimentum, in urbe spectaculum. Cruribus pedibus que nudatis incedere in heremo quidem regula, in foro autem afflictio cernitur indiscreta. In haeremo stratum molle iuncus est vel papirus, inter cives applauditur centone contentus. Quod enim illic conversatio rara mirabile, reddit hic sotietas fraterna commune. Ac per hoc, quod illic praeconio laudis attollitur, hic generaliter inditum gloriam non meretur. Sed o utinam praesens adesses, et quid in his silvis ab ignotis atque despectis agatur, oculo iudicante perpenderes! Tamen ut se, si fortassis inest tumor arrogantiae, deprimat, vel breviter aliquid te de illorum conversationibus audire non pigeat. Nam ut omittam de continua frugalitate ciborum, de extremitate et paenuria vestium, de rigore silentii, de iugi instantia remotionis, nonnulli apud nos sunt, qui inter caetera districtionis impendia tanta censura a vini perceptione se cohibent, ut iam pene per decennium, ne in paschalibus quidem festis, de praedicto liquore gustaverint. Quorum videlicet alii sunt iuvenili adhuc flore vernantes, alii iam ad venerandae senectutis maturiora vergentes, alii etiam uvis et aceto se nihilominus privant, plerique autem saginis, ovis et caseo tamquam carnibus abstinent. Quendam habemus in cellula rusticum idiotam, vix quinquaginta psalmos utcumque balbutientem, eosdem tamen per dies singulos subiectis semper letaniis sexies iterantem. Qui iam per tria ferme lustra non prodire, sed neque capillos totondit, neque barbam rasit. Hoc siquidem et ipsi crines evidenter asserunt, qui iamiam forte prolixiores illo talotenus fluunt, quamquam nos hoc districtionis genus minime probemus. Huius itaque continuo tenore talis est vita, ut tribus per ebdomadam diebus nil penitus comedat, tribus autem quandam mensuram panis cum aqua percipiat. Dominicis autem et praecipuis festis non quidem pulmentum sive liquamen aliquod, sed quandam sibi frixuram quasi edulium praeparat. Quam sane vidisse et non tetigisse propemodum refectionem ducimus, gustasse autem vel etiam olfecisse partem paenitentiae deputamus. Porro autem duo in eius cellula serpentes iam per plures annos, ut fertur, familiariter spaciantur. Qui etiam, ut ipse fatetur, dum ille solo prostratus laetaniarum votis insistit, circa caput eius hinc inde blanda mites allusione discurrunt, et virosi morsus obliti tamquam patrifamilias domus clientelam devotae sedulitatis impendunt. Ecce et venenatae bestiae inter se in exhibenda monachis obsequela concordant, cum videlicet ipsi monachi viperina invicem a se, prodolor, immanitate resiliant. Mirum, quod tantum fetorem eo loci numquam querulus tolerat, mirum, quod lutulentam ad bibendum aquam per tot dies in dolio velut sentinam servat, mutatoria numquam lavat, vestes numquam mutat, nisi eucharistiam percepturus, quas tamen mox exuit et ad id munus propter mundiciam in tuto reponit. Nisi post solis occasum numquam accipit cibum, servata tamen diebus dominicis reverentia, in quibus videlicet circa sextam horam, unam ex his, quae pro sacramentis fiunt, oblatiunculam percipit, et sic propter regulam ieiunium solvit. Quid autem de inopinatis eius vigiliis dixerim? Quandoquidem mihi ipse retulerit: 'Die quidem', inquiens, 'nullo tempore quietem membris indulgeo, vespere autem psallens et orans tunc demum sopori viscera fatigata concedo, cum iamiam nocturnae synaxis articulum propinquare cognosco, quatinus mox, ut corpus sopor irruens totis viribus occupat, repente illum quasi tintinabulum feriens ab audacis violentiae invasione depellat. Saepe rogatus, ut pro necessitatibus aecclesiasticis vel foederanda pace procederem, cum mihi detrimentum esse pernoscerem, licet aliis proveniret, hunc fratrem ea fide consului, ut illi divina gratia dignaretur infundere, quid mihi decerneret expedire'. Protinus sancta simplicitas ad id, quod propositum erat, compendiosae responsionis clausulam fixit. 'Quid' , inquit, 'candelae prodest, si aliis luceat, dum se interim edax flamma consumat'? Hoc responsum, fateor, laetus arripui, et tamquam divinitus datum salva tantummodo charitate et obedientia servare decrevi. Sed dum in unius viri virtutibus enumerandis prolixius immoror, ab aliis vel summotenus perstringendis longa mora praepediente retardor, veniam autem ad domnum meum Leonem et vere leonem, qui antiquum draconem, caput scilicet auctorem que maliciae, continuis ad bellum concertationibus provocat, et ab ipso impuberis adolescentiae tirocinio usque ad provectam iam senectutem tamquam consertis comminus armis adversus illum infatigabiliter pugnat. Vere, inquam, leo, qui et mundo pervigil dormit, et divinae contemplationi quodammodo soporatus intendit. Quid ultra de hoc viro dicendum est, quam quod videmus illum et mundo mortuum et cruci Christo confixum? Hic nempe perfectae mortificationis est norma, hic singularis vitae regula, hic ad perfectionis apicem festinantibus imitabilis disciplina. Quicquid fere districtionis, quicquid continentiae superius dictum est, et in hoc viro consequenter intellege, praecipue tamen in eo charitatem, humilitatem et mansuetudinem venerare. Sermo denique eius dulcis ad instar mellis solatur mestos, docet inscios, concordat iratos. Quis enim correptionis illius austeritate deterritus non redire disposuit? Immo quis quantalibet ingruentium tentationum pressus caligine sine consolatione recessit? Bene siquidem currentibus blandum, delinquentibus se prebet austerum, sed hoc modo, ut et blandicia in eo districta et ipsa austeritas sit dimissa. Dum et blandiciam in auctoritatem austeritas erigat, et eandem austeritatem blanda rursus mansuetudo compescat. Rigor autem abstinentiae in eo tantus est, ut in eius facie imago potius quam viventis hominis corpulentia videatur. Percontanti olim mihi, quod possem invenire solatium, quia tam exigua mensura panis mihi inter ipsa ieiunia videretur, tale dedit praesto consilium: 'Aliis', inquit, 'diebus medietatem tibi mensurae illius appone, die autem illa, qua relaxare aliquid de consuetae regulae censura volueris, totam tibi summam praefixae quantitatis indulge, et tunc sufficiens erit raro concessum, quod nunc modicum videtur indifferenter oblatum. Hoc autem in tantae angustiae necessitate remedium, utcumque ex consulentis merito placuit, sed curiosa meae edacitatis intentio, fateor, non quod praestolabatur, audivit'. Nuper etiam mihi inter familiaria mutuae collocutionis verba subintulit: 'Frater', inquit, 'mi, faciant alii magna quaedam, prout gratia illis divina praestiterit, infirmitati autem meae non erubesco sufficere, si per dies singulos duos annos paenitentiae possit implere'. Aliquando autem dum me tentationibus resistere prudenter instrueret, quod suum erat, alii contigisse narravit. 'Novi', inquit, 'fratrem, quem, dum fornicationis spiritus graviter fatigaret et ille crebris orationibus vehementer insisteret, tandem nocte quadam super stratum quiescenti angelus Dei cominus astitit, et arrepto ferro testiculos eius abscidit. Cum que ille vigilare se crederet, sed numinis auctoritate pressus quid ageretur, inquirere non auderet, tantam doloris vim in genitalibus pertulit, ac si revera materiale chirurgium partem corporis secuisset. Ab eo itaque tempore frater ille non modo huiusmodi passionibus non subiacuit, sed et tamquam carne praemortua nullum ulterius in se libidinis stimulum sensit'. Siscitanti autem mihi quis ille fuerit frater, nil mea interesse respondit. Longe vero post, cum iam oblivio potuisset obrepere, inter caetera conveni hominem: 'Numquid non umquam, mi pater, tale aliquid tibi accidisse professus es'? Tunc ille ex improviso conventus quod dixisse se credidit, negandum esse non duxit. Sed cur ego in singulis immoror, qui tantam virorum illustrium densitatem mihi imminere contemplor? Praetereo igitur domnum meum Lupum, verae videlicet mansuetudinis agnum. Qui profecto et antequam se carceri, quem pro aeterna libertate nunc incolit, perpetim inclusisset, per trium circiter annorum continuata curricula vinum non bibit, nullum que sibi pulmenti liquamen indulsit. Transeo Petrum, qui nullum cubilis in cella sua patitur superesse vestigium, sed nudum iugiter terit, sive hiberno, sive aestivo tempore, pavimentum. Leonem quoque non numero, qui lumbos suos super nudum ferrea semper catena circumdat, ne sobrietatis limitem supergressio immoderatae refectionis excedat. Sed ecce Leo rursus alius occurrit, qui iam pene emensae senectutis oblitus annosum diu vivendo senium terit, et licet emeritus miles divini procinctus castra tirocinali, ut ita fatear, fervore custodit. Qui nimirum inter caetera dona virtutum, sic vigiliarum studio praeminet, ut nulla totius anni, vel perexigua nocte, prius a fratribus ab nocturnale conveniatur officium, quam ille psalterium morose habeat, decantando cum suis letaniis impletum, postmodum vero, iuxta morem heremi, psalterium pro defunctis exolvit. Porro autem cum iam, ut fert opinio, centum quadraginta aetatis annos excedat, postquam se constanter inclusit, hac etiam lege constrinxit, ut cotidie se scopis gravioribus atterat, nullo etiam die nisi celebrioribus festis, circa vesperam tantum, comedendi consuetudinem solvat. In omni tamen vita sua numquam sanguinem minuit, numquam antidotum sumpsit. Illud quoque praetereundum non est, quia sic oleo laeticiae gratia illum divina perunxit, ut nec senilis gravitas tristia sibi ora contrahere, nec vita remotior in eius vultu potuerit rigidum quid vel asperum generare, sed semper hilaris, semper laetus, semper occurrit urbana quadam serenitate festivus. Sed cur ego sanctos commemorando viros diversa passim loca perlustro, quandoquidem intra limen et prae manibus teneo, ad cuius digne efferenda praeconia impar viribus non assurgo? Certe cellulis altrinsecus constitutis, solo basilicae mediantis interstitio, ego ille que dividimur, cuius si virtutibus enumerandis invigilo, ante dies elabitur, quam scribendi materia deficere posse videatur. Dominicum dico, doctorem videlicet et dominum meum, cuius quidem lingua rustica est, sed vita artificiosa satis et lepida, quae sane vita satis utilius ad aedificationem vivis operibus praedicat, quam sterilis quorundam lingua, quae accurata faleratae urbanitatis verba inaniter trutinat. Longo iam annorum elabente curriculo ferrea ad carnem lorica praecinctus infoederabilem pugnam cum iniquis spiritibus conserit, semper que paratus ad proelium non solum corde sed et corpore praemunito adversus hostiles acies fervidus bellator incedit. Hanc autem continuae vitae consuetudinem indifferenter habet, ut vix dies ulla praetereat, quin duo psalteria modulando utraque manu scopis armata nudum corpus allidat, et hoc remissiori quidem tempore. Nam quadragesimalibus circulis, sive cum penitentiam peragendam habet—crebro enim centum annorum paenitentiam suscipit—tunc per dies singulos, dum se scoparum tunsionibus afficit, ad minus tria psalteria meditando persolvit. Centum autem annorum paenitentia, sicut ipso auctore didicimus, sic expletur. Porro cum tria scoparum milia unum penitentiae annum apud nos regulariter expleant, decem autem psalmorum modulatio, ut saepe probatum est, mille scopas admittat. Dum centum quinquaginta psalmis constare psalterium non ambigitur, quinque annorum paenitentia in unius psalterii disciplina recte supputantibus invenitur. Sed sive quinque vicies ducas, sive viginti quinquies, centum fiunt. Consequitur ergo, ut qui viginti psalteria cum disciplina decantat, centum annorum penitentiam se peregisse confidat. Quamquam et in hoc plerosque noster Dominicus superet, quia cum nonnulli unam manum in disciplinis agendis exerceant, iste ut revera Beniamin filius contra rebelles carnis illecebras utraque manu infatigabiliter pugnat. Hanc autem centum annorum paenitentiam, ut mihi ipse professus est, facile sex diebus ex more consumat. Memini quoque, quia cuiusdam quadragesimae imminentis initio mille annos imponi sibi per nos ad paenitentiam petiit, quos certe omnes ferme antequam ieiunii tempus transigeretur, explevit. Si cui autem hoc paenitentialis disciplinae genus, quia durum videatur etiam fortasse superfluum, et quod ipse facere neglegit, fieri etiam nolit; quid mihi peccatori super hac sententia videatur, paucis absolvo. Devotio sancta fidelium cum se pro peccatorum suorum memoria verberibus afficit, communicare se sui redemptoris passionibus credit. Nam et ipse salvator noster evangelio teste flagellis caesus est, et apostoli in conspectu concilii verberibus sunt affecti, et Paulus quinquies quadragenas una minus accepit. Quod etiam innumeri martyres duris subiacuere verberibus, cui vacat eorum historias legere, non poterit ignorare. Ab illis ergo et hunc paenitentiae modum nos suscaepisse gaudemus, a quibus nimirum omnium studiorum spiritalium instrumenta didicimus. Porro si ieiunia, vigilias, nuditatem, cilicia, genuum flexiones, et caetera his similia, idcirco remedia penitentiae constituimus, ut per haec viciorum illecebras reprimamus et delectationibus carnis, carnis e diverso amaritudinem opponamus, quae inter haec congruentius dici paenitentia potest, quam cum se peccator nudum sui iudicis conspectui repraesentat, et deprehensorum more latronum ipsam, quae peccaverat, carnem verberando castigat? Huc accedit, quod nonnullos legimus post culpam in extasi ad iudicium raptos hanc exolvisse vindictam. Credendum ne ergo est, quia hunc paenitentiae modum, quem Deus ipse et a nolentibus exigit, a devotis et ultro offerentibus suscipere contemnit? Haec per excessum commendandae disciplinae gratia diximus, ut teneris et delicatis monachis detrahaendi audatiam tolleremus. Nunc ad Dominicum, de quo ceperat, sermo recurrat. Enimvero cum hunc iam et incurva senectus deprimat et crebris insuper languoribus contabescat, mirum unde illi tantus fervor incandeat, ut in spiritalibus exercitiis se semper invictum, semper infatigabilem reddat. Nam ut ipso referente cognovi, saepe duo psalteria cum disciplinis stando continuat, ita ut neque interim sedeat, neque vel ad momentum a percussionibus incredibili mentis fervore quiescat. Inquirenti mihi aliquando, utrum posset cum ferreae vestis pondere aliquantisper genuum flexibus insudare, sub hac mihi dedit obscuritate responsum: 'Cum incolumitas mihi votiva respondet, quandoque per omnes totius psalterii quindenos psalmos centies genua flectere consuevi'. Quod quidem tunc non diligenter attendi, postmodum vero, quod dictum fuerat, mente revolvens, a depresso homine mille metaneas in uno psalterio fieri admiratus expavi. Quadam die post vesperam cellulam meam ingressus: 'Magister', inquit—hoc enim indigno vocabulo me ex humilitate compellat—, 'hodie feci, quod hactenus me fecisse non memini, octo nempe psalteria inter diem et noctem modulatus explevi'. Videbatur autem tunc totus vultus eius ita scopis attritus ac sulcantibus quibusdam vibicibus livefactus, tamquam si pila fuerit ptisanarum more contusus. Psalmodia sane illi idcirco tam facile provenit, quia non tam verba, ut ipse asserit, lingua perstrepente revolvit, quam sensum mentis vivacitate percurrit. Aliquando a me remotus habitabat, cum que ad me ingressum, quibus tunc se vitae legibus ageret, inquisissem, respondit se carnaliter vivere et quintis semper feriis cum dominicis diebus a solito se abstinentiae rigore laxare. Requisitus utrum pulmento quolibet, ovis vel caseo vesceretur, negavit. Rursus si piscibus aut pomis? 'Pisces', ait, 'et poma, si qua sunt, aegrotantibus praebeo, quorum non minimam multitudinem iacere in nostris partibus ingemisco'. Cum que illum durus exactor in angusto concluderem dicens: 'Unde ergo illis diebus remissius vivis, si nihil eorum comedis, quae necesse sit vel ignibus dequoqui vel in arboribus inveniri', respondit: 'Faeniculo', inquiens, 'cum pane libenter vescor'. Mox nimirum perite cognovi, quam carnaliter homo viveret, qui suas delicias in faeniculo constituisset. Habet plane uberem lacrimarum gratiam, sed alternam. Cum enim reclusus sub districto se silentio reprimit, mox ut voluerit, affluenter plangit, at si colloquio frequentetur, fletum se amisisse conqueritur. Nam et ego illi sepe paenuriam meae ariditatis impropero dicens: 'Heu', inquam, 'mi pater, istae tuae lacrimae infecundae sunt, quae aliis orando lacrimas parere nequeunt. Optarem namque, quod consequens est, nimirum ut sicut tu mihi pater es, ita nihilominus et tuae lacrimae mearum quoque lacrimarum fierent genitrices'. Possem tibi adhuc multa quidem et alia non ignobiliora de his, qui nobis noti sunt, fratribus scribere, si non magnopere luxuriantis stili fastidium devitarem. Vereor etiam, ne pagina haec in manus eorum, de quibus loquitur, veniat, et eorum animos, quia laudari in hac vita laudabiliter execrantur, offendat. Haec autem idcirco tibi exempla proposui, ut dum maiora fortassis aliorum bona consideras, tua diiudices, et tumorem singularitatis abiciens cum multis te aliis in sacrae militiae stadio currere non ignores. Mox ut dicuntur ea Iob, quae proprias vires excedant, protinus ad paenitentiae patrocinium convolat, ita ut etiam ori suo digitum superponat dicens: Leviter locutus sum. Postquam certe audivit Helias septem milia virorum ante Baal genua non flexisse, didicit iam non de singularitate tumescere, dum plures innocentiae suae consortes haberet. Et hii sane, quorum superius mentionem feci, non clari, non famosi, non certe vulgi opinione notabiles, sed despicabiles et pannosi ita se bonis omnibus inferiores iudicant, ut etiam nobis se nostris que similibus quolibet conversationis indicio non praeponant. Nobis cum scilicet convescentes non dedignantur communi mensa participare, immo tamquam suppares omne nobis charitatis officium familiariter exhibere. Tu quoque si recte, si discrete, si fructuose per viam vis verae religionis incedere, sic tibimetipsi sis austerus et rigidus, ut aliis videaris hilaris et remissus, sic intra temetipsum studeas in rectitudinis arce praecellere, ut te noveris et infirmis fratribus misericorditer inclinare, sic in tribunali mentis tuae iusticiae frena dispone, ut tamen delinquentibus non obdurescas, venialiter indulgere. Sit in corde maeror, in vultu laeticia. In fratris adventu caro tua sentiat refrigerium, nec multum timeas, si solitae servitutis non impleat pensum. Pulsante cellulam tuam fratre protinus tristes rugae discedant, contracta se ora resolvant, serena facies occurrat, festiva frons laeticiam praeferat. Peccatum in te mortis periculum deputa, in aliis fragilitatem conditionis appella. Decerne alium ferula dignum, unde te scorpionibus arbitraris obnoxium. Non sis iustior iusto, et qui times peccata committere, non dubites veniam peccantibus impertire. Non est illa recta iusticia, quae in desperationis foveam mentes pertrahit alienas. Non est medicina laudabilis, quae sic putrida resecat, ut simul etiam sana corrumpat. Noxius ignis est, qui sic mittitur vepres exurere, ut insiliat etiam domos globis furentibus conflagrare. Enim vero qui aliorum vicia ex more libenter carpit, peccati maculam non evadit, quia licet zelo iusticiae ferveat, aliquando necesse est, ut in laqueos detractionis impingat. Plane nisi multum nostra nobis vita splendesceret, non tantopere nostris oculis omnis aliena conversatio displiceret. Si districti circa nos essemus, ut dignum est, iudices, non tam rigidos experiretur aliena culpa censores. In alios scilicet disciplinae nostrae vigor extenditur, dum circa excessus proprios sola pietatis et mansuetudinis iura serventur. Sed quorsum ista? Quia diceris omnes fratres tuos tam austera, tam superciliosa diiudicare sententia, ut per totius anni circulum nonnisi semel, et tunc non a tui monasterii sacerdotibus sed aliunde quaesitis, divina percipias sacramenta. Dico, quod dicis: 'Quis hunc presbiterum ordinavit?' Respondetur: 'Ille episcopus'. 'Et ipsum', ais, 'ad episcopatus officium qualiter aut quis promovit'? 'Papa scilicet'. Qualiter autem ipsi viderint, mox que subiungis: 'Esto tandem, quod papa gratis episcopum consecraverit, numquid et papa ipse ad apostolicae sedis apicem gratis ascendit'? Hac igitur interminabilium quaestionum perniciosa caligine, quantum in te est, saeculum omne confundis, et velut mare de temetipso tempestatem generans nec ipse quiescis, nec alios vivere in tranquilitate permittis. His enim et huiusmodi ineptis haesitationibus hereses sepe et scismata pestilenter emergunt, quae incautas hominum animas a catholica unitate praecidunt. Ut enim verbis te apostolicis alloquar: Tu quis es, qui iudicas alienum servum? Suo enim domino stat aut cadit; stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. Non omnes, qui in praetorio sunt, promendi iudiciales calculos archisterium sortiuntur, neque omnes, qui sunt intra aecclesiam, claves aecclesiae suscaeperunt. Cum ad aliena iudicanda quis arroganter extenditur, ad ea profecto consideranda quae sua sunt, obtusior invenitur. Tunc enim sotialis vitae congruenter est ordo dispositus, si unusquisque proprii iuris limite sit contentus. Ubi autem alter alterius terminum supergreditur, omnis profecto recte vivendi linea necesse est confundatur. Sufficiat ergo nobis considerare, quae nostra sunt, ne dum aliena immoderate persequimur a nostri laboris fructu et digna mercede vacuemur. Qui enim totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Et Paulus: Modicum, inquit, fermentum totam massam corrumpit. Vidi nempe monachum haeremiticam vitam districte satis et rigide perferentem, qui nimirum et vultu pallidus et corpore vehementer afflictus fixis in terram oculis mundo mortuus videbatur, vinum quoque iam fere per undecennium non gustaverat. Sed, o terribile Dei iudicium et profundam summae districtionis abyssum! Tedet dicere. Hic aliquando in frenesim decidens atque in beluini furoris rabiem immaniter efferatus ex manibus in diversa nitentium et vinculis, quibus nectebatur, se repente proripuit, et ubi plurimus rotabatur vortex, in spumosi amnis voraginem mersus interiit. Sed quamquam quovis mortis articulo meritum suum cuique perire non possit, ad hoc tamen ista praemisimus, ut in quibuslibet nostris bonis operibus numquam pertinaciter confidamus. Sed metuentes semper quid superna de nobis sententia statuat, de his, qui nobis cum sunt, iudicare mens nostra temere non praesumat. Etsi enim videmus in praesenti, quo gradimur, ignoramus tamen, quo cursus noster fine claudatur. Patet via, quae teritur, sed occultum est, quo pervenitur. Et quia se occasio praebuit, terribile nihilominus et alterius monachi casum praetereundum esse non ducimus, etsi non magnopere huic opusculo congruere videamus. In Perusino denique monasterio sancti videlicet Salvatoris, cui nuper et ipse praefui, quidam monachus paulo ante fuerat, nomine Guinizo, astutus nimis et callidus, saecularibus argumentis ac litigiosis contentionibus vehementer intentus. Hic itaque dum et in mutandis abbatibus et fratribus perturbandis aestuans non quiesceret, ad hoc usque pervenit, ut diaboli ad superandos aemulos patrocinium quaereret et eius se ditioni etiam corporaliter manciparet. Cui tamen seductor spiritus exigenti ante promisit, quod tertio priusquam moreretur die, suum sibi exitum nuntiaret. Credidit infelix, et diu postmodum vivens ita sub hac deceptoria securitate permansit. Tandem in aegritudinem lapso adest fideiussor iniquus, et perendianum sicut spoponderat, obitum innotefacit. Protinus advocatis ille fratribus cuncta haec, quae cum nequissimo pepigerat spiritu, per ordinem narrat. Cum que illi instarent dicentes: 'Esto confessus, age paenitentiam', repente ille obdormiebat et sive pulsantibus sive clamantibus evigilare non poterat. Si vero illi vel obticescerent, vel aliud , quid praeter paenitentiam loqui vellent, mox ille expergefactus invicem loquebatur. Sed rursus audito nomine paenitentiae protinus obrigescebat, insensibili sopore correptus, donec horrendae morti traditus ad eum, cui dedicionem fecerat, est infeliciter devolutus. Postmodum vero per plures noctes nigra canum turma non cessabat sepulturae eius assistere et quasi depositum custodire, ita ut non minimo videntes horrore concuterent. Heu quam perniciosa res spiritus contumax et litigiosus in monacho! Hic enim, quia temporalem habere pacem cum suis fratribus noluit, aeternae pacis gaudium in tartarum demersus amisit. Hoc autem et si praesenti stilo usquequaque non congruat, idcirco tamen inter haec apicibus mandare curavimus, ut rem memorabilem, ne oblivio tolleret, quasi ad paxillum funiculo stringeremus, atque hic quisquis inquietus ediscat ad quem finem lis animosa perducat. Inter omnia igitur, quae divina nobis sunt lege mandata, nihil est monacho propensius enitendum, quam ut patientiam in omnibus habeat, qua videlicet alienae pravitatis iniuriam aequanimiter ferat. Haec plane virtus ad perfectionis culmen monachum provehit, et terribilem videri hostibus dimicantem animam facit. Haec omnium viciorum victoriam tribuit, et contra furentis mundi praecipites impetus humanam mentem insuperabilem reddit. Et quid amplius dicam? Quandoquidem quicquid de rigore abstinentiae, quicquid de quacumque corporis afflictione superius dictum est vel dici potuit, pene nihil sit, si ipsa virtutum nutrix patientia desit apostolo testante, qui ait: Corporalis, inquit, exercitatio ad modicum utilis est, patientia autem ad omnia utilis est. Adolescentem me in Faventina urbe propter litterarum studia constitutum audire contigit, quod enarro. Inter duos sibimet convicaneos obortis invicem simultatibus, alterius oculos alter effodit. Caecus itaque postquam se mundo nimirum inutilem vidit, monasterium petiit. Postmodum vero cum et ipse illator iniuriae languore correptus conversionis habitum anxie quaereret, sed ad idem monasterium deferri, propter illum, quem crudeliter attrectaverat, incongruum iudicaret, monachis super hac re secreto musitantibus, tandem fama negotii ad acutiorem videlicet non videntis pervenit auditum. Cum que ille, quod imminebat, plenius didicisset, coepit mox obnixe deposcere et quibus valebat precibus instantissime flagitare, ut illum fratres cum omni charitate susciperent, semetipsum insuper custodem scilicet ac ministrum eius obsequiis insudare iuberent. Inportunis sane insistens precibus tandem obtinuit, et ei, quem carnis lumine videre non poterat, perspicuo charitatis oculo ministrabat. Decumbenti itaque sedulus minister assistere, tegminibus confovere, necessaria quaeque porrigere, percipiendis etiam alimentis suasorie provocare. Nam et ad egestionis occultum, ut dicebatur, sepe se ferre et referre gaudebat aegrotum. Sic nimirum, sic qui geminum lumen carnis amiserat, charitate simul et patientia quasi duobus in animae facie oculis resplendebat. Superiora tibi, Teuzo pater, exempla proposui, ut desinas de singularitate tumescere. Istud autem ideo, ut discas iuniorum fratrum etiam offensas, si forte contigerint, aequanimiter tolerare. Nimirum quod moribus tuis duxi permaxime necessarium, hoc in disputativae narrationis ordine servavi consequenter extremum. Iam igitur ab illa rigida nimis et thorosa mentis tuae animositate compescere, te que in pacientia cum fratribus tuis et blanda charitate compone. Quisquis enim per feritatem animi suis contubernalibus non concordat, ferarum more solus necesse est, ut bestialiter vivat. Qui ergo redemptoris sui discipulus non dedignatur existere, discat se mitem proximis suis et humilem exhibere: Discite a me, inquit, quia mitis sum et humilis corde. Qui denique sancti Spiritus templum esse desiderat, ut id ipsum repetam, ab humilitate simul et quiete mansuetudinis non recedat. Ait enim: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum? Non igitur quietorum animos verbositatis quaestionibus pulses, non eos tamquam torvae cervicis taurus cornibus ventiles, ne dum a te fugitur, illud in tui obprobrium iaculetur, quod de bove cornupeta antiquitus dicebatur: Foenum habet in cornu. Tranquillum ergo te et quietum cunctis videntibus exhibe, et praecipue his, qui ex Deo sunt, omni te obedientia et humilitate substerne, ut, qui in te Christum quaerunt, Christum consequenter inveniant, et in mansuetudine, quam exterius viderint, ipsum auctorem mansuetudinis altius in mentis tuae solio praesidere depraehendant. Plane si pectus tuum arca Dei est, sicut profecto dignum est, non in eo sola sit virga, quae feriat, sed et manna, quod in fraternae mentis palato dulcescat. Nec in eo zelus sit amaritudinis, qui deterreat, sed zelus potius charitatis, qui salubriter corrigat. Sic que correptionis aculeus vulnus delinquentium pungat, ut et mansuetudinis oleum leniori quodam fomento demulceat. Verum nos dum aedificationis fraternae studio ardenter insistimus, modum epistolae supergressi sumus, ideo que etiam titulos contra morem epistolae singulis quibusque periodis congruenter affiximus, ne laciniosi stili satietatem lectoris animo gignere videremur. Nunc igitur, dilectissime mi pater et domine, pedibus tuis me prostratus advolvo, fusis que lacrimis veniam humiliter peto, videlicet ut ori meo clementer indulgeas, et me, qui tibi audacter insugillare praesumpsi, a charitatis tuae dulcedine non repellas, dummodo nempe haec, quae superius comprehaensa sunt, salubriter admittantur. Ego non abnuo satisfactionis gratia, et nudas ferulae vestrae scapulas subdere, et de caetero paternis sanctitatis vestre legibus reverenter obtemperare. Spero autem, quod et hec mea vobis non erit infructuosa correptio, quia dum menti vestrae tam scilicet gravi, tam maturae, tam certe sanctae amarum forte sapit, quod ausu iunioris arguitur, in vobismetipsis liquido potestis addiscere, quid vobis dura loquentibus de alieno debeatis corde sentire. Rogo autem, venerabilis pater, ut pro me peccatore semper orare digneris. Quia autem faciem vestram alterius in hac vita visurum me esse non spero, divinam deposco clementiam, ut soluto militiae cingulo sic nos in mutuos repraesentet aspectus, quatinus et unum supernae videlicet Hierusalem adscribatur emeritis municipium, et sotialis in utrumque procedat recompensatio meritorum. Sit nomen Domini benedictum. 45 Religiosis fratribus sanctae Florentinae ecclesie clericis, Petrus peccator monachus sincere karitatis obsequium. Dignum est, ut et non poscentibus innocens satisfaciat, cum passim etiam audire nolentibus lividus detractor accusat. Nec otiosum est, si eisdem auribus, quibus mendacium falsiloquus ingerit, libera conscientia ordinem perspicuae veritatis exponit, quatinus et auditor vanitati fidem adhibendo non peccet et accusati fama ad aliorum perniciem non laboret. Quod igitur de monachici ordinis exercitiis scripsi, et scoparum praecipue disciplinis, monachus monacho specialiter misi, nec laicorum sive etiam clericorum notitie prodenda mandavi. Urbici autem heremitae, forenses videlicet solitarii, monachi universales, id solum machinati sunt de medio stili currentis excerpere, quod scandalum posset monachici fervoris archana nescientibus generare. Sed testes mihi sunt fratres, qui sub institutione sancte regule regulariter vivunt, hoc me apicibus tradidisse, quod ipsi cotidie satagunt operibus exercere. Nec aliud relationis series protulit, quam quod trite et inholite operationis consuetudo dictavit. Qui autem sub monachice professionis nomine plebibus imperant, qui in angulis constituti tamquam in tribunalibus sive praetoriis pragmatice sanctionis iura promulgant, qui alios lacerando et mordendo solis sibimet rigide iustitie privilegium arrogant, quid in humilitate crucis Christi inter monachos agatur, ignorant, et hoc prodigium deputant, quod alii cotidiani usus assiduitate frequentant. Ecce, inquiunt, peregrina doctrina, ecce nova penitentia et transactis tot seculis actenus inaudita. Si hoc semel admittitur, si ratum ducitur, si tenetur, omnes profecto sacri canones destruuntur, antiquorum patrum praecepta depereunt et , ut Iudeus dixerat, paterne traditiones ad nichilum rediguntur. Quae profecto verba a caritate quidem funditus aliena, sed a bruta ac bestiali probantur ebullire vecordia. Numquid enim redemptor noster verbera evangelio teste non pertulit? Numquid non Paulus quinquies quadragenas una minus accepit? Numquid non apostoli omnes flagellis caesi? Numquid non et sancti martires ludibria et verbera sunt experti? Numquid non Moyses verberibus affici reos in lege praecepit? Numquid non beatus Hieronimus et alii nonnulli flagellis mactati Deo praeside referuntur? An eandem, quam et ab invitis interdum Deus omnipotens exigit, ab ultro offerentibus suscipere penitentiam recusabit? Sed forte dicturus est oblocutor, quia qui sanctos non a se, sed ab aliis cesos fuisse scriptura teste cognovimus, nosmetipsos extra eorum normam castigare propriis manibus non debemus. Cui videlicet obiectioni facile quod respondeatur occurrit. Quia cum nos Dominus crucem post se portare praecipiat, hoc modo frustra crucem ultronea mortificatione deferimus, nisi ad exemplum eius in crucis stipite a persecutoribus configamur. Et cum sopito iam persecutionis articulo crucifixores desint, incassum de cetero crux tollenda praecipitur, cum nullum dimicanti supplicium a tortoribus irrogetur. Quod si vesanum et absurdum est credere, illud penitentie genus Dominum in afflictione nostra despicere, quod in semetipso dignatus est pro nostra salute perferre, quid mirum si puniendo commissa suimet se exhibeat homo tortorem et ad evadendum iudicium sibi se constituat iudicem dicente apostolo: Si nosmetipsos iudicaremus, non utique iudicaremur? Sicut enim non temeritatis arguendus est, qui non modo sacerdotali praecepto sed et sponte ieiunat, ita quoque non frustra laborare censendus est, qui se non alienis dumtaxat sed et propriis manibus afficiendo castigat. Quod si Achab reprobi videlicet regis cilicium divina pietas non contempsit, quam benigne, quam misericorditer illum desuper aspectare credendus est, qui se velut in atrocissimo crimine depraehensum nudum divinis aspectibus optulit. Accusatorem pariter et tortorem, reum simul et testem, censorem nichilominus et carnificem fecit. Optime paenitet, qui dum carnem verberibus mactat, lucrum, quod delectatione carnis amiserat, afflictionibus recompensat, et salubrem illi nunc amaritudinem ingerit, cuius olim noxia delectatione peccavit. Nichil differt, quibus penis caro penitentis addicitur, dummodo voluptas praecedentis illecebre vicaria repressi corporis afflictione mutetur. Quod si non facientibus nova ac perinde repraehensibilis videtur disciplina virgarum, et ad livide persuasionis ineptiam iudicatur destructio canonum, abolitio decretorum, numquid venerabilis Beda redarguendus esse videbitur, qui praeter antiquorum sententiam canonum quosdam penitentes ferreis asserit circulis astringendos? Numquid sanctorum patrum vita iure conspuitur, que alios per ogdoadas et pentadecas in vepribus stando, alios de sole in solem rigidas ulnas in aera suspendendo, alios in defossis specubus iugiter latitando, reatus sui penitentiam peregisse testatur? Numquid et beatus ille Macharius digne ridebitur, qui dum se minimum quid admisisse penituit, acutissimis culicum rostris, que videlicet apros transfigerent, per sex menses membra sua nudus exposuit? Numquid et Ninivitarum penitentia contempnenda est, qui nec iumenta per triduum pascere permiserunt? Quia igitur hec et alia multa penitentiae genera sacris non reperiuntur inserta canonibus, numquid penitus execranda sunt, et patrum sanctionibus perhibenda sunt esse contraria? Erubescat ergo lingua frenetica et que nescit esse facunda, discat esse vel muta. Nescit utiliter verba depromere, sciat saltim sine lesione tacere. Sed dicat mihi censor iste fratrum et doctrine magister ignote, qui nimirum sic sibimet super discipulos intempestivam arrogat ferulam, ut necdum preceptori praebuerit clientelam. Dicat, inquam, cum sacerdotes ecclesie annosam indicunt quibusdam peccatoribus penitentiam, numquid non aliquando certam pecunie praefigunt pro annorum redemptione mensuram, ut nimirum facinora sua helemosinis redimant, qui longa ieiunia perhorrescunt? Sed quia haec pecunie redemptio in antiquis patrum canonibus minime reperitur, absurdum esse et frivolum iudicabitur? Quod si hoc laicis indulgetur, ut peccata sua helemosinis redimant, ne surripiente mortis articulo ex hac vita sine reatus sui, quod absit, absolutione recedant, quid monacho praecipiendum erit, qui et longam forte penitentiam peccatis exigentibus accipit, et pecunias olim funditus, quibus redimatur, abiecit? Numquid si pro humane fragilitatis intuitu peccatum redimi nummorum summa praecipitur, pro peccato carnis ipsa carnis afflictio merito respuetur? Quid enim mirum, si caro, quae nos in exilium leta deiecit, versa vice ad patriam afflicta reducit? Et per hoc idem, cui dudum noxie consentiendo peccavimus, idipsum nunc castigando salubriter emendemus, atque, ut ita loquar, eadem bestia iam humilis facta curandum medico collisum hominem vehat, quem primitus infrunita atque vesaniens inpatienti calce percusserat? Immo quid novum, si terra, que spinas ante vel paliuros attulerat, eisdem tribulis putrescentibus exculta postmodum et laeta pinguescat? Obstruatur igitur os iniqua loquentium, et qui propria nesciunt errata corrigere, alienam saltim iustitiam verbis desinant mordacibus lacerare. Et que ipsi nesciunt cum spiritualibus agere, paveant obtrectatorie cum saecularibus irridere. Vos autem, dilectissimi, quos et religiosa vita sanctificat, et caelestis sapientiae fulgor illustrat, sibilantia serpentium ora reprimite, et pestiferum virus, ne ad multorum perniciem tanta libertate pereffluat, vestris auctoritatibus obviate. Et quia iuxta verbum Domini vos estis sal terrae, quicquid amaritudinis imperitorum hominum rusticitas exhibet, totum prudentissimae gravitatis vestrae sapor obdulcet. Plura scripturus eram, sed dum manus ad iaciendos apices properat, finita scedula nuntius etiam expedite praecinctus equitare festinat. 46 Domno V summae sedis antistiti, Petrus peccator monachus debitam servitutem in Christo. Miratur mundus, piissime domine, cur huic misero clemencia vestra tanto tempore non compatitur, et ad ulciscendum tam cruentae rapinae facinus zelo iusticiae non movetur. Quamdiu enim terreno saeculo militavit, sua omnia bona naviter et quiete possedit. Postquam vero sub alas Christi confugium petiit, postquam Petri secutus exemplum dimissis omnibus ad sectanda redemptoris vestigia properavit, protinus eum crudelis praedo suis possessionibus expulit, et quasi sub invalidi defensoris patrocinium fugientem bonis omnibus spoliavit. Hoc itaque modo non iam Heinricus iniuriam videtur sustinere, sed Christus; Christus, inquam, vestri praesulatus tempore praeiudicium patitur. Et qui facit iudicium omnibus iniuriam pacientibus, ipse sibimet in vestrae districcionis examine iusticiam non meretur. Quid enim si ipse te salvator suis conveniat verbis, et has effundat improperando querelas? 'Ego te', inquit, 'ut non a principio repetam, de communi clericorum grege ad sacerdotale fastigium extuli, et de clientela episcopi ad optinenda episcopalis officii iura promovi. Ego te quasi patrem imperatoris esse constitui, et cor illius ad gratiam tui prae cunctis pene mortalibus inclinavi. Ego claves tocius universalis aecclesiae meae tuis manibus tradidi, et super eam te mihi vicarium posui, quam proprii sanguinis effusione redemi. Et si pauca sunt ista, etiam monarchias addidi, immo sublato rege de medio, tocius Romani imperii vacantis tibi iura permisi. Ego itaque, qui tibi tanta et talia praestiti, legem sive iusticiam in tuo examine non invenio, atque a tuis tribunalibus despectus et inultus abscedo'. Si ergo te, piissime domine, is, qui iudicaturus est vivos et mortuos, his verbis impeteret, quid ad haec tua sanctitas excusacionis opponeret? Quid allegacionis, quid defensionis ad purgandum se coram eo, qui argumentacione non fallitur, inveniret? Iamiam itaque zelus faciendae iusticiae sacratissimum vestrae clemenciae pectus accendat, iam vigor aecclesiasticae disciplinae in ulcionem se plectendi criminis exerat, et in expoliato homine Christum suo iuri contempta inpiorum hominum tergiversacione restituat. Exhibeatur misero cum sacerdotali pietate iusticia, prodeat in perversos cum regiae animadversionis severitate censura, quatinus, qui tibi tradidit in hominibus potestatem, in semetipso experiatur legalis iusticiae defensorem. Parce ori meo, venerabilis pater, nec homo hominis humiliter suggerentis verba fastidiat, cum et ipse omnipotens Deus hominibus dicat: Venite et arguite me. 47 Domno V. reverentissimo episcopo, P peccator et monachus. Quia te, vir reverentissime, sacerdocii culmen in aecclesia tenere conspicio, inesse quoque tibi sacerdotalem animum fiducialiter credo, dolorem cordis mei, qui me de sacerdotibus cruciat, tibi potissimum communicare decerno. Per episcopalis enim torporis ignaviam ita nunc presbyteri litterarum reperiuntur expertes, ut non modo eorum, que legerint, intellegenciam non attingant, sed sillabatim quoque vix ipsa decurrentis articuli elementa balbuciant. Et quid iam pro populo in suis precibus supplicat, qui, quod loquitur, ipse velut alienus ignorat? Scriptum est enim: Qui ignorat, ignorabitur. Et cum apostolus obsequium nostrum racionabile esse praecipiat, quomodo illic racionabile erit obsequium, ubi is, qui offert, oblacionis suae non concipit intellectum? Cum que Deus omnipotens in offerentibus mencium magis vota consideret, quam strepitum vocis adtendat, quid in suis optinere precibus valeat, qui, quod nescit, implorat? Quibus quid aliud evenire putandum est, nisi quod illis sacerdotibus contigerit, quos post captivitatem Israhelitici populi rex Assiriorum in urbibus Samarie constituerat, et divini cultus cerimonias ignorabant? Nam cum nescirent Deum iuxta legalium mandatorum observanciam colere, leonum eos rabies perimebat. Scripture siquidem hec verba sunt: Nunciatum que est regi Asiriorum: Gentes, quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samarie, ignorant legitima Dei terre; et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terre. Petrus autem dicit: Quia diabolus tanquam leo rugiens circuit querens quem devoret. Sacerdotes ergo, qui Dei legitima nesciunt, leonum dentibus exponuntur, quia nimirum illos malignorum spirituum rabies devorat, qui sacrificiorum cultui temerariis ausibus insistentes, qualiter Deus rite colatur, ignorant. Sic que funguntur officio sacerdotum, ut sacerdotalis officii nesciant sacramentum. Et sicut per illorum impericiam factum est, quod scriptura testatur: Unaqueque, inquit, gens fabricata est deum suum, posuerunt que eos in phanis excelsis, quae fecerunt Samarite, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. Ita nunc per pseudosacerdotum ignoranciam, qui docere Dei populum nesciunt, fieri dolemus, ut scilicet alii, quorum Deus venter est, et terrena sapiunt, luxuriam colant, alii avariciam, que est ydolorum servitus, venerentur, alii rapinis, alii periuriis, alii homicidiis, alii veneficiis sacrilega devocione deserviant, et sic diversis criminibus tamquam simulacris ac sculptilibus obsequium servitutis impendat. Unusquisque enim cuius opus facit, illius et servus appellatur, de quibus dicit apostolus: Quia tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in inmundicia, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae pocius quam creatori. Qui nimirum per fidem, quam tenent, aecclesie parietibus includuntur, sed per reprobe vitae meritum extrinsecus sunt. Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant. Fidei quippe verba praetendunt, sed inpietatis operibus inhianter insistunt. Unde et illic legitur: Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Deum, sed nichilominus et ydolis suis servientes. Quos utique redarguit veritas ipsa, cum dicit: Nemo potest duobus dominis servire. Cum ergo per sacerdotum vecordium inpericiam plebs indocta depereat, par fuerat, ut aepiscopalis gravitas a talium se promocione suspenderet, nec alienos excessus in se temeraria praecipitacione transferret, presertim cum Timotheo apostolus dicat: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Quisquis enim vel turpiter lapsum, vel divinae legis ignarum ad sacrum provehit ordinem, eius se peccatis involvit, cui peccandi materiam tradit, et non modo his se, quibus ille iam involutus est, criminibus obligat, sed his eciam, que commissurus est, per anticipacionem obnoxium parat. Est aliud , quod michi de sacerdotibus seculi ordinis displicet, quia sicut secularibus mixta regionarie civilitatis habitacione colliminant, ita nichilominus plerique ab eorum conversacione et inconditis moribus non discordant; curis saecularibus indifferenter inserviunt, ab ociosis se sermonibus ineptiis non compescunt. Immo per lites et iurgia frequenter a proximorum suorum caritate resiliunt, et cum livoris vel cuiuslibet terrenae concupiscenciae flammas in suis pectoribus fervere non nesciunt, venerandis tamen altaribus se impudenter ingerunt, et ab offerendi sacrosancti libaminis ministerio non recedunt, non attendentes, quod filii Aaron idcirco celestis ignis incendio concremati sunt, quia alienum ignem offerre in Dei sacrificio praesumpserunt: Arreptis, inquit scriptura, Nadab et Abiu filii Aaron turibulis suis, posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, mox que subiungit: Et egressus ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. Nam cum ad offerendum Deo terribilis sacramenti libamen accedimus, cavendum valde est, ne alienum ignem, hoc est libidinis flammam vel cuiuscumque vicii fomitem inter salutares hostias deferamus. Sed ille pocius ignis in nostrarum mencium turibulis ardeat, illa cor nostrum divini amoris flamma succendat, quam Dei spiritus per invisibilem gratiam nostris visceribus amministrat. Ammonendi sunt itaque, qui sacris altaribus ministrare disponunt, ut non modo cor ab estuancium passionum igne custodiant, sed et linguam, que inter Deum et nos quodammodo mediatrix est, a supervacui sermonis levitate compescant. Petrus enim, quia ream suam linguam scilicet deliquisse cognovit, eius inter se et Deum tanquam mediatricis habere patrocinium recusavit. Sed dum amare flevit, reconciliacionis suae spem in lacrimarum intervencione constituit, et oculis, quibus non peccaverat, veniam inpetravit. Sit ergo usque ad missarum peragenda misteria saliva linguae nostre virgo vel casta, ut vel se sub virginali taciturnitatis censura coerceat, vel sub pudice quodammodo locucionis moderamine sobria verba depromat. Illud eciam quante confusionis opprobrium est, quod nonnulli circa sacri altaris utensilia tantae neglegenciae sunt et tam signis incuriae, ut stagneos vel eciam supparis cuiuscumque metalli calices longo situs scabredinis inhorrescere pacienter aspiciant, in squalido linteo dominicum corpus et offerant et involvant, et quod non dignaretur potens quilibet, qui tamen vermis est, propriis adhibere labiis, in hoc isti corpus non verentur imponere salvatoris. Quid porro de conscissis ac putrescentibus sacrorum altarium prandeis, quid de diversis vasis ad ecclesiastica ministeria necessariis, quid denique de sacerdotalibus eloquar indumentis? Quid postremo de codicibus dicam, in quibus nimirum hec ipsa quoque legere inoffense non possumus, que tenaci adhuc memoria reservamus? Quae nimirum omnia oculis subiecta cernentibus et levibus excuciunt risum, et sapientes provocant ad lamentum. Unde primae dignitatis sacerdotibus valde cavendum est et terribiliter formidandum, ne quod ab illis, qui videntur subesse, delinquitur, ab his, qui pocioris sunt gradus, et quibus haec corrigenda sunt, requiratur. Nullus plane mortalium, ut existimo, maius aliquid in divinis peragit sacramentis, quam ipsi quoque, qui saeculi sunt ordinis sacerdotes. Esto siquidem, quod patriarchae vel metropolite quilibet et episcopi consecrent, divinum crisma conficiant, et cetera, que suis specialiter competunt privilegiis, experimenta percurrant. Sed neque episcopus, neque crisma, neque aliud quid in aecclesiasticis sacramentis maius quam corpus et sanguis est salvatoris. Ea ergo, que pociora et sublimiora sunt in ecclesia, presbyteri cum pontificali dignitate participant. Et quamvis suis quique limitibus iubeantur esse contenti, idem ipsi, qui sunt in quibusdam suppares, in excellencioribus rebus inveniuntur equales. Nullus igitur gravius convincitur peccare quam presbyter, qui vel per inpericiam vel reprobam vitam, dum indigne ministrat, quantum ad se salutaris victime sacramenta contaminat. Regi plane vel sublimiori cuique personae, si quis per vicium detraccionis obloquitur, vel eciam in diripienda sive demolienda rerum sui facultate crassatur, facile redit in gratiam, si digne satisfaciens emendat offensam. At si manibus excedit, si in eius personam audacter prosilit, si ostiliter irruit, quia non pecuniaria sed criminalis est causa, nichil ab eo aliud exigitur quam vindicta, et non iam inter eos de reparacione sequestrae pacis agitur, sed de sola dumtaxat augendi fenoris ulcione tractatur. Ita nimirum aliud est in Deum per diversos modos humanae fragilitatis excedere, aliud in sacrosancti corporis eius et sanguinis oblacione peccare. Sicut aliud est promulgata regiae legis edicta neglegere, aliud ipsum specialiter regem vibrato propriae manus iaculo sauciare. Multis nempe sceleribus plebs Israhelitica se frequenter inmiscuit, sed numquam se tam crudeliter inpiavit, quam tunc, cum Dominum crucifixit. Et certe qui dominicum corpus pollutis tractare manibus non veretur, crucifigencium Iesum particeps esse convincitur. Quibus nimirum expavescenda nimis est apostolica illa sentencia, qua dicitur: Inpossibile, inquit, est eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt eciam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nichilominus bonum Dei verbum virtutes que saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad penitenciam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. A nullo plane Deus omnipotens maioris iniurie praeiudicium tolerat, immo deterius nemo peccat, quam sacerdos, qui prohibentibus canonibus indigne sacrificat. Aliter in quocumque modo peccantes quasi Dominum in rebus eius offendimus, indigne vero sacrificantes velut in personam eius manus inicere non timemus, cum scriptum sit: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Eant ergo nunc presbyteri, et pro lucris huius vitae sacris se altaribus ingerant, pro suo sue que consanguinitatis affectu ex fidelium oblatione ditescant, non videlicet, ut pupillis ac viduis alimenta provideant, non ut subsidia peregrinantibus subministrent, sed ut sibi vel suis turpia lucra convectent. Eant, inquam, et se suos que dumtaxat demissi sui acquisicione reficiant, ut postmodum medullis suis ignis aeterni voraginem pascant. Quantae scilicet dampnacionis est eos, qui peccata populi comedere perhibentur, ex acquisitis rebus non codices emere, non hornamenta vel utensilia suis aecclesiis providere, sed in necessitatis vel necessitudinis sumptus cuncta prodigere, presertim cum haec idcirco sacerdotibus conferantur, ut ipsi pro populo precibus ac votis insistere, eius que debeant peccata portare? Hinc est, quod Eleazar et Themar, filiis Aaron, Moyses ait: Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quae sancta sanctorum est, et data est vobis, ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini? Sed cum passus sit Dominus in cruce pro salute mundi, nunc mactatur in altari pro unius commodo et facultate presbyteri. Tunc crucifixus est pro tocius populi multitudine, nunc quasi pro unius homunctionis utilitate salutaris hostia videtur offerri. Isti plane sanctorum patrum, qui dudum in sacerdotali ordine floruerunt, non legitimi filii sed pocius dicendi sunt manzeres, atque in Deo non inmerito inter eorum non connumerantur heredes. Illi siquidem iuxta Hieremiam nutriebantur in croceis, isti prodolor amplexati sunt stercora. Hic plane iure fungitur sacerdocio, qui regulis non obviat patrum, qui paternum non violat institutum, unde Moyses ait: Offerat similam calidam in hodorem suavissimum Domino sacerdos, qui patri iure successerit. Ille quippe sacerdos patri iure succedit, qui sanctorum patrum ingenuitatem in se conspicuis operibus exprimit, qui maiorum suorum prosapiam per spuriae conversacionis ignominiam non confundit. Alioquin quisquis ille est, qui velut a tytulis proavorum et clara generositate degenerat, qui se non legitimum sed adulterinum vel extraneum alienis moribus repraesentat, eiciendum se de sacerdocio evidenter indicat. Unde et in libro Ezre de quibusdam dicitur: Quia quaesierunt scripturam genealogie suae, et non invenerunt, ideo que eiecti sunt de sacerdocio, quibus et hoc protinus interdictum est, ut non comederent de sanctis sanctorum. Sicut ergo illi, qui ingenuitatem venerabilium patrum sanctae conversacionis honestate conservant, in dignitate sacerdotalis officii merito perseverant, sic e diverso, qui a praecedencium patrum degenerant meritis, dignum est, ut eciam paternae priventur officio dignitatis. Et qui facti sunt a patrum suorum claritate dissimiles, in paterno non maneant officio sacerdotes, et nullatenus in eorum iura succedant, a quorum nobili ingenuitate degenerant. Quos omnes velut sub una persona per Oseae prophetam Dominus reprobat dicens: Quia scienciam reppulisti, repellam te, ne sacerdocio fungaris mihi, et oblita es leges Dei tui, obliviscar et ego filiorum tuorum; et secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi, gloriam eorum in ignominiam commutabo. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum; et erit sicut populus, sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius, et cogitaciones eius reddam ei. Nolo tot eorum enumerare flagicia, quae vel in oblacione mysterii, vel inter ipsa quoque regeneracionis humanae perpetrant sacramenta, videlicet in scrutiniis, in symbolis atque in baptismalis lavacri sacramentis. Omitto panem in salutares hostias convertendum, qui nonnumquam ante fit mucidus, quam sanctificetur oblatus, ipsum quoque mysterium non inter dies octo consumitur, sed plerumque ad omnipotentis Dei iniuriam in mensem tercium reservatur. Praetecto quod aliquando aqua vino in eucharistia non miscetur, et sic quodammodo per errorem occulti scismatis a Christo populus separatur. Haec et his similia tedet ultra protendere, ne dum diucius ista prosequimur, christianae religionis obprobrium texere videamur. Unde satagendum est sanctis episcopis, ut his malis, quae in necem christiani populi crassantur, occurrant, et apostolorum opera per pseudosacerdotes, qui modo sunt, destrui non permittant, nec tam arduum Christi paciantur perire laborem propter augendam in terreno questu paucorum hominum facultatem. Interim quod mens scatet, supprimere volo, nec valeo; scintillam zelus excutit, dum caminum conscienciae dolor incendit. Quod enim erit de quolibet supreme dampnacionis episcopo, qui lapso cuicumque presbytero tollit lucrum et sacrificandi reddit officium. Iste iam non communicat peccatis alienis, sed auctor existit, immo tamquam Iudas Scariothes tradit impiis manibus salvatorem propter vilis pecunie quantitatem, Christum venali commercio distrahit, et pro amore pecuniae tradit auctorem vitae. Et iste protinus omnium criminum reus, pro quibus ille fuerat sacerdotalibus infulis exuendus. Ut ergo stilus ad hoc, unde digressus est, redeat, videtur nobis, si placet, hoc episcopis utendum esse consilio, ut indignos ac turpiter lapsos amministracione suspendant; super eos autem, qui permanserint, idoneos a latere suo viros, qui eos debeant frequenter invisere et custodire, constituant. Cui simile rex eciam Assiriorum fecit, cum sacerdotem ad instruendos caeteros Samariam destinavit: Ducite, inquit, illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, ut habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae. Qui nimirum sacerdos, sicut scriptura prosequitur, habitavit in Bethel et docebat, quomodo colerent Dominum. In Bethel ergo, hoc est in domo Dei, dignum est pociorem quempiam praesidere, qui sacerdotalis officii regulis caeteros possit inbuere. Nam valde timendum est, quod per Moysen dicitur: Anima, quae peccaverit per ignoranciam de hostia et de universis mandatis Domini, quae praecepit, ut non fierent, quippiam fecerit; si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum offerri pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino. Ex quibus verbis illud formidolose notandum est, quod ait: Si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, quia nimirum sacerdos, qui legem Dei nesciendo delinquit, suis eciam populum peccatis involvit, et quos doctus relevare potuerat, se cum simul per inpericiam gravat. Tu vero, venerande vir, quem et vita praeclarum et doctrina conspicuum et , quod his praestancius est, spiritalis zeli fervor reddit accensum, sic aliis iuniorum memineris delegare custodiam, ut et ipse frequenter huc illuc que discurrere non omittas, faciens, quod hortatur Salomon in Proverbiis: Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. Illud quoque non excidat, quod postmodum dicit: Erue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Ubi scilicet et excusacio tollitur, cum subiungit: Si dixeris, inquit, vires non suppetunt, qui inspector est cordis, ipse intellegit. Sic ergo super commissum gregem insignis pastor invigila, ut et ignavos opiliones ab eorum cura removeas, et ipse cum David insurgencium ursorum atque leonum rictus infringas, sive eciam cum Abraham postquam caesis Amalechitis fratrem tuum Loth de iugo captivitatis eduxeris, ad Melchisedech regem iusticiae cum triumphali gloria reverteris. 48 Venerabilibus in Christo sanctis episcopis Lateranensis aecclesiae cardinalibus, Petrus indignus intimae devotionis affectum. Castrensium specularum turrium ve custodes, ut se promtius exhibeant, intempesta nocte pervigiles clamosas sibimet invicem sepe dirigunt voces. Sic itaque dum alios excitant, semetipsos utique ad peragendas excubias vigilantiores servant. Ego quoque, qui pro castris aecclesiasticae militiae stantium utcumque particeps esse coactus sum, ad vos, venerabiles patres, ista conscribo, et inpolito stilo quasi raucis vocibus perstrepo, non ut vos sopor deserat utpote strenue vigilantes, sed ut me potius excitem sub torpore desidiae ignobiliter oscitantem. Sepe namque melius ipsi discimus dum docemus, et quasi proprio ore compellimur exequi, quod aliis inculcamus, Salomone attestante, qui ait: Anima laborantis laborat sibi, quia compellit eum os suum. Videtis itaque, dilectissimi, quia totus mundus pronus in malum per lubrica vitiorum in praeceps ruit, et quanto fini suo iamiam vicinius appropinquat, tanto graviorum super se cotidie criminum moles exaggerat. Aecclesiastici siquidem genii ubique pene disciplina neglegitur, debita sacerdotibus reverentia non praebetur, canonicae sanctionis instituta calcantur, et soli terrenae inhianter explendae digna Deo cura servitur. In foederandis porro coniugiis legitimus ordo confunditur, et , o nefas, ab eis in veritate iudaice vivitur, qui superficietenus christiano vocabulo palliantur. Enimvero ubi rapinae desunt? Ubi furta caventur? Qui periuria, qui lenocinia, qui sacrilegia metuunt? Qui denique perpetrare quaelibet atrocissima crimina perhorrescunt? Iamdudum plane virtutum studiis repudium dedimus, omnium que perversitatum pestes velut impetu facto feraliter emerserunt. Sed ne tamquam coturnati tragoediam videamur attollere, sufficiat nobis apostolica dumtaxat super his verba referre. Nam velut prophetiae depromit oraculum dicens: Hoc autem scito, quod in novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem sanctitatis, virtutem autem eius abnegantes. Inter haec ergo tam profunda periclitantis mundi naufragosa discrimina, inter tot immane patentes perditionis humanae voragines unicus et singularis portus Romana patet aecclesia et , ut ita fatear, pauperculi piscatoris est parata sagena, quae omnes ad se sincere confugientes de procellarum intumescentium fluctibus eripit, et in litore salutiferae quietis exponit. Hinc est, quod ipsa aecclesia excellentioribus prae caeteris totius orbis aecclesiis nititur privilegiis, sed et mysticis etiam instituta atque disposita non ambigitur sacramentis. Nam ut de pluribus pauca perstringam, Lateranensis aecclesia sicut salvatoris est insignita vocabulo, qui nimirum omnium caput est electorum, ita mater et quidam apex ac vertex est omnium per orbem aecclesiarum. Haec septem cardinales habet episcopos, quibus solis post apostolicum sacrosanctum illud altare licet accedere, ac divini cultus mysteria celebrare. In quo nimirum illud Zachariae continetur evidenter oraculum: Ecce, inquit, lapis, quem dedi coram Iesu: super lapidem unum septem oculi sunt. Lapis autem iste illa proculdubio petra est, de qua verus Iesus Petro pollicetur dicens: Super hanc petram aedificabo aecclesiam meam. Septem igitur oculos habet haec petra, quia totidem sancti Spiritus donis sancta praefulget aecclesia, quibus nimirum velut candelabrum aureum inextinguibiliter rutilans ignorantiae tenebras effugat, et ad contemplandum iustitiae solem hominum mentes illustrat. De quo idem propheta: Vidi, ait, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud. Quod utique sacramentum et beatus Iohannes in Apocalipsi se didicisse non tacuit, cui dictum est: Mysterium septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellae angeli sunt septem aecclesiarum, et candelabra septem septem aecclesiae sunt. Haec igitur ad honorem condita sancti salvatoris aecclesia culmen ac summitas totius christianae religionis effecta, ut ita dixerim, aecclesia est aecclesiarum et sancta sanctorum. Habet autem altrinsecus beatorum apostolorum Petri et Pauli diversis quidem locis constitutas aecclesias, sed sui compage sacramenti, quia videlicet in quodam meditullio posita, quasi caput membris supereminet, indifferenter unitas. His itaque tamquam expansis divinae misericordiae brachiis summa illa et universalis aecclesia omnem ambitum totius orbis amplectitur. Omnes, qui salvari appetunt, in maternae pietatis gremio confovet et tuetur. Hac Iesus summus videlicet pontifex, arce subnixus, totam in orbe terrarum aecclesiam suam in sacramenti unitate confoederat, ut unus sacerdos, una merito credatur aecclesia. Unde per prophetam dicitur: Ecce vir, Oriens nomen eius, et supter eum orietur, et aedificabitur templum Domino. Et ipse extruet templum, et portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solium suum, et erit sacerdos super solio suo. Sed quia nobis non est propositum, cuncta figurarum mysteria illius aecclesiae comprehendere, haec aliis consideranda relinquimus, ad exhortationis vero seriem, sicut instituimus, articulum reflectamus. Nos itaque, fratres mei, ut et me vobis audenter interferam, nos, inquam, qui tamquam septem sumus oculi super lapidem unum, qui stellarum portamus imaginem, qui angelorum tenemus per annuntiationis officium dignitatem, videamus, splendeamus, et verba vitae populis non solum vocibus sed et moribus nuntiemus. Sermonem siquidem praedicantium lingua quidem nuntiat, sed vita commendat. Porro quia ad Lateranense palatium a diversis populis de toto terrarum orbe confluitur, necesse est, ut ibi prae caeteris uspiam locis, recta semper vivendi sit forma, districta teneatur assidue sub honestis moribus disciplina. Et tamquam si iugiter iaceat in fornace moneta, quae laesis nummis reformet imaginem, sic in sacerdotali domo omnem depravatae vitae suae debent homines corrigere falsitatem. Quod si ipsius monetae oblitterata vel detrita sit regula, postquam metallis imprimitur, non nummus sed paracaraximus invenitur. Non ergo quorumlibet hominum tam noxia est quam pravitas sacerdotum, dum proponitur ad exemplum. Nam qui dux itineris constituitur, si ipse in praecipitium labitur, necesse est, ut quisquis eius vestigia sequitur, in eiusdem ruinae profunda mergatur. Consideremus interea, quid super hac sententia praedicator egregius dicat: Qui episcopatum, inquit, desiderat, bonum opus desiderat. Hic evidenter ostenditur nichil aliud esse pontificem, quam boni operis sectatorem. Non enim dixit, bonam dignitatem vel bonum honorem desiderat, sed: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Ac si dicat: Qui ad episcopatum anhelat possidendum sine bono opere, inane vult nomen induere sine rei ipsius veritate. Non ergo constat episcopatus in turritis gebelinorum transmarinarum ve ferarum pilleis, non in flammantibus martorum submentalibus rosis, non in bratearum circumfluentium faleris, non denique in glomeratis constipantium militum cuneis, neque in frementibus ac spumantia frena mandentibus equis, sed in honestate morum et sanctarum exercitatione virtutum. Mox que subiungit: Oportet episcopum inrepraehensibilem esse. Hic tantae vult esse perfectionis episcopum, ut pene extra naturam loquatur apostolus. Quis enim in carne constitutus tam caute vivat, tam se sollicite undique circumspiciat, ut repraehendi aliquando nequeat? Ve his, qui et repraehensibiliter vivunt, et locum inrepraehensibiliter vivendi adhuc repraehensibilius concupiscunt! Ex his nimirum sunt, qui obliviscentes affectum cognationis et patriae sequuntur castra regum per ignota et barbara regna terrarum. Et ad hoc eos impellit pereuntium ambitio dignitatum, quod extorquere non potuit caelestium promissio praemiorum. Ut enim non sint domestica facultate contenti, fiunt apud extraneos peregrini, ut que super alios vel seram arripiant ferulam, duram ipsi praepositis exhibent clientelam. Enimvero facilioris exitus fuerat, si pro honoribus venaliter acquirendis pecunias semel appenderent, quam tot laborum, tot pressurarum molestias sustinerent. Nam cum propheta de viro iusto dicat, quia excutit manus suas ab omni munere, quis eum a munerum praestatione defendat, qui et semetipsum alienae servitutis imperio subiugat, et insuper in diuturnae expeditionis impensas facultatum suarum lucra profligat? Plane prophetica illa sententia sic exponitur, ut tria dicantur esse munerum genera, scilicet munus a manu, munus ab obsequio, munus a lingua. Siquidem munus a manu pecunia, munus ab obsequio oboedientia subiectionis, munus a lingua favor adulationis. Et cum ab unoquoque horum manus excutiendas propheta denuntiet, omnibus his manus implicasse convincitur, qui nanciscendae dignitatis ambitu potestatum sublimium castra sectatur. Nam dum in vehiculis acquirendis diversorum que sumptuum apparatibus non modica summa profunditur, hic proculdubio datae pecuniae obnoxius invenitur. Qui etiam nulli dubium quin ei et obsequium praebeat, cui factus assecula sub tanto laboris et itineris fasce desudat. Postremo dum domino suo blandiri eius que voluntati congruere per omnia nititur, sepe sibi quibusdam adulatoriis favoribus assentatur. Porro autem quisquis in dandis accipiendis ve dignitatibus aecclesiasticis una dumtaxat earum, quae praedictae sunt, peste corrumpitur, symoniacae hereseos teneri crimine iudicatur. Quam ergo sui afferent excusationem, qui licet verbis non contraxerint venalis pacta commertii, operatione tamen non uno sed omnibus his probantur laqueis irretiti? Verumtamen iactant se, et eo gloriantur innoxios, quia nullam talenti summam pro suscipiendis honoribus se pepigere daturos. Sed dic michi, o clerice, quisquis es, si redempto quolibet aureo vase vel praedio distractor exigeret, ut retenti apud te vice pretii huiusmodi sibi sedulitatis impendium exhiberes, numquid non postmodum constanter assereres te, quod acceptum est, iusto pretio comparasse, non videlicet quia pecuniam persolvisti, sed quia servicium praebuisti? Diceres enim, et non hoc fortassis impudenter astrueres: 'Karius emi, dum tanto me labore vexarem, dum toties facultatum mearum sumptus expenderem, quam si semel praefixae quantitatis pecuniam numerarem'. Nequaquam ergo sibi innocentiam spondeant, et a symoniacae hereseos maculis se mundos esse confidant, qui licet metalla vibrantia non appendunt, pretium tamen pro suscipiendis honoribus per subiectionis et obsequii quaedam quasi talenta persolvunt. Haec adversus eos dicta sufficiant, qui negant se venalis reos esse commertii, dum tamen fuerint pro dominationis ambitu dura diu servitute gravati. Vos autem, dilectissimi, quibus haec et alia prava datum est ex apostolicae sedis auctoritate corrigere, vosmetipsos caeteris non modo fidelibus sed et sacerdotibus quandam vivendi regulam exhibete. In vita nostra legatur, quid agi, quid vitari conveniat, ex labiis nostris verba otiosa non effluant, sacerdotalem linguam discreti silentii censura compescat, non ioci solvant, non pectus nostrum laetitia inmoderata concutiat. Puerilis ludus abscedat, mordax eloquentia, urbana dicacitas evanescat. Caveantur scurrilia verba, nec aliquando misceantur fabulosa colloquia. Quomodo enim ex ore sacerdotis oratio ad Deum munda dirigitur, quod videlicet pravi sermonis sordibus inquinatur? Aut quomodo inter Deum et homines lingua mediatrix efficitur, quae iram iudicis ex proprio reatu et ipsa meretur? Incassum quippe reus supplicationibus utitur, cum et intercessor ipse culpabilis invenitur. Mementote, quod sacerdotibus dicitur: Vos estis sal terrae. Sed sicut veritas dicit: Si sal evanuerit, in quo condietur? Exiguo quippe sale multa dulcescunt, et parvo sacerdotum numero totius christianae plebis eruditur et instruitur multitudo. Sicut enim episcopi duodecim apostolorum noscuntur optinere primatum, ita et sacerdotes aecclesiae septuaginta discipulorum ordinem repraesentant, quod profecto mansio illa Israelitici populi in Helim figurate designat. Ibi nimirum duodecim profluebant apostolici fontes, qui divini verbi imbribus arentia hominum corda perfunderent, ibi septuaginta virebant palmae, totidem videlicet discipuli, qui mundo diabolicae tyrannidis servitute depresso victoriae Christi palmas inferrent. Illi siquidem fontes palmarum arbores irrigant, quia sacri pontifices verbis affluunt, unde caeteri sacerdotes aecclesiae in spe caelestium praemiorum sine cessatione virescunt. Qui nimirum decuplato septenario numero hoc significare videntur, ut per septiformis gratiae spiritum legis decalogus impleatur. Quia igitur, dilectissimi, non modo sacerdotes sed et sacerdotum vos decet esse magistros, necesse est, ut vita vestra quasi quaedam sit linea, et velut adamantis signaculum, quod vivendi caeteris adhibeat formam. Adamantinum quippe sigillum suam caeteris imprimit, a nullis vero metallis imaginem sumit. Cum igitur ex diversis mundi partibus adventantium vobis ingruit multitudo, cum multimodae conspersionis homines obstrepunt, cum morigerari sibi quisque vos importune compellunt, vultus vester semper idem, sic festiva quadam serenitate resplendeat, ne, quod absit, in aliquo levitas puerilis erumpat, sic sacerdotalem vultum gravitas matura componat, ne rigorem nimium intuentium infirmitas perhorrescat. Sic alios hylaritatis nostrae dulcedo demulceat, ut severitas nostra sese in petulantiam vel lassiviam non resolvat. Ridere quis vel leviter loqui incipiens, si nos repente conspexerit, verbum supprimat, ori digitum superponat, territus obmutescat. Sic sic videlicet cum Petro claves aecclesiae merito facti participes optinebimus, dum nosmetipsos certam vivendi formam atque signaculum caeteris fidelibus exhibemus. 49 Gemino sedis apostolicae Hildeprando, Petrus peccator monachus indissolubile vinculum karitatis. Vulgare est, dilectissimi, quia locupletes quilibet uberibus diviciarum copiis non affluerent, si pauperes sibi vilia saltim munuscula vel exenia de suis reculis non offerrent. Et sepe delitiosum quemque tenue pauperis delectat holusculum atque hoc protinus iacentem stomachum recreat, qui scilicet eatenus quasi languens adipati iuris edulium nauseabat. Utquid igitur ego, licet incircumcisus eloquio, pauper ingenio, claros et eruditos viros verear alloqui, cum idem ipsi nobis cum non philosophorum sed discipuli sint utique piscatorum, presertim cum et Paulus dicat: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Sed quoniam ego nuper a vobis carne non corde quietis amore disiunctus spiritale proposui sabbatum colere, libet super hoc sabbato cum sancta vestra prudentia succincte quid disputare. Itaque qui sabbatum celebro, quid mihi de illo videatur, expono. Nullum namque praeceptum in tota veteris instrumenti lege reperio tam districte propositum, tam frequenter indictum, tot ammonitionibus inculcatum. Hoc enim non modo sepissime inter sanctiones et cerimonias legis sed etiam in prophetarum frequentatur oraculis. Custodite, inquit, diem sabbati. Omnis homo, qui non observaverit diem sabbati, peribit anima illa de populo suo. Quid ergo per sabbatum debemus intellegere nisi Christum? In isto quippe sabbato requiescimus, cum in illo solo spem ponimus, cum hunc toto cordis amore diligimus, ac rerum temporalium concupiscentiam postponentes a servilium operum labore cessamus. Unum scilicet idem que legis praeceptum est, et sabbatum colere et praecedentis angeli vocibus oboedire. Ecce, inquit, ego mittam angelum meum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat in locum, quem paravi. Observa eum et audi vocem eius nec contempnendum putes, quia non dimittet, cum peccaveris, et est nomen meum in illo. Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te, praecedet que te angelus meus. Unde est, quod in prima earum tabula, quae Moysi datae sunt, ubi non sunt nisi tria dumtaxat mandata conscripta, hoc tertium invenitur. Nam postquam illic scriptum est non habebis deos alienos et non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, protinus additur: memento, ut diem sabbati sanctifices. In alia vero tabula, ubi non iam ad divinam substantiam pertinentia sed exteriora septem videntur inesse mandata, sic incipit: Honora patrem tuum et matrem. De quo idcirco dicit apostolus, quod sit primum mandatum in promissione, quoniam primum in secundae tabulae ponitur ordine, alioquin quartum potius deberet dici, quam primum in promissione scilicet longevitatis. Dicit enim alibi: Honora patrem tuum et matrem ut sis longevus super terram. Quia ergo per sabbatum Christus innuitur, recte in illa tabula sabbati mandatum ponitur, ubi sola Dei fides habetur. Nam et in ipso mundi nascentis exordio, cum per unumquemque diem scriptura mane praefigat et vespere, iam cum ad sabbatum pervenit, neutrum horum nominat, ut illud quasi sine inicio esse vel fine prorsus ostendat. Nam stilus hystoriae hunc ordinem tenet: Factum est, inquit, vespere et mane dies sextus. Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis hornatus eorum, statim que subiungit: Complevit que Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. Non enim ad instar aliorum dierum de creatione sabbati prius aliquid dixerat, sed sic ad illud quasi iam notum repente prorupit, et dum nec mane eius nec vesperam dixit, quodammodo nec initium nec finem habere monstravit. Ad similitudinem quippe Melchisedech sacerdotis etiam sabbatum Moyses introducit, de quo ad Hebreos dicit apostolus: Rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, nec inicium dierum neque finem habens, assimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum. Et recte, quae unum sub allegorica figura significant, in ipso quoque scriptionis ordine non discordant. Illud quoque ab utroque non discrepat, quia sicut Melchisedech rex Salem rex pacis dicitur, ita nichilominus sabbatum requies interpretatur. Igitur haec duo, quae pacem sive requiem suis nominibus exprimunt, congruenter in hunc, qui summa pax est, typica significatione concurrunt. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Et recte in hoc sabbato rerum conditor requievit, quia in Christo Iesu mediatore Dei et hominum, Pater omnipotens, quod se posset offendere, penitus non invenit. In eo denique merito requievit, de quo discipulis audientibus intonuit dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. In illo siquidem suaviter requievit, in quo sibimet conspecta singularis mundiciae puritate complacuit. In isto igitur sabbato quasi in sanctuario et Pater omnipotens requievit et nos requiescere praecipit. Unde et in Levitico dicit: Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Qui enim sabbatum, ipse est et sanctuarium. In quo videlicet habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et de quo idem dicit apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Sed et eadem in evangelio veritas dicit: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt in me per verbum ipsorum, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et iterum: Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. Sed qualiter homo valeat consummari, quomodo debeat perfici, libet succincte perstringere, prout in ipso mundanae creationis datur ordine reperiri. Nam quia homo microcosmus hoc est minor mundus asseritur, necesse est, ut ad suae plenitudinis incrementa contendens ipsam mundanae conditionis speciem imitetur, ut sicut visibilis atque corporeus hic mundus per suarum molem ac multitudinem consummatus est partium, sic et homo noster interior paulatim ad sui plenitudinem veniat per augmenta virtutum. De qua nimirum plenitudine spiritali dicit apostolus: Donec occurramus omnes in virum perfectum, mensuram aetatis plenitudinis Christi. Age igitur, dixit Deus: Fiat lux. Tunc autem in homine dicitur, ut lux fiat, cum datur, ut illuminatio sibi credulitatis infulgeat. Prima quippe mentis lux fides est. Unde iam fidelibus dicit apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, et hoc est primum in lege praeceptum. Audi Israel: Dominus Deus tuus Deus unus est. Tunc itaque in homine primus dies fit, cum novus ad fidem venit. Secundo die fecit Deus firmamentum, quod est caelum, fecit que divisiones aquarum, ut aliae per inferiora defluerent, aliae in superioribus remanerent. Quid autem firmamentum nisi robur est scripturarum? Unde legitur, quia caelum in die iudicii plicabitur sicut liber. Quid autem aquae inferiores nisi multitudines hominum? Quid superiores nisi chori sunt angelorum? Angeli enim scripturarum caelum non habent super se, sed sub se, quia non egent, ut verbum Dei legentes audiant, qui ipsum Deum praesentem manifeste conspiciunt, et in eius semper amore flammascunt. Cum igitur homo per firmamentum, hoc est per caelestis eloquii documentum, iam incipit inferiores aquas superiores que dividere, id est carnalia a spiritalibus, terrena a caelestibus separare, iam in eo secundus fit dies, quia non modo fidei lucem sed et rerum incipit habere discretionem. Deinde dixit Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida. Facta igitur divisione inter terrena, sicut dictum est, atque caelestia, necesse est, ut humana mens haec eadem terrena adhuc inter se minutius dividat, et sic reprobos homines huius terrenae sapientiae salsugine prurientes a iustis fontem fidei sicientibus tamquam ab arida mare discernat. Infideles enim sive carnales quilibet amaris temptationum fluctibus quatiuntur, et tamquam procellosis cupiditatum vel arrogantiae tempestatibus intumescunt. Sancti vero quique ac iusti velut arida Deum sitiunt, et tamquam ferax terra virentes bonorum operum fructus germinare contendunt. Ideo que praecepit Deus, ut eodem die germinaret terra herbam virentem facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum. Quisquis ergo haec sollerter exequitur, quisquis haec suptiliter meditatur, huic proculdubio tertius iam dies exoritur. Unusquisque ergo se ab amara carnaliter sapientium salsugine dividat, fontem vitae Deum factus arida medullitus sitiat, bonorum fructuum germina proferat, ut sibi dies tertius illucescat. His enim ita compositis et salubriter ordinatis anima hominis quasi dimotis atque sopitis tenebris vitiorum incipit radiare nitore virtutum. Atque ideo dicitur, quia quarto die facta sunt luminaria in firmamento caeli. Quid est enim, quia prius germinat terra et protinus luminaria sunt creata, nisi quia prodeunte germine boni operis lux in anima copiosior oritur, ut imitari valeat sui vestigia redemptoris? Acceleret ergo terra mentis humanae spiritalium segetum germinare proventum, ut rutilantibus intimae lucis radiis illustretur, quatinus dum quarti diei luce perfruitur, etiam ad contemplanda caelestia more spiritalium volucrum rapiatur. Unde est, quod in quinto die creati sunt pisces, per quos designantur hii, qui baptismatis sacramenta suscipiunt, volucres etiam, quae significant eos, qui virtutum pennis ad caelestia se contemplanda suspendunt. Quintum ergo diem cum volucribus habet quisquis saeculi huius amore contempto quasi dedignatur caenum calcare terrenum ac per contemplationis gratiam ad caelestis gloriae se provehit appetitum. Hic itaque non iam in terra graditur, sed per aerem volat, quia terrena quaeque despiciens ad caelestia sitibundus anhelat. Sitivit, inquiens, anima mea ad Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Hic ergo quasi vir perfectus ad sui conditoris merito formatur imaginem, nimirum qui tantam spiritalium karismatum possidet dignitatem, ut non iam solummodo quorumlibet normam praecipiatur tenere sanctorum, sed et ipsum Dei, in quantum fas est, imitari conetur exemplum. Sicut dicit apostolus: Estote imitatores Dei sicut filii karissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Differentia quippe erat inter Paulum, qui imitabatur Christum, et eos, quos provocabat ad imitandum seipsum: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi. Unde sexto die creatus est homo ad sui similitudinem creatoris. Quod utique sicut tunc factum est per humanae conditionis exordium, ita nunc agitur per instaurationis intimae sacramentum. Hic praeterea inter omnia terrae, aquae simul et aeris animantia quasi monarchiam accipit et quendam sublimioris excellentiae principatum, quia vir quisque perfectus ac virtutibus consummatus novit de singulis rectum proferre iudicium. Sicut apostolus ait: Spiritalis autem iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur. Hunc itaque Deus omnipotens perfectum virum mundo scilicet mortuum sibi que viventem suum constituit thronum ac per eum sepe iusticiae suae promulgat edictum. Hinc est etiam, quod ordo ille angelicus, per quem frequentius iudicia sua decernit omnipotens Deus, thronus vocatur, quia in eis summus arbiter praesidet, cum iudicia per eos aequitatis exercet. Perfectum itaque virum Deus suum constituit solium, ut in eo suaviter requiescat. Unde per prophetam: Super quem, inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et mansuetum et trementem sermones meos? Et notandum, quod per unumquemque diem dicitur: Factum est vespere et mane; vespere scilicet ipsa boni operis est perfectio, mane vero lux mentis. Nam cum bonum opus pervenit ad perfectionem, tunc in operantis mente lux gratiae spiritalis exoritur, ut dum lucidum opus foris exequitur, intrinsecus ipse gratia spiritus illustretur. Sic itaque pervenitur ad sabbatum, in quo Deus et ipse consummatis operibus requiescit, et hominem requiescere praecipit. Hoc itaque modo et homo fit sabbatum Dei, et Deus sabbatum hominis, cum et ipse in Deo, et Deus requiescit in eo. Manete, inquit, in me, et ego in vobis. Ipse quippe nobis et intemporale tempus et inlocalis est locus. Inlocalis scilicet quia non circumscribitur, intemporalis quia numquam finitur. Tempus itaque nobis est, dum dicit: Nonne duodecim horae sunt diei? Se scilicet diem duodecim autem horas totidem dicit apostolos. Locus vero illic indubitanter exprimitur, ubi propheta cum praemisisset: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient, protinus addidit: Filii servorum tuorum habitabunt ibi, haud dubium quin in te. Fecit itaque Deus caelum et terram, et requievisse non dicitur; fecit germinantia terrae et luminaria caeli, et requievisse non dicitur; fecit omnia, quae pascuntur in terris vel quae moventur in aquis, et in omnibus his nusquam legitur requievisse. Sed plasmato ad imaginem suam homine sabbatum protinus quietis illuxit, et sic universitatis conditor requievit, et cum ipse per prophetam dicat: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum, quod in illorum conditione non dicitur, in sola hominis conditione quievisse perhibetur. Et ut magis ac magis insignem huius diei stupeas dignitatem, dicit scriptura, quia benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab universo opere suo, quod in caeteris diebus fecisse nullo modo reperitur. Quid est enim Deo sabbatum sanctificare, nisi templum sibimet in sancti atque perfecti viri mente construere? Sicut et apostolus: Templum, ait, Dei, quod estis vos, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Porro autem sicut de sabbato diximus, ita quoque ratio exigit, ut de templo dicamus, quia et Deus templum hominis, et homo est templum Dei. Sicut in Apocalipsi Iohannis ait: Templum non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus. Templum itaque hominis Deus, templum Dei fit homo. Hoc hominis templum spiritalis est paradisus, mens scilicet sancta, mens perfecta, mens munda, atque ad sui conditoris imaginem signanter expressa. Haec, inquam, mens sive rationalis anima iure dicitur paradisus, quae et caelestium karismatum est fluentis irrigua, et tamquam fertilium arborum vel herbarum sic virentibus sanctarum virtutum vernat germinibus adhornata. Fons enim ille sive fluvius, qui illic dicitur egredi de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, quique dividitur in quattuor capita, ratio mentis est, ex qua velut originali fonte quattuor virtutes, iusticia videlicet, fortitudo, prudentia simul ac temperantia quasi totidem salutiferi gurgites profluunt, qui terram nostri cordis fertilem reddunt. Lignum vero vitae ipsa bonorum omnium mater est sapientia, de qua et Salomon ait: Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus. Lignum vero scientiae boni et mali transgressio est legis indictae experimentum que miseriae. Sed quia nobis propositum non est exponere cuncta per ordinem, sufficiat haec succincte, quae huic negotio competunt, praelibasse. Notandum vero, quia et in reproba cuiuslibet anima fit confusio tartari, et in sancta munda atque perfecta species paradisi. Mens enim odiosa, cupida, curis tantummodo saecularibus dedita, libidinis igne succensa nonne tibi videtur infernus, in quo videlicet et diabolus habitat, et concupiscentiarum ignes estuare non cessant? Illic enim de luxuria sulphureus foetor oboritur et de cogitationum crebrescentium tenebrosa caligine tamquam teterrimi fumi volumina generantur. Nam dum hoc amat, illud timet, in aliis gaudet, hoc odit, illud avide concupiscit. Fit infelix mens suspecta semper et vaga, curiosa, anxia simul atque sollicita, quae curis impellentibus in multa dividitur diversarum que passionum morsibus laceratur. Haec itaque flebilis anima gehenna facta est, tartarus et infernus, quam et cruciant tormenta curarum, et vitiorum vastat incendium. At illa, quae creatoris sui luce perfruitur, quae vernantibus virtutum spiritalium germinibus decoratur, quam denique fons sapientiae profluentibus ex se quattuor gurgitibus irrigat, atque ad proferendos bonorum operum fructus caelestis gratiae madore foecundat. Haec proculdubio paradisus, haec est hortus deliciarum, de qua Dominus per Ysaiam dicit: Effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam, et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas. Tunc illi, quod per Osee prophetam promittitur, efficaciter adimpletur: Ero quasi ros, Israel germinabit quasi lilium, erumpet radix eius ut Libani, ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et hodor eius ut Libani. Convertentur sedentes in umbra eius, vivent tritico et germinabunt quasi vinea, memoriale eius sicut Libani. Hanc igitur animam, sicut de sabbato legitur, Deus omnipotens sanctificat et benedicit et in ea delectabiliter requiescit. Haec siquidem vere sabbatum, haec templum, haec sui creatoris est sanctuarium. Porro autem sicut Aegyptum percussit plaga muscarum, Israeliticus autem populus accaepit in munere sabbatum, ita semper et reproba mens avide per mundi huius negotia inquieta diffunditur et anima sancta in sola sui redemptoris quietudine delectatur. Hinc est, quod non alibi sed in Reblatha rex Babylonis Sedechiae filios trucidavit et post eiusdem oculos eruit. Plane dum scriptura sacra Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia sepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est, dolens cernat. Nam gemit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus bona, quae genuit, amans perdit, ea, quae patitur, damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccando perducitur, ut ipse quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex extinctis prius filiis Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus subductis prius bonis operibus post intellegentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur, Reblatha quippe multa haec interpretatur. Ei namque rationis lumen merito clauditur, qui sanctae quietis rigore postposito per negotia mundana raptatur. Iure in Reblatha caecus efficitur, cum contempto uno per multa vagus et inpatiens animus dissipatur. Israelitica igitur anima sabbatizat, dum remota a negotiorum saecularium strepitu lectionibus et orationibus vacat, Aegyptiaca vero muscarum ingruentium infestatione percellitur, dum terrenorum actuum inquietudine delectatur. Quid est enim in hac vita laboriosius, quam terrenis desideriis estuare? Quid quietius atque suavius, quam huius saeculi nil prorsus appetere? Ait Salomon: Muscae morientes perdunt suavitatem ungenti, quia cogitationes superfluae, quae assidue in animo carnalia cogitante nascuntur atque deficiunt, eam suavitatem, qua unusquisque intrinsecus per spiritum unctus est, perdunt. Unde cum miro pietatis opere ad cor veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium aestus eicit, et post in eo virtutum dona disponit. Quod bene nobis sacra evangelii hystoria innuit, in qua dum ad resuscitandam filiam principis Dominus invitatus diceretur protinus additur: Et cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius et surrexit puella. Foras ergo turba eicitur, ut puella suscitetur, quia, si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima, quae intrinsecus iacet mortua, non resurgit. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit. Nullus quippe sapientiam, quae Deus est, plene percipit, nisi qui ab omni se abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Unde alias dicitur: Sapientiam scribere in tempore ocii, et qui minoratur actu ipse percipit eam. Quia ergo sine cultu et observatione sabbati esse Israelitae non possumus, celebremus spiritalis ocii sabbatum, ut non sicut Aegyptii perturbemur ab ingruentium importunitate muscarum. Nam quia donante divina clementia iam possessuri pervenimus in Israeliticam terram, non est fas Israelitarum ignorare culturam, ne, si eorum cerimonias non addiscimus, cruentis leonum invisibilium dentibus exponamur. Sicut enim sacra libri Regum testatur hystoria, nunciatum est regi Assyriorum: Gentes, inquit, quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae, et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae. Quisquis autem, qui in spiritali constitutus est ordine, sic Deo deservit per exterioris habitus speciem, ut tamen saecularis vitae non deserat vetustatem, hic quodammodo unius Dei cultum ac cerimonias ignorare perpenditur, et quasi diis pluribus deservire conatur. Unde et de illis quoque dicitur: Quia cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium. Dominum quippe et deos gentium quodammodo colere quisque convincitur, si sic sacri ordinis, in quo est officium, amministrat, ut tamen a negociis saecularibus et carnalis vitae consuetudine non recedat. Nemo, inquit Dominus, potest duobus dominis servire. An quia tolerabilius videtur quempiam carnaliter vivere vel obsequia mundo servitutis impendere, quam iuxta ritum gentium daemonibus immolare? Sed idem propheta, qui dicit: Omnes dii gentium daemonia, dicit etiam: Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Idem apostolus, qui dicit: Qui consensus templo Dei cum ydolis, dicit etiam: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Et iterum: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Malignus etiam spiritus, qui auctor est ydoli, dicitur princeps mundi. Et Iacobus: Quisquis, ait, amicus est huius mundi, inimicus Dei constituitur. Quid ergo differt, utrum per sacrilegas hostias sive per reprobam vitam ad Dei inimicitias pravus quisque prorumpat? Sicut ergo iam diximus, nil prodest, quod terram Israel inhabitare iam coepimus, nisi unum et solum Deum Israel sine gentilium deorum ammixtione colamus. Quae autem est terra, quam dicimus, nisi illa, quam significabat Naaman Syrus, cum diceret Heliseo: Obsecro, inquit, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum de terra. Quid autem per allegoriam Naaman Syrus nisi genus designat humanum? Sicut enim Naaman ante leprosus mox ut septies aqua Iordanis abluitur, ab omni leprae squalore purgatur, ita mundanus populus septem karismata illius columbae percipiens, quae super Dominum in Iordane descendit, per sacri baptismatis lavacrum contagia deposuit peccatorum. Quid vero terra, quam Naaman postulat, nisi incarnationem significat redemptoris? Haec est per mysterium illa repromissionis terra, quae lac et mel fluere dicitur. Lac enim de carne fluit, mel de superioribus venit. Quia igitur in uno mediatore Dei et hominum et humanitatis lac et mel divinitatis inesse cognoscitur, recte per terram lacte et melle manantem incarnationis eius mysterium figuratur. Quod autem ex hac terra onus duorum burdonum petit, quid aliud quam duorum apostolorum, Petri scilicet et Pauli, documenta deposcit? Unde et unus eorum dicit: Qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Et quia non modo apostolos sed et omnes praedicatores scientiam et operationem habere necesse est, duos in castellum, quod contra se erat, Dominus discipulos misit, atque sicut Lucas testatur, in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus, geminos destinavit. Quod ergo Naaman de terra sancta duorum burdonum expetit sarcinam, super incarnatione dominica genus humanum apostolicam videtur efflagitare doctrinam, ut hii sagmarii mundo terram invehant, ex qua ad offerenda sacrificia altare in conspectu conditoris fiat. Unde filiis Israel praecipit dicens: Altare de terra facietis mihi. Altare scilicet de terra Deo facere est in nostri redemptoris incarnatione sperare. Tunc quippe a Deo nostro munus accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est super dominicae incarnationis fidem posuerit, quicquid operatur. Altari ergo de terra oblatum munus imponimus, si actus nostros dominicae incarnationis fide solidamus. De quo altari per Ysayam dicitur: In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et titulus iuxta terminum eius Domini. Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Quod autem Naaman non ob aliud terram prophetae poposcisset, nisi ut ex ea Domino altare construeret, in suis ipse verbis ostendit, cum illic praesto subiungit: Non enim faciet ultra servus tuus holocaustum et victimam diis alienis, nisi Domino. In hac ergo terra et nos colamus Deum, non secundum nostram sed secundum legem suam, ne, sicut de illis dicebatur, et de nobis valeat dici: Ignorant legitima Dei terrae. Secundum propriam quippe legem Deum colere cernitur, qui specietenus quidem eius mandatis optemperat. Sed in his, quae facit, ad propriae utilitatis commodum principaliter spectat, et dum exteriorem christianitatis exhibet regulam, sub honestatis quidem colore se palliat, sed ad hoc intrinsecus, ut in hac vita prosperetur, anhelat. Tunc autem Deum secundum eius legem ac cerimonias colimus, si quicquid eum velle cognoscimus, neglectis omnino, quae nostra sunt, votis omnibus adimplemus. Si non magnopere perpendamus, quam circa nos sit ampla substantia, sed quam simplex, quam munda, quam denique sincera sit intrinsecus conscientia. Si non curamus, quomodo sublimes equi nobis insidentibus glomerent gressus, quomodo per arcuatam videantur insanire cervicem, sed quomodo nos ipsi Deum mereamur habere sessorem. Si non amplectamur mortuum quodcumque metallum, sed in capsidili nostri pectoris recondamus lapidem vivum. Si non in vestibus hornamenta gemmarum sed in mentibus rutilent margarita virtutum. Si in cordibus nostris et puritatis vitrum et sapientiae salutaris resplendeat aurum, ut illam iam imitetur civitatem, de qua in Apocalipsi per Iohannem dicitur: Structura muri eius ex lapide iaspide, ipsa vero civitas ex auro mundo simul et vitro mundo. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso adhornata. Haec igitur anima, quae talis est, proculdubio paradisus est, haec ille deliciarum hortus est, cuius inhabitator est Deus. Quae dum sui conditoris contemplatione perfruitur, ad illam dignitatem, in qua primus homo conditus fuerat, reformatur. Unde Dominus in Levitico cum dicturus esset, ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiciet vos ultra anima mea, et ambulabo inter vos et ero vester Deus, vos que eritis populus meus, praemisit dicens: Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus proicietis. Vetustissimum quippe nobis est primos homines Deum in paradiso conspicere, vetus autem Israeliticum populum circumcisionis ac sacrificiorum ritum diversarum que cerimoniarum mandata servare. Tunc itaque vetustissima veterum mentis ore comedimus, cum ad instar primi parentis Dei speciem contemplamur. Vetera vero novis supervenientibus procul abicimus, dum evangelii gratia coruscante Mosayce legis observantiam non curamus. Qui ergo possidere cum Deo paradisi gloriam quaerimus, hic necesse est, ut ei nosmetipsos prius habitaculum praebeamus. Quatinus, dum ipse in nobis habitat et nos in eo, sic studeamus non ignobilis ocii, sed laboriosae quietis sabbatum colere, ut ex hoc mereamur in diem dominicum, qui nullo clauditur fine, transire. Deus omnipotens, dilectissimi, qui vos coram hominibus fecit insignes, tribuat etiam in suis optutibus legis suae veraciter esse cultores. 50 Karissimo fratri Stephano, amore supernae claritatis incluso, Petrus ultimus crucis Christi servus salutem in idipsum. Honestae petitionis tuae, dilectissime fili, vota suscaepimus, quibus te per nostrae ammonitionis apices heremiticae vitae regulam postulas informari. Monasterialem quippe latitudinem fugiens mox fervido spiritu cellulae te carceralibus angustiis intrusisti. Non contempnenda plane petitio, nec otiosum vel inerte negotium, sed si executor inveniretur idoneus, etiam posteris non mediocriter profuturum. Nos autem, qui in huius professionis via neminem vivendo praecedimus, caeteros loquendo praeire velut indices sive duces itineris temerarium iudicamus. Praeposterum quippe est, si lingua tamquam magisterii super alios arripiat ferulam, cuius adhuc vita flagellis obnoxiam exhibet clientelam. Sed qui calcato propriae voluntatis arbitrio oboedire Deo per omnia decrevisti, dignum profecto est, tuis quoque petitionibus a fraterna caritate non segniter oboediri. Quapropter in angusto positi dum et tuis desideriis satisfacere cupimus, et tamen propriae mensurae metas excedere non audemus, tutum nobis arbitramur, et integrum huius quidem institutionis praecepta non edere. Sufficiat autem, quod in nostra fieri congregatione conspicimus, et experti sumus simpliciter explicare. Nec tam quid ab heremitis fieri debeat, generali definitione praescribimus, quam quid in hac heremo fiat, cum de loco tum personae specialiter intimamus. Quod tamen ex caritate legentibus infructuosum esse non credimus, cum ad perfectionis culmen praecepta quidem moneant, sed exempla compellant. Vere, frater, ut dicitur, ipsius rei notam fixisti, cum ad Deum redire non per qualemcumque, sed per auream viam laudabiliter elegisti. Nec ad hoc te prudentia humanitatis impulit, sed divinus proculdubio spiritus incitavit. Haec est enim via, quae inter reliquas ad summa tendentes eminens et excelsa, interim per se currentem iam ponit in patria, et eum, qui adhuc versatur in labore, iam quodammodo recreat et consolatur in requie. Haec nimirum via per se commeantium gressus neque spinis sollicitudinum pungit, neque luto negotiorum saecularium impedit. Porro haec via spatiosa simul est et angusta, sed hoc modo, ut quisquis per eam comite caelesti desiderio graditur, et propter angustias noxie non inpingat, et propter latitudinem a rectitudinis linea non divertat. Nam etsi incipientibus plerumque stricta vel difficilis videatur, non tamen mox, nisi, quod absit, fides desit, inconstanti pusillanimitate deseritur. Assuetis autem et perfectioni iam propinquantibus vel herentibus facilis quidem et quodammodo lata via videtur heremitica vita. Numquam tamen a portanda post Iesum cruce deficiunt, dum et proprias voluntates reprimunt, et adversus cogitationum suarum temptamenta confligunt. Duxisti, frater, uxorem, quam non quidem cum uxoribus Iacob vel a gignenda sobole sterelitas privet, vel a venustate vultus lippitudo dedecoret, sed illam profecto, quae sit et cum Lia fecunda et cum Rachele formosa. Nimirum ut et tibi clarescat optutus ad videndum principium, et plurimi nobilis tui fervoris imitentur exemplum. Haec profecto est mulier, de qua dicitur: Quia fortitudo et decor est indumentum eius. Solitariae nempe conversationis officium est, ut sic desudet quis in magni operis fortitudine, quatinus semper sollicitus sit in exhibenda decori animi puritate. Haec est, inquam, de qua rursus dicitur: Quia manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum, quia videlicet huius vitae idoneus executor sic se per maiora opera ex desiderii fervore dilatat, ut etiam cautus, quae sunt minima, non relinquat. Haec plane utrarumque sororum Lazari sibi vendicat dignitatem, quia et cum Maria sedens ad vestigia Domini eius verbis intendit, et cum Martha eundem Dominum diversis sanctarum virtutum epulis reficit. Sed cur in describendis huius sanctae vitae meritis diutius immoror? Plane ut compendiosius eloquar, multae sunt viae, quibus itur ad Deum. Diversi sunt ordines in universitate fidelium, sed in omnibus his nulla profecto via est tam recta, tam certa, tam expedita, atque cunctis supplantatoriae inpactionis offendiculis aliena, quia et omnes fere occasiones, quibus peccari possit, eliminat, et plurima virtutum, quibus Deo placeatur, incrementa convectat, ita ut quodammodo facultatem adimat delinquendi, et bonis operibus insistendi vim necessitatis imponat. Quod nimirum, qui non dedignatur inquirere, in aliis nostrae parvitatis opusculis valet expressius invenire. Huic ergo sanctae et , ut vere fatear, vivificae vitae illud non incongruenter aptatur, quod per Salomonem dicitur: Multae, inquit, filiae congregaverunt divitias, et tu supergressa es universas. Verumtamen rei ordo postulat, ut antequam ramos conversationis attingam, ipsam radicis originem sollerter inquiram, et qui huius institutionis auctores fuerint, evidenter expediam. Dignum scilicet arbitror fontem prius aspicere, ut post securius valeam rivos haurire. Huius itaque vitae normam ut anteriora praeteream, in veteri testamento Helias coepit, Eliseus vero aucto discipulorum collegio dilatavit. In novo autem Paulus et Antonius non dissimili ab his invicem proportione ceduntur, dum constet iuxta fidem gestorum, quod et Paulus in heremo singulariter vixit, et plures Antonius in hac professione discipulos enutrivit. Quamquam et hoc certe non lateat, quod et Moyses sub ipso tunc promulgatae legis initio quadraginta annis populum per deserta ductaverit, totidem diebus ipse redemptor noster illucescente iam videlicet Evangelii gratia heremum consecravit, teste Marco, qui post enarrationem baptismi praesto subintulit: Et statim spiritus expulit eum in desertum, et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et temptabatur a Sathana erat que cum bestiis. Baptista quoque Iohannes huius professionis assertor non mediocriter extitit, qui sine humano victu in deserto vivere non humana virtute decrevit. Quapropter et ex ipsa nascentis huius institutionis origine et posterorum deinde succedente processu manifeste colligitur, quod heremitarum ordo bipartitus est, quorum videlicet alii cellulas incolunt, alii passim per heremi deserta gradientes certas sedes habere contempnunt. Sed qui per heremum spatiando discurrunt, anachoritae, qui vero cellulis contenti sunt, usitato vocabulo heremitae dicuntur, quibus nimirum nomen commune factum est speciale. Quamquam huius temporis fratres superbum ducant hoc sibimet arrogare vocabulum, sed humilitatis causa paenitentes se potius gaudeant apellari. Anachoritarum autem iam tunc filii Ionadab primitiae fuerant, qui, sicut Hieremias testatur, vinum et siceram non bibebant. Habitabant porro in tentoriis, et quas nox compulerat, sedes habebant. Hii denique scribuntur in psalmo, quod primi captivitatem sint sub huiusmodi persecutione perpessi, quia ab exercitu Chaldeorum vastante Iudaeam urbes sunt introire conpulsi. Hac videlicet ratione, quod oppida carceres ducerent, et dulcis habitaculi requiem deserti solitudinem estimarent. Sed nos sanctis anachoritis, quia hoc tempore aut rari sunt aut nulli, solam reverentiam exhibemus, ad heremitas autem omnem huius disputationis articulum vertimus. Quisquis igitur cellulam cum diabolo dimicaturus ingreditur, et in harena spiritalis praelii ferventis animositate pectoris incitatur, ad hoc totam suae mentis intentionem dirigat, ut delectationem carnis vel ad momentum quidem iam ultra non sentiat, sed sibimet simul et mundo mortuus vivat. Ad tolerandas itaque calamitates atque miserias animum praeparet, morti se pro Christo devoveat, diversis virtutum telis lumbos mentis accingat, omnia sibimet aspera et dura proponat, ut cum acciderint, non inprovidus enerviter concidat, sed omnia aequanimiter ferat. Plane sicut fluvius ex sui fontis origine perexiguus oritur, sed processu longioris declivii rivis hinc inde confluentibus dilatatur, sic interior homo noster in sanctae conversationis itinere tenuis et velut aridus incipit, paulatim vero per incrementa virtutum quasi rivis undique concurrentibus convalescit. Quisquis ergo nititur amnis fluenta restringere, iuxta fontis aditum necesse est satagat obstacula convectare, ut ubi nondum amnis sed adhuc rivulus cernitur, illic obicibus inpactis facile reprimatur. Qui ad aulam quoque regiam properare disponit, in ipso quidem expeditionis exordio cum paucis egreditur, confluentis autem subinde numerus societatis augetur. Quisquis denique huic struit insidias, non procul a domo, unde egreditur, latitat, ut necdum constipatus multitudine commeantium repentinos impetus non evadat. Tunc autem veraciter ad regem nostrum properantes iter incipimus, cum rudes adhuc novi que tirones in spiritalis militiae sacramenta iuramus. Sed quia necdum spiritalium studiorum agmine circumfundimur, necdum perfectionis virtutibus roboramur, tunc veternosus hostis ante ipsum egressionis nostrae vestibulum insidias praeparat, ibi versutiae suae dolos, ibi malignitatis artes et laqueos, ibi deceptionum machinas et omnia pestiferae calliditatis argumenta concinnat. Quatinus rivum adhuc tenuem boni operis obstruat, et gradientem, antequam commeantium agmine fulciatur, extinguat. Sed inter has iaculorum crebrescentium grandines, inter istas bellorum ingruentium tempestates, Christi miles non formidine contabescat, non fractus labore deficiat, sed invictae fidei clipeo praemunitus quo acriora infestantium luctatorum certamina tolerat, eo certius de vicina Dei auxiliantis aspiratione confidat. Nec prorsus addubitet, quia si primae temptationis articulum inlaesus evaserit, paulo post roboratus et validus terga vertentibus ac succumbentibus suis adversariis praevalebit. Idcirco nempe insidiator spiritus totum fel suae nequitiae circa novitios evomit. Ideo omne virus artificiosae ac deceptoriae calliditatis effundit, quia non ignorat, quoniam si tunc effectum perversi conatus amiserit, oportunitatem laedendi postmodum non habebit. Immo qui supplantare non potuit, ruinae postmodum turpiter subiacebit, et qui rudi non praevalet, exercitato succumbet. Notandum autem, quia cum omnibus ad aeterna festinantibus universae virtutes animi sint habendae, solitariae vitae proposito tria sunt exteriora videlicet praecipue congrua et speciali prae caeteris observatione tenenda: quies scilicet, silentium atque ieiunium, et caetera quidem instrumenta iustitiae in sola plerumque devotione vel habitu, istae autem in exercitio debent familiari quadam sedulitate versari. Sicut enim sacerdotis est, proprium sacrificiis offerendis insistere, doctoris est, praedicare, ita nichilominus heremitae offitium est, in ieiunio silentio que quiescere. Unde non frustra reperitur ab antiquis vitae huius institutoribus dictum: Sede in cella tua, et retine linguam tuam et ventrem, et salvus eris. Venter siquidem reprimendus est, ne dum ipse inmoderate repletur cibis, caetera quoque membra infitiat vitiis. Lingua vero restringitur, quia indisciplinate laxata supernae gratiae vigore animam vacuat et a statu salutiferi rigoris enervat. Verumtamen modus atque discretio in talibus est adhibenda, ne, quod indifferenter agitur, velut onus importabile per intolerantiam pusillanimiter deponatur. Sicut ergo supra promisimus, quae in hac heremo vivendi regula teneatur, breviter explicemus, ut dum hanc quasi quoddam vivendi metrum considerationis tuae oculis apposueris, sive excedens sive inferius gradiens ad hanc sedula intentione recurrens, errare non possis. Ab idibus itaque septembris usque ad resurrectionem dominicam quinque per ebdomadam diebus tenetur hic ex more ieiunium. Ab octavis autem paschalis festivitatis usque ad sanctum diem pentecostes quattuor tantum per ebdomadam diebus ieiunium celebratur, hac videlicet discretione servata, ut praeter dominicum diem, de cuius speciali reverentia nullus addubitat, etiam tertia et quinta feria bis in die reficiant fratres. Illo enim tempore licet aliquanto remissius vivere, tametsi minime prohibeantur monachi auctoritate sacrorum canonum ieiunare. Ab octava vero pentecostes usque ad nativitatem beati Iohannis tercia quidem feria pulmentum fratribus hora nona tribuitur, quinta vero feria refectio iteratur. Porro a festivitate sancti Iohannis usque ad idus septembris tertia et quinta feria bina refectio in die tenetur, reliquis vero quattuor diebus ieiunium ex more servetur, salvo videlicet eo, quod, si quis inter fratres infirmari conspicitur, mox illi, prout necesse fuerit, misericorditer subvenitur. In festivitatibus autem duodecim lectionum, quaecumque veniunt ab idibus septembris usque ad resurrectionem Domini, semel tantum reficiunt fratres, exceptis videlicet his solemnitatibus: omnium sanctorum, sancti Martini et sancti Andreae, ebdomada natalis Domini, et uno die epyphaniae, et ipopanti. Quibus nimirum diebus iteratur ex more refectio. In caeteris autem festivitatibus una tantummodo sunt refectione contenti. Notandum autem, quia non omnes, quae in monasterio, etiam in heremo celebrantur festivitates. Et hae, quae illic fiunt, plerumque transmutantur, ut aut in tertia aut in quinta feria celebrentur, exceptis nimirum praecipuis festivitatibus, quae ob reverentiam dignitatis mutari non possunt. Plerasque autem festivitates, quae non adeo sunt praecipuae, sive in quadragesimali tempore sive per totius anni circulum, cellararius cum his, qui iuxta aecclesiam commorantur, cum duodecim celebrant lectionibus, atque si priori videtur, aliqua illis, rarissime tamen, misericordia refectionis impenditur. Caeterum hii, qui per diversas sunt cellulas constituti, dum foris minime prodeant, trina lectione contenti, ieiunium ex more conservant. Ieiunare autem illos dicimus, qui panem cum sale et aqua percipiunt. Ubi autem praeter haec aliud quid additur, in heremo ieiunium non vocatur. Duabus autem illis quadragesimis, quae vel natalem Domini, vel sanctum pascha praecedunt, nonnulli fratres hic sunt, qui totam ebdomadam ieiunando transcurrunt, et cotidie exceptis dominicis diebus in pane et aqua vivunt. Quidam etiam fratres in utriusque quadragesimae non solum quibusque festivitatibus, sed etiam dominicis diebus coquinatibus abstinent. Quod nos in dominicis diebus primo quidem propter excellentiam sanctae resurrectionis curavimus prohibere, sed rursus coacti sumus fraterna supplicatione permittere. Vescuntur autem pomis et herbarum radicibus ac leguminibus infusis vel etiam elixis. Nec illud plane silenter omittimus, quod in quadragesimae utriusque principio omnes monachi necnon et laici triduanum ieiunium districte conservant, ita ut, qui a percipiendis alimentis omnino se compescere nequeunt, solo tamen pane simul et aqua contenti vivant. Est autem consuetudo fratribus omni tempore duo in dominicis diebus habere pulmenta, praeter duas scilicet quadragesimas superius nominatas, in quibus per omnes et dominicas videlicet et sanctorum festivitates uno dumtaxat probantur esse contenti. Caeteris autem diebus, quibus nimirum temperato ieiunio remissius vivunt, si bis in die comedunt, duo illis pulmenta fiunt, prandentibus unum, caenaturis alterum exhibendum. Sin autem una sit refectio tantum, unum sit nichilominus et pulmentum. Quod autem in dominicis diebus duo hic fieri solere pulmenta meminimus, constat extra heremiticam regulam idcirco fuisse permissum, quia perraro huc ab extraneis oblationum deferatur exenium. Caeterum ubi locus frequentatur devotione fidelium, cessat proculdubio geminatio pulmentorum. Unde fit, ut in illa heremo, quam auctore Deo in latere Suavicinii montis ipsi construximus, pulmentum preter unum cunctis aeque temporibus penitus ignoretur. A vino autem aliquanto tempore continuimus, ita ut neque laici neque extrinsecus venientes, vel etiam in pascha Domini aliquid hic praeter aquam biberent, neque vinum hic nisi pro sacrificio haberetur. Sed quoniam et hic manentes coeperunt aegrotando deficere, et quidam ad heremiticam vitam transire cupientes huius rigoris observantiam videbantur paenitus abhorrere, fraternae sive, ut verius dicam, communi imbecillitati dispensatorie condescendentes indulsimus, ut vinum hic servato sobrietatis moderamine biberetur. Ut quod cum Iohanne non possumus ex toto relinquere, saltim cum Timotheo Pauli discipulo meminerimus infirmo stomacho parce et humiliter ministrare, et qui prorsus abstemii esse non possumus, esse saltim sobrii studeamus. Verumtamen in praedictis duabus quadragesimis consuetudo tenuit, ut neque monachis neque laicis vini vel etiam piscis perceptio concedatur, exceptis his quattuor festivitatibus, sancti scilicet Andreae et beati Benedicti et dominica palmarum et caena Domini, quibus nimirum sacratissimis diebus pisces et vinum excellentium solemnitatum laeticia invitante percipiunt. In sabbato autem sancto nec non et vigilia natalis Domini, ut labor aecclesiastici relevetur officii totum panem, qui voluerint, comedunt, alium vero cibum, sive laici sive monachi paenitus non admittunt. Tres autem solummodo octavae per annum ita celebrantur, ut ieiunare hic nemo cogatur, id est dominicae resurrectionis et sancti pentecostes atque natalis Domini. Sed quibusdam, quia propter desuetudinem grave est, totius ebdomadae binam continuare refectionem, quandoquidem hoc humiliter expetunt, ieiunare aliquantulum pro misericordia conceduntur, quamquam in octavis pentecostes et aecclesiastica traditio et patrum decernat auctoritas ieiunandum. In reliquis vero octavis quarumlibet festivitatum, aecclesiasticum quidem, prout regularis ordo postulat, tenemus officium, tenorem vero consueti ieiunii non mutamus. Ut autem tota domus Dei sub regulari custodia et disciplina teneatur, et unumquodque membrum operetur in corpore iuxta suae proprietatis officium, famuli quoque, qui huic loco deserviunt, ab assignato sibi vivendi ordine non recedunt, qui nimirum per totius annalis spacii cursum tribus per ebdomadam diebus tenent ex more ieiunium. In illis autem duabus quadragesimis quattuor dies ieiunio dedicant, exceptis his, qui in via longius diriguntur. Porro quocumque prodeant, omni tempore carnibus non vescuntur, proprium etiam aliquid habere nichilominus sicut et monachi prohibentur. Nonnulli quoque ad audiendi psalterii vigilias maturius surgunt, cum his videlicet fratribus, qui apud aecclesiam commorantur. Promissionem autem ingredientes hanc faciunt: Ego frater ille promitto oboedientiam et perseverantiam omnibus diebus vitae meae in hac heremo, quae est aedificata ad honorem Dei et sanctae crucis, pro timore Domini nostri Iesu Christi, et remedio animae meae. Quod si aliquo umquam tempore hinc aut fugere vel abire temptavero, liceat servis Dei qui hic fuerint, me plena sui iuris auctoritate requirere, et coacte ac violenter in suum servicium revocare. Scriptae ergo huic promissioni signum crucis ipsi praefigunt, et ab aliquo fratre coram omnibus lectam ponunt super altare. Monachi autem nullam promissionem faciunt, praeter eam tantum, quae in monasteriis fieri consuevit, solo dumtaxat heremi nomine permutato. Enimvero et monachis et laicis introire volentibus omnia dura et aspera proponuntur, videlicet extremitas vel etiam nuditas vestium, paenuria ciborum, propriae voluntatis aversio, durissimae correptionis asperitas, contumeliae, reprehensionum, laboris et assiduae fatigationis instantia. Haec et huiusmodi multa, quae nimirum nos idcirco prosequi et enumerare neglegimus, quia haec eadem et in monasteriis fieri regulari traditione meminimus. Panis autem eadem in heremo, quae et in monasterio est mensura, hac tamen discretione servata, ut in diebus quidem refectionis sive singulae sive binae, si totum vult frater comedere, repraehensioni non cogitur subiacere. In diebus vero ieiunii, quia unusquisque frater lances habet in cella, illis semper librat, quod sibimet caenaturus apponat. Mensura autem illa hunc habet modum, ut superaddito quadrae dimidio dimidium bucellae totius appendat, quadra videlicet remanente integra semis. Et ut nulla dubietas super huiusmodi mensura remaneat, novem ornicum vel tria anserum ova libratis lancibus tantundem pensant. Et de ieiuniis quidem vel mensura ciborum ista sufficiant. In caeteris autem spiritalis exercitii studiis, quae sit hic continui fervoris instantia, quae sollicitudo, quam vigil et operosa frequentia, timeo scribere, ne et meipsum forsitan eis cohabitantem etsi non cooperantem, vana videar elatione iactare. Hoc tantum mihi dicere liceat, quia non parva hic diligentia est in flexionibus genuum, in disciplinis scoparum, et in caeteris huiusmodi, quae nimirum, frater karissime, quia eorumdem haec satagentium vivis vocibus clarius potes addiscere, non expedit hic omnia litteris annotare. De psalmodia vero haec consuetudo est, ut cum duo simul commorantur in cella, duo persolvant in die psalteria, unum pro vivis, alterum pro defunctis. Et illud quidem, quod est vivorum, cum illis dicitur additamentis, quae beatus Romualdus apposuit, quae etiam nos non gravemur inserere, ne nos conqueratur forte novitius, quae sibi magnopere noscenda sunt, praeterisse. Decursis plane quinque psalmis protinus subinfertur: Gloria tibi, trinitas, aequalis una deitas, et ante omne saeculum, et nunc et in perpetuum. Orate pro nobis, omnes sancti Dei, ut digni efficiamur promissionibus Domini Dei nostri Iesu Christi. Pater noster. His expletis mox subditur: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram. Et evolutis aliis quinque psalmis tunc dicitur: Te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum sanctum paraclitum, sanctam et individuam trinitatem, toto corde et ore confitemur, laudamus atque benedicimus, tibi gloria in saecula. Amen. Domine Deus, in adiutorium meum intende, Domine, ad adiuvandum me festina. Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. Adiutor meus et liberator meus esto, Domine, ne tardaveris. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Quo finito rursus dicitur: Adiutorium nostrum in nomine Domini. Haec igitur per quinquenos psalmos alternatim semper adduntur, donec psalterium cum tribus dominicalibus nec non et totius ebdomadae canticis expleatur. His etiam non neglectis, quae in fine psalterii videntur adiecta, videlicet Te Deum laudamus, Nunc dimittis, Domine, servum tuum, duobus simbolis, Gloria in excelsis Deo, Pater noster, cum fide catholica, postremo letaniae cum orationibus haec omnia consueto fine concludunt. Psalterium vero pro defunctis cum novem lectionibus dicitur, tribus nimirum per quinquagenos psalmos. Qui autem solus moratur frater, psalterium quidem vivorum totum per singulos dies adimplet, defunctorum autem sive medium sive totum, iuxta quod virium possibilitas amministrat. Horarum autem psalmodia canonica omnino sicut fit in monasterio, ita hic per ordinem nichilominus tota persolvitur. Hoc autem inter caetera praetermittendum non est, quia in cellulis continuum tenetur, sicut revera in oratorio, ex more silentium, nec permittitur, ut illic alter alteri vel pro confessione loquatur, excepto si priori visum fuerit, ut novitiis eorum que institutoribus ad tempus aliquantulum loquendi licentia concedatur. Si quid autem loqui indigent, ad aecclesiam prodeuntes quaeque sunt necessaria, manifestant. Est enim revera, ut experimento cognovimus, animarum magna destructio, ubi passim fieri colloquium in cella permittitur. Nam dum infirmi quique fratres, qui sub confessionis specie se invicem visitant, breviter expleto quod coeperant, ad alia mox se frivola et otiosa data semel procaci linguae libertate dilatant, et obliti repente quare convenerint, mox fratribus suis vel etiam prioribus detrahunt, et quos amare sinceriter et pure debuerant, dente, ut ita loquar, livido mordaciter rodunt. Deinde ad saecularia transeunt, et quicquid est, quod in urbibus agitur, de eo in cellula disputatur. Necdum ad aures vulgi fama pertulit, unde plerumque montium iam secreta complevit. Adde, quod absentibus arbitris quanto repraehensionis securiores sunt, tanto quicquid linguae confluxerit, liberius fundunt. Sic que fit, ut qui purgandi sese causa convenerant, cumulato linguae contagio a se invicem sordidiores abscedant. Illud etiam non minima pars paenitentiae est, quod omni tempore sive aestate sive hieme non calceis non ocreis utuntur in cellulis, sed nudis semper cruribus et pedibus consuetudo est permanere, exceptis his, qui graviori molestia infirmitatis urgentur. Regulare autem est monasteriis, ut hii, qui in via diriguntur, foris non comedant, si eo die sperant reverti. Cui videlicet observantiae illud etiam apud nos additur, ut sive ipso sive alio die fuerit quis egressus, exceptis praecipuis festivitatibus ieiunus semper ad heremum revertatur, sin alias paenitentia non deerit. De caeteris vero monasticae institutionis observationibus, quicquid in regulari et districto monasterio tenetur, idem etiam hic caute et sollerter nichilominus custoditur, videlicet de promptissima oboedientia, ut quodcumque praecipitur, humiliter et ferventissime peragatur, de non dando vel accipiendo sine iussione prioris, de proprio non habendo, ut dum sunt in claustro, quod est iuxta aecclesiam, sive in festis diebus sive omnibus incompetentibus horis silentium teneant, ut in kapitulo, in oratorio, in refectorio regularem consuetudinem non postponant, ut cum hospitibus non loquantur, atque ideo a cellulis usque ad aecclesiam sive venientes sive redeuntes, a censura silencii non recedant, et multa id genus. Quae nimirum nos idcirco enumerare postponimus, quia laciniosi stili fastidium devitamus. Illud etiam silentio praeteriri dignum esse non ducimus, quia cum frater quispiam ex nostris obierit, qui videlicet nobis cum degunt, pro eo unusquisque septem dies ieiunat, septem disciplinas cum millenis scoparum ictibus accipit, septingentas metaneas facit, triginta insuper psalteria ex more decantat, et unusquisque sacerdos septem missas illi pro sua persona persolvit, salvo eo, quod continuis quoque triginta pro eo diebus missarum solemnia in conventu communiter celebrantur. Haec igitur huius loci regula nulla voti varietate postponitur, haec consuetudo circa defunctos districta prorsus et inviolabili semper observatione tenetur. Si autem quis, fortasse novitius, vel quolibet modo iniunctam paenitentiam morte praeventus consumare non potuit, mox ut ad fratrum noticiam res patefacta pervenerit, cum magno fervore tota paenitentia, parili facta inter eos divisione suscipitur, et quantalibet sit, brevi spatio per diversos afflictionis modos ovanter expletur. Pauca igitur de ea, quae nunc est, huius heremi conversatione suffitiant, ut per haec, quae breviter annotantur, valeat colligi, quid ex his, quae silentio praetermissa sunt, debeat estimari. Haec itaque, dilectissime fili, quae de fratrum nostrorum tibi conversatione protulimus, diligenter intuenda prae oculis pone. Vires etiam tuas velut in statera districtae examinationis appende, ut sive subsidas, sive magis emineas, dum triti metam iugiter contemplaris itineris, per anfractuum diverticula prorsus oberrare non possis. Nam et pictor imaginem compilationis gratia sibimet pro sceda constituit, qui tamen ad mensuram tabulae, quae versatur in manibus, omnia redigit, et huic coaptata mutuati operis liniamenta componit. Tu etiam nichilominus iuxta modum virium, quem tibi caelestium carismatum largitor infuderit, haec tibi sic in exercitium arripe, ut noveris, quantum cogaris ex necessitate minuere, vel quantum haec in te per accessum gratiae possis augere. Nonnulli nempe totam ebdomadam ieiunando facile transigunt, quidam vero etiam bidui ieiunium molestissime ferunt, sed in his exhibendis non dispar meritum uterque sortitur, et robustus videlicet, qui fortia peragit, et debilis, qui ea, quae praevalet, minima non relinquit. Quapropter difficile est diffinitivam communem que regulam super ieiuniis constituere, ne cogere videamur vel fortiores a sua perfectione languescere, vel debiles viribus suis maiora temptare: Unusquisque enim proprium donum habet ex Deo, alius sic, alius autem sic. Nam et apud antiquos patres nostros plerosque legimus extitisse, qui etiam in communi simul congregatione viventes non communem vivendi regulam tenuerunt. Vires ergo suas unusquisque considerans non semetipsum inaniter fallat, non se simulata debilitate decipiat, sed prout viderit se posse, sub sobrietatis legibus et abstinentiae se rigore constringat. Porro et inter nos quoque nonnulli fratres sunt, qui longe alia, quam hic scriptum est, via conversationis incedunt, et artiori se non minimum vivendi lege constringunt. Alii siquidem nullo umquam tempore vinum bibunt, vel acetum quomodolibet hauriunt, alii vero ovis, lacte simul et caseo, suina quoque pinguedine non vescuntur. Plerique mattarum velut mollia strata despiciunt, et papirinis ad quiescendum contenti sunt storiis, ita ut palearum quoque stramenta subici prorsus abhorreant. Alii asperrima quaeque cilicia tamquam mollia ac delicata indumenta contempnunt, et loricis ad carnem ferreis induuntur. Non deest, qui totius anni tempore per singulos non modo communes, sed etiam festivos atque dominicos dies dimidio sit pane contentus. Hic idem frater per integrum et dimidium circiter annum quinque diebus ebdomadae cibum non tetigit, solis autem domenica et quinta feria comedere contentus fuit. Nunc etiam dominicis diebus et quinta feria post horam videlicet nonam sic uno pulmento reficitur, ut secundum prorsus ignoret. Est etiam, qui continentiae et sobrietatis amore non modo pomis, sed et caepis et porris, cunctis videlicet herbarum acruminibus se decreverit abstinere. Est, qui utroque quadragesimali tempore singulis quibusque diebus, aliis geminato pugillo ciceris vivat, quinta vero feria semper, tercia autem raro panem solummodo comedat. Hic etiam lumbos suos ferrea semper catena circumdat, ne quando modum sobriae refectionis excedat. Confessus est mihi quidam ex senioribus nostris, quia cum solus in cella comederet, non sibi iuxta pruritum famis alimenta citius indulgeret, sed remorando ac protrahendo, raro videlicet atque minutius micas pocius quam frusta panis in os mitteret, et sic se inter ipsa corporis alimenta durius per inopiam cruciaret, ut ipse etiam cibus non tam resolveret quam puniret, et refectio potius videretur esse dicenda defectio, dum non delectando reficeret, sed affligendo potius castigaret. Corripui adhulescentem nostrum indolis adhuc efebae, acriori insuper verbere castigavi, quia cantabricii panis quadra vivebat in die, et ita vix demum, ut ad medium usque relaxaretur, optinui. Qui nimirum tunc ferrea loricatus interula a dominico die usque in quintam feriam nullum penitus cibum sumpserat, tribus vero reliquis ebdomadae diebus solo pane vivebat. Habemus inter nos fratrem adhuc et aetate iuvenculum et conversione novitium, qui totum implere psalterium extensis in altum brachiis consuevit. Per quinquagenos videlicet psalmos brachia fatigata deponens, sed antequam vel unum productiorem psalmum decurrere valeat iterum subrigens. Habemus et alium incurvum iam senem, qui duo psalteria sub una brachiorum extensione decantat, unum videlicet cum canticis et letaniis multis que orationibus, alterum vero pro defunctis cum novem lectionibus. Dicam, sed quis sciat, utrum fides assertioni fidelissimae praebeatur? Sed parvipendendum est, si humana temeritas arguat, quem summa veritas falsitatis excusat. Idem senex, Dominicus nomine, nonnunquam uno die continuato cum nocte novem psalteria meditando decurrat, et interim pene semper utraque manu scopis armata nudum corpus afficiat. Notandum autem, quia, dum haec peragere satagit, nocte vel die sibi dormire non vacat, sed aliquando genua flectens, dum caput terrae deponit, sic nudo repente somnus obrepit, quo videlicet solo contentus est. Hic mihi aliquando fraterna familiaritate conquestus est, quia cum novem sic psalteria sepe modulando perficeret, ad decimum numquam potuerit pervenire. Novi fratrem, qui se fateretur toties psallendo genua flectere, quot in se versus totum psalterium contineret, cum videlicet psalterium quattuor fere milia versuum habere dicatur, sicut asserunt, qui his supputandis operam dederunt. Sed haec prolixius idcirco non prosequor, quia et eos, de quibus loquor, offendere timeo, et illis cohabitare, quibus non cooperor, aliorum que narrare fervorem frigidus erubesco. Dignum autem credo robustis ac perfectioribus viris ista relinquere, sed et haec ipsa mitiora, quae superius scripta sunt, aliquantisper sub modesto discretionis libramine temperare, ut, dum valentiores quique per altum virtutum pelagus citato fervent remigio currere, imbecilles etiam litoris vicina secantes non compellantur haerenti lembo in harenosis sirtibus remanere. Verumtamen ne quod scribimus, prorsus a regulae solutum lege nutare videatur, credimus unumquemque fratrem in cellula commorantem, nisi omnino aegrotus sit, ita ut decumbat quidem in lectulo, toto anni tempore, sive estate videlicet sive hieme, tribus per ebdomadam diebus ieiunare in pane et aqua cum Dei adiutorio facillime posse. Et quoniam sabbato ieiunare etiam canonicae traditionis autenticum est, non grave videatur fratri etiam sabbato refectionem ad nonam horam usque differre, ut semel quidem ipso die reficiatur, sed tamen vinum atque pulmentum percipere ex huius nostrae institutionis indulgentia non vetetur. Et hoc quidem estate. Nam ab idibus Septembris usque ad paschale gaudium quattuor per ebdomadam diebus noverit ieiunandum, sed etsi aliquando tanta debilitas acciderit, hiberno etiam tempore die sabbati aut leguminibus infusis, aut herbarum radicibus, sive etiam pomis solitum licebit aliquantisper temperare ieiunium. Ita tamen ut si unum quodlibet horum sumat, aliud nisi verae necessitatis causa dictaverit, non adiciat. Postremo tamen propter pusillanimes, si sic necessitas omnino poposcerit, quae fieri permissa est in estate, eadem sabbatorum discretio servetur in hieme. De festivitatibus quoque, quae hiemali tempore celebrantur, in quibus nos asseruimus semel in die solere comedere, liceat geminare cibum, sicut mos est coenobitarum. Porro in duabus quadragesimis, videlicet quae dominicam nativitatem resurrectionem que praecedunt, tercia quidem feria et quinta pulmentum sumat, dominicis autem diebus et praecipuis festivitatibus addita insuper quinta feria etiam vinum bibat. Pulmento autem uno quadragesimali tempore contenti sint fratres, quando semel reficiunt, quando vero refectionem geminant, alterum prandentes alterum caenantes accipiant, reliquo autem anni tempore duo semper habeant. Dominicis quoque diebus et maioribus festivitatibus, si facultas affuerit, etiam tercium non negamus. Discretionem tamen debilium in prioris arbitrio ponimus, nimirum ut ipse possibilitatem uniuscuiusque consideret, et prout cuique viderit expedire, pie illis alimenta dispenset. Nam et nos approbamus, quod suis sepe discipulis beatus Romualdus dixisse perhibetur: Dummodo, inquit, frater quilibet cellam non deserat, etiam carnes permittatur ex discretione comedere, si tam inevitabilis videatur necessitas iminere. Addebat insuper: Tale enim propemodum est de heremo ad monasterium reverti, quale de monasteriali ordine ad saeculum apostatari. Unde necesse est, ut quicumque heremiticae praeest fraternitati, robur cuiusque diligenter examinet, et iuxta virium facultatem necessaria sumministret. Et quidem si omnes sub unius mensurae regula vivere praevalent, optimum est, alioquin si unus aut fortasse plures indigent, quod hii, qui incolomes sunt, necesse non habent, clam videlicet et occulte sic infirmis pia exhibeatur humanitas, ut valentes sine invidiae stimulo in sui rigoris permaneant disciplina. Neque enim necesse est, quod uni casus irrogat, ilico regulare omnibus fiat, cum et idem frater, qui hodie subveniri sibi per humanitatem postulat, secunda fortasse confortatus ebdomada eiusdem humanitatis impendium non requirat. Nam et idem beatus Romualdus, ut sui consueverunt referre discipuli, sic estivi temporis ebdomadas alternabat, ut unam quidem a dominica in dominicam in pane et aqua ieiunando transigeret, alterius vero ebdomadae pulmentum quinta feria manducaret. De conversis quoque quantum ieiunent, eiusdem prioris provideat diligentia. De somno quoque non tam dura quibusdam districtio quam modesta discretio necessaria est. Melius quippe est somnum carni temperata quadam dispensatione concedere, et ferventer postmodum in Dei laudibus excubare, quam summotenus soporatum dissolutis tota die labiis oscitare. Enimvero nuperrimis etiam praecessoribus nostris consuetudo non erat, ut aliquo tempore dormirent in die. Nos autem estivis diebus dormimus quidem, sed ut indubitanter experti sumus, quicquid provectus in die dormientes amittimus, hoc et maturius nocte surgentes, et expeditius divinis insistentes obsequiis compensamus. Notandum autem, quia ante nocturnae sinaxis offitium, si vel profundior adhuc nox, vel quolibet modo graves videntur esse vigiliae, repetere accubitum licet: post nocturnum autem omnino non licet. Unde nos, ut haec regularis observantia posset facilius custodiri, hoc instituimus, ut cotidie signum primitus ad vigilias sonet, deinde expleto ex more psalterio vel quantum ratio temporis considerata permittit, sonante iterum signo nocturnale peragatur officium, ut iuxta diluculum, quo videlicet tempore gravius incumbit accidia, stantes nos et canonicis inveniat occupatos officiis. Absit enim tunc nos sopori vel ignaviae cedere, qua videlicet hora constat redemptorem nostrum destructo mortis imperio surrexisse, ne si tunc dormiamus, quando oriente sole corporeo etiam interior noster homo lucem debet inocciduam expectare, quod absit, irrisio nobis videatur illa congruere: Discipuli eius nocte venerunt, et nobis dormientibus furati sunt eum. Cavendum est autem, ne somno quis vel ad momentum quidem incompetentibus horis assentiat. Nam si sedenti quidem vel etiam stanti frequenter obrepserit, postmodum cum dormire voluerit, ab eius oculis sopor abscedit. Sic nimirum dormitatio vigiliam et vigilia dormitationem parit, cum et qui dormitat, invitus postmodum vigilet, et rursus qui diutius vigilat, ex necessitate dormitet. Cui simile etiam indiscrete comedentibus sepe contingit. Hinc namque est, quod nonnulli ridicule delirantes superfluo conqueruntur se caenare non posse, quod certe ex inmoderati ingluvie prandii manifestum est provenire. Nam si frugalitatis metam in prandio non excederent, vespertinam mensam non tantopere fastidirent. Ut ergo caenare quis valeat, ac mox quiescenti sopor incumbat, et sobrie prandeat, et dormitationis ignaviam non admittat. Nonnulli autem, quod praetereundum non est, ut nocte securius dormiant, et usque ad satietatem longis profundi soporis stertitionibus intumescant, dum adhuc dies est, psalmodiam anticipare festinant. Quibus nimirum districte prohibendum est, ne antequam suo tempore completorium dicant, psalmos incipiant. Psalterium autem unusquisque frater cotidie unum decantet, si vero pro defunctis vult addere vel totum psalterium, vel medium, sive saltim terciam partem, aut ex toto dimittere, eiusdem fratris relinquatur arbitrio. Dum tamen meminerit omnem psalmodiae ordinem, viventium scilicet et mortuorum, sicut in monasteriis actitatur, explere. Quattuor autem illis diebus, quibus ieiunandum esse censuimus, silentium teneant, nisi forte necessitas superveniens aliter imperaverit. In ipsis etiam cellulis numquam loquantur alicui, nisi forte aut omnino morentur inclusi, aut etiam sint iuxta monasterium constituti. Sed nec alius cum alio fratre sive de proprio conventu, sive cum extraneo praesumat aliquando simul in cella comedere, vel ad comedendum alios invitare, ubi nimirum non licet etiam confessionem cum alio fratre verbis vulgaribus agere. Si duo simul fratres in cella cohibitant, unus semper praesit, et alter oboediat, iuxta communis videlicet prioris imperium. Quod si uterlibet eorum novitius est, semel aut bis in ebdomada post vesperam colloquendi licentiam habeant, at postquam novitius esse desierit, a mutua deinceps collocutione cessabunt. A cellulis venientes vel ad easdem redeuntes, sicut superius dictum est, semper silentium teneant. Cum signum sonuerit ad congregandos fratres, quicumque intellexerit, non habeat licentiam, dum se praeparat, remorandi in cellula ultra quam quinque psalmos valeat decantare. Caveat autem utilis frater, ne res suis necessitatibus deputatas seu quaelibet utensilia deterere praesumat, vel incaute tractare, utpute vestes, ferramenta, vasa, vel his similia. Praesertim libros sanctos ita custodiat, ut numquam manum super litteras teneat, numquam fumo nigrescere, vel ignis hodorem sentire permittat. Ponat autem iuxta se quaeque sibi sunt familiarius necessaria, ne cum usum horum necessitas postulat, ipse ad exhibendum sibi frequentius surgat. Tantopere quippe vagatio est vitanda, ut nec per ipsam cellulam spaciari inaniter liceat. Porro si voluerit, calceis utatur in cellula. Super metaneis vero disciplinis atque palmatis, sive etiam brachiis in orationibus extendendis caeteris que sancti fervoris exercitiis, nulla fratrem lege constringimus, quin potius suae committenda provisionis arbitrio iudicamus. Sunt enim quibus horum aliqua non conveniunt, atque ideo tutum videtur, atque liberius, ut in talibus magis optio proponatur, quam difinitiva regulae sententia praescribatur. Radant autem caput per menses singulos, exceptis quadragesimis duabus, quae nimirum sine lavacro capitum transigendae sunt. Balneis vero si fuerint incolomes, non utantur. Haec itaque nos remoto omni austeritatis rigore ideo sub tam modestae discretionis libramine constituimus, ut frater, qui de sua est salute sollicitus, institutionem salutiferam non abhorreat, et tamen si haec fecerit, plenissime de omnipotentis Dei miseratione confidat. Verumtamen haec regula post nostrum teneat obitum, nam dum vivimus, assuetum minui, Deo largiente, non patimur institutum. Illud plane summopere est cavendum, ne sub colore quis heremiticae vitae iugum detrectet oboedientiae, immo tanto se artiori oboedientiae lege constringat, quanto hanc institutionem superexcedere coenobitarum regulam non ignorat. Sepe enim frater de cella ad cellam iubetur habitaturus abscedere, nec aliquod utensilium, quae suo etiam ipse labore paraverat, permittitur asportare. Sepe optantes in remotione quiescere, ad pergendum opus compelluntur exire. Aliquando claves cellarum foribus subtrahuntur, et quam longo tempore nisi per singulos dies dominicos non redduntur. Aliquando districtam sibi victus continentiam indicentes coguntur remissius vivere, volentes que reficere compelluntur e contrario ieiunare. Sepe post sagmarios frater procul ire praecipitur, sepe distrahendi vel coemendi gratia ad nundinas destinatur. Sed haec et alia quaecunque a priore mandantur, ita patienter et humiliter sunt servanda, ac si fuerint divinitus imperata. Oboedientia quippe et bona nostra commendat et neglegentiae offensas excusat. Ut ergo nostra sit remotio vel afflictio fructuosa, salutiferae sit semper oboedientiae sale condita, et quoscunque boni operis vita nostra ramos expandat, in radice semper oboedientiae necesse est cohalescat. Enimvero nos omnia huius institutionis praecepta minutius non describimus, sed multa quae et passim nobis occurrunt, ex studio praeterimus. Quicquid enim in beati Benedicti regula, quicquid in vita patrum, quicquid in institutis sive collationibus dictum, huic competere disciplinae perpendimus, in unum hic cuncta colligere superfluum iudicamus. Huc accedit, quod ipsa cellula et diuturna conversatio perseverantem efficaciter instruit, et per processum temporis rebus aperit, quod verbis perstrepentibus explicare carnis lingua non possit. Unde nos ex pluribus pauca eadem que breviter perstringendo transcurrimus, maiorem que huius sanctae disciplinae peritiam ipsi potissimum cellulae reservamus. Perseveret enim tantummodo frater in cella, illa habitatorem suum omnem vivendi ordinem plenius edocebit. Nunc autem ex his, quae versantur in mente, pro stili compendio breviter disputemus, ut in spiritali certamine dimicantem adversus cogitationes proprias et pugnas diaboli quasi quibusdam telis insuperabilibus instruamus. In primis igitur, fili, quicunque manus ad confligendum paras cum invisibili hoste conserere, satage mentem tuam ab omni suggestionum obrepentium impetu pervigili custodia communire, et sicut quisquilias et quaeque purgamenta de operibus manuum tuarum decidunt, in ignem protinus abicis, ita nichilominus omnes cogitationum tuarum motus in Deum proice. Et quoniam ipse ignis consumens est, illi superflua cordis tui ad consumendum trade memorans semper illud apostolicum: Omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Et propheta: Iacta, inquit, cogitatum tuum in Dominum, et ipse te enutriet. Unum tibi quippe viriliter decertanti e duobus deesse non poterit, ut videlicet suggestionibus aut ingredi temptantibus vigil semper obsistas, aut ingressas eliminare contendas. Sed facilius est hostiles impetus in vestibulo frangere, quam admissos extra moenia propulsare. Tutius est arcere pro foribus, quam laribus intromissos in terga compellere. Pone itaque temptationem quasi serpentem. Serpens nempe si ab ipso aditu praesto repellitur, sana sunt omnia; nil omnino corrumpitur, nichil eorum, quae intus sunt, inquinatur. Si autem semel fuerit admissus, tametsi quavis instantia postmodum cogatur abscedere, de veneno tamen eius vel squamis necesse erit aliquid vel perexiguum remanere. Ergo sollicitus esto semper, ut temptationi principio nascenti velut armatus et expeditus occurras, et parvulos orientium cogitationum motus ad petram, qui est Christus, allidas. Crede frequenter experto. Sepe certe temptationem quasi deliberantes admittimus, nobis cum videlicet primitus paciscentes, quod eam quantotius egeremus. Sed licet suggestionem illam postmodum per egressum confessionis emittimus, licet paenitentiae nosmetipsos afflictione punimus, nescio quo pacto quibusdam pollutionis exclusae reliquiis diu post carere non possumus, et iusto iudicio, qui prius volentes vano phantasmate lactabamur, nolentes postmodum acrioribus mordacis conscientiae stimulis pungimur. Et quia prima omnium gula adversus incipientes illecebrarum suarum consuevit arma vibrare, adversus hanc bestiam et ipse fervidus irrue, continentiae te telis accinge. Suadet illa, ut modum refectionis excedas. Tu tui corporis frenum tenens ad sacietatem numquam pervenias, suggerit forte lautiores cibos appetere. Tu post peractum munus, quo cibi reponantur, attende. Si enim digne utrumque perpendimus, eiusdem fere vesaniae est ad esculentiores epulas inhiare, et anitergia cum eisdem in cuniculos mergenda depingere. Aeque nimirum ambitio utraque ridenda est, quia sicut egestionum sordes melius pictura non tergit, ita etiam venter hominis suaves cibos a grossioribus non discernit. Porro autem fauces et gula callent quidem suavitatem ciborum, sed ea diutius perfrui nequeunt, quia ventri protinus quaeque dentibus attrita transmittunt. Sic itaque alternis vicibus et gula, cui cibi sapiunt, ab eis in momento deseritur, et ventri non sapiunt, a quo diutius reservantur. Explorat autem diabolus, quid nos ad vescendum suavius iudicemus. Hoc igitur oblato suadet tenatiam, ut exacuat gulam, nimirum dum hoc nulli dare disponimus, et tempus edendi congruum expectamus, interim mens nostra crapulae fit meditatorium, et male exundans lebes escarum. Ut ergo materiam huius vexationis amittas, proice, quod male servatur, et protinus mens libera deposito onere quo premebatur, erigitur. Quidam vero cum lautiores cibos non appetant, optentu tamen levati levandi ve ieiunii refectionis frenum praecipiti libertate relaxant. Sed certum est, quia ciborum illa inmoderata perceptio corpus non tam viribus roborat, quam mole gravat, sensum optundit, torporem ingerit, somnolentiam parit, et dum utrimque ventuositatem frequenter efflare compellitur, cor fixum in oratione vel psalmodia tenere, tumor vel, ut ita fatear, languor incolomis necessario prohibetur. Si itaque vires insumendis alimentis expectas, numquam modum temperatae sobrietatis excedas, quia, quod salubre est corpori, constat etiam corporali amicum esse virtuti. Vestibus quoque vilibus et paucis esto contentus. Assuesce igitur, ut levi ac perexiguo semper induaris amictu. Quod quidem initio non sine labore fit, sed procedente consuetudine dum quasi in naturam vertitur, incommoditas frigoris facile mitigatur. Porro extremitas vestium ciborum que paenuria omnem avaritiam de corde monachi prorsus expellit. Ad quid enim michi concupiscere quod nec alimentis, nec indumentis accrescat? Igitur et nuditatem pedum, et exiguitatem vestium, lecti duritiam, cilitiorum asperitatem, aquae potum, percipiendo pulmentum, et caetera huiusmodi, incipientes quidem non sine quadam formidine perhorrescimus, perseverantes autem et longanimiter insistentes facilia prorsus et tolerabilia deputamus. Asperitatem quippe frequentia mitigat, rigorem consuetudo commendat. Hanc etiam tibimet indicere consuetudinem non graveris, ut aggressurum te aliquid facturum ve numquam pro certo diffinias, sed potius, si Deo placere cognoveris, cum quadam videlicet conditione disponas, omnem que voluntatem tuam a Dei voluntate suspendas. Sic itaque ad agendum aliquid extrinsecus satage, ut supernae dispositionis arbitrium assidue versetur in mente, quatinus si conatus tuus obviante cuiuslibet difficultatis obstaculo frangitur, mens tua protinus ad divinae providentiae iudicium revertatur. Inter fluctuantes plane cogitationum inundantium impetus mentem tuam quasi rete constitue, quae videlicet recta consilia velut pisces teneat, et vanas cogitationes effluere atque elabi velut repentia quaeque abhominanda permittat. Discerne cogitationes, et non solum quae ad mentem veniant, sed etiam unde veniant, vigilanter attende. Animadverte quod loquor: sepe namque malignus hostis praeterita peccata ad mentem revocat, ut eisdem rursus illecebris delecteris. Sepe divinus spiritus idipsum facit, ut in fletibus compungaris, et cum una eadem que res ad diversos exitus tendat, plerumque mens improvida, quid circa se agatur, ignorat. Sepe a bono spiritu bona cogitatio peragendae videlicet pietatis inmittitur, cuius se auctorem callidus insidiator astuta persuasione mentitur, ne scilicet bonum fiat, quod decepta mens ab adversario suggestum putat. Sepe dum psallimus, tamquam officiosis cogitationibus a diabolo vehementius oppugnamur, ut dum mens nostra quasi pium quid se cogitare considerat, ab intellegendo quod psallit, oculos licenter avertat. Porro dum psallimus, Deo nostro sacrificium laudis offerimus. Sed huic sacrificio pestilentes spiritus velut arpigae circumvolant, et pravas ingerendo cogitaciones tamquam iniectis illud quibusdam stercoribus foedant, aut certe omnino diripiunt, si temptationibus infestando nos ab oratione compescunt. Sed sicut sacrificia placare Deum, si nobis rapta sunt, nequeunt, ita et quae fuerint inquinata, auctori mundiciae placere non possunt. Unde pari modo cavendum est, ne vel nos acquiescamus in temptatione deficere, vel hostis insiliens sacrificium nostrum cogitacionis fedae contagio valeat inquinare. Sive autem scripturarum meditacioni deditus, sive operi cuipiam sis intentus, frequenter ad orationem recurre, et terrae prostrato corpore mentem ad caelum erige. Quo fit, ut et cor temptatio deserat, et ab oculis accidia diu sedentibus importuna discedat. Verum noli diucius prostratus iacere, quia tunc diabolus tamquam et ipsa mens iaceat, ad temptandum acrius infestare festinat, et mixta somno cogitationum phantasmata subministrat. Quotiescumque enim occultus hostis dormitantis oculos palpitare conspexerit, mox tedioso cordi iaculum pravae cogitacionis infligit. Quia tunc videlicet oportunum nocendi locum callidus insidiator invenit, cum mentem nostram a custodiae suae circumspectione languescere per oculi exterioris inditium depraehendit. Sepe manus ad orationem in modum signi salutaris extende, ut dum crucis imaginem conaris exprimere, merito apud crucifixum veniam debeas facilius impetrare. In omni autem titillantis pugnae certamine sepulchrum stude semper ad memoriam revocare. Ira fortassis efferat animum, dirige protinus oculos ad sepulchrum. Mox enim omnis amaritudo deponitur, dum quo furor humanus vergat, mens provida contemplatur. Superbiae spiritus inflat, sepulchrum ad mentem redeat. Necessario nempe illic rigidae cervicis tumorem premimus, ubi cinerem nos proculdubio pulverem que pensamus, cum scriptum sit: Quid superbis terra et cinis? Invidiae faces inflammant, et ad sepulchrum respice et disce, quia, qui tam cito ab hac vita discedimus, frustra bona temporalia aliis invidemus. Incentiva libidinis estuant, sepulchrum doceat, quam velociter humani corporis viror arescat, et quam superfluo voluptuosum corruptibili carni cubile substernitur, quam tam videlicet horrendae domus requies in proximo praestolatur. Gulae pruritus illecebrat, sepulchro protinus ad mentem reducto considera, quia dum carnem nostram delicate vel tenere fovendo distendimus, cibum proculdubio vermium saginamus, eo que fit, ut quo plura comedimus, a pluribus comedamur, dum que ventrem molliter alimus, ingratis convivis pinguia alimenta nutrimus. Avariciae stimulus incitat, ad sepulchrum praesto recurre, ibi que condisce, quia mortalitatis huius stipendia incassum plura congerimus, qui iter ipsum quod pergimus, tam brevi spatio terminamus. Accidia te vel somnolentia deprimit, sepulchrum te doceat pro aeternis nunc praemiis vigilare, in quo videlicet te necesse est diutissime sine ulla postmodum remuneratione quiescere. Quatinus qui aeternam requiem gaudii caelestis expectas, alacriter nunc cum propriae torpore desidiae momentaneo labore confligas. Vestium te nitor oblectat, ad sepulchrum recurre, atque perpende, quam vesane desipiant, qui exhornare vilem pulvisculum vestibus ambitiosis anhelant, qui nimirum idcirco lutum auro contegunt, sordibus munditias superponunt, quia, quae vera sunt, hornamenta interioris hominis non intellegunt. Vana gloria fortassis elevare te nititur, ad sepulchrum respice, et quo fine omnis humana gloria claudatur, attende: Omnis enim caro faenum, et omnis gloria eius quasi flos faeni. Prurit lingua per ociosa sive scurrilia verba diffluere, sepulchrum ad mentem redeat, et sicut a criminosa, sic etiam ab ociosa te vel iocosa nichilominus loquacitate compescat. Illic nimirum perite valebis addiscere, quam districte nos expediat a cunctis vitae huius vanitatibus declinare, et ne plura enumerando te diutius protraham, in omni pugnae surgentis articulo haec te sollicitudo non deserat, ut protinus mentis oculos ad sepulchra contemplanda convertas. Quatinus dum te illic inmundum abiectum que pulverem esse consideras, cervicem cordis adversus conditorem in arrogantiam non extollas, dum que te conspicis proculdubio moriturum, iam te pulsantibus viciis exhibeas velut mortuum. Esto quoque sollicitus, ut cum pravam tibimet cogitationem adesse persenseris, extenso pollice protinus cor tuum signare festines. Quatinus dum in ipsam carnem signum sanctae crucis imprimitur, continuo interior homo ad dimicandum cum cogitatione perversa totis viribus excitetur. Sic que mens utpute sublato triumphali vexillo hostibus suis viriliter obviet, et propriis sedibus, dum adhuc in vestibulo retardantur, exturbet. Quod si aliquando consistens in cellula inlicitum aliquid cogitando vel etiam operando peccaveris, unde te quantumlibet conscientia pavefacta remordeat, non statim confessionis gratia prodeas, vel propositi silentii rigorem frangas, ipsi autem Deo Domino nostro Iesu Christo interim confitere, et futurae iam confessionis velut quasdam illi arras in hunc modum trade: Domine Iesu Christe, aeterne pontifex et sanctorum minister ac veri tabernaculi sacerdos iuxta ordinem Melchisedech, qui sanctum et immaculatum proprii corporis tui agnum, hostiam salutarem optulisti Deo Patri in hodorem suavitatis pro peccatis nostris, et sic non sine sanguine semel in anno in sancta sanctorum intrasti, hoc est in ipsum caelum, ut appareas vultui Patris, tibi confiteor, quia cecidi in hoc peccatum, quod oculos tuae maiestatis latere non potuit. Unde et propter istud et propter alia innumerabilia et gravissima mea peccata non sum dignus infelices oculos meos levare ad caelum, vel in sanctam aecclesiam tuam ingredi, aut etiam benedictum et gloriosum nomen tuum pollutis labiis meis exprimere. Quapropter lacrimabiliter obsecro immensam clementiam tuam, qui pro peccatoribus michi que similibus mori dignatus es, ut hoc michi clementer indulgeas, et ad veram fructuosam que paenitentiam pervenire concedas. Quod si adhuc etiam quaeris, quomodo solus ad horam primam sive completorium debeas confiteri, sic dicito: Ego miserrimus et infelix confiteor coram Deo, et tibi sancta et gloriosa virgo Maria, et vobis omnes sancti Dei, mea culpa, peccavi nimis per superbiam, in suggestione, delectatione, consensu, cogitatione, verbis et opere. Propterea deprecor te, piissima Dei genitrix, et vos omnes sancti et electi Dei, ut orare dignemini pro me misero peccatore. Intercedentibus vobis omnibus misereatur michi omnipotens Deus, dimittat michi omnia peccata mea, liberet me ab omni malo, conservet et confirmet, corroboret me in omni opere bono, et absolvat me Deus ab omni vinculo delictorum meorum, et perducat me Christus Dei Filius ad vitam aeternam. Amen. Plane omni conatus instantia summis que viribus enitere, ut ad lacrimarum gratiam contemplationis que perfectionem possis attingere. Quod nimirum non ad hoc tantummodo proficit, ut in illo beatitudinis regno gradus superior acquiratur, sed ad hoc etiam, ut in hac ipsa vita, quam ducis, omnis rigidae austeritatis horror abscedat, sese que quicquid districtionis, quicquid afflictionis amarum videbatur, in dulcedinem vertat. Cum videlicet amor timori, libertas successerit servituti, tunc necessitas in voluntatem vertitur, et inenarrabili karitatis incendio suave fit et iocundum quicquid eatenus asperum videbatur et durum. Porro Israeliticus ille populus in vastitate heremi constitutus, cum et in Aegyptum iam redire non posset, et adhuc promissam terram meritis praepedientibus non intraret, laboris et itineris tedium diversae que necessitatis inopiam coactus est sustinere. Sic nimirum, sic quisquis tenebrosam mundi huius iam latitudinem sprevit, sed adhuc tamen ad perfectionis culmen torporis astrictus ignavia non aspirat, multas erumnarum laborum que molestias necesse est perferat, utpute inter utrumque consistens et mundanae prosperitatis qualicunque consolatione non utitur, et tamen adhuc supernae contemplationis lumine perfrui non meretur. A mundo siquidem avertit oculos, quem reliquit, et lumen necdum valet videre, quod quaerit. Non habet iam de saeculari delectatione, quod gaudeat, et spiritalem laetitiam non degustat, ad quam videlicet non ingenuo fervore festinat. Quapropter aut ad perfectionem totis nisibus elaborandum est, aut multa calamitatum temptationum que tedia perferenda. Durum sane est regalis curiae militiam sustinere, at postquam graciam regis adeptus eius coeperis lateri familiarius adhaerere, cubiculum frequentius ingredi, adstare conspectui, mutua miscere colloquia, privatis interesse consiliis. Totus mox ille militiae labor dulcis et amoenus efficitur, inquietum que negotium quavis quiete suavius deputatur. Nimirum sine labore laboras, sine molestia satagis, sine vexatione discurris. Festina ergo vitiorum passiones elidere, ut in cubiculum regis admissus ei valeas tamquam domesticus adherere, et mentis tuae acies eo liberius in lucis auctorem tendat, quo tenebrosa phantasmatum vanarum que cogitationum caligo non obstat. Sepe autem dum multiplici temptationum obsidione vallamur, divinae respectu clementiae repente in contemplationem rapimur. Et sic velut intra diversorium magnificam regis gloriam per occultas rimas inspicimus, dum corpore foris posito ventorum procellas et pluviarum inundantium turbines sustinemus. Sic que quodammodo solus oculus deliciarum regalium voluptate perfruitur, dum membra caetera flabris et tempestatibus exponantur. Ut ergo levigetur labor itineris, tendendi sunt oculi ad requiem mansionis. Leve nimirum fit omne, quod pergimus, si prae oculis meta semper habetur, ad quam festinamus. Illud quoque ad alleviandum districtionis heremiticae pondus non mediocriter proficit, si cibi partioris inopiam et potus ariditatem alia que nonnulla carni contraria sibimet quis ad tempus indicit. Nam cum postmodum ad assueta revertitur, consuetudinis regulam remissionis laxitudinem arbitratur, et collatione quadam facta lucrum caro non minimum deputat, his aliquid adiecisse quibus tunc contenta vivebat. Sed quia lacrimis insistendum esse docuimus, consequenter etiam quomodo ad ipsam lacrimarum gratiam possit attingi, prout earum largitor infuderit, breviter intimemus. Quisquis ergo non tam arido corde maerere, quam et lacrimarum inundantia quaeris affluere, non modo te a strepitu negotiorum saecularium remove, sed et a fraterni sepe colloquii mutua te confabulatione compesce. Omnes a te mundanae actionis curas et sollicitudines amputa, et eas tamquam ruderum moles et meatus obstacula ab obstructi fontis spiramine submovere festina. Sicut enim in caverna terrae de abisso veniens aqua colligitur, sed obicibus oppressa non effluit, sic in humano corde considerata profunditate divini iudicii tristicia nascitur, quae tamen per fletum lacrimis erumpentibus non emanat. Si terrenorum actuum sufflamen obsistat, tristicia quippe lacrimarum materia est, sed ut huius fontis possit ubertim vena profluere, satage cuncta negocii saecularis obstacula removere. Et ut quod frequenter expertus sum, non omittam: ipse quoque spiritalis zelus, disciplina commissorum, correptio delinquentium, sanctae praedicationis alloquium, haec et his similia tametsi sancta sint, et divina prorsus auctoritate mandata lacrimarum tamen proculdubio noscuntur impedimenta. Si igitur ad lacrimarum gratiam pia vis intentione pertingere, non solum a terrenis negociis, sed et a quorundam te aliquando spiritalium exercitiorum executione compesce. Maliciam quoque, iram et odium et reliquas vitiorum pestes de antro tui cordis elimina, ne si te accusatrix conscientia forte remordeat, mens tua intimi roris vacuefacta madoribus ariditate formidinis contabescat, dicente scriptura: Arescentibus hominibus prae timore. Sanctitatis quippe fiducia et testis innocentiae conscientia puram mentem quibusdam caelestis gratiae rivulis irrigat et resolvit in lacrimas, duritiam squalidi cordis emollit et profluendi meatum fletibus aperit. Sit ergo conscientia tua pura, munda, nitida, sit sincera, sit azima, atque ab omni labe nequitiarum spiritalium defecata, ut cum compunctio cordis erumpere properat, obex mordacis conscientiae non obsistat, neve cor pavidum dignae formidinis algor obstringat, et lacrimarum aqua versa in glaciem non decurrat, quamquam et metus criminum compunctionem aliquando pariat lacrimarum. Sed aliud est timor servilis, aliud gratia spiritalis, qua videlicet holocausta medullata Deo super aram contriti cordis offerimus, et pingue sacrificium in hodorem suavitatis salubriter adholemus. Quae nimirum sancti Spiritus gratia si defuerit, licet mentem quis ad supernam gloriam sublevare contendat, licet gehennae supplicia vel peccata praeterita ad memoriam reducat, vel etiam dominicae passionis misteria recolat, propter haec tamen omnia lacrimae non erumpunt, cui mentis archana peccatis exigentibus obdurescunt. Tu autem, sicut prudens et operosus agricola, agrum tuum indesinenter exerce, terram tui cordis et corporis vomere sanctae disciplinae proscinde, glebas duritiae minutatim contere, vitiorum vepres extirpare contende, et sic paratus cotidie tensis in caelum oculis superni imbris inundantiam praestolare. Nam summus arbiter, ille videlicet occultus inspector, qui stat post parietem nostrum, respiciens per fenestram, prospiciens per cancellos, licet ad tempus aquam provida dispensatione contineat, si te sic sollerter agentem ac vigilem esse conspexerit, agrum suum in proximo uberibus proprii karismatis imbribus irrigabit, et ita diversis virtutum floribus ager ornabitur, ut qui eatenus squalidus ac sterilis videbatur, iam proventu exuberantium segetum feraciter cumuletur. Praeterea vitae modum, quem semel arripueris, perseveranter tene, constanter exequere, ne scenica, quod absit, a temetipso videaris vertigine discrepare. Nolo igitur male volantis Icari sequaris exemplum, qui nimirum, dum modo summa penetrat, modo dimissis alis in ima declinat, inconstantiae suae diffrenata libertas in hiantis eum pelagi profunda praecipitat, ne forte, quod dicitur, multicolorem te nutans mutabilitas reddat, sed uniformem potius status gravitatis exhibeat. Persevera itaque in eo, quod coeperis, et rectam consuetae vitae lineam tene, ne te novum semper variatae vitae diversitas reddat, sed in sanctae constantiae fundamento praefixae regulae consuetudo stabiliat, ut diuturnae consuetudinis usus obdulcet, quod tamquam amarum prorsus et asperum infirmitas humanae fragilitatis abhorret. Exhibe te undique virtutum nitore conspicuum, et uniformi, ut ita loquar, veste sanctitatis hornatum, cui videlicet nullus cuiuslibet vitii pannus videatur assutus. Inhonestum quippe videtur atque ridiculum, si indutum te veste purpurea, sericis ocreis, calceis deauratis, solum te villosi arietis pilleum inter multas hornamentorum infulas exhibeat rusticanum. Quod dicere gestio, tale est: cum in afflictione ieiunii, in censura silentii, in abiectae vestis asperitate Antonium praebeas, in levitate risus, vel facetae dicacitatis urbanitate Democritum non ostendas. Quis enim consensus templo Dei cum ydolis? Quae sotietas luci ad tenebras? Dei ad Belial? Modicum nempe fermentum totam massam corrumpit. Sic igitur ager animae tuae virtutum segetibus floreat, ut nequaquam veprium aculei per incuriam inhorrescant. Sic ex una parte morum rectitudo videntes aedificet, ut ex altera vitio emergente velut inpacto ariete, quod edificatum est, non vacillet. Esto itaque gravis in incessu, maturus in verbo, piger ad vindictam, velox ad indulgendam penitentibus veniam. In omnibus te exhibe consummatae virtutis exemplum, et , ut dicitur, undique te praebe teretem atque rotundum, ut malleo nunc disciplinae contusus, et lima penitentiae sancti que certaminis expolitus, postmodum sine tinnitu vel strepitu ponaris in ordine lapidum ignitorum. Quia igitur pro stili compendio qualiter conversari debeat heremita utcumque descripsimus, qualis etiam esse heremitarum prior expediat, in calce opusculi breviter annectamus. Nec dicendus est ordo preposterus, si is, qui officio futurus est primus, in descriptione regulae ponatur extremus, cum et prius debeat in eodem proposito vivere quam preesse, omnium que se prebere debeat minimum, qui in regimine videtur esse praelatus. Cavendum est itaque, ne de monasteriali ordine prior eligatur inter heremitas, licet prudens et doctus aut etiam regularibus disciplinis videatur instructus. Sed ex ipso proposito spiritalis frater eligatur, qui videlicet iam coeperit heremitice vivere, et experimento didicerit contra spiritales nequitias dimicare, qui pugnas alieni cordis ex semetipso domestice colligat, et quod ex ore confitentis audierit, ex propria conscientia velut trita manus ad proelium recognoscat. Stude itaque prior, ut te contiguus alloquar, quatinus quos prioratus officio superas, si possibile est, quantumlibet etiam vita precedas. Vivida quippe et efficax in discipulorum cordibus predicatio est, aliis alimenta providere, providentem vero in ieiunii rigore persistere. Optime vigilias predicat, qui post longum psalmodiae decursum signum excitandis fratribus pulsat. Eloquentissime dum tacemus, silentium commendamus. Fructuose de extremitate vestium disputat, qui se pannorum conscissione deformat. Indumentorum vero iuxta divitem nitore conspicuus, frustra cum Iohanne pilos praedicat camelorum. Ultor iniuriae patientiam non suadet. Qui cumulandis pecuniarum quaestibus inardescit, ignem avaritiae in alieno pectore non extinguit. Qui crebra vagatione raptatur, de remorandi censura frivolus disputator habetur. Qui autem cellulam perpetuus incolit, ad stabilitatis praeconium de toto corpore linguam facit, et cum os taceat, muta membra melius, quia et multiplicius clamant. Vitae porro tuae semper habeto testem, qui et occulta bona tua in fratres aedificatoria debeat relatione transfundere, et famam tuam a sinistra possit suspicione purgare. Per planiora duc gregem tuum, sed excelsa interim discretus ductor ostende, quatinus, dum dispensationi tuae deputant, quod remissius vivunt, et auctoritati patrum districta, quae audiunt, ad conscendendam perfectionis arcem expeditius accingantur. Pudeat que ipsos ignobiliter in imis hebescere, qui per excelsa condiscunt praevios ingenue commeasse. Per recta gradientibus te supparem praebe, in delinquentes autem disciplinae vigorem zelatus exerce. Pro servanda intra conscientiam innocentiae puritate noli virgam deponere disciplinae. Sic tamen correptionis verbum ex labiis proferatur, ut fraterni amoris in pectore dulcedo servetur. Sicut plane capiendis avibus de manu stantis accipiter avolat, sic indignationis vox sine tuae mentis indignatione procedat. Nam et sagitta, cui infligitur, vulnerat, sanguinem tamen is, a quo prodiit arcus, ignorat. Notandum tamen, quia fragilis mens ab heremi perseverantia facilius frangitur, etiam si levis iniuriae summotenus occasio praebeatur. Nam et gravis sarcina tanto minori deliberatione deponitur, quanto et ipse quodammodo suadere videtur humerus, qui gravatur. Facile igitur ab illorum cohabitatione disceditur, ubi quisque cottidiana frui victus inopia rarissimam vero copiam tolerare iubetur. Unde temperata disciplinae arte utendum est, ne quos afflictio privata debilitat, iniecta durae correptionis asperitas sternat. Cuiuscumque autem fortiter agentis exemplum, siquidem ex tuis est, suppressa persona profer in medium, si autem extraneus, et vocabulum exprimatur. Efficatius enim modernorum cohortantur exempla quam veterum, et magnae confusionis pudor est, si cum sanctis viris in una simul aetate viventes in rectae conversationis studio eis in aliquo non reperiantur aequales. Quandoquidem illos sola mentium ingenuitas roborat, istos autem diversorum temporum debilitas non excusat. Si quando de saeculari habitu quis ad heremum converti voluerit, noli iuxta priorum normam rudimenta monasterii suadere, sed si devotio vera ac sincera patuerit, in heremo quam flagitat, conversionis aditum praebe. Eo quippe, ut lugens loquar, pleraque devoluta sunt monasteria, ut vitiosiores reperiantur ab eis egressi, quam hii, qui nuper sunt de mundani naufragii fluctibus eruti. Et certe simplici metallo monetae signum congruenter inprimitur, at postquam falsatus est nummus, difficile est, ut ad veritatem monetalis regulae corrigatur. Pateat igitur aditus venienti de saeculo, ut imprimatur quodammodo simplici superveniens figura metallo. Ingressus autem cellulam non statim omnem consuetudinis regulam permittatur implere, sed diu quaerat, quod difficulter inventum carius teneat. Postmodum vero processu temporis omnes sancto desiderio relaxentur habenae, et quicquid ardui mens spirabat, attemptet, ut in ipso fervoris spiritu semitae sublimioris iter aggrediatur incedere, a qua postmodum pudeat ignobiliter declinare, et inicii sui rudimenta pro exemplo semper ante oculos teneat, ut si non eminentiora conscenderit, ab his saltim dilabi, quae dudum coeperit, erubescat. Sin autem de regula monasterii sit, qui ad heremum properat, superstitiosas quasdam monasticae disciplinae censuras, supervacuos tintinnabulorum clangores, cantilenarum multiplices armonias, ornamentorum faleras, et caetera talia, quadam sobriae repraehensionis arte diiudica, competenter extenua, sine dampnatione depretia, inferens illud apostoli, quia in Christo Iesu neque circumcisio valet aliquid neque praeputium, sed nova creatura. Et iterum, quia altissimus non in manufactis habitat. Illud etiam ad Hebreos, quia corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pacientia autem ad omnia utilis est. His igitur et huiusmodi documentis estimationem monasterialis ordinis quodam modestae censurae libramine supprime, ut dum in audientis mente fabrica consuetae vitae destruitur, praelatae solitudinis aedificium construatur, et ad standum se de caetero constanter accingat, qui se hactenus iacuisse considerat. Si vero post peracti laboris diuturna certamina, post edomitas maceratae carnis illecebras, cum iam se viderit quorundam viciorum velut totidem hostium calcare cervices, ceperit inmoderatius transacta despicere, et ea, quae praesto sunt, liberiori laude praeferre. Tunc caenobiorum sunt efferenda praeconia, et quaecumque in eorum disciplinis aguntur, ad Dei gloriam referenda, ac salutaris obedientiae perhibenda sunt sacrificia, quatinus dum professio vitae communis extollitur, de singulari proposito, si qua forte surrepserat, arrogantia deponatur. Et nequaquam quasi de perfectioris vitae privilegio tumeat, dum plerosque in inferiori gradu tanto sublimius quanto humilius incedentes adhuc fortasse non aequat. Ammonendus est, ut si quid agendum fortassis immineat, non propterea quorundam more caenobitarum velociter psallat, et sic de psalterio ad negotium vice perversa tamquam de pelago ad litus enatare contendat. Anxietatem quippe spiritus callidus insidiator inmittit, quietum vero et humilem animum ubi requiescat, princeps pacis inquirit. Respondeat igitur adversario suggerenti fabulosa, dum psallit, dum hoc, quod prae manibus est, officium perago, interim tace; postmodum si quid causa dictaverit, innotesce. Quod si adhuc pertinatius ingruit et obfirmatus insistit, utrumque simul, et id, quod mittitur, et eum, qui miserit, maledicat. Adiciat quoque verbis eum terrere minacibus dicens: Me infelix desere, et tremendum iudicii diem ante oculos pone, in quo videlicet iuste damnandus es, et perpetuo postmodum flammis ultricibus exurendus. Qui nimirum terror plurimum valet ad superandam pugnam et effugandam versuti insidiatoris astuciam. Hinc est etiam, quod praemissis orationibus exorcismi semper ex aecclesiastica traditione subiungitur: Qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem, ut dum malignus spiritus tantae formidinis in tentatione percellitur, a creatura Dei territus expellatur. His igitur et huiusmodi telis commilitones tuos subtiliter instrue, et in acie cum adversariis iugiter dimicare praevius doce. Plane cum omnibus debeas florere virtutibus, qui ad virtutis exemplum es super alios constitutus, pacientiae propensius stude, omnigenae adversitatis obstacula per pacientiam vince. Pacientia te durum lapidem, immo insecabilem praebeat adamantem. Adamantis quippe sigillum formam caeteris lapidibus imprimit, sed vicissim in se nullius soliditatis imaginem prorsus admittit. Mens quoque tua si irruentibus adversis nulla se perturbatione mutaverit, velut alieni in se lapidis imaginem non accaepit. Immo suum aliis caracterem imprimit, dum quicquid adversitatis acciderit, in salutem sibi suavitate mentis et animi tranquillitate convertit. Aut numquam, aut raro capitulum cum fratribus celebretur, quo missa metanea te non accuses, ultro etiam ut in te scoparum disciplina procedat, humili satis auctoritate deposce. Si vel tuum vel cuiuslibet fratris laesum adversum te animum senseris, noli quiescere, donec studeas vulnus mentis, prout causa dictaverit, vel corripiendo vel mulcendo vel etiam satisfaciendo sanare. Idcirco autem super prioris officio diutius verba protrahimus, quia divina gratia praeduce omnem subiectorum perfectionem ex eius pendere magisterio non ambigimus. Quod enim stomachus in humano corpore, hoc propemodum prior est in fratrum spiritalium congregatione. Sicut enim de stomachi receptaculo vigor et robur per omnia corporis membra diffunditur, ita nimirum de bene aministrato praesidentis officio omne corpus in karitatis compage degentium vegetatur. Obsecro autem ne me fratres mei districtiori quam hic legitur lege viventes dissolutionis arguant, et austeritatem heremi temperasse, austerioris forte censurae quam debeant, suggillationibus repraehendant. Nam cum Israelitae illi carnales decidentibus Beniamin filiis venialiter parcunt, unam que ex Israel cecidisse tribum lacrimabiliter gemunt, et amari fletus ululatibus conqueruntur, quid nobis agendum est, cum videamus inter aecclesiasticae disciplinae reliquos ordines heremiticae professionis numerum eotenus imminutum, ut in plerisque terrae provinciis non ambigamus funditus esse deletum. Parcendum est ergo Beniamin, egregiis videlicet ac robustissimis inter Israelitas caeteros bellatoribus, quatinus venialis et moderata discretio per posteritatis incrementa multiplicet, quos utique districta severitas vel potius humana fragilitas annullavit. Et sic tribuum numerus constet, dum et eam, quae perisse videbatur, austeritas temperata conservet. Nam et illud quoque non excidit, quod sancti apostoli, qui missi fuerant crucem Christi humano generi praedicare, omnium que virtutum adoptionis filios documentis imbuere, inter ipsa nascentis fidei rudimenta, hoc solum quibusdam praecepere gentilibus, ut abstinerent se ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione. Imponentes quippe minima, non prohibuere maiora, ut qui novae doctrinae duricia poterant deterreri, quandoque ad fortia convalescerent praeceptis mitioribus invitati, et a parvis ac levibus velut pueri adhuc lactantes inciperent, ut graviora legis divinae mandata in perfecta postmodum aetate valenter implerent. Nos etiam, qui spiritalis infantiae crepundias teximus, et lactantis adhuc heremitae, ut ita fatear, incunabula fabricamus, dum debiles quosque nostri que consimiles per planiora deducimus, expedite praecinctos ab ardui montis ascensu minime prohibemus. Quatinus inbecilles adhuc sic lactis liquor enutriat, ut valentes ac vividos corpulentioris cibi soliditas non repellat. Hoc autem ex divinae clementiae bonitate confidimus, quia quisquis illa peragere, quae in hoc opusculo scripta sunt, augendi provectus intentione studuerit, non laedetur a morte secunda, nec delebitur nomen eius de libro vitae, sed agnus ille, qui eum post se crucis suae conspicit gestatorem, in caelesti Hierusalem adscribet sibimet proculdubio coheredem. Amen. Sit nomen Domini benedictum. 51 Beatrici excellentissimae duci, P peccator monachus cotidianae orationis instantiam. Gaudeo plane et in te atque gloriosissimo viro tuo dispositionem omnipotentis Dei vehementer ammiror. Qui nimirum, dum vos in tam sublimi terrenae dignitatis arce constituit et bonorum insuper operum fructus afferre concessit, quid aliud , quam ad mundi miraculum abietes feraces ostendit? Vitis siquidem parva sed fructifera; abies autem est procera sed infoecunda. Et illa quidem, quod minus habet in robore, compensat in uvarum profluentium ubertate; ista vero licet nil conferat mensis, erigendis tamen est apta structuris, et quod non deliciis exhibet aedificiis. Ubi autem duo ista concurrunt, nimirum ut simul et proceritas arboris et proventus sit ubertatis, quanto rarior, tanto maiori res est digna miraculo. Hoc igitur in vobis geminae gratiae reperitur insigne, et in Deum scilicet humilis ac sancta devotio, et erga mundum sublimis potentiae celsitudo, ut dici non inmerito valeatis et vites excelsae et abietes fructuosae. De misterio autem mutuae continentiae, quam inter vos Deo teste servatis, diu me fateor duplex opinio tenuit, ut virum quidem tuum arbitrarer hilariter hoc pudicitiae munus offerre, te vero gignendae prolis desiderio non hoc libenter admittere. Sed cum gloriosus idem vir nuper michi ante sacrosanctum corpus beati apostolorum principis intimasset sanctum desiderium tuum et pudicitiae perpetuo conservandae propositum, fateor: Laetatus sum in his, quae dicta sunt michi et exultavi vehementer. Iam siquidem solutum est in te illud antiquae maledictionis elogium, quo primae mulieri dictum est: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Constat plane Saraam castitatis ex tunc iam habuisse propositum, cum id fieret, quod sacra de illa narrat historia, quia desierant Sarae fieri muliebria. Et insuper illa dicit: Postquam consenui et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Quibus utique verbis perspicuum est, eam castitatis iam tunc tenuisse propositum. Et post haec dixit Deus ad Abraham: Omnia quae dixerit tibi Saraa, audi vocem eius. Ecce, cui prius Abraham imperaverat et dominus dicebatur, iam illi per castitatis meritum oboedire praecipitur, ut eius verbis iam in cunctis oboediat, qui sibi prius tamquam dominus imperarat. Cum quo illud etiam salutis exemplum ab eisdem patriarchis addiscite, ut humanitatis officium non neglegatis hospitibus exhibere. De his enim apostolus cum praemisisset: Caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci, specialiter addidit: Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospicio receptis. Sicut enim sacra tradit historia, cum venissent ad Abraham tres viri, festinavit in tabernaculum ad Saraam, dixit que ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes. Deinde sequitur: Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum optimum, et caetera. In quibus utique sacri eloquii verbis hoc attendendum est, quoniam Abraham, ut humanitatem exhiberet hospitibus, non hoc Agar ancillae praecepit, non servis iniunxit, non hoc quibuslibet domus suae vernaculis imperavit, sed ipse per se potissimum et uxorem suam opus pietatis implevit. Unde praesto subiungitur: Tulit quoque butirum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis; ipse vero stabat iuxta eos sub arbore. Ipse cum uxore sua ministrabat hospitibus, nec humanitatis obsequium delegandum personis vilibus decernebat. Horum plane sequebatur exemplum et uxor Theodosii imperatoris, de qua, ut eadem verba subnectam, Tripartita testatur historia: Claudorum, inquit, atque debilium maximam habebat curam, non servis non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod opus haberet praebens. Mox que subiungit: Sic etiam per aecclesiarum xenodochia discurrens suis manibus ministrabat infirmis, ollas eorum extergens, ius gustans, offerens coclearia, panem frangens, cibos que ministrans, calicem diluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est solemniter operari. Ve nobis pigris, desidibus ac superbis, qui hoc solum a nobis extorquere vix possumus, ut simplices sumptus et residuas ciborum nostrorum quisquilias in egenorum gremia ventilemus. Si quis autem fortassis adsentator adsisteret, qui pro regii dignitate fastigii eam a sedulitatis huius ministerio prohiberet, aiebat: Aurum distribuere opus imperii est: ego autem pro ipso imperio hoc opus offero bona mihi omnia conferenti. Nec sufficiebat illi, ut ipsa dumtaxat operibus pietatis insisteret, nisi et imperatorem, virum videlicet suum, ad eiusdem sanctae devotionis instantiam provocaret. Unde et haec eius verba sunt: Oportet, inquit, te semper, o marite, cogitare quid dudum fuisti, quid modo sis. Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris, sed imperium quod suscaepisti, legaliter gubernabis, et harum rerum placabis auctorem. De hac itaque muliere dicere possumus, quia primae mulieri prorsus absimilis et diversa loquitur, et contraria, quam illa fecit, operatur. Illa siquidem prohibitum pomum prius comedit, deinde viro, ut et ipse comederet, persuasit. Ista vero viro suo et imitandae conversationis exemplum et sanctae exhortationis ministravit eloquium. Illa igitur et agendo et loquendo de paradisi possessione virum expulit, ista suum verbis et operibus revocavit. Noli praeterea, domina mi, noli sicut plerique saeculi potentes aecclesiastici iuris confiscatione ditescere, sed stude potius aecclesias tenues praediorum tuorum collatione ditare. Da terram et tolle caelum. Possessiones transitoriae transferantur in titulos haereditatis aeternae. Dicam sane, quod mihi retulit Heinricus, venerabilis rector caenobii ad honorem beatarum virginum Florae et Lucillae in Aritino territorio constituti: 'Vides ne', ait, 'basilicam propter adstantem?' Illac scilicet nobis iter erat euntibus. 'Haec vulgo sancta Maria Pauper antiquitus vocabatur'. Cum que contingeret, ut Guilla mater egregii marchionis Hugonis per confinia ista transiret, accidit etiam, ut huius aecclesiae vocabulum ad eius perveniret auditum. Quod mox ut nobilis mulier et insignis audivit, indignata nimis et quasi nauseando fastidiens: 'Absit', inquit, 'absit, ut eam vocemus pauperem, quae caelestis gloriae genuit largitorem. Absit, inquam, ut in terra pauperis sit digna vocabulo, quae super angelos elevata divitias possidet inmortales in caelo'. Ac protinus intulit: 'Est ne mei iuris hic ulla possessio?' Cui responsum est, quoniam haberet ibi villam, novem quidem mansionibus ex antiquo more distinctam, quae postmodum iuxta modernam consuetudinem in plurimas est divisa. 'Hanc', ait, 'perpetuo iure aecclesia ista possideat, eam que de caetero nemo pauperem appellare praesumat'. Talium ergo nobilium esto semper aemula, nec te ad agendum aliquid generositas carnis, sed potius linea provocet sanctitatis. Frivolum quippe est proavorum iactare titulos, gloriosum est sanctorum praecedentium aequiperare triumphos. Helenam siquidem Constantini principis matrem stabulariam fuisse Romana tradit historia. Unde et Eutropii haec fere verba sunt: Constantio, inquit, mortuo Constantinus ex obscuriori matrimonio eius filius in Britannia creatus est imperator. Cui scilicet assertioni beatus etiam in suis epistolis adstipulatur Ambrosius. Sed haec obscuritatem generis tanta praepollentium morum claritate mutavit, ut quamplures reperiantur in orbe basilicae nominis eius titulo decoratae. Et quod assequi nequiverunt imperatrices praecelsa maiorum generositate progenitae, hoc stabularia per quandam, ut ita loquar, nobilis vitae prosapiam meruit optinere. Precor itaque, spectabilis domina, et humiliter suggero, sanctarum principum vestigia collige, conversationis earum formam tibimet ante ora depinge, ut in earum contemplatione colligas, quid tenere debeas, quid vitare. Nec tam delecteris sublimitate natalium, quam spiritalium decore virtutum. Ut quae nunc apud homines in terrena dignitate praecellis, apud Deum quoque, quod longe gloriosius est, in sanctarum mulierum catalogo conscribaris. 52 Sedis apostolicae sanctis ac reverentissimis sacerdotibus B. et St., Petrus peccator monachus servitutem. Nolo vos lateat, dilectissimi mihi fratres et domini, quia modernus iste Iacob, rector videlicet monasterii sancti Apolenaris, nostri montis cacumen irrepsit. Immo, qui in planis ac inoffensis solitus est convallibus repere, timoris calcaribus concitatus, velut alarum remigio praerupiis montium coactus est perniciter involare. Et qui per plana vix claudicans reptat, scopulosa montium iuga subsiliendo perlustrat. Quapropter obsecro fraternitatis vestrae clementiam, ut, qui duo tamquam Petrus et Iohannes claudum compellitis currere, non aurum sibi vel argentum, quod vobis cum fortasse non est, sed misericordiam, quam habetis et abundanter affluitis, clementer exhibete. Consolidentur itaque eius bases et plantae, ut de ruina sui loci vel habitationis excidio non necesse sit trepidare. Prosit igitur illi tam ardui montis subisse fastigium, et sit unde Deo gratias referat adhuc suum ingressurus in templum, ambulans et exiliens et laudans Deum. 53 Habemus autem quendam iuvenculum fratrem, qui michi confessus est a capite usque ad finem psalterii elevata se brachia tenere, dum psallit, ita ut laquear tabulatum cellulae manibus sepe contingat. Hac tamen discretione servata, ut per quinquagenos psalmos ad momentum brachia remissa deponat et protinus erigat. Habemus et alterum provectioris aetatis, incurvum videlicet senem, et ut tibi secrete confitear, hic Dominicus est. Is itaque quandam scriptiunculam repperit, ubi dicebatur: Quia si quis duodecim illic notatos psalmos vities quater, erectis in modum crucis manibus caneret, pro uno posset anno paenitentiae regulariter compensare. Protinus ille in exercitium id, quod dicebatur, arripuit, et duodecim illos psalmos, extensis in modum crucis brachiis, sicut dictum est, viginti sex vicibus sub nullo prorsus intervallo, sed uno ductu cotidie decantabat. 54 Ariprando fratri karissimo, Petrus peccator monachus paternae dilectionis affectum. Exigis, dilectissime fili, ut tibi aliquid scribam, et qui me dictante frequenter aliis scriptitas, ut tibi quoque aliquid scribatur, imploras. Sed unde scriptori congruentius incipiam scribere, quam a scribendi ipsius mystica dignitate? In te quippe quod scribit, tres sunt digiti et una manus, cui vero scribis, tres sunt personae et unus Deus. Cum igitur ex diversis apicibus continuum ducis articulum, ad illum semper unum tua dirigatur intentio, cuius in temetipso per quandam similitudinem conspicis sacramentum. Et quia dum in scolarum adhuc gimnasio inter adhulescentulos ageres, et efebi vultus florem necdum pubis ulla vel tenuis lanugo vestiret, fervor te sancti Spiritus incitavit, ut non monasteriale propositum, sed heremi potius arriperes institutum, cave, ne per aetatis adhuc inbecillis optentum sancti loci regulam violes, ne rigorem atque severitatem beatae conversationis enerves. Ne mutari velis solitam sancti ritus consuetudinem, ne peregrinae adinventionis praesumas superinducere novitatem. Nam et ipse, qui magister est angelorum in caelo, morem in terra tenuit, quem invenit. Nec dedignatus est terrenam servare consuetudinem, qui venerat exhibere caelestem. Nam ut infinita praeteream, cur sibi caput ac pedes ungento conspergi muliebri ministerio pateretur, nisi quia Palestinae atque Iudaicae regionis mos erat, ut eius accolae crebrius ungerentur? Hinc est enim, quod ait: Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum. Et quid mirum, si Dominus in vita servaverit morem patriae, quem et in sepulturae suae sacrosanctis exequiis non dedignatus est custodire? Sicut enim Iohannes refert: Ioseph ab Arimathia et Nichodemus acceperunt corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudeis est sepelire. Cum ergo is, qui est ipsa sapientia, per quam cuncta sunt condita, in his etiam rebus, quae nullius pene videntur esse momenti, traditionem hominum servare non respuit, quantae praesumptionis est, si disciplinae quis regulam frangat, quam a sanctis patribus traditam non ignorat? Inter caetera igitur sanctae conversationis insignia, quae videlicet et in aliis florere consideras et ipse divina suffragante clementia iam inrepraehensibiliter servas, unum prae caeteris cave, ne correptiones aliquando graviter feras, ne qualibet occasione redargui a tuis quoque iunioribus erubescas. Quod videlicet huius loci tam familiare est atque nativum, ut, qui corripi refugit, nobis cum habitare non possit. Ad hoc enim homo de saeculo magisterio regularis disciplinae summittitur, ut rubiginem, quam de mundo lenocinante contraxerat, asperae correctionis lima detergat. Unde est, quod sapientia loquitur in Proverbiis: Convertimini ad correptionem meam: en proferam vobis spiritum meum. Non enim dixit: ad blandicias meas, sed: Convertimini, inquit, ad correptionem meam. Unde quibusdam corripi dedignantibus ait: Mane consurgent et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non suscaeperint, et detraxerint universae correptioni meae. Hinc ammonet dicens: Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias, nec deficias, cum ab eo corriperis: quem enim diligit, Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Iure scilicet non hominis sed Domini correptio dicitur, cum in amore Christi a proximo in proximum quaelibet severitas irrogatur. Et nimis a sapientia deviat, qui superbum cor divinis increpationibus non inclinat. Unde et idem Salomon ait: Qui diligit disciplinam diligit sapientiam, qui autem odit increpationes, insipiens est. Quapropter idem insipiens in Proverbiorum libro conqueritur dicens: Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? At contra quisquis increpationibus aequanimiter acquiescit, de catalogo sapientium non recedit. Unde scriptum est: Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur. Qui vero abicit disciplinam, despicit animam suam. Vitrici denique privignis indulgent, patres dura plerumque verbera propriis pigneribus adhibent. Illi nimirum odientes parcunt, isti vero diligentes erudiunt et affligunt. Unde scriptum est: Qui parcit virgae, odit filium suum, qui autem diligit illum, instanter erudit. Et alibi: Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula. Iterum scriptum est: Erudi filium tuum, ne desperes; ad interfectionem autem eius ne ponas manum tuam. Ad interfectionem quippe filii paterna manus ponitur, cum in eum, quem nequiter agentem conspicit, non modo non invehitur, sed eius insuper plectendis actibus delectatur. Et plausibilibus non veretur verbis extollere, quem duris debuerat verberibus coercere. Quisquis ergo sapiens est, austeritatis illatae duritiam animae suae vulneribus deputat medicinam. Unde scriptum est: Si corripueris sapientem, intelleget disciplinam. Et iterum: Plus proficit correptio apud prudentem, quam plagae apud stultum. De quo etiam prudente dicitur: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia, qui autem inpatiens est, exaltat stultitiam suam. Stulticiam quippe suam exaltat inpatiens, quia quo per inpatientiam suam a quibuslibet frequentius laeditur, eo cotidianis contra eos iurgiis atrocius efferatur. Unde legitur: Semper iurgia quaerit malus, angelus autem crudelis mittitur contra eum. Crudelis angelus contra quaerentem iurgia mittitur, quia dignum est, ut mentem, in qua crudelitas habitat, crudelis possessor invadat, quia sicut dicit apostolus: Ira daemonium habet. Unde illic mox ut crudelem angelum mitti contra inpatientem docuit, praesto subiunxit: Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua. De hoc fatuo et inpatienti scriptum est: Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae. Porro sicut aeger, qui non capit antidotum, moritur, ita qui non potest corripi, nequit ab animae suae languoribus relevari. Unde rursus per Salomonem dicitur: Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur; tu virga percutis eum, et animam eius de inferno liberabis. Vis audire, quid illis immineat, qui respuunt corripi, qui dedignantur a senioribus obiurgari? Viro, inquit, qui corripientem dura cervice contempnit, repentinus superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Ubi et paulo post subditur: Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae. Enimvero equo adhuc indomito pes in subtelle percutitur, ut postmodum clavis affigi ferrum sibi suppedaneum patiatur. Rudi quoque tauro circulus lentae vitis innectitur, ut assuetus hoc proludio discat, quatinus iugum postmodum detrectare non audeat. Sic iunior quique frater etiam tunc obiurgandus est, cum non peccat, ut disciplinam verae correptionis postmodum aequanimiter ferat. Quo contra de non correpto scriptum est: Qui delicate a puericia nutrit servum suum, postea illum sentiet contumacem. De quo videlicet servo vir sapiens ait: Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. Nec ob id tibi, fili karissime, tot scripturarum testimonia coacervo, ut sanctae indolis tuae moribus haec iudicem expedire, sed ad hoc potius, ut coaevis tuis ex tua valeam occasione consulere. Non enim vas Hierichontinis plenum aquis nobis allatum es, quas ego scilicet instar Helisei caelestis sapientiae sale conspergerem, et sic eas amaritudine defaecarem. Sed nec ollam te plenam coloquintidis praebuisti, cuius amarissimum gustum trita divini verbi farina in dulcedinem verteret, sic que prophetarum filiis comestibilem exhiberet. Non enim arundo visa es in deserto vento agitata, sed illa potius, quae mel protulit, unde praecursor Domini Iohannes vixit. Advexisti, frater, alvearium favis distillantibus plenum. Praebuisti te nobis agrum non ligonibus sariendum, sed plenis iam falcibus desecandum. Non scilicet paliuris ac vepribus inhorrescentem, sed exuberantium messium decore flaventem. Quo contra de neglegente ac fatuo vir sapiens dicit: Per agrum hominis pigri transivi et ecce urticae omnia repleverant. Inpatientibus sane correptiones quasi gladii sunt. Sed si volunt, ut hii gladii vertantur in falces, hyrsuta vitiorum suorum dumeta, quibus horrent, permutentur in messes. Unde propheta, cum praemisisset de salvatore nostro, quia iudicabit gentes et arguet populos multos, protinus addidit: Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Nimirum congruus ordo, dum primo quidem peccator arguitur, deinde et gladii in vomeres et lanceae conflantur in falces. Nam dum inpatiens quispiam per disciplinam mitior factus, tamquam planus ager increpationis cultro proscinditur, deinde suavi semine sanctae praedicationis aspergitur, et sic demum foecunda bonorum operum fruge vestitur. Huic scilicet et gladii facti sunt vomeres, et lanceae convertuntur in falces. Quia, qui repraehendi prius tamquam gladio perfodi deputabat, nunc et vomerem sacrae doctrinae libenter sustinet, ut fruges ferat et falcem supernae messionis expectat, ut horrei caelestis prumptuarium repleat. Spiritalis plane quisque conventus, si fraterni zeli frequenti correptione non utitur, Israeliticae plebis mystica laborat inopia, quae videlicet incipiente Saul regis imperio fabrum ferrarium non habebat. Dicit enim scriptura, quia faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Porro sicut ferrum reliqua metalla fortiter edomat, ita correptionis malleus vitia delinquentium reprimit, et quasi cudendo rigidae mentis duriciam frangit. Hinc est, quod de ipso fabrorum spiritalium principe per Ysaiam dicitur: Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum. De ferro quoque Aecclesiastes dicit: Si retunsum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum erit, multo labore exacuatur, et post industriam sequitur sapientia. Sed Philistei de terra Israel fabros ferrarios tollunt, cum maligni spiritus falsae pietatis optentu zelum correptionis de fratrum labiis auferunt. Unde et illic subditur: Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebrei gladium aut lanceam. Unde paulo post: Retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentium et securium usque ad stimulum corrigendum. Dum Philistei timent gladios, tollunt fabros. Ut dum armorum fabricatura compescitur, non sit etiam, qui caetera exercendi laboris utensilia fabricetur apostolo quippe testante: Gladius spiritus est verbum Dei. Hunc gladium, quia perversi timent spiritus, fabros de terra Israel auferunt, dum eos, qui redarguere delinquentium errata debuerant, a tenenda censurae disciplina compescunt. Et hac neglegentiae dissolutione contingit, ut in servorum Dei quibusque conventibus non modo sacrae praedicationis sermo cesset audiri, sed et honestarum artium exercitia desinant frequentari. Nam quia districta magisterii eos disciplina non reprimit, propriis voluntatibus dediti scribere nesciunt, artis honestae vel manuum exercitia nulla condiscunt, cum apostolus dicat: Qui non laborat, non manducet. Quae nimirum, cum sibi sunt necessaria, saeculares viros vel etiam reprobos adeunt, quoniam haec apud se reperire non possunt. Unde illic dicitur: Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securem et sarculam. Israel ergo ad Philisteos non ascendit, sed descendit, ut utensilia suae necessitatis exacuat, cum sancti ordinis viri ad saecularium ima declinant, ut ab eis sibi commodum cuiuslibet utilitatis acquirant. Vides ergo, quia, si de sacro conventu correptionum censura subtrahitur, disciplinae vigor funditus enervatur? Et religio tota destruitur, quia, dum unusquisque propriae sequitur voluntatis arbitrium, ad saecularia rediens spiritalis observantiae violat institutum. Unde quisquis est, cui regularis vitae fervor inestuat, correptiones libenter amplectitur, et tunc etiam, cum innocens est, suis repraehensionibus delectatur, non ut eum conscientia peccasse remordeat, sed quoniam hoc prodesse caeteris audientibus sperat, ut, unde ipse innocens et mundus arguitur, alii, qui vel lapsi vel lapsuri forte sunt, corrigantur. Unde nunc ad memoriam redit, quod Paulus sicut ad Galathas scribit, beatum Petrum coapostolum increpavit. Sed eius, quem velut discordando redarguit, votis interioribus concordavit: Cum venisset, inquit, Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia repraehensibilis videbatur. Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Ubi mox additur: Et simulationi eius consenserunt caeteri Iudei, ita ut Barnabas duceretur in illam simulationem. O quam dura superficietenus verba, et si solis attendantur in sillabis, ab apostolici culminis gravitate funditus aliena. Repraehensibilis est Petrus, cui ad repraehendendum et corrigendum commissa sunt omnia regna terrarum? In faciem ei resistitur, ad cuius imperium ianua regni caelestis Christi fidelibus aperitur? Simulationis auctor asseritur, qui primus est in praedicatoribus veritatis? Et ut copiosior adhuc exaggerari videatur iniuria, diligenter attende, quod sequitur: Sed cum vidissem, inquit, quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu Iudeus cum sis, gentiliter vivis et non iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare? Quid est hoc, beate Paule, quod priorem tuum increpationibus laceras, obiurgationibus exacerbas? Quo pacto non vereris eum ante hominum ora confundere, cui speciali iure concessum est universali totius orbis aecclesiae praesidere? An fortassis excidit, quod vos communis utriusque doctor instruxit: Si peccaverit in te, inquit, frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Sin autem te non audierit, adhibe duos vel tres testes? Tu vero non private conventum, non clam coram testibus allocutum, sed palam omnibus arguis, et insuper ad posteritatis venturae notitiam, quod gravius est, hoc te fecisse conscribis. An et illud oblitus es, quod Timotheo ipse iussisti: Senem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem? Sed in eo, quod beatum Petrum Paulus coram omnibus manifeste redarguit, foris quidem contradictor apparuit, sed cordis eius vota complevit. Gentiles enim venientes ad fidem non audebat Petrus eis praesentibus, qui ex circumcisione crediderant, in convescendi societate recipere, ne videlicet illi scandalum sustinerent, et mox a fide adhuc tenera sub hac occasione recederent. Et ideo qui cum gentilibus edere consueverat, quibusdam a Iacobo venientibus ab eorum se consortio subtrahebat, timens scilicet ex circumcisione credentibus, ne si eum convesci gentibus cernerent, perfidiae periculum sustinerent. Nam quia Petrus ita per omnia sentiebat ut Paulus, gentes scilicet observare ritus iudaicos non debere, qui Actus apostolorum legit, dubitare non poterit. Immo huius sententiae primus auctor Petrus inter apostolos indubitanter invenitur, cuius nunc a Paulo quasi praevaricator arguitur. Ait enim: Nunc ergo quid temptatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi. Volebat ergo Petrus permaxime coram omnibus argui, gaudebat obiurgantis invectione confundi, ut id, quod invitus agebat, correptus omitteret, et in eo, quod solus attemptare timuerat, socium inveniret. Paulus ergo pro Petro stetit, cum restitit, ei que proculdubio intrinsecus concordavit, quem extrinsecus arguit. Alioquin quomodo Paulus in alio condemnaret, quod ipse non dissimili necessitate compulsus egisset? Nam propter Iudaeos, qui legis observantiam et veteres ritus tenendos esse perhibebant, et Timotheum gentilis videlicet hominis filium circumcidit, et ipse votum solvens sibimetipsi caput rasit, et sacrificium iuxta veteris legis cerimonias optulit. In hoc ergo, quod Petrum corripere visus est, obsecundatus est, non adversatus. Et non adversus eum, sicut Porfirius opinatur, superbe pugnavit, sed humiliter ministravit. Haec nimirum Pauli correptio ministerium fuit oboedientiae, non obiurgatio disciplinae, non temeritas invectionis, sed unanimis concordia voluntatis. Tu itaque, dilectissime, cum super qualibet occasione corriperis, etiam si te deliquisse nequaquam conscientia repraehendat, quod obiectum est, libenter amplectere, culpabilem te coram fratribus tuis humiliter confitere. Quod nimirum et illis erit imitationis exemplum, et tibi proveniet in augmenta virtutum. Memento quod per Salomonem dicitur: Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi. Talis ergo sit voluntas tua, ut is etiam, qui te forte durius arguet, cum tui cordis intentione concordet. Et in eo, quod in te asper invehitur, morigeretur potius quam obluctetur. Presentibus itaque conversatio tua luceat, absentibus fama in benedictione redholeat. Esto, quod superius diximus, ager et exuberans copia segetum et spirans hodoribus pigmentorum, ut in te quoque delectetur omnipotens Deus, et dicat: Ecce hodor filii mei sicut hodor agri pleni. Ut quoniam Ariprandus ipse vocaris, ares autem virtus dicitur, tamquam ager uberrimus centeni feras fructus acervum, et Deo prandium merearis offerre virtutum. 55 Meis fratribus Rodulfo et Ariprando, P peccator monachus intime dilectionis affectum. Unanimis amiciciae proprium est, ut cum fratre frater et prospera communicet et adversa, quatinus fideliter animus sicut referenti in adversitate compatitur, ita nichilominus et in prosperis unanimiter collaetetur. Ego vero cumulatus utroque beatam vobis refero meae calamitatis hystoriam, ut et superno verbere me patiamini vehementer attritum, et per eiusdem Dei nostri potentiam congaudeatis etiam clementer ereptum. Castigans enim castigavit me Dominus et morti non tradidit me. Oraveram plane, quam saepe, ut in me caelestis disciplinae vigor irrueret, et petulantem mei corporis insolentiam non levi languoris egritudine castigaret. In quo me divina clementia non despexit, sed ultra spem precibus annuens non sine faenore mea vota complevit. Dedit enim mihi pentecosten lugubrem, non pascalem, et , ut ita dixerim, contulit mihi iubeleum, non sacerdotalium tubarum clanguoribus intonantem, sed suspiriis potius ac gemitibus lacrimabiliter obstrepentem. Dominico nimirum die febricitans in lectulum decidi, septem que transactis epdomadibus aeque dominico die, qui nimirum quinquagesimus erat, Deo me resuscitante surrexi. Verumtamen lege dietae, ut asserebant medici, per incuriam violata, vix tres sive quattuor dies sub coloratae sanitatis lenocinio mihi male blanditi sunt. Et ecce in recidivam corruens per viginti postmodum dies eiusdem valetudinis laborare molestia non cessavi. Sic itaque post iubeleum non quietis sed turbinis impleta est quodammodo septuagesima captivitatis. Porro autem, dum me tantus oxeae passionis ardor exureret, dum mixtum flegmati sanguinem spuerem, dum tot certe imminentis obitus signa praetenderem, ut medici quoque circumstantes propemodum desperarent, hoc mihi dedit omnipotens Deus, ut in nullius querelae murmur excederem, sed cuncta libenter et ex animo tolerarem. Gratias, inquam, ago tibi misericors Deus, quia cum dignus fuerim sub peccatorum meorum ruderibus ad supplicium rapi, dignatus es me paternae saeveritatis igne decoquere, et animae meae rubiginem tamquam mallei cudentis impactione purgare. Quamobrem non mea voluntas fiat, Domine, quae prava semper est et iniusta, sed tua potius, quae caeli virtutibus et hominibus est humiliter adoranda. Ure, seca, concide, omnes que vulnerum meorum sinus ac latebras perscrutare. Nichil que prorsus in me lateat putridum, quod curationis tuae praetervolet ferramentum. Nec tamen dum hos disciplinae caelestis ictus aequanimiter fero, meae patientiae, quod absit, adscribo. Tu nimirum, Domine, tu sic flagella tua, dum cedis, attemperas, ut dum ad summum doloris et angustiae perferor, ita ut spasmum patiens pene mox expirare compellar, ilico sentiam pondus intimi doloris imminui, et cedentis manum dispensativa quadam lenitate suspendi, ut tamquam quadrifidam quis scuticam in verbere teneat, et interim pietate ductus unum ex his lorum a cede compescat. Non ego itaque, sed tu, clementissime, huius patientiae auctor es, qui sub tanto moderamine motus tui flagella disponis. Licet enim eligiacum quid et lugubre nimietate languoris aliquando depressus, vomere effutire compellar, ardeo, morior, intercidor: Hoc simplex corporis gemitus, non querulae mentis est murmur. Unum praeterea te rogo, piissime, ut modo vitae meae terminum ponas, nec me ulterius vivere in consuetae ignaviae tepore permittas. Quod si placet incompraehensibili tuae maiestatis arbitrio me in huius carnis ergastulo diutius protrahi, da mihi, queso, potiorem amoris tui vim, vel uberiorem compunctionis gratiam, aut certe cuiuslibet virtutis augmentum, quod hactenus non habuerim. Alioquin numquam clementiae tuae placeat, ut evadam, nisi quantulacumque mihi virtutis gratia, quam necdum sum consecutus, accrescat. Dum haec et his similia frequentius itero, funereae mihi parantur exequiae. Sacrati olei delibutione perungor, in cineris ac cilicii strato tamquam ilico moriturus exponor. Sicut enim fracta videlicet ovi testa et rotante cultello vitellus egreditur, sic anima mea carnis vulsa visceribus exitum minabatur. Interea frater quidam Leo nomine erat in heremo, grandevus quidem aetate, sed venerabilior districtae conversationis studio et simplicis animi puritate. Huic itaque per visum vir splendidus ac praeclarus apparuit eum que, quid ageret, inquisivit. Cui se frater ille dormire quidem, sed tristem nimis esse de imminenti prioris sui morte perhibuit. Et ille: 'Dic', inquit, 'Petro Damiani, de quo loqueris, nullam in medicis spem ponat. Centum tantummodo pauperes pascat, et protinus se convalescere de languore, quem patitur, non diffidat'. Cui cum ille de meliori utique vita sollicitus diceret: 'Habebit ille, domine, paradisum?' Respondit: 'In paradiso quidem quantotius est, sed dic illi, quia mox ut pauperibus alimenta contulerit, resumpta protinus incolomitate gaudebit'. Evigilans itaque continuo frater ad aecclesiam pergit, quam dum ingredi conticinio noctis abnuente non potuit, visione tamen attonitus ad cellulam non redivit. Quid plura? Visionem frater fratribus retulit, helemosinam indigentibus ardenti desiderio fraterna karitas ministravit, quibus etiam ex abundanti nummos adhibuit, et sic ego die altero valetudine recedente convalui. Reparatio itaque sanitatis fidem praebuit visioni. Sed cum pisces omnino deessent et languescente stomacho capere alimenta non possem, coeperunt fratres importunis precibus vehementer insistere, ut saltim triduo esum carnium reparationi tabescentis et effeti corporis indulgerem. Quorum utique si precibus acquiescerem, quodcumque illis penitentiae vellem pondus iniungerem, pollicebantur ultronea se devotione perferre. Quibus ego, quod olim Pharulfus Urbisveteris comes, qui centum milia mansos habere dicebatur, egerat, dedi ridiculae delusionis exemplum. Enimvero sicut mihi relatum est, dum ad mensam comes ille discumberet, quidam illi monachus adsidebat. Quem rogare coepit ut, quia pisces deerant, dictante necessitate carnibus vesceretur. Primo quidem ille negare, deinde sensim paulatim que mollescere, postremo coepit animum hortatibus delectabiliter impellentibus inclinare. Verrinus interea callus apponitur, et hoc non esse carnem ac per hoc inrepraehensibiliter comedi posse, vecors monachus fallaciter adhortantium lenocinio suadetur. Fit itaque de illo, quod de stulto viro atque a meretrice decepto per Salomonem dicitur: Irretivit, inquit, eum multis sermonibus, et blandiciis labiorum protraxit illum. Statim eam sequitur, quasi bos ad victimam ductus et quasi agnus lasciviens et ignorans, et nescit, quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta iecur eius, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit, quia de periculo illius agitur. Hoc itaque modo captiosis atque blandilocis persuasionibus frater ille pellectus impingitur, et velut avis mollis viscarii compedibus irretitur. Verecunda denique prius ora rubore suffundens, ac intuentium se per circuitum oculos expavescens, summotenus primo ligurrire coepit, deinde semel edendi libertate concepta prurientis gulae frena laxavit. Cum que iam saciatus existeret et carnalis illecebrae vota complesset, ecce permaximum lucium dapifer attulit, et in se convescentium oculos et ora convertit. Cum que hunc et monachus miraretur et oculos in eum inhianti curiositatis aviditate defigeret, ait comes: 'Qui carnes tamquam laicus comedisti, piscem tamquam monachus cur attendis? Plane si hoc tibi licuerit, versiculum illum congrue decantabis: Meus est Galaath, et meus est Manasses. Porro autem si carnibus abstinuisses, piscis iste tibi de industria servabatur. Sed quia carnibus appetitum carnis implesti, fauces tuas piscis hic post alimenta carnalis ingluviae non transibit'. Huius itaque non inmerito confusionis ignominia dignus extitit, qui robur ingenui rigoris degeneri male blandientium suadela mollivit. Digne que pertulit manifesti pudoris obprobrium, dum illicem et occultius titillantem carnis non cohibuit appetitum. Sic, inquam, sic forte mihi faciet Dominus, fratres mei, ut cum optinueritis edendis me carnibus acquiescere, dignetur mihi benedictionem piscium exhibere. Et hoc modo peniteat me per impatientiam gulae violasse propositum, dum michi videam ex Dei munere piscium exuberasse proventum. Dictum factum que est. Nam tertio die postquam haec dicta sunt, et a Guidone Corneliensium comite et ex Faventina urbe tot mihi delati sunt pisces, ut eorum mihi per plurimos dies edulium non deesset. Sic itaque per Pharulfi monachum deludentis exemplum deterioris evasi confusionis obprobrium. Tolerabilius quippe est ab hominibus despici, quam coram divina maiestate confundi. Haec vobis, dilectissimi, tamquam complicibus et amicis amicus exposui, meae que visitationis seriem velut uterinis fratribus unanimi familiaritate digessi. Omnipotens Deus sanctis precibus vestris in anima quidem me reddat incolumem, corpori autem meo dignam meae pravitatis inferat ultionem, quatinus clementissimum iudicem, quem hic sensero per verbera duriora commotum, illic merear invenire tranquillum. Hunc filium nostrum, dilectissimi, in vestra post Deum fiducia dirigo. Nam quicquid profecerit de causa, pro qua mittitur, vobis dumtaxat specialiter adscribetur. 56 Petro Cerebroso monacho, Petrus peccator monachus salutem. Qui dicaciam eloquenciam putat, rerum similitudine seductus oberrat. Sicut enim vir sapiens dicit: Labia inprudencium stulta narrabunt, verba autem prudencium statera ponderabuntur. Plane sicut equus infrenis per anfractus et invia plana vel ardua quaeque transmittit, sic lingua stultorum recta vel frivola quaelibet suppetunt, indifferenter ac leviter effluit. Prudens autem, quae dicenda sunt, ponderat, et tamquam cautus viator sollerter attendit, ubi linguae suae vestigium figat. Ille quicquid occultum est, per inpacienciam fandi producit in medium, iste si dictat utilitas, sub clave silencii servat archanum. Unde et idem sapiens: In ore, inquit, fatuorum cor eorum, et in corde sapiencium os illorum. Plurimum fel, frater, in nos nuper evomuisti dicens et scribens, quod utique vesani capitis rabiem et alienatae mentis videatur ebullire furorem. Et caetera quidem, quae simultatis acerrimae livore debachatus omittimus, de disciplinis autem verberum, quas sibi fratres consuetudinaliter inferunt, ubi detraccionis pedem diucius impressisti, cum Dei omnipotentis auxilio respondemus. Hoc itaque disciplinae genus nequaquam modernis est studiis noviter adinventum, sed ex sacrae scripturae pocius auctoritate prolatum. Novimus enim Dominum salvatorem a praesidis militibus verberatum, beatos apostolos in concilio a sacerdotum principibus cesos, nonnullos etiam sanctorum martyrum legimus virgis ac flagris durioribus laniatos. Paulus eciam gloriatur, quia ter virgis cesus est, et quia quinquies quadragenas una minus accepit. Quod utique tale est. Precipit in Deuteronomio Moyses dicens: Si eum, qui peccaverit, iudices dignum viderint plagis, prosternent et coram se facient verberari. Ubi et mox additur: Pro mensura peccati erit et plagarum modus, ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos obeat frater tuus. Quod videlicet illi populo legale praeceptum, nobis est allegoriae mysterium. Quadragenarius siquidem numerus humanae vitae significat cursum. Hinc est, quod Israhel annis quadraginta graditur per desertum, hinc Moyses et Helias insuper et ipse Dominus tot diebus protraxere ieiunium. Qui eciam sicut horis quadraginta in sepulchro mortuus iacuit, ita nichilominus post resurreccionem diebus totidem cum discipulis fuit, quatinus nos sua membra pius magister edoceat, ut per capitis nostri vestigia gradientes et mortui mundo et peregrini velut hospitemur in saeculo. Mystice quoque peccator in lege dum vapulare praecipitur, excedi quadragenarius plagarum numerus prohibetur, quia quisquis in hac vita perfectam egerit paenitenciam, nullam postmodum pro suis excessibus sentiet poenam. Porro ternarius propter mysterium sanctae trinitatis ad fidem, quinarius autem propter quinque sensus nostros pertinet ad operacionem. Et quia quisquis, cum peccat, vel errat in fide, vel delinquit in opere, dignum fuit, ut Paulus, qui utrobique peccaverat, ad perfectae purgacionis effectum ter virgis et quinquies ureretur verberum quadragenis. Quod autem dicitur una minus, hoc est proculdubio, quoniam Iudeorum iudices unum decreverunt ictum de quadraginta minuere, ut dum ad legalem calculum non pertingerent, eum contra praeceptum legis excedere nullatenus possent. Et dum citra persisterent, ulterius non transirent. Cum ergo non modo vetustae legis auctoritas, sed et evangelica gratia verberum plagas, modo per praecepta, modo per exempla commendet, ut et sanctos apostolos in concilio cesos et beatos martyres legamus sepenumero verberatos, quaecumque autem scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, quid absurdum est, quid ineptum, si nunc sancta aecclesia in pacis utitur ocio, quo dudum utebatur in bello? Nam et apostolus iterum dicit: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Et alibi: Sancti ludibria et verbera experti. Porro dum manus carnificis nunc ab infligendo martyribus cessat, quid obest, si sancta devocio ipsa sibimet unde sanctis martyribus particeps fieri mereatur exhibeat? Nam cum sponte me propriis manibus ante conspectum Domini verbero, devocionis ingenuae desiderium, si carnifex adsaeviret, ostendo. Quia si pro amore Christi tam dulcis est mihi poena, cum deest, quam prompto susciperetur animo, si persecutor offerret? Vellem pro Christo subire martyrium, non habeo cessante stadio facultatem, ipse me verberibus atterens ostendo saltim ferventis animi voluntatem. Enimvero si me persecutor allideret, ipse me verberarem, quia verberandum me ultroneus exhiberem. Nam si sollerter scriptura discutitur, ipse rex martyrum Christus non solum a Iuda, sed eciam a Patre et a semetipso quoque traditus invenitur. Nam de Patre dicit apostolus: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. De Filio autem alibi: Qui dilexit, inquit, me, et tradidit seipsum pro me. Sive ergo me propria manus afficiat, sive carnifex ictus infligat, ego specialiter huius examinacionis auctor existo, qui me examinandum ultroneus offero. Praeterea quia tympanum pellis est arida, ille iuxta prophetam in timpano Deum veraciter laudat, qui confectum ieiunio corpus per disciplinam verberat. Plane et sacri canones nonnullos, qui delinquunt, vapulare praecipiunt. Unde plerique sancti pontifices quosdam ad paenitenciam venientes prius in oculis suis verberari praecipiunt, sic que deinceps paenitenciae iudicium ponunt. Nam et ante nos omnibus fere sanctis monasteriis haec disciplinae regula nequaquam fuit incognita, etsi non adeo frequentata. Unde et singulos paenitenciae annos millenis scopis redimere consueverant. Tu quoque non disciplinae regulam, sed longioris disciplinae detestaris instanciam. Nec prohibes cum disciplina dici psalmum, sed perhorrescis, ut continuetur cum disciplina psalterium. Sed dic, obsecro, frater, ut pace tua loquar, detestaris illas, quae ex more fiunt in capitulo disciplinas? Damnas fortassis et hoc, quod sepe fratri de levi qualibet offensione confesso vicenas forte vel ut multum quinquagenas verberum plagas subire praecipimus? Sed quia disciplinae istae ad tolerandum leves sunt et exiguae atque inter fratres regulariter assuetae, perspicuum est, quia non derogas, non repraehendis, ne contra communem sancti ordinis consuetudinem venire videaris. Age igitur. Si quinquagenas, ut dictum est, licet inponere, cur non eciam sexagenas, vel eciam si praesumimus dicere, usque centenas? Quod si centenarium in hoc piae devocionis sacrificio numerum licet attingere, cur non eciam ducentorum, cur non trecentorum, quadringentorum, quingentorum? Cur certe et millenarium ac deinceps non liceat attexere numerum? Satis enim absurdum est, ut cuius rei pars minima grate suscipitur, maxima reprobetur. Et nimis ineptum est credi, ut bonum, quid debeant incipi, non permittatur augeri. Qui enim fieri potest, ut si parva disciplina purificat, in conspectu Dei multiplicata sordescat? Nam si diurnum ieiunium bonum est, biduanum vel triduanum melius est. Sic vigilare, sic psallere, sic laborare, sic oboedire, sic denique meditacionibus scripturarum invigilanter insistere. Unusquisque pius labor quo prolixior est, eo propensioris mercedis gloria dignus est. Solum autem hoc pietatis genus, quo magis augetur, eo deterius iudicabitur? Dicis: 'Ut quid percucio carnem?' Respondeo: 'Ut quid percucio spiritum?' Dicit enim psalmista: Exercitabar et scopebam spiritum meum. Carnem siquidem et spiritum scopo, qui me deliquisse per carnem et spiritum recognosco, istum correpcione cogitacionum, illam cum caeteris affliccionibus eciam percussione virgarum. Ut quia laeta me caro traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Lorica est homo indutus ad carnem, ferreis membra diversa circulis ambit, mittit cum labore metaneas, allidit in pavimentum crebrius palmas. Ut quid haec et his similia, nisi ut dum per haec corpus affligitur, animae refrigerium procuretur? Quodcumque enim illud est, per quod caro paenitenciae causa laceratur atque percellitur, per hoc homo proculdubio contracti reatus squalore purgatur. Audi, quid me nosse contigerit tercio die postquam in me tuae non dicam malignitatis, sed simplicitatis freneticus ardor incanduit. Duo fratres de Polensis urbis regione, ut ipse nosti, venientes ad nos ingressi sunt heremum, atque ad habitandum benigne suscepti sunt. Quorum unus Michael nomine ipso quo venit die ad me gratia confessionis ingrediens peracte vite sue retexuit ordinem. 'De militari', inquit, 'progenie ortus fui, sponsam mihi mater mea non sine pompatici apparatus ambitione providit, sed ad nuptialem copulam me compellere nullatenus potuit. Deinde monachum prout mihi temporis occasio praebuit, indui, mox etiam ferreo me circulo non sine quadam velut condicti federis adstipulatione praecinxi. Domine, inquam, Ihesu, cum oportunum mihi locum, ubi pro certo sim, salvandus invenero, protinus ad manifestum tue miserationis indicium circulus iste frangatur. Et ecce ante horam, cum in quadam sancte regule pagina meditarer, repente mihi parva satis ac perexigua accidit compunctio lacrimarum, et e vestigio, sicut vides, circulus iste in duas partes divisus apparuit'. Et quia hoc illi, vix emenso trium horarum spacio postquam heremum ingressus est, accidit, impletum sue petitionis elogium totis in Domino visceribus exultavit. Ito nunc frater et deride quascumque sancte devotionis ineptias, cum eos, qui tibi stulti videntur et ebetes, omnipotens Deus tamquam suos familiares exaudit. Te autem cum tuis sapientibus procul adhuc forsitan recognoscit. De disciplinis itaque monachorum, quod non derisui haberi debeant sed honori, properanti ad finem stilo ista sufficiant. De zeli autem fomite, qui inter te tuum que spirabat abbatem, supersedendum mihi video, ne Salomonis illa me sententia mordeat, qua dicit: Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et inpaciens miscetur rixe alterius. Tibi autem illa proculdubio est cavenda sententia, qua dicitur: Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. Unum hoc non ignoro, quia sicut licet episcopo excommunicare clericum delinquentem, ita nichilominus et abbati monachum inobedientem. Sicut enim carnalis pater rebellem filium exheredat, ita spiritalis inobedientem quoque subiectum ab ecclesie foribus per sententiam districti vigoris eliminat. Unde dicit apostolus: Patres carnis habuimus et reverebamur eos, et non magis obediemus patri spirituum et vivemus? Unde etiam paulo superius dixerat: Quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti estis omnes, ergo adulteri et non filii estis. Longe quoque postmodum dicit: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem. Quamobrem, frater karissime, desine patrem tuum viperino dente corrodere, desine nihilominus et fratres per penitentie se lamenta mactantes blasphemis obtrectationibus lacerare, iuxta id itaque, quod per Salomonem dicitur: Noli prohibere benefacere eum qui potest, sed si potes, et ipse benefac. Age igitur propria, sic tamen ut non derideas, sed ames potius aliena, quatinus et per ea, que facis in caritate Dei, et per ea, que diligis, in dilectione permaneas proximi. 57 Dilectissimis Gerardo Florentinae civitatis episcopo et apostolicae sedis electo, et virgae Assur Hildeprando, Petrus peccator monachus servitutem. Ferunt, qui in rimandis rerum desudavere naturis, hoc lincibus naturaliter insitum, quia, cum post terga respiciunt, protinus illum, qui precesserit, obliviscuntur. Continuo videlicet et mens simul perdit, quod oculus videre desierit. Et cum haec belua tanto visus acumine ferarum genus omne praecellat, ut et lapideos penetrare parietes valeat, hoc laborat vitio, quia, quodcumque illud est, a quo semel oculos avertit, ad memoriam postmodum non reducit. Quorum videlicet animalium quandam vobis inesse similitudinem dicerem, nisi me magnitudinis vestrae reverentia prohiberet. Mirum est enim, quia tam acuta prudentia, immo quod longe gloriosius est, tam sincera et ferventissima karitas, quae me suscipit affectuose presentem, numquam sive per stilum sive per verbum visitare dignetur absentem. Porro quoniam a vobis scripta non mereor, si mihi cum aliis negotium ageretur, dicerem, quia illa, quam apostolus dicit, karitatis epistola non est apud vos in tabulis cordis carnalibus scripta, sed imis, ut aiunt, ceris erasa. Sed dum attendo, quid loquar, considerandum est nichilominus, quibus loquar. Quapropter dum uti loquendi libertate non audeo, ori digitum superpono. Querela igitur expostulationis hucusque producta, in quod propensius scatet animus, breviter inferam. Benedicta omnipotentis dispensatio conditoris, quia ad vos nuper ascendens duorum episcopatuum, unius regendi alterius visitandi mole depressus, praerupta Alpium iuga transmisi, mox que sarcina tribulationis abiecta exoneratus et liber ad dilectam solitudinem tamquam fugitivus postliminio repedavi. Libet itaque sub quadam mentis enargia, quasi diu stipitibus attritos agitare pedes duris que catenis edomitas sublevare cervices, illud que propheticum alacriter decantare: Dirrupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Nostis plane certum que tenetis haec in me proiecta fuisse onera, non suscepta, et , ut ita loquar, retiaculum non ingressus sum, sed violenter opertus. Quapropter occasione nacta pondus libenter abieci, quod ultroneus ante non subii. Et quia vos apostolica sedes, vos Romana estis aecclesia, ad deponendum reddendum que, quod baiulare nequiveram, integrum mihi visum est non adire fabricam lapidum, sed eos potius, in quibus viget ipsius aecclesiae sacramentum. Sub persecutione quippe Iudaica ubicumque erant apostoli, illic esse primitiva dicebatur aecclesia. Nunc etiam cum Simon ille veternosus videlicet trapezita malleos et incudinem reparat, cum Romanam urbem velut officinam sibi per monetarios pestiferae negotiationis usurpat, quo vos Petrus vobis cum fugiens attrahit, illic esse Romanam aecclesiam omnibus indubitanter ostendit. Unde ego cum aecclesiasticum vobis regimen renuntiare disposui, non erravi, quia Romanae, quae vos estis, aecclesiae, quod suum erat, digne restitui, et ut vobis me confessum esse confitear, pro hac refutatione centum annorum paenitentia michi est consequenter iniuncta, per illa nimirum remedia, quae monasticis sunt regulis instituta. Quod si parum videtur, vos etiam superaddite ultro etiam et carcerali, si placet, custodiae mancipate. Post tot quippe vagationis et noxiae libertatis excessus, quid restat, nisi ut me religationis atque silentii censura coerceat? Sed hic forte blandus ille tyrannus, qui mihi Neroniana semper pietate condoluit, qui me colaphizando demulsit, qui me certe aquilino, ut ita loquar, ungue palpavit, hanc querulus erumpet in vocem: Ecce latibulum petit, et sub colore penitentiae Romae subterfugere quaerit accessum. Lucrari machinatur de inoboedientia ocium, et caeteris in bella ruentibus hic sibi degeneris umbrae quaerit opacum. Sed hoc ego sancto Sathanae meo respondeo, quod filii Ruben et Gat Moysi ductori suo respondisse noscuntur: Nos, inquiunt, armati et accincti pergemus ad prelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua; parvuli nostri et quicquid habere possumus, erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias; non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israel hereditatem suam, nec quicquam quaerimus trans Iordanem, quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga. Hoc itaque modo comitaturus quidem vos arma corripio, sed vobis duce Christo post bella victoribus mox recedo. Hoc igitur dicam electo Domini, quod Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim David locutus est regi: Paululum procedam famulus tuus ab Iordane te cum obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea. Hic mihi fortassis obicitur, semel accaeptum dimitti regimen non licere. Ad quod breviter dico, quod sentio, quia plerique pontificatus iura non deserunt, et de sinistris sunt. Quotquot autem legimus recta intentione dimisisse, certa spes est eos de aeterna cum Christo sotietate gaudere. Neque hoc dicimus, ut passim deseri episcopatum liceat, nisi videlicet id fieri necessitas magna compellat. Enimvero beatus Valerius, dum sibi providet successorem, magnum Augustinum Iponensi aecclesiae inthronizat antistitem. Lucidus Ficoclensis episcopus dum propinquum sibimet obitum iminere cognoscit, ad coenobialis portum convolat ordinis, ac sacerdotalis infulas dignitatis monachicis mutat induviis. Et ut noveris, quid sibi conversio ista contulerit, sicut autentica registri testatur historia, sub ipso migrantis obitu Spiritus sancti gratia laetissimo relucebat in vultu. Cui nimirum et antequam moreretur, beatus apostolus Andreas apparuit, et qua hora migraturus esset ex corpore, nuntiavit. Quid beatum Adelbertum martyrem dicam? Qui nimirum, quoniam Boemiensis aecclesiae postposuit cathedram, monachum induens triumphalem martirii meruit invenire coronam? Ut que ex industria de caeteris sileam, quidam sanctus paenitens, cuius me ad praesens vocabulum fugit, iam ante septennium fere episcopatu dimisso tandem angelo visitante praecipitur, ut ad episcopatum redeat. Sed recusat, donec ammonente eodem angelo beatus advenit sub celeritate Remigius. Sic itaque ne deceptio potuisset forte surripere, etiam tuta formidans humano cessit imperio, qui ad angelicum prius oraculum rigidus stetit. Episcopus etiam ille Sabinensis, qui solium pontificale deseruit, et Farfense monasterium contempta sacerdotali dignitate construxit, quam nobilis in Christo vir fuerit, testis est antiqua traditio, quae sanctitatis eius insignia celebrat, testis moderna devotio, quae piam eius memoriam in benedictione frequentat. Quanti scilicet et prius et postmodum in eadem sede usque ad vitae terminum perdurarunt, et tam operosum fructum Deo nullatenus attulerunt. Nec te, felix Bonitte, praeteream, qui hac dumtaxat occasione percepta, quoniam de manu regis, laici videlicet hominis, traditionem aecclesiae te suscepisse contigerat, cathedram contempsisti, atque ad remotioris vitae custodiam te protinus contulisti. Quid , rogo, iste faceret, si tormenta, quibus nostri crutiantur episcopi, et ipse perferret? Si scutatorum et lanceatorum turmae post equitantis terga confluerent? Si eum tamquam gentilis militiae ducem in procinctu positum armati undique manipuli constiparent? Et quem decuerat reverenter incedere cum choro psallentium, audire cogeretur hinc inde perstrepentium tinnitus armorum? Unde fit, ut modo pontificem non comitentur, ut dignum est, diversi clericorum ordines, sed castra potius et armati telis vibrantibus bellatores. Pensemus etiam, quale hoc sit, quia haec nonnulli et inviti perferunt, et tamen eos, quos tolerant, praediis ac facultatibus aecclesiae, velint nolint, carius emunt. Cotidie regales epulae, cotidie apparatus, cotidie nuptiale convivium, et unde refrigerare debuerant indigentes, rubentium tabularum recreant gestatores. Et cum episcopus dispensator et promus debeat esse pauperum, ad eorum mensam affluentibus delitiis alieni ructant, cum et illi, quorum est tota substantia, procul exclusi famis inopia contabescant. Inter omnia porro haec mala illud excedit et diabolicam propemodum videtur aequare nequitiam, quia praediis in militiam profligatis omni que possessione terrarum insuper etiam et decimae ac plebes adduntur in benefitium saecularibus. Quae profecto liberalitas inhonesta et indigentibus adimit, unde vivant, et diocesanos etiam deterret, ut decimas non persolvant. Una scilicet res et illis subtrahit corporale subsidium, et istis periculum providet animarum. Quod totum in male munifici caput redundare, nulli dubium. Si tamen eum ad hoc propria vanitas trahat, non necessitas antiqua compellat. Et quidem plurima suppetunt, quae de episcoporum multiplicibus erumnis apponerem, nisi me epistolaris compendii regula prohiberet. Sed, o facinus, adeo me sola sedes apostolica cruciat, ut ab his omnibus me dicendis avertat. In qua nimirum sede, cum ammirari soleamus reverendae maiestatis antistitem, nunc despicabilis personae cernimus Mintionem. Haec venerabilis ille vir expertus fuerat, Petrus videlicet Apsarensis episcopus, qui episcopatum dimisit et de Sclavonico regno Italiam navigans litoribus Anconitanae urbis applicuit. Hic mihi dum totius circa se regni reverentiam conquestus exponeret, ac molestae inquietudinis tedia numeraret, inter caetera unum intulit, quod vos latere non patior. Quidam, inquit, degener quidem moribus sed maiorum titulis insignitus, sui generis consanguineam nuptiali sibi foedere copulavit. Quid plura? Prohibitus perstitit, excommunicatus adhaesit, totum que aecclesiasticae censurae vigorem nugarum puerilium fabulas deputavit. Cui certe hoc ad divinae indignationis inditium contigit, ut panes de nuptialibus mensis in plateas ante canum ora proiecti minime tangerentur. Insuper, o divinae animadversionis pavenda severitas, dum rigidus stat, dum praeceptis se sacerdotalibus non humiliat, qui vigilare sibimet ad salutem noluit, in cubiculo dormientem repente de caelestibus irruens fulgur extinxit. Sic sic divini furoris expertus est moriendo sententiam, qui vulneri suo dum viveret adhibere contempserat medicinam. Hoc autem diximus, ut quam sanctae auctoritatis vir ille fuerit, qui episcopatum deseruit, monstraremus. Sed dum ista prosequimur, illud etiam nobis consequenter occurrit, quod et ipse nobis nuper, venerabilis Hildeprande, dixisti. Et quamquam non magnopere huius videatur esse negotii, quod versatur in manibus, tamen dum quomodolibet hoc apicibus tradimus, ne vorago funditus oblivionis obsorbeat, quasi rem fluctivagam paxillulis alligamus. Ut enim te retulisse memini, haec tibi, ut eiusdem verba ponamus, Novariensis aecclesiae narravit episcopus. 'Cum', inquit, 'in Teutonicorum partibus cuidam episcopo conviator incederem, et iminente iamiam refectionis hora ille, quid mihi quasi decenter apponeret, non haberet, estuare coepit et anxie quaerere, unde mihi posset in itinere positus subvenire. Cum que hinc indigentia stringeret, illinc karitas animum dilataret, in arto positus quid prorsus ageret, ignorabat, cum ecce repente grues, ut litteram invicem congruentes exprimunt, parili que serie quasi diversa utrimque sub uno duce castra componunt, super verticem nobis turmatim volitare coeperunt. Tunc episcopus in fervore fidei constanter erectus ait: Domine, praecipe unam de gruibus istis ad nos deici, ut servus tuus de benedictionis tuae munere satisfatiat karitati. Mira exauditionis divinae celeritas! Vix verbum ore depromitur, protinus non parvi corporis grus terratenus ante ora nostra demergitur, sic que fides, quae per dilectionem operabatur, impletur'. Haec tibi referenti continuo percontatus aio: Erat ne spiritalis ille episcopus? Tu, ut nescio, quo pacto didiceras, carni propriae vivere hominem respondisti, ut liquido pateat, non vitae rectitudinem sed fidem karitati coniunctam hanc optinuisse virtutem. Addidisti etiam, quia beato Leone sedis apostolicae praesule referente cognoveras, aeque carnalis et inconsideratae conversationis episcopum extitisse, qui tantam extra meritum gratiam a Domino fuerat consecutus, ut virtutes ac signa frequenter ostenderet, ultro etiam cum magnae auctoritatis imperio ex obsessis corporibus daemones effugaret. Inter quae nimirum signa virtutum et illud aliquando contigit, ut eodem sanctae memoriae Leone praesente daemoniacus adstitisset. Cum que praefatus episcopus nequitiae spiritum abire praeciperet, ille autem quibusdam verbis pervicacis superbiae resultaret, tandem per nomen Christi terribiliter adiuratus reniti ultra non potuit. Cum que caput miseri hominis huc illuc que concuteret, capillos in altum pavendo quodam horrore subrigeret, os quasi ad evomendum quibusdam conatibus aperiret, protinus se obiecit episcopus: 'Nequaquam', inquit, 'per os egredieris, ut niteris. Omnino frustrabitur, quod moliris, per posteriora te exire praecipio, nam oris tibi aditum non permitto. Per sordidos igitur meatus inmundus habitator egredere, et foeda post te, ut dignus es, vestigia derelinque'. Vix verba compleverat, et continuo nequissimus spiritus fluxu ventris eiectus est. Alius item episcopus, ut et ipse dixisti, oppido sitiens vinum sibi afferri praecepit. Cum que pincerna totum, quod erat in vasculo, funditus exhausisset in poculum, et episcopo detulisset, ecce pauper inportunis illud sibi dari precibus flagitabat, dicens, quia prae ariditate nimia nisi biberet, cominus expiraret. Econtra minister asserebat, et nil se in vase residuum reliquisse, et in eo loco vinum aliud reperiri nullatenus posse. In his igitur fortis episcopus angustiis deprehensus, cum et hinc videlicet sitim differre non posset, illinc autem se bibere alio periclitante impium iudicaret, avertit se a se, fratri que laboranti in necessitate succurrit. Praecepit igitur pauperi vinum dari, sed iam quo spes bibendi omnino defecerat, eo sitis episcopi atrotius seviebat. Mandavit itaque ministro, ut vinarium vas requireret, si forte aliquam consolationis stillam vel perexiguam reperiret. Qui diutius abnegans nichil que se reservasse constanter affirmans tandem non spe erectus sed imperio magis oppressus paruit, et vas, quod vacuum reliquerat, vino plenum nimirum ammiratus invenit. Abbas quidam, ut mihi relatum est, suavis edulii concupiscentia ductus naupredam sibi praecepit acquiri. Cum que ministri dicerent, hoc genus eoloci difficile posse reperiri, extitit, qui diceret, unam tantum in venalibus naupredam se vidisse propositam, nullo pacto minus quam viginti nummorum Papiensium solidis coemendam. Iussit abbas numerari pecuniam. Cocorum autem diligentia perfunctus et laute decoctus abbati piscis apponitur, sed antequam tangeretur, ecce pauper ad ianuam hoc potissimum sibi dari, quod abbati esset appositum, anxie postulabat. Mox, ut erat, integrum piscem nichil haesitans vir Domini mittit ad pauperem. Ilico pauper, qui videbatur cum ipsa paropside plena pisce, in sublime se extulit, et librata manu velut exenium portans coelum cunctis videntibus penetravit. Unde liquido comprobatur, quia, quod indigentibus datur, Deo transmittitur, et quod in sinu pauperum occultamus, in coelo reponimus. Illud etiam, quod nunc addimus, quamquam non sit miraculum, ab aedificatione tamen, cui famulatur omne, quod scribimus, non est alienum. Episcopus quidam naupredam sibi parari praeceperat, qui paulo post dum inter ipsa missarum solemnia sacris altaribus devotus adsisteret, ecce naupredae memoria illecebrosi gustus eum temptavit affectu. Ille, ut erat insignis animi, talia se pati posse in optutibus occulti et omnipotentis inspectoris erubuit, expletis que regressus offitiis febreticum animae piscem pauperi tradendum esse mandavit. Sic profecto canicula voluptatis, quae sub mensa corporis utcumque potuisset vivere, ad sancta sanctorum inpudenter irrumpens paenitentiae fuste mactata meruit interire. Pauper quidam paterfamilias unum dumtaxat nummum in loculo possidebat, quem ad emendum aliquid, quod cum pane comederet, expendere gestiebat. Cum que siccus et aridus a lautioribus alimentis hoc diu negotium in mente versaret, interim pauper advenit, misericordiam postulavit. Ille herens animo velut in quodam erat meditullio constitutus. Nam si daret, carni metuebat afflictae, si retineret, culpam incurrere formidabat denegatae misericordiae. Tandem vicit spiritus carnem, et evangelicam imitatus viduam sub pauperis specie bono debitori Deo suam foenerat quantitatem. Redit domum, panis, qui solebat, apponitur. Pauper quidem mensa, sed bona spe dives erat conscientia. Damnum siquidem carnis conpensabat lucro pietatis, cum ecce vir quidam ignotus et quem antea numquam viderat, festinus et anxius ligatos linteo in manu eius viginti denariorum solidos posuit, dicens que sibi a Domino suo missos, tamquam qui ab eo expectaretur, incunctanter abscessit. Cum que hic attonitus vellet inquirere, ille disparuit. Idcirco autem nomina hominum non appono, quoniam ordo peractae rei facilius haesit animo, nomina vero curis aliis intervenientibus, fateor, intercaepit oblivio. Nec magnopere curamus videri aucupes nominum, dummodum non excidat series et ordo gestorum, quamquam et haec eadem gesta, quae scribimus, quia in transitu audire nos contigit, utrum inoffensam fidei lineam teneant, certum per omnia non habemus. Ne igitur sine nominibus digesta narratio nares fastidiosis lectoribus contrahat, a talibus interim supersedeo. Et certe salubrius est, ut omissis omnibus ad me redeam, me defleam, me iugiter meis oculis anteponam. Ecce enim iam oculi caligant, et solito amplius flegmatis humores abundant. Rugae subeunt, et dentium ruinam gingivae minantur. Caput denique, quod canis hactenus spargebatur, cigneo iam albore nivescit; vox raucit, virtus deficit, et , heu prodolor, sola in me vitiorum radix ignorat penitus senectutem. Enimvero cotidie mortem prae oculis teneo, et iam tribunali tremendi iudicis quodammodo praesentatus assisto. Iam sub quadam mentis imaginatione perversi spiritus truci vultu, exhorrenda spetie me sub extremo spiritu palpitantem terribiliter impetunt, iam sancti angeli blandi ac nivei quasi qui auxilientur, accedunt. Quiddam porro non longe antehac evenisse comperi, quod dum mihi sepe movet mentem, solet exaggerare formidinem. Quidam namque paenitens sub peregrino habitu in nostris partibus exulabat. Qui perquisitus, quae eum exuliari culpa compelleret: 'Cum convicaneo meo', inquit, 'ad ligna cedenda pergebam, et ecce trabalis magnitudinis serpens duobus attollens squamosa colla capitibus sinuosis flexibus obrepebat. Qui nos ut eo ambulantes aspexit, continuo sintillans oculis et tamquam linguis exacuens ora trisulcis in nos impetum fecit. Cui protinus conviator meus librata securi unum caput abscidit, mox que ferramentum ex eius manibus cecidit. Protinus serpens in furoris rabiem inplacabiliter efferatus in sublime se erigit, quod solum remanserat caput atollit, auctorem que proprii vulneris mordicus apprehendit. Quem mox ut invasit, sinuosis eum spiris implicuit et involvit, totum que hominem suis viribus vendicans in subterraneae specus latebras asportavit. Sed dum traheretur ille, quod solum poterat, me flagitat, in me clamosas voces ingeminat, ut vel ipse sibi promptus adiutor adcurrerem, vel securim, quae in meis erat manibus, porrigere festinarem. Ego autem infelix et degener, ultricibus flammis obnoxius, et ipse potius a serpentibus merito devorandus, ve mihi homicidae, contremui, et cum manibus esset agendum, causa dictante, non pedibus, fugam paravi. Ideo que a sacerdotibus iniunctum mihi hoc exilium patior, me que ut revera mortis illius auctorem deflere compellor'. Quae nimirum gemendae calamitatis historia ita totum cor meum tremefacit et concutit, ut inmensam cordis mei formidinem nec stilo tradere, nec valeam sermone proferre. Meditor enim sepe: Ecce homo et bestia duo pariter in spelunca. Non mediator intervenit, non ereptor accedit, ferinum sane cor pietas non emollit, presertim cum rabidae voracitati hoc etiam superadditur, ut illatae contumeliae gravis ultio conpensetur. Quaeso, quae rei huius tunc speties erat, immo quae mens miseri hominis esse poterat, cum preda factus esset hosti nescio misereri, cum evadendi spes nulla superesset, sed potius cruentis dentibus in escam traditus ferinam protinus ingluviem satiaret? Huius ergo formidolosi casus spetiem in mea sepe mente depingo, mox que draconem illum totius crudelitatis auctorem quomodo rapiat ac devoret animas, pavida consideratione pertracto, illum sepe versiculum repetens, quem propheta cantabat: Ne quando, inquit, rapiat ut leo animam meam; dum non est, qui redimat, neque qui salvam fatiat. Tam brevis scriptura quam longam formidandi materiam sanis mentibus praebet? Porro autem et ante annum in non longinqua ab hac regione villa contigisse dicitur, quod quidam agricola vix erumpente crepusculo mature surrexit, enormis draconem magnitudinis vidit, quem quia lignum putavit, mox se super eum ad sedendum quasi in trabe composuit. Commota protinus bestia caput attollit, hominem cruento ore pervadit, sic que viventem sub momento rabida voracitate degluciit, et ut corda nostra gravior adhuc formido concutiat, atque ad metuenda super nos divina iuditia pervigil nos sollicitudo compellat. Plerumque videmus honestioribus ac iuste viventibus viris ista contingere, cum econtra carnales et inconpositi videantur homines, ut supra meminimus, etiam virtutibus coruscare. Nam ut non diutius immorer, quidam ab Ierosolimis rediens hoc sibi suis que comitibus contigisse narravit, quia cum itineris labore defessi secus viam nocte quiescerent, repente leo terribilis dormientibus supervenit. Presbyter autem piae opinionis et honestae vitae, qui etiam quater iam a dominicae sepulturae visitatione redierat, sotiis undique circumfusis medius quiescebat. Irruens igitur imanis bestia neminem ex his, qui sibi prius occurrerant, tetigit, sed coeteros supersiliens et tamquam proiecta ligna contempnens solum presbyterum signanter appetiit, praecipitanter invasit, caeteris que leonibus, qui non procul aberant, praedam suam cruentus venator exposuit. Quem clamitantem et sotiis audientibus horribiliter mugientem subito devorarunt, et e vestigio conviatores eius usque ad turrim, in quam tremefacti conscenderant, sunt secuti. Quod utique infirmis mentibus satis videtur esse terribile, ut merentes praemia virga coerceat, et super eos, qui digni sunt gratia caelestis, invigilet disciplina. Illud etiam non dissimili dignum videtur esse formidine, quod religioso quodam Pisanae diocesis abbate referente cognovi. Aiebat plane, quia proxima hac aestate transacta contigit, ut esset in quadam Teutonicorum urbe servus Dei sanctae conversationis et bonae famae, qui iuxta monasterium in cellula morabatur. Huic sane revelatum est, quia nisi populus per paenitentiam quantotius se a sua pravitate compesceret, infra triginta dies tota eorum civitas incendio subiaceret. Qui nimirum visionis suae misterium non solum episcopo civitatis innotuit, sed et per omnem populum sine mora divulgare curavit. Illi autem in pravitatis suae malitia perdurantes virum Dei arbitrati sunt delirare, et intentatas Dei minas omnino parvipendentes dedignati sunt sua facta corrigere. Porro vir Dei preciosiora quaeque monasterii iubet in recessus abditos convehi, ubi possent ab ignibus inlibata servari. Quid verbis immoror? Tandem lugubris ille dies advenit, et a septem urbis regionibus ultor ignis exoritur. Et ecce monachi ad servi Dei cellulam anxie proruunt, eum que iminente periculo non segniter exire deposcunt. Ille autem recusat omnino, divino que iuditio cuncta committens, quid Deo de se placeat, inmotus expectat. Ignis ergo globis in astra furentibus cuncta occupat, cuncta pervadit, et non modo caetera quaeque succendit, sed et monasterium, heu tedet dicere, ipsum que servum Dei cum tota sua cellula conflagravit. Quod profecto Dei iuditium non tam discutiendum est quam timendum. Quis enim humanae mentis intuitus divinorum iuditiorum penetrare valet abissum, cum sit utique terribilis in consiliis super filios hominum? Quis enim credere potuisset, ut is, qui per revelationem meruit agnoscere periturae urbis excidium, semetipsum ignoraret flammis simul atrocibus exurendum? Haec igitur et his similia cum mente considero, cum suptili meditatione pertracto, dum quid mihi adhuc imineat, nescio, tremefactis certe totis visceribus obstupesco, mox que ad lacrimas redeo, et si fletus aliquando prae cordis duritia non erumpit, mens tamen ipsa maerore gravius contabescit. Perpendo sepe quale sit insatiabilibus subiacere draconibus, inimicis infoederabilibus interesse, in morte vivere, in ignibus habitare. Illud etiam, quomodo ad crutiandos impios hoc prae caeteris electum sit elementum, ut cum favilla dissiliens in quolibet membro vel ad momentum tolerari non possit, ultrices flammae miseros homines hinc egredientes absorbeant, et infinite patens vorax geenna concludat. Ex quibus nimirum plura suppeditat animus eloqui, nisi me prohiberet epistolare conpendium diutius immorari. Ex qua tamen occasione quiddam nunc redit in mentem, quod non piget breviter annotare. Duo viri de primoribus Faventinae civitatis ex hoc saeculo ante non parvum tempus egressi, cuidam diacono simul apparuere per visum, qui nimirum ferreis casulis in more sacerdotum talotenus ad ima defluentibus videbantur induti. Percontatus autem diaconus 'utrumne', inquit, 'vos, qui in illa vita estis, iugiter Dominum benedicitis'? Responderunt: 'Nos, qui apud inferos aeterno igne crutiamur, numquam benedicimus Dominum'. Plane quod sollicitudinis meae pondus accumulat, et frater ille, cuius ante meminimus, ut conici potest, tunc stabat, cum revelationis praesagium meruit, tunc in aliqua forte culpa iacebat, cum discrimen incurrit. In lubrico siquidem positi repente prolabimur, et nunc mundi sub momento temporis inquinamur. Unde et illud nunc ad memoriam redit, quod in Beneventana olim urbe constitutum audire me contigit. Princeps denique eiusdem civitatis presbyterum habebat sanctae conversationis virum, et in divinis offitiis ac praecipue in solemnitate missarum indesinenter assiduum. Qui dum cotidie sacris misteriis reverenter insisteret, angelus Domini ex consuetudine veniebat et vidente principe sacramentum dominici corporis ex offerentis manibus assumebat. Sed o ruinalis vitae huius lubrica et incerta conditio! Nam qui angelicis fruebatur mundus obsequiis, in foedae luxuriae voraginem repente prolapsus est. Quid plura? Peragendi sacri misterii tempus advenit, presbyter consuetudine foris exigente compellitur, sed graviter intus conscientia remordente torquetur. Hornatur, accedit, trepidat, palpitat, tamen offerre presumit. Ecce angelus, ut assuetus fuerat, venit, et inspectante principe spongiam infectam aqua super caput illius expressit, totum que corpus eius tergendo purgavit. Expletis autem misteriis eandem spongiam rursus expressit, omnes que sordes atque squalores, quos ex corpore illius ante contraxerat, membris eius omnibus iterum superfudit. Hoc viso princeps ammiratus obstupuit, presbyterum que semotis omnibus secrete convenit. Inquisitus itaque presbyter, si noviter aliquid criminis admisisset, primo quidem quasi perhorrescens facinus abnegat, deinde male sibi conscius ac principis auctoritate compulsus tandem corruisse se nocte preterita in quandam eiusdem principis cubiculariam confitetur. In eadem rursus urbe vidi monachum, cui nomen erat Madelmus, qui nimirum iuxta monasterium degens in cellula, inclusus sive solitarius dicebatur. Hic mihi retulit, quia in sacrosancto paschali sabbato resurrectionem praecedente dominicam, in aecclesia, quam frequentare consueverat, quattuordecim plus minus lampades adhornavit, et aqua supposita praeter unam omnibus oleum superfudit. Cum que caeteris satisfactum esset, sed defitiente oleo una remaneret, petivit abbati, sed inpetrare non potuit. Tandem in fide non hesitans aqua lampadem implevit, lumen adhibuit, quae profecto per totam noctem cum caeteris nichilominus radiavit, et cum naturale sit aquae, ut ignem semper extinguat, illa fovebat. Tunc abbas advocatus in testimonium signum virtutis ammiratus expavit, sese que oleum non dedisse confusus erubuit. Porro et alias quasdam monachus ille dicebatur ostendisse virtutes. Sed ve illi, qui clausis oculis securus incedit, et versuti hostis laqueos non attendit. Nam postmodum hic in luxuriae voraginem corruit, et qui eatenus magnae reverentiae principi ac civibus fuerat habitus, publice virgis cesus et sub inhonesto ludibrio turpiter asseritur decalvatus. Haec idcirco dixerim, ut liquido pateat, quia in hoc vitae mortalis itinere gradientibus multae supponuntur insidiae, diversa occultus hostis scandala contegit, multa viscaria struit, plures laqueos atque tendiculas nostris cotidie gressibus anteponit. Dicant ergo mihi, qui volunt episcopare: plebibus te regendis expone. Sed qui meipsum nequeo inter tot gladios ac tela protegere, quo pacto et alios possum ex captiosis latentium insidiarum laqueis expedire? Deponenda est ergo sarcina, quam baiulare non possumus, melius que est pondus abicere, quam cum detrimento Domini, cuius sum servus, fractis cervicibus interire. Suffitiat nunc ad testimonium hoc solum beati Ieronimi, quod necdum hora transacta sub oculis habuisse me memini. Dum enim de otioso aecclesiae pastore tractaret, adiecit: Ilico, inquit, indignantis Domini responsione ferietur: Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris exegissem illam? Quod idem doctor protinus exponens ait: Id est, deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. Dum enim tu, ignavus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, occupasti. Hoc ego sancti viri consilium fateor, libenter arripui, et onus, cui succumbere conpellebar, abieci. Immo pecuniam, quam duplicare non poteram, negotiator ignavus ad altare deposui. Fuit, fuit olim, sed iam elapsum est tempus, ut modestiae pudor, mortificationis insigne, digna severitas et sacerdotalis genii valeat censura servari. Nam ut me solum digne coarguam, videtis ipsi, quia, protinus ut ad vos venio, ecce sales, ecce facecia, lepores, urbanitates, dicacitates, volumina questionum omnes que verborum inanium pestes insolenter erumpunt, quae nos, non iam sacerdotes sed potius oratores ac rhetores, sive, quod inhonestum est, scurras ostendunt. Mox enim, ut verba conserimus, paulatim quaedam lenocinia confabulationis alternae surripiunt, quae omnem animi rigorem indecenter emolliant, et severitatis robur in excussum risum et turpia ioca dissolvant. Hinc est, quod mens extra se sparsa confunditur, acies cordis optunditur, lux divini amoris extinguitur, terror in alios et reverentia sacerdotalis amittitur, et quod periculosius est, recte vivendi linea, quae aliis ad exemplum proponenda fuerat, non tenetur. Quod si nos vel pudore vel metu in haec declinare contempnimus, mox inhumani rigidi et quos Hyrcanae genuerint tigres saxei iudicamur. Reprimo calamum. Nam ut turpiores attexantur ineptiae, pudore suffundor, videlicet venatus, aucupium, alearum insuper furiae, vel scachorum, quae nimirum de toto quidem sacerdote exhibent mimum, sed precipue oculos, manus, et linguam quasi unum veru simul effitiunt, sic que conditos et qui suavius sapiant cibos daemonum mensis apponunt. Hic plane si quid mihi de venerabili Florentinae sedis episcopo contigerit, recolo, alienum esse ab aedificatione non credo. Dum aliquando sibi essem comes itineris, vespertinum tandem subeuntes hospitium ego me in presbyteri cellam semovi, is autem in spatiosa domo cum commeantium turba resedit. Mane autem facto a meo mihi agasone significatum est, quod predictus episcopus ludo praefuerit scachatorum. Quod profecto verbum velut sagitta cor meum acutissime pupugit, et indignationis vulnus inflixit. Hora autem, quae mihi videbatur electa, convenio hominem et acriter invehor. Hoc igitur initium sermonis arripiens aio: 'Librata manu virgas exero, plagas infligere quaero, si sit, qui terga subitiat'. Et ille: 'Inferatur', inquit, 'culpa, non recusabitur paenitentia'. 'Recte ne', inquam, 'tui que erat offitii, vespere in scachorum vanitate colludere, et manum dominici corporis oblatricem, linguam inter Deum et populum mediatricem, sacrilegi ludibrii contaminatione foedare? Presertim cum canonica decernat auctoritas, ut aleatores episcopi deponantur. Et quid prodest ei, quem efficaciter auctoritas damnat, etiam si iuditium extrinsecus non accedat'. Ille autem ex diversitate nominum defensionis sibi fatiens scutum ait: 'Aliud scachum esse, aliud aleam. Aleas ergo auctoritas illa prohibuit, scachos vero tacendo concessit'. Ad quod ego: 'Scachum', inquam, 'scriptura non ponit, sed utriusque ludi genus aleae nomine comprehendit'. Quapropter dum alea prohibetur, et nominatim de scacho nil dicitur, constat proculdubio utrumque genus uno vocabulo comprehensum, unius sententiae auctoritate damnatum. Tunc ille, ut mitis est animi et perspicacis ingenii, redditis rationibus humiliter adquievit, culpam nullatenus iterandam certa pollicitatione constituit, iniungi sibi paenitentiam postulavit. Cui mox praecepi, ut ter psalterium meditando percurreret, ac duodecim pauperum pedes sub totidem nummismatum erogatione eorum que recreatione lavaret. Hac scilicet ratione perspecta, ut quoniam haec culpa manibus potissimum et sermone committitur, lavando pauperum pedes suas potius a culpae contagio manus ablueret, et imprimens alienis ora vestigiis pacem sibi cum Domino, quem per flendos iocos offenderat, reformaret. Hoc autem diximus, ut quam inhonestum, quam absurdum, quam denique foedum sit hoc in sacerdote ludibrium, ex alterius emendatione noscatur. Praeterea, dilectissimi, ut ad id redeam, pro quo scribere ista proposui, nolite mihi de caetero esse molesti, ut quietis portum, in quem a Christo per vos gubernante relapsus sum, deseram, et spumantes procellarum cumulos, confragosa volumina, Silleam voraginem denuo sulcare contendam. Quamvis enim ego miser et ille sit sanctus, quia tamen par mihi quodammodo cum Samuele sit causa, non dispar promatur super utrumque sententia. Ille siquidem principatus deseruit dignitatem, David tamen unxit in principem. Nos etiam ad eius exemplum apostolicae sedis auctore Deo cupimus pontificem ordinare, ac protinus a proprii pontificatus arce recedere. Ecce, dilectissimi, dum uberioris vobis alloquii verba protraxi, epistolaris regulam brevitatis offendi. Si quis igitur me laciniosae velit prolixitatis arguere, arguat potius inpatientem silentii karitatem, nec ignoret, quia illic est succincta prolixitas, ubi sic stili currentis scriptor extendit articulum, ut tamen totum pleni pectoris non explicet votum. Stephanum quoque, quem inter primos in mente gestamus amicos, in epistolae calce subnectimus, ut que memoris non sit inmemor obsecramus. Ille miserum Petrum de manibus eruat Hildeprandi, ad cuius imperium magno Petro patuit carcer Herodis. 58 Domno H. reverentissimo archiepiscopo, Petrus peccator monachus debitae subiectionis obsequium. Litteras sigillo vestrae sanctitatis impressas, venerabilis pater, mox ut aspexi, promptus arripui, laetus explicui, curiose perlegi. In quibus nimirum liquido comperi et paternum circa me vestrae pietatis affectum et certum de ea, quam vobis ante suggesseram, mea petitione promissum. Illud autem, quod in calce subiecistis epistolae, ut vobis scriberem, quid mihi de eo, qui in apostolica sede nunc praesidet, vel eo, qui eiusdem sedis electus est, videretur, quamquam per nonnullos aecclesiae vestrae filios iam potuissetis audire, quae sit nostra super horum duorum hominum diversitate sententia, tamen quia praecipitis, etiam apicibus annotamus. Ille nimirum in quantum mihi videtur, absque ulla excusatione symoniacus est, quia nobis omnibus eiusdem urbis cardinalibus episcopis reclamantibus, obsistentibus et terribiliter anathematizantibus, nocturno tempore cum armatorum turbis undique tumultuantibus et furentibus inthronizatus est. Dehinc ad marsupiorum patrocinia funesta concurritur, pecunia per regiones, andronas, vel angiportus in populos erogatur, beati Petri venerabilis arca pervaditur, sic que per totam urbem velut officinam male fabricantis Symonis factam vix aliud quam, ut ita loquar, malleorum atque incudinum tinnitus auditur. Et , o scelus et ferale prodigium! Petrus cogitur nundinas Symonis ex sua quantitate persolvere, qui Symonem cum omni suo commercio cognoscitur perpetua maledictione damnasse. Quod autem ille crimen hoc palliat et tractum se vi que coactum, quibus potest, verbis excusat, hoc ego licet ad liquidum nesciam, tamen et ipse non usquequaque diffiteor. Ita quippe est homo stolidus, deses ac nullius ingenii, ut credi possit nescisse per se talia machinari. Verumtamen in hoc reus est, quia in caeni voragine, in quam semel est violenter iniectus, volutatur ultroneus, et in adulterium, quod nolens ante commiserat, delectabiliter perseverat. Ut autem et de ipsa eius promotione laciniosa, ut aiunt, verba non protraham, nobis episcopis per diversa latibula fugientibus presbyter Ostiensis aecclesiae, qui utinam sillabatim nosset vel unam paginam rite percurrere, ut eum ad apostolatus culmen proveheret, raptus a satellitibus Sathanae et violenter attractus est. Et ecce, ut vos canonicae sanctionis decreta non latent, si cuncta etiam, quae sibi opponi possunt, obiectionum kapitula supprimantur, hoc solum tale est, ut ex eo se nullatenus valeat expedire. Nam si presbyter proculdubio deponendus est, quia sui sibimet privilegium pontificis usurpavit, quo pacto poterit is, qui ordinatus est, stare, propter quem solum ordinator eius iudicatus est a sua dignitate corruere? Huc accedit, quia piae memoriae Stephanus papa congregatis intra aecclesiam episcopis civibus que Romanis, clero et populo, hoc sub districti anathematis excommunicatione statuerat, ut, si eum de hoc saeculo migrare contingeret, antequam Hildeprandus, Romanae aecclesiae subdiaconus, qui cum communi omnium consilio mittebatur, ab imperatrice rediret, papam nullus eligeret, sed sedes apostolica usque ad illius reditum intacta vacaret. De his porro plura sunt, quae dicantur. Sed ne sanctitas vestra pluribus intenta negotiis prolixa, quod absit, verba fastidiat, et regulae suae limitem epistolare compendium non excedat, nunc ista sufficiant. Ut autem percontationi vestrae in hoc etiam nostra responsio satisfaciat, de electo hoc mihi videtur, quia bene litteratus est et vivacis ingenii, sine suspicione castus, in erogandis elemosinis pius. His ultra non addo, ne non videar universitatis amator, sed singularitatis assertor. Ille autem econtra, si unum non dicam psalmi, sed vel omeliae quidem versiculum plene mihi valet exponere, muttum adversus eum ultra non facio, manus do, plantas osculor, et non modo iam apostolicum, sed et apostolum, si iubetis, appello. Quod autem scripsistis, ut mitterem vobis litteras taciturnitate signatas, quasi paterno mihi consulentes affectu, ne adversa fortassis incurrerem, si sensa cordis cum libertate proferrem, absit a me, ut in tali negotio dura prorsus et aspera perpeti subterfugiam, et neglegendo tam ingenuae matris incestum sub umbra degener filius delitescam. Immo peto, ut epistola haec in publicum veniat, sic que per vos, quid super hoc totius mundi periculo sentiendum sit, omnibus innotescat. De benedictione autem vestra, quam petii, venerande pater, nichil aliud dico, nisi quia quicquid ei, qui missus est, datur, eius proculdubio manibus, qui misit, inmittitur. 59 Domno A. venerabili archiepiscopo, P peccator monachus plenissime devotionis affectum. Cum patriharcha Iacob filio suo Ioseph dicat: Benedictiones patris tui confortate sunt benedictionibus patrum eius, ego congrue possum dicere: Quia benedictiones patris mei, non patrum, sed eiusdem patris mei, sunt benedictionibus confortate. Tot quippe benedictiones fuerunt, quas michi liberalitas vestra direxit, ut una commendasset alteram, et sequentes eas, quae praecesserant, prout scriptura loquitur, confortarent. Porro autem, si David gratiarum promeruit actiones, cum de manubiis, quas Amalechitis abstulerat, senioribus Iuda dona transmitteret dicens: Accipite benedictionem de preda hostium Domini, quanto potiores ego gratias debeo, qui benedictiones accepi non cruentatas manibus hostium Domini, sed sanctificatas atque depromptas e sanctuario Domini. Verum ut ab occasione corporalium munerum ad spiritalium benedictionum se sermo dirigat sacramentum, cum apostolus hoc in magna felicitate constituat, quod dicit: In hoc vocati estis, ut benedictionem heriditate possideatis, quanta vobis, hoc est summis ecclesie sacerdotibus, est dignitas praerogata, ut benedictionem non modo vobis exhibitam possidere, sed possitis etiam aliis tradere, et non qualemcumque, sed etiam episcopalem, per quam scilicet vestri iuris est ordinare pontificem. Et cum non parvi terroris sit atque formidinis esse vel inferioris ordinis sacerdotem, nimirum ipsi quoque lege precipitur, ut populi portet iniquitatem, quam pavendum est ac tremefactis visceribus formidandum, omnibus nunc in aecclesiastica dignitate praecellere, quos aeque necesse est, et ante omnes in tremendi iudicis examine respondere. Unde sollicite considerandum est, ut, quem ad optinendas ecclesiastici culminis infulas summi sacerdotii sublimitas elevat, celsitudo quoque laudabilis et arduae conversationis attollat. Et sicut per acceptae dignitatis sublime fastigium caeteris eminet, sic eum prae caeteris vita supereminens et spiritualium morum splendor exhornet. Unde per Moysen dicitur: Pontifex, id est sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitus que eius est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet, et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur, neque egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. Oleo quippe caput sacerdotis inungitur, cum mens eius sancti Spiritus pinguedine saginatur. Cuius etiam manus idem oleum consecrat, cum bonae voluntatis studium, quod sacerdos versat in mente, etiam visibiliter ostendit in opere. Sancti plane sacerdotis est, et quae sancta sunt cogitare, et qua mente conceperit, etiam in operibus evidenter exprimere. Alioquin quid prodest bonum aliquid cogitare, nisi sollerter invigilet hoc ipsum et in operatione perficere? Elaborandum est ergo sacerdoti, ut et caput illius consecratum sit per piae voluntatis intuitum, et manus eius spiritalis olei sint carismate delibutae per evidens sancte operationis indicium. Qui etiam vestitus sanctis vestibus dicitur, quia dignum est, ut sacerdos pietatis atque iustitiae semper induviis adhornetur, sicut scriptum est: Sacerdotes tui induant iustitia. Cui praecipitur, ut caput suum non discooperiat, id est, ut cor suum huius mundi desideriis non expandat, sed occultum semper in adipiscendi regni celestis intentione custodiat. Iubetur etiam vestimenta non scindere, videlicet ut sic semper honestatis ac piae conversationis veste contectus incedat, ne, quod absit, hanc perversi cuiuslibet operis interpositione dirrumpat. Prohibetur insuper et ad mortuum ingredi, nimirum ut studeat a malis, quibus anima moritur, pedem caute subtrahere, sese que ab operibus mortuis pervigili sollicitudine custodire. De quibus dicit apostolus, quia Christus eripuit nos ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. Subiungitur etiam, ut super patre et matre non contaminetur, id est, ut neque mundi negotiis neque mortalis huius vitae desiderio polluatur. Unde bene subiungitur: De sanctis non egredietur, ne polluat sanctuarium meum. De sanctis enim sacerdos egreditur, cum neglectis animarum curis per desideria terrena vagatur. De sanctis egreditur, cum ecclesiastica disciplina postposita transeuntium causarum negotiis immoderatius implicatur. Ubi mox apte subiungitur: Ne polluat sanctuarium meum. Sanctuarium quippe polluitur, cum sacerdos quilibet per terrena desideria sparsus causis que saecularibus dissolutus sacrosanctis altaribus audacter adsistere non veretur. Cum videlicet fit, quod per prophetam dicitur: Et erit sicut populus, sic sacerdos. Quamobrem ut ecclesia Christi in sua vigere munditia valeat et obsceno male ministrantium contagio non sordescat, illic adhuc apte subiungitur: Virginem ducet uxorem, non viduam, non repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo; non commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae, quia ego Dominus, qui sanctifico eum. Sacerdotis uxor vita eius et conversatio non inconvenienter accipitur, quae scilicet esse virgo praecipitur, ubi ab immundi spiritus obsoleta luxuria, qui violator est animarum, immunis et incorrupta servetur. Non sit vidua, sed celesti sponso felici sit foedere copulata. Repudiata quoque ac sordida vel etiam esse meretrix interdicitur, ne videlicet, si spurca libidinis ac luxuriantium vitiorum contaminatione polluitur, ab eodem animarum sponso ferali divortio separetur. Huic sordidae uxori apostolus libellum repudii dederat, cum dicebat: Quae michi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror velut stercora. Ac si dicat: Uxorem illam sordidam ac meretricem, cui copulatus in Iudaismo fueram, per divortium desero eam que repudii interveniente libello tamquam stercus abicio. Ex huiusmodi quippe sacerdotis uxore non tales liberi procreantur, qui Deo sacrificium offerant, sed potius qui severitatem et ultionem divinae animadversionis incurrant. Hinc est, quod cum ad Osee prophetam divina voce dicitur: Vade, sume tibi uxorem fornicationum et fac filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. Ille, sicut scriptura testatur, abiit et accepit Gomer, filiam Debellam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad Osee: Voca nomen eius Hiezrahel. Quod utique nomen, quamvis prosperum significare videatur, in eo quod interpretatur semen Dei, hic tamen vindictam Dei et furorem sonat, cum protinus subinfertur: Quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu, et requiescere faciam regnum domus Israhel, et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel. Quod autem hic per Hiezrahel, non salus sive prosperitas, sed Dei potius ira signatur, etiam in hoc innuitur, cum protinus subinfertur: Concepit adhuc et peperit filiam, et dixit Dominus: Voca nomen eius absque misericordia, quia non addam ultra misereri domus Israhel, sed oblivione obliviscar eorum. Cum que peperisset et tertium, ait: Voca nomen eius non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. In quibus utique nominibus filiorum fornicarie mulieris evidenter addiscimus, quia quisquis immundae vitae velut uxori vir iungitur, eius que male blandientis amplexibus oblectatur, ne quid ex ea liberos, qui Deo placeant, gignere, quia nec potest ex amara radice dulces fructus afferre: Non enim potest arbor mala fructus bonos facere. Unde cavendum est sacerdoti, ne sordidam aut meretricem ducat uxorem, sed caste semper atque pudicae conversationis exhibeat honestatem. Ex qua nimirum non spurios, sed legitimos valeat filios gignere, dum studet ingenuos bonorum operum fructus divina largiente gratia germinare. Necesse est ergo, ut sacerdotalem sacerdos ducat uxorem, ex qua responsuram paterno generi procreet sobolem. Unde et illic congrue subditur: Non commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae. Sacerdos etenim generis sui stirpem vulgo suae gentis adsociat, cum vulgariter vivens a populo per clarioris vitae meritum non discordat. Cum denique per latam et spatiosam viam mundanae conversationis incedit, sese que per morum spiritalium honestatem a turbis vulgaribus non secernit. Ut autem sacerdos dignam generi suo sobolem procreet, ipse quoque a patrum suorum, sanctorum videlicet praecedentium sacerdotum, vestigiis non oberret, ne, si ab eorum insigni prosapia ignobiliter vivendo degenerat, ius sacerdotalis officii, quo videlicet indigne fungebatur, amittat. Hinc est, quod in libro Ezre, cum praemissum sit: De filiis sacerdotum: filii Obia, filii Acus, filii Berzellay, qui accepit de filiabus Berzellay Galaditidis uxorem, et vocatus est nomen eorum, protinus additur: Hii quesierunt scripturam genealogiae suae, et non invenerunt, et eiecti sunt de sacerdotio. Plane qui genealogiae suae scripturam non inveniunt, de sacerdotio repelluntur, quia, qui se per ignobilitatem saecularis vitae ab ingenuo praecedentium patrum stemate degenerasse considerant, dignum profecto est, ut eos a sacerdotio censurae canonicae vigor expellat. Nobilem ergo necesse est ecclesiae sacerdotem, ut qui minister est Domini, erubescat se servum esse peccati. Ad quam nobilitatem nos ille provexit, de quo apostolus ait, quia eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, servitutem que peccati illius a nobis cruor abstersit. De quo per Iohannem dicitur: Qui dilexit nos, et labit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Hanc autem munditiam, ut sacerdos in se valeat prae ceteris possidere, stigma sanguinis Christi studeat in se signanter exprimere, sicut dicit apostolus: Ego stigmata Iesu semper in corpore meo porto. Unde et in lege praeceptum est, ut sanguine arietis immolati tangeretur extremum auricule dexterae summi sacerdotis, similiter et manus dextere et pedis. Ut hinc itaque se sermo celer expediat, in auricula sacerdos arietis immolati sanguinem portat, cum eum passionis Christi mysterium hinianter audire delectat. Dextere quoque eius idem sanguis illinitur, cum id, quod studiosus auditor intellegit, efficaciter operatur. Dexter etiam pes eodem cruore signatur, cum vita sacerdotis adversus temptamenta diaboli passionis Christi recordatione munitur, ut, sicut potestatem accepit super serpentes et scorpiones incedat, morsus tamen eorum et invalidi furoris venena non metuat, sive certe quia pes est corporis terminus, quid per hoc nisi boni operis designatur extremum, nimirum ut omne bonum, quod incipimus, perseveranter etiam usque ad felicem terminum perducamus. Hinc est, quod Israhelitico populo divina vox ait: Si audieritis, inquit, vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias mandata eius, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus. In quibus utique verbis patenter exprimitur, quod figuratur in membris: Si audieris, inquit, vocem Domini Dei tui, ecce sanguis arietis immolati rubet in aure sacerdotis. Quod vero sequitur, ut facias, ecce manus operantis. Quod autem postremo subiungitur, atque custodias mandata eius, ecce perseverantia boni operis. Nichil enim prodest cuiquam bonum opus incipere, nisi studeat etiam, usque dum perficiat custodire. Et notandum, quod dextera tantum auricula manus et pes sacerdotis illo sanguine liniri praecipitur, quo videlicet sic semper dexterae conversationis ac fidei rectitudinem in omnibus teneat, ut exorbitantibus a via vestigiis anfractus sinistrae devius non incurrat. Sive certe sic semper dominicae passionis sacramentum pro dextro teneat, ut tamquam sinistra prorsus ac vilia cuncta mundi huius blandimenta contemnat. Enimvero quia sacerdos dux et antesignanus est exercitus Domini, his titulorum insignibus iubetur adornatus incedere, sese que sequentibus aecclesiasticae militiae cuneis sanguinis et crucis Christi debeat vexilla praeferre. Hoc figurabat Zacharias propheta cum diceret: In die illa erit, quod super frenum equi est, sanctum Domino. Porro autem ante salvatoris adventum quid genus humanum, nisi velut infrenis equus erat, quod utique per voluptatum suarum campos libertas infrunita raptabat? Sed ori eius frenum redemptor noster adhibuit, cum sanctum evangelium, quo videlicet omnia petulantis lasciviae vitia compescuntur, obiecit. Super hoc autem frenum sanctum Domini, hoc est crux ponitur, quia cuncta sancti evangelii praecepta crucem spirant, ut crux post Christum portetur, invitant. Id ipsum signabat et lamina illa aurea, quam summus sacerdos in gloriam et decorem gerebat in capite, cui videlicet nomen Domini tetragramaton erat inscriptum. Sicut enim quattuor illic erant litterae, ita nichilominus quattuor sunt crucis cornua quadrifidi orbis partes amplexa. Hanc sacerdos portabat in gloriam et decorem, quoniam et apostolus dicit: Michi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Portet ergo laminam auream sacerdos in capite, ut crucem Christi iugiter verset in mente. Sanctum quoque Domini freno equi sui consequenter adhibeat, ut carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigat. Tunc enim sacerdos et laminam auream capiti, et sanctum Domini freno adhibet equi, cum et ad crucem Christi mentis intuitum dirigit, et corpus suum velut ferocem equum ab omni lascivientium vitiorum libertate compescit. Propter hoc sane geminum crucis portandae misterium scriptum est, quoniam et Helias et Iohannes baptista zonas pellicias habebant circa lumbos suos. De salvatore vero nostro Iohannes in Apocalipsyn dicit, quoniam habebat zonam auream circa mamillas suas. Constat autem, quia inter utramque mamillam cor hominis constituitur. Unde sponsa dicit in Canticis: Dilectus meus inter ubera mea commorabitur, hoc est in corde meo iugiter requiescet. Quid est ergo pelliciis zonis, quae videlicet ex mortuis animalibus fiunt, lumbos ubi libido permaxime viget accingere, nisi omnes carnalium passionum illices motus ac fomites per afflictionem corporis undique refrenare? Et quid est circa mamillas auream habere zonam, nisi et adversus ingruentium cogitationum inportuna phantasmata sollicita semper invigilare custodia? Lumbos ergo pellicia zona praecingimus, cum carnis lasciviam per inediae continentiam coercemus. Auream vero zonam circa mamillas habemus, cum adversus infestantium cogitationum impetus infoederabili certamine dimicamus. Tunc itaque fiet, quod illic sequitur. Mox enim ut sanctum Domini super frenum equi futurum propheta praemisit, presto subiunxit: Et erunt lebetes in domo Domini, quasi fialae coram altari, et erit omnis lebes in Iherusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum. Lebetes plane in fialas verti et zonam auream circa mamillas haberi praecipiebat Dominus, in evangelio, cum dicebat: Cavete ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius saeculi. In crapula scilicet et ebrietate lebetes, in curis huius saeculi zonam habendam circa mamillas intellege. Lebetes plane illorum erant pectora, qui suspirabant pisces Aegipti, qui nauseantes manna, esuriebant pepones, inhiabant cepas et allia. An lebetes non erant, qui ferventes clamabant, quia sedebamus super ollas carnium? Illa quippe corda lebetes sunt, in quibus edacitas regnat, et per cupiditatis estum excoquuntur edulia et copia diversa ciborum. Sed hi lebetes convertuntur in fialas, et sunt coram altari ac sanctificati Domino, cum sanctum Domini equi freno superponitur, cum denique zona aurea mamillis interioribus adhibetur. Tunc nimirum lebetes et ollae carnium convertuntur in fialas aureas, videlicet plenas hodoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Et iste ponuntur coram altari fialae, quae prius dum lebetes essent, potius versabantur in nidore culinae. Tunc autem mens sacerdotis est fiala aurea atque hodoramentis spiritualium aromatum plena, cum orationibus ac piis operibus est vigilanter intenta. Et haec fiala coram altari esse dicitur, quia per omne, quod cogitat, Deo sacrificium offerre non cessat. Et tunc lebes iste sanctificatus est Domino atque ideo consecrationis gratiam, quam ipse intus ex munere summi largitoris accepit, merito iam et in alios adhibita manus impositione transfundit. Sed ego, quasi cui loquor oblitus, dum sermonem diutius protraho, metam compendii epistolaris excedo. Iam igitur ista sufficiant, tantum ut, qui a benedictione ceperam, verbum in benedictione concludam. Dextera Dei, venerabilis pater, suis te benedictionibus repleat, et grege comitante commisso regnis caelestibus introducat. 60 Domno Nicolao beatissimo summae sedis antistiti, Petrus peccator monachus devotissimae servitutis obsequium. Quod in partibus nostris prosperitatis vestrae celebris fama percrebuit, magna cor nostrum laeticiae iocunditate perfunditur, totis que in Domino, qui istorum auctor est munerum, visceribus gratulamur, ita ut dum mens intrinsecus iubilat, lingua etiam in hanc vocem divinae laudis erumpat: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. De Anconitanis autem, venerabilis domine, cotidie pereuntibus nimis doleo, et de confuso atque commixto peccatorum innocentium que periculo medullitus contremisco. Ecce enim per condicionem carnis eorum cotidie corpora moriuntur, et per sententiam vestram Petri gladius in animarum eorum morte crassatur. Et nos quidem dormimus, sed evaginatus sedis apostolicae mucro non dormit, qui tot hominum milia una cruentae mortis strage prosternit, non quidem in corporibus aliquando morituris, sed heu prodolor, quod intolerabile est, in animabus sine fine victuris. Enimvero audenter dicam, quia postquam dominus meus ad apostolatus culmen ascendit, numquam aliquid fecit, quod a nobis, qui in eius debemus vigilare custodia, tantopere debeat formidari. Vobis enim subici, vobis urbem tradere, vobis se et sua voluerunt humiliter subiugare, sed eorum culpis obstantibus non modo ianua illis misericordiae vestrae non patuit, quin etiam prolata sententia a regno Dei et a liminibus aecclesiae tamquam e diverso rebelles et contumaces exclusit. Absit autem a domino meo, ut cum vibrata tyranni cuiuspiam dextera post cedem duorum vel trium hominum mox timore compescitur, illius, qui totius christianae magister est pietatis, gladius passim in tot animarum internicione crassetur. Nam et Abner cum in ipso belli certamine diceret ad Ioab: Num usque ad internitionem tuus mucro deseviet? protinus ille respondit: Vivit Dominus, si locutus fuisses mane, recessisset populus persequi fratrem suum. Absit, inquam, ut dum unius hominis placere vult oculo, tanta eorum, pro quibus Christi fusus est sanguis, pereat multitudo. Vicem quippe illius tenes, qui adhuc pauper et tenuis summis principibus et magistratibus libera voce non timuit dicere: Oboedire magis oportet Deo, quam hominibus. Et rursus: Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate. Quapropter si placet domino meo, adscitis domno Hildeprando, sanissimi ac purissimi consilii viro, reverentissimis etiam Umberto et Bonifacio episcopis, qui vestri videlicet acutissimi et perspicaces sunt oculi, cum his itaque consilii vestri communicate misterium, simul que tractate quo medicamine mors atque perditio tot pereuntium desinat animarum. Moderetur itaque solito more sedis apostolicae prolata sententia, sese que aecclesiastici vigoris temperet disciplina, ut quos hostilis dispergere crudelitas nititur, in sacerdotalis misericordiae gremio colligantur. Parce ori meo, clementissime pater, et non procacis linguae strepitum, sed devoti considera cordis archanum. Nec a servo tuo te pigeat humiliter argui, cum ipse omnipotens Deus hominibus dicat: Venite et arguite me. 61 Domno Nikolao summo pontifici, Petrus peccator monachus debitae subiectionis obsequium. Nuper habens cum nonnullis episcopis ex vestrae maiestatis auctoritate colloquium, sanctis eorum femoribus volui seras apponere, temptavi genitalibus sacerdotum, ut ita loquar, continentiae fibulas adhibere. Sed quoniam haec est secta, cui ubique contradicitur, aliud quidem quodcumque vestrae constitutionis imperium sub spe perficiendi fidenter indicimus. Huius autem capituli nudam saltim promissionem tremulis prolatam labiis difficilius extorquemus. Primo quia fastigium castitatis attingere se posse desperant, deinde quia synodali se plectendos esse sententia propter luxuriae vitium non formidant. Nostris quippe temporibus genuina quodammodo Romanae aecclesiae consuetudo servatur, ut de caeteris quidem aecclesiasticae disciplinae studiis examen, prout dignum est, moveat, de clericorum vero libidine propter insultationem saecularium dispensatorie conticescat. Quod certe satis correctione dignum est, ne unde vulgus omne conqueritur, inde potissimum a magistris aecclesiae in iudicio taceatur. Si enim malum hoc esset occultum, fuerat fortassis utcumque ferendum. Sed ha scelus, omni pudore postposito pestis haec in tantam prorupit audaciam, ut per ora populi volitent loca scortantium, nomina concubinarum, socerorum quoque vocabula simul et socruum, fratrum denique et quorumlibet propinquorum, et ne quid his assertionibus deesse videatur, testimonio sunt discursio nuntiorum, effusio munerum, cachinnantium ioca, secreta colloquia. Postremo ubi omnis dubietas tollitur, uteri tumentes et pueri vagientes. Ergo prae pudore nescio, quo supprimatur in synodo, quod publice vociferatur in mundo, ut non modo peccantes, ut dignum est, notentur infamia, sed et hii quoque, qui ultores esse debuerant, videantur in culpa. Non hic pudor faciem Finees sacerdotis operuit, qui nimirum coeuntem cum Madianitide Israheliten coram omni multitudine in locis genitalibus arrepto pugione transfodit. Porro autem nos contra divina mandata personarum acceptores in minoribus quidem sacerdotibus luxuriae inquinamenta persequimur, in episcopis autem, quod nimis absurdum est, per silentii tolerantiam veneramur. Sed ecce hic Finees divini spiritus zelo succensus, cum totus pene Israhelitarum populus cum filiabus Moab fornicando corrueret, sese que Beelphegor sacrilegis cerimoniis iniciaret, non in despectos quosque vel infimos divinae legis propugnator insiluit, sed excellentiores et clariores in populo, quos ad terrendum caeteros trucidaret, elegit, testante scriptura quae dicit: Erat, inquit, nomen viri Israhelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salay, dux de cognatione et tribu Symeonis. De mulieris quoque nobilitate si quaeritur, hoc in sequentibus invenitur: Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi, filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. Sane post digestam fornicationis et dignae ultionis hystoriam, quid opus fuit Moysi, ut genealogiam fornicatoris utriusque contexeret, et alterum ducem, alteram nobilissimi principis filiam fuisse narraret, nisi ut doceret carnales illecebras in eminentioribus personis acrius persequendas? Hinc est, quod et ipse Dominus, cum omnis Israhelitica plebs non dispari crimine teneretur obnoxia, de populo quidem tacuit, adversus solos autem principes in furorem se dignae animadversionis erexit. Iratus enim ait Moysi: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israhel. Plane et Moyses non ad alios, sed ad iudices Israhel ait: Occidat unusquisque proximos suos, qui iniciati sunt Beelphegor. Dum ergo Finees pro communi fornicatione totius multitudinis ulciscenda in eos potissimum, qui duces videbantur, insiluit, principes similiter populi in patibulis suspendi sententia divina praecepit, Moyses quoque non quibuslibet infimis, sed iudicibus Israhel, ut proximos suos occiderent, pro vindicta fornicationis iniunxit. Quid in his omnibus datur intellegi, nisi quia reatus adulterii in personis clarioribus debet durius vindicari? Et qui tales commotus ulciscitur, pacem superni iudicis et gratiam non modo sibi, sed et populo absque dubio promeretur. Unde divina vox: Finees, inquit, avertit iram meam a filiis Israhel, quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem eos in zelo meo. Ecce audivimus, quomodo propter iram Finees placata est ira Domini super Israhel, audiamus etiam nunc, qualiter ipse per animi sui commotionem perpetuam sibi cum Domino statuerit pacem. Ecce, inquit, do ei pacem foederis mei, et erit tam ipsi, quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israhel. Pacem quippe Dominus illi sui foederis dedit, quia sedata omni carnis molestia, vivere illum usque in finem mundi in paradisi amoenitate constituit. Ipse siquidem est, nisi fallor, Helias propheta, qui videlicet igneis equis et curru Heliseo suspiciente est translatus in caelum. Unde me quisquis mentiri autumat, divinae legis interpretem Hyeronimum, qui hoc in Hebraicarum questionum libro testatur, potius reprehendat. Porro autem et tempore David regis hic Finees superesse ac sacerdotale officium gerere perspicue reperitur dicente scriptura: Hii sunt, inquit, Corite super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi, et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino. Cui nimirum Finees nomen est a parentibus inditum, Helias autem agnomen est accidens per eventum. Helias siquidem interpretatur Deus Dominus, quod ex hac sibi occasione inpositum fuisse creditur, quia cum legationis officio fungeretur, missus ab Israhelitico populo ad duas semis tribus, Ruben videlicet et Gath et dimidiam tribum Manasse, quae enormis magnitudinis altare construxerant, hoc ab eis responsum excusationis accaepit: Fortissimus, inquiunt, Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit si prevaricationis animo hoc altare construximus. Ab his itaque rationem reddentium verbis Helias nuncupatus asseritur, qui Finees eatenus dicebatur, ut illorum responsum huius videatur esse vocabulum. Notandum autem, quia sicut in chronicis suis sollertissimus Beda testatur, ab egressu filiorum Israhel ex Aegypto usque ad Heliae in caeli culmen ascensum sexcentorum viginti annorum supputari calculus invenitur. Iure ergo qui mechis repentinam intulit necem, annosae vitae sortitus est longitudinem, quique in terris divini zeli est ardore succensus, congruenter est equis igneis elevatus in celum. At contra Heli quia filiorum peccata cognovit, sed eos invectione, qua digni erant, acerrima non corripuit, eisdem filiis a Philistiim in bello peremptis ipse quoque de sella retrorsum cecidit, fractis que cervicibus expiravit. Nam et arca Domini ab hostibus capta est, et prius quidem quattuor milia, deinde triginta milia virorum sunt Philisteo trucidante prostrata. Et quidem redarguit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non severitate vel auctoritate pontificis: Quare, inquit, facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? Nolite, filii mei; non est enim bona fama, quam audio. Audierat enim scriptura testante, quia dormiebant cum mulieribus, quae observabant ad ostium tabernaculi. Porro quos inimicos Dei vidit, in perniciem suam filios recognovit, et quos hostili ferire gladio debuit, paternae blandiciae lenitate palpavit. Non sic ille fidelis in domo Domini famulus Moyses, magister videlicet ingenui Finees. Stans enim in porta castrorum ait: Si quis est Domini, iungatur mihi. Congregati que sunt ad eum omnes filii Levi, quibus ait: Haec dicit Deus Israhel: Ponat gladium vir super femur suum; ite, et redite de porta usque ad portam castrorum, et occidat unusquisque fratrem et proximum et amicum suum. Cesis itaque viginti tribus milibus hominum ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio et fratre suo, ut detur vobis benedictio. Plane sicut benedictione digni sunt, qui culpas corrigunt, ita nichilominus maledictioni obnoxii sunt, qui peccantibus blandiuntur, sicut per prophetam dicitur: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. A sanguine quippe gladium suum prohibet, qui se ab inferenda reprobis dignae sententiae animadversione coercet. Facti siquidem culpam habet, qui quod potest, neglegit emendare. Unde et praefato Heli vir Dei, qui et Finees fuisse putatur, ait: Haec dicit Dominus: Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae precepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me? Si ergo Heli propter duos dumtaxat filios, quos non ea, qua digni erant, invectione corripuit, cum eis simul et cum tot hominum multitudine periit, qua arbitramur dignos esse sententia, qui in aula aecclesiastica et soliis iudicantium praesident et super non ignotis pravorum hominum criminibus tacent? Qui dum dehonestare homines in publico metuunt, ad contumeliam superni iudicis divinae legis mandata confundunt, et dum perditis hominibus amittendi honoris officium servant, ipsum aecclesiasticae dignitatis auctorem crudeliter inhonorant. Unde et eidem Heli, qui Deum suos filios honorando contempserat, divina vox ait: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contempnunt me, erunt ignobiles. Ubi mox subditur: Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui. Ac si aperte dicat: Quia ego per pastoralis officii dignitatem contra inimicos meos brachium tibi fortitudinis contuli, sed tu ad eorum ultionem illud exerere noluisti, iam brachium a te precidam, id est vigorem tibi sacerdotalis culminis auferam, ut, qui manceps fueras ad pugnandum pro me, iam nec manum habeas ad tuendum te. Ponamus plane, quod Ophni et Finees episcopi sunt, Heli autem metropolitani vicem tenet. Quid ergo deterius quis potest agere, quam si luxuriosis episcopis parcat, cum emendare prevaleat? Praesertim cum praefato Heli Dominus dicat: Praedixi ei, quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuit eos. Idcirco iuravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum. Si ergo victimis et muneribus omnia crimina diluuntur, sola autem falsa in episcopos pietas veniam non meretur, videat, qui eorum diiudicare mala dissimulat, quam durae sententiae apud districtum iudicem se obnoxium reddat. Sed quoniam ego summum aecclesiae universalis antistitem vel leviter sugillare non audeo, ipsum, qui peccat, breviter alloquar. Cur, o sacerdos, qui sacrum dare, hoc est sacrificium Deo debes offerre, temetipsum prius maligno spiritui non vereris victimam immolare? Fornicans enim a Christi te membris abscidis, et meretricis corpus efficeris apostolo testante qui ait: Qui adheret meretrici, unum corpus efficitur. Et item: Tollam, inquit, membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Quid ergo tibi cum corpore Christi, qui per carnis illecebrosae luxuriam membrum factus es antichristi? Quae enim conventio lucis ad tenebras, aut quae societas Dei ad Belial? Numquid ignoras Dei filium adeo carnis elegisse mundiciam, ut ne quidem de pudicitia coniugali, sed de clausula potius incarnatus sit virginali? Et ne hoc sufficere videatur, ut tantummodo virgo sit mater, aecclesiae fides est, ut virgo fuerit et is, qui simulatus est pater. Si igitur redemptor noster tantopere dilexit floridi pudoris integritatem, ut non modo de virgineo utero nasceretur, sed etiam a nutricio virgine tractaretur, et hoc cum adhuc parvulus vagiret in cunis, a quibus nunc, obsecro, tractari vult corpus suum, cum iam inmensus regnat in caelis? Si mundis attingi manibus volebat in praesepio positus, quantam corpori suo nunc vult adesse mundiciam iam in paternae maiestatis gloria sublimatus? Plane si pater filiam suam incestuose corrumpit, mox ab aecclesia proiectus excluditur, communione privatur, et vel in carcerem truditur, vel in exilium destinatur. Quanto ergo deterius ipse abiciendus es, qui cum filia tua non quidem carnali, quod minus est, sed cum spiritali potius perire non metuis? Omnes quippe aecclesiae tuae filii tui proculdubio filii sunt. Et certe perspicuum est, quia spiritalis generatio maior est quam carnalis. Porro dum tu sis vir et sponsus aecclesiae tuae, quod utique perhibent et anulus disponsationis et virga commissionis, omnes qui in ea regenerati sunt per baptismatis sacramentum, tibi quoque nichilominus adstringuntur necessitudine filiorum. Qui ergo cum spiritali filia tua committis incestum, qua conscientia dominici corporis audes tractare mysterium? Sed fortassis obicias, quia longe antequam tu culmen sis adeptus episcopi, illa sit nata, vel non in episcopio, sed in aliqua sit plebium baptizata, tamquam tu eorum tantummodo, qui nascituri erant, factus sis pater, et omnis parroechia tua non sit aecclesia tua. Enimvero cum Dominus dicat: Nolite sanctum dare canibus, quod de te iudicium erit, qui corpus tuum, quod utique sanctificatum est per consecrationis accessum, non canibus sed lupanaribus tradis? Et cum omnes aecclesiasticos ordines in te uno habeas metuenda mole congestos, omnes proculdubio foedas, dum te prostibuli permixtione commaculas. Polluis itaque in te ostiarium, lectorem, exorcistam, omnes que deinceps sacros ordines, pro quibus omnibus in districto Dei iudicio redditurus es rationem. Ad impositionem manus tuae descendit Spiritus sanctus, et tu eam adhibes genitalibus meretricum. Linguae tuae obsequitur Deus, et tu non vereris optemperare daemonibus? Porro qui in aecclesiastica cerneris dignitate conspicuus, non te erubescis inmergere fornicibus scortatorum? Et qui praedicator constitutus es castitatis, non te pudet servum esse libidinis? Veniet, veniet profecto dies, immo nox, quando libido ista tua vertatur in picem, qua se perpetuus ignis in tuis visceribus inextinguibiliter nutriat, et medullas tuas simul et ossa indefectiva conflagratione depascat. Qui enim flamma libidinis estuas, qua fronte, qua audacia sacris altaribus appropinquas? Ignoras, quia filii Aaron, Nadab videlicet et Abiu, idcirco caelesti sunt igne consumpti, quoniam alienum ignem offerre Domino praesumpserunt? Altaria quippe Domini non alienum, sed ignem dumtaxat divini amoris accipiunt. Quisquis igitur carnalis illecebrae ignibus aestuat et sacris adsistere mysteriis non formidat, illo proculdubio divinae ultionis interim igne consumitur, de quo scriptura testatur: Et nunc ignis adversarios consumit. Et sicut nunc aestuantis luxuriae flamma decoquitur, ita postmodum numquam finiendis atrocis gehennae incendiis necesse est comburatur. Praeterea non expavescis, o infelix episcope, quia dum in luxuriae voraginem corruis, Nikolaitarum heresim incurristi? Nikolaus quippe unus ex his, quos Petrus apostolus diacones consecravit, dogmatizabat clericos cuiuslibet ordinis nuptialibus foederandos esse coniugiis. Quod ergo ille docebat verbis, ad hoc tu in cathedra pestilentiae sedens multo deterius invitas exemplis. De quo videlicet scelere angelo Ephesinae aecclesiae divina vox ait: Odisti facta Nikolaitarum, quae et ego odi. Et cum apostolus dicat: Omnis fornicator non habet hereditatem in regno Christi et Dei, qui in regno Dei, hoc est in caelo, non habes quamlibet hereditatem, quo pacto in aecclesia, quae nichilominus regnum Dei est, praelationis optines dignitatem? Tu autem, domine mi, venerabilis papa, qui Christi vice fungeris, qui summo pastori in apostolica dignitate succedis, noli pestem hanc per ignaviam ad incrementa perducere, noli connivendo et dissimulando crassanti luxuriae frena laxare. Serpit enim hic morbus ut cancer, et virosa propago ad infinita porrigitur, nisi evangelica falce, quod male pullulat, amputetur. Absit igitur, ut sanctum cor vestrum segnis Heli torpor emolliat, sed potius ad sceleris ultionem ingenui Finees zelus accendat. Deponantur hii, qui aecclesiasticae castitatis non verentur foedare mundiciam, et deiecti deterreant, quos male stantes ad turpis luxuriae contumeliam provocabant. Ad ultionem igitur se canonicus vigor exerat, et petulantium clericorum mala compescat, quatinus et beatitudini vestrae, quod absit, nevus non obrepat infamiae, et solitus nitor aecclesiasticae resplendeat disciplinae. Vestra quippe clementia non ignorat, quoniam Achab rex Israhel, dum regi Assiriorum Benadab inordinata pietate pepercit, divini adversum se furoris sententiam provocavit. Cui nimirum vir Dei ait: Haec dicit Dominus: Quia dimisisti virum morte dignum de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. Hic ipse quoque vir Dei cum diceret socio suo: In sermone Domini: percute me, noluisset que ille percutere, ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cum que paululum recessisset ab eo, ut scriptura testatur, invenit eum leo atque percussit. Quibus utique sacri eloquii verbis quid aliud innuitur, quam quia incomposita pietas proculdubio meretur iram, dum non promulgat in reos sub districti iuris aequitate censuram? Merito que debet superni iudicis subire vindictam, qui neglexit in subditos exerere disciplinam, illi que leoni, qui circuit quaerens quem devoret, merito traditur, qui ab infligendo paenitentiae vulnere per torporis desidiam cohibetur. Sic igitur ingenuus vester spiritus ad tollendum castitatis obprobrium se ferventer accingat, sic se in ultionem Nikolaitae heresis strenue ac viriliter erigat, ut iuxta sponsionem Finees pacem sui foederis vobis cum Deus omnipotens statuat. Immo sicut Heliam cesis typice quadringentis quinquaginta sacerdotibus caelo vos non equis igneis, sed angelis comitantibus introducat. 62 Reverentissimis episcopis Theodisio Senogalliensi et Rodulfo Egubino, Petrus peccator monachus servitutem. Noverit sanctitas vestra, dilectissimi mihi patres et domini, quia praesumpsi quaedam opuscula scribere, non tam videlicet, ut legivis aecclesiasticis, quod temerarium fuerat, aliquid adderem, quam ob hoc praecipue, quia sine quolibet exercitio inertis ocii et remotioris cellulae tedia non perferrem, ut qui operibus manuum utiliter insudare non noveram, cor vagum atque lascivum quodam meditationis loro restringerem, sic que cogitationum ingruentium strepitum atque accidiae obrepentis instantiam facilius propulsarem. Sed quoniam iamiam illius examinis tribunalibus appropinquo, ubi non modo de verbis et scriptis, ultro etiam de minutissimis cogitationibus discussionem ventilandam esse non ambigo, sanctitatis vestre prudentiam, qua valeo, supplicatione deposco ut aut me advivente, si vacat, aut postquam me obire contigerit, quicquid opusculorum meorum invenire poteritis, attenta diligentia perlegatis. Et si quid in his catholice regule dissonum, si quid sacrarum scripturarum auctoritati reperitur adversum, prout visum fuerit, vel prorsus abscidite, vel ad sanum intellectum correctam sententiam revocate. Quatinus, quod meae stoliditatis ignorantia depravatur, ad recte fidei lineam vestre sanctitatis diligentia reformetur, et hoc per vos emendet karitas, quae edificat, quod per me deliquit scientia, que fortassis inflabat. Quid enim mirum, si ego imperitus et animalis homo dictatiunculis meis sanctos viros adhibeam iudices, quandoquidem Lucas et Marcus in evangeliis, que Spiritu sancto dictante descripserant, Petrum et Paulum apostolos habuere censores? Porro autem quoniam ex his, qui exercitati sunt in meditationibus scripturarum, purioris circa me fidei et abundantioris caritatis aliquem esse non arbitror, idcirco vobis potissimum huius fascem laboris iniungo. Sic igitur, dilectissimi, in hoc pietatis opere etiam me defuncto fideles estote, sic ultima veteris amicitie iura persolvite, ut et me, si qua reperitur, erroris mei noxa non teneat, et vobis ex impenso karitatis officio praemiorum caelestium merces accrescat. 63 Inmobili columpnae sedis apostolicae domno Hildebrando archidiacono, Petrus peccator monachus salutem. Uberes ago gratias, venerande frater, quia, cum ad regalis aulae contenderes apicem, estuantem circa me vaporare persensi de sacrario tui pectoris karitatem. Nec mirum, cum Deus ignis dicatur esse consumens, si sancti Spiritus habitaculum quibusdam sintillis erumpentibus videatur ignitum. Nam ubicumque illius itineris mentio mei nominis incidit, memoria mea penes te in benedictione fuit. Quod factum et amicorum meorum mentes erexit, et detrahentium labia dignae responsionis obicibus oppilavit. Verumtamen Florentiae mens tua, quae contra vaniloquos ac mendaces cauta consuevit esse semper et rigida, delenefica quorundam optrectatorum est persuasione mollita. Comitis quippe Guidonis asseculae cum grege servili calumpniabantur me construxisse caenobium ex his utique praediis, quae in clientelae suae stipendium ex herili dudum liberalitate concesserant. Cur, quaeso, illius tunc sententiae recordatus non es, qua dicitur: Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. Ubi mox sequitur: Laxa manus illi, et quaerit libertatem. Cur et ille tibi versiculus excidit: Iugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduae? Cur etiam illud tua memoria non recoluit: Servo malivolo tortura et compedes. Mitte illum in operationem, ne vacet? Sed quid mirum, si te licet prudentem et sanctum virum potuit artifex servitus et versuta decipere, cum et prophetico plenum spiritu David Siba servus Saul callide mentiens compulit a iustitia declinare? Tu, inquit, et Siba dividite possessiones. Ille siquidem innocentem Miphiboseth mentitus est contra regiam agere maiestatem, isti me conditionem perhibent proscripsisse servilem. Sed quaeso, frater, numquid Tehtgrimus Guidonis huius patruus, qui sine liberis obiit, de tot agris ac villis perexigua saltim, quae videbantur esse contermina monasterio, legare non potuit? An adhuc obsequentis cunei iudicabitur indigus, qui, cum ex hac ipse vita decesserit, posteritas ei nulla succedit? Huic etiam, qui advivit, quia clientes omnia possident, aliquid Deo conferre de sui iuris allodio non licebit? Censebis, ut hii, qui rotandis ad ignem veribus vel abluendis sunt lebetibus deputandi, sic herilia bona possideant, ut eorum domini recedentes e saeculo sanctis aecclesiis sui iuris impendia non relinquant? Dignum ne perhibes, ut mancipia nostra gerant ora flammantia, ut pretiosi cultus induant ornamenta, nos estuantis Averni tolerare supplicia? Propudor ut illi fluant, et nos inopia coartemur! Illi ructent pridiana convivia, nos quaeramus apud inferos micam! Merito perdit hereditatem, qui servum relinquit heredem. Excludi meretur a numero filiorum, qui propria salute contempta sibi substituit servile mancipium. Obstruatur igitur os iniqua loquentium, et iuxta prophetam sepiantur aures spinis a versipellium mendaciis detractorum, qui ad faciem quidem blanda praetendunt, sed intrinsecus virus malitiae contegunt, et velut apes ore mella ferunt, sed aculeis pungunt. Et quid mirum, si nos, qui ad terram melle manantem contendimus, apum circumvolantium stimulis laceramur? Ad quam profecto terram festinabat ille, qui dicebat: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis. Huc accedit, quia, cum ad mel terrae viventium properare contendimus, divini quoque verbi dulcedinem propinantes etiam favos mellis in ore portamus. Scriptum est enim: De ore prudentis procedit mel. Et dilectus ad sponsam: Favus, inquit, distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua. Quae rursus de sponso: Guttur eius dulcedo, et totus concupiscentia. Quid ergo mirum, si nos et ad mel properantes et mel in ore portantes examen apum hinc inde circumvolant, ut optrectationum nos aculeis pungant? Hinc est, quod Israeliticus ille populus, dum ire per desertum ad terram repromissionis properant, prius castrametati sunt, sicut vetus habet editio, in Gai, deinde veniunt in Dibongad. Gai nimirum interpretatur chaos. Et quid per chaos nisi cor intellegitur hominum perversorum, obscurum scilicet, tetrum atque profundum? Pravum est enim cor hominis, sicut scriptura dicit, et inscrutabile, et quis hominum cognoscit illud? Dibongad autem significat apiarium temptationum. Post chaos itaque ad apiarium pervenitur, quia postquam cor obscurum, dolosum atque profundum, more chai, caligo malitiae ac fraudis optenebrat, ad hoc etiam quandoque per iniquitatis augmenta progreditur, ut proximos quosque velut apes et praesentes assentationis melle demulceant, et absentes optrectationum aculeis pungant. De Gai ergo in Dibongad, de chao venitur ad apiarium, quia de fraudolenta malitia tenebrosi cordis pravus quisque progreditur ad infligenda spicula detractionis. Quid itaque de te dicam, qui quamquam primo foederatae concordiae circa me iura servaveris, quandoque tamen et oblatrantium canum neglexisti rictus infringere, et fidem non horruisti detrahentibus adhibere? Vituli multi et tauri pingues obsederunt me, et tu patienter audisti. Dicam itaque de summae sedis archidiacono, quod de Iacobo tunc dicebatur apostolo: O et iustus erravit. Sed quoniam et pro faventibus et pro laedentibus indifferenter orandum est, depositae querelae calumpniam orationis fine concludam. Deus omnipotens, venerabilis frater, et ex impensae karitatis officio multiplex tibi praemium reddat, et quod detractoribus consensisti, clementer indulgeat. 64 Nikolaus episcopus, servus servorum Dei, gloriosae reginae salutem et apostolicam benedictionem. Bonae voluntatis auctori omnipotenti Deo dignas gratias agimus, quia in femineo pectore virile vivere virtutum robur audimus. Pervenit quippe ad aures nostras, praecellentissima filia, serenitatem tuam indigentibus munificentia piae liberalitatis affluere, devotissimae orationis studiis insudare, pro violenter oppressis vim districtionis exerere, caeteris que bonis operibus, in quantum tibi competit, officium regiae dignitatis implere. Hortamur igitur, ut eum, quem Deo inspirante semel ingressa es, tramitem teneas, invictissimum que virum tuum, filium nostrum regem, ad pietatis aequitatis que gubernacula moderanda statum que aecclesiae retinendum provocare contendas. Si enim eloquentia Abigail stultum Nabal ab irascentis David gladio servavit inlaesum, quanto magis sancta devotio tua prudentissimum virum tuum divinis reddet optutibus gratiosum? Sic denique eum vere diligis, si servare, quae Dei sunt, piis exhortationibus facis. Alioquin quo pacto viros suos illae coniuges amare credantur, quae in eis capsas, ut ita loquar, corporum diligunt, sed animarum aurum, quod in eis reconditur, non attendunt? Habemus enim iuxta apostolum thesaurum istum in vasis fictilibus. Quae nimirum hoc dumtaxat amplectuntur, quod vermes devorant in sepulchris; illud vesane despiciunt, cui inmarcessibilis gloria servatur in caelis. In carne quippe amorem suum illa constituerat, quae David se despicienti hyronica insultatione dicebat: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante oculos servorum suorum, et nudatus est quasi si nudetur unus ex scurris. Quae profecto, quia desiderium suum in sola carne posuerat, carnis fructu debita est animadversione privata. Unde paulo post scriptura subiungit: Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae. Tu autem, gloriosa filia, quia fecunditatis donum divinitus meruisti, sic clarissimam instrue sobolem, ut inter ipsa lactantis infantiae rudimenta ad creatoris sui nutriantur amorem. Per te igitur discant, cui potissimum debeant, et quod in regalis aulae solio sunt nobiles geniti, et quod in aecclesiae gremio longe nobilius per sancti Spiritus gratiam sunt renati. Noli aliquando pecuniam praeferre iustitiae, sed thesaurum verae sapientiae inhianter acquire. Regina quippe Saba venit non videre divitias, sed audire sapientiam Salomonis. Quas tamen ipsa non petiit, copiosius reportavit. Tu etiam, filia, divinis oboediendo mandatis sapientiam posside, ut merearis ad salutem animae tuae et terrenis competenter affluere, et de transitorii regni culmine ad caeleste transire. 65 Domno Hildeprando venerabili archidiacono, Petrus peccator monachus sincerissime devotionis affectum. Privilegium Romanae aecclesiae quantas habeat vires ad servandam canonicae aequitatis et iustitiae regulam, quantum que vigorem ad disponendam aecclesiastici status contineat disciplinam, solus ille dilucide comprehendit, qui aecclesiasticis consuevit insudare negotiis. Quod utique privilegium, qui inexpertus est, parvipendit, exercitatus amplectitur. Quia sicut arma non curat, qui certamen ignorat, sic e diverso telis inhianter accingitur, qui ad reportandos ex more victoriarum titulos animatur. Armis autem privilegium Romanae aecclesiae non incongrue comparaverim, quia, dum haec una per cathedram beati Petri totius christianae religionis caput effecta cunctis in orbe terrarum principetur aecclesiis, velut dux ante aciem fidelium cuneis fulta ac spetialis praerogativae auctoritate munita, et evangelico mucrone veritati resistentium cervices obtruncat, et ad invictissime dimicandum totam Christi militiam in unius caritatis ac fidei unanimitate conspirat. Hoc tu suptiliter, ut et alia multa perpendens, frequenter a me karitate, quae superat omnia, postulasti, ut Romanorum pontificum decreta vel gesta percurrens quicquid apostolicae sedis auctoritati spetialiter competere videretur, hinc inde curiosus excerperem, atque in parvi voluminis unionem nova compilationis arte conflarem. Hanc itaque tuae petitionis instantiam cum ego neglegens floctipenderem, magis que superstitioni quam necessitati obnoxiam iudicarem, divinitus, ut reor, actum est, ut Mediolanensem urbem beatissimi Nicholai papae legatione functus adirem. Erat enim inter clerum et populum propter duas hereses, simoniacam videlicet et Nicolaitarum, satis turbulenta seditio. Nicolaitae autem dicuntur clerici, qui contra castitatis aecclesiasticae regulam feminis admiscentur. Qui plane tunc fornicatores fiunt, cum fedi commertii copulas ineunt, tunc Nicolaitae iure vocantur, cum hanc loetiferam pestem velut ex auctoritate defendunt. Vitium quippe in heresim vertitur, cum perversi dogmatis assertione firmatur. Quid plura? Nobis digna sedi apostolicae veneratione receptis, ac negotiis, quae nos attraxerant, intimatis, post diem alterum factione clericorum repente in populo murmur exoritur, non debere Ambrosianam aecclesiam Romanis legibus subiacere, nullum que iudicandi vel disponendi ius Romano pontifici in illa sede competere. Nimis indignum, inquiunt, ut, quae sub progenitoribus nostris semper extitit libera, ad nostrae confusionis obprobrium nunc alteri, quod absit, aecclesiae sit subiecta. Postremo tumultuantium clamor attollitur, ex diversis partibus ad episcopale palatium convenitur, dein tintinnabula perstrepunt, pregrandis aereae tubae, quae illic est, tota civitas clangoribus intonatur. Intentabant michi, ut ita loquar, omnia mortem, et ut ab amicis meis michi sepe suggestum est, nonnulli meum sanguinem siciebant. Augebat autem huius ignis incendium hoc permaxime, quia congregatis quasi ad sinodum totius Ambrosianae parroechiae clericis, ego in medio residens sive potius praesidens, reverentissimum Mediolanensem archiepiscopum ad sinistram, prudentia quoque ac sanctitate conspicuum Anselmum Lucensem episcopum posuisse mihi accusabar ad dexteram. Hinc porro quanta a frementi populo dici potuerint, non necesse est apicibus tradi, quod nimirum per se valet intellegi. Et revera ipse domnus archiepiscopus mox ut nostrae est praesessionis ammonitus, inpiger optulit, ultro etiam, ut si ego praeciperem, in scabello, quod nostris suberat pedibus, sine controversia resideret. Dicant id non simplici factum intentione, qui volunt, nos autem non hoc irritationi populi zelantis, ut fertur, adscribimus, sed apostolicae sedis reverentiae deputamus. Ut autem ad compendium veniam, ascendi pulpitum, ac sedato vix populo huiusmodi sum verbis exorsus. Noverit karitas vestra, dilectissimi, non me pro Romanae aecclesiae huc honore venisse, sed vestram gloriam quaerere, vobis salutem et gratiam, quae in Christo est, cum eius auxilio, si permittitis, providere. Quo enim pacto honore indiget parvuli hominis, quae laudes atque praeconia ex ipsius ore sortita est salvatoris? Quae autem provintia per omnia regna terrarum ab eius ditione extranea reperitur, cuius arbitrio ipsum quoque coelum et ligatur et solvitur? Omnes autem sive patriarchivi cuiuslibet apicem, sive metropoleon primatus, aut episcopatuum cathedras, vel aecclesiarum cuiuscumque ordinis dignitates, sive rex, sive imperator, sive cuiuslibet conditionis homo purus instituit, et prout voluntas aut facultas erat, spetialium sibi praerogativarum iura praefixit: Romanam autem aecclesiam solus ille fundavit et super petram fidei mox nascentis erexit, qui beato vitae aeternae clavigero terreni simul et coelestis imperii iura commisit. Non ergo quaelibet terrena sententia, sed illud verbum, per quod constructum est coelum et terra, per quod denique omnia condita sunt elementa, Romanam fundavit aecclesiam. Illius certe privilegio fungitur, illius auctoritate fulcitur. Unde non dubium, quia quisquis cuilibet aecclesiae ius suum detrahit, iniustitiam facit, qui autem Romane aecclesiae privilegium ab ipso summo omnium aecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic proculdubio in heresim labitur, et cum ille notetur iniustus, hic est dicendus hereticus. Fidem quippe violat, qui adversus illam agit, que mater est fidei, et illi contumax invenitur, qui eam cunctis aecclesiis praetulisse cognoscitur. Ut autem omissis aliis ad id, quod nunc agitur, veniamus, non debet ignorare sancta vestra devotio, quia beati apostolorum principes Petrus et Paulus, sicut per suum sanguinem Romanam aecclesiam consecrarunt, ita mox inter ipsa nascentis fidei rudimenta hanc Mediolanensem aecclesiam per suos discipulos lucrati sunt Christo, Nazarius quippe martyr insignis, sicut scripturae testantur, Petri baptisma a Lino eius successore suscepit, qui postmodum cum beato Celso in hac sancta urbe martyrio coronatus est. Sancti vero martires Protasius atque Gervasius beatum Paulum apostolum magistrum ac praeceptorem habuisse noscuntur, sicut beato Ambrosio et ipse testatur: Isti sunt, inquit, qui monita mea secuti respuentes predia et divitias secuti sunt Domini nostri vestigia. Sicut ergo salvator noster binos ante fatiem suam discipulos misit, ita quodammodo uterque sanctus apostolus ex magisterio suo in hanc urbem praedicatores sanctae fidei geminos destinavit. Cum ergo vestrae salutis auctores ex Romanae aecclesiae prodierint disciplina, consequens est iuxta aequitatis ordinem, ut aecclesia Romana mater, Ambrosiana sit filia. Ut autem hic ordo inter utramque Ambrosianam videlicet et apostolicam sedem non noviter oriri, sed antiquitus tenuisse non dubitetur, beatus Ambrosius cum hanc Nicolaitarum sordem ad multorum foetere pernitiem in hac urbe doleret, eam que per se solus coercere non posset, sedis apostolicae mox quaesivit auxilium, cui videlicet is, qui tunc praeerat, papa Siricius tres personas, presbyterum, diaconum et subdiaconum ad correctionem ulciscendi huius sceleris destinavit. Cum his itaque beatissimus pontifex, quos corrigere non potuit, velut scatentem vermibus sentinam ex urbis huius sagena proiecit. Unde et ipse sanctus Ambrosius in omnibus sequi se magistram sanctam Romanam profitetur aecclesiam. Scrutamini itaque et scripturas vestras, per quos vultis, diligenter inquirite, et si non potestis apud vosmetipsos invenire, quod loquimur, mendacii arguite, si autem potestis, nolite veritati resistere, nolite matrem vestram crudeliter inpugnare, sed ex cuius uberibus lac suxistis apostolicae fidei, eius semper gaudete solidis doctrinae coelestis dapibus recreari. His itaque rationibus de praerogativa et principatu sedis apostolicae redditis populus omnino benivolus redditur, et executurum se, quicquid iniungerem, unanimiter pollicetur. Tunc nimirum liquido persensi, in aecclesiasticis causis quantum Romanae aecclesiae nosse privilegium valeat, quam que hoc sancta tua prudentia non otiose deposcat. Quod utique Deo annuente studebimus, si tamen huius rei geste prius ordinem digeramus. Quid multis moror? Adest claericorum perplurimus ille conventus, communiter et singillatim quisque perquiritur, vix e tanto numero quispiam promotus ad ordinem sine pretio reperitur. Erat enim genuinus, immo inordinatus ordo, et inevasibilis regula illius aecclesiae, ut quicumque ad quemlibet ordinem vel etiam ad episcopatum consecrandus accederet, praefixum prius absque ulla controversia canonem daret. Hic plane quot curis afflictus, quot sim cogitationum stimulis tediatus, quot denique suspiria ex imis visceribus traxerim, facunda etiam lingua non explicat. Tam latae siquidem diocesis, tam nobilis urbis omnes aecclesias sacris misteriis prophanare, quodammodo christianae religionis videbatur eversio. Sed et litigiosum erat indulgere paucis, cum fere omnium esset culpa communis, nec legitimum videbatur, diversa in eos prodire sententia, cum esset una omnibus causa. Hoc etiam nostras augmentabat angustias, quia nisi qualemcumque decisionis calculum causa ista susciperet, nisi cum magna hominum strage furentis populi se iurgia non sedarent. Tunc inter multas disceptationes processit in medium illa Innocentii papae sententia ab antiquioribus inventa, quod a multis peccatur, inultum est. Illa quoque discretio ad memoriam rediit, quam sancti pontifices et autentici canonum conditores de Donatistis et Novatianis ac reliquis, qui apud diversas hereses ordinati sunt, invenerunt. Id etiam nos non praeteriit, quod nostrae memoriae nonus Leo papa plerosque simoniacos et male promotos tamquam noviter ordinavit. Haec et alia plurima meditantibus et invicem conferentibus, illud etiam devenit in manus, quod insignis papa Leo quartus Ianuario scripsit episcopo: Lectis, ait, fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quem olim noveramus, agnovimus, congratulantes tibi, quod ad custodiam gregis Christi pastoralem curam vigilanter exequeris, ne lupi, qui sub spetie ovium subintraverunt, bestiali sevitia simplices quosque dilacerent, et non solum ipsi nulla correctione profitiant, sed etiam quae sunt sana, corrumpunt. Quod ne viperea possit obtinere fallatia, dilectionem tuam duximus commonendam, insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his, qui a nobis in hereticorum atque sismaticorum sectam delapsus, et se utcumque hereticae communionis contagione macularit resipiscens, in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim et spiritualis medicinae utilitate plenissimum est, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive subdiaconi, aut cuiuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, atque ad catholicam fidem, quam iampridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errores suos et ipsos auctores erroris damnatos sine ambiguitate fateantur: ut sensibus prius etiam peremptis nulla spernendi supersit occasio, ne ullum membrum talium possit sotietate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant benefitio, si adempta sibi omni promotionis spe, in quo inveniuntur ordine, stabilitate perpetua maneant, si tamen iterata tinctione non fuerint maculati. Non hoc levem apud Dominum noxam incurrit, qui de talibus ad sacros promovendos ordines iudicavit. Quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis, multo magis non debet licere suspectis. Idem quoque Leo in hereticorum receptione Anatholio Constantinopolitano episcopo sic mandavit: Qui plenis satisfactionibus male gesta condempnant, et accusare magis se eligunt quam tueri, pacis et communionis nostrae unitate laetentur, ita ut digno prius anathemate, quae contra fidem catholicam sunt recepta, damnentur. Aliter enim in aecclesia Dei, quae corpus est Christi, nec sacrata sunt sacerdotia, nec vera sunt sacrifitia, nisi in nostrae proprietate naturae verus nos pontifex reconciliet, verus inmaculati agni sanguis emundet. Nec aspere igitur communionis nostrae gratia deneganda est, nec temere largienda. Idem vero Aquileiensi episcopo scribens ait: Damnent apertis promissionibus suis superbi erroris auctores, et quod in doctrina eorum universalis aecclesia exhorruit, detestentur. Omnia decreta sinodalia, quae ad excisionem simoniacae hereseos apostolicae sedis confirmavit auctoritas, amplecti se et in omnibus approbare plenis et apertis ac propria manu scriptis protestationibus eloquantur. Illud etiam nos non aufugit, ubi Fulbertus Carnotensis episcopus primati suo super presbytero per pecuniam ordinato ex auctoritate Toletani concilii tale reperitur dedisse consilium. Aliis quippe praemissis hoc intulit: Propterea, inquit, depositum non reordinabitis, sed reddetis ei suos gradus per instrumenta et per vestimenta, que ad ipsos gradus pertinent, ita dicendo: Reddo tibi gradum ostiarii, et te in illum gradum restituo, et caetera, in nomine Dei Patris et Filii et Spiritus sancti. Novissime autem benedictione letificabis eum, sic concludendo: Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus sancti super te descendat, ut sis restitutus in ordine sacerdotali, et offeras placabiles hostias laudis pro peccatis tuis, atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Hoc etiam nostram memoriam non pertransiit, quod beatus papa Gregorius neofitis Anglis dispensative ad tempus coniugia canonibus interdicta permisit. Apostolica etiam illa discretio nobis ad memoriam est reducta, qua gentilibus nuper conversis ad fidem nichil aliud oneris imposuerunt, nisi ut ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione se tantummodo custodirent. In arto itaque positi, quia non poteramus mala illius aecclesiae mera canonum auctoritate corrigere, studuimus saltim perversis eius usibus finem imponere, ac gratuitae promotionis ordinem futuris temporibus providere. Exegimus igitur ex tunc et deinceps gratuitae promotionis inviolabilem sponsionem, prius per monimenta litterarum, deinde per manum, postremo per evangelicum sacramentum. Et quidem sponsio stilo digesta, ut apud nos habetur, hic simpliciter transcribatur. Wido divina gratia Mediolanensis aecclesiae archiepiscopus omnibus Christi fidelibus eiusdem aecclesiae filiis, clero et populo, aeternam salutem in Domino. Non ignorat sancta devotio vestra, dilectissimi fratres et filii, quam reproba, quam detestabilis, Deo odibilis, ignominiosa atque perversa, omnium que sanctorum canonum auctoritate damnata consuetudo in hac sancta aecclesia, cui Deo auctore deservio, antiquitus inholeverit, quam que laetalis atque pestiferae leprae animas innocentum contaminatione perfuderit, symoniacae videlicet heresis damnata semper que damnanda venalitas, et pernitiosa negotiatio huiusmodi in hac sancta aecclesia consuetudinaliter optinebat, ut quisquis ad clericales ordines provehendus accederet, de subdiaconatu quidem duodecim nummos, de diaconatu vero decem et octo, postremo de presbyteratu suscipiendo viginti quattuor, quasi per praefixam condicionis regulam daret. Hoc itaque modo Symon Magus, heu prodolor, hanc sanctam Ambrosianam aecclesiam perversitatis suae velut officinam fecerat. Follem, malleos et incudem trapezita ac monetarius iniquitatis habebat, nichil que aliud nisi animarum omnium commune periculum fabricabat. Nostris vero temporibus, quia salvator noster pius ac misericors plebem suam, quam pio cruore redemerat, sub hac mortiferi languoris atrocia perire condoluit, velut ad obviandum ac viriliter obsistendum voraci et virulento draconi, vestros animos visitante Spiritus sancti gratia concorditer incitavit, ita ut quibusdam ex nostris sedem apostolicam adeuntibus, tantum huius terre periculum sanctus ac Deo dignus Nicolaus papa cognosceret, atque ad compescendum et funditus extirpandum hoc facinus domnum Ostiensem Petrum episcopum destinaret. Quapropter, dilectissimi fratres, in conspectu Dei omnipotentis et Filii eius Christi Iesu, qui iudicaturus est vivos et mortuos, et Spiritus sancti, qui hanc pestem specialiter damnat ac destruit, sub testimonio omnium angelorum cunctorum que sanctorum Dei, praesente iam dicto domno Petro episcopo, aeque etiam venerando domno Anselmo Lucensi episcopo, et omnibus vobis, damno, detestor ac reprobam iudico hanc perversam, quae hactenus viguit in hac aecclesia, negotiandi consuetudinem, omnem que symoniacam heresim. Insuper obligo non solum me, sed et omnes clericos meos, qui nunc sunt, omnes que successores nostros, et inviolabili nodo firmissimae promissionis astringo, ut nec ego, nec quisquam successor meus, nec inquisitor, neque rodolarius, nec aliquis huiusmodi de promovendis ad aecclesiasticos ordines aliquid tollat. Quod si suadente diabolo sive aliquis nostrum, qui nunc sumus, sive successorum nostrorum, qui post nos futuri sunt, huius saluberrime promissionis violator extiterit, et aliquid de conferendis ordinibus tollere pestifera negotiatione praesumpserit, dator simul et acceptor cum ipso heresis huius auctore Simone perpetui anathematis vinculo constringatur, et a Dei omnipotentis omnium que sanctorum consortio separatus cum Iuda et Caipha, cum Dathan et Abiron sub aeterne damnationis atrocitate damnetur. Nicolaitarum quoque heresim nichilominus condemnamus, et non modo presbyteros, sed et diaconos et subdiaconos ab uxorum vel concubinarum foedo consortio nostris studiis, in quantum nobis possibilitas fuerit, sub eodem quo supra testimonio arcendos esse promittimus. Quod, ut verius credatur, nos cum nostris clericis propria manu subscribendo firmamus, sigilli quoque nostri formam imprimi iubemus. Insuper hoc addentes ac sub eiusdem sponsionis vinculo inviolabiliter promittentes, ut neque de abbaciis ordinandis, neque de capellis, vel quibuslibet aecclesiis investiendis vel ordinandis sive tradendis, neque de episcopis promovendis, neque de sacrosancto crismate, neque de consecratione aecclesiarum vel nos vel nostri familiares aliquid omnino tollamus. Spiritus sanctus, qui sanctorum carismatum auctor est, nos nostros que successores ab omni vinculo praefatae maledictionis eripiat, ita tamen ut hanc saluberrimam constitutionem perseveranter implere concedat, qui cum Patre et Filio vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Ego Dei gratia Wido Mediolanensis aecclesiae archiepiscopus hanc sponsionem a me factam firmavi, roboravi atque subscripsi. Odaldericus vicedominus et presbyter subscripsi. Eribertus presbyter subscripsi. Arderatus presbyter subscripsi. Atto presbyter subscripsi. Ariprandus indigne diaconus subscripsi. Ardericus diaconus subscripsi. Ambrosius diaconus subscripsi. Atto diaconus subscripsi. Adam subdiaconus subscripsi. Arnulfus subdiaconus subscripsi. Liprandus subdiaconus subscripsi. Landulfus subdiaconus subscripsi. Atto subdiaconus subscripsi. Postmodum accedens idem archiepiscopus ante sanctum altare, praesente domno Lucense, iuravit in manum meam dicens: 'Si haec', inquit, 'de simoniaca et Nicolaitarum heresi delenda et funditus destruenda fideliter non observavero, ab omnipotenti Deo et omnibus sanctis sim excommunicatus et anathematizatus, et ab omni Christianorum consortio inveniar alienus'. Similiter et vicedominus et cancellarius eius et omnes alii, qui aderant, clerici manus suas in manum meam dederunt, et haec eadem excommunicationis et anathaematis verba dixerunt. Deinde accessit Arnulfus, nepos archiepiscopi, honestus videlicet et prudens clericus, cuius unam manum archiepiscopus tenuit, alteram ipse super sanctum evangelium posuit et iuravit dicens: 'Dominus meus Wido archiepiscopus, qui hic est, ab hodie in antea, et quod promisit de castitate clericorum, fideliter observabit, et insuper numquam consecrabit alicuius ordinis clericum suae diocesis praeter monachos, quem ante promotionem non fatiat iurare, quod in hoc breviculo scriptum est. Sic me Deus adiuvet et ista sancta evangelia'. Pro suscipiendis aecclesiasticis gradibus, sive per me, sive per submissam personam, seu per quodlibet ingenium, neque dedi, neque promisi, neque per promissiones daturus sum aliquid. Sic me Deus adiuvet et ista sancta evangelia. Hoc facto domnus archiepiscopus ilico in pavimentum cum omni humilitate prosternitur, et iniungi sibi penitentiam pro venalitatis huius nefando comertio deprecatur, cuius videlicet sceleris licet in illa aecclesia non ipse primus extiterit auctor, non tamen ut debuit, fuerat extirpator. Centum itaque annorum sibi penitentiam indidi, redemptionem que eius taxata per unumquemque annum poecuniae quantitate praefixi. Mox maiorem aecclesiam simul ingressi pulpitum ascendimus. Tunc coram copioso populo civitatis et clero clericum suum tactis sacrosanctis evangeliis iurare fecit, quod ipse archiepiscopus donec adviveret, in quantum posset, excepta suorum bonorum datione, si nollet, istas duas, Nicolaitarum videlicet ac symoniacam hereses, omni studio totis que viribus sincere ac fideliter extirpare contenderet, ita ut neque presbytero, neque diacono, neque subdiacono feminam cum gradu simul habere permitteret, a conferendis etiam aecclesiasticis sacramentis venalitatis omne commertium funditus prohiberet. Idipsum iusiurandum contra Symoniacos et Nicolaitas permaxima pars populi non modo civilis sed et suburbani iam dederat, quorum videlicet multitudo millenarium, ut fertur, numerum excedebat. His ita gestis consideratis que sanctorum patrum sententiis, quos superius memoravimus, aliorum que, quos studio brevitatis omisimus, visum est nobis, ut omnes illi clerici accepta poenitentia inter missarum solemnia reconciliarentur, hornamenta de manu episcopi recipientes, sicut Fulbertum episcopum supra narravimus dedisse consilium, hoc tamen prius, quod infra scriptum est, ante sanctum altare legentes. Ego Arialdus dictus diaconus de capella Mediolanensis archiepiscopi hac scriptura, quam manu mea scripsi, profiteor me eam fidem tenere, quam sacrosancta septem concilia evangelica et apostolica auctoritate firmarunt, et quam beatissimi pontifices Romani ad diversos data praedicatione lucidissimae veritatis exposuerunt. Anathematizo quoque generaliter omnes hereses, extollentes se adversus sanctam catholicam et apostolicam aecclesiam. Spetialiter vero atque nominatim simoniacam heresim, quae in ipsam aecclesiam conatur introducere sacrorum ordinum, sive offitiorum maledictam venalitatem, deinde Nicolaitarum aeque abhominabilem heresim, que inpudenter latrat sacri altaris ministros debere vel posse licenter uti coniugibus, quomodo et laicos, unde quia his diebus hae duae hereses, scilicet Simoniacorum et Nikolaitarum, gravius aecclesiam Dei vexant et impugnant, Symoniacos omnes et Nicolaitas cum dogmatibus, auctoribus sectatoribus que suis aeterno anathemate dignos esse pronuntio, iurans per sanctam omousion trinitatem. Paenitentia autem clericorum talis est. Hii nimirum, qui solum constitutae a diabolo regulae canonem dederunt, ita ut nonnulli eorum vix peccatum hoc esse cognoscerent, quinque annorum penitentiam acceperunt. Hoc modo ut omni tempore, estate simul et hieme, duos dies, duabus autem anni quadragesimis, natalem videlicet et sanctum pascha praecedentibus, tres dies per ebdomadam ieiunarent in pane et aqua. Eorum autem, qui plus dederunt, septem annorum est penitentia, sub eadem scilicet ieiunii quantitate distincta, post que septennium quamdiu vixerint, sextam feriam ieiunabunt. Qui autem ieiunare facile non potest, unum ex his diebus per omnem ebdomadam redimere licentiam habet, ita ut unum psalterium meditetur, aut medium cum quinquaginta metaneis, aut unum pauperem pascat et lotis pedibus nummum porrigat. Hoc insuper domno archiepiscopo promittente quod omnes orationis causa procul ipse dirigeret, sive videlicet Romam, sive Turonum, ipse autem archiepiscopus profecturum se ad beati Iacobi venerabilem tumulum, qui est Hispaniae, disponebat. His itaque tali modo reconciliatis decretum est, ut non mox passim omnibus redderetur offitium, sed his dumtaxat, qui et litteris eruditi, et casti, et morum gravitate viderentur honesti, ceteris autem sufficeret, quod sanctae aecclesiae per divinam gratiam essent rursus inserti, a qua eatenus fuerant divinae sententiae falce praecisi. Illi etiam ipsi, quibus ministrandi licentia redditur, non ex male mercata veteri ordinatione ad amissum reparantur offitium, sed ex illa potius beati apostolorum principis efficacissima auctoritate, qua in beatum Apolenarem repente usus est dicens: Surge, inquit, accipe Spiritum sanctum simul que pontificatum. Ecce omnem discretionis illius ordinem apud Mediolanensem urbem habitum breviter exposuimus, adhuc tamen utrum sedis apostolice iuditio placeat, ignoramus. Nos enim si quid erravimus, ad Petri magisterium corrigendi libenter accedimus, et retractationis obprobrium non veremur. Haec est enim illa, ut ita loquar, officina fabrilis, cui nimirum is, qui fabri dicebatur filius, praesidet, ad cuius regulam omnis merito moneta reducitur, ad cuius rectitudinis lineam quicquid uspiam depravatum fuerit, reformatur. Utrum autem ego in reconciliatione illorum erraverim, nescio. Unum autem per omnipotentis Dei clementiam spero, quia post tot iurationum genera, quibus archiepiscopus haec promissa firmavit, post sacramenta tam multiplicis populi per evangelium data, post iuramenta certe omnium clericorum ante sanctum altare litteris et proprio ore prolata, utraeque iste hereses sic in illa aecclesia sunt per argumenta provide coercitionis attritae, ut auctore Deo nostris temporibus non sint ad rediviva certamina reparande. Apostolica tamen sedes haec apud se retractanda discutiat, et utrum puncto an lima digna sint, ex auctoritatis suae censura decernat. 66 Blancae olim comitissae nunc coelesti sponso coniunctae, Petrus peccator monachus iubilum cordis in Spiritu sancto. Ad regales nuptias epulaturus accedo, thalamos auro gemmis que radiantibus adhornatos videre desidero, nuptialibus saginari dapibus avidissime concupisco. Undique igitur mistica deferantur exenia, prophetica simul et apostolica non desint tam excellentibus nuptiis ornamenta. Evangelicus itaque noster Ysaias iam procedat ad medium, et munificus exhibeat, quod paravit, ornatum videlicet caltiamentorum, lunulas, torques atque monilia, armillas et mitras, discriminalia et periscelidas, murenulas et olfactoriola, inaures et anulos et gemmas in fronte pendentes, mutatoria et pallia et linteamina, acus et specula et sindones, vittas atque theristra. Haec igitur omnia spiritalibus conferenda sunt nuptiis ac novae sponsae diligenter aptanda, quo veri sponsi placere possit optutibus. His nimirum infulis venustata, hac ornamentorum erat varietate composita regina illa, quam psalmista contemplatus aiebat: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Nuptiae factae sunt in Chana Galileae, et sicut evangelista testatur, vocatus est Iesus ad nuptias cum discipulis suis, sed tamquam pronubus, non ut sponsus, quasi pransurus, non ut nupturus. Istae vero nuptiae tanto illas privilegio superant, ut hic Iesus iure credatur non amicus esse, sed sponsus. Et quoniam, qui adheret Domino, unus spiritus est, sponsus iste non modo sponsae iungitur, sed unitur, atque ex hac copula non corruptio nascitur, sed integritatis potius clausula reparatur. Illic Iesus aquam convertit in vinum, hic idem Iesus et vinum semetipsum fecit et cibum. Cibum videlicet, quia ipse est panis vivus, qui de coelo descendit, vinum vero, quod laetificat cor hominis, spiritus eius est, de quo iterum dicit: Poculum tuum inebrians quam preclarum est. Spiritus enim Dei hominum mentes inebriat, ut, tamquam a suis sensibus alienati divitias mundi huius, honores et gloriam respuant, ad subeunda vero pro Deo quaeque dura vel aspera flammantibus desideriis inardescant. Hoc musto debriati fuerant, quibus Iudaei vere dementes ac furiosi dicebant: Musto pleni sunt isti. Hoc musto plenus erat vir ille de filiis prophetarum, quem ad ungendum Hieu in regem miserat Heliseus, de quo dixerunt vesane sapientes ad eum: Quid venit insanus iste ad te? Quid autem mirum, si hii, qui puri sunt homines, cum spiritu divino replentur, ab huius mundi sapientibus atque ideo vere desipientibus iudicentur insani, cum et ipse, qui magister est angelorum, dictus sit habuisse demonium? Immo ut Marcus evangelista testatur, estimatus sit etiam fuisse freneticus: Venit, inquit, domum, et convenit iterum turba, ita ut non possent nec panem manducare; et cum audissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant enim, quoniam in furorem versus est. Hanc sancti Spiritus ebrietatem et tu, o venerabilis domina, sana mente conceperas, cum saeculum relinquere decrevisti, et velut columbae simplicis alas excutiens ad innocentum atque simplitium nidulum convolasti, tunc dicens: Quis mihi dabit pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Nunc etiam secure decantans: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine expectans eum, qui me salvam fatiat a pusillanimitate spiritus et tempestate. Haec te nimirum ebrietas impulit ampla satis atque uberrimis faecunda proventibus rura contempnere, munita turrium atque castrorum propugnacula declinare, dultium propinquorum necessitudines ac vernaculorum affectus abicere, quod que horum omnium permaximum est, unicum filium eum que efebum adhuc atque inpuberem sine coniugalis solatio foederis abdicare, et quae constipatis vallata clientium cuneis solebas incedere, iam didicisti in angulo monasterii cum pauperibus spiritu sanctis mulieribus humiliter residere. Haec te sobria, ut ita loquar, ebrietas docuit, ut pro carbasinis lanea, pro purpureis atque nitidulis pulla ac despicabilia eligeres indumenta. Haec te persuasit ebrietas, ut siligineas pollines ac fercula dapibus referta postponeres, atque ad libri pensilem te mensuram panis cibarii cohiberes. Haec te plane perita et pudica ebrietas incitavit, ut, cum in primo adholescentiae flore viro fueris obeunte relicta, non tam claris tam que magnificis procis annueres, non, ut omnia videbantur hortari, thalamos iterares, sed soli iam Christo victuram mundo te mortuam exhiberes. Enimvero tamquam perita negotiatrix nundinis intenta venalibus proiecisti mundum, ut acquireres coelum, praevenisti mortem, ut sententiam mortis evaderes, elegisti pauperiem, ut divitiarum non pereuntium copiam possideres. Atque, ut mirabilior tua videatur esse conversio, non te a se mundus repulit, sed solus ardor divini spiritus incitavit. Enimvero sicut providentia divina disposuit ad educendum de Aegipto Israheliticum populum, tunc est Moyses missus, cum iam Pharao ad opprimendum duris operibus fuerat excitatus. Quatinus Israhelitarum mentes Aegipto deformiter inhaerentes alius dum vocaret, quasi traheret, alius velut impelleret, dum saeviret, ut dum plebs in servitio turpiter figitur, vel malis impulsa vel bonis provocata moveatur. Hoc etiam in populo Dei frequentius agitur, cum praedicatis coelestibus praemiis saevire in electos reprobi permittuntur, ut, si vocati ad terram promissionis exire neglegimus, pressuris saltim sevientibus impellamur. Atque haec Aegiptus, vita videlicet praesens, quae nos opressit blandiens, adiuvet premens. Quatinus quae, dum foveret, iugo nos servitutis attriverat, libertatis viam, dum affligit, ostendat. Haec itaque causa est, quod ab iniustis iusti sinuntur affligi, ut, dum futura audiunt bona, quae diligunt, patiantur etiam mala praesentia, quae perhorrescunt, atque ad faciliorem exitum dum amor provocat, crutiatus impellat. Tibi autem cum vitae huius undique prosperitas arrideret, non te mundus, qui blandiebatur, impulit, sed spetiosus forma prae filiis hominum Christus ad suae dotationis amplexum per afflatum sancti Spiritus provocavit: Surge, inquit, amica mea, sponsa mea, et veni: columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae: ostende mihi fatiem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis et faties tua decora. Anima quippe sancta iure Christi amica et sponsa vocatur, quia illi per fidem dilectionem que coniungitur. Sed haec sponsa quasi adhuc iacet, dum in mundanis actionibus implicatur; tunc surgit, cum ad procinctum divinae servitutis erigitur. Ac si dicat: Quae in saecularis vitae mollitie iaces, iam surge, atque ad familiare contubernium meae contemplationis erigere. Columba mea in foraminibus petrae. Si iuxta apostolum petra Christus est, foramina petrae vulnera sunt redemptoris. Quae profecto non casu quinque sunt, lanceae scilicet et clavorum, sed quia nos fueramus quinque sensuum vulneribus sauciati, per has quinque plagas saluti sumus perpetuae restituti. Istae siquidem portae erant, per quas die sabbati propheta, ne inferrentur onera gravia, prohibebat. In his ergo foraminibus Dei columba consistit, quia sancta quaelibet anima totam propriae salutis spem in sui redemptoris passione constituit. Ibi velut ab accipitris incursu defenditur, quia a cunctis malignorum spirituum insidiis custoditur. Ibi plane nidificat, quia illic foetus bonorum operum coacervat. De hac petra per psalmistam dicitur: Montes excelsi cervis, petra refugium erinaciis. Quid enim hoc loco per montes, nisi altae scripturarum intellegendae sunt profunditates? Hii nimirum, qui iam dare contemplationis saltus noverunt, altos sententiarum divinarum vertices quasi cacumina montana conscendunt. Ad quae profecto cacumina, quia infirmi pertingere nequeunt, recte illic subditur: Petra refugium erinaciis. Quia videlicet invalidos quosque non intellegentia sublimis exercet, sed sola in Christo fides humiliter continet. Quod autem illic additur: In caverna maceriae, solent ex lapidibus maceriae fieri, ad custodiam vinearum, sicut per Ysaiam dicitur: Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi, et maceria circumdedit et circumfodit eam. Quid ergo per maceriam lapidum nisi praesidium et excubias intellegimus angelorum? Quibus videlicet anima in certamine posita, dum vallatur atque circumdatur, a cunctis adversantium spirituum temptationibus custoditur. Porro quod sequitur: Ostende mihi faciem tuam, tunc anima coelesti sponso faciem suam ostendere dicitur, cum eius spetiem internis optutibus quasi revelata fatie contemplatur. Sonet, inquit, vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis et faties tua decora. O quam suave commertium, immo quam inenarrabilis dulcedo in humanis visceribus oritur, cum creator et creatura alternis in se invicem affectibus delectantur, sicut per prophetam dicitur: Suavis sit ei laudatio mea, ego vero delectabor in Domino. Et haec est summa cuiuslibet sanctae animae mundi nexibus expeditae atque hic tota versari debet intentio, ut ad amorem Dei per omnium suorum operum incrementa contendat, et quandoque in veri sponsi delectabiliter amplexibus requiescat. Sicut enim quis ad hoc aecclesiasticis gradibus initiatur, ut ad sacerdotii culmen attingat, vel potius, ut tua dicamus, ad hoc virgo dotatione subarratur ut nubat, ita nimirum omnes saeculum relinquentes ad hoc debent semper eniti, ut auctori suo valeant artius in amore coniungi. Alioquin quid proderat iugum Aegyptiacae servitutis abrumpere, Rubrum mare transire, si terram lactis ac mellis irriguam numquam daretur intrare? Lac quippe fructus est carnis, mel labitur de supernis. Et quia redemptor noster de coelo veniens carnem suscaepit ex virgine, haec est terra illa viventium, ad quam debemus intentis semper amoris gressibus festinare. Hunc sponsum, venerabilis soror, verae karitatis ulnis amplectere, super hoc iugiter delectare. Delectare, inquam, in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Huius corpus et sanguinem etiam ore carnis crebrius suscipe, ut hanc eius vocem merito possis audire: Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua. Terretur enim adversarius, cum christiani labia Christi videt cruore rubentia. Agnoscit enim presto suae perditionis inditium, et divinae victoriae, qua captivatus est et optritus, non tolerat instrumentum. Christus ergo per misterium suum tibi videatur in ore, Christus per sui amoris incendium tibi vivat semper in corde, ut congruat etiam tibi, quod sponsa dicit in Canticis: Fasciculus mirrae, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Quid enim per mirram, amarissimam videlicet aromatis spetiem, qua etiam defunctorum cadavera condiuntur, nisi Christi passio designatur? Quid aliud inter ubera, nisi locus cordis agnoscitur? Quisquis igitur amore continuo Christum in archano sui cordis amplectitur, quisquis imitandi gratia passionis eius misterium iugiter meditatur, huic profecto mirrae fasciculus Christus efficitur, atque iuxta scripturae sacrae sententiam inter eius ubera commoratur. Unde et idem sponsus ad sponsam: Pone me, ait, ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Sepe nos ob rei memoriam, quam oblivioni tradere nolumus, digito nostro vel brachio signum aliquod innodamus, ut, dum signum frequenter attenditur, res, quam intercipere potuisset oblivio, iugiter in memoria teneatur. Quisquis autem Christum quasi amat, sed operari bona dissimulat, iam quodammodo sponsum super cor signaculum posuit, sed super brachium omnino non posuit. Quisquis vero bonis operibus videtur intentus, sed a divini amoris torpet incendio frigidus, iam iste sanctitatis imaginem super brachium posuit, sed adhuc in corde Christi signaculum non expressit. Ut ergo sancta anima Christi caractere utrobique signetur, eum in corde suo signaculum ponat, ut amoris eius facibus medullitus inardescat. Ponat etiam consequenter in brachio, ut piis operibus valenter insistat. Signaculum Paulus in corpore suo velut in brachio Iesum posuerat, cum dicebat: Ego stigmata Iesu in corpore meo porto. Signaculum super cor Iesum posuerat, cum alibi gratulabundus aiebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Cuius sane stigmata expressa gerebat in corpore, eius se signaculum habere gloriabatur in mente. Porro autem et ipse coelestis sponsus electum quemque suum sibi signaculum ponit, eum que grata vice tamquam ne de memoria deleatur, attendit. Iuxta quod Zorobabel duci Iudeae pollicetur dicens: In illa die suscipiam te, Zorobabel serve meus, et ponam te sicut signaculum in conspectu meo. Econtra de quodam reprobo rege Dominus dicit: Si fuerit Iechonias anulus dexter in manu mea, inde evellam eum. Ad hanc ergo tu, venerabilis soror, assidue vicissitudinem satage, ut et caelestis sponsus per amoris sui gratiam te semper aspitiat, et tu ab eo, quod absit, per amorem quorumlibet temporalium oculos non avertas. Quatinus et ille te suptiliter intuens nullam que offensionis illuviem deprehendens dicat: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te; et tu, eius amore inenarrabiliter estuans, hoc intima voce depromas: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus; caput eius aurum optimum, guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Dilectus siquidem candidus virginitate rubicundus est passione. Candidus, quia dicit: Ego lilium convallium. Rubicundus, de quo Iohannes dicit, quia lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Electus ex milibus, quia ex omnium sanctorum multitudine solus est, qui dignus fuit audire: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. De quo Salomon: Virum, inquit, de mille unum repperi. Millenarius quippe numerus totius humani generis est intellegenda perfectio, in quo salvator tamquam passer est unicus in aedifitio. Caput eius aurum optimum, quia caput Christi Deus, qui nimirum sicut aurum metallis, ita, licet incomparabiliter, omnibus supereminet creaturis. Cuius guttur suavissimum dicitur, quia suorum melliflua suavitate verborum mentes audientium obdulcantur. Quam dultia, inquit, faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo. Totus etiam desiderabilis, quia in eum testante Petro desiderant angeli prospicere, vel quia humanitatis eius omne misterium desiderium accendit in mentibus electorum, ut eos videlicet non modo resurrectionis gloria provocet, sed ad imitationis exemplum ipsa quoque ignominia passionis invitet. Desiderabilis est, quia praeclarus atque conspicuus est in singulari nativitate, in vivifica morte, in gloriosa resurrectione, in triumphali ascensione. Desiderabilis est, dum loquitur, dum mirabilia operatur. In hoc igitur sponso tuo, veneranda soror, assidue delectare, in hoc omnia cordis tui vota constitue, in huius semper amplexibus ab omni sopita mundi turbine requiesce. Sed interim, dum amplecteris sponsum, cave sollerter adversarium. Adhuc enim in salo versaris, nec dum portus statione perfrueris. Procinctus enim iste castrorum non quietis est municipium, via est ista, non patria, ambulamus et non habitamus. Temptatio est enim vita hominis super terram. Quapropter, si temptationum bella desunt, gaude quidem, noli tamen nimium secura confidere, sed adversus repentinos et inopinatos insidiatorum hostium impetus te vigilanter accinge. Sepe namque nonnulli ad Deum de mundo conversi in ipso suae inchoationis aditu pacatissimam carnis tranquillitatem cogitationum que percipiunt, procedente vero tempore duris temptationum probationibus fatigantur. Quod utique fieri divina dispensatione cognoscitur, ne in ipso suae novitatis initio temptationum asperitate frangantur. Nam si eos adhuc teneros ac intimi conflictus ignaros amaritudo temptationis exciperet, ad ea scilicet, a quibus necdum longe discesserant, facile remearent. Unde scriptum est: Cum emisisset Pharao populum, non eos deduxit Dominus per viam terrae Philistim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Egyptum. Ex Aegypto itaque recedentibus e vicino pugna subtrahitur, quia derelinquentibus saeculum quaedam pacis tranquillitas datur, ne in ipsa suae teneritudinis novitate turbati atque conterriti ad ea, quae contempserant, revertantur. Prius ergo securitatis suavitate mulcentur, prius pacis quiete nutriuntur. Post cognitam vero dulcedinem tanto iam tolerabilius temptationum certamina sustinent, quanto in Deo altius agnovere quod ament. Tu ergo sic in his, quae forte nunc prosperantur exultes, ut ab his, quae posterius iminent, non dormites. Esto igitur cauta et undique circumspecta, sic que te praebe pervigilem, ut numquam te hostes inveniant oscitantem. Confoederanda quippe sunt adversum te et prosapia generis et flos aetatis, venustas formae et memoria facultatis abiectae. Ad evitanda sane istorum tela certaminum, nullus mihi videtur validior clipeus, quam meditatio mortis ac extremi terror examinis. Pensandum quippe est, cum iam peccatrix anima vinculis incipit carnis absolvi, quam amaro terrore concutitur, quantis mordacis conscientiae stimulis laceratur. Recolit vetita, quae commisit, videt mandata, quae neglegenter implere contempsit. Dolet indulta paenitentiae tempora sese inaniter percepisse, plorat immobilem districtae ultionis articulum inevitabiliter iminere. Manere satagit, ire compellitur; recuperare vult perdita, non auditur. Post terga respitiens totius transactae vitae cursum velut unum brevissimum deputat itineris passum, ante se oculos dirigit et infinitae perhennitatis spatia deprehendit. Plorat itaque, quia intra tam breve spatium acquirere potuit omnium laetitiam saeculorum; deflet etiam se propter tam brevis illecebrae voluptatem inenarrabilem perpetuae suavitatis amisisse dulcedinem. Erubescit, quia propter illam substantiam, quae vermibus erat obnoxia, illam neglexit, quae choris erat angelicis inferenda. Iam radios mentis attollit et , cum divitiarum inmortalium gloriam contemplatur, eam propter vitae huius inopiam perdidisse confunditur. Cum que sub se reflectit oculos ad huius mundi convallem tetram que caliginem, super se vero miratur aeterni luminis claritatem, liquido deprehendit, quia nox erat et tenebrae, quod amavit. O si redivivum paenitentiae tempus mereri potuisset, quam durae conversationis iter arriperet, qualia et quanta promitteret, quantis se devotationum vinculis innodaret. Interea dum hebescentes oculi contabescunt, dum pectus palpitat, raucum guttur anhelat, dentes paulatim nigrescunt et quandam velut eruginem contraunt. Pallescunt ora, menbra cuncta rigescunt. Dum haec itaque et huiusmodi tamquam vicinae morti praecedentia famulantur offitia, adsunt omnia gesta simul et verba. Nec etiam ipsae cogitationes desunt, et cuncta haec amarum adversus auctorem testimonium reddunt. Coacervantur omnia ante respuentis oculos, et quae conspicere refugit, coactus et invitus attendit. Adest praeterea hinc horrenda daemonum turba, illinc virtus angelica. In illo, qui medius est, liquido deprehenditur, cui parti iure possessio vendicetur. Nam si pietatis in eo videntur insignia, invitationis angelicae blanditiis delinitur atque armonicae melodiae dulcedine ut exeat, provocatur. Quod si eum sinistrae parti meritorum nigredo et foeditatis squalor adiudicet, intolerabili mox terrore concutitur, repentini impetus violentia perturbatur, praecipitanter invaditur, ac de miserae carnis ergastulo violenter evellitur, ut ad aeterna supplicia iam cum amaritudine pertrahatur. Iam vero post egressionem de corpore quis explicare valeat, quot armatae iniquorum spirituum acies in insidiis lateant, quot frementes cunei feralibus telis instructi iter obsideant et , ne transire libera possit anima, velut militari more constipatae legiones oppugnant? Haec et huiusmodi frequenter in corde versare, quid est aliud , quam lenocinancia vitae huius blandimenta respuere, mundo repudium dare, illices motus carnis elidere, solum que perfectionis adipiscendae propositum indeclinabiliter custodire? His addendus est eciam extremi terror iuditii, ut illius amaritudine valeat mundi huius falsa dulcedo contempni. Ad evadendas namque diabolicae pugnae molestias valenter adsurgimus, si necessitatis ultimae periculum provide pertractemus. Nam si repentinus ille atque terribilis adventus Christi digne perpenditur, quid erit in mundo, ubi mens humana vel desipiens delectetur? Ille nempe dies est, ad quam omnis praecedentium saeculorum intentio ac summa colligitur, cui cuncta sacrarum scripturarum volumina famulantur, de quo beatus Petrus, ut audientium corda digno terrore concuteret: Adveniet, inquit, dies Domini sicut fur, in quo coeli magno impetu transeunt, elementa vero calore solventur. Unde et mox subdidit: Cum haec igitur omnia dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus expectantes et properantes in adventum diei Domini, per quem coeli ardentes solventur, elementa vero ignis ardore tabescent? De quo et Iudas dicit apostolus: Ecce veniet Dominus in sanctis milibus suis facere iuditium contra omnes, redarguere omnes inpios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores inpii. De hoc et Iohannes in Apocalipsi dicit: Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super se omnes tribus terrae. Et Malachias ait: Ecce venit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? Et paulo post: Ecce dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes fatientes inpietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, quae non relinquet eis radicem et germen. Et per alium prophetam dicitur: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus. Item alius: Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis, dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris. Ubi notandum tremendi diem iuditii, quam proxime quam que perniciter adventare propheta considerat, ad cuius agilitatem expressius inculcandam tot accelerandi nomina coacervat. Ubi scilicet ad auxesim dictionis bis ponit iuxta, deinde velox et nimis, ut liquido doceat, quia oculis fidei id iam videtur in limine, quod infidelibus et coecis corde putatur procul abesse, et isti iam tribunalibus iudicis quodammodo trementes adsistunt, quem illi per diurnae longinquitatis absentiam parvipendunt. De hoc ultimae et inremediabilis necessitatis die preconatur Ysaias dicens: Ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furoris que, ad ponendam terram in solitudinem et peccatores eius conterendos ex ea; quoniam stellae et splendor earum non expandent lumen suum, obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo; et visitabo super orbem mala, et contra impios iniquitates eorum. Et iterum: Ecce, ait, validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram. Idem alibi: Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius et gravis ad portandum, labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans, spiritus eius velut torrens inundans ad perdendas gentes in nichilum. Qui rursus ait: Erit que repente confestim; a Domino exercituum visitabitur in tonitruo et commotione terra et voce magna turbidinis et tempestatis et flammae ignis devorantis. De quo videlicet igne Petrus ait: Caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in die iuditii et perditionis impiorum hominum. De hoc et propheta dicit: Auditam fatiet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis. De hac etiam ultione tremenda per Moysen Dominus dicit: Gladius meus manducabit carnes. De hac Hieremias ait: Gladius Domini devorabit ab extremo terrae usque ad extremum eius, non est pax universae carni. Gladius enim devorare terram dicitur, et pax universe carni deesse perhibetur, quia quisquis nunc carnaliter conversatur, vel terrena inmoderatius ambire convincitur, ultimae districtionis necesse est gladio perimatur. De quo nimirum gladio per Hiezechielem Dominus dicit: Egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro usque ad aquilonem, ut sciat omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem. De hoc utique gladio et Amos propheta dicit: In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt, non appropinquabit et non veniet super nos malum. Hic divini iudicii terror interiores Naum prophetae aures turbaverat, cum dicebat: Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis, et micantis gladii, et fulgorantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae, nec est finis cadaverum. Enimvero de divino iudicio quid viderit Danihel, manifeste describit dicens: Aspiciebam, donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit; vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli eius quasi luna munda; thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis accensus; fluvius igneus rapidus que egrediebatur a facie eius. Et paulo post: Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Qui nimirum libri ipsi intelligendi sunt sancti, quorum nunc meritum ab eis per custodiam humilitatis absconditur, et tamquam volumen codicis, ne legatur, involvitur. Tunc autem ad eorum gloriam universorum oculis aperitur, ut in eis praevaricatores tamquam per digestae scriptionis articulum legant divinae legis mandata, quae, dum adviverent, servare contempserant. Illic iam compelluntur et legere, qui hic per arrogantiae fastum verba Dei dedignabantur audire. Illic iugum Domini leve et onus eius suave mitibus et patientibus fuisse considerant, quod hic superbiae suae cervicibus intolerabile iudicabant. Illic superbum omne confunditur, et quicquid elatum fuerat, sub tantae maiestatis indignatione curvatur. Unde per Ysaiam dicitur: Oculi sublimis hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum. Exaltabitur autem Dominus solus in die illa, quia dies Domini super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur; et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum et super omnes naves Tharsis et super omne, quod visu pulchrum est; et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur, et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. Quae nimirum verba seriatim fortassis exponerem, nisi epistolaris compendii regulam excedere devitarem. Illud dumtaxat summotenus video perstringendum, quia rebus insensibilibus dies divini iudicii dicitur iminere, sed per figuras rerum ratione carentium stoliditas intellegitur hominum reproborum. Cedri quippe Libani sublimes et erectae potentes sunt huius saeculi, per excellentiam quidem terrenae sublimitatis elati, sed bonorum operum fructibus infaecundi. Quercus autem fructus quidem proferunt, sed non quibus homo reficitur, sed unde sues aluntur. Sues autem inmundi intellegendi sunt spiritus, qui spurcis sordentium hominum operibus saginantur. Porro montes excelsi et colles elevati superbi quique sunt, quasi per aggestum tumidae cogitationis in alta porrecti, sed frumento, quo valles abundant, cunctis que spiritualium studiorum frugibus alieni. Iam vero turris excelsa et murus munitus illos insinuat, qui, cum peccatores sint, in quadam se velut innocentiae arce constituunt, sese que defensionis clipeo contegentes reprehensorum suorum ad se pertingere iacula non permittunt. Tharsis autem exploratio gaudii dicitur. Quisquis enim in hoc saeculo, unde gaudere possit, explorat, huic superveniens dies Domini, quibus perpetualiter amarescat, maeroris atque tristitiae molestias irrogat. Venit etiam dies Domini non super omne, quod pulchrum est, sed super omne, quod visu pulchrum est, quia ille divini iudicii pondere premitur, qui intrinsecus quidem vitiorum latenter ingruentium deformitate confunditur, foris autem quadam adumbratae virtutis vel potius honestatis pulchritudine palliatur. Sed cum plurima suppetant, nos enucleatius exponere ista postponimus, quia prolixioris stili laciniam devitamus. Exempla quoque de divini terrore iudicii plura his supersedemus inserere, quia cum huic tremendo examini omnis eloquii caelestis intentio militet, nos in exaggeratione eius elaborare diutius non oportet. Ad hoc enim pleniter intimandum, etiam si caetera cuncta deessent, sola illa veritatis verba sufficerent, quibus ait: Erunt dies illi tribulationis tales, quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fient. Tu autem, domina mea, domina, inquam, mea, immo et regina, Domino meo caelesti scilicet regi per anulum vivae fidei et arram sancti Spiritus desponsata, tu itaque haec et his similia, quae de divini furoris et indignationis amaritudine mundi leguntur amatoribus imminere, crebrius perlege, suptiliter meditare, ut hoc velut amarae confectionis antidoto sibilos antiqui serpentis eius que loetale virus possis evadere. In memetipso quippe frequenter expertus sum quia, cum visceribus meis huius cogitationis amaritudo diffunditur, a cunctis male blandientis mundi, ut ita loquar, humoribus mentis meae stomachus exiccatur. Sepe enim malignus spiritus velut avis in ramo arboris sic in lingua ponitur adulantis, et tamquam per organum vasis in vasi virus effluit, quod loetaliter in audientis interiora transfundit. Tu autem optura aures malesuadis cantibus Syrenarum et Silleae voraginis prudenter evade naufragium, sic que cor tuum in sancto proposito terror iudicis figat, ut nequaquam hoc ventus assentatorii favoris evellat. Antiquus enim ille seductor, qui dudum Evae per serpentem versutiae suae virus invomuit, adhuc fortassis et tibi tamquam filiae morem servans, per aliud suum vasculum sibilabit: Revertere, inquiens, domum sub ipso sacrae professionis habitu, rege familiam, expone pie vivendi formam, tene super filium eius que coevos gravitatis ac modestiae disciplinam, provide lapsuro non absonam legibus sponsam, nec resilire permittas sibimet obsequentium clientelam. Haec igitur fabricans nequitiae spiritus non curat, qua te ad saeculum retrahat veste, dummodo confidat, quod per saeculares actus tibi principetur in mente. Porro autem cum plurima suppetant, id potissimum, quod nobis ante paucos dies contigit, referre congruum iudicamus. Monachus quidam simplicis naturae humilis que modestiae nobis aliquando cohabitaturus adhaesit, ac per octennium fere nobis cum in heremo non solum caste, sed iuxta fratrum quoque omnium testimonium laudabiliter vixit. Et quoniam scribendi peritus extitit, non pauca nobis librorum volumina pollucibiliter exaravit. Nuper autem, cum obeso vigetus corpore ac robustior solito videretur, coepit obstinate deposcere, ut ad suum permitteretur monasterium remeare. Quod nimirum malignus cordi eius intulit adversarius, ut perspicue postmodum ipsius rei declaravit eventus. Nam mox, ut iuxta petitionem ad suum monasterium est reversus, cum alio quodam monacho dierum malorum sene litteris aeque perito atque librario per femoralis fluxus egestionem cecidit, sic que omne, quod mundus diutius vixerat, repentina sceleratissimi criminis contagione foedavit. Neve sine vindicta tam plectibilis culpa transiret, aegritudine mox irruente decubuit, paucis que deinceps diebus ex hac vita confessus et confusus exivit. Sic, sic igitur, qui stat, videat, ne cadat. Et qui solo praecepto cum uxore Loth post terga respicere non veretur, conspecto saltim salis statunculo ac Deo desuper vindice terreatur. At fortassis econtra dicitur, quia corpusculum tuum gracile nimis et delicatum, ab ipsis lactantis infantiae rudimentis esculentissimis ac pene regalibus fuit epulis molliter enutritum, nec sororum potes nunc mensulis esse contenta, quae magnificis olim fueras ferculis assueta. Sed nec holere quidem vel communibus cum eis uti potes eduliis, quae marinas exquisitas que delicias Indicis assueveras infercire pigmentis. His itaque male blandientibus suadelis immo litis melle sagittis ex diabolica pharetra manifeste vibratis tu discipula crucifixi prudenter occurre, eas que a te conditionis tuae sedula consideratione repelle. Perpende igitur, quia caro, quae nunc accuratis dapibus enutritur, paulo post vermibus scaturire compellitur, ipsa que fit tunc esca rodentium, quae nunc delectabiliter saginatur iocunditate ciborum, ac tanto graviorem exhalat putrefacta foetorem, quanto suaviorem sibi procuravit educata mollitiem. Ecce dum ista conscribimus, Sophia nobis ad memoriam redit, duorum scilicet marchionum, Uguzonis soror, Rainerii filia, quae ante hoc fere sexennium, dum sana adhuc esset atque incolomis, abbatem monasterii sancti Christofori martyris, ut sibi sepulturam construeret, petiit, illo que renitente eam que delirare perhibente difficilius impetravit. Factum que intra monachorum claustra sepulchrum mox ut ingressa conspexit, nescio quo iudicio in aegritudinem corruit, ac paulo post abortit et obiit. Cuius profecto tumulus cum esset gypseus artificiosis que cementariorum studiis undique communitus, tantam foetoris illuviem per continui circiter anni circulum exhalavit, ut tolerari vix posset, nec fratres quiescere in tota claustri illius medietate permitteret. Et cum multa circumquaque sepulchra subsiderent, eadem que minora satis impendia percaepissent, nullum praeter hoc solum molestias naribus ingerebat, ut luce clarius innotesceret, quoniam humana caro quanto tenerius ac mollius educatur, tanto deterius in putredinem ac nauseam vertitur. Enimvero fratres cum me, cur id fieret, inquisissent, quod mihi videbatur, exposui: Hoc, inquam, ut opinor, ad salutem vestram divinitus agitur, ut in illo uno corpore, quod tam pulchrum venustum que vidistis, quid etiam de caeteris mulieribus in temptatione luxuriae sentiri debeat, liquido colligatis, quoniam caro illa et tunc putredo veraciter erat, cum ad se spectandum lubricos intuentium oculos provocabat. Quid enim tunc fuerit, nunc evidenter ostendit. Et quaelibet hominis caro, quae nunc virere conspicitur, nequaquam de se post obitum putredinem generat, sed quae semper fuerat, tunc se tantummodo putredinem manifeste declarat. Sed ad id, quod asserimus, roborandum, congruum est, ut etiam de viva carne proferamus exemplum. Veracis itaque et honesti viri didici relatione, quod narro. Dux Venetiarum Constantinopolitanae urbis civem habebat uxorem. Quae nimirum tam tenere, tam delicate vivebat, et non modo superstitiosa sed et artificiosa, ut ita loquar, sese iocunditate mulcebat, ut etiam communibus se aquis dedignaretur abluere. Sed eius servi rorem caeli satagebant undecumque colligere, ex quo sibi laboriosum satis balneum procurarent. Cibos quoque suos manibus non tangebat, sed ab eunuchis eius alimenta quaeque minutius concidebantur in frusta, quae mox illa quibusdam fuscinulis aureis atque bidentibus ori suo ligurriens adhibebat. Eius porro cubiculum tot thimiamatum aromatum que generibus redholebat, ut et nobis narrare tantum dedecus foeteat et auditor forte non credat. Sed omnipotenti Deo quantum huius feminae fuerit exosa superbia, manifesta docuit ulciscendo censura. Vibrato quippe super eam divini mucrone iudicii, corpus eius omne computruit, ita ut membra corporis undique cuncta marcescerent, totum que cubiculum intolerabili prorsus foetore complerent, nec quispiam tantam perferre narium iniuriam potuit, non cosmeta, non servulus, vix una dumtaxat ancilla non sine speciei redholentis auxilio in eius obsequii sedulitate permansit. Eadem tamen raptim accedebat et protinus fugiens abscedebat. Diutius igitur hoc languore decocta et miserabiliter cruciata amicis quoque laetantibus diem clausit extremum. Quid ergo sit caro, doceat ipsa caro, quod que perhibet mortua, testetur et viva. Sed o utinam qui eiusmodi sunt, sic poena temporalis afficeret, ut non eos etiam tartarus expectaret. Illic enim iuxta quantitatem gaudii retribuitur mensura tormenti, quanto que hic altius per iactantiam tumoris extollitur, tanto illic voracis incendii baratro profundius absorbetur. Unde est, quod de perversa anima sub Babylonis specie dicitur: Quantum se exaltavit et in deliciis fuit, tantum date illi tormenta et luctus. Et alibi: Potentes potenter tormenta patientur et fortibus fortior erit crutiatio. Nam et ipsae carnales illecebrae vel caetera vitia, quae hic pravos homines inflammabant, illic in picem resinam que vertuntur, et ultricibus flammis vires attribuunt. Plane sicut scriptura dicit, illic est umbra mortis, quae profecto nichil est aliud , nisi obscuritas divisionis, quia damnatus quisque cum aeterno igne succenditur, ab interno lumine tenebratur. Natura vero ignis est, ut ex se ipso et lucem exhibeat et ardorem, sed transactorum illa ultrix flamma vitiorum habet ardorem, non habet penitus lucem. Unde est, quod de illo, quem a se repellit, veritas dicit: Ligate illi manus et pedes, et mittite in tenebras exteriores. Si ignis itaque, qui reprobos cruciat, lumen habere potuisset, is, qui repellitur, nequaquam mitti in tenebras diceretur. Hinc etiam psalmista ait: Super eos cecidit ignis, et non viderunt solem. Ignis enim super impios cadit, sed sol igne cadente non cernitur, quia illos, quos gehennae flamma devorat, a visione veri luminis caecat, ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret. Quatinus, qui auctori suo corpore et corde deliquerunt, simul corpore et corde puniantur, et utrobique poenam sentiant, qui, dum hic viverent, pravis suis delectationibus ex utroque serviebant. Unde bene per prophetam dicitur: Descenderunt ad infernum cum armis suis. Arma quippe peccatorum sunt membra corporis, quibus perversa desideria, quae concipiunt, exequuntur. Unde recte per Paulum dicitur: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Cum armis vero descendere ad infernum est cum ipsis quoque membris, quibus desideria voluptatis expleverunt, aeterni iudicii tormenta tolerare, ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc suis delectationibus subditi undique contra iustitiam iuste iudicantis pugnant. Quae tamen supplicia in se dimersos et ultra vires cruciant, et in eis vitae subsidium extinguendo servant, ut sic vitam terminus finiat, quatinus semper sine termino cruciatus vivat, quia et ad finem per tormenta properat, et sine fine deficiens durat. Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Eant ergo nunc luxuriae dediti, et ad propriae carnis arbitrium vivant, ut anima postmodum et carne simul intereant. Nunc medullas mundanae dulcedinis sorbeant, ut repleti tunc perpetui cruciatus absinthio totis visceribus amarescant. Necesse quippe est, ut illic dentibus strideant, qui hic edacitate gaudebant, illic ab eis inremediabiliter plangitur, a quibus hic voluptuose ridetur. Quique hic holfaciunt nidores aromatum, acredinem inhiant pigmentorum, illic eos et sulphureus foetor excruciat, et tetra picei fumi caligo circumdat. Ducunt enim in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Verum haec illis exaggeranda sunt mentibus, quae post terga relictam Aegyptum repetunt, quae sedere super ollas carnium ignobiliter concupiscunt, ut his cogitationum fluctibus terrorum que procellis quodammodo mare rubrum fiat, quod eis in medio, ne revertantur, obsistat. Tu autem, veneranda soror, quae scilicet evangelicae quadrigae ac rotarum caelestium animalia sequeris, quorum sunt pedes recti, quaeque cum ambulant, non revertuntur, nequaquam, ut pro certo confidimus, Loth sequeris uxorem, sed Annae potius imitaris stabilita virtutem, cuius scilicet vultus non sunt amplius in diversa mutati. Et quoniam, quod ab adulatore laudatur, ab aecclesiastica auctoritate contempnitur, utramque hanc perpende sententiam. Laudatur peccator in desideriis suis, et qui iniqua gerit, benedicitur: hoc adulantis est. Maledicti, qui declinant a mandatis tuis: haec aecclesiae vox est. Quod autem in reprobos iuxta quantitatem criminis aequa sit etiam mensura maledictionis, testatur propheta David, qui nimirum in Iudam Scariothen triginta maledictiones intulit, sicut ille Dominum triginta argenteis sacrilega venalitate distraxit. Quarum videlicet sicut prima est: Constitue super eum peccatorem, sic extrema est illa: Operiantur sicut diploide confusione sua. Quas si quis per psalmi seriem suptiliter quaerat, certum est, quoniam non eas ultro citro ve reperiat. In serie scripturarum disce consequenter et ordinem rerum. Prius enim lex scribitur, deinde hystoria texitur Iudicum, postremo liber ponitur Regum, quoniam hic divinae legis mandata perficimus, postmodum ad iudicium venimus, ad extremum, si causa non dissonat, cum Christo sine fine regnamus. Hii proventus afferendi sunt segetum, qui caelestibus horreis inferantur. Vitis plane si sit ferax uvarum, cuncta praecellit arbusta silvarum; sin vero sit sterilis, caeteris iudicatur abiectior ac vilior esse virgultis. Unde est, quod ad prophetam divina vox ait: Fili hominis, quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quae sunt inter ligna silvarum? Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas? Sic profecto monachus, si ad proferendos fructus boni operis sit intentus et fervidus, nichil inter homines eo valet esse praestantius; alioquin si frigidus et infecundus arescat ac dormiens sterteat, iure tamquam vilis alga despicitur et ipsis quoque saecularibus non aequatur. Si quis vero studiis adipiscendae perfectionis infervet, sed adhuc tamen per infirmitatem de prioris vitae vitiis invitus aliquid retinet, saecularis quispiam licet religiosus esse comprobetur et pius, nequaquam est huic per omnia comparandus. Melius quippe est vitiosum aurum quam aes purum, et pretiosius est hebes margaritum quam marmor parium, pallens quoque carbunculus amabilior est quam ceruleus sit iacyntus. Tu quoque si velut in aurorae diluculo constituta de pristinae vitae tenebris adhuc in te aliquid sentis, noli diffidere, pervenire celeriter ad plenitudinem lucis. Cave tantummodo, ne in carnis mollicie requiescas, sed in sanctae disciplinae laboribus te vigilanter exerceas. Utinam daretur tibi nunc dominum meum videre Dominicum, qui, quod nos inperitae linguae conamur officio, ipse te efficatiori luculentissimae vitae doceret et informaret exemplo. Hic denique a tribus iam circiter annorum lustris lorica ferrea vestitur ad carnem, duobus autem ferreis circulis in corpore cingitur, duobus item per brachiorum armos artatur. Sed quia de illo in aliis nostris opusculis iam plura digessimus, nunc quod vix ante sex dies ad nos veniens retulit proferamus. Ait itaque: 'Contigit me nosse, quod scripseris novem me uno die psalteria decantasse cum corporalibus disciplinis. Quod certe cum audivi, tremefactus expavi et conscientia remordente congemui. Ve, inquam, michi, ecce hoc de me nesciente me scriptum est, et tamen utrum a me hoc fieri potuisset, ignoro. Ergo rursus experiar, et an hoc implere potuerim, indubitanter agnoscam. Quarta igitur feria me vestibus exui, et armata scopis utraque manu totam noctem ducendo pervigilem psallere ac me verberare non destiti, donec die altero decursis duodecim ex more psalteriis de tertio decimo ad psalmum: Beati quorum usque reptavi'. Porro quod nobis durum sepe videtur et asperum, quam ille puerile deputet ac despectum, uno doceamus exemplo. Frater quidam cum se scoparum ictibus nimis abhorreret atterere, atque ut ipse sibimet plagas inferret atque perferret, gravissimum iudicaret. Tandem tamen domni Dominici crebrius insistentis adhortationibus acquievit, ac per modulationem totius psalterii et insuper quinquaginta psalmorum sibimet disciplinam inferre propriis manibus non cessavit. Erat autem nox illa praecedens dominicam diem et beati Michahelis festivitatem. Cum que facto mane ad praedictum senem frater ille venisset, timens que ne de indiscretione redargueretur, quod egerat, per ordinem retulisset, hac ille voce respondit: 'Noli, frater, pusillanimis esse, vel pro hac tua, quae nunc est, infirmitate diffidere. Potens est enim Deus ex imis te ad altiora provehere, et tamquam lacteolae tuae conversationis infantiam ad iuvenilis roboris incrementa firmare'. Et adiciens ait: 'Nos etiam primo pedetemptim coepimus, sensim que ad quod nos divina pietas perducere voluit, licet imbecilles ac fragiles educti sumus'. Sic que factum est, ut non eum de inmoderato fervore, sicut ille timebat, argueret, sed ne desperationi succumberet, tamquam qui minimum, quid egerit, animum refoveret. Huius itaque sancti senis exemplo faciendae disciplinae mos adeo in nostris partibus inholevit, ut non modo viri sed et nobiles mulieres hoc purgatorii genus inhianter arriperent. Nam et relicta Tethbaldi, sublimis utique generis et non infimae dignitatis, mihi aliquando retulit, per praefixam huius disciplinae regulam centum annorum se paenitentiam peregisse. Tu itaque libenter audi semper facta bonorum, ut vel si imitari potes, cumulum tibi perpetuae retributionis acquirant, vel si impossibilia sunt, uberius te in humilitate custodiant. Erigatur spiritus ad ea, quae promittuntur in patria, et exiliens parvipendit, quicquid asperitatis horret in via. Cum pondus auri radiantis attenditur, labor itineris levigatur. Ubi loco praemii corona proponitur, stadii cursus alacriter transilitur. Perpende igitur, quam beatus sit, qui, cum tanta reproborum multitudo repellitur, ipse ad nuptiale convivium ingredi cum splendida electorum societate meretur. Quantae dignitatis sit adesse semper optutibus conditoris, contemplari praesentissimae speciem veritatis, facie ad faciem Deum cernere, choris angelicis interesse, ubi sic praesentibus quique gaudiis sunt repleti, ut de futura numquam sint adversitate solliciti. Ubi dum quieta mens incircumscripti luminis amoenitate perfruitur, de suorum quoque concivium praemiis inenarrabiliter gratulatur. Illic vitae fontem et sitientes hauriunt et haurientes sitiunt, quia ibi non potest, vel aviditas passionem gignere, vel sacietas fastidire. Ex eo plane, quod auctori vitae semper adsistunt, omnem vim beatitudinis trahunt. Hinc floridae iuventutis aeterna viriditas, hinc venustas est pulchritudinis, et indeficiens vigor incolomitatis. Ex illo itaque aeternitatis fonte percipiunt, ut aeternaliter vivant, ineffabiliter gaudeant, et quod est longe praestantius, ad eiusdem conditoris similitudinem convalescant. Sicut enim Iohannes evangelista testatur: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Tunc mors absorta est in victoriam omnis que humanae naturae funditus corruit corruptela. De hac porro civitate sanctus ille Tobias aiebat: Portae Hierusalem ex saphiro et smaragdo aedificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius; ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur, et per vicos eius alleluia cantabitur. De hac et Iohannes ait: Quia singulae portae eius erant ex singulis margaritis, et plateae civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. De qua etiam mox adiecit: Quia non eget sole neque luna, sed claritas Dei illuminat eam, et lucerna eius est agnus. Ibi praeterea natura humana, quae viciata fuerat, cunctis passionum squaloribus defaecata tripudiat, et azima facta in suae puritatis atque sinceritatis mundicia perseverat. Cum spiritu siquidem et caro spiritalis facta concordat, ac totus homo sui conditoris arbitrio in nullo penitus dissonat. Tunc impletur, quod sponsae sponsus eloquitur: Veni, sponsa mea, tempus putationis advenit. Surculus enim cum putatur, remanente quod utile est, absciditur quod superfluum est. Sic ex humana natura manet quidem omne, quod conditor fecit, tollitur autem, quod diabolus addidit. Illic archana singulorum patent oculis omnium. Illic omnium mentes in mutui amoris unione conflatae nulla invicem varietate dissentiunt, sed in communi voluntatis studio omnes unanimiter foederantur. Apud nos cum una festivitas colitur, altera non habetur; illic autem omnium solemnitatum semper est coacervata laetitia, quia illi praesentes adsistunt, qui solemnitatum sunt proculdubio causa. Deest illic ignorantia, deest impossibilitas, quia in sapientia, cui uniti sunt, cuncta sciunt, in omnipotente omnia possunt. Illic revelata facie contuebimur, quomodo Pater ineffabiliter Filium gignat, quomodo Spiritus sanctus ex utroque procedat. Illic videbimus quomodo is, qui nusquam deest, non per partes sed totus ubique est, quomodo etiam fieri possit, ut et intendat singulis tamquam vacet ab universis, intendat universis tamquam vacet a singulis; quomodo is, qui caelestibus praeminet, abyssi fundamenta sustentet, qui mundi intima penetrat, quomodo exteriora cuncta circumdat. Illic hodoris suavitas cunctorum excedit vires aromatum, omnem superat fraglantiam pigmentorum. Illic beatorum aures armonicae dulcedinis organa meloda permulcent. Illic pratis iucunda satis amoenitate vernantibus candentia lilia numquam decidunt, rosae que purpureae cum croceis floribus non marcescunt. Et certe de illa caelestis Hierusalem beatitudine sempiterna incomparabiliter plus est in re, quam mens possit humana concipere, plus mente concipitur, quam ullis sermonibus explicetur. Quid ergo plura de illis beatorum civium gaudiis eloquar? Quandoquidem eorum felicissimae voluntati cuncta prorsus elementa deserviunt, et cuncta ad eorum nutum, omnia ad eorum vertuntur arbitrium. Vera quippe est sententia illa, qua dicitur: Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Et quod de capite dicitur, de membris quoque illius dignum est, ut credatur. His te gaudiis, venerabilis soror, Deus omnipotens introducat, ipse que tibi sit praemium, cum assumit, qui factus est precium, cum redemit. Commenda me Moysi et Aaron ducibus tuis, sanctis videlicet Vitali et Rodulfo presbyteris, qui videlicet noverint, quia idcirco contra morem epistolae titulos inseruimus, ut inelimati atque prolixi stili duplex fastidium levaremus. 67 Gotfredo excellentissimo duci, Petrus peccator monachus salutem in Domino. Qui pigmentata cotidie bibit ac melle condita, aliquando longa dulcedine gustus eius offenditur, et in austeritate vilis vappae iocundius delectatur. Et certe per Salomonem dicitur, quia qui mel multum comedit, non est ei bonum. Inter adipati quoque iuris edulia virentes herbae fastidium reprimunt, et nauseantis ad vomitum pectoris archana componunt. Tu sane, vir eminentissime, quodammodo mulsa cotidie percipis, et nectareo sapore conspersa dum tibi unusquisque ad votum loquitur, nec aliud quicquam suggerere nititur, nisi quod tuis auribus blandiatur. Quicquid tibi plane dicendum est, prius accurate componitur, et quasi fabrilis instrumenti studio cuditur ac politur. Ut videlicet quicquid illud est, substrata potius humilitas suggerat, quam libera loquentis auctoritas dicat. Et o infelix et deceptioni semper obnoxium mundanae fastigium dignitatis, quia cum caeteris dicant homines illa, quae sentiunt, potentibus saeculi fucati sermonis argumenta componunt. Et eos, qui se aliis exhibent puros, divites compelluntur semper habere suspectos. Dum ergo mundani quilibet homines excellentiae tuae pocula tantummodo mellita propinent, id enim solummodo suggerunt, quod tibi placiturum esse perpendunt, inter dulces cotidianae assentationis illecebras non debet moleste ferri meorum amaritudo sermonum, tamquam inter suaves epulas aliquando placet agrestium viror herbarum. Quod ergo vivis tibi sepe sermonibus protuli, hoc nunc per epistolam replico. Fateor sane multum mihi displicet, quia monarchiam hanc, in qua pene centum milia degunt hominum, tamquam rusticum quendam viculum neglegis, eam que duci per quem regi et amministrari debeat, non committis. Ex omnibus quippe, quibus nunc per regiminis officium praemines, districto iudici ratiocinium debes. Et quanto nunc gloriosius est in optinenda dignitate fastigium, tanto durius erit in reddenda ratione iudicium. Transfer ergo pondus in alterum, ut quod propriis non potes cervicibus ferre, per alium valeas communicato labore portare. Illud etiam mihi non mediocriter displicet, quia in plectendis flagitiis et temerariis iniquorum hominum ausibus cohercendis remissior cerneris esse, quam debeas, et dum peccatoribus parcis, augere peccata convinceris. Enervato quippe rigore iustitiae status evertitur disciplinae. Et dum ultoriae severitatis censura reprimitur, temeraria delinquendi licentia relaxatur. Inordinata sane pietas nutrit impietatem, et timida manus medici vulnus auget aegroti. Facit enim exuberare putredinem, dum non secando sed palpando cotidie superducit vulnusculo cicatricem. Farmacopola denique, qui mollibus ungentis non permiscet acredinem, tumoribus exiccandis nullam potest adibere virtutem. Non omnia membra aecclesiae uno funguntur officio, aliud nempe sacerdoti, aliud competit iudici. Iste siquidem visceribus debet pietatis affluere et in maternae misericordiae gremio sub exuberantibus doctrinae semper uberibus filios confovere. Illius autem officium est, ut reos puniat, et ex eorum manibus eripiat innocentes, ut vigorem rectitudinis et iustitiae teneat, et a zelo sanctionum legalium non tepescat, ut ab aequitatis linea non declinet, ut legitimi vigoris genium non enervet. Meminerit etiam semper, quod per apostolum dicitur: Vis non timere potestatem? Fac bonum et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. In quibus utique verbis intellege aliud esse gladium principis, aliud infulam sacerdotis. Non enim ad hoc praecingeris gladio, ut violentorum mala debeas palpare vel ungere, sed ut ea studeas vibrati mucronis ictibus obtruncare. Hinc est, quod sequitur: Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui malum agit. Si ergo Dei minister est, qui mala facientes in iram vindicat, diaboli proculdubio minister est, qui criminosos ac reprobos suaviter palpat. Et sicut Deo praebet obsequium, qui perversos ulciscitur, sic minister est adversarii, qui perpetrantibus iniqua blanditur. Necesse est, ut contrahat mucro rubiginem, qui semper in theca reconditus numquam exerit ultionem. Scaber ensis efficitur, qui dum cohibetur semper a vulnere, non limatur. Quo contra per Hiezechielem dicitur: Gladius exacutus est et limatus, ut cedat, victimas exacutus est, ut splendeat, limatus est. Distat plane tribunal iudicis a cathedra sacerdotis. Ille nimirum ad hoc gladium portat, ut eum in ultionem iniuste viventium exerat. Iste baculo tantum contentus est innocentiae, ut quietus et placidus teneat custodiam disciplinae. Quamquam et sacerdos si inmoderata circa subiectos pietate resolvitur, et ipse sententiae divini furoris non immerito condempnetur. Nam sacerdos erat Heli, de quo dictum est ad Samuhel: Eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos, idcirco iuravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum. Eat ergo iudex, causas atque negotia iurgantium dirimere neglegat, maximam diei partem missarum sollemniis et orationibus insistendo consumat. Sed ecce illic dicitur, quia ne ipsius quidem sacerdotis iniquitas expiari poterit victimis et muneribus usque in aeternum, eo quod Heli vitia non coercuerit filiorum. Et perpende quale est, quod victime simul atque munera, quae peccata principaliter abluunt, habitam erga subiectos neglegentiam expiare non possunt. Multi nempe falsae pietatis errore decepti unde se Deo placere insipienter autumant, inde adversus eum crudeliter pugnant. Et ex eo merentur iram, unde se adepturos opinati sunt gratiam. Et dum aliis veniam falsae pietatis inpertiunt, ipsi motum divinae indignationis incurrunt. Vir namque de filiis prophetarum dixit ad socium, ut se percuteret. Quem quoniam ille ferire contempsit, protinus a leone percussus interiit. Placere se Deo de pietate sua arbitratus est Achab, cum Benadab regem Siriae non modo vocavit fratrem, sed et in curru proprio sibi dignatus est assessorem. Sed audi, quid indiscreta pietas mereatur audire: Quia dimisisti, inquit Dominus, virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. Saul Agag regem Amalech non occidit, sed captum peracta victoria conservavit, et pro hac misericordia digne remuneratus audivit: Pro eo, quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus, ne sis rex. Pius extitit populus erga mulieres Madianitarum. Sed ait illis Moyses: Cur feminas reservastis? Ergo cunctos interficite, quicquid generis est masculini, etiam parvulos, et mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate. Idem quoque Moyses postquam fabricatus esset vitulus in Horeb, ait filiis Levi: Occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum. Et postquam viginti tria milia hominum cesa sunt, ait: Consecrastis hodie manus vestras Domino unusquisque in filio et fratre suo, ut detur vobis benedictio. Amalechites ille, qui gloriatur se peremisse Saul, dum se non galeam sed diadema de capite bellantis abstulisse confingit, gladio David percussus occubuit. Interfectores etiam Isboseth dum caput illius quasi loco muneris offerunt David, gladium non evadunt. Et quem speraverant muneri gratias redibentem, commissi potius homicidii experiuntur ultorem. Petrus etiam Annaniae et Saphirae mendacium non inultum abire permisit, sed eos oris gladio feriens aliorum ne simile quid forte praesumerent, corda perterruit. Paulus quoque dum ab excessibus coercere discipulos nititur, virgam delinquentibus comminatur. Salvator etiam noster, qui tamquam mitis agnus apparuit, mox ut Petro celi terre que iura commisit, protinus eum dura redargutione corripuit: Vade, inquit, post me, Sathana, scandalum es mihi, quia non sapis quae Dei sunt, sed ea quae hominum. Quid est ergo, quod sancti viri totiens in delinquentes reperiuntur invecti vel correptione verborum vel ultionibus operum, nisi ut manifeste clarescat, quia in hac mortalitate recte non vivitur, si blandis ac mollibus asperitas non miscetur? Nam ubi penitus disciplina postponitur, ubi districta legitimi vigoris censura reprimitur, necesse est, ut prona semper ad malum fragilitatis humanae condicio ad inlicita relaxetur. Et in eum proculdubio tota subiectorum culpa redundat, qui eos, ne praecipitanter excederent, sub disciplinae loro cohibere debuerat. Inordinata nempe pietas principis, quid est aliud quam confusio plebis? Nam dum ille a moderanda regiminis habena reprimitur, subiecti quique velut effrenes equi per abrupta raptantur. Agere nimirum licet omne quod libet, et tunc liquido cernitur, quod sepe dictum in libro Iudicum reperitur: In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, agebat. Et illud quod tempore Achab inpiissimi regis dictum est per Micheam: Non habent dominum isti, revertatur igitur unusquisque in domum suam in pace. De tempore quoque Saul dicitur, quia retunsae erant acies vomerum et ligonum et tridentium et securium usque ad stimulum corrigendum. Retunsae quippe sunt acies utensilium, cum zelus ac fervor extinguitur magistrorum. Nec stimulus est, qui pungat, cum deest, qui delinquentium peccata corripiat. Hunc pungentem se Paulus stimulum sentire coeperat, cum vox illi divina dicebat: Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Enimvero quod dicturus sum, non mihi stilus hystoriae tradidit, sed comes Ubaldus, vir videlicet disertus ac prudens, nudo dumtaxat sermone narravit. Theodosius, inquit, imperator cum religioso quodam heremita consueverat habere colloquium, cuius videlicet optemperabat imperator imperiis, et conscientiae sibi latentis archana pandebat. Servus itaque Dei ut erat simplex et purus ac mundanae propemodum pravitatis ignarus, Augustum districte permonuit, ut erga delinquentes pius existeret, ut reorum ultionibus abstineret, et qui sibi deposceret a superno iudice veniam, ipse non exigeret a fratre vindictam. Nimirum cum ipse iudex dicat: In qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis. Imperator itaque fidem sancti viri monitis adhibens coepit flagitiosis et quibusque nocentibus impune commissa remittere, sacrilegis ac lege plectendis venialiter indulgere, cunctis etiam aliena iura temere pervadentibus debita relaxare. Ad haec regni proceres conqueruntur, regalis mysterii tractatores ruinam mundi periclitantis expostulant, et per fas ac nefas cuncta confundi, nisi per aequitatem iustitiae rebus humanis celerius occurratur, affirmant. Lamentantur denique per superstitiosae huius ac frivole pietatis ignaviam, passim rapinas ac violentias fieri, legum scita dissolvi, et ad audenda plectibilia quaeque vel noxia perversorum nequitias hominum per concesse libertatis audaciam concitari. Hac imperator querula suggestione permotus ad hominem Dei veredarium destinat, consilium flagitat, quid sibi a murmurantibus obiciatur exponit, quid potissimum sit ipse facturus inquirit. Haec vir Dei sollerti examinatione discutiens, mutandam que sui consilii sententiam recognoscens, ore quidem siluit, quadam vero mystici operis significatione respondit. Aspiciente siquidem pragmatice legationis baiulo caput undique pexuit, et quicquid in gremium demolitum est vel effusum, in ignem sine mora proiecit. Mox que corripiens sarculum ingreditur hortulum. Queque noxia demolitur, steriles herbas extirpat, circumcirca sariens virentia excolit, et communit holuscula. Illas igitur eradicat, ut radicibus evulsis arescant, istas vero fovet et excolit, ut per adulti germinis incrementa proficiant. His itaque mistica significatione peractis in eadem silentii censura persistens, innuit nuntio, ut ad suum dominum redeat, ei que quid viderit, per ordinem innotescat. Qui nimirum non sine quadam animi stomachantis indignatione reversus murmurare coepit et conqueri, quia non missus esset ad sani capitis hominem, sed ad vesanum potius ac dementem. Sperabam, inquit, ut decurrentibus me verbis instrueret, et iuxta inquisitionis meae seriem per aperte responsionis alloquium ex omnibus informaret. Ille autem velut alienatae mentis ac furiosus modo incultam capitis cesariem pectere, modo correpto per hortulum coepit ligone sarire, tamquam ego lendes eius ac pedunculos magnipenderem, vel ruralis industriae magisterium flagitarem. Tunc imperator quod dicebatur diligenter auscultans, et altiori consilio quod factum fuerat mente pertractans, ait hoc non esse ridiculum sed misterium, atque id sibi, quod quesierat, evidentibus indiciis indubitanter expressum. Servus, inquit, Dei nobis melius agendo quam loquendo respondit, et gemino suae operationis oraculo nodum unius nostrae quaestionis absolvit. Quid enim apertius eo quod verticem pexuit, et mox in ignem detersa proiecit? Ac si diceret: Per multimode divisionis pectinem, hoc est per legitimae discussionis ac discretionis examen, et noxia quaeque dispereant, et quae bona sunt, abiectis malis purificata remaneant. Eandem porro sententiam per hortuli quoque voluit iterare culturam, ut sicut ille noxias cum suis cespitibus herbas evulsit, bonum autem holus ut uberius germinaret, excoluit, ita nos quasi per discretum librate iustitiae sarculum et elaboremus reprobos radicitus extirpare, et bonos ut Deo fructificent in tranquilla pace componere. Hoc illi qui aderant audientes, quod velut anilium nugarum deputaverant ante ridiculum, venerari coeperunt ut revera spiritalis ac profundae sapientiae sacramentum. Tunc imperator hoc tamquam prophetico confirmatus oraculo violentias iniuste viventium coepit ulcisci, reatus ac scelera districta iurisdictionis animadversione percutere, a nefariis ausibus improbos cohibere, et per auctoritatem imperialis potentiae perversorum corda terrificans in pace cuncta componere. Sic itaque mundus qui perire coeperat per ignaviam, ad aequitatis atque iustitiae refloruit disciplinam. Hoc autem ego non ut constanter verum fuisse peribeam, retuli, sed quod mihi cursorio sermone relatum est, in quantum non intercaepit oblivio praelibavi. Verumtamen numquam hoc usque nos antiquitas fama vulgante transmitteret, si non ad aedificationis exemplum prodesse posteris credidisset. Vix plane quinquennio ante meae nativitatis exortum humanis rebus exemptus est tertius Otto, qui in imperialis apicis dignitate pollucibiliter floruit, et Romanam rempublicam strenue gubernavit. Hic itaque cum vicennalis adolescentiae vix adhuc excessisset etatem, inter insignia multa et praeclara quae gessit, tribus regni proceribus atque comitibus oculos eruit, Rodulfo videlicet, Raimundo et Arimundo. In quo nimirum conspicuo decore iustitiae sic omnium aliena diripientium viscera tremefecit, sic totum regnum in securitatis et pacis tranquillitate composuit, ut omnes fere intra compendii sui limitem se formidolose reprimerent, nec iuris proprii terminos per insolentiam transilirent. Unde per ora populi haec se praeconii fama diffuderat. In evulsione sex oculorum unum pacatum est regnum. Tres facti sunt ceci, et omni populo quietis optate lumen infulsit. Tu quoque, vir magnifice, sanctorum tibi principum et legalia iura servantium exempla propone, noxie pietatis imaginem a te procul exclude, et erga populum, qui tibi commissus est, satage semper iustitiam custodire. Scriptum est enim: Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. Et Salomon: Diligite, inquit, iustitiam, qui iudicatis terram. Sic ergo rectitudinis zelo semper accensus incede nunc per iustitiae tramitem, ut non iudicandus sed remunerandus ad ipsum quandoque iustitiae revertaris auctorem. 68 Gotfredo praecellentissimo marchioni, P peccator monachus salutem. Sepe nuntius post nuntium mittitur, ut res, quae nimis est necessaria, importunis saltim precibus impetretur. Nam et evangelicus ille iudex extra evangelium vivens, qui non Deum, non hominem reverebatur, tedio tandem et indefessa mulieris instantia victus agnoscitur. Tu vero, quem et inter homines pudor honestae vitae spectabilem et apud Deum castus reddit timor insignem, petitionibus meis repulsam non debes ingerere, quem utique non in adversarium conquerentem, sed tibi potius aspicis utilia suggerentem. Scripsi tibi nuper epistolam de servando rigore iustitiae, quam nunc apicibus quidem gemino, sed a proposita semel materia non recedo. Tene igitur, vir eminentissime, stateram aequi libraminis, examen intra trutinam cohibe, pariles legalium sanctionum lances prae oculis semper appende. Sed hic forte illud Salomonis obicies: Noli esse nimium iustus. Et ego tibi econtra respondeo: Noli esse nimium pius. Sicut enim sub inmoderata iustitia pusillanimitas frangitur, ita sub pietate nimia male liber animus ad insolentiam procaciter effrenatur. Numquid enim illic indiscreta pietas non prohibetur, ubi dicitur: Percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte? Et iterum: Qui parcit virge, odit filium suum. Et alibi: Qui diligit filium suum, assiduet illi flagella. Et illud: Equus indomitus vadit durus, et filius remissus vadit praeceps. Lacta filium tuum, et paventem te faciet, lude cum eo et contristabit te. Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. Si ergo pater disciplinam et flagellum debet unico filio, quanto magis princeps populo, ne tanta per effrenatae libertatis audaciam pereat multitudo? Unde scriptum est: Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium. Ut ergo populus, qui tibi subiectus est, ex iusti regiminis observatione salvetur, necesse est, ut et ipse in tribunalis examine constitutus, quae sunt iusta, decernas, et eos insuper, quos per provincias dirigis, ut legis edicta districte prosequantur, instituas. Unde vir sapiens cum praemisisset: Iudex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit, protinus addidit: Secundum iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Quid plane sanctius, quid Deo carius, quid certe in christiana religione praestantius, quam iudicare iustitiam, et inlicitis ausibus per legitimi vigoris occurrere disciplinam, in quo nimirum et nocentibus praestatur et patientibus? Illis scilicet, ut violentiae piaculum non incurrant, istis autem, ut discrimen ingerende calamitatis evadant. Illis, ut contenti propriis aliena non rapiant, istis, ut defensi publice tuitionis umbraculo propria non amittant. Illis, ne ledendo proximos divini furoris in se gladium provocent, istis, ut a nefandorum nequitia liberati gratias semper agentes in iubilo divinae laudis exultent. Quod utique suavius Deo sacrificium valet offerri, quam de violentorum manibus pupillos eripere, viduas defensare, oppressos erigere, spoliatos et abiectos in amissos proprii iuris titulos reformare? Hinc enim scriptum est: In iudicando esto pupillis misericors, ut pater et pro viro matri illorum, et eris tu velut filius altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. Quid ergo maius, quid in humanis operibus excellentius, quam id, pro quo mortalis homo et Dei filius fiat, et Deus illi non paternae, sed, quod maius est, viscera materne pietatis impendat, ut qui stans pro pupillis et viduis adversus impiorum nequitias dimicat, ipse tamquam lacteola soboles sub confoventibus se divinae pietatis uberibus requiescat? In ulciscendis plane ac legali severitate plectendis excessibus iniquorum omnes sibimet unanimiter concinunt, et in unius sententiae decreta concurrunt, et patres videlicet legis antiquae, et sancti doctores aecclesiae. In lege namque scriptum est: Maleficos non patiaris vivere. Et apostolus inter multa: Sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Beatus Augustinus ait: Quae est ista vanitas, uni parcere, et omnes in discrimen adducere? Polluuntur enim omnes uno peccante. Et Hieronimus: Qui percutit malos, inquit, in eo, quod mali sunt, et habet causam interfectionis, ut percutiat pessimos, minister Dei est. Idem alibi: Homicidas et sacrilegos punire non est effusio sanguinis. Et beatus ait Ambrosius: Hostem ferire victoria est, reum aequitas, innocentem homicidium. Quod profecto sancti de inferenda impiis ultione non dicerent, nisi corporale supplicium etiam animabus eorum aliquatenus crederent profuturum. De quo nimirum omissis interim aliis, quid Cirillus Hierosolimitanorum episcopus senserit, breviter inferamus: Mors, inquit, quae penae causa infertur pro peccato, purgatio est peccati ipsius, pro quo iubetur inferri. Absolvitur ergo peccatum per poenam mortis, nec superest aliquid, quod pro hoc crimine iudicii dies et poena aeterni ignis inveniat. Ubi quis accipit peccatum et habet illud se cum, nec aliquo supplicio poena que diluitur, transit etiam cum eo post mortem, et quia temporalia hic non persolvit, expendet aeterna supplicia. Vides ergo quanto gravius sit accipere peccatum, quam morte multari? Hic enim mors pro vindicta datur, et apud iustum iudicem non iudicatur bis in idipsum. Ubi autem non est solutum vindicta peccatum, manet aeternis ignibus extinguendum. Quibus utique sancti viri verbis indubitanter asseritur, quia per temporalem penam reus absolvitur et per inmunitatem aeterni supplicii cruciatibus reservatur. Ut autem domesticum tibi vel, ut ita loquar, vernaculum praebeamus exemplum, nemo melius occurrit, quam gloriosae memoriae Hugo dux et marchio, qui eum, quo tu nunc fungeris, optinuit principatum. Optinuit, inquam, utramque monarchiam, et quam Tirrenum videlicet, et quam mare Adriaticum alluit. Sed cum perpenderet, quia propter improbitatem iniuste viventium strenue regere utramque non posset, ultronee renuntiationis arbitrio cessit imperatori marchiam Camerini cum Spoletano ducatu, iuri vero proprio Tusciam reservavit. Huius tempore Capuanus princeps, si rite rem teneo, dum manibus cirotegas vellet abducere, hii, qui adversus eum conspiraverant, ei protinus quasi subservientes accurrunt, manus eius utrasque complodunt, et mox evaginatis gladiis eum confodientes interimunt. Quod mox ut incomparabilium virtutum viro Hugoni videlicet marchioni, qui dictus est, patenter innotuit, nil moratus Capuanam urbem numerosis exercituum legionibus circumfudit. Eam que tamdiu bellicis armatorum copiis expugnare non destitit, donec ex ea victoriam caperet et interfectores domini sui digno necis suplicio trucidaret. De quo nimirum et alia tot virtutum insignia referuntur, ut prolixitate temporum splendida nominis eius fama aboleri nullatenus valeat, sed quasi virens semper ac florens in ore hominum solemniter vivat. E quibus et nos scribere nonnulla possemus, quae fuerant aedificationi procerum profutura. Sed quia, dum nobis dicerentur, singula gestorum verba notare negleximus, ne, quod absit, aliquo fallamur in verbo, scribenda haec aliis delegamus. Breve tamen quid , quod audivi de puerili eius aetate, non taceo. Obertus marchio pater eius Hugonis regis naturalis filius extitit, qui nimirum Guillam maioris Bonifacii marchionis filiam coniugali sibi federe copulavit. Hic non multo post indignationem primi Ottonis imperatoris incurrit, ac subinde relicta coniuge Panoniam profugus exulavit. Qui cum longo post tempore resumptus in gratiam rediit, matrem cum grandiuscula iam prole reperiens ammiratus expavit. Negat homo se genuisse quem conspicit, et zelotipiae permotus invidia foetae mulieri obscenum crimen intendit. Nequaquam se tam insperatae rei perhibet conscium, diffitetur se conceptionis huius nosse misterium, nec posse fieri, ut se asserat patrem, qui praegnantem non reliquit uxorem. Ad hoc tandem res diutius ventilata protrahitur, ut non aliter quam per apertae purificationis indicium tam gravis obiectio sopiatur. Hoc igitur ex utraque parte convenit, ut in vasta quadam amplissime domus area conventus religiosarum fieret personarum. Quibus nimirum in subselliis suis undique considentibus puer solus in medio poneretur. Et si patrem, quem numquam antea viderat, adiens peteret, ab omni proculdubio matrem suspitione purgaret. Quid plura? Conveniunt sancti pontifices, adsunt cum monachis et abbatibus inferioris etiam ordinis sacerdotes. Fletur, gemitur, suspiratur, ad caelum oculos erigunt, pugnis pectora mesta contundunt, profluentibus lacrimis tristia ora perfundunt. Dimissus itaque puer in medio sine papate vel gerula coepit ire. Et cum pater sederet in vulgus, nec ab aliis videretur ulla subsellii varietate distinctus, contemptis omnibus puer ad eum signanter accessit, ei que tamquam notissima familiaritate blanditus adhesit. Sic itaque liberavit matrem, dum divino provocatus instinctu petiit genitorem. Hoc igitur modo matri confusio tollitur, patri filius redditur, et utriusque parentis affectus erga se invicem incommunis sobole reformatur. Omnes ergo, qui aderant, tanto stupefacti miraculo votiva mentis exultatione coniubilant, et dignas auctori Deo gratias referentes exultant. Hic praeterea sepe dum equitaret, comitum cuneos post se dimittere consueverat, et vel solus vel uno contentus assecula longius praecedebat. Et tunc agricolas vel opiliones his compellabat affatibus: 'Quid vobis', inquit, 'videtur de marchione isto, quem dicunt? Numquid non crudelis et inpius pauperes opprimit, terram dissipat, et cuncta ditionis suae bona profligat?' Ad quod illi: 'Absit', aiunt, 'absit, falsum est penitus, o homo, quod loqueris. Non est enim potestas aliqua super terram, quae sic violentiis et rapinis abstineat, quae in tanta pace et securitate subiectum sibi populum regat. Vivat optamus, vivat illa potestas ad refrigerium pauperum, et prospere floreat ad omnium custodiam subiectorum'. Quod ille audiens exultabat in Domino. Unde et sepe dicebat: 'In tanta volo semper erga subiectos et praecipue rusticos mansuetudine vivere, ut annona, que expumanti caballi mei rodentis ore delabitur, a rusticorum porcellis e vestigio colligatur'. Porro autem cum de se quid diceretur, inquireret, quid aliud quam nostri redemptoris imitabatur exemplum? Qui nimirum, cum omnia proculdubio nosset, a discipulis tamen velut nescius inquirebat: Quem dicunt homines esse filium hominis? Cui, cum illi diversas hominum opiniones exprimerent, addidit: Vos autem quem me esse dicitis? Scilicet ut rex angelorum formam daret rectoribus hominum, quatinus non quid in os eorum assentatorie dicatur adtendant, sed, quod eorum testimonium apud absentes habeatur, inquirant. Sic que, quod in se reprehensibile ex eorum fama deprehenderint, corrigant, ad exequenda vero bona, quae de se dici cognoverint, avidius invalescant. Ut autem praefati marchionis etiam finem breviter perstringamus, cum in extreme valitudinis languore decumberet, et totius regni lumen extingui non parva diversorum ordinum multitudo defleret, venerabilis quidam episcopus, cuius me ad praesens vocabulum fugit, hoc in ligno, quod in igne tunc ardebat, expressum per quedam litterarum vestigia deprehendit: Hugo marchio quinquaginta annos vixit. Cum que hoc quasi faustum omen hii, qui aderant, crederent, signum que hoc esse recuperandae salutis, erectis in spem cordibus autumarent, paulo post ipse defunctus est. Hic praeterea sex monasteria in sui iuris possessione construxit, quae non modo praediis ac mancipiis, sed et aureis et argenteis vasis, diversis etiam aecclesiasticis ornamentis copiosa liberalitate ditavit. In quorum uno venerabili videlicet ac religioso, quod ad honorem Dei genetricis est in Florentina urbe constructum, iacet cadaver eius humatum. Cuius obitum cum Augustus, qui tunc habenas Romani regebat imperii, Otto videlicet tertius, agnovisset, quia quodam adversus eum stimulo mordebatur invidiae, protinus in hanc vocem gratulabundus erupit: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Sed paulo post eodem scilicet anno et ipse defunctus est. Sic itaque suam inprovidus pertulit, qui de morte alterius nequiter exultavit, non adtendens illud, quod vir sapiens ait: Noli de mortuo inimico gaudere sciens quoniam omnes morimur. Sed et illud annectere non otiosum credimus, quod inter sanctos eiusdem cenobii monachos celebri redolere memoria frequenter audimus. Aiunt enim, quia praefatus marchio Marino abbati, qui monasterium illud tunc regebat, per speciem nocturnae visionis apparuit, atque ut corpus suum in supinum iuxta consuetudinem volveret, quod in os reclinatum iacebat, ammonuit. Quibus profecto visionibus abbas fidem praebens probare rem voluit, et honesti viri corpus pronum et in faciem iacens sicut sibi revelatum erat inveniens, reverenter, ut decebat, in latus alterum supinavit. Nec mirum plane, si vir iste sepulture consuetudinem petiit, quam et ipse circa se caput electorum omnium voluit exhiberi. Dicit enim evangelista Iohannes, quia Ioseph et Nichodemus acceperunt corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudeis est sepelire. Hunc tibi praedecessorem tuum, vir eminentissime, quasi speculum statue, aliorum que tibi, qui pravitates hominum per rigorem iustitiae represserunt, exempla propone. Eripe de violentorum manibus innocentes, superborum et contra legum statuta viventium erectas frange cervices. Experiantur te reprobi principem, non irrideant sacerdotem. Nocentium fruticum radices evelle, ut fructuosa plantaria possint comas erigere. Sic igitur in agro Domini, qui tibi ad excolendum commissus est, sarculum legitimi vigoris exerce, ut et supernis horreis proventum centesimi fructus inferre, et digne remunerationis nummum ab eo, qui te conduxit, merearis accipere. 69 Domno Bonifacio reverentissimo episcopo, Petrus peccator monachus servitutem. Ammonet vir sapiens: Cum emptore, inquit, tracta de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, cum inpio de pietate, cum honesto de honestate. Quibus etiam ante praemiserat: Cum viro religioso tracta de sanctitate et cum iusto de iustitia. De sacerdotibus ergo nulli congruentius sermo dirigitur, quam sacerdoti. Cum itaque, venerabilis pater, de modernis episcopis michi perplura displiceant, illud intolerabilius arbitror, quia nonnulli, dum honores aecclesiasticos Ethneis vaporibus estuantius ambiunt, in clientelam potentium tamquam servos se deditios obscene substernunt. Aecclesias quippe deserunt, dum aecclesias concupiscunt, et ut tyrannidem arripiant super cives, ut ita dixerim, dedignantur esse concives. Militiam fugiunt, ut militibus praeferantur, et dum non erubescunt templo Dei mutare palatium, de religione canonica in ordinem transeunt laicorum. Virtutum arma deponunt, procinctum spiritalis militiae deserunt, castra transfugiunt, militare cingulum solvunt. Dedignantur cum caeteris stipendii percipere donativum, ad solius anhelant dictaturae vel imperii principatum. Qui nimirum dum non per aecclesiae ingrediuntur ostium, sed per seculare posticium, non pastores ovium, sed fures et latrones fiunt, veritate perhibente, quae ait: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, ille fur est et latro. Porro si non ex aliena, sed ex eadem militia militum tribunus eligitur, si sepius eiusdem regni oriundus ad regiae dignitatis apicem promovetur, si denique ex eiusdem fundi accolis quispiam in rurali villicatione praeponitur, quo pacto sola Christi aecclesia extraneo vel ignoto cuilibet homini tamquam vile stabulum committetur? Si terrena quaeque per suos domesticos disponuntur, quomodo sancta aecclesia, quae sceptrum regni et aula est caelestis imperii, spretis propriis in exteros transferetur? Undecumque tamen sit, si ab ipsis, quibus est praeponendus, eligitur, non extraneus iudicatur. Sed quis ferat illi aecclesiastica iura committi, qui ut aecclesiam nanciscatur, aecclesiam deserit, et dedignatur obsequium dependere propriae, ut sibi regimen arroget alienae? Preterea cum de viro iusto propheta perhibeat, quia excutit manus suas ab omni munere, quis eum a munerum valeat praestatione defendere, qui et semetipsum alienae servitutis imperio dedere, et in diuturnae expeditionis impensas facultates suas convincitur profligare? Prophetica plane illa sententia sic exponitur, ut tria dicantur esse munerum genera, scilicet munus a manu, munus ab obsequio, munus a lingua. Et munus quidem a manu pecunia, munus ab obsequio oboedientia subiectionis, munus a lingua favor assentationis. Sed si rite considerentur haec tria munerum genera, in eo, quod medium ponitur, et primum simul et tertium continetur. In oboedientia quippe subiectionis et munus a manu, quod est pecunia, et munus a lingua, quod est favor adhulationis, subsequenter agnoscitur. Quis enim manifestius approbatur pro adipiscendis honoribus praestare pecuniam, quam is, qui tot expensas utendo vehiculis, tot facultatum summas in accurandis pretiosarum vestium prodigit ornamentis? Eo que superat eum, qui pecuniam semel appendit, quia non contentus solummodo facultates expendere semetipsum quoque non dubitat, tamquam servum domino venditum subiugare. Iam vero quis ambigat eum, cum datur occasio, favoralibus dominum suum verbis oblinere, ut eum blanda possit adulatione mulcere? Ut que eius animum capiat, quid sibi magis placeat, callidus observator explorat. Oculis gliscit, gestibus innuit, festivitatem sereni cordis ore praetendit. Pendet ad nutum, et sic herile praeceptum tamquam per Sibillinum os Febi praestoletur oraculum. Ire iubetur, evolat; stare praecipitur, silicem repraesentat. Si dominus fervet, iste sudat; si ille estum, hic cauma conqueritur. At si vel leviter frigeat, hic necesse est, tremefactis visceribus optorpescat. Si ille dormire vult, hic accidiatur; si satur est, hic ructare compellitur. Sic que non suus nil aliud loquitur, nisi quod illi placere suspicatur. Sicut de quibusdam non dissimilibus per Ysaiam dicitur: Qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspitientibus: Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt, loquimini nobis placentia, videte nobis errores, auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie mea sanctus Israel. Et hoc iste modo iuxta psalmistam, dum oleum male blandientis assentationis exaggerat, mentem illius, quae caput est cogitationis, inpinguat. Oleum, inquit, peccatoris non inpinguet caput meum. Et Salomon ait: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Peccatores etenim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata laudibus extollunt. Quibus nimirum scripturae testimoniis patenter ostenditur, quia quisquis adulatur, generale peccatoris nomen per auxesin specialiter promeretur. Et cum psalmista dicat, quia laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur, et is, qui laudat et qui sponte laudatur, non dispari reatus obligatione constringitur. Hoc ergo genus muneris caeteris muneribus et deterius est ad peccandum et gravius ad persolvendum. Quoniam illa utraque sine isto possunt facile reperiri, hoc autem sine duobus illis vel vix vel numquam valet impleri. Nam venditoribus aecclesiarum, si avari sunt, sufficit pecunia, cum appenditur, si gloriosi, solus adulationis favor aliquando vice pretii compensatur. Qui vero se mundi principibus pro nanciscendis honoribus tradunt, et pecunias necessario prodigunt, et deleneficis patronos suos adulationibus lingere non omittunt. Nequaquam ergo diffiteantur se dedisse pecuniam, qui praelationis ambitione principibus exhibent clientelam. Qui nimirum dominationis desiderio serviunt, et ut divitiis affluant, cum facultatibus suis et semetipsos expendunt. Humiliantur, ut postmodum inpune superbiant, se pedissequos exhibent, ut praecedant, laboribus atteruntur, ut gaudeant, affliguntur inopia, ut nuptialis edulii continua postmodum epulatione turgescant, et velut proposita venalitatis mensa fenerando servitium mercantur imperium. Amant enim primos recubitus in caenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi. Dent alii insensibilis metalli summam, trutinent stolidae pecuniae quantitatem, numerentur aera, vasa ponderentur anaglifa. Dent, inquam, alii nummos, isti dant pretium semetipsos. An non est pretium sedulum subiectionis obsequium? Nam ut de spiritali convertamur ad carnale coniugium, numquid Iacob, qui vicennali pro uxoribus aetate servivit, dicendus est pretium non dedisse, quia Laban socero suo pecuniam non appendit? Sed audi scriptura teste, quid eius utraeque conquerantur uxores: Numquid, inquiunt, habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri? Mox que subiciunt: Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit comedit que pretium nostrum? Cum profecto Iacob nullam pro uxoribus pecuniam dederit, nisi dumtaxat, quia soceri pecora custodivit, dum que apud eum opilionis officio fungitur, geminam filiarum eius copulam promeretur. Vis itaque precium ex ore Iacob ipsius audire? Die, inquit, noctu que estu urebar et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis; sic per viginti annos servivi tibi in domo tua. David quoque non aliud Sauli pro filia pretium dedit, nisi quia dumtaxat eius militiam baiulavit. Unde leviro suo Isboseth per nuntios dicit: Redde uxorem meam Michol, quam dispondi michi centum praeputiis Philistiim. Laboris quippe sui victoriam dotem deputat, quam et Saul velut quandam pecuniam sponsalium vice suscaeperat. Sic, inquit, loquimini ad David: Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philistinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Sicut ergo Laban filias vendidit pretium que comedit, non quia recondidit pecuniae lucrum, sed quia laboriosae servitutis percepit impendium. Et sicut Saul nupturae filiae non auri vel argenti dona quaesivit, sed laborem belli vel insigne triumphi vice dotis accaepit, sic ille necessario aecclesiae venditor esse convincitur, qui subiectionis obsequium de male sperata eius largitione mercatur. Et cum is, qui pretium accipit, asseratur aecclesiam vendere, iste congruentius dicitur venditare, quia venale commertium, quod ille semel iniit, hic longa, ut ita loquar, ac diuturna negotiatione protraxit. Et infelix clericus quot servitia fucatae humilitatis exhibuit, quasi tot pecuniarum summas appendit, qui nimirum assentationibus suis, dum aucupatur nomen episcopi, larvam induit parasiti. Et dum spirat ambitione pontificem, scenicum exibet ystrionem, atque ideo hic non simplex sed omnigena dicendus est symoniacus, quia quicquid est, per quod aecclesia vendi potuit, hic triplici venalitate commisit. Nec glorietur metalli se non dedisse pecuniam, qui, quod pretiosius habebat, semetipsum venalem praebuit, qui naufragio se tam duri laboris inmersit, et in huius expeditionis sumptus nonnichil ex propriis facultatibus profligavit. Ponamus, verbi gratia, duos clericos centenas nummorum libras non dispari peculio possidentes, quorum alter curiam regis adeat, sensim que in proprios usus, quod in sudario latet, insumat, alter cum Iacob in tabernaculis maneat, nec alutam aera turgentem follere compellat. Utrique postmodum uno die sua cuique delegetur aecclesia. Et hic quidem totum aes, quod crumena servabat, in sacrilegii pretium funestus negotiator effundat, alter vero, quia servivit in curia, nil noviter tribuat, sed ad percipiendum aecclesiae villicatum tamquam gratuitus mercator accedat. Quis horum, quaeso, carius emit aecclesiam? Numquid non ille, qui licet patrono nil dederit tot erumpnis et laboribus pressus, quicquid habebat, in tam gravis et diuturnae expeditionis sumptus expendit, et iste vilius, qui sine labore suam venditori pecuniam numeravit? Nam perspicua ratio persuadet, quia pluris emit aecclesiam, qui sua omnia cum laboribus perdidit, quam is, qui quietus et otiosus praefixae quantitatis pacta persolvit. Porro cum et forensibus legibus cautum sit, ut curialis quisque funditus arceatur a clero, iste de aecclesia migravit ad curiam. Et heu prodigiosa vesania, ut praeferatur clericis, de clerico efficitur curialis; factus est servus mundi, ut ius dominii immo cathedram pestilentiae usurpet in domo Dei. Qui si semel investituram de manu largitoris accaeperit, vel quolibet prorsus ingenio culmen regiminis indeptus ascenderit, mox ut sibi fautores inveniat, larga de facultatibus aecclesiae dona dispensat. Nostris certe temporibus Bononiensi aecclesiae quidam praesedit episcopus, eo scilicet modo, quo diximus, curialis. Qui nimirum postquam latissima aecclesiastici iuris praedia in suburbio constituta distraxit, subsequenter obmutuit. Sic que fere per septennium donec advixit, paraliticus et elinguis elanguit. Iuste scilicet superno dispensante iudicio ut, qui linguam suam fecerat negotii feralis interpretem, cum ipsa quoque prorsus ammitteret totius eloquii facultatem. Quilibet itaque curialis episcopus hos muneribus attrahit, illis beneficia latiora concedit, sic a quibus non erat electus, eligitur, et ut sibi de Symone nichil desit, ipsam electionem sacrilega venalitate mercatur. Verumtamen in hoc sui sceleris turpitudinem palliat, quia sub colore fidelitatis aecclesiasticae municipes per iurisiurandi sacramenta confirmat. Cum nemo deterius aecclesiam laedat, quam idem ipsi infidi fideles, qui eius diripere facultates anhelant; cum illis ergo munera tribuit, cum sub nomine velut aecclesiae sibi potissimum iurare compellit, non aecclesiae consulit, sed sibi quiete possidendi culminis aditum pandit. Sive ergo ante consecrationem hoc, sive postquam consecratus est, faciat, valde sibi timendum est, ne dum non pro aecclesiae utilitate, sed pro sua potius confirmatione sacri loci bona dilapidat, in voraginem se symoniacae hereseos, dum extolli conatur, inmergat, et hinc pernitiose coram divinis optutibus corruat, unde se inter homines arroganter exaltat. Sicut scriptum est: Deiecisti eos, dum allevarentur. Sed et hoc praetereundum non est, quia sicut is, qui regiminis apicem invitus assequitur, si quid illic asperum, si quid patiatur adversum, ad cumulum sibi provenit meritorum, et pro tribulatione, quam tolerat, non incassum exultationis aeternae praemium sperat. Sic ille, qui ultroneus ambit vel inportunus ingeritur, vix vix pro adversitate, quam in regimine patitur, praemium consequetur. Ad se itaque, quod patitur, referat, sibi que omne, quod laceratur, adscribat. Labores, quos sustinet, honoribus recompenset, fructum que laborum pocius in adepta dignitate constituat, quam de futuri muneris retributione praesumat, Domino de talibus attestante, quia receperunt mercedem suam. Nam sibi ipse concivit, unde mens eius tot casibus concussa succumbit. Enimvero qui ad ministerium terrenae dispensationis coactus attrahitur, cum in executionibus eius adversa pertulerit, laboris sui praemio non carebit. At si villicatus pretio vel precibus optinetur, erubescit pro laboribus suis commodum retributionis exigere, qui se laborandi materiam meminit importunis anxietatibus extorsisse. Haec itaque diximus, ut non sibi glorientur symoniacam deesse venalitatem, qui famulando principibus aecclesiasticam adepti sunt dignitatem. Nec sibi regulam gratuitae promotionis applaudant, cum se redemisse quod possident, duris laboribus non ignorant. Principibus quoque et quibuslibet ordinatoribus aecclesiarum sumopere cavendum est, ne sacra loca non considerato divino iudicio sed pro arbitrio et ad libitum praebeant, ne ad suam confusionem divinae legis ordinem et sacrorum canonum statuta confundant. Nam quisquis aecclesiam Dei non regulariter sed potentialiter ordinat, in promoventis caput omnia illius, qui promotus est, mala redundant. Unde praedicator egregius cum dixisset: Manus cito nemini imposueris, praesto subiunxit: Nec communicaveris peccatis alienis. Alienis quippe peccatis communicare convincitur, quisquis indignum et improbum atque ideo cupidum ad regimen provehere non veretur. Et cum aecclesia Christi non habens maculam neque rugam reproba cuiuslibet ordinatione foedatur, in ordinantis animam omnis illa loetiferae contagionis lepra transfunditur. Romanorum nempe tradit hystoria, quia petentibus Gothis, ut eis imperator Valens episcopos destinaret, a quibus christianae fidei rudimenta susciperent, ille doctores ad eos non orthodoxos sed Arriani dogmatis misit, rudem que populum quibus involutus erat erroribus, implicavit. Sed o praedicandam vere que laudabilem divini examinis aequitatem! Nam cum Gothi iam ab Hunorum agminibus ex antiquis sedibus fuissent violenter eiecti, et citra Danubium intra Romanos scilicet fines a Valente sine ulla foederis pactione benigne suscepti, divino tamen iudicio postmodum contra Valentem in arma consurgunt, eius que exercitum acerrima cede prosternunt. Quibus cognitis Valens egressus Antiochia contra Gothos innumeris vallatus agminibus properat, sera ductus paenitentia sanctos quosque revocari de exiliis imperat, mox tamen committit et perdit. Nam ad primum Gothorum impetum Romanorum equitum acies perturbantur, nudatos que pedites deserunt. Qui mox equitatu hostium septi ac sagittarum nubibus obruti, dum huc illuc que velut amentes pallando diffugiunt, hostilibus gladiis funditus perimuntur. Ipse quoque imperator sagitta sauciatus equo delabitur, in vilissimam tegetem milite gestante defertur, sic que supervenientibus Gothis ignibus atrociter concrematur. Iusto quippe Dei iudicio ab eisdem consumptus est flamma vindictae, quos ipse perusserat igne perfidiae. Sic iuxta scripturae sententiam egressus est ignis de ramno et devoravit cedrum Libani. Sed et per hoc exemplum, quod nunc de scriptura posuimus, illud etiam non inconvenienter occurrit, quod ibidem in libro Iudicum positum memoramus. Nam dum hoc ferreo saeculo et hii, qui regimine digni sunt, fugiant, et illi, qui merito reprobandi sunt, inreverenter accedant. Hoc agi videtur per operationis effectum, quod illic legitur per allegoriae misterium. Ait enim, quia stetit Ioathan in vertice montis Garizim elevata que voce clamavit: Audite me, viri Sichem, ita ut audiat vos Deus. Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixerunt que olivae: Impera nobis. Quae respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? Dixerunt que ligna ad arborem ficum: Veni et super nos regnum accipe. Quae respondit eis: Numquid possum dulcedinem meam deserere fructus que suavissimos et ire, ut inter caetera ligna promovear? Locuta sunt quoque ligna et ad vitem: Veni, et impera nobis. Quae respondit: Num possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter ligna caetera promoveri? Deinde scriptura subiungit: Dixerunt que omnia ligna ad ramnum: Veni, et impera nobis. Qui respondit eis: Si vere regem vobis me constituitis, venite et sub umbra mea requiescite. Longum est, si dicamus Gedeonem tipum tenere salvatoris. Per plurimas eius uxores diversas debere nationes intellegi, quae sibi cohesere per fidem. Per septuaginta filios totidem linguarum populos. Per concubinam synagogam. Per Abimelehc antichristum, qui synagoge filius erit. Unde et in Apocalipsi de his, qui sibi credituri sunt, dicitur: Qui dicunt se Iudeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Sathanae. Et sicut ille peremit septuagina fratres, sic iste persecuturus est omnes, quae sibi non consentient, nationes. His inquam omissis, quae longioris stili videntur egere tractatu, in quantum patitur epistolare compendium, ita dumtaxat coeptae disputationi congruere videatur, prolixae istoriae figuram succincte perstringimus. Quid ergo per Ioathan, qui interpretatur consumatus sive perfectus, nisi sanctum et doctum quempiam praedicatorem debemus accipere? Hic in montem Garizim ascendit et voce magna clamavit. Prius ascendit et postmodum clamavit; ante consurgit in montem, et sic elevat vocem, quia nisi doctor virtutum prius culmen ascendat, inaniter clamat. Sicut per Ysaiam dicitur: Super montem excelsum ascende, tu, qui evangelizas Syon, exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Iherusalem. Per Garizim autem sancta designatur aecclesia, quae est virtutum omnium scola et caelestium segetum ubertate foecunda. Hic est enim mons, qui dandis per Moysen benedictionibus deputatus est. Et aecclesia mons benedictionis est, cuius filiis per apostolum dicitur: In hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. Hanc hereditatem a vidua matre succedimus, pro qua vir eius mori dignatus est, de qua et per psalmistam dicitur: Viduam eius benedicens benedicam. Et congrue Garizim, qui interpretatur divisio vel advena, sanctam figurat aecclesiam, quoniam aecclesia gentium, quae prius extitit, funditus a Dei lege divisa in prima vocatione facta est advena, iam que per incrementum gratiae facta est omnino domestica. Unde iam firmiter radicatis et velut in urbe compositis Paulus ait: Iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei. Sed ut omittentes plurima, quod propositum est, transiliendo celeriter percurramus. Ligna silvae sunt homines vani et infructuosi ac flammis ultricibus merito suae sterilitatis obnoxii: Omnis enim arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Quid vero per olivam, quae et signum pacis optendit olei que pinguedinem fundit, nisi illi designantur, qui Spiritus sancti pingedine delibuti evangelizando pacem reconciliant homines creatori? Quam, inquit, speciosi pedes evangelizantium pacem. Ficus autem sacrae legis imaginem tenet, unde et in evangelio dicitur, quia quidam paterfamilias plantavit vineam, in qua scilicet plantavit et ficum. Vinea quippe Domini Sabaoth domus est Israel, in qua nimirum plantavit divina manus decalogum legis. Sed haec ficus priorem populum quasi grossos suos, aridos scilicet et inutiles, protulit et abiecit, novum vero christianae fidei germen ad maturitatem internae pinguedinis suavitatem que perduxit. De quibus Hieremias ait: Video ficus, ficus bonas, bonas valde, et malas, malas valde, quae commedi non possunt, eo quod sint malae. Per ficus ergo illi possunt non inconvenienter intellegi, qui sacrae legis eruditione sunt sufficienter instructi. Vitis etiam idipsum pene videtur significare quod ficus. Dicit enim Dominus: Ego sum vitis vera, et vos palmites. Et quia de palmitibus fiunt vites, quid mirum, si et sancti doctores asserantur vites, ut quod salvator mundi per naturam, hoc illi glorientur habere per gratiam? Qui nimirum dum triumphum dominicae passionis praedicare non cessant, quasi per doctrinae suae botros arentia corda nostra vino beati cruoris inebriant. De hoc vino per Iacob super salvatore nostro allegorice dicitur: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Stola Christi fuit in apostolis, et caeteris credentibus synagoga. Cuius etiam pallium gentilis est populus, de quibus sibi per prophetam dicitur: Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris. Hos itaque Christus in sanguine uvae lavit, quem de semetipso contritus in praelo crucis expressit. Unde et Iohannes ait: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Cum igitur oliva, ficus ac vitis, hoc est spiritales viri lignis praeesse silvestribus, id est terrenis hominibus atque carnalibus nullatenus acquiescant, offert se ramnus, et ab eis consumendus et eadem vel pravae conversationis exemplo vel erronei dogmatis incendio consumpturus. Ramnus enim spinis crebrescentibus horret, per quem scilicet quilibet perversus innuitur, qui sic peccatorum tamquam veprium asperitate densatur. Unde et primo homini dictum est: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi, id est corpus tuum aculeatis vitiorum punctionibus subiacebit. Et per prophetam Dominus: Spinis, inquit, peccatorum suorum circumdederunt me. Lignis itaque petentibus regem, id est pravis quibusque carnaliter eligentibus praesulem, ramnus accedit in medium, quilibet videlicet reprobus, qui et ignem damnationis in se ex eorum pravitatibus augeat, et eos perverse vivendi vel docendi reciproca combustione consumat. Unde et illic dicitur: Egrediatur ignis ex eo, ut consumat habitatores Sichem et oppidum Mello, egrediatur que ignis de viris Sichem et de oppido Mello et devoret Abimelech. Haec autem Ioathas constitutus in vertice montis eloquitur, quia per sanctos in aecclesia praedicatores addiscimus, quomodo quibusque perversis ac reprobis vana petentibus resistamus. Ecce, venerabilis frater, unam dumtaxat epistolam petisti, sed insuper et alteram recepisti. Ipse quoque versa vice deposco, ut dum in te gratia nostrae dilectionis una dirigitur, ad nos etiam iuxta vetustae disputationis ethicos gemina revertatur. Quod si te de curialibus episcopis adhuc latius audire delectat, eiusdem thematis epistolam, quam concardinalibus tuis olim misi, te videre non pigeat. Illud etiam in epistolae calce subnecto, ut ammodo et deinceps sicut hii, qui aecclesiae militando promoti sunt, vocantur ex more pontifices, ita qui famulando principibus fiunt, dicantur a curia curiales. 70 Landulfo clerico et senatorii generis et peritiae litteralis nitore conspicuo, Petrus peccator monachus salutem. Prestolatus sum et certum tenui, ut iuxta condictum sacri ordinis arriperes institutum. Sed quia te rex Egypti luti ac lateris servitio non oppressit, quia te Achis a procinctu suae militiae satrapis insistentibus non abiecit, sed potius cum levite illo de latere montis Effraim blandiens socer Bethleemita retinuit, filiae que suae amore devinctum multis sermonum atque refectionum suavitatibus delinivit. Quod non homini sed Deo spoponderat, humana temeritas non persolvit. Obsecro, mi frater, quid prudentia tua valet excusationis optendere? Quid argumentatur, ut ei liceat, quod Christo iudice et angelis testibus promiserat, non implere? Cum Dominus per Moysen dicat: Si quis virorum voverit Domino, aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum, sed omne quod promisit, implebit. An hoc purgat forte mendatium, idoneum que videtur in defensione perfugium, quod Mediolanensis civitas tunc in seditionem versa repentinum utrique nostrum minabatur interitum? Et quod necessitas intulit, si voluntatis desit arbitrium, non manebit? Sed canonica decernit auctoritas, ut si vidua potentis violentiam pertimescens sacrum velamen quasi non perseveratura suscipiat, ab eo, quod semel iniit proposito, postmodum non recedat. Absit ergo, ut virum timor absolvat, qui feminas etiam in iudicio non excusat. Praesertim cum me denuntiante, ne huiuscemodi te voto pro timore mortis adstringeres, nisi consequenter etiam per vivi operis efficaciam promissa compleres, tu te divinae sententiae devotasti, si datae sponsionis aliquando mysterium violares. Dicam, quod super non dissimili re nuper apud nos accidisse cognoscitur. Vir quidam, Ardoinus nomine, famosae prudentiae, genere clarus, divitiis opulentus, certa mihi devotione spoponderat, quod si ante non posset, saltim expleto decennio ad monasterium sancti Vincentii, quod videlicet in Arbinati constitutum est territorio, monachicum suscepturus habitum declinaret. Tandem termino condictae pactionis elapso, cum ego hinc assiduus exactor insisterem, inde ille cevendo, blandiendo, verbis quidem bonum omne promitteret, ipsius autem conversionis effectum quibusdam tergiversationibus protelaret. Rector quoque iam dicti monasterii illius favebat votis, dissuadebat que converti, cuius nimirum pernecessariis sepe sustentabatur auxiliis. Interea languore corporis irruente decubuit, peccata confessus iudicio sacerdotis absolvitur, pauperibus et aecclesiis multa largitur, in tantum, ut cunctis quasi bene compositis, assistentes sibi cognatos et affines sub hac optestatione constringeret: 'Obsecro', inquit, 'per caritatem quae Deus est, nemo me reddi mortali huic vitae deposcat, ne, quod absit, inparatum postmodum mors inprovisa reperiat'. Aliquanto autem post eius obitum tempore praedicto abbati vir ille per visum nocturnae quietis apparuit. Videbatur autem illi, quod in spaciosa quadam campi planitie imperator, si rite teneo, vel quaelibet excelsa potestas, cum totius regni primoribus et copioso moraretur exercitu. Cum que ille stupefactus oculos huc illuc que diduceret, ecce Ardoinus a quibusdam tamquam custodibus celeriter ducebatur. 'Heus', inquit, 'siste gradum, fige pedem, quiesce paulisper. Michi non loqueris, Ardoine? Age, frater, quid tibi est? Laetaris an pateris? Adest poena vel gloria?' Cui tristis ac flebilis: 'Cur', ait, 'me de gloria consulis, qui iugibus poenis afficior et ne ad momentum quidem respirare permittor?' Ad quem abbas: 'Quid inquit beatus Vincentius? Non tibi nunc in necessitate succurrit, qui ad collaborandum suae domus amministratoribus tam sedulo decertasti?' Cui mox ille subiungit: 'Sanctus', ait, 'Vincentius diu me suum fecit sperare colloquium. Sed quia dudum fatigatus hoc optinere non merui, spem hanc, omnino iam frustratus, amisi'. Ubi sollerter attendendum, quam recta sit linea divinae iustitiae, immo quam artifex apud Deum mensura vindictae. Ille siquidem dum adviveret, convertendum se in monasterio beati martyris et promittebat et differebat. Nunc autem ad eiusdem martyris venire colloquium, et quasi ex promissione sperabat, et tamen nullatenus impetrabat. Dignum que fuit, ut abbas potissimum hanc cerneret visionem, qui sibi ne converteretur obstiterat. Alius etiam aequivocus michi atque concivis in Ravennati scilicet urbe pollebat, et legis pericia strenuus, et grammaticorum regulis competenter instructus. Hic me cum fidedictor instituit, ut si ego simul et ipse relinqueret saeculum. Quid plura? Tandem ego ad conversionem veniens, ut sponsio redderetur, exegi, sed optinere non potui. Ille quippe me gaudendo praemisit, sua que vestigia subsistens artificiose repressit. Non multis vero postmodum diebus, dum hunc adversus levirum suum furentis animi livor accenderet, gladio repente percussa manus eius obriguit. Sic que stupefacta deinceps permansit ac rigida, ut baiulo suo dependens magis esset oneri quam virtuti. Iam itaque inutilis factus, mundum dum abiceretur, abiecit, et non iam manceps, sed cum Beniamin totus dexter, in sancta usque ad obitum conversatione permansit. Interea Iohannes quoque Commiaclensis episcopus ad memoriam redit, qui dum conversionem suam per longa temporum intervalla differret, aliquando contigit, ut in fundo suo, quem in saltus possidebat territorio, moraretur. Illic itaque constitutus pauperculae cuidam viduae porcum, quem velut spem sui victus alebat, praecepit auferri, suis que ferculis profuturum non segnius praeparari. Emittit illa preces, fletus fundit ac gemitus, sibi que diligentiae suae reddi postulat nutrimentum. Sed suo ventri magis quam illi pius episcopus, dum propriis providet mensis, mandatum parvipendit auctoris, qui per prophetam dicit: Subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam. Sed qui absens credebatur instituendo praeceptum, praesentem esse se docuit inferendo iudicium. Nam episcopus, dum lacrimas viduae, suae facit delicias gulae, mox percussus in gutture, vulnus incurrit, quod nullis medicorum studiis, donec vixit, evasit. Hoc itaque praepeditus incommodo, cum iam iuxta scripturam sola vexatio intellectum daret auditui, tandem sanis consiliis acquievit, et episcopales infulas monachica professione mutavit, atque in Pomposiano coenobio, quod in beatae Mariae semper virginis est honore constructum, longis post temporibus supervixit. Usque tamen ad obitum tanta laesi gutturis molestia laboravit, ut nisi cum magna difficultate traicere alimenta non posset, adeo ut ad geminam semper mensam succedentium sibi fratrum in refectione discumberet, vix que tantum cibi caperet, unde recreare stomachum potuisset. Sed dum huius episcopi reminiscimur, sub hac occasione quid etiam Clusino episcopo contigerit, scribere provocamur. In ipsa plane quarta feria, quae initium quadragesimae dicitur, fecit sibi et convivium sumptuosis opibus instrui et balneum praeparari. Accitis que militibus et obsequentium turmis lautum diem duxit, et velut advenienti nuptum quadragesimae cum nuptiali convivio gratulabundus occurrit. Ubi hoc tantum dissonabat a regula, quia cum adhuc livescerent in capitibus cineres, estuabant ingurgitati mero et distenti dapibus ventres. Sed, o vigilans super nos divina districtio! Incolomis tunc atque vigeti vultum episcopi paralisis repente corripuit, eius que faciem inhonestum visu atque ora distorsit. Per plures etiam annos quibus postmodum supervixit, hoc in se divinae animadversionis insigne portavit. Num et Adam Simphroniensem episcopum praeteribo? Is enim se monachum fieri sepe promiserat, sed semper excusationes quibusdam quasi rationibus coloratas optendere satagebat. Aliquando mitius febriens me vocavit ad se. Cui nimirum, ut monachus fieret, cum ego violentus insisterem, ille quidem et velle se perhibebat, et tamen, ut per quasdam verborum eius rimas erumpere videbatur, rem differre temptabat. Postremo quod apud me magis optinuit, ait: 'Ego quidem, pater, quicquid praecipis, incunctanter optempero. Verumtamen nolo te lateat, quia mox, ut ego factus fuero monachus, praedis protinus atque rapinis haec proculdubio patebit aecclesia. Insuper et possessiones eius ac praedia scelesti homines radicitus extirpabunt'. Hoc ego audiens dum delusus aecclesiae timui, periclitanti prodolor animae non providi. Recedens tamen sibi suis que mandatum dedi, ut, si languor aliquatenus ingravasceret, aut michi per indicem protinus innotescerent, aut illum ad monasterium non longe positum quantotius devectarent. Porro autem postquam ego recessi, frater eius haec mihi per nuntium delegavit: 'Dominus quidem meus, ut speramus, per divinam clementiam convalescet. Verumtamen hortor, ut revertaris ad eum, hoc scilicet ordine, ut videlicet dominico die propius accedente apud coenobium beati Vincentii, quod ab episcopatu vix quinque distat lapidibus, requiescas. Secunda vero feria maturius surgens ac matutinas laudes suaviter equitando persolvens ad nos diluculo necdum plenius diescente pertingas. Et post haec, intulit, venire te, queso, ne pigeat. Nam si veneris, tui labor itineris compensatione congrua non privabitur'. Hoc ultimum ego audiens ilico nauseatus exhorrui, et tamquam michi spes daretur munerum, pro pecuniae questu ire me funditus abnegavi. Conscientia teste non mentior, ipsum quoque non leviter convitiatus sum, velut inhonestae legationis auctorem. Rursus tamen me in memetipso recolligens timere coepi, ne sic homo ex hac vita transiret, me que postmodum conscientia neglegentiae redarguens cruciaret. Quid verbis immoror? Tandem parui, cuncta que sicut ille mandaverat per ordinem servans, cum vix dum aurora prorumperet, aecclesiae limen ascendi. Sed ecce cum omnes hinc inde perstreperent, fletus et eiulatus emitterent, vix duobus assistentibus pueris intra cubiculum cadaver episcopi iacebat exanime. In quo nimirum casu notandum est ac summo studio perpendendum, quanta adversus incautos huius vitae dilectores callidi machinatoris insidietur astutia. Accurate scilicet et argute illud michi temporis punctum per ora mittentium constituit, ut venirem, quod episcopi mors inprovisa praecederet, ut et illius me praeveniret occasus, et meus frustraretur adventus. Quid ergo prodest, quia, cum ad conversionis gratiam provocamur, clipeum nobis excusationis semper opponimus, et tamquam Deus interna nostra non videat, necessitatum nos urgentium fabricam compilamus? Nam cum parvas quaslibet res nobis iniuste sublatas districte diiudicet, credendum ne est, quod hominem sibimet subtrahi pretiosam scilicet substantiam aequanimiter feret? Dicam, quod michi Guarimpotus senex, vir videlicet honestissimus, adprime litteris eruditus ac medicus, retulit. 'Quidam', inquit, 'alienum suem furtive surripuit et caveae clandestinus intrusit. Vir tamen ille pietatis operibus intentus esse consueverat, et praecipue humanitatem peregrinis et hospitibus sedulus exhibebat. Interea adest dives Iesus in effigie pauperis, et tamquam prolixo iam crine deformis egebat arte tonsoris. Ille protinus reverenter assurgens inter caetera officiosae humanitatis impendia coepit illum forpicibus attondere. Sed dum tornat ac satagit, ecce reperit duos in occipitio sub crinibus oculos latitantes. Expavit homo stupens que contremuit, et quid vellet esse, quod cerneret, pavidus inquisivit. Cui mox ille: Ego, inquit, Iesus vocor, qui undique cuncta contemplor. Et isti sunt oculi, quibus etiam suem vidi, quem nuper in cavea conclusisti. Mox que disparuit. Ille protinus ad cor rediens, et divinam circa se clementiam recognovit, et quod inique praesumpserat, satisfactione purgavit'. Sed qui tibi tam unanimi fraternae gratiae familiaritate coniungor, obsecro, non te pigeat minimum etiam quid audire, quod loquor. In hoc enim copiosior gratia purae ac non suspectae caritatis ostenditur, si quicquid venit in mentem, non tam urbane quam simpliciter proferatur. Certe vir quidam, nomine Pambo, clarus quidem genere sed tenuis facultate, Romae constitutus in uno me cum diversabatur hospitio, cum Heinricus piae memoriae rex coronam suscepit imperii. In ipsis autem vigiliis dominicae nativitatis propinquae iam noctis iminentibus tenebris non parvus porcorum grex per longam nundinarum porticum ducebatur. Tunc praefatus Pambo inter opaca venalium unum e porcis irruens arpaxavit, fauces ne grunniret obstrinxit, sic que gratulabundus ad socios, ut in crastinum pararetur, advexit. Illucescente itaque sacrosancta solemnitate suo fruitur scelere, et satiatus exultat de sui criminis impunitate. Putabat enim fortasse, quod hoc non attenderet Deus. Sed subsequente proxima nocte didicit, quia divina super eum retributio vigilavit. Nam dum equum suum male custodiens obdormiret, subito fur habenas, quas ille suis innexuerat manibus, astute subduxit, equum que cum freno simul et sella transposuit. Evigilans itaque subtili se sensit multatum esse iudicio, quia ex eadem manu, qua porcum rapuerat, aucto faenore caballum sibi surreptum esse cognovit. Sed quamvis in hoc homine e vestigio sit ultio secuta post culpam, non mirum, quod a quibusdam reprobis aliquando poena differtur, suis que sceleribus diutius perfruuntur. Sicut enim scriptura testatur: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Memini plane, quia, cum apud Parmense oppidum liberalium artium studiis docendus insisterem, dum adhuc videlicet in ipso adholescentiae flore et nova pubertas indueret faciem et estus libidinis inpatienter accenderet carnem, clericus quidam nomine Teuzolinus pelicem suam iuxta meum habebat hospitium, ut aiunt aspici lubricam et inhonesto satis decore venustam. Hic itaque nitidulus et semper hornatus atque conspicuus incedebat, ita ut caput eius numquam nisi gebelinica pellis optegeret, indumenta carbasina atque niventia, siligo per artem fullonis inficeret, calceus postremo ad aquilini rostri speciem non folleret. Erat illi praeterea vox gracilis, suavis ac tinnula, adeo ut in aecclesia modulans et audientium corda mulceret, et adstantis in se plebis ora converteret. Affluebat uterque deliciis, rubebant ora flammantia. Cotidie cachinnis invicem atque ludibriis oculorum nutibus ac scurrilitatis illecebris festivius applaudebant. His ego furiis ac perditis moribus, quia corpore contiguus aderam, mente longinquus esse non poteram. Quid dicam, quia, dum haec cernerem, titillantis luxuriae molestias pertuli, cum etiam, postquam ad heremum veni, eiusdem lenocinii memoria me sepius colaphizare non destitit? Sepe, fateor, michi malignus hostis hoc scema proposuit, et illos esse felices ac beatissimos, qui tam iocunde viverent, persuadere temptavit. Sed ecce huius beatitudinis initium diximus, consequenter etiam, quo fine concluserint, attexamus. Nam cum per quinque fere annorum lustra in hac luxuriosa voluptate vixissent, ante annum, cum commune ipsius urbis flagraret incendium, in una domo reperti uterque simul igne consumpti sunt. Sic sic nimirum flamma libidinis ignem meruit combustionis, et quid dulcis vita contulerit, amarus prodolor exitus demonstravit. Sed ut ad eos redeam, qui conversionem suam et pollicentur et fallunt, presbyter quidam Maurus nomine ante paucos annos se michi devote commisit, me que certum, quia monachus in heremo fieret, reddidit. Paulo post mutatum est cor eius, ac foedus, quod per me cum Deo pepigerat, violavit. Sed ut caecitas mentis erumperet in superficiem carnis, et caligo, quae latebat in corde, liquido pingeretur in fronte, in eius oculo repente vulnus oboritur, quod eum, donec advixit, inhonesta deformitate foedavit. Postmodum vero dum orationis studio Romam pergeret, amnem que tenuis admodum gurgitis transvadaret, cum caeteri omnes vadum inlaesi transmitterent, solus equus illius subito sine sessore repertus est. Requirentes igitur eum, dum per alveum fluminis huc illuc que discurrunt, undis obrutum exanime cadaver inveniunt. Hoc itaque modo dum sancto proposito vagationis suae quisquilias praetulit, utriusque laboris meritum delusus amisit. Verum ego dum dulcedine tuae karitatis illectus sermonem diutius protraho, non clam me est, quod modum iam compendii epistolaris excedo. Porro autem non ego te peritum rudis ammoneo, non de scripturis exempla propono, sed tamquam rusticus res tantum domesticas retuli, ut cottidianis stomachum dapibus ebetem vilibus ad edendum siliquis vel herbis virentibus excitarem. Ad tuae igitur te remitto mentis armarium, ubi certe plurimae conduntur paginae scripturarum. Illic prudentia tua sollerter inquirat, quid melius sit, an ut persoluto conversionis tuae debito in soliis iudicantium sedeas, vel non soluto ante tribunal aequissimi iudicis rationem redditurus assistas. Unum scio, quia si a mundi vanitatibus ulla posses ratione converti, fieres proculdubio os Dei, praeco Christi, tuba caelestis eloquii, destructor diaboli, aedificii fundator aeterni. Esses postremo lumen aecclesiae ac murus inexpugnabilis militiae christianae. 71 Serenissimae imperatrici A, Humbertus archiepiscopus et B Albanensis cum caeteris cardinalibus episcopis concordissimae fidelitatis obsequium. A longo iam tempore nulli prorsus imperiali maiestati aecclesia Romana plus debuit quam vestrae gloriae, ex cuius videlicet sanctae devotionis studio multa beneficia et magna suscaepit, ita nimirum, ut iure dicaris beati Petri apostolorum principis filia et Dei omnipotentis in commisso tibi regimine fidelis ancilla. Si quid ergo magnificentia vestra Romanam petit aecclesiam, quod canonicis obviet regulis, non malitiae, quod absit, asscribimus, sed consiliatorum vestrorum potius ignorantiae deputamus. Petistis enim, ut domno Maguntino electo palleum mitteretur, quod proculdubio sanctorum patrum sanctionibus probatur adversum. Ipsi siquidem pontifices ex antiquae traditionis usu ad apostolorum debent limina properare, et hoc sine quo metropolitani esse non possunt, signum consumandae suae dignitatis accipere. Quod si huic assertioni fortassis obicitur, a Romanis pontificibus palleum ad plurima loca sepe per nuntios fuisse transmissum, hoc negotium tali videtur ratione distingui, quia tunc temporis legati Romanae aecclesiae vice papae fungebantur per provincias constituti. Illi igitur eos, qui ad episcopatus apicem promovebantur, examinabant, sic que palleum ab apostolica sede per nuntios impetrabant. Porro autem ut uno sufficiat exemplo declarare quod dicimus: Brunichildis regina Francorum Siagrio fratri suo, Augustudunensi videlicet episcopo, a beato Gregorio impetrare palleum alia ratione non potuit, nisi ille, quamvis bonus esset et iustus, Candidum defensorem, qui in illis partibus apochrisarii fungebatur officio, ab eo examinandus adiret, sic que accipiens palleum dignam in legato suo Romano pontifici reverentiam exhiberet. Mauricius etiam imperator ab eodem Gregorio per longa tempora supplicans, aliter quod de palleo petierat, non implevit, nisi quia Maximus Solonitanus episcopus Ravennam usque pervenit, se que ex his kapitulis, quae sibimet obiecta fuerant, coram his quibus hoc iudicium iniunctum fuerat, digna satisfactione purgavit. Enimvero et beatus papa Damasus hoc decernit, ut quisquis metropolitanorum ultra tres menses post ordinationem suam Romano pontifici fidem suam exponere et palleum flagitare distulerit, commissa careat dignitate. Quapropter ipse domnus Maguntinus electus vester ad apostolorum limina venire non differat, sic que perfectio suae dignitatis canonice et ordinabiliter fiat. Sive enim nos, sive dominus noster, quicquid pro quolibet mortalium necesse est agere, pro vestrae celsitudinis gloria non dubitamus implere. 72 Domno suo Nicolao universali papae, Petrus peccator monachus servitutem. Sacrarium Spiritus sancti vestrum pectus agnoscit, quia, nisi me tunc necessitas apostolicae sedis impelleret, et antiqua, quam iamdudum circa vos habueram, karitas invitaret, post sanctae memoriae domni Stephani, vestri quidem decessoris, mei autem persecutoris obitum, ego a me protinus episcopatum non canonice traditum, sed violenter iniectum funditus abscidissem. Meministis enim, domine mi, quot querelas coram vobis sepe deposui, quot gemitus, quot denique profunda suspiria ex imis visceribus traxi, quoties etiam uberibus lacrimis tristia ora rigavi. Verumtamen apud vos tunc non optinui missionem, quia Romanae aecclesiae, quae ruinam minari videbatur, id utilitas non poscebat. Nunc autem te in sagena Petri clavum regente sub tranquilla pace tota Christi gratulatur aecclesia. Ventorum quippe se turbines reprimunt, procellarum spumantium volumina conquiescunt, mitescunt maria, tota que videtur coeli serenitas innovata. Cum igitur sub sancto pontificatu vestro iucunda pace universalis aecclesia potiatur, canis meis et grandevae iam senectuti, quaeso, requies non negetur. Quapropter ob remissionem omnium peccatorum meorum, quae nequiter perpetravi, cedo iure episcopatus, et per hunc anulum, virgam enim tulistis, desperata deinceps omni repetendi querela renuntio. Utrumque etiam vobis monasterium reddo, et ut quiescendi municipium veterano et emerito militi permittatur, imploro. Hic mihi fortassis obicitur, semel acceptum dimitti regimen non licere. Ad quod breviter dico quod sentio, quia plerique pontificatus iura non deserunt, et de sinistris sunt, quotquot autem legimus recta intentione dimisisse, certa spes est eos de aeterna cum Christo sotietate gaudere. Neque tamen hoc dicimus, ut passim deseri episcopatum liceat, nisi videlicet id fieri necessitas, sive rationalis quaelibet causa deposcat. Enimvero beatus Valerius episcopus dum sibi providet successorem, magnum Augustinum Iponensi aecclesiae inthronizat antistitem. Lucidus Ficoclensis episcopus dum propinquum sibimet obitum iminere cognoscit, ad coenobialis portum convolat ordinis, ac sacerdotalis infulas dignitatis monachicis mutat induviis. Et ut noveris, quid sibi conversio ista contulerit, sicut autentica registri testatur hystoria, sub ipso migrantis obitu Spiritus sancti gratia laetissimo relucebat in vultu. Cui nimirum et antequam moreretur, beatus apostolus Andreas apparuit, et qua hora migraturus esset ex corpore nuntiavit. Quid beatum Adelbertum martirem dicam? Qui nimirum quoniam Boemiensis aecclesiae postposuit cathedram, monachum induens triumphalem martyrii meruit invenire coronam. Ut que ex industria de caeteris sileam, quidam sanctus paenitens, cuius me ad presens vocabulum fugit, apud Gallias iam ante septennium fere episcopatu dimisso, tandem angelo visitante praecipitur, ut ad episcopatum redeat; sed recusat, donec ammonente eodem angelo beatus advenit sub coeleritate Remigius. Sic itaque ne deceptio potuisset forte surripere, etiam tuta formidans humano cessit imperio, qui ad angelicum prius oraculum rigidus stetit. Episcopus etiam ille Sabinensis qui solium pontificale deseruit, et Farfense monasterium contempta sacerdotali dignitate construxit, quam nobilis in Christo vir fuerit, testis est antiqua traditio, quae sanctitatis eius insignia celebrat, testis moderna devotio, que piam eius memoriam in benedictione frequentat. Quanti scilicet et prius et postmodum in eadem sede usque ad vitae terminum perdurarunt, et tam operosum fructum Deo nullatenus attulerunt. Nec te, felix Bonitte, praeteream, qui hac dumtaxat occasione percepta, quoniam de manu regis, laici videlicet hominis, traditionem aecclesiae te suscepisse contigerat, cathedram contempsisti, atque ad remotioris vitae custodiam te protinus contulisti. Venerabilis quoque Gaudentius Apsarensis episcopus, cuius ego familiaritatis dulcedine merui, per quem Deus iam non ignobile miraculum fecerat, episcopatum dimisit, et de Sclavonico regno Italiam navigans litoribus Anconitanae urbis applicuit, a qua non longe post biennium feliciter obiit. Nam et Paulinus Nolanae praesul aecclesiae, ut quaerenti filium viduae subveniret, ministerium pontificale deposuit, sese que tyranno cuidam tamquam vile mancipium subiugavit. In aecclesiastica porro, quam Romanus quidam scriniarius scribit, istoria, legisse me memini, Martirium Antiochenum episcopum propter discidentis inoboedientiam populi cathedram dimisisse, ubi sic dicitur: Rediens, inquit, Martyrius Antiochiam, et inveniens populos discidentes, Zenonem que his faventem, coram aecclesia abrenuntiavit episcopatui dicens: Clero non subdito, et populo discidenti, et aecclesiae squalenti abrenuntio, servans mihimet sacerdotii dignitatem. Ubi etiam illud invenitur insertum, quod Appio quidam patricius, qui imperante impio Anastasio in Nicena civitate presbyter fuerat per violentiam consecratus, quoniam prudens erat, ex decreto piissimi imperatoris Iustini, qui Anastasio in sceptra successerat, factus est praefectus praetorii. Sic nimirum, sic imperiali fuit pietate correctum, quod sub tyrannica fuerat tempestate presumptum. Quod profecto idcirco referendum duxi, ut quoniam et ipse violenter attractus sum, hinc valeat colligi, quid etiam super me digne debeat ex antiquae auctoritatis imitatione decerni. Quamquam et alterius videatur esse negotii diffinire, utrum hoc, quod ille de presbytero praefectus praetorii factus est, auctoritati an praeiuditio debeat imputari. Porro autem et beatus papa Gregorius, si necessitas videretur exigere, nullatenus prohibebat episcopos ab iniuncta sibi dignitate cessare. Cuius rei tantummodo titulum nobis sufficiat annotare, ne iudicemur epistolam laciniosa prolixitate distendere. Ait enim is qui registri volumen explicuit: Pontificibus, inquit, voluntarie suis renuntiantibus sedibus successores Gregorius nullo modo denegabat, eos que postmodum de redditibus relictae aecclesiae sufficienter nutriendos esse censebat, et reliqua quae illic latius subnectuntur. Hinc est enim, quod idem praesul insignis de episcopo primae Iustinianae, qui capitis aegritudinem patiebatur, hanc promulgat praelata disceptatione sententiam: Si vero, inquit, reverentissimus Iohannes fortasse pro molestia sua petierit, ut ab episcopatus honore debeat vacare, eo petitionem scripto dante concedendum est. Porro et beatus Hieronimus dum de otioso aecclesiae rectore tractaret, adiecit: Illico, inquit, indignantis Domini responsione ferietur: Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris exegissem illam? Quod idem doctor protinus exponens ait: Id est, deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. Dum enim tu, ignavus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, ocupasti. Quid referam Lugdunensem episcopum, vita et vocabulo Iustum, qui commissum sibi pontificatus offitium et laudabiliter rexit, et non sine laude deseruit? Plane abrepticius quidam in tantam furiosae mentis prorupit insaniam, ut obvios quosque violentus impeteret, verberum collisione mactaret, plerisque membra praecideret, mortem postremo nonnullis inferret. Hic aliquando plurimis insectantibus aecclesiae fores irrupit, se que tueri coepit. Nam tunc eum necessitas edocebat ad cor redire, cum iam cogebatur a vita discedere; ecce sacerdos sanctus concitus ad ista prosiluit, et aecclesiae confugium petenti se defensor obiecit. Hii vero, quorum propinqui vel extincti fuerant vel truncati, vehementer instabant, et reum ad supplicia importuna constipatione quaerebant. Quid plura? Tandem ad hoc perventum est, ut pius pontifex satisdatione suscepta ne reus mortis morti succumberet, quasi pro satisfactione victoriae eorum hunc manibus tradidisset, sed mox ut in eorum potestatem devenit, extinctus interiit. Protinus vir Dei tamquam si ipse huius homicidii auctor esset, pavefactus intremuit, aecclesiam dimisit, et in Egipti partibus postmodum heremiticam vitam duxit. Hoc nimirum ita litteris tradidi, ut servus Dei domnus Stephanus, qui vestris assistit aspectibus, intimavit. Petrus etiam archiepiscopus Ravennalem dimisit aecclesiam, cui mox adhuc superstiti Honestus primo videlicet Ottone habenas imperii gubernante successit. Enimvero et insignis ille Gregorius Nazanzenus, qui ab historiographis deiloquus appellatur, Constantinopolitanam aecclesiam contempsisse, imperante religioso atque catholico principe Theodosio, traditur. Quod si nobis forte non creditur, ipsius hic historiae verba ponantur: Sancta, inquit, sinodus Gregorio deiloquo episcopatum Constantinopoleos roboravit, et hunc invitum in throno locavit, utpute multum laborantem et urbem a laesione hereseon liberantem. Cum que didicisset, quosdam ex Aegipto sapientissimus et beatissimus iste huic rei invidere, compositorio sermone ostenso, spontanee a throno regnantis urbis abscessit. Quo thronum refutante Nectarium imperator et sinodus provehit. Haec porro non nostra, sed ipsius istoriae verba sunt. Illud etiam, quod Humberti archiepiscopi, summae videlicet auctoritatis viri, narratione cognovi, silentio tradendum esse non arbitror. Nam cum a finibus reverteretur Appuliae, asserebat, in regionibus, quae Puteolis adiacent, inter aquas nigras et fetidas promunctorium eminere saxosum et scrupeum. Ex quibus videlicet exhalantibus aquis consueto more teterrimae videntur aviculae repente consurgere, et a vespertina sabbati hora usque ad ortum secundae feriae, solitae sunt humanis aspectibus apparere. Quo indulti temporis spatio videntur hinc inde per montem velut solutae vinculis libere spatiari. Alas extendunt, plumas rostro prosequente depectunt, et in quantum datur intellegi, concessa ad tempus refrigerii se tranquillitate resolvunt. Quae profecto volucres nec umquam videntur vesci, nec quolibet aucupis valent ingenio capi. Dilucescente igitur matutina secundae feriae hora, ecce magnus ad instar vulturis corvus post praefatas aviculas incipit concavo gutture graviter crocitare. Illae protinus sese aquis inmergentes abscondunt, nec ultra videndas se humanis oculis offerunt, donec advesperascente iam sabbati die de sulphurei stagni voragine rursus emergunt. Unde nonnulli perhibent eas hominum esse animas ultricibus gehennae suppliciis deputatas. Quae nimirum reliquo totius ebdomadae tempore crutiantur, dominico autem die cum adiacentibus ultro citro que noctibus pro dominicae resurrectionis gloria refrigerio potiuntur. Cui scilicet assercioni etiam Prudentius nobilis versificator in hymnorum suorum opusculis attestatur. Sed cum hec de aviculis et corvo inter aquas nigras aliquando apparentibus aliquando se abscondentibus in pagina digessissem, religiosus Cassinensis monasterii abbas Desiderius advenit, sese que rem sic habere funditus abnegavit. Cum que illum et Humbertum, meum videlicet relatorem, in mutua colloquia deduxissem, Humbertus ait: Ego quidem huius allegationis testimonium non defendo, verumtamen hoc simpliciter retuli, quod ab accolis loci illius audivi. Sed quoniam personae istae, Desiderius videlicet et Humbertus, tantae auctoritatis sunt, ut neutri eorum fides debeat denegari, ego quoque, quod scripsi, procaciter non affirmo, sed utrum verum sit necne, legentium inquisitioni relinquendum esse decerno. Ut igitur illud inferam, propter quod ista praemisi, episcopus, qui tamen, si recte teneo, Capreis praeerat, vidit maiorem Benedictum papam, qui iam obierat, nigro equo quasi corporaliter insidentem. Cum que illum ceptum iter carpere cerneret: Heus, inquit, nonne tu es papa Benedictus, quem defunctum liquido novimus? Ipse, inquit, infelix ego sum. Et ille: Quomodo tibi est, pater? Gravibus, ait, tormentis affitior, spe tamen, si adiutorium praebeatur, de mea recuperatione non privor. Sed perge, quaeso, ad fratrem meum Iohannem, qui nunc apostolicam occupat sedem, ei que mea functus legatione denuntia, ut illam potissimum summam, quae in tali theca reconditur, in pauperes pro mea salute distribuat, sic que me redimendum esse quandocumque tamen hoc decreverit miseratio divina cognoscat. Nam caetera quae pro me sunt indigentibus tradita, michi nichil penitus profuerunt, quia de rapinis sunt et iniustitiis acquisita. His igitur auditis episcopus Romam impiger adiit, Iohanni papae defuncti fratris verba narravit, episcopalis mox sarcinae pondus abiecit, monachum induit, eo que modo salutem sibi ex aliena calamitate providit. De aequivoco quoque eiusdem Benedicti papae atque nepote, qui post eum tertius, Iohanni vero secundus in Romane sedis invasione successit, idem mihi narravit Humbertus. Quia vassus quidam, dum iter ageret, accidit, ut iuxta molendinum equo insidens pertransiret, ecce repente monstrum immane conspexit, quo viso subitus eum terror invasit et stupefactus intremuit. Videbatur autem monstrum illud in aures dumtaxat aselli caudam que desinere, caetera ursus erat. Cum que viator ad hoc portentum territus obrigesceret, fugam que praecipitem formidolosus iniret, informe prodigium humanae vocis verba formavit: Noli, inquit, o vir, expavescere, hominem me olim fuisse sicut et ipse nunc es, proculdubio crede, sed quia bestialiter vixi, post vitae finem bestiae perferre speciem merui. Porro cum ille perquireret, quis fuisset: Ego, ait, ille solo nomine Benedictus fui, qui nuper apostolicae sedis apicem indignus optinui. Inquisitus autem, quid iam retributionis haberet: Nunc quidem, inquit, usque ad iuditii diem per dumosa atque squalentia, per sulphurea loca et foetores exalantia atque incendiis conflagrata raptor et pertrahor. Post extremum vero iuditium corpus meum simul et animam inremediabilis crutiatus et gehennalis baratri me inrevocabilis olla degluciet, ita ut nulla mihi recuperationis spes in posterum restet. Post haec vero et huiusmodi verba disparuit. Sed cum ego, cur ille in hac spetie conspectus sit, indaginem quaero, non deesse misterium ab eo, quod visum est, deprehendo. Nam quia miserabilis ille ab ipso funesti pontificatus sui primordio usque ad finem vitae in luxuriae coeno versatus est, non incongrue visus est, et ab auribus incipere, et in caudam asini terminare. Asinus quippe luxuriosum est animal, sicut propheta designat, cum de carnis inmunditiae deditis ait: Ut carnes asinorum carnes eorum. Quod autem per caetera membra ursi tenebat spetiem, vitam in omnibus docetur duxisse carnalem. Nam sicut a phisicis traditur, ursa cum parit, non catulum, iuxta consuetudinem bestiarum, sed frustum carnis effundit. Mox quod effusum est, crebrius lingendo et lambendo componit, sic que ad sui similitudinem lingua formante producit. Iure igitur qui luxuriose et carnaliter vixit, in asini simul et ursi figura comparuit. Cui nimirum quis non videat quanto melius fuerat, ut episcopatum deserens paenitentiam ageret, quam in eo usque ad vitae terminum perseverans veram vitam funditus perdidisset? Sed quia hoc triste praetulimus, aliud pietatis divinae miraculum, quod nimirum laetos habuit exitus, ex eiusdem Humberti narrationibus subnectamus. In monasterio, inquit, beati Silvestri, quod in Urbinati constitutum est territorio, quidam monachus obiit, et ab incipiente gallicinii nocturnalis articulo usque secundam diei horam cadaver exanime, lotum iuxta morem atque constrictum, fratribus circumquaque psallentibus, in feretro iacuit. Cum que transactis iam missarum ex maiori parte solemniis, Agnus Dei iuxta regulam diceretur, ecce repente qui mortuus iacebat in medio, anima redeunte surrexit. Stupefacti sunt fratres et nova nimis ammiratione perterriti, nimirum quem funeris offitium persolventes extulerant, nunc vitalem spiritum recepisse videbant. At cum propius accessissent, verba que ex ore illius audire avidius inhiarent, ha scelus, ille maledicta et contumelias in Deum coepit effundere, benedictum salvatoris nomen impie blasphemare, vivificae crucis signum ut oscularetur oblatum sacrilego ore conspuere, intemeratam quoque Dei genitricem ignominiosis non timebat obprobriis lacerare. Ut quid , inquiens, pro me psallitis vel sacrifitiorum hostias offerre temptatis? Ego enim in ipsa flammantis tartari profunda descendi, ibi que me meus magister et dominus Lucifer inrevocabiliter deputavit, coronam plane suam aeream inextinguibili semper ardore candentem michi in capite posuit, eiusdem quoque metalli clamide me, qua induebatur ipse, vestivit. Erat autem clamis tam longa, ut talotenus flueret, tam ferventer ignita, ut liquefacta guttas emittere videretur. Cum que fratres eum, ut penitentiam ageret, atque ut occulta sua in medium proferret, unanimiter hortarentur, ille anathematizabat et blasphemabat, et non solum penitentiae remedium, sed et omnia redemptionis nostrae misteria ore rabido atque sacrilego condempnabat. Monachi vero ad semper victritia orationis arma pio studio recurrentes, coeperunt abiectis indumentis corpora sua scopis allidere, pugnis pectora tundere, psalmodiae atque omnium quibus valebant precum generibus insudare. Cunctis itaque fratribus in luctuosis orationibus et ieiunio constitutis ac sub divinae pietatis expectatione suspensis, tandem supernae virtutis splendor emicuit. Ecce enim desperatus ille et voragine maris hiantis absortus, ad superfitiem rediit, Dei quippe salvatoris omnipotentiam laudat, nequissimi sathanae ludificationibus abrenuntiat, crucem adorat, poenitentiam flagitat. Confessus est autem, quia post abrenuntiationem saeculi in fornicationem cecidit, quam tamen eotenus nulli penitus per confessionis inditium patefecit. Laudans igitur et benedicens Deum usque in diem alterum vixit, sic que creatori suo mirabiliter restitutus in sancta de hoc saeculo confessione migravit. Sic sic nimirum fraternae orationis fructus effloruit, quae videlicet oratio ex ipsis gehennae visceribus praedam rapuit, et de flammarum stipula in structura supernae Iherusalem lapidem vivum posuit. Haec mihi Humbertus archiepiscopus retulit, cuius nimirum verba velut apostolica videntur veritate fundata. Si ergo ille qui in monachatu ceciderat, quique de sola sua anima rationem debebat, tam terribili meruit sententia condempnari, qua mente securus est quilibet mei similis indignus episcopus, qui nimirum tot est animarum reus, quot per eius neglegentiam seu prava exempla depereunt? Cum constet fuisse nonnullos pro levi etiam quolibet inpedimento episcopali regimine sponte nudatos, ex quibus hic unum suffitiat inseri, quem profecto in ea, quam Cassiodorus de greco in latinum transfert, historia promptum est reperiri. Cuius hic historiae nuda dumtaxat verba conscribimus, ut dubietatis scrupulum ambigentibus auferamus. Silvanus, inquit, rhetor fuit prius Troili sophistae discipulus, et ad perfectum Christianus, vitam que monachicam diligens. Is enim doctoris pallio uti despexit. Quem post haec Atticus episcopus comprehendens, episcopum Philippoleos ordinavit. At ille tribus annis in Thracia degens, nec frigora ferre valens, cum haberet corpus valde debile atque subtile, rogavit Atticum, ut eum in locum alium constitueret, dicens non ob aliam causam nisi propter frigus ea se loca vitare. Cum que alter pro eo fuisset ordinatus, mansit Silvanus Constantinopolim vitam monachicam perfecte custodiens; tantum que sine ulla fuit arrogantia, ut plerumque in tanta multitudine civitatis cum soleis despectus procederet. Quodam vero tempore praetereunte Troianae praesul aecclesiae moritur, Troiani que venerunt petentes episcopum. Cum que cogitaret Atticus, quem ordinare deberet, subito contigit ad eum salutandum venire Silvanum. At ille videns eum, mox cogitare cessavit. Tunc ad Silvanum: Non habes, inquit, ulterius occasionem, pro qua aecclesiasticas curas possis effugere. Troia namque non habet frigus, sed ecce apparatus est tuo corpori oportunus a Deo locus; praepara ergo temetipsum, et ad Troiam continuo proficiscere. Migratur ergo Silvanus. Verum si quis hunc fortasse temeritatis accuset, eum que pro solo frigore commissum regimen contempsisse, atque pro corporis commoditate ad aliud demigrasse condempnet, audiat post hec insigne per eum claruisse miraculum, et sic saltim livido reprehensionis morsu lacerare desinat iustum. Sic enim subiungit historia: Quo facto, miraculum quod inter manus eius accesserit, enarrabo. Navis maxima, quae grandes columpnas devexit, nuper in litore Troiano fabricabatur. Cum que eam ad mare ducere voluissent, multis funibus atque populo trahente nullatenus movebatur. Quod dum plurimis diebus ageretur, suspicati sunt navem a daemonio retineri. Tunc ad Silvanum venientes episcopum rogaverunt eum, ut in eo loco daret orationem, credentes hoc modo trahi navem. At ille humili sermone dicebat se esse peccatorem, asserens hoc opus alicuius esse iusti, non suum. Quem dum rogassent, venit ad litus, facta que oratione tetigit unum funem, iubens ut insisterent operi cum labore. Tunc illis breviter inpellentibus cursim navis ad mare processit. Hoc miraculum reverentiam illius viri cunctos fecit habere provintiales. Enimvero si episcopatum dimittendo atque ad alium commigrando Silvanus iste peccasset, non in ostensa signi virtute mirabilis, sed reatu potius miserabilis videretur. Virtus ergo miraculi testimonium perhibuit sanctitati. Porro autem si episcopatum, ut dicitur, nulla licet ratione dimittere, quid est, quod tot sancti pontifices per historiarum passim quaeque volumina reperiuntur de suis se aecclesiis ad alias transtulisse, cum profecto suas ante relinquerent, quam ad reliquas transmigrarent? Quorum plerique cum commissum regimen spernerent, ad aliud se transituros adhuc funditus ignorabant. Et certe ipsa ratio docet, minus esse cum simpliciter ab episcopatu desistitur, quam cum ex uno ad alium transmigratur. Non igitur ab eo me cohibebit moderna versutia, ad quod venerabilium patrum cohortantur exempla. Enimvero si beatus ille Silvanus propter solum corporis frigus episcopatum sine reprehensione deseruit, cur ego spreto pastorali regimine transgressionis arguar, qui cotidie curarum saecularium negotiis irretitus, a divini amoris fervore tepesco, et letiferum torpentis animae frigus incurro dicente scriptura: Sicut frigidam facit cisterna aquam, sic frigidam facit malitia animam? Memini enim sepe me ita divini amoris igne succensum, ut optarem protinus claustra carnis effringere, et quasi de coeno soluto et carceralibus tenebris ad eternitatis lumen medullitus anhelare. Erat enim mihi tunc, sicut per prophetam Dominus pollicetur, cor carneum, sive ut mihi videbatur, cereum. Quod nimirum desiderii coelestis afflatum flamma liquesceret, et uberibus lacrimis flebilia frequenter ora rigaret. Horrebam audire, quanto magis ore proferre, quicquid non provocabat ad Christum, omnes que nugas sive nenias verborum saecularium velut rictus canum, sive morsus serpentium deputabam. Sepe cernebam praesentissimo mentis intuitu Christum clavis affixum, in cruce pendentem, avidus que suscipiebam stillantem supposito ore cruorem. Porro si nitar apicibus tradere, quicquid mihi contemplari dabatur, vel de sacratissima nostri redemptoris humanitate, vel de illa coelestis gloriae inenarrabili spetie, ante dies elabitur, quam rei series digeratur. Nunc autem durus et saxeus, dum negotiis iugiter exterioribus atteror, in compunctionis intimae lacrimas non resolvor. Enimvero sepe manum meo pectori superpono, et animarum medico quasi purulentum vulnus ostendo, clamitans et intima supplicatione vociferans: Qui cavernas, inquam, tartareas divinitatis tuae radiis illustrasti, cordis huius tenebras dimove, ac veritatis tuae luce serenus infulge. Sed clamanti secus viam caeco Iesus aliquando stat, lumen que reformat, aliquando pertransit, tamquam desidiose clamantem non audiat, sic que miser caecus in sua nichilominus caecitate perdurat. Ego, ego, prodolor, tamquam alter Samson septiformis Spiritus sancti dona quasi septem crines amisisse me defleo, et effossis oculis non frontis sed cordis, curarum saecularium molam volvo. Ego ille Sedechias, cui rex Babilonicus prius filios interfitiens bonorum operum fructus abstulit, postmodum oculos eruit, dum contemplationis intimae luce privavit. Si igitur sanctus ille vir, Silvanus scilicet, propter solam corporis incommoditatem non cunctatus est dimittere Tratiam, cur ego non deseram pro cavendis tot animae vulneribus Romam? Quamquam et ipsi corpori meo non sit prorsus innoxia, utpute ferax febrium nec vagarum. Unde et tetrasticon hoc olim protulisse me memini: Roma vorax hominum, domat ardua colla virorum: Roma ferax febrium, necis est uberrima frugum. Romanae febres stabili sunt iure fideles. Quem semel invadunt, vix a vivente recedunt. Animae igitur simul et corporis adversitate detemtus, revertatur fugitivus ad dominum suum, spretis porcis et siliquis ad patris osculum filius redeat, ad vires Samson pristinas capillis renascentibus incalescat, quatinus stolam primam, quam amiserat, induat, et victores suos reparatis viribus sternat. Interea illud etiam, quod Hildeprando Romanae aecclesiae archidiacono referente didicimus, his inserere opere pretium iudicamus. Nam cum adhuc subdiaconatus dumtaxat fungeretur offitio, a Victore papa apocrisarius ad Gallias destinatus sinodum congregavit, in qua videlicet sex episcopos diversis criminibus involutos ex apostolicae sedis auctoritate deposuit. Inter quos quidam erat episcopus, qui quoniam per symoniacam heresim ad episcopatus culmen irrepserat, Spiritum sanctum verbis exprimere, quibuscumque temptaret nisibus, non valebat. Et quidem Patrem et Filium expedite satis ac facile proferebat, ad Spiritum vero sanctum cum pervenisset, mox lingua balbutiens tandem rigida remanebat. Merito siquidem Spiritum sanctum dum emit, amisit, ut qui exclusus erat ab anima, procul esset etiam consequenter a lingua. Hac igitur difficultate convictus, episcopale decarceravit offitium. Sed absit, ut hunc sanctorum virorum catalogo dignum iudicem, qui pro Christi amore pontificales infulas dimiserunt. Porro autem quia prudentissimi illius viri semel incidit mentio, aliud etiam insigne quod retulit, etiam si non magnopere ad propositum thema pertineat, non silebo. Nam dum de prediis aecclesiarum iniuste possessis, sub praesentiae vestrae conspectu, venerande papa, in Aritina concionaretur aecclesia, intulit congruenter exemplum. In Teutonicis, inquit, partibus comes quidam dives ac praepotens, sed quod in illo hominum ordine prodigium est reperiri, bonae opinionis et innocentis vitae, prout humanum erat de eius estimatione iuditium, ante decennium fere defunctus est. Post cuius obitum quidam religiosus vir per spiritum ad inferna descendit, praefatum que comitem in supremo gradu cuiusdam scalae positum vidit. Aiebat namque, quia scala illa inter stridentes et crepitantes ultricis incendii flammas videbatur erecta, atque ad suscipiendos omnes, qui ex eadem comitum genelogia descenderent, constituta. Erat autem tetrum chaos, et immane baratrum infinite patens atque in profunda dimersum, unde scala producta surgebat. Hoc igitur ordine succedentium sibimet series texebatur, ut cum quis eorum novus accederet, primum interim scalae gradum teneret, is autem, qui illic repertus erat, alii que omnes ad proximorum sibi graduum ima descenderent. Cum que alii atque alii ex eodem genere homines post carnis obitum ad praefatam scalam per temporum intervalla confluerent, alii protinus cedentes inevitabilis necessitate iudicii ad inferiora migrabant. Plane dum vir, qui haec contemplabatur, causam huius horrendae dampnationis inquireret, et presertim cur ille comes sui temporis puniretur, qui tam iuste, tam decenter, tam honeste vixisset, audivit: Quia propter quandam praedii possessionem Metensis aecclesiae, quam beato Stephano proavus eius abstulerat, cui videlicet iste iam decimus in hereditate successit, omnes isti non diverso supplitio deputati sunt, et sicut eos ad peccandum non dispar avariciae culpa coniuncxit, ita nichilominus ad perferendas atrocis penas incendii commune supplitium copulavit. Hoc aecclesiastici iuris iniusti possessores advertant et suptiliter caveant, ne dum se redditibus satiant alienis, edaces postmodum flammas depascant medullis suis. Quia igitur nos non tam districtae scribentium regulae quam aedificationi fraternae cupimus deservire, rem velut ab intentione propositi operis extraneam apposuimus, ut quodammodo fluctivagum quid , ne oblivio funditus raperet, stili funiculo stringeremus. Nam cum quis piscaturus egreditur, si casus attulerit feram repente vel volucrem capit, etiamsi nil de venatione vel aucupio proposuerit. Preterea ut nostris assercionibus etiam evangelica non desit auctoritas, salvator noster cum domum principis sinagogae filiam eius resuscitaturus aggreditur, mulieri fluxum sanguinis patienti velut absque ea, quam coeperat, intentione medetur. Quid igitur mirum, si scribentes aliquando, quod ceptum est, intermittimus, nec omittimus illud videlicet inserentes, quod nichilominus ad aedificationem pertinere sentimus? Quamquam et hoc a nostro proposito non abhorreat, quia si ille propter unam aecclesiae possessiunculam periit, quid de illo sentiendum est, qui sub nomine episcopi totam aecclesiam, cum indigne praesideat, non dimittit? Iam itaque post diverticulum ad propositum revertamur. Quid etiam de beato Milesio martire in Tripartita referatur Hystoria non silebo, quod nimirum, ut uberiorem legentibus praebeant fidem, eosdem apices stili currentis apponam. Tunc etiam, ait, episcopus, Milesius nomine, martirio coronatus est. Qui primum quidem militabat apud Persas, postea vero relicta militia conversationem zelatus est apostolicam. Dicitur enim, quia dum in civitate Persica episcopus fuerit ordinatus, multa sepe sit passus et plagatus atque tractus, sed virili mente cuncta sustinuit. Cum que nulli potuisset illic suadere ut Christianus fieret, graviter ferens maledixit civitati, et exinde discessit. Post paucum vero tempus primatibus eiusdem loci in regem peccantibus, superveniens exercitus cum trecentis elefantis civitatem subvertit, et velut desolatam regionem arantes seminibus tradiderunt. Milesius autem episcopus solummodo peram circumferens quae sacrum codicem evangeliorum habebat, perrexit orationem facturus ad Hierosolimam, et inde in Egyptum, ut videret monachos ibidem conversantes. Qualis igitur iste sanctus et miraculorum fuerit operator, Syri sunt testes qui eius actus vitam que scripserunt. Ecce hic, qui commissi regiminis iura postposuit, non modo nullum reatus crimen incurrit, ultro etiam, ut miraculorum virtutes operaretur, optinuit. Sane dum per historiarum latitudinem tamquam coeli fatiem curioso perlustramus intuitu, beatus Arnulfus, aecclesiae videlicet Metensis episcopus, velut aureum nobis sydus occurrit. Qui et ignorantiae nostrae tenebras per exempli sui radios abigit, et nostris allegationibus inexpugnabile robur attribuit, atque omnem super hoc capitulo nodum dubietatis absolvit. Hic profecto sicut veridica fratrum relatione didicimus, qui descriptam eius se lectitasse testantur historiam, in Lotharico regno non procul a Flandria ducatus gerebat offitium. Hic praeterea Pipini pater et Carolimanni regum avus fuit. Cum que divini spiritus ardore succensus uxoris affectus filiorum que postponeret, ac mundanae gloriae pompas glorifica Christi paupertate mutaret, ad heremum properans contigit, ut per fluvium, qui Mosella dicitur, transitum viator haberet. Sed cum iam medium fere superiecti pontis attingeret, ubi torrentis alveus profundior decurrebat, illic anulum suum sub hac foederis condicione proiecit. Cum ego, inquit, anulum hunc recepero de spumosis fluctibus erutum, tunc me proculdubio confidam omnium peccatorum meorum nexibus absolutum. Mox que heremum petiit, ubi non parvo tempore sibi ac mundo mortuus vixit. Interea defuncto, qui tunc fuerat, aecclesiae Metensis antistite, beatum Arnulfum ad pastoralis iura regiminis dispensatio divina provexit. Dum que esu carnium, prout in heremo desueverat, in aecclesia nichilominus abstineret, piscis aliquando sibi elatus est in exenium, quem cocus exenterans in ilibus eius anulum repperit, eum que mox domino suo laetabundus offerre curavit. Quem beatus episcopus ut aspexit, ilico recognovit, et non tam vibrantis metalli miratus est venam, quam quia propitiatione divina reatus sui consecutus est veniam, quod que vim ammirationis exaggerat, bidui iter est a ponte, unde proiectus est anulus, usque ad locum, ubi piscis venerabili fuit episcopo presentatus. Tunc vir Dei quo a peccatis est absolutus, hinc magis est sub divino terrore constrictus, et eo se arbitratur amplius debitorem, quo circa se videt supernae clementiae bonitatem. Eligens igitur sibimet successorem rursus heremum petiit, ibi que pastorali cura deposita usque ad felicem obitum vixit. Insignis itaque vir quod fecit, nos utique ut faceremus, edocuit. Praeterea vix adhuc quindecim emensi sunt dies, ex quo vidi Farulphum venerabilem virum sponte sua aecclesiastici regiminis amministratione nudatum. In Cisterna siquidem Appula civitate cathedram optinuerat, quam reliquit, ac duobus ferreis circulis non parvi ponderis pectus ventrem que constrinxit, quibus affligi fere iam a septennio non cessavit. Vino vel numquam vel raro utitur, crebris quoque ieiuniis maceratur. Hic tantus vir ad abrenuntiationem episcopatus non me minus exhortatus est verbo, quam provocabat exemplo. Porro autem Hildulfus Treverensis archiepiscopus, quantae sanctitatis quam que mirificae vitae vir fuerit, spatiosus occidens non ignorat. Qui nimirum ut gestorum illius testatur historia, Iacob Leuchae urbis, quae nunc Tullus vocatur, obsecravit episcopum, ut sibi congruum ad habitandum provideret solitudinis locum. Prius itaque sibi successorem elegit, deinde monasterium construens per monastice disciplinae lineam districtus incessit. Ubi nimirum tot per eum facta miracula luce clarius perhibent, quia vir domini episcopatum dimittens, non modo reatus maculam non incurrit, verum etiam Deo suavitatis sacrifitium optulit. Quid referam Deodatum summae sanctitatis virum, eiusdem scilicet aecclesiae Treverensis episcopum? Qui, sicut autentica tradit historia, a Girbaldo eiusdem Leuchae sanctissimo praesule in saltu Vosagi locum optinuit, in quo renuntians saeculo laudabiliter conversatus monasteria statuit atque post diutinam in Christi agone militiam vitae senatum laureatus intravit. Quid Gondebertum, praeclarissimum videlicet archiepiscopum Senonum? Hic plane caelesti desiderio estuans commissam dimisit aecclesiam, et in loco, qui Grandiavium dicitur, coenobium Senonense construxit, quod scilicet ex relictae aecclesiae vocabulo denominavit. Decreveram quidem vicenarium non excedere numerum, sed quod prae oculis est, latere non patior. Postremo igitur, ut omissis caeteris ad domesticum recurramus exemplum. Lambertus venerandae memoriae, qui ante vos Florentinae praesul aecclesiae tertius praefuit, spreto pontificatus offitio monasticae se disciplinae subiecit. Cuius nimirum quam splendida fama ora hominum compleat, quam suavis hodor opinionis mentium nares aspergat, vestrae quoque beatitudinis sublimitas non ignorat. Beatus quoque Nonnus martyr, qui et Ypolitus, memoriae nostrae non praetereundus occurrit. Qui nimirum postquam triginta milia Saracenorum ad Christi fidem efficacissima predicatione convertit, postquam beatam quoque Pelagiam de lupanalibus ad aecclesiae pudicitiam provocavit, postquam denique nonnullos sanctarum expositionum libros luculenter explicuit, tandem episcopatum deseruit, de Antiochenis partibus, unde erat oriundus, abscessit, Romanos fines appeciit. Cum que beata Aurea apud Ostiam civitatem, saxo cervicibus alligato, in marinis fluctibus martirium consumasset, beatus Nonnus sanctum cadaver pia devotione collegit, et cum omni diligentia tumulavit. Quem mox idem persecutor, qui dicebatur Ulpius, iuxta Tiberis alveum in foveam aquis plenam mergi praecepit, cuius postmodum corpus consumato triumphali martirio in civitate, quae Portus dicitur, christiana devotio sepelivit. Ilico audita est vox velut infantium, per unam fere horam clamantium, Deo gratias. Qui ergo talem vitae meruit clausulam, liquido patuit, quia episcopatum deserens coram Deo non incurrit offensam. Nostris quoque temporibus Pennensis episcopus pontificalem cathedram sponte deseruit, sese que illi, qui sibi successit, sincera admodum devotione substravit. Nam et ipse mihi successor eius retulit, tanta illum sibimet obaedientia et humilitate subiectum, ac si se numquam meminerit super aliquos optinuisse primatum. Nostra nichilominus aetate Liutulfus Callensis episcopus episcopali se dignitate deiecit, successori, qui nunc superest, aecclesiam tradidit, sic que sibi, si tamen non defuit animus, liberam facultatem ad agendam paenitentiam procuravit. Felix scilicet ille, qui sic conditionem vite suae in hac mortalitate disponit, ut ei liceat poenitendo plangere, quod deliquit. Felix, inquam, qui procul a se providus abicit, quicquid illud est, quod in viam sibi veritatis obsistit. Quicquid enim in hac vita commisimus, aut hic iuxta peccati mensuram per flagella corrigitur, aut futuris proculdubio supliciis reservatur. Quocirca non ab re est, si quod fida fratrum relatione cognovimus, hic etiam breviter inseramus. In monasterio namque, quod Clivus Scauri dicitur, quod que beatus Gregorius infra Romanae urbis maenia condidit, puer quidam a parentibus, ut Deo deinceps militaret, oblatus est. Qui postmodum cum iam adholesceret, de monasterio egressus ad saeculum rediit, uxorem que sibi nuptiali foedere copulavit. Deinde cum iam ad iuvenilem pervenisset aetatem, divina sententia repente est percussus in gutture, cepit que morti ingravescente languoris molestia propinquare. Tandem male fugitivus ut ad monasterium reportaretur, expeciit, ibi que paenitudinem de suis pravitatibus habitum que monachatus accepit. Cum que uxor eius cum nonnullis aliis lecto iacentis assisteret, coepit ille graviter gemere, ululatus emittere, et tamquam frenesim pateretur, inordinata vociferatione garrire. Percontantibus autem eis cur non ille quiesceret: Nonne, inquit, videtis beatum Andream apostolum sanctum que Gregorium acerrimis me suis verberibus unanimiter flagellantes? Ululans itaque rursus ac flebiles voces emittens, paululum respirabat atque dicebat: Modo me verberaverunt, propterea quia monasterium dimisi uxorem que suscaepi. Iterum que post fletus atque rugitus ad momentum quiescens aiebat: Modo me castigaverunt, quia pauperibus mendicantibus, maxime que Scottigenis, non modo nichil dedi, sed eos etiam, quod flagitiosum est, frequenter irrisi. Rursus ingeminans stridores et gemitus, asserebat quoniam sex nummos a quadam vidua paupercula mutuos accepi, et reddere nolui, quot pedum passibus illa laboravit, dum eos ad me veniendo requireret, tot ego nunc ictus de sanctorum manibus pertuli, dum me pariter verberarent. Ut sciatis autem, quia non mentior, perendie hora sexta de hoc saeculo migraturus sum. Erat porro tunc sexta feria. Nocte vero, qua dominicus illucescebat dies, qui dicitur de ramis palmarum, de lecto cunctis mirantibus non segnis exiliens, scapulare atque cilitium, quae iuxta se erant, repente corripuit, mox que aecclesiam beati Andreae attonitus ac festinus intravit, ubi strato compositus his, qui aderant, fratribus ait: Ecce sanctorum verberibus flagellatus ita de corpore purificatus egredior, sicut ex fonte baptismatis mundus exivi. Inter missarum igitur sacrosancta solemnia, dominica vix passione perlecta, hora qua praedixerat, Deo spiritum reddidit. Nudato autem ad lavandum ex more cadavere, sic vibices ac stigmata in eius membris undique videbantur, ac si corpus eius materialibus fuisset virgis allisum. Sed quid mirum, si sancti Dei, qui iudicaturi sunt mundum, in homine qui rationis erat capax, insecuti sunt culpam, quandoquidem et de bruto animali, ut ibidem didicimus, expetiere vindictam? Nam in eodem monasterio cripta est, que beati Gregorii dicitur, ubi videlicet et fons eius perspicuis ac frigidis redundat aquis, unde bibebat, et lapideum cubile adhuc cernitur, ubi estivo tempore quiescebat. Quam aliquando criptam pregnans canicula casu ingressa est, sive ut estuans biberet, sive potius ut eo loci parturiret. Sed necdum ad aquas usque pertingens, mox ut praefato lectulo propinquavit, moriens corruit. Quanta ergo formidine pensanda sunt homini divina iuditia, quando et in animalia ratione carentia tam terribilem Deus exerit disciplinam? Si enim ne simplicem quidem aquam licet sancti loci noluit omnipotens Deus ut insons canicula tangeret, qua putamus molestia tolerat, cum perversus quilibet ad percipiendum corpus eius et sanguinem sacris altaribus appropinquat? Sed cum pravus quisque Deum reprobis suis actibus exacerbat et stimulat, non illi protinus irrogat patientia divina vindictam, quem tamen perpetuam reservat ad poenam. Porro dum stili huius exaro dictator articulum, ecce Desiderius religiosus Cassinensis monasterii abbas accedit. Qui nimirum, sicut beato Daniheli cognatione iungitur nominis, sic eum ab illo non separat assertio veritatis. Hic itaque mihi aliquid narrat, quod ipsa ratio persuadet, ut scribam. Servus, inquit, Dei Neapolitanae regionis in praerupta rupe iuxta viam publicam solitarius habitabat. Qui nimirum dum nocturno tempore psalleret, et fenestram cellulae horarum explorator aperiret, ecce videt multos nigros homines tamquam Ethiopes iter carpere, et longo tractu onustos feno sagmarios comminare. Cum que eos curiosus inquireret, qui essent, cuius ve rei gratia haec iumentorum pabula devectarent: Maligni, inquiunt, spiritus sumus. Haec paramus non pabula pecoribus alendis, sed fomenta potius ignium hominibus comburendis. Prestolamur enim in proximo principem Capuae Pandulfum, quia iam decumbit, et Iohannem magistrum militum Neapolitanae civitatis, qui adhuc incolomis vivit. Ilico vir Dei praefatum Iohannem impiger adiit, quae viderat quae que audierat fideliter cuncta narravit. Per idem tempus imperator Otto secundus adversus Sarracenos proeliaturus Calabriam festinabat. His igitur auditis Iohannes ait: Modo nos necesse est imperatori reverenter occurrere, et cum eo simul de huius terrae statu provida consideratione tractare. Porro post imperatoris abscessum spondeo, quoniam et saeculum deseram et monachici ordinis habitum sumam. Ut autem probaret utrum verum esset, quod ille narrabat, nuntium protinus ad moenia Capuana direxit, qui veniens Pandulfum iam mortuum repperit. Ipse quoque magister militum Iohannes antequam illas partes imperator attingeret, vix diebus quindecim supervixit. Quo mortuo mons Vesuvius, unde videlicet gehenna frequenter eructat, in flammas erupit, ut liquido probaretur, quia foenum, quod a daemonibus parabatur, nil aliud fuit, nisi ignis trucis incendii, qui pravis ac reprobis hominibus debebatur. Nam quandocumque in illis partibus reprobus dives moritur, ignis erumpere de praedicto monte videtur, tanta que sulphureae resinae congeries ex ipso Vesuvio protinus fluit, ut torrentem faciat atque decurrente impetu in mare descendat. Ubi scilicet corporaliter videri potest, quod in Apocalipsi Iohannis de reprobis dicitur, quia pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Enimvero et Salernitanus princeps, illius videlicet Guaimarii aeque principis, qui ante non plurimos annos pro multis violentiis atque tyrannicis oppressionibus suorum gladiis interemptus est, avus, cum procul aspexisset quadam die de praedicto monte Vesuvio piceas atque sulphureas repente flammas erumpere, protinus ait: Proculdubio sceleratus aliquis dives in proximo moriturus est atque ad inferos descensurus. Sed, o caeca mens reprobi hominis, immo terribile super nos iuditium conditoris! Superveniente siquidem proxima nocte, dum securus cum meretrice concumberet, expiravit. Quem illa, ut postmodum referebat, quid contigisset ignorans, diutius pertulit, et vix tandem a se non hominem sed cadaver exanime prostituta deiecit. Quidam praeterea in Neapolitanis partibus presbyter volens certius, quod non licebat, addiscere, illuc ubi geennale baratrum ferventius eructabat, praesumptoria decrevit audatia propinquare. Missarum igitur sollemnia celebravit, sic que infulatus velut armatus iter arripuit, sed dum ultra quam solebant homines temerarius scrutator accessit, redire non valens postmodum non apparuit. Alius quoque presbyter matrem suam Beneventi reliquerat egrotantem. Cum que per Neapolitanos fines domino suo comitatum preberet, exundantibus flammis intendens, clamorem lugentis audivit, quem suae matris esse proculdubio recognovit. Notavit horam, et tunc evidentissime comperit matrem fuisse defunctam. Ut igitur ad superiora redeamus, sufficiat iam bis duodenos sanctos enumerasse pontifices, qui divini amoris igne ferventes ab aecclesiastica decreverunt amministratione desistere, ut terrenis actibus expediti Deo possent artius atque familiarius inherere. Hii nimirum venerandi praesules tamquam revera viginti quattuor seniores procidunt ante sedentem in throno et adorant viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas suas ante thronum Domini. Coronas nempe suas ante Domini thronum mittunt, dum ornamenta propriae dignitatis pro eius amore deponunt. Ad eorum quoque similitudinem fialas aureas habent plenas hodoramentorum, quae sunt orationes sanctorum, quia ut puriores Deo valeant orationes in hodorem suavitatis offerre, a cunctis se mundi huius student actibus segregare. Plane nisi longioris stili fastidium devitarem, beatum quoque Athanasium his non inconvenienter apponerem. Qui videlicet sub Arriano rege Constantio aecclesiam deserens, ergastulo se cuiusdam sanctae mulieris inmersit, ibi que geminato triennio praeter cohabitatricem suam cunctis ignotus mortalibus latuit. Poteram et beatissimum his connumerare Martinum, qui ius episcopalis offitii velut ex quadam parte deseruit, dum tribus fere lustris ante obitum suum, ut Deo familiarius viveret, a conciliis se synodalibus funditus absentavit. Beatum quoque Gaudiosum non incongrue superadderem, qui, dum Abitunensi aecclesiae, quae videlicet Africanae diocesis est, cathedram optineret, Guandalis Africam devastantibus cum sancto Quodvultdeo ac caeteris praesulibus fugit, et in Parthenope civitate monasterium condidit. Si ergo ille fugit, ut Guandalorum evaderet gladios, quanto magis ego laqueos aeternae mortis effugere debeo? Sergius etiam metropolita Damasci non inconvenienter his posset annecti, qui aecclesiam suam pro Christi amore deseruit, et Romam peregrinus advenit, reperiens que beatorum Bonifatii et Alexii basilicam sacerdotalibus pene offitiis destitutam, Benedictum Romanae sedis antistitem adiit, atque ut se monasterialem ibi permitteret regulam constituere, precibus impetravit. Ubi nimirum longo post tempore religiose degens vitam finivit. Beatus quoque Gregorius, sicut in registri eius reperitur historia, tribus episcopis prime scilicet Iustiniane, Ariminensi, et tercio cuidam pro sola capitis aegritudine suas deserendi aecclesias liberam facultatem dedit, eis que reservato de relictis aecclesiis necessario vitae stipendio successores substituere non negavit. Quod videlicet qui epistolas Anatholio Constantinopolitano subdiacono, Mariniano Ravennati atque Etherio episcopis missas legerit, dubitare non poterit. Ecce dum illis viginti quattuor episcopis, quos superius enumeravimus, tres istos, qui auctore beato Gregorio suas dimiserunt aecclesias, copulamus; beatos preterea Gaudiosum atque Quodvultdeum, Sergium quoque Damascenum metropolitam his omnibus superaddimus, triginta proculdubio, qui pro divino amore suis renuntiaverunt sedibus, episcopos invenimus. Dicat mihi perscrutator veterum, dicat historiarum vel annalium quilibet indagator, tot sanctis patribus pastoralem custodiam deserentibus quis umquam apostolicae sedis pontifex obstitit? Quis eorum quemlibet vel per legationis apices reprehendit, vel per synodalem sententiam condempnavit? Dicat, inquam, vel cum nullatenus possit invenire, quid afferat, procacem linguam suam dentibus mordeat, non me iniustis detractionibus rodat. An non et minor Benedictus papa, quem supra retulimus, apostolici se culminis amministratione privavit, successorem que sibi Gregorium, qui Gratianus dicebatur, in Romana sede constituit? Super quibus presente Heinrico imperatore, cum disceptaret postmodum synodale concilium, quia venalitas intervenerat, depositus est, qui suscepit, non excommunicatus est, qui deseruit. Porro autem et beatum Benedictum instar magni cuiusdam pontificis possumus ad exemplum imitationis inducere, qui videlicet commissum non ambigitur regimen dimisisse. Leo quoque Nonantulanus abbas ad memoriam redit, qui dum clericalem adhuc spetiem gereret, iam que devotione peracta ab Ierosolimis remeasset, sic vitam suam instituit, ut nil aliud praeter unum dumtaxat asinum possideret. Cum hoc cotidie saltus et pascua circumquaque perlustrans materias congerebat, quibus ad requisita naturae necessaria fratribus anitergia ministraret. Peracto itaque glorifico huiusmodi opere manuum, psalterio que cum ipsa simul exercitatione decurso protinus ad offerenda Deo sacra misteria non sine multis lacrimis sanctus presbiter accedebat. Postmodum vero ad monasterii regimen violenter attractus, aiebat, quod infelix frequenter et ipse deploro, Iesum, inquiens, per pedes tenui, et nunc miser et caecus saeculi molas volvo. Vix que peracto biennio in manum Ottonis, qui tunc imperii sceptra regebat, pastoralem baculum reddidit, deinde apud sanctum Bonifacium intra Romana moenia perseverans, ex omni, quod sibi vitae huius residuum fuit, nil aliud quam aeternae vitae sibi stipendia procuravit. Ad cuius postmodum sepulturam caecus veniens, luci pristinae asseritur restitutus. Verum ne copia defitiente pontificum ad exempla minus congrua convolasse notemur abbatum, ut non diversum nomen apponam, Leo Ravennas archiepiscopus, mox ut paralisis eius ora constrinxit, cathedram sprevit, sic que privatus fere quadriennio supervixit. Cui videlicet Fredericus, tercio Ottone feliciter imperante, successit, ei que non inopes, quibus aleretur, possessiones aecclesiae delegavit. Horum igitur aliorum que patrum auctoritate suffultus episcopatui simul et monasteriis in sanctis manibus vestris inretractabiliter abrenuntio, omne que ius a me movendae in posterum questionis ac repetitionis abscido, et quia pro innumeris peccatis meis non sum dignus in aecclesiastica dignitate persistere, det mihi divina misericordia per sanctas orationes vestras, venerabilis pater, eo ipso vitae, quod restat, in luctu et penitentia permanere. Confiteor enim, quia criminosus simul et vitiosus ad honorem hunc et non sine reprehensione perveni, et in eo reprehensibiliter vixi, ideo que michi tutum visum est, ut ipse me potius sponte deponerem, quam ante tribunal tremendi iudicis in conspectu omnium angelorum et hominum depositionis sententiam sub aeterna dampnatione subirem. Sed iam ista suffitiant. Omnipotens Deus, qui inconprehensibili dispensationis suae consilio, et me ab optinendi regiminis ambitione deiecit, et vos ad aecclesiastici culminis summa provexit, sancto cordi vestro cuius est inhabitator, inspiret talia mihi per sacras litteras mandata dirigere, quae meis votis meis que valeant desideriis concordare. 73 Precor experientiam tuam, venerabilis frater Alberte, et paterni vigoris auctoritate praecipio, ut non adeo rebus temporalibus sit intenta, quominus sufficiat in animarum, que nobis commisse sunt, vigilare custodia. Nobis, inquam, anime sunt commisse, quia sicut a Deo mihi, sic a me commendate sunt tibi; Deo tamen soli rationem sumus uterque proculdubio reddituri. Studeat ergo fraternitas tua et religiosam ducere vitam et honestam habere famam. Vitam pro te, famam pro te et me, immo non tam pro nobis quam pro his etiam, qui commissi sunt nobis. Nam si nomen tuum, quod absit, feda laboret infamia, et in meum protinus redundat obprobrium, et his, quos ad virtutes informare debuimus, velut cancer perniciose pullulat in exemplum. Unde Petrus postquam praemisit dicens: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detractant de vobis, tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis, paulo post addidit: Cum modestia et timore habentes conscientiam bonam, ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumpniantur vestram bonam in Christo conversationem. Paulus etiam ad Timotheum: Oportet, inquit, episcopum testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli. Illud praeterea, frater karissime, sollicite praecave, diligenter attende, ne cum decimas vel quelibet oblata fidelium per aecclesias dividis, de consacerdotum meorum praesumas aliquid ratione minuere unde videlicet id, quod mihi competit, quasi fideliter consulens, possis augere. Absit enim, ut, quod alieni iuris est, in mea lucra proficiat et quod ex offerentium merito sacrum est, in sacerdotum manibus sacrilegium fiat. Ego enim, sicut apostolus ait, habeo omnia et abundo, nec volo fratres meos in his rebus, quae nobis in communes usus a Deo concesse sunt, per potentiam vel astutiam supplantare, quos debeo in Christi simplicitate et humilitate praecedere, et in quorum oculis debeo mihi stigma paupertatis Christi evidenter imprimere, absit, ut eorum pauperiem in mea patiar lucra transire, quatinus cum eodem apostolo libera fronte coram eis valeam humiliter gloriari: Ego, inquit, didici, in quibus sum, sufficiens esse, scio et humiliari, scio et abundare, ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati. Omnia possum in eo, qui me confortat. Volo praeterea, ut in eisdem diocesanis ecclesiis, in quibus oblati sunt per celebriora solempnia panes, et si qua sunt alia, que ad cibum videntur pertinere vel potum, pauperibus erogentur, ne dum aliis pauperibus offerenda congerimus, detractionis materiam populo relinquentes infercire sacculis per avaritiam iudicemur. Et certe dignum est, ut pauperes Christi refrigerium sentiant de stipe potissimum illius aecclesie, quam frequentant. Cave etiam, ne more quorundam, non dicam pastorum sed fabrorum, cuiquam sacerdotum sub pecuniae tytulum cuiuslibet reatus opponas, eum que ab amministratione suspendens postmodum per terreni lucri commodum in sui gradus iura restituas. Giezi nempe meretur lepram, qui suam mutat pro pecuniae cupiditate sententiam. Qui commodum tollit et ministerium reddit, ex ore Petri vibratum in Symonem spiculum non evadit. Symoniacae lebre compellitur scatere pruriginem, quisquis ob pretium reddit sacerdotalis officii dignitatem. Generaliter autem hanc tibi depromo sententiam: ubicumque cognoveris nummum vel commodum aliquod iniuste vel reprehensibiliter acquisitum, ex Dei omnipotentis auctoritate prohibeo, numquam turpis ille questus in nostri iuris lucra deveniat, numquam in nostre faccultatis augmenta proficiat, ne dum quasi pro alendorum pauperum exhibende pietatis intuitu delinquere non metuimus, sub colore misericordiae Deum crudeliter offendamus, et unde poterant aboleri, inde contingant scelera cumulari, dum id, quod execrabile est, mentitur pii operis sacrificium, et quod videtur azima, sit fermentum. Enimvero dum huc illuc que discurris, dum quolibet viator incedis, vel certe necessarium operaris aliquid, semper labia tua scripturarum aliquid ruminent, et tanquam mortarium psalmos terant eos que velud aromatica pigmenta fraglanti suavitate redoleant. Ora ieiunio palleant, gravitatem et mortificationem cordis lingua, non vocalis sed rationalis exhibeat. Humilitatem Christi parcus vestium cultus ostendat. Et ut cuncta brevi sermone concludam, illud fratri replicamus Alberto, quod dixit apostolus Tito: In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in verbo inreprehensibili, ut quid ex adverso est vereatur, nichil habens malum dicere nobis. Omnipotens Deus per hunc te, karissime frater, sancte conversationis tramitem dirigat, et expleto tui villicatus offitio his, qui bene ministraverunt, in regni caelestis amenitate coniungat. 74 Domno V. reverentissimo episcopo, Petrus peccator monachus salutem. Nolo te lateat, venerabilis frater, quia de praediis aecclesiae tuae, quae distrahere diceris, non parvus rumor increvit, nam et cor nostrum non levi maeroris aculeo nuper eadem fama transfixit. Numquid oblitus es, quod ante fere quinquennium Victor apostolicae sedis episcopus in plenario concilio Florentiae celebrato, cui simul et imperator Heinricus interfuit, hoc sub excommunicationis censura prohibuit? An ignoras, quia ad hoc aecclesiis praedia conferuntur, ut ex his pauperes sustententur, indigentes alantur, ut ex his viduis atque pupillis subsidium procuretur? Ecclesiae quippe nascentis initio hic mos inholevit, ut quilibet venientes ad fidem, possessionum suarum iura distraherent, atque ad pedes apostolorum precium, quod ex his sumebatur, offerrent. Unde et in eorum Actibus legitur: Quotquot, inquit, possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant precia eorum, quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Procedente vero tempore sanctis aecclesiarum rectoribus visum est, ut ipsa potius aecclesiis praedia traderentur. Unde scilicet non modo clericos sacris excubantes officiis aecclesia pasceret, sed et refrigerii stipem diversis indigentibus et inopia laborantibus ministraret. Perpende igitur, venerabilis frater, quantorum homicidiorum in die iudicii reus erit, qui modo tot viduis, tot orfanis diversis que pauperibus, unde vivere debeant, subtrahit. Ad tribunal illius, qui pauperes singulariter diligit, qui se in paupere refici, in paupere se perhibet esurire, ad tribunal, inquam, illius qua conscientia venit, qui alimenta se subtraxisse pauperibus recognoscit? Si damnatur ille, qui vel unum peremit hominem ferro, qua sententia dignus erit, qui bona aecclesiae profligando quamplures interficit famis et inopiae gladio? De quibus divina voce malo cuilibet venditori iam dicitur: Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Et ille quidem fratrem peremit invidia, quia sacrificium eius non est Deo reprobante susceptum. Isti plerumque tale quid faciunt amore pecuniae, quod est servitus ydolorum. Sed quia conveni te, ac super his, qua licebat austeritate corripui, respondisti parum quid esse, quod datum est, nec rei modum tenuisse quod michi fama vulgante perlatum est. Ad quod ego: Aliquando guttatim liquor emanat, qui tamen vas prorsus evacuat, uber etiam promptuarium, unde modicum quid cotidie tollitur, tandem aliquando vacuum reperitur. Idipsum tamen quod parum et perexiguum dicis, iudicantis omnia scientiam non evadit. Audi quid Hyeremias dicat: Factum est verbum Domini ad me dicens: Ecce Ananehel filius Sellum patruelis tui veniet ad te dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate ut emas eum. Et paulo post subdidit: Intellexi autem, quod verbum Domini esset, et emi agrum ab Ananehel filio patruelis mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum septem stateres et decem argenteos. Ecce quam exilis, quam parvus ager ille fuisse perpenditur, ut decem dumtaxat argenteis et septem stateribus emeretur, et tamen super eo verbum Domini ad se factum propheta testatur. Nam et eidem Hyeremiae tanti fuit agellus, ut de eo dicat: Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera, et accaepi librum possessionis signatum, stipulationes et rata et signa forinsecus, et alia plura quae hic annotare postponimus, ne fastidium legentibus ingeramus. Dum ergo tam parva possessio a propheta tam solemniter emitur, ut etiam divinae vocis oraculo praedicatur, quaelibet aecclesiastici iuris hereditas quanto ad vendendum debet esse terrori, ex qua videlicet Christus in suis debet indigentibus sustentari? Sed quid venditionem loquimur, cum non modo ea, quae per enfiteoseos sunt locata contractum, vel quae ypothecario iure proveniunt, sive etiam quae libellario nomine pensitantur, sed illa quoque, quae sub nudo beneficii vocabulo saeculares accipiunt, revocari de caetero atque restitui aecclesiis nullo modo possunt? Ita quippe manus diripientium diabolicae tenaciae gluttinis inviscantur, ut quolibet modo semel acceperint, aecclesiis reddere sua bona nullatenus acquiescant, et non modo ipsi dum vivunt, proprietario quasi iure possideant, sed et in posteros sui germinis eminus possidenda transmittant. Petunt tibi saeculares aecclesiastica praedia, importunos se ingerunt, supplicantes insistunt, et non sub adstipulationibus monimenti, sed tantum forte nomine beneficii, quod utique tantundem est, ac si adamantino stilo tabulis aereis scriberentur. Veniunt itaque ad te, dicentes cum Ahab rege Samariae: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Tu cum Naboth Iezrahelite praesto responde: Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi. Praeterea non ignoras, quia cum a paenitentibus terras accipimus, iuxta mensuram muneris eis de quantitate paenitentiae relaxamus, sicut scriptum est: Divitiae hominis, redemptio eius. Perpende igitur, et congrua ratione considera quia, sicut is, qui praedia praebet aecclesiis, paenitentiae suae pondere merito levigatur, sic ille qui subtrahit, subeundae paenitentiae digna mole deprimitur. Nam si dator absolvitur, consequens est, ut praereptor vinculis innodetur. Tanti que hic debiti teneatur obnoxius, quanto ille non ambigitur absolutus. Quisquis igitur aecclesiastici territorii prodigus est, tot in unum caput mala concurrunt. In tremendo namque Dei iudicio sancti, quorum honor clericorum egestate minuitur, irascuntur; pauperes, viduae, pupilli, quilibet hospites famis se gladio clamitant interemptos. Sic multiplicis homicidii reus erit, qui sanguinem forte numquam fudit. Sunt etiam, qui plebes saecularibus tradunt; hii nimirum tanto gravius delinquunt, quanto et sacrilegium committere convincuntur, quia et sancta prophanant, et his, quibus quasi beneficium praerogant, venenum loetale propinant. Quid est enim decimas in usus saecularium vertere, nisi mortiferum eis virus, quo pereant, exhibere? Huc accedit, quod et plebesanis iusta datur occasio, ut matricibus suis aecclesiis oboedientiam subtrahant, ut non eis legitima decimarum tributa persolvant, et haec revera sunt egregia dona pontificis, quibus nimirum honor aecclesiis tollitur, accipienti quod datur, in perniciem vertitur, populus a christiani ritus oboedientia revocatur. Ab his itaque sacrilegis donis, dilectissime frater, manum retrahe, ab his nefariis prophanis que contractibus cauta semper ac diligentissima te provisione compesce. Prius animas tibi commissas, deinde etiam facultates aecclesiae tam pervigili semper attentione guberna, ut stadio tui villicatus emenso non, quod absit, aecclesiae dissipator, sed celebris famae testimonio custos dicaris et pastor. Obsecro, frater, ne gravis tibi videatur ista correptio. Nam quia nostro studio te provectum ad episcopatus apicem non ignoras, dignum est, ut sicut provehentem, ita nichilominus et redarguentem aliquando aequanimiter feras. Nam et ipse Dominus Petrum universali prius aecclesiae praetulit, deinde gravi reprehensionis invectione pulsavit. Nam cum diceret: Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris sive solveris super terram, ligabitur et solvetur in caelis, paulo post eum tam austere corripuit, ut diceret: Vade post me, sathana, scandalum es michi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. In quo nimirum nobis dedit exemplum, ut quos ad honoris culmen attollimus, sub disciplinae semper magisterio refrenemus. Et ne ipsi se lenocinante fastigio in superbiae tyrannidem erigant, magistri eos sub custodiae suae calcibus premant. 75 Domno Hildebrando archidiacono, Petrus peccator monachus servitutem. Miror, venerabilis frater, cur sancta mens tua nulla circa me valeat occasione mitescere, ut ne unum quidem verbum, praesertim quando absens sum, vel ad me, vel de me proferas, quod ad caritatis videatur officium pertinere. Sed quandocumque vel ad me legatio destinatur, vel te praesente sermo quilibet ex me fortassis oboritur, mox parvitatis meae nomen exploditur, fama conspuitur, levitas irridetur, ac de me talia proferuntur, quae et inimicis meis iocunda sit fabula et michi confusio luctuosa. Plane postquam Romanae sum alligatus aecclesiae, utinam tam Deo vel Petro quam tuis coeptis tuis que conatibus semper optemperare contendi, et in omnibus tuis certaminibus atque victoriis ego me non comilitonem sive pedissequum, sed quasi fulmen inieci. Quod enim certamen umquam coepisti, ubi protinus ego non essem et litigator et iudex? Ubi scilicet non aliam auctoritatem canonum nisi solum tuae voluntatis sequebar arbitrium, et mera tua voluntas mihi canonum erat auctoritas. Nec umquam iudicavi, quod visum est mihi, sed quod placuit tibi. Praeterea nomen tuum in quanta benedictione fuerit apud labia mea, saltim domnum Cluniacensem, qui tibi non est ignotus, inquire. Nam dum super te aliquando disputarem, nescit, inquit ille, tantam tibi sui amoris inesse dulcedinem, quam profecto, si nosset, incomparabili penes te amore flagraret. Sed cur ego scriptionis huius articulum protraho, quam te lecturum esse non spero? Certe nemo vivit in carne, cui libentius scriberem, si tu dignareris oculum adhibere. Sed quia spes ista non est, vide, quam accuratus et limatus sit stilus, qui flores eloquii, quae resplendeat urbanitas dictionis. Sed sive videas sive non videas, ego tibi episcopatum, quem dedisti, per has litteras reddo, omne que ius et potestatem a me, quae mihi super eum competere videbatur, abscido. 76 Domno Dominico et caeteris fratribus, qui in Suavicini montis heremo commorantur, Petrus peccator monachus ultimam servitutem in Domino. Scripsistis mihi, dilectissimi, quia tantus perversorum ac violentorum hominum vos livor infestat, quod nisi vobis ego raptim celeriter que succurram, vos loco ceditis alium que vobis, qui rapinis his atque molestiis non sit obnoxius, providetis. Quae me, fateor, audita legatio graviter perculit, et plus me vestra pusillanimitas quam hostilis contristavit adversitas. Nam cum assidue videamini divinis insistere paginis, mirum quomodo vobis adhuc ignota sit patientia regina virtutum, cui nimirum cuncta deserviunt volumina scripturarum. Quaecumque enim, ut apostolus ait, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Quare ad nostram doctrinam? Numquid ut sillogismorum calleamus tendiculas struere, ut tonantia et accurata verba rhetoricae copiae coloribus venustare, ut armonicae suavitatis organa melos que distinguere, ut astrorum signa mathematicorum, ut aiunt, noscamus radio designare? Non plane ad haec indaganda sacris scripturis instruimur, sed per eas potius ad exempla pacientiae provocamur. Unde mox sequitur: Ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Eadem namque scriptura, quae nos ad tenendam patientiam erudit, spe etiam consolationis attollit. Quia dum narrat, electi Dei quot sint supplicia pressuras que perpessi, indicat etiam, quae per haec sint praemia consecuti. Medicus plane sanguisugas tumentibus egroti membris apponit, virus que simul cum sanguine ab intimis visceribus sorbere permittit, diversae tamen intentionis est medicus et irudo. Illa siquidem nil aliud gestit, nisi ut sanguinem bibat; iste ad hoc tendit, ut languidus convalescat. Illa saciatur et moritur; egrotus autem dum perdit sanguinem, recuperat sanitatem. Illa denique sua se morte saciat et exultat; egrotus autem dum vulneratur, ad statum salutis erigitur. Quid ergo mirum, si Deus omnipotens, qui est medicus animarum, sic nos occulta sui moderaminis arte disponat, ut ex alienis vulneribus nobis medicamenta conficiat? Quatinus dum nobis hostile vulnus infligitur, ex eo potissimum salutis antidotum procuretur. Tirus plane genus serpentis est, ex cuius cruore teriaca fit, quae videlicet crassantem pestem in his, qui venenantur, extinguit. Si ergo venenum veneno novit homo depellere, quanto mirabilius praevalet Deus ex alienis contritionibus nobis utilia providere? Omnia quippe sanctorum gesta quid aliud narrant, nisi pressuras atque certamina, quae de perversorum quorumlibet hominum infestatione pertulerant? Ipse quoque redemptor noster servilem formam, quam ex intemerata virginitate suscaepit, non ante regnis caelestibus intulit, quam omnia, quae scriptura testatur, irrisionum atque poenarum tormenta percurrit. Quid ergo novum, si peccator homo rerum, quae extra se sunt, sustineat amissionem, cum ille, qui peccare numquam potuit, in suo corpore pertulerit crucem? Necdum sane, iuxta apostolum, usque ad sanguinem restitistis. Sed o utinam hoc saltim de vobis posset dici, quod ille quibusdam bene patientibus dixit: Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscaepistis. Hinc est, quod et alius dicit apostolus: Omne gaudium existimate, fratres, cum in temptationes varias incideritis. Duo scilicet sunt, quae si vigilanter attendimus, facile violentorum quorumlibet insolentias iniuriarum que molestias superamus: precepta videlicet et exempla. Quia et scripturae sanctae nos ad patientiam cohortantur, et electi quique, quicquid a furiosis diaboli membris inferri potuit, aequanimiter pertulerunt. Nam quod divinis ammonitionibus et praecedentium exemplis adiuti de profundo nobis illatae tribulationis eripimur, recte Hieremia propheta de puteo prodeunte signatur. Proiecerant quippe eum, sicut scriptura testatur, in lacum, in quo non erat aqua sed lutum. Qui postmodum ut levetur ex puteo, funis ad eum et panni veteres deponuntur. Quid enim funibus nisi praecepta dominica figurantur? Quae quia nos in mala operatione positos et convincunt et eripiunt, quasi ligant et trahunt, coartant et levant. Sed ne ligatus his funibus, dum trahitur, incidatur, simul etiam panni veteres deponuntur. Quia ne divina praecaepta nos terreant, antiquorum patrum nos exempla confortant, ut ex eorum comparatione facere nos posse praesumamus, quod ex nostra inbecillitate formidamus. Si ergo levari de hoc profundo tribulantis nos vitae festinamus, ligemur funibus, id est praeceptis dominicis adstringamur. Intersint etiam panni veteres, cum quibus melius teneantur funes, id est praecedentium confortemur exemplis, ne infirmos nos ac timidos praecepta suptilia vulnerent, dum levant. Quasi quosdam pannos veteres Paulus apostolus subiungebat, cum ad sublevandos discipulos praeceptis suis spiritalibus exempla veterum commodaret dicens: Iusti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Et paulo post: Habentes itaque tantam inpositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum per pacientiam curramus propositum nobis certamen. Et iterum: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem. Superius videlicet, dum spiritalia praecepta loqueretur, quasi funes miserat. Postmodum vero memorans exempla maiorum quasi veteres pannos adhibebat. Enimvero servus Dei tunc debet timere, cum temporale quid percipit, tunc gaudere cum perdit. Quia, cui propositum est caelestia scandere, expeditius proculdubio vacuus, quam gradiatur onustus. Dico vobis, quid mihi nuper acciderit. Mediolanensem urbem domni Nikolai papae legatione functus adivi. Ibi dum essem, abbas sancti Simpliciani vasculum mihi argenteum loco muneris misit. Quod dum oblatum repente vidissem, primo quidem aspernatus abhorrui, et cur ille mihi munus offerret, suptiliter inquisivi. Suspicatus quippe sum, ne ille negotium fortassis haberet, atque ideo me anticipando praeveniens muneribus occuparet. Mos quippe est apud nos ministris videlicet apostolicae sedis, ab his, quorum adhuc negotium pendet, nil prorsus accipere; ab his autem, qui omnino quieti sunt, si dare voluerint, non abicere. Et haec regula non omnium nostrum sed illorum dumtaxat est, qui meliuscule se ab aviditate custodiunt. Quid plura? Convenitur ad commune colloquium, cur donum sit largitus, inquiritur, utrum causam habeat, sciscitatur. Undique quietus ex omni reperitur parte securus, ita ut re ipsa respondere videretur: In medio populi mei habito. Adhuc tamen quaesivi, utrum dum ad aecclesiasticos gradus ascenderet, sive cum monasterii regimen suscaepisset, venalitatis forte commertium irrepsisse cognosceret. Cum que haec omnia ille funditus abnegasset, et non pro talibus se dedisse munus adstrueret, sed ob hoc solum, ut in nostram sibi amicitiam aditum reperiret, respondi, ut quod suum erat tollens, amicitiam nostram non more saecularium mercede redimeret, sed quod inter fratres legitimum est, gratuito possideret. Inter haec tamen, ut vobis in aurem loquar, mens mea talis erat, ut postquam districte requirens nichil in eo noxium reperi, si ille mihi ad ingerendum munus importunus existeret, eius mihi violentia nullatenus displiceret. Volebam siquidem mihi vim fieri, et velut invitus ad vota compelli. Cum que ille ad recipiendum quod semel dederat, se prorsus averteret, et ne aurem quidem meis petitionibus inclinaret, ego iam securus et audacior factus durius, ut sua reciperet, ingerebam. Interea dies elabitur. Cum que peculiaribus psalmis nocturnus mediator insisterem, coepit me conscientia acrius remordere, et quasi sub quodam ratiocinio convenire. Si ille, ut videtur, bonus est, cur tu innocenti homini suam voluisti pecuniam tollere, cum illi capitulum non obsistat, in quo tuum necesse sit auxilium expectare. Porro si negotium habet, indignum est te sancto fratri linguam tuam venalem facere, quae tamquam utriusque communis sibi quoque debet ut tibi, gratuito ministrare. Cum que haec adversum me pugna perseveranter ingrueret, iam que ego clamorem cogitationum remordentium non perferrem, decedente crepusculo mox ad hominem properans manicavi, ei que tabescentis conscientiae vulnus aperui. Cum que utriusque nostrum hinc inde invicem verba confligerent, et ille se quod semel dederat non recipere, ego me assererem non tenere, tandem amicae contentioni hunc ego terminum posui. Duo, inquam, mihi nova sunt monasteria, unum ad calcem iam Deo auxiliante perductum, alterum vero necdum episcopali dedicatione firmatum. Sanctorum itaque locorum, si placet, participium suscipe, atque utrilibet quod animae tuae proficere debeat, donum pro benedictione transmitte. Hoc igitur argumento cupiditatis meae turpitudinem palliavi, et tamquam non accipiens astutus accaepi. Postmodum vero ad heremum rediens cellulam quidem festinus intravi, sed memetipsum intrare vix potui. Et quia extra me inordinate sum fusus, iusto iudicio in me sum postmodum, ut ita loquar, satis difficulter ingressus. Inter caetera vero tanta animum meum muneris illius caligo confudit, et tamquam vermis scatens mea corrodere viscera non cessavit, ut teste conscientia mallem me lepra percussum, quam illo munere sauciatum. Attendebam porro illinc tantam fratris liberalitatem, quae mihi nichil debebat et optulit, hinc meam avariciam, quae, quod per officium non merebatur, accepit. Tedebat me tunc oblitum, quod per virum sapientem dicitur: Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta. Et cum iuxta apostolum beatius sit magis dare quam accipere, illum iure beatum, me miserum deputabam. Heu me, inquam, cum a suscipiendis muneribus excutiendam manum scriptura praecipiat, quomodo tu manum excutis ut abicias, quam potius incutis ut accipias, stringis ut rapias, retrahis ut possidenda recondas? Et revera avaricia in manu suscipientis viscus est, quae quicquid apponitur excuti non permittit, sed more picis herere compellit. Quid igitur? Rixam mentis meae ultra non perferens, sancto fratri munus suum remittere statui. Deinde Deo auxiliante dum vixero, contra sordes munerum iam cautius vigilabo. Ecce quod superius dixi, quia servus Dei tunc debet timere, cum temporale quid percipit, tunc gaudere, cum perdit. Amodo itaque neque pro specie monasterii construendi, neque pro necessitate servorum Dei tenebo quasi materiam honestatis, ubi valeam vires exercere cupidinis. Tamquam qui castitatis anhelat solvere cingulum, ut quasi sibi heredes provideat, init copulas nuptiarum, et sub nomine propagandi germinis famulatur illecebris voluptatis. Ita nonnulli dum esse nequeunt Christi vel apostolorum nuditate contenti, gaudent sive regimini sive quibuslibet exercitiis implicari. Ut dum propriae satisfaciunt avariciae, necessitati videantur pii operis deservire. Nos autem, dilectissimi, gaudeamus semper et illatas nobis iniurias aequanimiter ferre, et nocentibus insuper utilia ministrare. Sit manus nostra ad suscipiendum cauta atque suspecta, ad erogandum vero pro possibilitate benigna. Sit mens in prosperis timida, sit in adversitate secura. Cum que bona facit et mala tolerat, tunc se proculdubio numerari inter Christi membra confidat. Quisquis enim recte vivens flagellis atteritur, sicut Christi nunc in utroque vestigia sequitur, ita postmodum eius consortio non privatur. 77 Domno Almerico archidiacono, P peccator monachus fraternae karitatis affectum. Quantus erga te, fili karissime, meae mentis amor inferveat, quam tenax ac pervicax tui memoria de nostro pectore non recedat, is, qui karitatis auctor est, sincerissimo cordi tuo sanctus Spiritus innotescat. Conscientia siquidem teste non mentior, illos etiam apud me vis tuae dilectionis excedit, quos michi necessitudo germanae consanguinitatis adstringit. Et certe dignum est, ut dilectio spiritalis amorem superet carnis. Verumtamen doleo, quod aromatica virgula inter litorei sabuli glareas nuper exorta in eodem subsicivio cernitur altius radicata. Quae nimirum si de sterilibus, in quibus utcumque vivit arenis, transplantaretur in hortum militiae spiritalis, illud proculdubio germen afferret, cuius non dicam fructus, sed ne folium quidem iuxta psalmi praecedentis oraculum deperiret. Semper enim sicut cedrus Libani vel sicut palma viresceret, et sicut oliva fructifera in domo Domini perpetui decoris oleas germinaret. Sed haec satis super que. Tedet enim laborare scribentem, quod non libenter admittere cognoverit auditorem. Et ubi cor audientis materia stimulat, prolixae scriptionis articulus non delectat. Caeterum si te cognoscerem talibus aurem libenter apponere, videretur mihi, quod Demostenen vel Tullium facile possem in affluentia sermonis aequare. Remitte mihi libellum nostrum. Et quia nos carnes in secunda feria non comedimus, aliquot nobis pisces dirigi pro dominicae nativitatis gloria postulamus, ut quod fratribus mittitur, in tuos utrumque valeat redundare parentes. Quatinus dum istos refectio terrena refrigerat, pro illis orationum vota persolvant. Dilectissimos atque dulcissimos fratres meos Iulianum atque Fuscardum et egregium filomelam Domini Corbulonem, qui me copiosi sumptus humanitate refecit, ex mea parte saluta me que non frigidum in eorum karitate denuntia. 78 Dilectissimo fratri Iohanni iam non Laudensi ideo que laudabili viro, P peccator monachus paternae dilectionis affectum. Contempsisti nuper, fili karissime, Pharaonem, et superbi regis ac opprimentis Aegypti simul abhominatus es servitutem. Necesse est ergo nunc, ut gradiens per desertum multa temptationum genera subeas, sitis ac famis inopiam perferas, et sic per erumnosa pericula diversae que calamitatis angustias ad terram repromissionis attingas. Oportet ergo te ad montem Synai cum Hebraico populo festinare, et illic divinae legis mandata percipere, ut his tamquam telis ac lorica munitus, et insurgentium hostium iacula respuas, et ingruentibus quibuslibet adversitatum casibus non succumbas. Sed haec lex data est populo quinquagesimo die postquam egressi sunt ex Aegypto. Quinquagesimus autem numerus paenitentiae dedicatur, sicut per multa scripturarum argumenta colligitur. Quod et iubeleum significat annus, et quinquagesimus ille psalmus, quem David paenitendo descripsit. Et illi in evangelio debitores, quorum alter quingentos, alter debebat quinquaginta denarios. Ille quoque qui debebat centum chados olei, quinquaginta scribere iussus est. Quae videlicet omnia paenitentiae hodoramenta salubriter spirant, si non desint nares intellegentiae, quae mysterii fraglantiam sagaciter attrahant. Ut ergo dignus sis divinae legis edicta suscipere, te per paenitentiam corrige, praeteriti reatus nequitiam confitere, et sic intra paenitentiae numerum currens ex confessione peccati pervenies ad montem Dei. Et hoc aptissime congruit, quod mons ille Synai dicitur, quod rubus interpretatur. Per rubum sane, qui spinis undique cingitur, peccatorum nostrorum, quae Deum pungunt, asperitas designatur. Unde per Hieremiam dicitur: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. Et in Apocalipsi legitur, quia videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super se omnes tribus terrae. Hic itaque mons sanctam praefigurat aecclesiam, in qua fit et confessio simul et remissio peccatorum. Nam et Moyses in rubo Dominum vidit, qui videlicet rubus aecclesiam, in qua Deus videtur, expressit. Unde et idem Moyses, cum peteret dicens: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te. Cui responsum est, ut supra petram staret, et inde Domini posteriora conspiceret. Petra nimirum illa fides est, super quam aecclesia catholica construitur, unde Deus videtur. Ab hoc ergo monte necessarium est te medicamenta suscipere, quae te valeant ab eo, quem in Aegypto contraxeras, languore sanare. Quid enim plagae, quae in Aegypto factae sunt, nisi vulnera? Et quid lex illa caelestis, nisi eorundem fuit vulnerum medicina? Debet enim per confessionem peccator eluviem sui reatus evomere, et sic paenitentiae poculum de vasculo divinae legis haurire. Hic enim sorbetur antidotus, ut animae languentis aegritudo sanetur. Porro autem animae carnalibus illecebris dissolutae per voluptatum suarum campos et prata discurrunt, et tamquam effrenes equi per lenocinantis petulantiae blandimenta lasciviunt. Cohortantur enim se vicissim, sicut liber Sapientiae testatur, et dicunt: Venite, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et ungentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis: coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, nemo nostrum sit exors luxuriae nostrae, ubique relinquamus signa laetitiae. Isti nimirum lascivientes et hinnientes equi, quanto pinguioris arvinae sunt robore validi, tanto intrinsecus deterioris morbi noscuntur aegritudine dissoluti. Et cum illis frenum divinae legis adhibetur, quid aliud , quam nexus ac vinculum putrescentibus membris apponitur, ut quod deiscere prorsus ac effluere coeperat, praeceptorum caelestium retinaculis adstringatur? Hinc est, quod evangelicus ille Samaritanus appropians illi, qui vulneratus a latronibus fuerat, alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum. Hinc est, quod per Hiezechielem pollicetur dicens: Quod perierat requiram, et quod abiectum fuerat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo. Plagae igitur factae sunt in Aegypto, quia humanae animae vulnera infliguntur in mundo. Necesse est ergo, ut vulnerati quique ad montem Synai, hoc est ad aecclesiam, veniant et eorum vulnera praeceptorum caelestium nexus adstringant. Nam quot plagae fuerant, tot praecepta sunt divinitus promulgata, ut quot sunt vulnera cordis aegroti, totidem sint medicamenta, quae illis valeant adhiberi. Sed antequam de plagarum ac legalium mandatorum concordi numero disputemus, dicendum est, quia, sicut quinquagesimo die, postquam pascalis agnus occisus est, Hebraicus populus legitur accaepisse decalogum, ita nichilominus a resurrectione Domini quinquagesimo similiter die Spiritus sanctus super apostolos visus est in varietate linguarum. Illic digito Dei lex perhibetur fuisse descripta, et Spiritus sanctus, qui die pentecostes discipulis datus est, digitus Dei dicitur, sicut ipse Dominus ait: Si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Audit illic populus voces atque tonitrua clangorem que bucinae perstrepentem, aspicit lampadas et fulgura montem que fumantem. In vocibus nempe et tonitruis ac tubae clangoribus vehemens clamor est praedicantium, in lampadibus autem atque fulguribus claritas miraculorum. Quae scilicet omnia sancti Spiritus sunt virtute completa, quo flagrantes apostoli et varietatibus intonuere linguarum, et radiarunt splendore virtutum. Quod autem Dominus in igne simul ac fumo descendit, mystice docet, quia sicut fideles radio suae cognitionis illuminat, sic infidelium oculos quasi per fumigantes tenebras erroris obscurat. Hinc est, quod Dominus in evangelio dicit: Ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident caeci fiant. Et per Ysaiam dicitur: Succensa est quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi. Sed quoniam epistolari compendio haec sacramenta non congruunt, quae prolixis etiam voluminibus explicari vix possunt, redeamus ad plagas Aegypti et mandata legis, et videamus hinc nostra vulnera, illinc medicamenta caelestia sub eodem numero contineri, ut quot sunt morbi, totidem opponantur antidoti. Quatinus dum suum cuique vulneri malagma salutis apponitur, rationalis anima mox ad statum incolomitatis pristinae per omnia reformetur. Porro autem cum per lasciviae fluxum resolvitur anima, divinae legis indiget ligatura. Et cum mandatorum caelestium vinculis alligatur, ad robur optatae salutis per obiecta vulneribus fomenta reducitur. Age igitur, prima plaga est, cum aquae vertuntur in sanguinem. Porro autem istae plagae non fiunt nisi in Aegypto, id est in corde tenebroso et caligine caecitatis oppresso. Cui scilicet aquae vertuntur in sanguinem, cum caeca mens, quantum ad se, confundit ac violat rectae fidei puritatem. Sicut enim per aquam omnes de visceribus terrae segetes prodeunt, sic ex fide spiritalia proferuntur alimenta virtutum. Tunc igitur aqua in sanguinem vertitur, cum caecitate perfidiae cor insipiens obscuratur. Sicut de quibusdam dicit apostolus: Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Cui primae plagae, hoc est pestilentissimo vulneri, mox adhibetur primi medicina praecepti: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Hoc est enim medicinale vinculum, quo perfidiae vulnus debeat alligari, ut hoc audiens unum solummodo Deum colas, et in plures deos marcescentis perfidiae putredinem non effundas. Et iusto Dei iudicio iuxta litteram factum est, ut illius fluvii sanguine potarentur Aegyptii, in quo primitus pueri necabantur Hebrei. Secunda vero plaga ranarum est abundantia. Rana clamosum est animal, et in limosis vociferatur ex more paludibus. Cui similes iudicantur heretici ac philosophi, qui velut super paludes limosas, hoc est inter turbas squalore perfidiae sordidas, vanis adversus Christum vociferantur obloquiis. Et dum per argumenta fallaciae non desinunt importunis garrire clamoribus, inane quidem auribus tedium, sed nullum mentibus vivendi afferunt cibum. Cui morbo, qui videlicet in anima loetaliter saevit, secundum praeceptum tamquam poculum salutis occurrit. Secundum autem praeceptum est: Non assumas nomen Domini Dei tui in vanum. In vanum namque Christi nomen assumit, qui eum non creatorem sed tantummodo creaturam credit. Vanitati enim creatura subiecta est. Et ideo tales homines sunt proculdubio vani, quia veritatem Dei commutantes in mendacium fidem adhibent vanitati. Tertia vero plaga sciniphes sunt. Hoc autem animal tam minutum est ac perexiguum, ut dum se per aerem librat, et huc illuc que vagabundis anfractibus instabiliter volat, visum cernere volentis effugiat. In corpore tamen nostro cum insederit, pungit adeo, ut cum eas nequeas videre dum volant, compellaris sentire cum stimulant. Et dum circumvolantes sese que importunius ingerentes vultus nostros infestare non desinunt, volentes quiescere non permittunt. Quamobrem haec plaga vagationis et inquietudinis vitium manifeste designat. Quo videlicet morbo quidam laborantes inutiliter huc illuc que discurrunt, et velut malis Vertunnis obnoxii per inpatientiam non quiescunt. Sed quoniam sciniphes istae perexiguae sunt et noxiae, ut non tam pondus videantur habere quam morsus, qui vitio vagationis inserviunt, quod per sciniphes designatur, leve quidem arbitrantur esse peccatum, sed non levi reatus perfodiuntur aculeo. Non aggravat pondus, sed penetrat morsus, quia quanto vitium hoc levius deputant, tanto maior necesse est, ut peccati stimulus animae languentis interiora transfigat. Huic itaque languori tertii praecepti obviat medicina, cum dicitur: Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sabbatum id est requies. Ubi est sanctificatio sabbati, ibi proculdubio spiritus Dei. Unde scriptum est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? Pensanda sunt verba, quia si Spiritus sanctus requiescit tantummodo super quietum, ergo deserit inquietum. Enimvero sicut secundum praeceptum refertur ad Filium, ita hoc tertium pertinet ad Spiritum sanctum, qui nichilominus tertia est in sancta trinitate persona. Nam et illam tertiam plagam Spiritui sancto incantatores adscribunt, cum et ipsi sciniphes excitare non possunt, dicentes ad Pharaonem: Digitus Dei est hoc. Ad colendum hoc sabbatum discipulum suum provocabat apostolus, cum dicebat: Attende lectioni et doctrinae. Et alibi: Orate sine intermissione. Ad huius sabbati cultum Deus nos provocat per prophetam, cum dicit: Vacate et videte quoniam ego sum Deus. Ac si dicat: Spiritale sabbatum colite, vagationis inquietudinem devitate, ut per Spiritus sancti gratiam fixos non vos sciniphes inquietent, sed spiritalis sabbati cultura sanctificet. Notandum praeterea quoniam tria dumtaxat ista praecepta in una descripta sunt tabula, alia vero septem continebantur in altera. Ista siquidem ad karitatem Dei, illa vero ad amorem pertinent proximi. Et idcirco non amplius quam duae sunt tabulae, quia geminae karitatis sunt impressione distinctae. Tria plane praecepta in una tabula, septem vero descripta fuisse in alia, ex hoc maxime colligitur, quod beatus apostolus ad Ephesios ait: Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim iustum est. Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longevus super terram. Cur autem primum hoc mandatum dicitur, nisi quod in principio secundae tabulae positum est? Quod etiam in promissione dicitur, quia quod in aliis praeceptis non invenitur, hoc praeceptum longevitatis promissio sequitur. Praemisso nimirum hoc, quod dicitur: Honora patrem et matrem, mox sequitur: Ut bene sit tibi, et sis longevus super terram. Hoc ergo praeceptum, quod quartum est in generali numero mandatorum, in secunda tabula ponitur primum. Cui contraria est quarta plaga, hoc est cynomia, quae dicitur musca canina. Nichil enim tam caninum est quam ignorare parentes, et illis, qui nos genuerunt, reverentiam non deferre. Eos enim tamquam muscae circumvolantes canini mores exagitant, qui dum deferre parentibus nesciunt, per levitatis inconstantiam a naturali gravitate recedunt. Eos que tamquam caninae muscae dilacerant, dum se contra genitores suos quasi ringentes et oblatrantes per inpatientiam vexant. Ut haec ergo plaga curetur, digna parentibus reverentia deferatur. Quinta plaga mors pecorum est. Omnes enim, qui spreto coniugali thoro alienarum se mulierum foeditatibus polluunt, et per obscaenae libidinis passim fluxa resolvunt, quid aliud quam bruta dicendi sunt pecora, atque a ratione spiritalis intellegentiae penitus aliena? Facti sunt enim sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Et per Hieremiam dicitur: Saturavi eos, et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores in feminas emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Haec ergo pecora necesse est, ut funditus extincta depereant, nisi divinae legis medicamen accurrat. Dicitur ergo: Non mechaberis. Hoc itaque quintum praeceptum quintae plagae tamquam medicinalis nexus opponitur, ut dum proprio thoro quisque contentus esse compellitur, nequaquam in extraneae carnis amplexus intemperantia diffrenatae libidinis extendatur. Sexta plaga sunt vulnera et vescicae turgentes atque ferventes. In vulneribus scilicet arguitur dolosa odientium ac purulenta malicia, in vescicis tumens et inflata superbia, in fervore estuans ira et inflammati furoris insania. Sunt enim animae quaedam homicidales, in quibus hae pestes oriuntur et acerrime saeviunt, eas que, nisi humanum sanguinem fundant, quiescere non permittunt. Huic itaque furenti morbo et inmaniter saevienti sextum praeceptum tamquam medicina caelestis occurrit, quo dicitur: Non occides, ut hoc quilibet audiens exortam malae voluntatis in semetipso perniciem reprimat, nec extrinsecus ad effundendi cruoris effectum conceptum maliciosae conscientiae virus erumpat. Post haec plaga grandinis ponitur, ubi scilicet grando et ignis pariter ferebantur. Porro autem duo hic contraria sunt, frigus in grandine, calor in igne. Sic qui aliena furantur, et a fraterna karitate sunt frigidi, et ardore cupiditatis accensi. Ubi etiam fulgura atque tonitrua mixta fuisse cum grandine perhibentur. Quid autem per fulgura et tonitrua, nisi pavor intolerabilis designatur? Et hoc furibus familiare est, ut primo capi, deinde puniri tremefactis visceribus paveant, nec tamen a semel conceptae nequitiae perpetratione quiescant. Istae nimirum pestes, hoc est grando, ignis, fulgura simul atque tonitrua, eorum corda, qui clam aliena diripiunt, tamquam quaedam arva devastant, et si qua sunt, omnia bonae voluntatis fruges et germina dissipant. Huic itaque pessimo vulneri septimi succurrit medicina mandati, cum dicitur: Non furaberis, ut hoc quisque cognoscens cordis sui segetes hac multiplici peste non perdat, sed bonorum operum frugibus animae suae cellarium repleat, implens illud apostolicum: Qui furabatur, iam non furetur, sed laboret manibus suis, ut habeat unde tribuat necessitatem patientibus. Octava autem plaga locustae sunt. Per haec animalia, quae segetum germina destruunt et pestifero fruges ore corrodunt, qui possunt melius designari quam hii, qui fratribus detrahunt, et falsum illis crimen opponunt? Nam quasi alienae segetis germen devorant, dum fratrum suorum non modo bona supprimunt, quae praedicare debuerant, sed ultro etiam nota eos falsi reatus infamant. Rodunt itaque, quia non modo eorum vera bona per invidentiam contegunt, sed eis etiam stigma fictae pravitatis inurunt. An isti tamquam locustae non rodunt, quibus per apostolum dicitur: Si mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini? Huic itaque plagae mandatum illud competenter opponitur, quo dictum est: Non falsum testimonium dices. Ut videlicet falsus quisque testis, qui non erit impunitus, ab alienae vitae morsu se reprimat, locustinos dentes abiciat, et virentia segetis alienae germina non abrodat. Iam nona plaga est densitas tenebrarum. Nemo magis in interiores tenebras labitur, quam is, qui coniugalis thalami violat fidem, et alienam invadere quaerit uxorem. Sed has tenebras, quas utique cor luxuriae deditum tolerat, divinae legis splendor illustrat, cum dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui. Ubi notandum, quia non dicit, non tolles sive non pollues, sed quod plus est, non concupisces uxorem proximi tui. Superius certe dictum est: Non mechaberis. Hic dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui. Ergo de re una duo videntur esse mandata. Illic enim mechiae alienum thorum violantis effectus, hic etiam violare volentis prohibetur affectus. Illic spurcus et inlicitus condemnatur adulterii coitus, hic etiam adulterinae concupiscentiae compescitur appetitus. Et revera ipsa concupiscentia violandi alieni matrimonii adulterium est, sicut Dominus ait: Qui viderit uxorem alterius ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. Non ergo quispiam alienam concupiscat uxorem, ne palpabilium tenebrarum patiatur in corde caliginem. Quam et si forte iam patitur, coruscantem radium mandati legalis admittat, et sic tenebras conscientiae caecutientis abiciat. Postremo decima plaga est mors primogenitorum. Duos filios habet homo, nimirum cum facit opus, quod ad hanc pertinet vitam, et cum spiritale quid operatur, quod ad vitam tendit aeternam. Sed spiritalis fructus quasi primogenitus noster, in nostris operibus debet optinere primatum. Unde et Dominus: Primum, inquit, quaerite regnum Dei, et haec omnia adicientur vobis. Ac si dicat: Gignite spiritalem fructum, qui vester sit utique primogenitus, qui vero ad huius vitae pertinet necessaria, sit in hereditate secundus. Huic enim primogenito cum Iacob debetur benedictio. De Esau vero eius que similibus scriptura dicit: Hereditas, ad quam in principio festinatur, in novissimo benedictione carebit. De his duobus liberis in Deuteronomio per figuram dicitur: Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genuerit que ex eis liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, voluerit que substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae, sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabit que ei de his, quae habuerit, cuncta duplicia; iste est enim principium liberorum eius, et huic debentur primogenita. De quibus omnibus verbis illud hic dumtaxat ducimus exponendum, quod uxor dilecta sit vita mollis, deliciosa, carnalis. Odiosa autem uxor est vita spiritalis, utpute rigida, districta, et omnino carnalium delectationum illecebris inimica. Huius ergo filio primogenita debentur, quia spiritalis vitae fructus illum habere meretur in praemium, qui est iuxta Iohannem primogenitus mortuorum et princeps regum terrae, qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sed hic primogenitus, id est spiritalis fructus, illi proculdubio moritur, qui suis non contentus alienis rebus intendit; quod fraterni iuris est, appetit, et bona proximi succensus avariciae facibus concupiscit. Sed decimum legis praeceptum est: Non concupisces rem proximi tui. Hoc igitur ille mandatum diligenter audiat, ne primogenitum perdat, ut de primogenito suo gaudeat, nequaquam quod alienum est, concupiscat. Haec sunt, fili karissime, divinae legis edicta, ab his omnia scripturae sacrae prodeunt instrumenta, his omnis sanctae religionis innititur disciplina. Haec certe fluentium vulnerum vincula, haec salubris est animarum languentium medicina. His plane omnes plagas, quas in Aegypto pertulimus, immo cunctos interiorum aegritudinum morbos, quos in planicie saecularis vitae concaepimus, apud montem Synai, hoc est in sublimitate sacri propositi curare debemus. In his itaque semper esto, haec sedulus meditare et , ut ita loquar, haec pigmenta vel species in ptisanario mentis tuae iugiter tere. Ex hac igitur aromatum cella non exeas, sed hic omnes animae tuae latebras curiosius inspice, cuncta viscerum tuorum archana scrutare, medicamenta vulneribus prout cuique apta perspexeris adhibe, et incolomitatem postquam semel adeptus fueris, pervigili satage sollertia custodire. Nam peior est recidiva quam febris, et sicut medici perhibent, dieta non minus est observanda quam cura. Videlicet ut alimenta, quae sunt contraria, caveas, et quicquid noxium, quicquid acceptis antidotis probatur adversum, tamquam virus loetale contempnas. Hoc est plane decacordum illud psalterium, quod crebra plectri iubemur impulsione percutere, hoc est sanctis operibus quasi tot cordas, quot sunt mandata crispare. His itaque bene compositis cum Moyse montana conscende, districtioris vitae fastigium arripe, ut cum eo simul merearis audire: Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra; tu vero sta hic me cum et loquar tibi omnia mandata et cerimonias atque iudicia. Tu quoque dans mundo repudium, cum Deo iugiter permane, et in eius conspectu promptus assiste. Neque enim dicit: Sede hic, vel recumbe me cum, sed sta hic me cum, ut intellegas ipsum spiritale ocium in laboris exercitio constitutum. Sta igitur in monte cum Domino, ut infoederabile bellum cum spiritibus nequitiae iugiter conseras, ut illices passionum carnalium petulantias non enerviter frangas. Sic itaque adversus ingruentium vitiorum barbariem dimica, ut rebelles cum Iosue victor optineas reges, ipse que te iubeat victricibus plantis eorum calcare cervices. Quatinus hostium manubiis opulentus, et victoriarum titulis insignitus terram repromissionis triumphator attingas, immo cum veris Israelitis terram viventium hereditario semper iure possideas. 79 Beatissimo papae Nicolao et H venerabili archidiacono, Petrus peccator monachus debitam servitutem. Benedictus omnipotens Deus, quia dum quicquid mihi pro beneficio datum fuerat, tollitur; dum ipse quoque sacerdotalis ornatus aufertur, certa michi signa clarescunt, quod episcopalis in proximo dignitas mihi funditus adimatur. Nam et filii Iacob cum fratrem suum Ioseph perdere decrevissent, prius eum talari atque polimita tunica nudaverunt. Dominus etiam cum Aaron sacerdotem obire praeciperet, ait Moysi: Pergat Aaron ad populum suum, et paulo post: Cum nudaveris, inquit, patrem veste sua, indues eam Eleazaro filio eius, et Aaron colligetur et morietur ibi. Nimirum quem a sacerdotali iam officio quiescere voluit, sacra prius veste nudavit, ea que filium induens pro patre ministrare constituit. In ablatione igitur vestis claret amissio dignitatis. In Tripartita quoque repperitur Hystoria, quia cum fames Hierosolimorum provinciam occupasset, in Cyrillum, qui tunc Hierosolimis praeerat, revera tamquam in episcopum necessitate ciborum turba respiciebat egentium, cum que pecuniae ad consulendum deessent, vasa ille sacra ac vela distraxit. Sic que populo, qui laborabat inopia, subsidia ministravit. Qua de re Constantius imperator ad iracundiam provocatus est ob id maxime, quod Acacius Cesareae Palestinae episcopus contra Cyrillum noscitur machinatus. Sacram namque vestem, quam famosissimus imperator Constantinus ad honorem Hierosolimorum aecclesiae dederat Machario illius pontifici civitatis, auro scilicet serico que contextam, ut ea circumamictus ministerium sacri baptismatis adimpleret, Cyrillum asseruit vendidisse, eam que tunc emisse quendam thimelicum saltatorem. Dum que indutus ea solito more saltaret, ut ille testabatur, protinus cecidit, et contritus ac divina ultione percussus spiritum exhalavit. Hoc igitur Acatius Cyrillo crimen obiecit, sic que illum episcopali dignitate deposuit. Si ergo summi illi pontifices, Aaron videlicet et Cyrillus, post amissionem vestium perdiderunt etiam consequenter sacerdotalium infulas dignitatum, quid mihi parvulo et indigno aliud datur intellegi, nisi quia dum ornamentis sacerdotalibus exuor, sacerdotali proculdubio dignitate deponor? Praeterea monasterium hospitando et confiscando muneribus abstulistis, de episcopatu quoque quicquid proventus inveniri poterat, consumpsistis. Quid ergo restat, nisi ut miles emeritus abiciat cum clamide cingulum, qui militaris stipendii perdidit donativum? Caedant igitur iam in usus vestros episcopatus simul et monasteria, nec mihi quispiam de caetero inane beneficii nomen obiciat, sed vestris me rebus omnino nudatum vobis et vestris luce clarius innotescat. Noverit itaque vestra utriusque benignitas, quia haec vobis ita inrevocabiliter reddo, quod donec vita comes fuerit, ulterius non tenebo. 80 Domno V. reverentissimo episcopo, Petrus peccator monachus salutem in Domino. Vere divinae dispositionis ordo laudabilis, quia dum secat, curat; dum percutit, erudit; medetur, dum vulnus infligit. Ad hoc enim te, venerande pater, divina severitas corporalis molestiae verberibus cinxit, ut tamquam docilem puerum a levitate compesceret, idcirco te malleo disciplinae percussit, ut vas utile in domo Domini a scabrescentis scoriae vel superductae rubiginis squalore purgaret. Hinc est, quod de incorrigibilibus et indisciplinatis per prophetam dicitur: Percussisti eos, et non doluerunt; atrivisti, et noluerunt accipere disciplinam. Et iterum: Frustra conflavit conflator, maliciae eorum non sunt consumptae. De quibus et alibi per prophetam divina vox ait: Omnis domus Israel mihi versa est in scoriam. Tunc enim domus Israel in scoriam vertitur, cum divina peccator animadversione percussus vel in desperationis voraginem labitur, vel contra iuste sevientis imperium per inpatientiam efferatur. At contra quasi manente metallo scoria sub divinis percussionibus avolat, cum quilibet paenitens superno verbere vapulans et inhorrescentium a se vitiorum rubiginem proicit, et reflorescentium candore virtutum ac resplendentis vitae nitore clarescit. Quod utique per respectum divinae gratiae in te perspicue videmus impletum, cum et inimicos omnes in gratiam recepisti, et sic ab interiori prius valetudine convalescens, etiam corpore factus incolomis aecclesiae gaudium reddidisti. Unde cum David non ingrata Deo debes voce cantare: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Et cum Iona: Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum. Dehinc gratiarum actiones cum eodem propheta hoc potissimum debes fine concludere: Ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi reddam pro salute mea Domino. Nos etiam qui te velut amissum recipere Deo largiente meruimus, offeramus ei sacrificium nostrorum vitulos labiorum, et cum filia Raguel Sarra dicamus: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum, qui, cum iratus fueris, misericordiam facis, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. Sequestri plane functus officio frequenter institeram, ut cum inimicis tuis rediviva pace componeres, ut osoribus tuis iniuste laedentibus sacerdotaliter indulgeres, sed animi tui motus, quos homo blandiens lenire non potuit, austeritas divina perdomuit, et , ut ita loquar, iram tuam irascendo placavit. Sevire scilicet in te voluit, ut sevitiam tolleret, spiritum ultionis effudit, ut mansuetudinis in te spiritum reformaret. Quanto plane studio vitium iracundiae sit vitandum, nunc prudentiae tuae liquido valet probare iudicium. Nam qui tunc tibi videbantur amari, tuae que familiaritatis accessu prorsus indigni, dulcissima nunc eorum affabilitate perfrueris, te que in eos secure proiciens quodammodo iocundis amicitiae constrictus amplexibus delectaris. Tunc enim merito dicebas: Turbatus est prae ira oculus meus, nunc autem alacri potes voce cantare: Iustitiae Domini rectae laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Praeceptum quippe Domini karitas est. Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem. Hoc sane praeceptum oculos cordis illuminat, sicut e contrario livor et odium caecat. Quisquis enim, sicut ait Iohannes, odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae excaecaverunt oculos eius. Quo contra Dominus ait: Ego lux in hunc mundum veni, et omnis, qui credit in me, in tenebris non manet. Enimvero si omnis, qui credit in Christum, non manet in tenebris, et omnis, qui odit fratrem suum, iuxta Iohannis vocem in tenebris est, ille profecto non credere in Christum manifeste convincitur, qui feralis odii tenebris excaecatur. Ex huius igitur apostolicae et evangelicae sententiae ratione colligitur, quia quisquis odii caecitate percutitur, inter Christi fideles superfluo numeratur, et quicumque est odiosus, necessario sequitur, ut sit etiam infidelis et in Deum non habeat fidem, qui circa proximum divinitus institutam amiserit karitatem. Illa siquidem solummodo vera fides dicitur, quae per dilectionem operatur. Excludatur igitur ab electorum mentibus iracundia, quae odium generat, quae nimirum cordis oculos, quos per semetipsam turbat, per virulentam sobolem deterius caecat, et iracundus quisque se veraciter perimit, dum laesionem proximi vel, quod atrocius est, mortem sitit. Unde scriptum est: Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Porro cum scriptum sit: Tu autem, Domine, cum tranquillitate iudicas, quoties turbulentos animi motus sub mansuetudinis vigore restringimus, ad conditoris nostri similitudinem redire conamur. Nam dum quietem mentis ira diverberat, dilaniatam quodammodo scissam que perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac formam intimae similitudinis velut aqua fluctuante confundat, et dum cor fluvidum iracundia permovet, tamquam undae fluctuantis imago propriae origini non respondet. Per iram denique sapientia perditur, ut quid quo ve ordine agendum sit, ignoretur. Unde scriptum est: Ira in sinu stulti requiescit. De qua et alibi legitur: Ira perdit etiam prudentes, quia videlicet confusus animus etiamsi valeat quid suptiliter intellegere, loetalis vitii mole depressus non valet explere. Porro autem qui consuevit frequenter irasci, iustitiam numquam poterit operari. Mentiri me fortasse quis diceret, si apostolus in epistola non scripsisset: Ira viri iustitiam Dei non operatur. Nam dum perturbata mens iudicium suae rationis exasperat, non quod Deus praecipit, sed quod furor suggerit, rectum putat. Quanta sane sit iracundiae pestis, in hoc patenter exprimitur, cum nobis iracundi hominis societas prohibetur, et quasi per antiquae scripturae sententiam quadam iam, ut ita fatear, excommunicatione percellitur, dum a proximorum suorum contubernio separatur. Ait enim Salomon: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae. Et iterum: Melius est, inquit, habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi. Unde qui se ex humana ratione non temperat, necesse est, ut solus bestialiter vivat. Per iram sane concordia rumpitur, unde cohabitantium sepe societas violatur. Sicut scriptum est: Vir animosus parit rixas, et vir iracundus effodit peccata. Peccata nempe iracundus perhibetur effodere, quia malos etiam, quos ad furoris insaniam provocat, cogit, ut deteriores per inpatientiam fiant. Per iram praeterea lux veritatis amittitur, et optenebratae mentis optutibus inoccidui solis radius occultatur. Unde dicit apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram. Nam cum iracundia menti confusionis tenebras incutit, huic Deus ilico radium suae cognitionis abscondit. Per iram certe sancti Spiritus splendor excluditur, cuius scilicet habitaculum fieri mens improba non meretur. Unde per prophetam dicitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? Nam cum humilem dixit, quietum consequenter addidit, quia dum ira menti quietem simul et humilitatem subtrahit, suam sancto Spiritui protinus habitationem claudit, dum que se per furoris insaniam elevat, ne ad se Spiritus sanctus introeat, semetipsam mens velut obseratis foribus damnat. Et sciendum, quod ira sepe tranquillitatis mentita colorem, superficiem quietis optendit, dum in furoris indignationem aperte non prosilit, sed interim dum intra mentem velut in clibano vehementius estuat, licet extrinsecus taceat, clamosas intra forum conscientiae voces format. Unde per Salomonem dicitur: Prestolatio impiorum furor. Et sapiens quidam ait: Cogitationes iracundi vipereae sunt generationes, mentem comedunt matrem suam. Tradunt autem phisici, quod anima hominis tripartita sit. Est enim, aiunt, rationalis, irascibilis, concupiscibilis. Non ergo sine magno labore compescitur, quae non per accidens oritur, sed naturaliter insita perhibetur. Verumtamen adversus hoc vitium sicut nec adversus concupiscentiam nequaquam debemus desperare victoriam. Natura quippe nostra, cui scilicet ista dicuntur originaliter insita, ex primi quidem parentis est transgressione corrupta, sed ad statum incolomitatis pristinae per nostri redemptoris est gratiam reformata. Et licet lex carnis cum spiritus lege confligat, facile mens nostra vetustatis suae tenebras superat, si in eo, quem renovata concepit vigore, caelestis gratiae perseverat. Unde dicit apostolus: Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis, ubi mox additur: Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis. Porro si ira vel concupiscentia, quae nobis dicuntur naturaliter insitae, per vigorem spiritus superari non possent, nequaquam idem praedicator egregius impossibilia praecaepisset. Ait enim: Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem. Ad Ephesios quoque: Omnis, inquit, amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. De concupiscentia vero superfluum est exempla proponere, quam et lex antiqua vetat, et omnis sacrarum scripturarum censura condemnat. Superari ergo per divinam gratiam possunt, quae superari per divina mandata iubentur. Quid igitur ira deterius, quae nimirum de felle antiqui draconis evomitur, et ut revera loetale virus in furiosi cuiuspiam corde crassatur? Ira siquidem, sicut scriptum est, daemonium habet. Quod etiam experimento dignoscimus, si Saul irascentis hystoriam per ordinem perpendamus. Ait enim scriptura, quia cum mulieres Israelitarum ludentes in sistris et laetitiae tympanis canerent: Percussit Saul mille et David decem milia, iratus est Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo. Deinde subinfert: Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae. Ecce liquido videmus, quod scriptum legimus, iram scilicet habere daemonium. In Saul enim cor ira praecessit, et mox nequitiae spiritum introduxit; dehinc abrepticium suum in zelum vesani furoris accendit, ac ad perimendum David, quem sanctus inhabitabat Spiritus, incitavit. Nam teste scriptura: Tenebat Saul lanceam et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete. Fremebat enim in vasculo suo auctor iracundiae spiritus, eum que adversus innocentem feralis invidiae facibus inflammabat. Cui propemodum consimile quid in Arbinati territorio iam fere a decennio contigit, quod ad nostram profecto notitiam ipsa potius rei praesentia quam fama vulgante pervenit. Advesperascente quippe iam die in duorum quorundam presbiterorum cordibus sol inocciduus occidebat, eos que adversum se mutuis iniuriarum iurgiorum que convitiis auctor discordiae spiritus accendebat. Cum que presbiter compresbiterum probrosis contumeliarum irrisionibus laceraret, et alter alterum multo mordacitatis sale maledictorum que relationibus conspersisset, unus eorum minaciter intonans et dentibus stridens correpta lancea iter arripuit, atque ad domum suam longius constitutam furibundis properare gressibus coepit. Sed cum illum iam superveniens caligo noctis obnuberet, cor etiam interiores tenebrae pernitiosius possiderent, ecce quinque nigri equites cum caballis eque nigrantibus obviant, ei que is, qui maior inter eos videbatur, insultat: Sepe, inquit, institi, ut te mihi subderes, ut in clientelam meorum contubernalium devenires. Toties itaque subterfugiens iam non poteris iugum meae ditionis evadere. Videbatur enim nobilis quidam vir esse, Romanus nomine, qui frequenter eum sollicitaverat, ut sibi subditus fieret. Presbiter itaque nimii terroris horrore perculsus ad praecipientis imperium manus utrasque complosit, atque illius manus dedititiorum more deosculans se velut in herilis fidei tuitione commisit. Cui videlicet rei congruit, quod Salomon ait: Manus in manum non erit innocens malus. Quem protinus ille percontans: Scis, inquit, qui sim? Ille praesto respondens ait: Nonne tu es dominus meus Romanus? At ille: Absit, absit, sed ego sum, inquit, diabolus, cui tu nunc commissus es et individua deinceps societate constrictus. Sta igitur in fide, et serva quod pollicitus es. Et post huiusmodi verba vel gesta praesto disparuit. Tunc ille tremefactus, confusus atque perterritus ad domum non sine magno trepidationis horrore pervenit. Paulo post ad episcopum suum sanctae memoriae, Teuzonem nomine, me quoque praesente paenitentiae flagitator accessit. Cui mox sacerdotalis officio dignitatis adempto cum estivum tunc cauma fervesceret, et secandarum messium tempus instaret, iuxta carinae regulam inclusionem custodiae carceralis indiximus, annorum paenitentiam competenti moderatione praefiximus, atque ut in spem certae recuperationis absque dubio convalesceret, adhortati hominem sumus. In quo nimirum facto manifeste perpenditur, quoniam iracundus, dum zelo inmoderati furoris accenditur, iuxta scripturae testimonium a daemonio possidetur. Numquid enim iracundus daemonio vexante non agitur, qui nonnumquam ad plectendam cuiuslibet non laedentis, quin potius sibimet obsequentis, innocentiam permovetur? Ultro etiam dum libero mentis iudicio caret, erga res etiam insensibiles vindictam ultoriae animadversionis exercet. Quod utique Cyrus rex Persidis egisse deprehenditur, sicut Orosius antiquae scriptor hystoriae profitetur. Qui dum militum vallatus agminibus Cyndem fluvium transvadaret, unus regiorum equitum candore forma que praecellens, dum per rapacem alveum, ubi offensi vado vertices attollebantur, ingreditur, undarum procellis praecipitanter irruentibus naufragus absorbetur. Tunc rex ira permotus ulcisci in amnem statuit, contestans eum qui praeclarum voraverat equitem, ita permeabilem relinquendum, ut vix aliquando posset attingere genua feminarum. Annum igitur, ut conicitur, totum in hoc ridiculoso labore perpetuat, ac reum maiestatis fluvium dum multis utrinque fossis aperuit, quasi totidem per latera vulneribus sauciavit. Per quadringentos scilicet et sexaginta rivulos aquas fluminis subdivisit, sic sic velut inimici sui sanguinem profluere compulit, et divitem venam, in quam tyrannus infremuit, paupertate multavit. Cernis itaque, qualiter ira reddit amentem? Qui dum exequitur, quod inpatientia suggerit, semetipsum ridentibus pabulum subsannationis exponit. Per omne quippe vitium, quod ab hominibus perpetratur, diversis utique modis misero cordi veternosi hostis virus infunditur. In iracundiae vero peste tota sua viscera serpens concutit, omnem fellis amaritudinem evomens fundit, adeo ut prudentem mentis expertem, rationabilem furiosum, callentem ingenio reddat insanum. Alienat enim miseros, et velut abrepticios insanire compellit. Quod sane vitium licet omnibus Christianis sit omnino prohibitum, permaxime tamen sacerdotibus est cavendum. Nam cum veritas cunctis fidelibus in commune praecipiat, ut discidens quisque munus suum ante altare deserat, nec illud antequam laeso fratri reconcilietur, offerre praesumat, quanto propensius id agendum est sacerdoti, qui videlicet non metalli pondus, non corruptibile margaritum, non certe manipulos segetum, sed vitalis eucharistiae oblaturus est sacramentum? Et cum illa singularis hostia pro inimicis principio sit oblata, apostolo testante qui ait: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, qua mente sacerdos ad tam terribile sacramentum, qua temeritatis audacia mensae caelestis praesumit adire convivium, si dum reconciliationis mysterium celebrat, fratri suo se reconciliare contemnat? Inimicus offert hostiam, quae inimicitias solvit, ad mysterium pacis inpacatus accedit, cum maius sit sacrificium peccanti dimittere quam laudis hostias immolare, et placabilius Deo sit bonae voluntatis holocaustum quam exterioris victimae sacramentum. Unde non ociosum credimus, si his verbis inseritur, quod celebri a nonnullis relatione vulgatur. Vir quidam, ut dicitur, potentiorem se hominem interfecit, a cuius etiam filio more saeculi non legibus evangelii multas bellorum molestias pertulit. Paterni scilicet ultor interitus et strages anhelabat hominum, et frequentium reportabat manubias rapinarum. Inter has igitur homicida deprehensus angustias, imperiale decrevit adire fastigium, si quod forte tot calamitatibus posset reperire solacium. Quo comperto paterni sanguinis ultor insequitur, eum que sive ut tribunalium lege constringat, sive ut repente gladiis opprimat, impiger comitatur. In Teutonicis vero partibus tunc imperator agebat. Cum itaque praecedens modeste quasi securus incederet, subsequens autem celerius properaret, tandem contigit, ut sibimet invicem propinquantes in mutuos uterque duceretur aspectus. Sed cum is, qui homicidii reus erat, vix quattuor vel quinque comitum fulciretur auxilio, interfecti vero filius triginta ferme cingeretur obsequiis armatorum, quaternionem sui cohortatur ut fugiat. Ille se conspiciens de persequentium manibus avolare non posse, misericordiae patrocinium petiit, ad humilitatis umbraculum confugium fecit. Proiectis igitur armis brachiis etiam in modum crucis extensis solo prosternitur, et vel miserentium veniam, vel ictus ferientium praestolatur. At ille iam victor ad reverentiam crucis manum reprimendo compescuit, ultro etiam ne ab aliquo feriretur inhibuit. Postremo pacem integram faciens ad honorem sanctae vivificae crucis, non modo vitam sed et paternae necis donavit offensam. Hac igitur insigni peracta victoria, qua scilicet non tam alterius quam sui et , ut ita fatear, non tam hostis quam proprii cordis victor extiterat, ad regis curiam, quia non procul erat, accessit. Sed mox ut aecclesiam oraturus ingreditur, res mira nimium que stupenda, salvatoris imago, quae in cruce videbatur expressa, tribus eum vicibus inclinato capite visa est salutare. O quam gloriosum et insigne praeconium, ut ab auctore misericordiae mereretur reverenter accipi, qui propter eius reverentiam omiserat vindicari, et ab eo reciperet salutationis honorem, pro quo saluti contrariam postposuit ultionem. Quod protinus imperator audiens, honorifica eum et affectuosa, prout decebat, affabilitate suscaepit, et copiosa munerum liberalitate ditavit. O si vir ille sacerdotalis ordinis officio fungeretur! Quam confidenter ad offerendum Deo munus potuisset accedere, qui tam excellentem divinae salutationis meruit gloriam optinere. Quo contra quisquis in corde irae vel odii confusiones agglomerat, et tempus ultoriae retributionis expectat, quam perniciose, quam noxie sacris altaribus appropinquat. Sibi quippe vertitur in incendium, quod ad refrigerii provisum est argumentum. Unde fortasse contigit, quod cuidam suo presbytero venerabilis Alphanus Salernitanus archiepiscopus nuper evenisse perhibuit. Qui nimirum presbyter ad cumulandos pecuniae questus non mediocriter avidus, et faenorum captabat usuras, et de caetero carnali conversatione vivebat. Hic aliquando dum missarum celebraret officium, inter ipsam dominici corporis fractionem tres repente favillae ignis ex ipso caelesti sacramento prodeuntes emicuerunt, et in pectus sacrificantis terribiliter impegerunt. Quod nimirum quid esse potuerit, suptiliter inquirentis prudentia iudicabit. Illud etiam silentio praetereundum esse non arbitror, quod idem Salernitanae rector aecclesiae et religiosissimus ac veracissimus Cassinensis monasterii abbas Desiderius, uno mihi, ut ita loquar, ore dixerunt. Quoniam episcopus cuius me ad praesens vocabulum fugit, dum in quodam castro consecraturus esset aecclesiam, ab eo qui Beneventanae tunc erat electus aecclesiae, beati Barbati confessoris reliquias petiit. Qui nimirum fraternis acquiescens votis, sacras mundissimae bustiae reliquias intulit, sigillum competenter impressit, et statuto die per fidelem quendam monachum archana petenti dona transmisit. Sed mox ut soluto sigillo capsidile recluditur, inane prorsus et vacuum reperitur. Miratur gerulus deesse reliquias, quas credebat inclusas. Dolet episcopus a spei suae se suspensione frustratum. Verumtamen ingruente proposito dedicatur aecclesia. Redit nuntius, vacuum, ut credebat, capsidile reportans. Sed ecce dum graditur, sentit quod intra bustiam aliquid agitatur. Mox aperit vasculum, totum venerabilium reliquiarum, sicut allaturus accaeperat, inesse reperit sacramentum. Post paululum vero et praefata aecclesia est omnino destructa et totum nichilominus castrum, in quo fuerat constituta. Quod sane an ex merito sacerdotis evenerit, an quolibet alio divino iudicio nobis ad liquidum patere non potuit. De illo quoque Dei iudicio inter fratres nichilominus dubitatur, quia presbyter quidam cum viri cuiusdam uxore peccaverat, et postmodum in Cassinensi coenobio monachus factus honestam vitam ducebat. Accidit autem, ut in ipsa sua eptomada, in qua celebrandae missae tenebat officium, dum primam horam cum fratribus psalleret, repente super eum fulmen irruit, et consternatis aliis hunc extinxit. Illud etiam nunc ad memoriam redit, quod praefatus Salernitanus archiepiscopus cuidam ex suis civibus evenisse perhibuit. In maris denique tempestate deprehensus futurum se monachum affectuosa sponsione devovit, sed naufragio erutus votum solvere vitae huius amore contempsit. Expleto vero anno, ipso die, quo votum Domino suae conversionis optulerat, kalendis scilicet Ianuarii, dum hinc inde discurreret, cum ludentibus et cachinnantibus pueris choros duceret, et frivola quaedam ac scurrilia decantaret, subito lapis de tecto super eum cecidit et optrivit. Sic infelix ille, qui mundum deserere contempsit ultroneus, amisit invitus, et fallacem carnis dulcedinem perdidit, qui amando carnem mentitus est veritati. Huic itaque contigit, quod scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor. Et illud apostoli: Horribile est incidere in manus Dei viventis. Quod si ira Dei viventis cunctis peccantibus est timenda, illi certe est obnixius ac terribilius formidanda, qui laborat inpatientiae vitio. Qui dum in pectore suo stomachantis animi turbinem versat, motum divini furoris in se per suam iracundiam provocat. Quid enim iustius, quam ut ira mereatur iram, vindicta pariat alterutra talione vindictam? Unde vir sapiens ait: Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans reservabit. Quo contra salubriter ammonet dicens: Relinque proximo tuo nocenti te, ut tunc deprecanti tibi peccata solvantur. Ubi mox quasi argumentando subiungit: Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? Adhuc etiam velut indignando subinfert: Ipse dum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo? Et tamquam pro iracundo fusa oratio exaudiri non valeat, donec in iracundia perseverat, convenienter adiecit: Quis exorabit pro delictis illius? Et quia cum ante oculos nostros mors celerius ventura reducitur, protinus iracundiae tumor necesse est reprimatur, apte subnectit: Memento novissimorum, et desine inimicari: Memorare timorem Domini, et non irascaris proximo. Reprimatur igitur iracundiae furor in corde, ut numquam prorumpere possit in vocem. Sicut et in Aecclesiaste dicitur: Aufer iram de corde tuo, et amove malitiam a carne tua. Irae quippe tamquam rapaci atque praecipiti cuidam fluvio Dominus trium obstaculorum sufflamen opposuit, in quibus utique furoris impetum disciplinae loro cohibendum esse mandavit. Primum scilicet in corde, secundum in gutture, postremam oppositionis metam praefixit in voce: Omnis, inquit, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; hic opposuit obicem cordis. Qui autem dixerit racha, reus erit concilio; ecce obstaculum gutturis. Qui autem fatue, reus erit gehennae ignis; ecce obstaculum vocis. Hae sunt igitur oppositiones, et quasi quaedam crates et rudera caelestis imperii, quibus iracundiae ac furoris impetus premitur, et ne quasi rapax fluvius obviantia quaeque subvertat, sub disciplinae rationalis iudicio cohibetur. Sit ergo mens nostra non quasi vitrum, quod ad primum percussionis ictum inpatiens frangitur, sed pretiosi potius vena metalli, quae sub mallei contunsione purgatur. Esset plane vitrum cunctis metallorum fulgoribus longe praestantius, si primis ictibus praesto non cederet, si nativi soliditate roboris percussionis iniuriam toleraret. Sed quia citius frangitur, inter caeteras metallorum species suppar et contemptibilius iudicatur. Vitrum scilicet ex arena fit per humanae artis industriam, ideo que compellitur ingenitae fragilitatis servare naturam. Verumtamen tradit historia, quia faber quidam sub Tyberio Cesare tale quoddam excogitaverit temperamentum, quo vitrum ductile fieret atque flexibile, et iuxta naturam cuiusque metalli ad ferientis ictum infractum ac solidum permaneret. Qui dum aulae regiae foribus fuisset admissus, porrexit imperatori fialam, hoc quod excogitaverat, artificio temperatam. Quam rex indignatus subito proiecit in pavimentum. Quae nimirum fiala nullatenus est confracta, sed ad similitudinem vasis aenei vel argentei reperta est ex quodam latere complicata. Faber autem protinus fialam de pavimento levavit, malleum de sinu protulit, et vas non scissura collisum sed oblique retortum, metalli more correxit. Hoc facto Cesar admiratus dixit artifici: Est ne quisquam alius praeter te, qui hanc vitrorum sciat efficere condituram? Iurat faber neminem esse super terram praeter se solum, qui huius artis comprehendat ingenium. Quo Cesar audito praecepit eum protinus decollari, nimirum reputans, quia si huius artis exquisita suptilitas in communem hominum noticiam deveniret, aurum conspueretur ut lutum, omnium que vilesceret species metallorum. Et vera re si tam fragilis vitro natura deesset, videlicet ut ductilis effecta, ictus ferientis admitteret, cuius umquam metalli fulgor perspicaciam vitreae claritatis aequaret? Ut igitur ad propositum revertamur, sicut vitrum fragilis natura depreciat et soliditatis robur caetera metalla commendat, ita per iracundiam tota virtutum structura collabitur, et per imperialis patientiae maiestatem nitentium gemmarum splendore coruscum Deo in nobis habitaculum fabricatur. Sicut enim illa virtutes eradicat, sic ista congerminat. Porro autem et me, qui haec utcumque conscribo, naturalis iracundiae conspersio stimulat, ac sepe levissima quaelibet offensio concussa meae quietis archana perturbat, ut in me plerumque, quod vix est acu vel spina leviter punctum, falarico telo mihi videatur esse perfossum. Levem virgam iudico tauream, tolerans colaphum, suspiro plumbatum. Sed haec intrinsecus, quantum vero ad opus, dicat ira, quod vult. Frendeat, fremat, dentibus strideat, in omnibus his, quae mihi interius suggerit, in quantum negare potuero, meum extrinsecus adiutorium non habebit. Licet inflata turgeat, sufflet, furiat, seviat, intumescat, ego sibi membra mea non dabo, ut per ea quasi per arma quod conatur efficiat. Nolite, inquit apostolus, exhibere membra vestra arma iniquitatis peccato. Non enim illi do manum meam, ut per eam inflata percutiat vel aliquid rapiat. Non linguam, non labia moveo, ut per ea sui fellis amaritudinem fundat. Dum ego itaque sevienti irae penitus haec auxilia denego, necesse est, ut mox velut sine pabulo flamma flacceat ac prorsus intereat, aut tamquam ventus inoffenso aere inaniter transeat, dum obstaculum deest, in quod praecipitanter inpingat. In semetipsam scilicet infracta reliditur, dum materia fomitis, in qua se valeat exercere, frustratur. Hoc enim respondeo irae, quod titillanti luxuriae. Aliquando me libido succendit, inflammat, viscera concutit, genitalia subrigit. Sed in his omnibus faciat ipsa suis viribus contenta, quod potest, nam meae cooperationis auxilium habere non potest. Clamat iracundiae furor, audio; estuat libidinis ardor, sentio; sed nec illis clamoribus auxilii manum porrigo, nec istis furentibus flammis pabuli fomitem subministro. Illis opem ulciscendo non fero, istis per effectum libidinis non insufflo. Hoc itaque modo necesse est, ut et irae furor inaniter evolet ac deficiat, et ardor libidinis sese dum materiae fomes non ministratur, extinguat. Naturam quippe possum ex ratione compescere, non omnino delere; possum lenire, non prorsus extinguere. Faciat in me unusquisque, quod vult. Michi necesse est intra memetipsum patientiam quaerere, nec debeo fructum ex alienae virtutis mercede sperare. Nam ubi desunt bella, quae provocent, non offertur victoria, quae coronet. Incassum clipei tegmen opponitur, ubi iaculi vel mucronis acies non vibratur. Si flamma fornacis emoritur, metalli puritas non probatur. Ita me non aliena mansuetudo faciet pacientem, sed intra me debent erigi propugnacula turrium, quae procul abiciant ac propellant ingruentium turbines iaculorum. Haec tibi, venerabilis pater, imperite dictavi, non ut te doceam, qui es auctore Deo doctor aecclesiae, sed ut turbulentis michi que similibus possem sub allocutionis tuae occasione prodesse. Nec tamen vereor, ne sancta prudentia tua moleste ferat, si quid sibi iunior quisque suggerere cum humilitate praesumat, cum non ignoret hominibus prophetica Dominum voce dixisse: Venite et arguite me. Et Moysen Domini symnisten ex Iethro, gentilis videlicet hominis, ore patienter audisse: Stulto labore consumeris. Omnipotens Deus, qui te, venerande vir, nobis incolumem reddidit, et vitiorum omnium te faciat evitare squalorem, et tamquam ex cocto per ignem vasculo suo spiritalium virtutum ingerat claritatem. 81 Sanctae spei dilecto filio Ambrosio, P peccator monachus orthodoxae fidei veritatem. Exigis, fili karissime, ut aliquid tibi de catholica fide conscribam, et vel pauca eorum, quae a patribus diffusius explicantur, succincte percurram. Speras enim te, sicut perhibes, efficacius instrui, et hoc memoriae tuae tenacius inculcari, si quod in antiquorum doctorum vulgatum est paginis, nunc ex ore nostro velut ex domestico proferatur armario. Licet enim ex una prodeat tunna, quod miscitur, magis tamen delectat manus vernacula, qua praebetur. Et sepe plus eorum nobis medicamenta proficiunt, qui nostri languoris incommodum per assiduae familiaritatis contubernium recognoscunt. Nam quia mihi notissimus es per unanimem fraterne dilectionis affectum, confidis, me illic potissimum malagma salutis apponere, ubi fidei tue nervos a certitudinis robore noverim paulo debilius vacillare. Et hoc inreprehensibiliter agis, ut quasi fundamentum fidei inter ipsa novae conversionis tue rudimenta constituas, in quo secuturi operis, tamquam spiritalis edificii machina numquam lapsura consurgat. Laudanda certe petitio, et quod exigitur, non otiosum sed adprime est necessarium. Proinde sancta tuae devotionis instantia, quia rem flagitat iustam, non meretur in sua petitione repulsam. Sine fide quippe nec in Christo vivere, nec Deo possumus ulla penitus operatione placere. Quod et apostolica simul et prophetica testatur auctoritas. Nam apostoli vox est: Sine fide impossibile est placere Deo. Per prophetam vero dicitur: Iustus autem ex fide vivit; quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Igitur secundum utramque sententiam placere Deo non possumus, nisi rectam vere fidei regulam teneamus. Fides est origo virtutum, fides bonorum operum fundamentum, fides est totius humanae salutis exordium. Per cuius semite lineam quisquis caute non graditur, erroris laqueo necesse est capiatur. Quapropter si quispiam videatur arripere boni operis institutum, tamen absque recta fide, nullo modo potest ad filiorum Dei pertinere consortium. Et qui non novit ambulare per fidem, nequaquam pertingere valebit ad speciem, atque ut brevi cuncta concludam, sine recta fide quis nec iustificationis consequitur gratiam, nec vitam promeretur aeternam. Iam igitur ad vivum rei atque ad proposite materiae centrum, ipso duce, de quo loquimur, accedamus. In primis ergo quicumque verus atque perfectus vult esse catholicus, credat necesse est in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium atque invisibilium conditorem. Credat et in Filium eius unigenitum, verbum scilicet, virtutem atque sapientiam, per quem creata sunt universa. Qui non creatus, sed ante secula genitus, verus Deus per omnia, sicut Pater, et unius cum Patre substantiae, quamvis alterius sit persone. Nec posterior tempore, vel inferior dignitate, vel impotentior est virtute, sed omnino tantus est genitus, quantus et ille qui genuit. Et quamquam genitus a Patre Filius asseratur, nullum tamen ei sicut nec Patri tempus ascribitur. Nam qui Patrem confitetur eternum, necessarium est, ut et Filium ei perhibeat coaeternum. Nimirum qui Pater ante saecula semper extitit absque ullo prorsus initio, et Filium semper habuit. Neque enim esse Pater aeternaliter potuisset, si Filium eternaliter non haberet. Credat et in Spiritum sanctum, verum utique Deum, ex Patre simul ac Filio procedentem, et utrique substantia, potentia, voluntate atque aeternitate semper equalem. Qui profecto non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sicut quidam impie ac pestilenter intellegunt, sed simul ab utroque procedit. Pater enim talem genuit Filium, ut quemadmodum de se, ita quoque de illo procedat spiritus veritatis. Constanter itaque, fili karissime, ac firmiter crede Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse solum et verum Deum, omnipotentem, aeternum, incommutabilem, impassibilem. Sola est enim incommutabilis et absque ulla prorsus varietatis alternitate substantia vel essentia, que Deus est. Cui profecto ipsum esse, unde essentia vocabulum trahit, permaxime ac verissime competit. Cui scilicet summae ac singulari substantiae nomen illud proprie ac singulariter congruit, quod Graeci dicunt, on, latine dicitur, est. Unde et apostolus ait: Non est in illo est et non sed est in illo est. Ipse quoque Dominus ad Moysen: Ego, inquit, sum qui sum. Et : Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Quamobrem dum unam, simplicem atque indivisibilem Dei substantiam dicimus, trinitatem vero in vocabulis discernamus, unum que confiteamur Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, omnino sciendum est, quia et quique singulus horum Deus, et simul omnes unus est Deus. Singulus quisque horum plena et perfecta et aeterna substantia, et simul omnes aeque simplex et una substantia. Unde non est maius aliquid, vel plenius Pater et Filius vel Spiritus sanctus simul dicti, quam cum dicitur una quaelibet ex eadem sancta trinitate persona. Omnipotens enim Deus per immensitatem naturae suae totam creaturam suam et implet et continet, atque ideo totum quicquid est, implet Pater, totum Filius, totum Spiritus sanctus, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus naturaliter unus est Deus. Quocirca, fili mi, cum letaniis vel orationibus te contingit insistere, noli facere, quod quidam simplices magis ignoranter quam infideliter faciunt, ut nomen Patris vel Filii vel Spiritus sancti semel invoces, nomen vero sancte trinitatis tamquam plus aliquid et ad maiorem reverentiam saepius iteres, ut sicut plus est multitudo sanctorum quam unus sit sanctus, ita, quod absit, maius aliquid sit trinitas tota quam eiusdem sanctae trinitatis una persona. Quod utique fidelium pietas abicit, et orthodoxe fidei regula non admittit. Absque ulla nimirum dubietate credendum est, quod Pater plenus et perfectus est Deus, Filius plenus et perfectus est Deus, Spiritus sanctus plenus et perfectus est Deus. Non tamen tres dii, Pater et Filius et Spiritus sanctus, sed unus est Deus plenus atque perfectus. Nec aliquid maius significant tres simul dicti, Pater et Filius et Spiritus sanctus, quam quilibet unus, sive Pater sive Filius sive Spiritus sanctus singulariter nominetur. Eadem quippe magnitudo est in unaquaque persona singulariter dicta, quae est in tota trinitate communiter nominata. Alioquin cum iure dicatur, Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, singulus horum imperfectus esset Deus, si plenior Deus in tribus quam in una videretur esse persona. Sed absit hoc a pietate fidelium, qui simplici naturae divinitatis maius vel minus aliquid non adscribunt. Cum itaque tantus solus sit Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus quantus est simul Pater et Filius et Spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est Deus, quia cum minui nequeat, non est etiam, quo semper eadem illa summae trinitatis perfectio crescat. Plenus igitur atque perfectus Deus est, sive Pater singillatim dicatur, sive Filius, sive Spiritus sanctus, et plenus atque perfectus Deus est simul Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ideo que trinus Deus, non triplex esse dicendus est. Preterea non est in hac sancta trinitate gradus temporis, non discretio magnitudinis, non varietas dignitatis. Nichil enim illic est antiquius tempore, nil quod quantitate differat, nil quod honore praecellat, sed tota illa divinitatis essentia ita simplicis est naturae, ut exceptis vocabulis quae proprietatem indicant personarum, quicquid de una persona potest essentialiter dici, de tribus etiam valeat indifferenter intellegi. Notandum sane, quod homo non ad unius persone, sed ad totius trinitatis sit creatus imaginem. Unde non legitur: Faciam ad imaginem meam, sed: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem nostram. Porro sicut confundentes Arrium unam eandem que totius trinitatis esse substantiam confitemur, ita nichilominus et impietatem Sabellii declinantes tres personas inconfusas et signanter expressas sub sua cuiusque proprietate distinguimus. Non enim ut heretica commentatur impietas, ipse Deus Pater quando vult, Pater est; quando vult, Filius est; quando vult, Spiritus sanctus est, sed unaqueque persona sic quadam ab aliis proprietate distinguitur, ut Pater semper sit Pater, et numquam Filius vel Spiritus sanctus; Filius autem semper sit Filius, et numquam sit Pater vel Spiritus sanctus; Spiritus vero sanctus numquam sit Pater vel Filius, sed semper Spiritus sanctus. Quamobrem non attendenda est nuda dumtaxat diversitas nominum, sed subtiliter distinguenda proprietas personarum. Pater itaque hoc habet proprium, quod ex omnibus quecumque sunt, solus est, qui ab alio non est, ac per hoc solus agnoscitur in paternitatis esse persona, non solus est in deitatis essentia. Unigenitus vero Dei Filius hoc proprium habet, quod solus ex solo est, id est, a Patre consubstantialiter et coessentialiter solus est genitus, et haec Filii proprietas est. Spiritus autem sancti proprium est, quod simul a Patre procedit et Filio, et est utriusque spiritus consubstantialis utique et coaeternus, eiusdem immensitatis et potentiae, eiusdem voluntatis inseparabilis que naturae. Qui nequaquam illis in aliquo minor est, a quibus ipse procedit, sed cum illis simul ut revera Deus omnipotens colitur, cum illis aequaliter adoratur. Totus enim manet in Patre, totus in Filio; totus procedit a Patre, totus procedit a Filio. In quibus sic manet, ut semper ab utroque procedat; sic procedit, ut in eis inseparabiliter maneat. Cum quibus scilicet naturalem et coessentialem habet et unitatis plenitudinem, et plenitudinis unitatem. Et haec summa illa karitas est, qua genitus a gignente diligitur, suum que diligit genitorem. Ideo que non amplius quam tria sunt, et essentialiter indivisa, et tripartita proprietate distincta. Unus diligens eum, qui de illo est, et unus diligens eum, a quo est, et ipsa dilectio de qua dicitur, quia Deus caritas est. Et hec est summa, ineffabilis et incomprehensibilis trinitas, non dicam unius Dei, sed unus Deus. Nec unus vertitur vel mutatur in alterum, sed quod est, sine qualibet mutatione iugiter permanet illibatum. Ait enim propheta: Egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur. Quid est non revertetur? Ne Sabellianus dicat, quia ipse est Pater, qui et Filius est, vel Patripassianus, quando, inquit, vult Pater est, et quando vult Filius est. Egressum ergo verbum non revertitur, quia Pater semper Pater est, et Filius semper Filius est. Credimus etiam, quia Dei Filius, quem ex propria substantia Deus Pater ante saecula genuit, verum naturae nostrae hominem induit, ac de maternis visceribus intemerata virginitate processit. Nam qui de Deo Deus, de omnipotente erat omnipotens, non posterior tempore, non inferior maiestate, non certe dissimilis gloria, non divisus essentia: idem sempiterni genitoris unigenitus sempiternus, natus est de Spiritu sancto et virgine Maria. Quia sic assumpsit hominem, ut non permutaret in aliquo deitatem, veram scilicet carnem et veram sibimet animam substantialiter counivit, ut secundum ipsam humanitatem mortem moriendo destrueret, et diabolum, qui mortis habebat imperium, superaret. Non enim sic intellegenda est illa generatio singulariter admirabilis et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas ablata sit generis. Virgineo scilicet utero Spiritus sanctus fecunditatem contulit, veritas tamen corporis ex maternae naturae condicione processit, quam mox rationalis vitae spiritus animavit. Condempnamus enim Apolenarem, qui non hominis mentem, sed solam sine ratione animam suscepisse perhibet salvatorem. Dogmatizat enim, quia sufficere potuit sola divinitas, ut mentem daret, et consilium sapientie rationalis infunderet. Quod proculdubio tantundem est, ac si dicat: Redemptor noster non homo fuit, sed membra dumtaxat humani corporis habuit. Animam scilicet et corpus habent et animalia bruta, sed rationem non habent, quae mentis est propria. Sed si detestandi sunt Manichei, qui eum verum corpus habuisse, quod infimum est in homine, denegant, quanto magis isti condempnandi sunt, qui scilicet hoc eum, quod optimum est in homine, non habuisse confirmant? Absit igitur, ut credamus, quod confinxit temeraria cecitas et superba loquacitas. Absit, inquam, Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne, vel in anima, vel in sensu assumptum hominem nobis fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula, quae naturalis non est his, propter quos assumptus est, confiteamur omnino fuisse conformem. Nam idcirco Dei mediator et hominum dicitur, quia sicut verus Deus, ita verus et homo, habens eandem cum Patre in divinitate naturam, et in nullo diversam humanitatis cum matre substantiam, habens ex nobis usque ad mortem iniquitatis nostrae poenam, habens incommutabilem ex Deo Patre iustitiam, qui crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute sua. Sensit enim participatione humani affectus mortem, quam sponte susceperat, non naturae suae potentiam perdens, per quam cuncta vivificat. Ipse scilicet auctor et opus auctoris, quia ipse se quasi sacerdos sacrificium optulit, et idem ipse velut hostia suavitatis in cruce pependit. Salva nimirum proprietate utriusque nature, et in unam coeunte personam suscepta est a maiestate humilitas, a virtute infirmitas, ab eternitate mortalitas, et ad persolvendum condicionis nostre debitum nature inviolabili natura est unita passibilis, ut unus idem que mediator Dei et hominum et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. Sed hic tibi, fili, cogitatio fortassis obrepat, que velut ex consequentia rationis obiciat, dum Filius, inquiens, unius cum Patre substantie et inseparabilis credatur esse nature, quomodo sine Patre Filius, vel humanitatis potuit induere formam, vel solus passionis toleravit iniuriam? Quod quia divinum et inaccessibile est, quod ex ipsius ineffabilis materie manifestis comprehendi nequit indiciis, a catholicis sepe doctoribus visibilium rerum declaratur exemplis. Unde et beatus loquitur Augustinus: Aliud est, inquit, anima, aliud ratio; et tamen in anima est ratio; et una quidem est anima. Sed aliud anima agit, aliud ratio. Nam anima vivit, ratio sapit, et ad animam pertinet vita, ad rationem pertinet sapientia; et tamen nec anima sine ratione, nec ratio sine anima. Et cum unum sint, anima sola suscepit vitam, ratio sola suscepit sapientiam. Sic et Pater et Filius, licet unum sint, et unus Deus sit, ad solum Christum pertinet caro, sicut ad solam rationem pertinet sapientia, licet non recedat ab anima. Ecce iterum aliud praebet exemplum: in sole calor et splendor in uno radio sunt, sed calor exsiccat, splendor illuminat; et cum aliud calor agit, aliud splendor, et tamen ab invicem nequeunt separari. Sic et Filius suscepit carnem, et non deseruit Patrem. In cythara quoque cum ars, manus et corda cooperari non dubitentur, unus tamen sonus auditur. Ars dictat, manus pulsat, resonat corda. Tria pariter operantur, sed sola corda personat quod auditur. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus simul Christi cooperati sunt humanitatem, sed solus Filius suscepit humanitatem. Quod si et hoc forte movet, quomodo verum Christi corpus fuit, quod salva virginitate ex maternis visceribus egredi potuit, quod in promptu est, oculis adhibe, et ex minimis inmensa perpende. Solis radius ita specular penetrat, ut et obicem eius insensibili subtilitate pertranseat, et tamen eius soliditatem aliquatenus non infringat, et talis intrinsecus cernitur, qualis videtur extrinsecus. Itaque cum ingreditur, neque cum egreditur dissipat, quia et in ingressu et egressu eius specular integrum perseverat. Specular itaque non frangit radius solis, et integritatem virginis conservare non potuit nascentis omnipotentia redemptoris? Nam virginalis integritas sic incorrupta peperit, sicut inviolata concepit. Verus enim et plenus Deus est, sicut verus et plenus homo, qui ex ea natus est. Nullum que est in hac unitate mendacium, dum invicem connexa sunt et humilitas hominis et sublimitas deitatis. Sicut enim Deus non minuitur inclinatione, sic homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque natura, quod proprium est, verbo scilicet operante quod verbi est, et carne naturaliter exsequente quod carnis est. Unum enim horum coruscat miraculis, alterum succumbit iniuriis. Sed nec creatura in divinitatem versa, nec in creaturam divinitas est mutata. Ex duabus enim et in duabus naturis sic mediatoris Dei et hominum persona consistit, ut postquam Dei Filius factus est homo, nequaquam sicut heretica blasphemat impietas, vel humanam naturam divinitatis plenitudo consumeret, vel in humanitatis essentiam divinitas demigraret. Nam cum hominem Deus assumpsit, incommutabilis omnino et inpassibilis divina eius natura permansit. Ex duabus itaque naturis, quoniam utramque indivisibiliter counivit, in duabus autem, quoniam incorruptam utramque servavit. Unigenitus enim Dei Filius perfectam hominis animam carnem que suscipiens, et consubstantialis est Patri in forma Dei, et consubstantialis est matri in forma servi. Nec quia infirmitatis suscaepit humanae consortium, ideo nostrorum particeps factus est delictorum. Assumpsit enim formam servi sine contagione servili, divina non minuit, humana provexit. Assumpta siquidem est de matre Domini natura, non culpa. Nec propria potuit errata contrahere, qui venit aliena mundare. Sic enim in eo cognoscitur humanae atque divinae naturae proprietas individua permanere, ut cum videamus in eo naturaliter aliud verbum esse quam carnem, unum tamen Dei Filium et verbum confiteamur et carnem. Est enim verus Deus et verus homo, Deus videlicet per id, quod in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum; homo vero per id, quod verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Deus per id, quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; homo per id, quod factus est ex muliere, factus sub lege. Infantia parvuli ostenditur in humilitate cunarum, sublimitas altissimi declaratur in vocibus angelorum. Super hoc praeterea summo negotio disputantem necesse est, et discretam tenere cautelam, et cautam librare substantiam. Distinguere quippe compellimur in divinitate personas, cum divinam non audeamus separare substantiam. Patris enim et Filii et Spiritus sancti tres credimus esse personas, cum unam tantum simplicem ac prorsus inseparabilem confiteamur essentiam. E contra vero duas in Christo integras atque perfectas divinitatis et humanitatis perhibemus esse substantias, cum solam unam asseramus eum habere personam. Nec fas est dicere de Patre et Filio et Spiritu sancto aliud , cum una sit omnium eadem que natura, sed alius tantum, cum non ambigatur in eis personarum esse distantia. In Christo autem non alius, cum Dei et hominis una tantummodo sit persona, sed aliud dici debet, cum gemina diversae substantiae sit natura. E contra Nestorius episcopus et Eutiches archimandrita cum Dioscoro hac invicem inter se discrepatione compugnant, ut ille Christum purum hominem esse perhibeat, isti vero solam illi naturam divinitatis ascribant. Quos merito sancta ecclesia a liminibus suis curavit excludere, ut soli foris sine multorum pernicie compellantur ad invicem litigare. Nos autem sic misterium dominicae incarnationis indubitanter intellegimus, ut quamvis una veraciter persona Dei credatur et hominis, non tamen una sit in eo natura divinitatis et carnis. Neque in Christo deitas hoc est quod caro, vel caro hoc est quod deitas potuit, sed divinitatis et humanitatis utraque natura incommutabilis et inconfusa in sua nihilominus proprietate permansit. Humanam itaque substantiam, id est veram carnem et rationalem animam a Dei Filio confitemur fuisse susceptam in unitate personae, non in unitate naturae. Incarnationis ergo dominice sacramentum, sicut in Christo personam non fecit duplicem, sic humane nature susceptionem sancte trinitatis non fecit esse communem, permanente dumtaxat utriusque proprietate substantie, perseverante nihilominus et individua semper unitate personae. Ad personam quippe Filii tantummodo servilis illa formae susceptio pertinet, cui tamen nihil divine plenitudinis abstulit, nihil inexhaustae maiestatis ademit. Hinc est, quod in uno eodem que redemptore nostro, et humane nature veritas claruit, et divine potentie incommutabilitas eterna permansit. In Christo igitur naturarum discretionem dicimus, non persone; in sancta vero trinitate personarum confitemur esse distantiam, non naturae. Quamvis enim ut homo intra unius corpusculi latuisset angustias, omnium tamen rerum ut Deus regebat, et visibilium et invisibilium creaturas. Nec alius est, per quem creata sunt omnia, alius, qui creatus est homo: idem creator et creatura, idem medicus et medicina, idem sacerdos et hostia. Inmensitas quippe divine magnitudinis ista est, ut intellegamus eum intra omnia sed non inclusum, extra omnia sed non exclusum. Ideo scilicet interior ut cuncta contineat, ideo exterior ut omnia incircumscriptae suae magnitudinis inmensitate concludat. Per id ergo, quod exterior est, esse creator ostenditur, per id quod interior, gubernator et rector rerum omnium demonstratur. Nonnulli vero dum divine generationis indagare misterium cupiunt, corporalium cogitationum phantasmatibus illuduntur. Numquid, inquiunt, omnipotens Deus duxit uxorem, quia genuit prolem? Sed ex nostra possumus infirmitate colligere, quid in archana divini operis debeamus profunditate pensare. Prius enim in architecti corde consilium nascitur, ut futurae domus aedificium construatur. Cor ergo, quod latet, consilium generat, ut domus fabrica per diversa parietum et angulorum liniamenta consurgat. Consilium ergo quasi filius est cordis humani, quod videlicet et ad construendum edificium in exteriora prorupit, et nihilominus tamen totum in cogitantis corde permansit. Si ergo per consilium quasi cordis filium domus erigitur fabrica, qualem putamus Dei Filium, verbum videlicet, per quod creata sunt universa? Cum ergo cor hominis sine matre valeat generare consilium, quanto magis omnipotens Pater de se solo gignere valuit ineffabiliter verbum? Quod nimirum cum humana membra suscaepit, nequaquam paternae deitatis archana deseruit, et cum velamine est nostrae carnis indutus, virginali utero receptus est, non inclusus. Et quid hoc mirum de verbo Dei, cum et sermo iste, quem carnis lingua depromimus, ita uber sensibus influat, ut eum cor audientium capiat, sed non includat. Nam nisi caperetur, neminem prorsus instrueret, si includeretur, ad alios non veniret. Multo itaque plenius et , ut ita loquar, ineffabilius Dei Filius ad nos per incarnationis misterium venit, et nichilominus apud Patrem in divinitate permansit. Qui veram carnem ex virginalis uteri visceribus induens, sic utranque voluit unire naturam, ut idem esset homo verus qui veraciter erat Deus, et idem, qui erat homo, esset proculdubio Deus. Talis enim fuit illa susceptio, quae et Deum hominem faceret, et hominem Deum. Dum ergo formam servi Dei forma suscaepit, utrumque Deus, utrumque verus est homo propter acceptum hominem. Quamquam igitur excellentium quisque sanctorum praecipuam a Deo meruerit assequi gratiam, nemo tamen cum Deo in unam potuit convenire personam. Sola vero anima simul et caro Christi cum verbo, unus Christus, unus est Filius. Ut itaque beatus apostolus distantiam poneret inter sanctorum omnium multitudinem et ipsum sanctorum ac totius sanctitatis auctorem, ait: Multifariam multis que modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Sed aliud est Deum loqui per ora prophetarum, aliud per ipsum coaeternum sibi et consubstantiale ante saecula verbum. Aliud est enim verbum in carne, aliud est verbum caro factum. Aliud est Deus in homine, aliud Deus homo. Aliud est verbi minister, aliud magister. Alius fidei dicendus est auctor, alius praedicator. Aliud est praeterea Spiritum sanctum per prophetalem suscipere gratiam, aliud eum habere substantialiter per naturam. Quamvis enim Spiritus sanctus in Christum per columbinam descenderit speciem, non tamen eum potuit divinitas redemptoris accipere, quoniam secundum deitatis essentiam Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Constat ergo, quia Spiritum sanctum Christus in anima suscaepit humana, non in divinitate, qua videlicet cum eodem Spiritu sancto unus est in natura. Igitur aeterna divinitas Filii cum plena humanitate sua, et eadem plena humanitas Filii cum aeterna divinitate sua, una est in sancta trinitate persona, et haec non adoptiva, sed propria, non nuncupativa, sed coessentialis atque perfecta. Et ipse totus in divinitate atque humanitate sua unigenitus et verus Dei Filius, idem que totus in divinitate atque humanitate sua verus est hominis Filius, non utique nuncupativus, sicut Hispanica heresis asserere impia temeritate praesumpsit, perhibens Dei Filium in divina natura Deum esse verum, in humana nuncupativum vel adoptivum, ut quasi duae in Christo videantur esse personae. Et ipse per divinitatem verus Dei sit Filius, sed in humanitate sit adoptivus. Cum constet utique iuxta catholicae fidei regulam, unigenitum Dei Filium in unitatem sui humanam suscepisse naturam, servata quidem utriusque proprietate substantiae, sed indivisa prorsus ac simplici permanente unitate personae. Ideo que nec duo Christi vel duo sunt Filii, sed Deus et homo, unus Christus, unus est singulariter Filius. Non enim locali motu ad beatam virginem verbi divinitas venit, sed ineffabili potentie sue misterio Dei Filius et uterum matris gignendus implevit, et nihilominus in paternae deitatis unitate permansit. Veniens ad nos, ut auferret a nobis, quod invenit in nobis, et offerret ipse pro nobis, quod sumpsit ex nobis. Nec enim verbi divinitas, vel in partes dividi, vel a Patre potuit separari, sed ubique totus, ubique perfectus. Ita non deseruit Patrem cum descendit ad virginem, sicut non deseruit mundum cum victor mortis ascendit in caelum. Hinc est quod ait: Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis, qui est in caelo. In terra sane loquitur, et in caelo se esse fatetur, quia cum de caelo descendit, nihilominus in caelo permansit. Et sicut Filius hominis est, qui de caelo descendisse dicitur, ita Filius Dei est, qui corporeus in carne videtur. In Christo igitur et unitas est personae, et duae sunt inconfusa semper atque distincta proprietate naturae: una scilicet in eo natura est, quae ducit originem ex utero virginali, altera, quae sine ullo prorsus initio coaeterna est Deo Patri. Una, quae vagiebat in cunis, altera est, per quam adorabatur a magis. Una, quae etate proficiebat et sapientia, altera, quae Dei virtus ipse ac Dei est sapientia. Una, quae post continentiae quadragesimalis inediam ieiunus esuriit, altera, cui per subiectionis officium protinus angelica sublimitas ministravit. Una, quae dormiebat in navi et excitatus est a discipulis, altera, quae procellarum tempestatibus imperabat et ventis. Una, quae fusis lacrimis mortuum deflebat amicum, altera, quae animam eius revocat ab inferno et quadriduanum cadaver incolome resuscitat de sepulcro. Una est, quae tristatur usque ad mortem, altera, quae ponendi et resumendi animam suam habere se perhibet potestatem. Una, quae tumentia maris et confragosa volumina siccis potuit calcare vestigiis, altera, quae fugiens in Aegiptum saevitiam declinavit Herodis. Una est, quae velut sol in monte transfiguratus effulsit, altera, per quam recedente visione sola infirmitatis humanae forma remansit. Una praeterea illi natura est, per quam ei dicitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te, altera, per quam alio propheta testante dictum est: Servus meus es tu, quia in te gloriabor. Nam secundum aliud est illa vox, qua dicitur: Ex utero ante luciferum genui te, et secundum aliud illa: Parum est, inquit, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et fines Israel convertendos. Una igitur est in Christo subsistentia vel persona, sed non una substantia vel natura. Ut quamquam aliud divina, aliud substantia sit humana, in Christo tamen nullo modo alius Filius hominis, alius credatur esse Filius Dei. Ab ipso quippe dominicae incarnationis exordio et Deus in hominem transiit, et homo in Deum, ut et is, qui ex Deo Patre ante secula natus est, et vere sit hominis filius et vere sit homo, et is, qui in fine seculorum de virgine natus est, et vere sit Dei Filius et verus sit proculdubio Deus. Duas ergo nativitates recte confitemur in Christo, unam de Patre sine initio et sine tempore sempiternam et coaeternam per omnia genitori, alteram de materna substantia sub curriculo temporali. Convenerunt enim sibimet invicem in Christo deitas et humana conditio, ut et verbum caro fieret, et in Deum caro transiret, quatinus unus Emmanuhel ex utraque substantia proveniret, qui Dei et hominum idoneus mediator existeret. In quo videlicet naturalia proprii vigoris iura servaret, et sublimitas deitatis et humilitas carnis. Non ergo alius sed unus idem que duas operationes exercuit, et utraque operata est forma vel natura cum alterius communione, quod proprium habuit: divinitate scilicet communicante operibus carnis, et carne communicante operibus deitatis. Idem itaque Deus et homo in una subsistentia vel persona, sed gemina utriusque servata proprietas substantiae, permanente natura, ut utramque videlicet neque dividat nec unitio facta confundat. Verbum enim verbum est et non caro, et caro caro est et non verbum. Sed una est operatio carnis et verbi, quia et una est persona Dei et hominis. Unde Iohannes: Quod fuit, inquit, ab initio, quod audivimus et vidimus et perspeximus et manus nostrae tractaverunt de verbo vitae. Cum tamen nisi per sacramentum uniti hominis, Deum nemo valeat cernere vel quod impossibilius est, manibus contrectare. Divinitas enim humanitati sic inseparabiliter est unita, quod eam, postquam in unitate personae semel accepit, ab illa postmodum aliquatenus non recessit. Nam Deus homo factus de maternis visceribus prodiit, Deus homo factus in crucis ligno pependit. Sed et idem Deus homo secundum solam carnem in sepulcro iacuit, idem Deus homo secundum solam animam ad inferni profunda descendit. Divinitas enim, quae in conceptione utramque suscaepit, in morte quoque ab utraque se suscepti hominis substantia non abiunxit. Quis est ergo, per quem factus est mundus? Christus Iesus, sed in forma Dei. Quis est, per quem redemptus est mundus? Christus Iesus, sed in forma servi. Quis non est derelictus in inferno? Christus Iesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo iacuit in sepulcro? Christus Iesus, sed in carne sola. Ergo in his singulis Christus, et in omnibus non duo sed unus est Christus. Ergo unus idem que gemina vigente natura conspicitur, et quae sunt utriusque substantiae naturaliter operabatur, et quaeque substantia cum communione alterius, quod suum erat, agebat, secundum unicuique videlicet insitam essentialem qualitatem vel naturalem proprietatem. Sic igitur nos oportet omnia caute perpendere, quatinus et plena humanitas in Deum credatur assumpta, et plena divinitas homini intellegatur unita; hoc tamen modo, ut Deo reddamus, quae Dei sunt, et homini, que sunt hominis. Quamobrem cum super huiusmodi themate sepe questio ventiletur, non parva distantia est inter illam susceptionem columbe, in cuius Spiritus sanctus visus est specie, et eam, quam Dei Filius in veritate carnis dignatus est apparere. Quidam namque persuadere conati sunt, Dei Filium non fuisse natum ex femina, sicut nec Spiritus sanctus natus est de columba. Non enim, aiunt, columba illa de ovo est nata, cum tamen humanis oculis corporaliter sit conspecta. Quibus nimirum a recte credentibus respondetur, quia illic Spiritum sanctum apparuisse Iohanni in columbae specie legimus, ubi et Christum natum fuisse de femina reperimus. Et non oportet ex parte evangelio credere, et ex parte non credere. Quod si credimus evangelio Spiritum sanctum in columbe forma conspectum, credamus quoque necesse est redemptorem nostrum de virgine fuisse progenitum. Quare autem Spiritus sanctus nequaquam natus sit ex columba, sicut Christus agnoscitur natus esse de femina? Haec est proculdubio causa, quia Spiritus sanctus non venit, ut sua columbas apparitione redimeret, sed ut per hanc speciem spiritalem amorem et innocentiam visibiliter designaret. Dei vero Filius, qui naturam nostram et lapsam venit erigere, et inveteratam in vitiis originalibus renovare, hoc debuit naturaliter et essentialiter in unitate personae suscipere, quod venit per passionis et resurrectionis sue misterium liberare. Nec tamen hoc dicimus, ut solum redemptorem nostrum carnem assumpsisse veram, Spiritum vero sanctum speciem fateamur induisse fantasticam. Sicut enim non oportuit, ut oculos hominum Dei Filius falleret, sic omnino non decuit, ut aliquid Spiritus sanctus mendacio simularet. Nimirum cum sicut ille est veritas, ita nihilominus et iste sit spiritus veritatis. Utraque igitur illa corpora, columbinum scilicet et humanum, ita fuerunt in veritatis essentia sicut humanis optutibus sunt conspecta. Sed illa columbe species peracto quod iminebat utilitatis ministerio, desiit, corpus vero dominicum in suscipientis utique verbi stabili semper unitate permansit. Confiteamur ergo necesse est, verum Deum Emmanuhelem ex duabus substantiis inconfuse atque indivisibiliter existentem, atque ideo beatam virginem non modo hominis sed et Dei asseramus veraciter genitricem. Naturaliter enim atque carnaliter genuit carnem factum Dei verbum. Confiteamur etiam verbum carni secundum subsistentiam naturaliter counitum, unum que esse Christum cum propria carne Deum simul et hominem humani generis redemptorem. Neque dicamus deiferum hominem esse Christum, sed potius cum ipsa carne simul et anima verum Deum et vere unicum et naturalem Dei Filium, ita ut nequaquam praesumamus asserere assumptum hominem coadorari vel conglorificari Deo verbo debere, videlicet tamquam alter veneretur in altero. Hoc enim co superadiectam sillabam persuadet intellegi. Sed una potius ac simplici adoratione colamus Emmanuhelem, verum scilicet Deum et hominem, quod etiam in Anathematismis beati Cyrilli reperitur insertum. Nec ita dicamus Deus operatur in homine, ut quasi alius sit, qui exterius cernitur, alius, qui intrinsecus operatur. Sed unum potius veneremur Deum, et qui subiectus est oculis hominem, et quae latet interius maiestatem. Ideo quippe mediator est, quoniam idem Deus et homo verus habens unam divinitatis cum Patre naturam, et non diversam humanitatis cum matre substantiam. In utraque scilicet natura idem est Dei Filius, nostra suscipiens et propria non amittens, in homine hominem renovans, in semetipso semper incommutabilis perseverans. Secundum formam quippe Dei dictum est: Ante omnes colles genuit me, id est ante omnes altitudines angelorum, et ante luciferum genui te, id est ante omnia tempora et temporalia. Secundum vero formam servi dictum est: Dominus creavit me initio viarum suarum. Secundum formam Dei dixit: Ego sum veritas et vita, secundum formam servi: Ego sum via. Quod enim verbum caro factum est, non hoc significat, quod in carnem divina sit natura mutata, sed quod a verbo in unitate personae sit caro suscepta. Maiestati quippe divinae corporea de matre nativitas nil abstulit, nichil contulit, nichil ex ea in aliud permutavit. Incommutabilis nempe substantia sic nequaquam in diversa converti, sicut nec minui potuit nec augeri. Igitur utriusque nature cognoscentes indicia, et verbum in homine Christo, et Christum hominem adoramus in verbo. Verbum enim caro factum in duabus essentiis unus est Christus, ubi scilicet nichil est utriuslibet naturae quod non sit utriusque. Idem est in forma Dei, qui in forma conspicitur servi; idem passibilis in fragilitate nostra, et inviolabilis in virtute divina; idem incorporeus manens, et corpus assumens; idem est, qui et paterne maiestatis non divisus est solio, et tamen ab impiis est crucifixus in ligno. Constat enim utramque substantiam in unam concurrisse personam, atque ideo unus idem que est super caeli celsitudinem victor mortis ascendens, et usque ad consummationem saeculi universam ecclesiam non relinquens. Utrique siquidem naturae in suis utique proprietatibus permanenti tanta est unitatis facta communio, ut quicquid ibi Dei est, non sit ab homine separatum, et quicquid est hominis, non sit a deitate divisum. Concepte nimirum in utero virginis animae simul et carni ne puncto quidem temporis virtus defuit verbi, nec ante formata vel animata est vestis, quam sibi rex supernus indueret, sed per ipsum et in ipso coepit illud humani corporis templum, quod sibi Dei Filius essentialiter couniret. Dei quippe Filius utero virginis concipiendus accessit, ibi que domum sui corporis, sicut scriptum est, sapientia fabricavit. De creatione itaque futurae sobolis nihil illic erat inceptum, sed post introitum verbi in unitatem sui novus homo concepit initium. In unam scilicet Christi personam gemina conveniente natura, cui et divina virtus inesset ad miracula operum, et humanitatis infirmitas ad tolerantiam passionum. Sed utrumque Deus de potentia suscipientis, utrumque homo de humilitate suscepti. Cavendum est ergo, ne supparem Patri credamus Filii maiestatem, his occupati, quae ad formam sunt referenda servilem, quam scilicet humanitatis formam, ut ostendat in se Dei Filius non discrete nec alterius esse personae, et cum ea simul dicit: Pater maior me est, et cum eadem nihilominus dicit: Ego et Pater unum sumus. Deus utique dicit: Pater maior me est, sed ex infirmitate nostra, et homo dicit: Ego et Pater unum sumus, sed ex virtute divina. Movet autem, cum Dei Filius nil minus de humanitate, sed totum atque integrum hominem suscepisse credatur, cur unam dumtaxat habere personam Deus homo factus asseritur. Nam quomodo totum suscepit hominem, si personam hominis non accepit? Aut si Dei Filius, qui est una in trinitate persona, cum hominis persona coniungitur, quomodo in unam convenisse personam Dei simul et hominis substantia perhibetur? Quod cum sollerter inquirerem, et quid hic finiretur a patribus diligentius indagarem, repperi Alcuinum scripsisse ad Karolum imperatorem, quod Dei Filius non humanam personam susceperit, sed naturam. Iuxta cuius sententiam restat, ut persona Filii humanitatis essentiam sine humanitatis persona suscaeperit. Magnus autem Leo, Romane praesul ecclesie et doctor uberrimus fidei Christianae, in cuiusdam declamatione sermonis his utitur verbis: Hic, ait, mirabilis sacre virginis partus vere humanam vere que divinam unam edidit in prole personam, quia non ita proprietates suas tenuit utraque substantia, ut personarum in eis possit esse discretio, nec sic creatura in societatem sui creatoris assumpta est, ut ille habitator et illa esset habitaculum, sed ita ut nature alteri altera misceretur. Quod nimirum et luculenter est dictum, et cautissima verborum suspensione libratum. Emmanuhel enim nobis cum Deus una semper est in sancta trinitate persona, quae sicut numquam a plenitudine sue virtutis inminui, ita nec potuit per copulam susceptae humanitatis augeri. Haec itaque persona, hec interim exempla proponere, tuae vero relinquatur industriae, si quis catholicorum doctorum super hoc elimatius scripserit, invenire. Epylogus hic sic nova denuntiat, ut, quae superius dicta sunt, comprehendat. Sed quoniam in rebus mysticis ac profundis rudes audientium animos stili prolixitas ebetat, et sepe dum illuminare mentem conatur, obscurat, novitati tuae, fili mi karissime, consulentes nolumus in his te diutius protrahi, ut brevi decursa compendio valeant a te tenacius comprehendi. Quamvis enim vigor in te polleat vivacis ingenii, conversionis tamen tue prospiciendum est novitati, ne si cervicibus tuis longe disputationis onus imponitur, teneriores adhuc vires ante sub fasce deficiant, quam portare sarcinam discant. Adhuc etiam inbecillitati tuae nihilominus prospicientes, epylogum in fine subnectimus, ut, quae praemissa sunt uberioribus verbis, nunc in unum contracta reperias, et quasi non tam replicata, quam addita facilius apprehendas. Crede igitur, fili, Deum omnipotentem substantialiter unum, personaliter trinum. Que nimirum personae, quamvis sua sint proprietate distinctae, in suis tamen operibus nullatenus sunt divisae. Et personarum quidem distantiam numquam clarius manifestius que perpendimus, quam cum baptismum Domini ad memoriam revocamus. Videmus enim, et tamquam proposito divino spectaculo contuemur, apud Iordanici fluminis gurgitem, commendari nobis divinarum personarum individuam trinitatem. Nam cum baptizatus esset agnus ille, qui tollit peccata mundi, protinus aperti sunt caeli, et Spiritus sanctus super eum in specie columbae descendit. Deinde vox Patris intonuit: Hic est, inquiens, Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui. Habemus ergo distinctam perspicue trinitatem: in voce Patrem, in homine Filium, in columba Spiritum sanctum. Haec itaque sancta trinitas, sicut in suis vocabulis est distincta, sic in hoc loco quantum ad litteram in sua videtur operatione divisa. Nec enim dici potest, ut Filius, qui videbatur in forma servi, sit Pater aut Spiritus sanctus, aut vox illa, quae de caelo facta est, sit Filii vel Spiritus sancti, aut columba sit Patris vel Filii, cum ipsum perhibeat evangelium, quia descendit super eum Spiritus sanctus in specie columbae. Sed fides recta, fides vera, non scilicet opinione praesumptionis incerta, sed lectionis testimonio roborata, nec heretica temeritate fluctivaga, sed apostolica potius veritate fundata, hoc patenter insinuat, quod, quicquid divinitus agitur, hoc tota sancta trinitas inseparabiliter operatur. Nam cum solus Filius sit natus ex Maria virgine, solus Filius sit suspensus in cruce, solus de morte surrexit, ipsum tamen incarnationis divinae mysterium, passionis ac resurrectionis, Pater simul ac Filius et Spiritus sanctus operatus est. Nam quod eum Pater misit, hoc est incarnari constituit, dicit apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Misit namque Pater Filium, misit et Spiritus sanctus. Quod ipse Filius per prophetam perhibet dicens: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam et clausis aperitionem. De Filio quoque dicit apostolus: Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Cum ergo solus sit Filius incarnatus, incarnationem tamen Filii Pater et Filius et Spiritus sanctus simul est operatus. Passionem quoque Filii Pater fecit, sicut dicitur: Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Fecit et Filius, sicut dicitur: Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me. Fecit etiam et Spiritus sanctus, de quo scriptum est: Benignus est enim spiritus sapientie, et non liberavit maledictum a labiis suis. Maledictus vero dictus est Christus, quia pependit in cruce, de quo dicit apostolus: Christus, ut nos liberaret a maledicto legis, factus est maledictus. Spiritus ergo non liberavit maledictum a labiis suis, quia passionis mortis que supplicia, quae per prophetarum ora praedixit, omnia Christum subire permisit. Enimvero resurrectionem Filii fecit Pater, sicut dicitur: Propter quod illum exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Resuscitavit ergo Pater Filium, quem a mortuis excitans super omnes singulariter exaltavit. Resuscitavit et semetipsum Christus, sicut ipse in figura sui corporis dicit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Porro autem, ut ipse se evidenter ostendat suae passionis ac resurrectionis auctorem, una breviter sententia comprehendit: Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quod rursus inculcat dicens: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam. Quod autem et Spiritus sanctus cum Patre et Filio resurrectionis auctor sit, testatur apostolus dicens: Quod si spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum eius in vobis. Nam si nos propter inhabitantem nobis spiritum in fine vivificandi sumus, constat quia hoc iam egit Spiritus sanctus in ecclesiae capite, quod est acturus in corpore. De miraculis quoque vel quibuslibet aliis operibus idem per omnia sentiendum est, ut tota sancta trinitas illud absque dubio credatur efficere, quicquid ad unam personam videtur specialiter pertinere. Virtutes vero et signa, quae Christus exhibuit, Pater et Filius et Spiritus sanctus inseparabiliter fecit. Hinc illud est: Pater in me manens ipse facit opera. Hinc de Spiritu sancto dicit: Si in digito Dei eicio daemonia, profecto venit in vos regnum Dei. Hanc igitur incomprehensibilem trinitatem non brevitatis limes includit, non latitudo localis extendit, nusquam deest, ubique semper et inseparabiliter adest. Non in parte maior, non in parte minor, sed ubique tota semper indivisa. Pater a nullo, Filius a Patre solo, Spiritus sanctus ab utroque. Quem plurimi Grecorum, quia in dominicis sermonibus quasi perspicuam reperire nequeunt auctoritatem, arbitrantur a solo Patre et non a Filio procedentem. Quorum doctrinam beatus quoque Hieronimus sequens in expositione fidei sue sic ait: Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum, ex Patre procedentem. Ubi, quia procederet a Filio, tacuit. In symbolo quoque Niceni concilii reperitur: Credimus et in Spiritum sanctum, qui de Patre procedit proprie, et Deus est verus sicut Filius. Nos autem, quia beatorum doctorum Augustini atque Gregorii aliorum que catholicorum patrum doctrinis instruimur, quod Spiritum sanctum a Patre simul et a Filio procedentem credere debeamus, ut fides de caetero non compellatur nutare credentium, vel pauca non gravemur apponere testimonia scripturarum. Spiritum itaque sanctum de Patre Filio que procedere, et prophetica testantur oracula, et apostolica confitetur auctoritas. Ysaias enim de Filio dicit: Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum inficiet impium. De quo et apostolus ait: Quem interficiet Dominus Iesus Christus spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Quem profecto spiritum a se procedere perspicue salvator innotuit, cum discipulis praesentibus insufflavit. Accipite, inquiens, Spiritum sanctum. Iohannes vero in Apocalipsi dicit: Quia de ore Iesu gladius bis acutus exiebat. Spiritus itaque, quem illic labiis exufflavit, ipse est utique gladius, qui hic ex eius ore procedit. Dicit quoque Pater ad Filium per prophetam: Spiritus, inquit, meus, qui est in te, et verba mea, quae posui in te, non recedant de ore tuo, et de ore seminis tui amodo, et usque in sempiternum. Et apostolus ait: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Et ad Galathas: Quoniam, ait, estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Beatus etiam Petrus Spiritum sanctum Filii, sicut et Patris esse designat, cum ait: De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gloria prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui in eis erat spiritus Christi, pronuntians eas, quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias. Et Dominus in evangelio: Cum venerit, inquit, Paraclitus Spiritus veritatis, qui a Patre procedit. Nam cum Christus ipse sit veritas, suum esse proculdubio spiritum docuit, cum eum spiritum veritatis esse perhibuit. Iohannes autem dicit: In hoc intellegimus, quia in eo manemus, et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis. In libro quoque beati Iob legitur: Et audiet auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius procedentem. Ubi scilicet os Patris intellegendus est absque dubio Filius, sonus autem ex eius ore procedens est Spiritus sanctus, qui nimirum recte sonus appellatur, quoniam et cum sonitu super apostolos venit, et ex corde, quod replet, in verba mox sancte praedicationis erumpit. Quod autem os Patris intellegendus sit utique Filius, et ex hoc ore procedit Spiritus sanctus, testatur psalmista cum dicit: Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Nam quod a Patre procedat Spiritus sanctus, exempla proponere superfluum iudicamus, quorum copiam per tot scripturarum paginas exuberare conspicimus, sicut est illud: Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus sanctus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Et in secunda ad Corinthios epistola dicit apostolus: Qui autem confirmat nos vobis cum in Christo et qui unxit nos, Deus, et qui signavit nos et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Et ad Tesalonicenses prima: Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis. Porro quod Spiritum sanctum effudit Pater in discipulos, scriptum est in epistola quae destinatur ad Titum: Per lavacrum regenerationis et renovationis, quem effudit in nobis abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum. Quod autem et Filius eundem effunderit spiritum, in Actibus scribitur apostolorum. Dicit enim Petrus de Christo: Dextera Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum, quod vos videtis et auditis. Quod etiam eundem spiritum et Pater et Filius simul effundit, utriusque vox per Iohelis oraculum clamat: Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Licet autem, sicut praefati sumus, Grecorum plurimi non credant Spiritum sanctum a Filio sicut a Patre procedere, beatus tamen Athanasius Alexandrinae sedis episcopus in libro, quem adversus Arrium scripsit, inter cetera sic ait: Ego, inquit, credo Filium in Patre et Patrem in Filio, Spiritum quoque Paraclitum, qui procedit a Patre, et Filii esse et Patris, quia et a Filio procedit, sicut in evangelio scriptum est, quod per insufflationem suam dederit discipulis suis Spiritum sanctum dicens: Accipite Spiritum sanctum. Cyrillus etiam de hac ipsa Spiritus sancti processione contra Nestorium dicit: Quamvis enim in sua sit substantia spiritus eius, haud dubium quin Patris, ut intellegatur in persona proprietas, iuxta id, quod Spiritus est et non Filius, attamen alienus non est ab illo. Nam Spiritus appellatus est veritatis, et veritas Christus est. Unde et ab ipso similiter sicut a Deo Patre procedit. Et beatus inter multa sic ait Ambrosius: Non enim quasi ex loco mittitur Spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando procedit ex Filio. Augustinus etiam adversus Maximum scribit hereticum: Quaeris, inquit, a me: si de substantia Patris est Filius, de substantia Patris est etiam Spiritus sanctus, cur unus Filius, et alius non sit Filius? Mox que subiungit: Ecce respondeo, sive capias, sive non capias: de Patre est Filius, de Patre est Spiritus sanctus, sed ille genitus est, iste procedens. Ideo ille Filius est Patris, de quo est genitus, iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. Et paulo post: Amborum est ergo Spiritus procedendo de ambobus. Ut ergo nostram concludamus ex eiusdem conspicui doctoris auctoritate sententiam, in illa sancta trinitate unus Pater, qui solus de seipso essentialiter unicum genuit Filium, et unus Filius, qui de uno Patre solus est essentialiter natus, et unus spiritus, qui solus essentialiter de Patre Filio que procedit. Sed cum de processione spiritus ex Patre ac Filio veterum simul atque novorum permaxima multitudo concordet, et per omnes fere sacri eloquii paginas exempla sufficienter exuberent, superfluum dicimus hic acervata congerere, cum ipse valeas et ultra quam sufficiant invenire. Haec itaque di fide catholica disputatio, fili karissime, satis est congrua, et mihi iam stadium peracti fere cursu emenso, et tibi spiritalis militiae gymnasium nuper ingresso. Sublimitatem quippe tam incomprehensibilis incomparabilis que materiae, sicut inter ipsa certaminis rudimenta novus debet miles inquirere, ita nisi is, qui in sacris est attritus et exercitatus eloquiis, non debet facile respondere. Ille scilicet, ut rectae fidei fundamentum ponat, super quod boni operis aedificium construat, iste ut per longae conversationis industriam mysterii caelestis archanum suptiliter cernat. Fides enim et bene operantium est initium, et perfectio consumata virtutum. Sicut de Christo dicit apostolus, quia fundamentum nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. Quo contra de eodem per prophetam dicitur: Lapidem, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli. Nam quia sustendandum tamquam basis aedificii in fundamento supponitur, ipse velut cacumen et cardo supremus aecclesiae principatur. Deus omnipotens, fili karissime, sic pedes tuos in catholicae fidei petra constituat, ut et aciem mentis in suae contemplationis culmen attollat. 82 Domno Desiderio venerabili abbati, Petrus peccator monachus servitutem. Licet ignis circumposita quaeque corripiat, se tamen super se naturaliter erigit ac semper in superiora contendit. Et fraternus amor, qui in meis circa te visceribus estuat, nequaquam te solo contentus in te constituit finem, sed per te quoque in communem transfertur auctorem. Est enim amor inutilis, aridus et insulsus, qui sic se occupat circa proximum, ut non etiam porrigatur in Deum. Et quamquam principalis sit amor Dei, per amorem tamen proximi, quem conspicimus, pervenimus ad amorem Dei, quem non videmus. Interim itaque dum te quominus attendo, quem diligo, ad illum semper oculos levo, ad quem te cum simul attingere concupisco. Consere igitur et innecte manus atque, ut laborem alleviemus itineris, mutuis nos adhortationibus incitemus. Tu autem, quia regendi prestantissimi monasterii nexibus obligaris, cave, ne in huius viae laboribus vel pusillanimis te lassitudo retardet, vel assentantium delenefica verba robur animi male consentientis enervent. Illud itaque ad memoriam revoca, quod de Tobia viro iusto scriptura testatur: Contigit, inquiens, ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset, atque ex nido hyrundinum dormienti illi callida stercora insiderent super oculos eius, fieret que caecus. Fatigatus a sepultura dum se velut effractis viribus proicit, lumen amittit. Inlesum quippe cordis oculum servat, quisquis in bonis operibus infatigabilis perseverat, cum vero pusillanimiter frangitur, non inmerito luce privatur. Hinc enim scriptum est: Ve his qui perdiderunt sustinentiam. Hinc Paulus ait: Vigilate, state in fide, viriliter agite. Quid vero leviter volitantes hyrundines nisi leves adulantium et blanda loquentium significant mores? Qui dum blandiloquii sui suavitate demulcent, dum adulationis oleo caput audientis inpinguant, interiores oculos, ne solita luce perfruantur, excaecant. Corripiet me iustus, inquit, in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Et tanquam stercus oculis ingerunt, dum lenocinantis eloquii quemlibet blanda verbositate perungunt. A quibus scilicet haec sepe dicuntur: Vive dum vivis, recrea corpus eduliis, ne si se districtius atterat, tot oppressa laboribus caro fragilis mox succumbat. Persona tua clementioribus excolatur induviis, ut eius, quam tenes, servetur genium dignitatis. Agglomeretur lateribus tuis in modum cunei turba clientium, ut dum te commeantium multitudo condecorat, tam sublimis honor officii non vilescat. Sed si nobis haec diabolicae malignitatis amaritudo detegitur, temptationis ingestae caligines funditus evanescunt. Unde et illic dicitur: Tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo, mox que cepit albugo ex oculis eius quasi membranum ovi egredi, statim que visum recepit. Fel etenim piscis est malicia Beethmoth, qui caput est et initium totius iniquitatis. Caecus itaque felle piscis oblinitur, et protinus caecitas effugatur, quia cum amaritudo diabolicae versutiae nostris oculis ostensa proponitur, tenebrarum mox caligo propellitur, et lux interior, quae velut ecclipsin passa fuerat, reformatur. Et notandum quod dicitur, quia prius albugo de oculis est illius egressa, et sic lux ilico reparata. Ille quippe in oculis gerit albuginem, qui de se sanctitatis habet opinionem. Quisquis ergo recuperare vult lucem, amputet a se prius affectatae estimationis albuginem, ut se non abneget peccatorem, qui peccati vult evadere caecitatem. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Isti sunt oculi, de quibus in Canticis dicitur: Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Quia licet sancti nunc creatorem suum per gratiam contemplationis aspiciant, latet tamen adhuc magnum aliquid, ad quod in hac corruptibili carne humanae mentis acies non aspirat. Ubi mox sequitur: Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de Galaad. Sicut enim per oculos aecclesiae doctores intelleguntur, qui ad videnda inferioribus membris summa ac spiritalia sunt praelati, sic etiam per capillos greges que caprarum designantur simplices et subiecti. Qui nimirum et si prae simplicitate mystica quaeque ac summa non penetrant, multitudine tamen et compositione sua sanctam aecclesiam velut capilli caput exhornant. Capra quia plerumque pro peccato offertur, figura peccati, Galaad acervus est testimonii. Per Galaad ergo Christum, cui sanctorum omnium multitudo perhibet testimonium, per capillos vero vel caprarum greges multitudinem intellegimus subiectorum. Greges ergo caprarum ascendunt de monte Galaad, quia sanctorum omnium multitudo de Christo, quem sibimet faciunt fundamentum, conscendere satagunt excelsa virtutum. Sed cur hoc exemplum oratio deduxit ad medium, nisi ut tu intellegas, quia, quantum distat inter oculos et capillos, tantum fere in contemplationis studio inter prelatos distare debeat et subiectos? Quatinus tu eorum, qui tibi commissi sunt oculus, tu spiritalibus studiis sis intentus, et videas non modo tibi sed et sibi. Hinc frequenter exoritur inundatio fletuum, salubris compunctio lacrimarum. Hinc est, quod in Genesi legitur: Iste est, inquit, Onam, qui invenit aquas calidas in solitudine, dum pasceret asinos Sebeon patris sui. Hoc plane quantum ad litteras vanum videtur et frivolum. Quid enim sacrae scripturae pertinet, ut referat, quia custos asinorum aquas reperit in deserto? Sed ubi in litteris nulla videtur utilitas, ad spiritalem intellegentiam necesse est mens recurrat. Quid est enim per figuram Onam in solitudine patris sui asinos pascere, nisi spiritalem quempiam virum, cui Deus pater est, simplices fratres sub disciplinae remotioris studio custodire? Et quid est aquas calidas invenire, nisi in compunctionis lacrimas, quae de fervore sancti Spiritus eliciuntur, erumpere? Nam et ipsa interpretatio nominum huius figurae non refugit intellectum. Onam siquidem dolor vel tristitia eorum sive etiam musitatio vel murmuratio interpretatur. Quisquis enim verae compunctionis dolore tristatur, quasi sub quadam querula musitatione adversum pravitatem vitae suae murmurare compellitur. Sebeon autem interpretatur stans in aequitate, quod Deo congruere nemo prorsus ignorat. Ipse quippe in aequitate principaliter stat, qui a iusticiae rectitudine nulla necessitate coactus exorbitat. Onam ergo dum patris sui Sebeon asinos in solitudine pascit, aquas calidas reperit, quia quisquis se per vitae rectitudinem Deo filium exhibet ac de peccatis suis medullitus dolet, dum se reddit in pervigili fratrum cura sollicitum, divino munere percipit gratiam lacrimarum. Nam et beata illa peccatrix prius pedes Domini ungento perunxit, postmodum etiam alabastrum ungenti pretiosi super caput recumbentis effudit. Caput Christi Deus, pedes Christi servi Dei. Sicut enim illa, dum humanitati Christi dependit obsequium, ad divinitatis attingere meruit intellectum, sic nimirum, sic doctor aecclesiae, dum Christi membra custodit, contemplandae divinitatis gratiam percipit. Praeterea nonnulli sunt simplices fratres, qui quid sit contemplatio nesciunt, atque ideo in spiritalibus studiis se exercere nullatenus possunt, sed dum se funditus ab hoc mundo mortificant, dum fatigare se diversis per oboedientiam laboribus satagunt ac in omnibus optemperare suis prioribus inardescunt, apud omnipotentem Deum locum familiaritatis optineant, ita ut per eos aliquando etiam signa virtutum fiant. Pridie certe dum iam sol ad occasum vergeret, frater quidam, Iohannes nomine, ad me venit et miraculum celebri memoria dignum sibi dudum contigisse narravit. Cum, inquit, in Classernae monasterio degerem et commissam michi sacrorum exedram custodirem, quadam die post completorium libros aecclesiae in arcivo congessi, deinde clavem imprimens, ut cotidie consueveram, obseravi. Sed ut post liquido patuit, de cereo, quem ferebam, nesciente me vapor emicuit, et linteum, quo liber operiebatur, afflavit. Mane autem facto cum arcam aperirem, ut libros tollerem, repente michi in vultum fumus et igneus vapor occurrit. Stupefactus ilico atque perterritus, si forte de libris adhuc aliquid superesset, coepi curiose perquirere. Sed o incomprehensibilis divinae virtutis effectus! Cum omnes lintei viginti circiter exusti essent in cinerem que reducti, quibus nimirum codices fuerant involuti, ipsi codices omnino servabantur inlaesi. Porro arcam ignis penetraverat, et largum combustionis orbem in eius fundo reliquerat. Hoc itaque comperto fratres divinam laudavere potentiam, quoniam, qui in Chaldaico camino Hebreos custodierat pueros, nunc in arcae flagrantis incendio suos etiam servaverat libros. Est autem frater ille, qui michi ista narravit, idiota quidem, sed tam ferventis oboedientiae, tam purissimae vitae, ut nequaquam videatur indignum, quod Deus per eum dignaretur exhibere prodigium. Tu autem, venerabilis frater, sic domum Dei cum commisso grege custodias, ut te tamen per incuriam non relinquas, sic foecunditatem Liae gignendis foetibus excolas, ut a venustae Rachel amplexibus non recedas. Noli te in assentantium blandimenta proicere, ne dum te levium hominum vana verba delectant, ad instar Tobiae mentis oculos hyrundinum stercus obducat. Si quis est, qui te amicabiliter corripit, huic aures aequanimiter adhibe, ab illis autem velut excreans et nauseatus averte, ne tibi congruat quod Salomon ait: Viro, qui corripientem dura cervice contempnit, repentinus superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. De talibus et per Ysaiam dicitur: Populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei; qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt. Loquimini nobis placentia, videte nobis errores, auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie mea sanctus Israel. Igitur sicut iam superius diximus, adeamus cum fiducia thronum gratiae, deseramus tenebras seculi, ab oculis nostris terrenae concupiscentiae se caligo dimoveat, ut elapsis passionum carnalium tenebris veri solis nobis splendor erumpat. Anhelemus ad eum, qui lucem habitat inaccessibilem, et intimo cordis accessu properemus ad eum, qui nos expectat verae lucis auctorem. Si curiose quaerimus in solitudine aquas calidas, possumus invenire, ut, dum removemur a seculo et sancti Spiritus nos fervor accendat, et salutiferae compunctionis mador a contagiis abluat, sicut per Ysaiam dicitur: Implebit Dominus splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. Cum hoc itaque fit, tunc hominis anima facta est paradisus, et quasi vere fit hortus deliciarum. Tunc amor mundi huius in amaritudinem vertitur, mens carnalis affectus vinculis expedita in alta sustollitur, et in solo sui creatoris ineffabili contubernio delectatur, sicut per eundem prophetam dicitur: Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudinem terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui. Ad hoc enitamur, dulcissime frater, intimae refectionis epulum tendere, has nunquam desinamus dapum caelestium delicias esurire. Quatinus dum hoc quasi parvo gintaculo ne deficiamus in via, reficimur, ad illud plenum, quod in caelo est, nuptialis convivii ferculum nutriamur. Et quanquam diversis te negociis cura regiminis opprimat, ad sinum tamen quietis intimae, cum poterit, mens recurrat, imitatus scilicet Moysen, qui tabernaculum foederis frequenter intrabat et exiebat. Quid est enim, quod ille crebro tabernaculum ingreditur et egreditur, nisi ut exemplum prebeat, quod is, qui intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negociis frequenter urgetur, intus Dei archana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus quoque dubiis semper ad tabernaculum recurrit, ac coram testamenti arca Dominum consulit, formam proculdubio rectoribus prebens, ut, cum foris ambigunt, quid disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulunt, si de his, in quibus dubitant, apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Unde et ipsa veritas per susceptionem nobis nostrae humilitatis ostensa noctibus in monte orationibus vacat, die vero in urbibus per miraculorum signa coruscat, imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens, ut si iam summa contemplanda appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur, quia tunc ad alta caritas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit, et quo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa. 83 Domno Petro senatoriae dignitatis viro, P peccator monachus salutem in Domino. Electorum ac reproborum commune est, bona quaelibet indifferenter incipere, sed electorum est specialiter, quae bene cepta sunt, consumare. Isti siquidem in eo, quod inchoant, inmobiliter perseverant, illi dum se per inconstantiam variant, propositum velociter mutant. Unde scriptum est: Stultus ut luna mutatur. Coepisti quidem, dilectissime, monasterium aedificare, sed antequam sese ad sexquipedalem fere mensuram muralis structura subrigeret, defecisti. Ut merito secundum evangelicam quis valeat hoc irridere sententiam, qua dicitur: Quia hic homo coepit aedificare et non potuit consumare. Vel illud quod in libro Neemiae Tobias Ammonites de Hierusalem, dum reaedificaretur, irridens ait: Aedificent: si ascenderit vulpis, transiliet murum eorum lapideum. Nam dum semiruti pendeant muri et turpiter interrupti, parietina potius digna sunt dici, quam valeat ecclesia nuncupari. An putas, ut nonnulli blacterando delirant, nullum mercedis inesse fructum, vel compensationis praemium in ecclesiasticorum constructione murorum? Nunquid ignoras, quia peracto templo Salomoni regi Dominus in somnis apparuit, ei que non modo sapientiam ultra mensuram capacitatis humanae, sed et incomparabilem divitiarum omnium copiam praerogavit? Sapientia, inquit, et scientia data sunt tibi, divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. Enimvero si Deus omnipotens labores aedificantium ecclesias suas despicit, quid est, quod tanto studio sibimet tabernaculum in deserto construi debere mandavit? An parvipendendo vel neglegendo ad Moysen loquitur dicens: Ecce vocavi ex nomine Beseel filium Huri de tribu Iuda et implevi eum spiritu Dei, sapientia, intellegentia et scientia in omni opere, ad excogitandum fabrae quicquid fieri poterit ex auro et argento et aere, marmore et gemmis et diversitate lignorum, dedi que ei socium Hooliab Achisamech de tribu Dan, et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecipio tibi? Porro autem qui tanta fieri praecipiebat industria tabernaculum, quod evacuandum in proximo noverat, quanto magis sibi vult ecclesiam construi, quae usque ad finem saeculi ad salutem omnium gentium inmobiliter perseverat? Tabernaculum nempe, quod erectum est in deserto, et templum illud, quod constructum est sub Salomonis imperio, umbra erant atque figura huius ecclesiae, quae nunc coruscat in populo christiano. Unde Moysi dictum est: Omnia fac, sicut tibi monstratum est in monte. Huius scilicet ecclesiae auctor atque constructor Christus est, qui verus est rex et sacerdos. Illud quoque templum cum post peractum reaedificaretur excidium, restaurationis eius principes extiterunt, et Zorobabel qui fuerat de regia tribu Iuda, et Iesus filius Iosedech sacerdotis magni. Unde et Aggaeus propheta dicit: Suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo, et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. De hac instauratione per Ysaiam dicitur: Aedificabunt, inquit, deserta saeculorum et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas et dissipatas. De hac iterum dicit: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum iuxta ordinem suum fundabitur. Ad huius itaque spiritalis templi non ambigitur pertinere structuram, quisquis ad honorem Dei omnipotentis exteriorem quoque satagit aedificare basilicam. Porro autem ut ad explendum, quod bene coepisti, non exhortatio sola verborum sed et ostensum divinae virtutis te provocet signum. Alphanus Salernitanus archiepiscopus, vir videlicet verax ac prudens, in Constantinopolitana se perhibet urbe didicisse quod retulit. Contigit, inquit, imperatorem, cuius tamen vocabulum non tenebat, aliquando plagam cecitatis incurrere, cui nulla medicinalis industriae cura potuit subvenire. Cum que periculum hoc humano studio nullatenus potuisset evadere, aggressus est hoc apud Deum fusis precibus impetrare. Audivit itaque per somnium, quia si beati Laurentii martyris ecclesiam peteret, reparati luminis claritatem divinitus optineret. Iturus itaque Romam offert votum, iubet parari praesto navigium, fixum statuit arripiendi protinus itineris institutum. Uxor autem dum parvulis adhuc filiis amissionem formidat imperii, dum sibi regiae dignitatis occasum, dum marini discriminis metuit viro periculum, religiosae fraudis aggreditur argumentum. Dedit ergo remigibus hoc mandatum, ut nullatenus Romam recta progressione contenderent, sed per diversos portus ac litorum stationes subsistendo ac reprimendo navigium iter tantummodo simularent. Sed dum nautae regem, ut edocti fuerant, varia locorum nomina permutando deludunt, ac modo in anteriora procedunt, modo per sinuosos flexus atque reflexus in eadem loca, per quae processerant, relabuntur, regina latomorum ac cementorum adhibita multitudine augustissimam ac valde mirificam in honorem beati Laurentii construxit ecclesiam, iuxta mensuram videlicet illius basilicae, quam praefatus martir habet in ipso Romae suburbio constructam. Dicebat enim: Si datum est, ut per beatum Laurentium vir meus redeat ad salutem, quicquid Deus Romae potest, et hic nichilominus potest. Sed dum hinc imperator per diversos anfractus ac stationes litorum spaciando deducitur, illinc per plurimos artifices operum basilica fabricatur, simul et fabrica mirifice decorata perficitur, et annus impletur. His igitur hoc modo peractis praefatus princeps ad moenia Constantinopolitana reducitur, quae tamen Romam esse sociis ita perhibentibus arbitratur. Provisum est itaque ac diligentius accuratum, ut nulli nisi latine loquentes adsisterent, qui videlicet inquirenti Romam et beati Laurentii martyris adesse basilicam suaderent. Ad manus itaque ductus ecclesiam imperator ingreditur, et confestim luce recepta circumstantes sese conspicere coniugem, clientes atque domesticos ammiratur. Venerabili Desiderio Casinensis rectore coenobii referente didici, quod his apicibus annotare curavi. Sanctimonialis, inquit, quae Bella vocabatur, in monasterio beati Petri apostoli, quod intra moenia Beneventanae urbis situm est, deguit, quae, dum advixit, religiosae vitae tramitem non reliquit. Porro dum esset desponsata iuxta natales suos conspicui germinis viro, ut caelestem susciperet sponsum, contempsit carnale coniugium. Nuptialium itaque tabularum fedus abrupit, et monachicum susceptura velamen ad perpetuae virginitatis auctorem et incontaminatae pudicitiae thalamos convolavit. Ab istis igitur rudimentis sanctae conversionis districtioris vitae se lege constrinxit, omnem que carnalis illecebrae mollitiem sublimis intentionis pede conculcans, rigidae severitatis censura longe aliter educatum corpus edomuit, adeo ut in nudo pavimento membra ieiuniis sepius attenuata collideret, nullum que sibi praeter solam humum lectisternium provideret. Sed ut de vita huius interim taceam, quod de magistra sua, Offa nomine, quae videlicet eam in sanctimonialis ordinis religione genuerat et nobiliter educaverat, retulit, breviter expedire contendam. Ait enim, quia dum nocturno silentio ex more maturius surgeret, et orationibus crebris insistens sacrosancta altaria cum odore succensi thimiamatis circumiret, quadam nocte turibulum, sicut solebat, arripuit, ad locum, ubi thus reponebatur, accessit. Sed casu quodam, sive collapsam sive sublatam, hanc sicut speraverat speciem non invenit. Huc accessit, quia vis ventorum, quae tunc inclementius inhorruerat, radiantis lucernae lumen extinxit. Cum que sollicito spiritu religiosa mulier huc illuc que discurreret, et odoramentum, quod turibulo superponeret, nullatenus inveniret, repente quidam inter ipsas tenebras venit, et in manum eius thimiama, quod querebat, inmisit. Quod nimirum per angelum potuisse fieri, non incongrue possumus opinari. Aiebat etiam, quia praedicta mater sua, dum in eo, quo paulo post obiit, depressa languore decumberet, cernentibus his omnibus, qui coram lectulo propius assistebant, mirabile visu, repente toto corpore sit in aerem sublevata, ibi que diu librata perstitit, donec cepte orationis vota persolvit. Quae postquam feliciter obiit, sanctum corpus eius intra ecclesiam est sepultum. Super cuius tumulum saccum frumento plenum rusticus posuit, quem protinus vehementissimo propulsum turbine divina virtus abiecit. Sic itaque rudis et imperitus rusticus sua de pulvere coactus est frumenta colligere, dum sancti corporis vasculo dignam noluit reverentiam exhibere. Cum —. 84 Alexander episcopus, servus servorum Dei, omnibus Mediolanensibus, clero et populo, salutem et apostolicam benedictionem. Divini iudicii dispositione provisum est, ut Mediolanensis aecclesiae filius et Ambrosianis sacris uberibus sublactatus ad famulatum apostolicae sedis indignus ascenderem, ac matri omnium aecclesiarum pastoralis curae sollicitudines deservirem. Unde cum totius universalis aecclesiae cura nobis non levis incumbat, propensius circa vos ipsa natura nos provocat esse pervigiles, ut unde nos constat originis duxisse primordium, ibi etiam maioris ad aeternam salutem habeamus sollicitudinis incrementum. Nam et ignis ea prius ligna conflagrat, ex quibus oritur, et fons illas ante omnia terrae venas infundit, ex quibus profluens dirivatur. Unde vos, dilectissimi, paternae dilectionis studio cohortamur, ut ad caelum se vester spiritus erigat, deceptoria terrenarum rerum et caduca lucra contempnat, ab amore caenosi huius mundi se prudenter expediat, ad creatoris sui desiderium medullitus inardescat. Estis enim, sicut beatus dicit apostolus, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in ammirabile lumen suum. Quibus ergo hereditas incontaminata, inmarcescibilis conservatur in caelis, absit, ut eorum mens per amorem rebus sit involuta terrenis. Plane quia etiam vulgaribus loquimur, vulgatum scripturae testimonium libentius adhibemus. Mementote itaque, fratres mei, quod in oratione dominica dicitis: Pater noster, qui es in caelis. Quem itaque patrem vocamus, ad eius hereditatem tota mentis concupiscentia festinare debemus. De terrena porro hereditate scriptum est: Hereditas, ad quam in principio festinatur, in novissimo benedictione carebit. Cur ergo cum dicimus, Pater noster, praesto subiungimus, qui es in caelis, et non potius, qui es in terris, videlicet quae nobis notiores sunt? Sive qui es in aquis aut in abyssis, cum ubique Deus sit, nichil que ab eius omnipotentia vacuum sit? Sed cum dicimus, Pater noster, idcirco addimus, qui es in caelis, ut ad illam caelestem hereditatem sese noster animus erigat, atque in tam sublime germen adscitus, ut sit heres Dei, terrena quelibet ignobiliter non requirat. Enimvero pater fidei Abraham plures habuit filios, sed solus ille nobilis, qui fuit uxoris. Qui vero ex concubinarum sunt ignobilitate suscepti, a paternae hereditatis successione leguntur exclusi. Porro autem dum eos aleret Abraham, omnes dicebantur filii Abrahae. At vero cum ad testamentum venitur, qui sit legitimus heres, qui fieri debeant exheredes, patenter ostenditur. Nam scriptura testante: Dedit Abraham omnem hereditatem filio suo Ysaac, filiis autem concubinarum dedit munera, et segregavit eos a filio suo Ysaac. Ecce itaque omnes dicebantur filii, sed non omnes hereditatis paternae sunt iura sortiti. Sic profecto, fratres, quamplures sunt hodie christianae professionis titulo decorati, qui videlicet in Christi hereditate nequaquam merentur ascribi, et nunc quidem paterno vocabulo gloriantur, sed nequaquam ad hereditanda paterna bona perveniunt, quia velut spurii non caelestia sed terrena ignobiliter concupiscunt. Vos autem, dilectissimi, membra mea, viscera animae meae, sic satagite per viam mandati caelestis incedere, ut mens nostra merito semper debeat de sancta consanguineorum suorum conversatione gaudere. Speramus autem in eo, qui de virgine dignatus est nasci, quia nostri ministerii tempore sancta clericorum castitas exaltabitur, et incontinentium luxuria cum caeteris heresibus confundetur. Omnipotens Deus, dilectissimi fratres mei, ab omni vos pravitate custodiat, et per iustitiae semitam ad caelestia vos regna perducat. 85 Alberto clarissimo viro, P peccator monachus salutem in Domino. Divinae legis mandata proculdubio despicit, qui deferre parentibus parvipendit. Qui suis genitoribus non oboedit, sortis funiculum in terra viventium non admittit. Quo contra per Moysen divina voce praecipitur: Honora patrem tuum et matrem, ut sis longevus super terram. Vir etiam sapiens ait: Qui honorat patrem suum, vitam vivit longiorem, et qui oboedit patri, refrigerabit matrem. Mox que subiungit: Qui timet Dominum, honorat parentes et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt, et in opere et in sermone et in omni patientia. Iusto plane Dei solet evenire iudicio, ut, qui parentibus humiliter subditur, ipse quoque parens effectus in propriae sobolis oboedientia delectetur. Unde scriptum est: Qui honorat patrem, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur. Merito quippe in suis a Deo precibus exauditur, qui Deum praecipientem exaudiens parentum suorum legibus subditur. Praeterea sicut genitoribus maledicens dignus est mortis ultione percelli, ita qui reverenter optemperat, meretur divinitus benedici. In lege quippe scriptum est: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Alibi quoque scriptum est: Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino, et benedictio illius in novissimo maneat. Ubi mox sequitur: Benedictio patris firmat domos filiorum, maledictio matris eradicat fundamenta. Si ergo filiorum domus parentum maledictione destruitur, eorum que benedictionibus stabilitur, cavendum valde est, ne si parentes offendimus, successuram nobis propaginem destruamus. Significatum est michi, nobilissime vir, quia sanctam matrem tuam uxoris amore despicis et contempnis, nullum que sibi dominii ius in domestica rei familiaris ordinatione concedis. In quo scilicet facto quid aliud quam naturam ignis cerneris imitari, qui cum ex lignis prodeat, ligna consumit et in cinerem vertit, lapides autem excoquit et candidos reddit? Ligna nempe, ex quibus egreditur, quasi matrem nascendo consumit, lapides autem, a quibus extinguitur, ad exhibendam calcis albedinem candidos facit. Cum igitur ignis in lignis ardeat, lapides coquat, contrarios habet in non contrariis rebus effectus. Nam etsi lapides et ligna diversa sint, contraria non sunt, sicut album et nigrum, quorum in lapidibus unum facit, alterum in lignis. Clarus illos clarificans, haec offuscans, cum in illis omnino deficeret, nisi in istis viveret. Unde bene vir sapiens ait: Honora patrem tuum et gemitum matris tuae non obliviscaris: memento, quoniam nisi per illos non fuisses, et retribue illis, quomodo et illi tibi. Perpende igitur, quantae crudelitatis sit illos despiciendo contempnere, per quos habes et ipsum esse, quanta que dignum sit te genitoribus tuis humilitate summitti, quibus et naturalis essentiae substantiam debes. Et quod ab illis te non ambigis puerum percepisse, quantopere debeas nunc grata vice senibus redhibere. Unde scriptum est: Fili, suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius et , si defecerit, veniam da et ne spernas eum in tua virtute. Sed forte dices: Mater mea me frequenter exasperat, duris verbis meum et uxoris meae corda perturbat. Non possumus tot iniuriarum probra perferre, non valemus austeritatis eius et severae correptionis molestias tolerare. Sed in hoc tibi copiosior merces acquiritur, si dum contumeliam suscipis, gratiam reddis, et dum conviciorum sale conspergeris, humilitate blandiris. Hinc enim scriptum est: Elemosina patris non erit in oblivione, nam pro peccato matris restituitur tibi bonum. Cum igitur pro peccato matris bonum restituitur, cur seviens vel iniuste delinquens non equanimiter perferatur? Terribile certe est, quod scriptura dicit: Quam malae famae est, qui relinquit patrem! Et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. Porro qui parentes inhonorat, quoniam divinitus abdicatur, nunquid non et in hac vita confunditur? Sed audi scripturam: Gloria, inquit, hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Sed dum veterum congerimus testimonia scripturarum, etiam novi casus apponere non gravemur exemplum, ut saltim ostensa divinae iustitiae vindicta perterreat, quos mandatorum coelestium vincula non refrenant. Pridie nempe post vesperam ex ore ipsius Alexandri venerabilis papae me contigit audire, quod refero. Ardericus, inquit, quidam Mediolanensis urbis indigena, dum uxore ducta celebraret nuptiale convivium, conquestus est opipator conspersum epulis defecisse pigmentum. Cum que huius rei calumpniam sponsus in matrem non sine quodam iurgii tumore devolveret, et cur hanc pateretur inopiam, iratus et contumax inquisisset, mater autem se sufficienter exhibuisse ministris hanc speciem econtrario responderet, ille tandem iracundiae felle permotus, manus in matrem inferre non timuit, ei que protervus ac furiose vesaniens alapam inreverenter incussit. Sed o divina iustitia, iracundiam nostram vindicans, sed non irata, in furentis animi rabiem seviens, sed quieta, ulciscens impacatae mentis insaniam, sed tranquilla! Unde Salomon: Tu autem, inquit, dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos. Eandem sane percussoris maxillam, hoc est sinistram, repente languor invasit, eum que nimiis vexare doloribus cepit. Cum que languor in dies perniciosius ingravasceret, acerrimis dolorum stimulis hominem intolerabiliter fatigaret, mugitibus ac stridoribus eiulare compelleret, tandem mater, quem privignum senserat in percussura, recognovit filium in natura, et non duritiam, ut ille meruerat, novercalem, sed maternorum exhibet viscerum pietatem. Iam nempe tumescentis mandibulae caro turpiter computruerat, iam virus ac sanies per concavam vulneris fistulam distillabat. Cum que misere hominem hinc inde percelleret, et exhalantis corruptela putredinis et intimi vis doloris paenitebat initi connubii, et alterum forte virum iam metuebat uxori. Et quam cernebat noviter nuptam, iam quodammodo quasi biviram deputabat. Mater itaque periclitanti filio non iustitiae talionem reddens, sed religiosa potius pietate compatiens, ad ecclesiam beati Nazarii martyris properat. Accumulat vota, offert munera. Pavimento prosternitur, orat, obsecrat, anhelat, ac delinquenti filio veniam lacrimabiliter flagitat. Maternis itaque precibus adest divina misericordia, et quam, ut pro laedente deposceret, inspiravit, etiam ut et aegrotantem propitiatus erigeret, exaudivit. Paulo post denique solutis ac putrefactis undique carnibus os de mandibula cecidit, ac protinus omni dolore fugato cicatrix occalluit, sic que iam desperatum hominem incolomitati pristinae divina pietas reparavit. Hoc itaque modo in unius hominis facie et divinae misericordiae caracter exprimitur, et humanae culpae signaculum retinetur. Ut dum exossata facies cernitur, et sanata evidenter eluceat, et quid filii saevientis ira meruerit, et quid ei apud aures divinae clementiae materna pietas impetravit. Haec igitur te, vir clarissime, divina virtus ammoneat, haec prosilientis in matrem plaga perterreat, et non modo te sed et serenissimam uxorem tuam a socerina prorsus offensione compescat. Quatinus dum honoras parentem, quod est primum in promissione mandatum, transmisso quandoque deserto, cum his, qui veri sunt Israhelitae, terram merearis intrare viventium. 86 Domno Desiderio archangelo monachorum sancto que conventui, Petrus peccator monachus servitutem. Qui seculum reliquistis, quas ereptori vestro Deo gratias debeatis, is perite considerat, qui mundi furentis flagitia non ignorat. Pudor enim et honestas periit, et dum aecclesiastici vigoris sensim disciplina collabitur, inundans vitiorum ac pravitatum omnium in dies pestis augetur. Ut illud propheticum nostro potissimum tempore videatur impleri: Non est, inquit, veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt. Et quia haec non modo principalis censura non reprimit, sed fieri cum favoralis assensus exultatione permittit, et ex eo risus excutitur, cui non modo gemitus sed et furor et inpatientia debebatur, recte per eundem prophetam postmodum dicitur: In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes. Omnes adulterantes, quasi clibanus succensi sunt a coquente. Et quoniam ardor avaritiae sive luxuriae prius tanquam laquearia domus atque tigilla principes corripit, deinde per subiectos sese velut per planiora diffundit, paulo post addidit: Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt iudices suos; omnes reges eorum ceciderunt, non est in eis, qui clamet ad me. Et quia bonos principes malus populus non meretur, atque ideo totus mundus velut unum corpus continuata criminum contaminatione perfunditur, divina vox per prophetam exprobrat dicens: Ubi est rex tuus, Israel? Maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis. Et iudices tui, de quibus dixisti: Da michi regem et principes? Ubi et presto subiungitur: Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Unde fit, ut, dum mundi principes non iura sed lucra conservant, subiectos quoque proclives in malum nulla legalium sanctionum censura refrenat. Hoc mundus nostro tempore patiatur, quod per Ysaiam dicitur: Omne caput languidum et omne cor maerens. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Quamobrem summopere curandum vobis est, dilectissimi, ut inmensas Deo gratias iugiter referatis, qui videlicet hoc tempore de mundo estis electi, quo constat in eo quempiam difficile posse salvari. Implestis enim, quod per Zachariam Domino vociferante precipitur: O, o fugite de terra aquilonis. Et rursum: O Syon, fuge, quae habitas apud filiam Babilonis. Quibus nimirum veritas dicit: Ego vos elegi de mundo, et quia de mundo non estis, propterea odit vos mundus. Nam velut si ferox bestia pecus invalidum mordicus apprehendat, pastor autem vel unum membrum de faucibus furiosae deglutientis educat, ita vos Christus de ore cruenti predonis eripuit, dum pereunte mundo in obsequium vos sui famulatus allegit. Hinc est, quod per Amos prophetam dicitur: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria. Sic itaque per exuberantioris gratiae munus non ambigitur vobis fuisse collatum, quod per eundem prophetam alibi dicitur: Plui super civitatem unam, et super civitatem alteram non plui. Pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit. Corda quippe terrena atque carnalia velut estu squalentia diuturnae siccitatis arescunt, quae fluenta supernae gratiae compunctionis imbribus non infundunt. De qua videlicet terra divina vox ait: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbres. At contra de mente illa, quae Deum veraciter sitit, quae fontem sapientiae indeficienti desiderio concupiscit, per Ysaiam dicitur: Effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam, et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta preterfluentes aquas. Cum ergo vos omnipotens Deus mundo subtraxit ac sub monastica sibi disciplina servire constituit, quid aliud fecisse cernitur, quam velut olim in cataclismo de multis pereuntibus vos paucos elegit, ac in bituminatae arcae latibulum, ut viveretis, induxit? Claustrum quippe monasterii vivarium est animarum. Ibi quippe vivunt pisces, qui iuxta legis edicta pennulas habent, atque ut in corpus Christi transferantur, et Israelitarum mensis delitias prebent. Pisces quippe, qui squamarum pennulas habent, dare saltus etiam super aquas solent. Quid ergo pennatis piscibus nisi electae animae figurantur, quae profecto solae in caelestis aecclesiae corpus transeunt, quia modo virtutum pennulis fultae saltus dare per celeste desiderium sciunt, ut superna per contemplationem appetant, quamvis in semetipsas iterum ex mortali carne relabantur? Claustrum itaque monasterii utrum gurgustium sive vivarium piscium solummodo, sicut dictum est, an etiam captabulum caelestium pecorum vel certe aviarium volucrum per spiritalem intellegentiam rectius possumus appellare? Hanc denique triplicem animalium speciem ponit psalmista cum dicit: Pecora campi, volucres celi, et pisces maris. Hanc et Osee propheta commemorat cum ait: In bestias agri, et in volucres caeli, sed et pisces maris congregabuntur. Quo igitur horum trium vocabulo cenobium rectius exprimetur? Sed ut liquido cernitur, universa haec tria vocabula claustro monasterii proculdubio congruunt, dum in eo unanimis et indivisae caritatis igne conflata spiritalium animalium diversitas continetur. Ibi quippe spiritales, sicut dictum est, vivunt pisces, sacrarum scripturarum fluentis iugiter innatantes. Nisi enim esset spiritale gurgustium, ubi non terreni sed caelestes pisces spiritaliter viverent, nequaquam Dominus ad beatum Iob de typica Behemoth pelle dixisset: Nunquid implebis sagenam pelle eius, et gurgustium piscium capite illius? Ibi pecora agri illius, scilicet de quo per Iacob dicitur: Ecce hodor filii mei sicut hodor agri pleni, cui benedixit Dominus. De pecoribus autem ipsis electis scilicet in sanctae caritatis unanimitate viventibus Ysaias ait: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hedo accubabit, vitulus et leo et ovis simul morabuntur. Nam per sanctae caritatis viscera lupus cum agno habitat, quia hii, qui in seculo raptores fuerunt, cum mansuetis ac mitibus in pace conquiescunt. Et pardus cum hedo accubat, quia is, qui peccatorum suorum maculis varius fuit, cum eo, qui se despicit ac peccatorem fatetur humiliari consentit. Vitulus autem et leo et ovis pariter commorantur, quia et is, qui per contritum cor ad cotidianum se Deo sacrificium preparat, et alius, qui tamquam leo ex crudelitate saeviebat, et alter, qui velut ovis in innocentiae suae simplicitate perdurat, in caulis sanctae aecclesiae convenerunt. Ibi quoque caeli sunt volucres, hii nimirum, qui virtutum plumis sese in ardua sublevant ac terrena quaelibet sub se transire de suae mentis arce prospectant. Dum que per terrena repere sub carnalis concupiscentiae iugo despiciunt, libertatem aeris petunt, sese que ad caelestia librata mentis contemplatione suspendunt. De quibus nimirum volucribus Dominus in evangelio loquitur, cum granum synapis in arborem crevisse testatur: Cum autem creverit, inquit, maius est omnibus holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. Nec mirum, si et pecoribus agri et volucribus caeli ac piscibus maris homo per figuram spiritalis intellegentiae comparetur, cum et ipse homo, propter quem scilicet caetera creata sunt, omnis creatura dicatur: Euntes, inquit, in mundum universum, predicate evangelium omni creaturae. Nam et naturales actus pecorum per spiritalem intellegentiam reperiuntur in moribus hominum, sicut et in hominibus aliquid invenitur, quod ad offitia pertineat angelorum. Rerum quippe conditor omnipotens Deus, sicut terrena quaeque ad usus hominum condidit, sic etiam per ipsas naturarum vires et necessarios motus, quos brutis animalibus indidit, hominem salubriter informare curavit, ut in ipsis pecoribus homo possit addiscere, quid imitari debeat, quid cavere, quid ab eis mutuari salubriter valeat, quid rite contemnat. Quatinus dum a rebus quoque ratione carentibus homo rationalis instruitur, ad auctorem suum per viam sapientiae caute semper et inoffenso tramite gradiatur. Sed ut liquidius valeat elucere, quod loquimur, non gravemur aliquas hic animalium naturas apponere, et qualiter humanis congruant moribus, strictim ac prout epistolaris brevitas patitur, breviter intimare. Nec tamen velut experti simus huiusmodi nobis peritiam arrogamus, sed id dumtaxat, quod ab his, qui rimandis rerum insudavere naturis, nobis est traditum, indiscusse atque inretractabiliter iudicamus nostris opusculis inserendum. Leo itaque cum sit fortissimus bestiarum, ac scriptura teste nullius pavescat occursum, videtur etiam naturalis habere quodammodo suptilitatis ingenium. Nam cum a venatoribus quaeritur, eorum protinus hodore concaepto ut persequentium se deludat indaginem, versute struit fraudulentiae novitatem. Caudam quippe per terram trahens vestigia sua, dum graditur, operit, sic que venantium laqueos, ne capiatur, evadit. Venatores plane hominum iniqui sunt spiritus, qui nimirum venatorum more carnes quaerunt, dum quoslibet homines, ut carnaliter vivant, inmaniter persequuntur. Sed quisquis ad illum leonem pertinet, de quo per Iacob dicitur: Catulus leonis Iuda, venatoris hodorem concipit, quia versuti hostis insidias deprehendit. Cuius videlicet hodorem argute conceperat, qui dicebat: Non ignoramus astutias eius. Illis e contrario ignorantibus de quibus Iohannes dicit: Qui non cognoverunt altitudinem Sathanae. Hic etiam vestigia sua cauda, quae postrema pars est corporis, operit, quia vitae veteris pravitatem tegmine novae conversationis abscondit, sicut dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Et alibi: Remisisti iniquitatem plebi tuae, operuisti omnia peccata eorum. Sic igitur impressa vestigia cauda leonis operit, cum veterem vitam posterioris rectitudinis tegmen obducit. Ad hoc etiam pertinet, quod idem leo cibum fastidit hesternum et escae propriae reliquias aversatur. Et tu, o homo, eo quo satiatus fueras, prorsus abhorre peccatum, ne tanquam canis reverti videaris ad vomitum. Adde, quia leo apertis oculis dormit, et tu sic quiesce sopitus a mundo, ut pervigiles semper oculos habere perseveres in Deo, sicut dicitur: Ego dormio et cor meum vigilat. Leena mortuum parit catulum, qui profecto per triduum mortuus perseverat, donec tertia die pater eius adveniens in faciem eius insufflat, sic que viventem celeriter excitat. Contemplativa quoque te vita ab hoc mundo mortuum pariat, cui Pater omnipotens spiritum suae vivificationis inmittat. Et hoc modo, qui catulum leonis de tribu Iuda die tertia suscitaverat, te quoque intra fidei, spei et caritatis triduum non mundo, sed sibi viventem reddat, ut libera cum apostolo valeas voce cantare: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Authalopus quoque acerrimum nimis et violentum est animal, adeo ut nec illi venator accedere, nec persecutor quispiam audeat propinquare. Habet autem longa cornua in serrae similitudinem figurata, quibus nimirum pregrandia valeat arbusta secare, terrae que deponere. Cum vero sitierit, veniens ad Eufraten bibit, propter quem videlicet fluvium frutex quidam nascitur, qui gericinae vocabulo nuncupatur, habens virgulta suptilia atque prolixa. Veniens itaque authalopus ad gericinam, dum ludere lassciviens temptat, cornua sua virgultis crebrescentibus obligat. Cum vero diutius pugnans sese nullatenus valet educere, magnis incipit vocibus exclamare. His excitatus clamoribus venator accurrit, eum que dum propriis nexibus artatur occidit. Tu autem, serve Dei, qui duobus es testamentis ammonitus, quasi totidem cornibus invicte munitus, quibus nimirum et temetipsum inviolabili valeas tuitione protegere, et adversantes spiritus robustissime ventilare, postquam Deum, fontem scilicet vivum, laudabiliter sitire coepisti, postquam magni Eufrates, id est caelestis eloquii fluenta bibisti, noli iam causarum secularium vacare negotiis, noli te, velut petulcum animal, voluptatum carnalium irretire virgultis, ne dum te haec suis nexibus obligant, repente nequissimus adversarius impetat ac loetale vulnus tanquam improbus venator infligat. Excitat enim venatorem vox clamoris, cum te accendit flamma libidinis. Nulla quippe vox criminum sonorius elevatur in caelum, de qua ad Abraham dicitur: Clamor Sodomorum et Gomorreorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint. Sed ut vires ammittant incentiva libidinum, declinanda est proculdubio societas feminarum. In quodam nempe monte Orientis lapides sunt igniferi, qui masculus et femina nuncupantur, et dicuntur phiroboli. Qui nimirum cum a se invicem procul sunt, non accenduntur, si vero femina appropinquaverit masculo, protinus ex eis ignis egreditur, ita ut omnia quae circa montem sunt flammis vaporantibus exurantur. Ab ipsis ergo lapidibus edocemur, ut si consumi libidinis incendio nolumus, muliebris aspectus speciem declinemus, ne de conspecta forma flamma prosiliat, quae in nobis non montis, sed mentis frutecta pervadat. Ad extinguendum itaque libidinis incentivum opere pretium est, ut etiam castoris imitemur exemplum. Cuius scilicet testiculi medicinalibus curis sunt permaxime necessarii. Castor itaque, cum se videt a venatore propter genitalia persequi, haec mordicus abscidit, et ante venatoris faciem proicit. Sic ilico venator abscedit, dum id, propter quod eum persequebatur, extorsit. Si vero contigerit, ut alter eum rursus venator inveniat, eum que acrius et instantius persequens evadendi aditum iamiam penitus desperare compellat, in arto situs, in os se venatoris erigit, sibi que deesse virilia, propter quae perurgetur, ostendit. Sic sic ab insectantis venabulo liberatur, dum ostendit sibi deesse, quod quaeritur. Tu quoque si vis casses intimi venatoris eludere, sollerter a te stude titillantes illecebrosae libidinis fomites amputare. Precide a pectore tuo omne luxuriandi propositum, et sic quasi radicem luxuriae verenda repellis, dum libidinis actum cum ipsa penitus voluntate deponis. Et dum malignus spiritus tanquam improbus venator telis adversum te luxuriae dimicat, tu in vires te protinus erige, ac deesse tibi luxuriandi materiam testones ostende, dicens illi: Cur me persequeris? Cur me propter rem, quae in me iam non est, irretire conaris? En ego verenda non habeo, dum amputato luxuriae seminario, castitatis propositum inviolabiliter servo. Dicit enim mihi per Ysaiam Dominus meus: Non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. Quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae volui, et tenuerint fedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus. Ego siquidem ex ipsis sum, de quibus per semetipsum in evangelio dicit: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum. Hoc itaque modo sollicite cavendum est, ne versutus hostis temptationum suarum aculeis corda nostra transfigat, et castitatis sive cuiuslibet boni operis fructum astutae fraudis arte decerpat. Huius autem figuram etiam erinacius representat, qui nimirum dum toto corpore spinis sit obsitus, vindemiarum tempore ingreditur vineam et , quam meliorem viderit, occupat uvam. Quam mox tam violenter exagitat, ut omnia eius in humum grana prosternat, inde que descendens tamdiu super eadem grana provolvitur, donec spinarum eius aculeis omnia transfigantur. Sic undique onustus remeat, atque haec filiis suis alimenta comportat. Custodienda est ergo boni operis vinea, ne super eam antiquus hostis ascendat, et spiritalium virtutum turgentia ac per hoc matura grana deiciat, deinde temptationum suarum aculeis insuat, ea que bestiis terrae, hoc est adversariis potestatibus, cibum tradat. Sic que labefactatus atque frustratus a laboribus suis homo, id quod in Canticis legitur gemebundus exclamet: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Sicut enim ab ericio botrus exuitur acinis, sic a diabolo incautus quilibet homo nudatur operibus bonis. Mille formis enim et callidus nequitiae spiritus novae semper artis prestigias struit, ut possit non modo nudare, sed et funditus devorare quos decipit. Cuius utique vulpecula quoque prebet imaginem, quae dum se mortuam fingit, mortem volucribus veraciter ingerit. Nam dum esurit et anxie requirenti quid comedat non occurrit, querit ubi sit rubra terra, et dum reppererit, toto corpore in ea provolvitur ut quasi caro nuda et cruenta videatur. Mox sese in terram quasi mortuam proicit, flatum intra se reprimit ut non respiret. Dum que hoc modo cruenta videtur et turgida, ab incautis volucribus non dubitatur extincta. Descendunt itaque ut eam comedant, sed illa repente prosiliens arripit, eas que veraciter devorat, quas ad se devorandam fallaciter invitabat. Huius itaque deceptor antiquus specimen exprimit, qui carnalia lucra quaerentibus se quasi mortuum fingit, illis que opera sua tamquam membra sua quibus vescantur, exponit: Manifesta enim sunt opera carnis, quae sunt, sicut dicit apostolus, fornicatio, inmunditia, luxuria, avaritia, ydolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, aebrietates, comessationes. Haec plane sunt iniqui spiritus viscera, haec reproborum et carnaliter viventium cotidiana sunt alimenta. Ad haec dum perditi quique velut esurientes inhiant, eos malignus spiritus tanquam volucres vulpis dolosa deglutit, eos que in sui corporis viscera traicit. De quibus nimirum per prophetam dicitur: Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Huius vulpis pars erat Herodes, qui capitis sui nomine censebatur, cum Dominus aiebat: Ite, dicite vulpi illi. Haec vulpis in scriba illo velut in scrobis suae fovea latitabat, qui ex ore veritatis audiebat: Vulpes foveas habent. Huius vulpis foetus et illi sunt, scilicet heretici, de quibus in Canticis dicitur: Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Et quid mirum si tegna diaboli in dolosa videatur callere vulpecula, cum et in piscibus non inferior artificiosae fraudis reperiatur astutia, ut dum cunctis animantibus homo preponitur, per haec etiam quibus preest, cavere pericula moneatur? Polipus quippe petram in vadosis litoribus invenit, cui se miro modo constrictus affigit, eius que colorem ac speciem induit. Obductus itaque terga in similitudinem saxi plurimos piscium sine ulla suspitione fraudis adlapsos intercipit, et dum scopulum simpliciter opinantur, cassibus eos furtivae artis occludit. Talibus igitur argumentis sponte veniens rapina decipitur, et dum non metuit fraudem, ignorat ultimi naufragii vitare voraginem. Sed quid petra, nisi Christus? Quid polipus, nisi homo dolosus et perversus atque ob id hereticus? Hic affigitur petrae, et saxei mentitur scema coloris, quia sicut magister eius se transfigurat in angelum lucis. Adhaeret petrae, quia etsi non per operationem, saltim per professionem sanctae copulatur aecclesiae, et velut incautos pisces arripiens devorat, dum hebetes quosque ac simplices perfidiae suae erroribus implicat. Unde et apostolus ait: Sustinetis enim, si quis vos devorat, si quis vos accipit. Verumtamen in huiusmodi versutiis et fraudibus animalium aliquando salutaris allegoriae deprehenditur sacramentum. Ydrus enim animal est habitans in gurgitibus fluminum, corcodrillis feraliter inimicum. Hic itaque cum viderit corcodrillum aperto ore in crepidine fluminis dormientem, provolvitur in limo luti ut faucibus illius lubrico corpore facilius possit illabi. Tunc in os corcodrilli dormientis perniciter insilit, quem ille desubitatus repente deglutit. Ydrus vero viscera eius cuncta dilaniat donec eo iam prorsus extincto de cadavere illius vivus et victor erumpat. Quid hic corcodrillus nisi figuram tenet mortis et tartari? Quid ydrus nisi victoriam innuit salvatoris? Limo igitur ydrus obvolvitur, dum redemptor noster humanae carnis luto vestitur. Hic ventrem ingreditur corcodrilli, quia Dominus claustra penetravit inferni. Hic demolitur intima viscerum, et Dominus mortis evertit imperium. Ille corroso ac penetrato cadavere post victoriam redit, quia salvator noster postquam infernum moriendo momordit, cum triumphali de sepulchro gloria resurrexit. Unde morti per prophetam victor insultat: Ubi est, inquit, o mors, victoria tua? Ubi est stimulus tuus? Et iterum: O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inferne. Caladrium quoque figuram nostri salvatoris exprimere non ambigimus, si mirabilem eius naturam non sine ammiratione pensamus. Est igitur hoc volatile totum album, nec ulla nigredinis macula reperitur in plumis. Quisquis autem est in aegritudine constitutus, per presentiam huius volucris valet absque dubietate colligere, utrum se in proximo convalescere an imminente mortis articulo necesse sit interire. Nam si infirmitas est ad mortem, mox ut egrotum viderit, protinus oculos suos avertit, eum que ultra non respicit. Et sic indicium datur, quoniam ex incommoditate concepta languidus moritur. Alioquin si languidus ille victurus est, presto caladrius optutum suum in eius ora defigit, ac intra se omnem illius aegritudinem concipit, deinde contra solis ardorem impiger evolat, aegroti valetudinem soli se obiciendo comburit, ac per aerem volitando dispergit. Mirabile visu, extimplo se languidus erigit et defecatus omni passionum gravedine convalescit. Quod redemptori nostro volucris huius figura conveniat, luce clarior ratio manifestat. Instar quippe caladrii candidus est Christus, quia nulla criminis apparuit macula denigratus, quippe qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius. De quo et sponsa dicit in Canticis: Dilectus meus candidus et rubicundus, virginitate videlicet et innocentia candidus, martyrii sanguine rubicundus. Qui nimirum ad infirmum Israel populum pius visitator advenit, sed faciem suam ab eo quoniam perfidiae et incredulitatis morbo moriebatur, avertit, ad gentilem vero populum aeque scilicet languidum cum respexit, pietatis in eum oculos clementer infixit, in semetipsum eius aegritudinem transtulit, eum que saluti pristinae reformavit. Vere enim, sicut per Ysaiam dicitur, languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. Aegritudinem vero per aerem volitando dispersit, quia potestates aerias suis viribus debellavit. Ad ardorem solis ascendit ac vim languoris exussit, quoniam ad Patrem rediens, qui est sol iustitiae, mortem que deglutiens, ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Sed et fenix volatile scilicet, quod in Indiae vel Arabiae partibus habitat, eundem redemptorem nostrum morte simul ac resurrectione designat. Ipse enim dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Haec igitur avis mox ut quingentos vitae suae annos impleverit, ligna Libani montis ingreditur, et per alas utrasque diversis aromatum hodoribus oneratur. Hoc itaque sacerdos civitatis Eliopoleos quibusdam significationum indiciis deprehendit, et mox coacervatis sarmentis atque ramusculis congeriem struit. Super quam videlicet struem fenix aromatibus onusta descendit, sese que supposito sarmentorum igne comburit. Alia vero die sacerdos accedit, ligna quae composuerat, exusta repperit, quorum cineres curiose perscrutans invenit vermiculum valde pertenuem sed eximii hodoris suavitate fraglantem. Secundo die rediens reperit eum aviculam per plumas et alarum remigia figurantem. Tertio demum die sacerdos adveniens videt perfectam et integri status adstare fenicem. Fenix itaque alas refertas aromatum suavitate deposuit, quia redemptor noster de caelo cum gemino ad nos utriusque testamenti hodore descendit dicens: Non veni legem solvere, sed implere. Et alibi: Omnis, inquit, scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Quae nimirum prius reperitur esse vermiculus, ille profecto qui dicit: Ego autem sum vermis et non homo. Ille, inquam, quem vermis ille signabat, qui matutinus exurgens hederam super caput Ionae positam dente percussit et arescere compulit. Procedente quippe velut matutino sole evangelicae gratiae, Dominus synagogam ut revera sterilem hederam districtae sententiae suae dente precidit ac marcescentem prorsus et aridam reddidit. Deinde fenix plumefacta et in aerem alarum remigiis armata sustollitur, quia victor mortis Dominus ad Patris usque consessum coniubilantibus undique supernis virtutibus elevatur. De quo per psalmistam dicitur, quia ascendit super cherubin et volavit, volavit super pennas ventorum. Enimvero et nobis pro modulo nostro pennae sunt insitae, virtutes scilicet spiritales, quibus si viriliter utimur, ad caelestia sublevamur, sin autem ex desidiae torpore deponimus, necesse est, ut in surripientium vitiorum profunda mergamur. Huius rei typum tenet sarra, marina scilicet belua, quae cum prolixas habeat pennas, mox ut viderit navem velificantem, alarum et ipsa precincta remigiis contendit velificare post navem. Sed vix per quadraginta stadia in huius certaminis labore persistens deficit, et sic defessa alas inter discrimina marina deponit. Fluctu itaque vorante compellitur, ut ad locum unde remigare coeperat, iterum relabatur. Navis plane, quae velificat, sanctam aecclesiam vel unamquamque fidelem animam signat. Quae nimirum ligno crucis evecta spumantes fluctivagi mundi procellas evitat, virtutum que remigio ad portum perpetuae quietis anhelat. Sed hanc sarra, dum prosequitur, deficit, quia mollis et dissoluta quaelibet anima fervide quidem incipit, sed in labore lassescens ad perfectionis litus, quod subire decreverat, non pertingit. Sunt enim, qui dum alios ire per honestae vitae tramitem cernunt, pio desiderio provocati post eos iter arripiunt. Sed dum vel nimii laboris vel inundantis cuiuslibet adversitatis fluctibus obruuntur, protinus a labore deficiunt, et sic ad similitudinem sarrae unde velificare coeperant, relabuntur. De quibus utique scriptum est: Ve his, qui perdiderunt sustinentiam. Et vir sapiens ait: Est amicus socius mensae, et non permanet in die necessitatis. Sed talibus rectores aecclesiarum impigra debent exhortatione succurrere, ac inter ipsa sevientis procellae discrimina fluctuantes valido predicationum brachio roborare, ut eos naufragari pelago sorbente prohibeant, dum ad perseverantiae robur inconcussa constantiae radice confirmant. Quod echinus etiam brevis videlicet pisciculus innuit, qui naves ingentes plenis currentes velis inmobiliter sistit. Mirum certe quomodo piscis perexiguus corpore tam enormem carabi molem valeat inconcusse compescere, ut tanquam fixa radicibus videatur haerere. Echinus ergo figit in fluctibus navem, rector aecclesiae non confirmet animam temptationum inundationibus fluctuantem? Sicut illi, qui dudum vestigiis in pelago titubantibus coeperat mergi, sed ereptoris meruit dextera sustentari, dictum est: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ergo presules animarum sollerter invigilent, ne quos de cassibus seculi semel eripiunt, rursus eos raptor invadat, rursus ad vomitum redire compellat. Cuius utique rei per quandam similitudinem tygris indicio est. Quae sicut adstruitur, ubi vacuum raptae subolis cubile repperit, pernix ilico vestigiis raptoris insistit. At ille quanquam equi fugacis agilitate precurrat, agilioris tamen ferae quodam quasi volatu se preverti posse non dubitat. Cum que nullum sibi patere suffugium conspicit, huiusmodi thecam captiosa fraude molitur, ubi feram sibi contiguam deprehendit, globosam de vitro speram ante illius oculos proicit. At illa respiciens velut e speculo proprii corporis imagine luditur, et subolem suspicatur. Retentat igitur cursum, dum amplecti desiderat foetum. Sed ecce dum inani se frustratam specie comperit, totis se ad comprehendendum equitem viribus fundit. Sed dum stimulis irae velocior iminet fugienti, ille speram sequentis optutibus alteram obicit, nec tamen sedulitatem matris memoria fraudis excludit. Nam tygris quasi lactatura prolem cassam versat imaginem. Hoc itaque modo et tygris orbatur, et ultio de venatore non sumitur. Ut autem hoc ad usus aecclesiasticos non incongrue transferatur, quid venator nisi predicator? Unde per prophetam dicitur: Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle. Et quid hic tygris nisi diabolus debet intellegi? Tygridi itaque catulum rapimus, cum de mundo, qui est cubile diaboli, conversum quemlibet hominem ad sanctitatis habitum provocamus. Cum ergo spiritalem post nos tygridem currere per temptationum suarum argumenta sentimus, vitream illi speram obicimus, dum fragiles sibi homines, ubi suam imaginem videat, demonstramus. Suos autem sibi demonstrare est ab eius pestifera visione nostros abscondere. In suis autem hostis antiquus suam cernit imaginem, in quibus utique reperit propriae nequitiae pravitatem. De his nempe vitreis hominibus eius que imaginem refundentibus in Apocalipsi dicitur: Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius, et acceperit caracterem in fronte sua et in manu sua, et reliqua. Studeamus igitur a tygride catulos custodire, quos tulimus, ut a ferinis cruentae bestiae uberibus rapti lacte cotidie caelestis eloquii non desinant recreari ne, quod absit, illud nobis valeat obici, quod Phariseis dictum est: Ve vobis, qui circumitis mare et aridam, ut faciatis unum proselitum et , cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae duplo quam vos, sed id potius quod de se Patri veritas dicit: Quia, quos dedisti michi, non perdidi ex eis quemquam. De quo et Iohannes dicit, quia, cum dilexisset suos, in finem dilexit eos. Quanto denique suos amore dilexerit, per naturae suae vim etiam pellicanus ostendit. Hic enim ales, sicut tradunt hii, qui rimandis animalium insudavere naturis, natos suos incomparabiliter diligit, sed dignam ei vicem ingrata soboles non rependit. Eius quippe filii, mox ut incipiunt crescere, utrumque parentem adoriuntur unanimiter impugnare, qui repercutientes eos, quia disciplinae modum tenere nesciunt, quodammodo eruditionis ferulam in gladios vertunt, dum nimiis verberibus filios interficiunt. Tertia vero die super mortuos mater incumbit, latus suum rostro percutiens aperit, unde super extinctos maternus cruor instillat, qui protinus eos ad vitam incolomes suscitat. Quae nimirum res non tam figura quam evangelica videtur hystoria. Per Ysaiam namque conditor hominum manifeste conqueritur: Filios, inquit, genui et exaltavi, ipsi vero spreverunt me. Qui etiam percussus est ab eisdem reprobis filiis, sicut pellicanus a pullis suis, sicut per aliam scripturam dicit: Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia, quaesierunt me interficere, et non pepercerunt in faciem meam spuere, et lanceis suis vulneraverunt me. Pellicanus autem pullos suos repercutiens perimit, quia Deus perversum populum gravi captivitatum atque bellorum clade percussit. Sicut ei per prophetam dicitur: Percussisti eos et non doluerunt; attrivisti eos et noluerunt accipere disciplinam. Sed ingratis filiis bonum pro malo redditur, cum ad vitam materno sanguine revocantur. Sapientia quippe Dei, mater scilicet omnium viventium, in cruce pendens latus aperuit, sic que peremptos ad vitam sacrosancti sanguinis sui profluvio revocavit. Sed sicut avis huius, quam dicimus, foetus duriciam exprimunt ingratae sobolis, sic e diverso upupa figuram exhibet pietatis. Ut sicut in uno reperit mens discreta quod spernat, sic in altero christiana pietas quid imitetur, addiscat. Hae siquidem volucres cum senili gravantur etate, ut iam nec volare valeant nec videre, filii parentibus suis pio compatientes affectu vetustas sibi pennas evellunt, eorum que oculos alis propriis confovent, ac totum corpus undique velut obliniendo ac palpando demulcent, donec toto corpore renovati plumis undique reflorentibus adholescant. Sic sic per piae prolis obsequium tanquam primo pubescentes flore et visum recipiunt et volatum. Sed quid miramur upupam misericordiae viscera parentibus exhibentem, cum videamus et fulicam in alieni quoque generis foetum maternam extendere pietatem? Sicut enim a naturarum scrutatoribus perhibetur, aquila quae regina dicitur avium, pullos suos coruscantibus solis radiis obicit, atque in aeris vastitate libratos pio teneros ungue suspendit. Quisquis autem illorum intrepidam oculorum aciem inoffenso tuendi vigore conservat, hunc mater ad propagandum regii decus generis idoneum iudicat. Si quis autem lumina sua solis radio perstrictus inflexerit, velut degener et indignus tam excellenti nobilitate proicitur, et tanquam exheredatus ac spurius inter filios non habetur. Et qui per infirmitatem luminis ab ingenuitate generis destituitur, hereditatem quodammodo inter ingenuos filios non sortitur. Sed aquilinum hunc pullum a genuinae prosapiae sublimitate deiectum, plebeia quaedam avis, fulica videlicet, quae Grece dicitur fene, velut adoptivum suscipit, et tanquam naturalem inter proprios foetus clementer ut columba enutrit. Et hoc modo quem aquila crudeliter fraternae fecit hereditatis exortem, ista sibi quasi maternae pietatis intuitu suis adoptavit filiis coheredem. Ut igitur arma virtutum in spiritali certamine constituti etiam a volucribus mutuemur, sicut humanam immo christianam obstupescimus in fulica pietatem, sic etiam altius ammiremur faecundam in vulturibus virginitatem. Perhibentur enim vultures caeterarum avium more concubitui nullatenus indulgere, sed absque ulla prorsus masculini sexus ammixtione concipere. Ut si ad castitatis habendae mundiciam humana nos exempla non provocant, saltim de virginitate vulturum prodiens pudor impellat. Nec tamen eos qui ex hac fuerint stupenda singularitate progeniti, brevis vitae finis angustat, cum usque ad centum annos longeva se eorum vita producat. Apes etiam sicut sunt inmunes a coitu, ita etiam nullatenus corrumpuntur in partu. Et sicut in conceptu sexus sexui non miscetur, sic in edendis foetibus nequaquam virginalis integritas violatur. Non enim vulva sed bucca, ut ita loquar, sobolem procreant, et illibatae prorsus et integrae ab omni corruptelae contagio perseverant. Nam ore filios e foliis legunt, et sic successurae posteritatis examen emittunt. Sed cur nos virginitatis foecundae miraculum in volatilibus predicemus, cum in vilibus quoque reptilibus conceptum simul et partum non levius ammiremur? Mustela quippe, sicut phisici perhibent, per os quidem concipit, sed per aurem parit. Cui profecto, si dignum ducimus inmundis ac minusculis rebus humana conferre, congrue forsitan quosdam fratres minus quidem ieiunantes sed humiliter oboedientes, possumus coaptare. Per oris quippe conceptum intellegimus cibum, sicut veritas dicit: Omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur. Per auris vero partum signatur oboedientia, sicut scriptum est: Populus, quem non cognovi, servivit michi, obauditum auris oboedivit michi. Sunt namque nonnulli fratres, qui vel prae valetudine corporis vel mentis fragilitate ieiunare vix possunt, sed ad executionem oboedientiae quaecunque illis iniungitur, se ferventer accingunt, et quo validius robur per alimenta percipiunt, eo gravioris oboedientiae labores ferunt. Per os ergo cibum tanquam semen delectabiliter edendo concipiunt, cuius cibi fructum cum labore per oboedientiam tanquam per aurem parturientes emittunt. Semen ergo, quod per os intrat, per aurem egreditur, quia, ut ita fatear, conceptus escae fructum parit oboedientiae, et quem cibus edendo velut concipiendo delectat, labor oboedientiae quasi parturiendo fatigat. Aspis autem econtra, quoniam incantationibus aures opturat, obstinatae mentis inoboedientiam signat. Nam cum eam ad os speluncae Marsus, ut egrediatur, incantat, illa protinus unam aurem terrae strictius inprimit, alteri caudam velut inpenetrabile sufflamen opponit. Sic que dum vox venefici aurium eius interiora non penetrat, illa in cavea sua inmobilis perseverat. Huius porro serpentis multorum pravitas hominum imitatur exemplum, qui dum hinc terrena diligunt, illinc in posterioris vitae longevitate confidunt, quasi terram et caudam auribus suis ne vox praedicationis ingrediatur, opponunt. Sed sicut aspis eos exprimit, qui cor in terrenis ac temporalibus figunt, sic asida figurat eos, qui spem suam in caelestibus ponunt. Est enim animal pennatum quidem sed volare non valens. Est etiam naturaliter obliviosum ac memoriae viribus vacuum, et ideo nunquam parit, nisi cum in astra prospiciens Vergilias iam surgere in superiora cognoverit. Estivo itaque tempore iuxta Iunium scilicet mensem parit, et in solis fervore confidens ova sua sabulo vel arenis abscondit, ut dum mater sui foetus obliviscitur et locum depositae sobolis intercipit prorsus oblivio, calor solis et clementia simul aeris ova confoveat, ac velut ad maternae sedulitatis accubitum foetus erumpat. Obstetricante igitur sole nascuntur asidae pulli velut ipsa matre desuper accumbente confoti. Haec itaque volucris, dum oblivionis propriae conscia de se paritura diffidit, ad caelum prius oculos erigit, ut foetibus suis aeris clementia suppleat, quod materna stoliditas negat. Nos etiam, ut ex nobis boni operis valeat germen erumpere, non haesitemus fervorem divini spiritus de caelestibus flagitare, ut cordibus nostris, quae propria fatuitas hebetat, ipse vires edendae salutiferae prolis infundat. Avis etiam illa, quae alcyone dicitur, in edendis foetibus mirabilis perhibetur. Et sicut illa, quam diximus, estivum quaerit in edendo calorem, sic ista brumalem eligit non sine marinis litoribus hyemem. Brumali quippe tempore in arena marini litoris ova deponit, cum videlicet procellarum impetus ferventius in cumulos elevatur ac litoribus validior fluctus illiditur. Sed o supernae dispositionis stupendum valde miraculum! Mox ut alcyone super litoreas arenas ova posuerit, quantumlibet undosus, quantalibet sit tempestate concussus, placida pontus tranquillitate mitescit. Elationes fluctuum concidunt, et omnes furentium ventorum turbines conquiescunt, et donec avis haec ova sua confovet, mare tranquillum et quietum iacet. Septem porro diebus editis ovis incumbit, septem quoque, postquam nati sunt, pullos enutrit. Hoc enim brevissimi spacio temporis adholescunt, alarum que remigiis avolare pubescentes incipiunt. His itaque quattuordecim diebus tempus serenum, mare tranquillum, et nulla prorsus efflantium stridet procella ventorum. Cuius profecto typum sancta tenet aecclesia, quae per septenarium numerum et fovet et nutrit, quia quos per septiformis gratiae spiritum in baptismate ad fidem parit, per eiusdem spiritus dona ad sanctae operationis incrementa perducit. Sed in exponendo volucris huius partu postponimus moram terere, ne et ipsi videamur fastidium legentibus parturire. Hoc ergo non exponendo transcurrimus, ut tantummodo legentibus sit miraculum, considerantibus autem spiritalis intellegentiae sacramentum. Columbarum quoque non vulgare quoddam praebet natura miraculum. Est enim in Iudeae finibus arbor, quae Grece peredixion vocatur, cuius utique fructus nimis est dulcis et valde suavis. In huius igitur arboris gratia columbae non modice delectantur, cuius nimirum eas et fructus reficit et umbra defendit. Teterrimus enim draco ferali eas imanitate persequitur, et cruenti gutturis baratro inhianter absorbere molitur. Sed sicut columbae draconem, ita nichilominus draco formidat eam, quam praediximus, arborem. Sed praecipue timet umbram, ita ut si umbra fuerit a parte arboris dextra, ille licet procul fugiat ad sinistram; quod si umbra cernitur in sinistra, ille vertatur ad dextram. Donec ergo columbae sub arboris illius umbraculo fuerint commoratae, nullis eas crudelis illa bestia valet insidiis laedere; alioquin si procul eas invenerit, sine ullo contradictionis obstaculo repentinus invadit. Nos plane quibus simplicitas columbina praecipitur, necesse est ad sacrarum scripturarum arborem fugere, si cruentam draconis intimi rabiem volumus evitare. Sed quem draco signat, eundem et ybis nichilominus indicat. Est enim volatile luridum et inmundum et obsceno faetentium sordium squalore pollutum. Nam morticinis semper cadaveribus vescitur, et propter litora sive maris sive stagnorum sive fluminum iugiter commoratur. Quaerit enim, si quid putridum et corruptum ab aquis cadaver eicitur, ut illo, quia se timet fluctibus credere, sacietur. Et quia natare nesciens nequaquam se gurgitibus audet inmergere, quibuslibet inmundiciis fluctu vomente proiectis aviditatis suae rabiem contentus est saciare. Sed quem ales iste designat, qui famis rabie fluctuum extrema circundat, nisi illum de quo Petrus ait: Quoniam adversarius noster diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret? Quid aquis eiecta cadavera piscium, nisi putrida ac marcida significant corda carnaliter viventium reproborum? De quibus dicit apostolus, quia sunt homines reprobi, naufragi circa fidem. Mare quippe viventia corpora retinet, cadavera proicit; in fluentis quoque scripturarum hii permanere possunt, qui Deo vivunt. Quisquis autem a fide vel rectis operibus moritur, corruptus ac faetidus a Christi corpore, quod est aecclesia, necesse est evomatur, dicente scriptura: Quia tepidus es incipiam te vomere ex ore meo. Enimvero, qui ab eo, quem ante conceperat, calore tepescit, quasi de viro qui fuerat, sese in feminam vertit. Et hic hyenae merito comparatur, quae nonnunquam de masculo in feminam, aliquando de femina in masculum commutatur, atque ideo inmundum animal dicitur, et ob id ab humanis esibus prohibetur, de qua per Hyeremiam dicitur: Spelunca hyenae hereditas mea facta est michi. Huic pantera per diversitatem naturae videtur omnino contraria. Quod animal colore quidem varium, sed specie pulchrum et simplicitatis gratia mansuetum, soli tantum draconi probatur esse contrarium. Haec itaque pantera cum diversis se venationibus reficit, mox in suo se speleo recipiens dormit. Post triduum vero refecta sopore consurgens, magnum emittit cum clamore rugitum. Cum quo simul rugitu tam mirae suavitatis atque fraglantiae hodor egreditur, ut omnes pigmentorum vel aromatum species vincere videatur. Omnes autem bestiae saltuum ad quas hodor ille pertingit, ad eam protinus confluunt, ac tantae suavitatis spiramine delectantur. Solus autem draco, cum vocem eius audierit, nimio terrore contrahitur, ac subterraneis ilico specubus occultatur, ibi que vim tanti hodoris nullatenus ferens rigidus obstupescit, et effetus viribus ac prorsus inanis tanquam mortuus deficit. Caetera vero animalia, quoniam iocundae suavitatis hodore pascuntur, redholentis panterae quocunque pergat, vestigia non relinquunt. Quantis expositionis flosculis haec posset exuberare materia, qui sacris vacat eloquiis non ignorat. Sed nos hinc quantotius expediri volumus, quoniam ad alia festinamus. Pantera plane omnia capiens interpretatur, quod illi congruere non ambigimus, qui dicit: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Varia est, et Christus omnium gentium est varietate vestitus. Et quoniam pantera pulcra est, ab eo ipso non dissonat, de quo scriptum est: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. Et sponsa in Canticis: Ecce, inquit, tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Quod vero mansuetum est animal, et de Christo per Ysaiam dicitur: Gaude et laetare, filia Syon; praedica, filia Hyerusalem, quoniam rex tuus venit mansuetus et salvans. Qui dum dicit: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis, tanquam quibusdam venationibus saciatus est primitiis electorum. Ipse que dormivit in morte per triduum. Postmodum emisit rugitum apostolicae praedicationis, et per silvas omnium gentium fraglantiam spiritalis diffudit hodoris. In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Qui etiam dicunt: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et hodorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus hodor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt; aliis quidem hodor mortis in mortem, aliis hodor vitae in vitam. Hic est igitur hodor spiritalis gratiae, haec fraglantia salutis humanae, quam pantera caelestis eructuat, ut ad se feras silvarum, hoc est gentium multitudinem, trahat. Solus autem draco in subterraneae scrobis voraginem mergitur, quia veternosus hostis qui, iuxta Iohannem, dicitur diabolus et sathanas, de caelo proiectus atque in abysso est supernae sententiae catena ligatus. Salamandra quoque, licet exigua, mirabilem fertur habere naturam, adeo ut, si casu aliquando in ignem mergitur, omnis ignea vis tanquam inundantis aquae profluvio protinus extinguatur. Et ut quid per hoc figuretur eluceat, humilitas patientiae reprimit flamivomum hominem a fervore vindictae. Dorcas etiam, quae latine caprea dicitur, non inutile conversationi nostrae naturae propriae praebet exemplum. Haec habitans in cacuminibus montium vim habet non modo suptiliter intuendi, sed et mirabiliter discernendi, ita ut in longinquis ac procul remotis regionibus homines videat, et , utrum venatores an viatores sint, sagaciter deprehendat. Nos quoque, si terrena deserentes excelsa mentis arce subnitimur, ad discernendos spiritus si ex Deo sint, per divinitus impensam discretionis gratiam sublevamur, utrum scilicet tanquam viatores nos ad patriam dirigant, an sicut venatores ad substratos temptationum suarum laqueos et obiectos insidiarum casses impellant. Lynx quoque tam incomparabile visus acumen habet, ut non modo quodlibet corpus solidum, sed et lapideos parietes penetret. Quod nimirum hoc modo probatur, quia si linx ex una parietis parte consistit, caro vero altrinsecus ponitur, tanquam nichil intersit, ad eam protinus inhiat, atque ut sibi praebeatur anhelat. Si ergo mutum pecus tam vivax intuitus acumen habet, humanae mentis intima Deus omnipotens quanto profundius videt? Vivus est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, et nulla creatura est invisibilis in conspectu eius; omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius. Sed et in serpentibus quoque nonnulla naturalis astutiae reperiuntur indicia, quae non inutiliter ad nostrae conversationis trahantur exempla. Serpens enim cum senuerit et eius oculi coeperint caligare, per circulum quadraginta dierum totidem que noctium nullo prorsus cibo reficitur, sed iugis inediae continentia maceratur. Sic nimirum quo magis macilenta corpus eius ariditate constringitur, tanto plus pellis eius squamosa laxatur, et dum caro a sua corpulentia deficit, pellis effeta follescit. Deinde vel hyatum durae terrae vel scissuram lapidis quaerit, ac per illius angustias se suffulciens transit, sic que pellem penitus cum senectute deponit. Mox itaque fit novus, cui simul et virtus reparatur et visus. Nos etiam si aliquando a iuvenali sancti desiderii fervore tepescimus et dissolutae vitae senio caligamus, per artae paenitentiae transeamus angustias, ut dum veterem exterioris concupiscentiae deponimus pellem, ad pristinam redeamus interioris hominis novitatem. Est et alia natura serpentis, quia, cum bibere concupiscit, ante venenum evomit. Hausta vero sufficienter aqua ad locum, ubi vomuerat, redit, vomitum que resumit. Presbyter quidam retulit, quia sub oculis eius serpens in lapide vomuit, deinde festinus ad fontem bibiturus irrepsit. Sed dum ille peteret fontem, revolvit presbyter lapidem. Reversus autem serpens dum venenum, quod resumeret, non invenit, huc illuc que perquirens protinus expiravit? Nos etiam cum caelestis eloquii fluenta desideramus haurire, per conatum purae confessionis omnia viciorum et lapsuum venena debemus evomere. Sed absit, ut revertamur ad vomitum, qui non per terram cum serpentibus repere sed ad angelos praecipimur festinare. Illud est praeterea ingenuum ac valde nobilius in serpente, quod dicitur, quia fugit hominem nudum, aggreditur mordere vestitum, ac si fortis quisque bellator invadat armatum, vereatur inermem. Non vis ergo timere diabolum? Terrenarum te rerum vestibus exue. Vestitus es? Cingentem te colubrum perhorresce. Vis ad serpentis exemplum novus fieri et languentis animae senectutem inpubescentis adholescentiae reflorere decorem? Ieiuna cum serpente per quadragenarii temporis circulum, hoc est a desideriis carnalibus tempera per omnem huius vitae decursum. Nam et idem serpens, quanta sit ieiunii virtus, ostendit, quia mox ut sputum ieiuni hominis gustat, protinus interemptus expirat. Non ergo, serve Dei, te pigeat ieiunare, ut moriatur ille, qui te cibo turgidum nititur deglutiens absorbere. Serpens praeterea totum corpus ictibus verberantis exponit, solum caput abscondit. Tu quoque in persecutionibus constitutus, Christum intra mentis archana reconde, corpus vero tuum, si res exigit, persequentium manibus trade. Esse quoque viperarum creditur genus, quod si hominem mordeat, totum corpus eius in virus vertat. Preterea quoddam aliud esse viperinum genus asseritur tam acris veneni, ut si quem alitum super eas volare contingat, exhalantis virtute faetoris extimplo moriens corruat. Quae videlicet hac coeundi vel pariendi consuetudine naturali potiuntur imperio, ut masculus in os feminae caput inpingat, quod illa prae nimii amoris inpatientia mordendo praecidat ac praesto deglutiat. Ex cuius capitis oculis duo catuli procreantur, qui partus tempore materna latera utrinque corrodunt, et sic altrinsecus simul occidentes et nascentes erumpunt. Qui nimirum ante sunt parricidae quam filii, et ideo nunquam praeter duos valet huius generis excedens aliquid inveniri. Est etiam, sicut fertur, aliud genus quod dicitur iaculum, quod volando repente hominem penetrat et ita pertransit, tanquam nil sibi prorsus obsistat. Ad instruendam quippe humanam naturam pius conditor diversas brutis animalibus vires et astutias contulit, ut ex beluinae quoque sagacitatis indagine non contempnenda in nostros actus valeamus exempla transferre. Quis enim docuit onagrum ut in aequinoctiali mensis Martii perpendiculo per duodenas horas diei simul et noctis totidem rugitus emittat, et velut per naturalis horologii organum horarum momenta distinguat? Per singulas enim horas, sive diei sive noctis, semel rugit ac per hoc equinoctialis librae adesse tempus ostendit. Quis docuit elefantem perpetuam diligere castitatem? Qui tamen cum naturae coactus imperio, vertens caput post se, quasi nolendo et nauseando coierit, concipiente semel femina ad concubitum non recurrit. Illa vero dum draconem, qui sibi feraliter insidiatur, tremefacta formidat, non alibi sed in aqua parit, quae ad ubera eius usque pertingat. Nam si extra aquam pepererit, draco catulum eius repente devoraturus invadit. Quis hanc ingenuitatem unicorni contulit, ut dedignetur viribus vinci, humilitatis arte patiatur se facile superari? Nunquam scilicet a venatoribus capitur, nisi prius in virginis gremio reclinetur. Quis hoc medicinae genus aquilae tradidit, quia, cum senuerit et gravari coeperint alae eius atque oculi caligare, tunc quaerit fontem aquae? Contra quem posita volat usque ad circulum solis, illic que in puriori etheris vastitate librata ad vaporem solis et alas incendit, et caliginem oculorum prorsus exurit. Mox que descendens tribus in fontem vicibus mergitur, et sic alarum vigor et oculorum acies multo melius, quam iuventas attulerat, renovatur. Quis, quaeso, formicam ad hoc triturandi genus instituit, ut segetum grana discernat, et ignobilia respuens elegantioris frugem generis eligat? Acervum quippe segetis diligenter explorat, et ordeum quidem tanquam iumentorum pabula quodammodo fastidiens aspernatur, ubi vero triticeum reperit granum, libenter amplectitur. Haec etiam venturae serenitatis tempus quibusdam deprehendit inditiis. Et cum cellaria sua aerio cernit humore madescere, propriis humeris repositas victui suo fruges exportat, et damna domestica praecavens torrentibus eas radiis solis exiccat. Et tanquam hoc non sufficiat, eadem ore proprio grana praecidit, ne videlicet per hyemalis inclementiam imbris iterum turgeant, et negata spe victus in herbas erumpant. Quis etiam viperam docuit, ut, cum cupiditas eam coitus incitat, ad litus ilico properans murenae maritimae copulam petat? Hac igitur sibilis suam testificante praesentiam continuo murena progreditur, et venenatae bestiae alterius elementi natura miscetur. Quis accipitribus huiusmodi legis iura praefixit, ut ubi nidificant, per amplum hinc inde circuitum nullis omnino rapinis insistant? Et cum ab eis ubique locorum nisi bello non vivitur, illic ubi victores hostium manubias conferunt, pax tranquilla servatur. At ubi foetus suos iam plumescentes avolare posse deprehendunt, pedibus eos ac rostro nidis eliminant, et tanquam emancipatos legibus a sua procul cohabitatione propulsant. Ut sic a tenero iam instituantur ad praedam, nec in segnitiem se sperantes a parentibus alimenta resolvant, sed ab ipso primi volatus exordio crebris rapinarum violentiis assuescant. Ubi praeterea ursa didicit, cum partus edat informes, natos suos lingente lingua per varia membrorum liniamenta distinguere, ac more figuli in naturalis effigiem generis imaginem que formare? Immo quis eam medicinalis artis instrumenta perdocuit, quis ei vires herbarum et curationis fomenta dictavit? Nam si quando ictibus gravissimae cedis afficitur, vel etiam hyulcis perfossa vulneribus sauciatur, herbae, cui grece flomus nomen est, vulnera subicit, et sic solo tactu omnes ulcerum dolores excludit et ad incolomitatem pristinam convalescit. Serpens quoque, quod nos superius fugerat, si caecitatem patitur, esu feniculi luci pristinae reformatur. Mox igitur, ubi oculos sibi sentit obduci, notum petit praesto remedium, nec spei suae frustratur effectu. Testudo visceribus pasta serpentis, cum venenum suis quoque sentit visceribus serpere, origanum sibi protinus ad remedium non neglegit adhibere. Vulpis etiam dolosa cum mortem sibi senserit iminere, exudante pinus sibi resina medetur, tali que remedio in longioris vitae spacia protelatur. Nam et ipsa animalia, quae sibimet adhibent a rebus exterioribus medicinam, in suis quoque visceribus medendi probantur habere materiam. De carnibus enim viperae, quae tyrus dicitur, non modo teryaca conficitur, sed et diversa medendi remedia providentur. Segmenta eboris in medelas varias assumuntur. Fel hyenae restituit oculis claritatem, cuius stercus similiter et canum vulnera curare noscuntur. Omnis etiam egra fera, si canis ebibit sanguinem, recuperat sanitatem. Nam et fimus hominis ad quanta curationum medicamenta proficiat, Gallienus enarrat. Struciocamelus, ranae, cameleontes, grues, ciconiae, fel aquilae, sanguis accipitris, stercus et carnes irundinis, quibus morbis afferant medicinam, ille paret edicere, cui propositum est, de curationibus corporum disputare. Perhibent phisici, quia pellis colubri, quam deponit, si oleo fervente decoquitur, mire per eam dolor aurium mitigatur. Cimices nescientibus nullius videntur utilitatis. Sed si sanguisuga faucibus haeserit, fumo illius excepto statim evomitur, insuper et difficultas urinae cimicis appositione laxatur. Preterea porcorum et anserum et gallinarum fasianorum que pinguedines, quot in se medicamenta contineant, medici non ignorant. Pavonis fimus podagrae noscitur mitigare fervorem. Aeger leo si simiam devoraverit, mox de valetudine convalescit. Leopardus si agrestis capreae sanguinem hauriat, vim languoris evitat. Ursus aeger formicas vorat. Cervus languidus oleae ramusculos, ut sanetur, efflagitat. Cur autem haec omnipotens rerum conditor naturis animalium indidit, nisi quia diversa per haec homini vitae huius emolumenta providit? Ut dum creaturae, quae subiectae sunt homini, sese invicem fulciunt, ad utilitatem eius, qui praelatus est omnibus omnia, referantur. Et dum in operibus suis bonitatem miratur opificis, ipse non haereat conditis, sed aspectum desideret conditoris. Omnes plane naturas animalium, quas supra prestrinximus, si quis elaboret sollerter inspicere, utiliter poterit in humanae conversationis exempla transferre, ut qualiter homo vivat, ab ipsa quoque rationis ignara pecorum natura condiscat. Nam ut apostolus ait: Non est Deo cura de bobus? Sed cum in brutis animalibus aliquid insigne conspicitur, homo protinus, ut quicquid illud est ad sui considerationem retorqueat, ammonetur. Quid est enim, quod lupus, si tuo fuerit praeventus aspectu, non valet effugere, si te ille praevenerit, vocem tibi probatur auferre? Et ut magis stupeas, si obmutueris, tuum solvis amictum et ilico recuperas verbum. Quod si lupus in te forte repentinus insurgit, arripe petram, et protinus fugit. Quae est autem petra tua nisi Christus? Quem profecto si , sicut dignum est, arripis, lupum spiritalis nequitiae, qui te persequitur, effugabis. Et ut hinc incunctanter expediar, solve amictum tuum per confessionem ut non mutus sed eloquens serendae praedicationis habeas libertatem scriptura testante: Dic tu, inquit, iniquitates tuas prior ut iustificeris. Quis, quaeso, docuit ovem, ut hiemis inopiam timeat, atque ideo velut insatiabilis autumpnali tempore herbas inexplebiliter carpat? Avidius enim solito tunc pabulum rapit, herbam que non nesciens defuturam sese dum licet, uberius farcit, ut quasi futurae praeparetur inopiae et victus sui lucra reponat, antequam virens herba deficiat. Sed nec illud est sine causa, quod elefantus formidabilis tauris timeat murem. Leo, rex ferarum, pavescit exiguum scorpionem. Qui videlicet leo et veneno serpentis et aculeo perimitur scorpionis. Et quis non miretur, quod leo, qui comantes cervice toros excutit, qui sublato pectore terribilia feris ora superbus attollit, perexigui scorpionis aculeum pertimescit? Quis etiam ammiratione ducat indignum, quod elefas, qui turrita castra tot loricatis plena militibus portat, unius arboris ictu depressus occumbat? Nam qui triginta duos armatos vel plures etiam cum turribus ad instar urbium desuper eminentibus sustinendo non cedit, ad casum unius arboris corruit. Cui videlicet arbori frequenter innixus vel costas fricat, vel in soporem se quiescendo relaxat. Nonnulli quoque has illi struunt propter ebur insidias, ut arborem, quam elefas innitendo frequentat, ex altera parte usque ad medium fere concidant, et sic arbor ad tam enormis molem corporis corruat. Sed dum quasdam animalium naturas ad aedificationem vestram, fratres mei, diligentius enumerando prosequimur, nequaquam obliviscendum est, quia non librum, sed epistolam adorsi sumus. Quamobrem currentis articuli cohibenda libertas, frenanda voluntas est, quatinus sic aedificationi karitas serviat, ut tamen modum suum epistolaris compendii sobrietas non excedat. Monasterium itaque vestrum, dilectissimi, quidam paradisus est, in quo videlicet omnipotens conditor dum diversos hominum mores posuit, quasi tria animalium genera, terrenum, natatile ac volatile creavit. Haec est illa vetus mysticae significationis arca, in qua cunctorum animalium species includuntur. Hoc est denique vas illud, quod quattuor iniciis summitti de caelo vidit Petrus in terram, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. Sed cum illic dicatur: Surge, Petre; macta et manduca, credimus per misericordiam Christi, quoniam haec animalia, quae vos estis, et ab hoc saeculo sunt divini verbi mucrone concisa, et in redemptoris sui corpus perfectae caritatis ardore conflata. Sed valde cavendum est, quia necdum in litorea statione quiescitis, sed in procellarum adhuc turbinibus laboratis, ne flabrum ab ore vestro vani spiritus effluat, qui huius ignis flammas extinguat. Flatus enim et aliquando flammas elicit et aliquando flammas extinguit. Atque, ut ita dixerim, quasi sufflat homo, cum sacrae doctrinae mysteria praedicat, sufflat et cum ociosis fabulis vacat. Sed sicut per aedificationis verba ad amorem Dei cor audientis inflammat, sic agit, ut a supernis desideriis per ociosa verba frigescat. Sed flatus iste, quem diximus, forte ridiculum deputabitur, nisi sacrae scripturae testimoniis approbetur. Audi itaque de salubri flatu quid per Ysaiam Dominus dicat: Non in aeternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatum ego faciam. Audi sub aliis sillabis de malo spiritu quid Paulus dicat: Prophana et vaniloquia devita; multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum serpit ut cancer. Audi rursus per Ysaiam bene sufflantem: Ecce, inquit, ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum. Ac praesto de inutilibus vasis quae scilicet in contumeliam per ociosa verba formantur, adiungitur: Et ego creavi interfectorem ad disperdendum omne vas, quod factum est, contra te non dirigetur. Quid autem sit istud vas quod ab interfectore disperditur, apertissime declaratur cum presto subiungitur: Et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis. Quid est autem quod hic Ysaias ait: Omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis, nisi hoc quod veritas in evangelio dicit: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii? Fateor, fratres mei, nil fere in monasteriis agitur, unde mens mea terribilius super monachos imminere Dei iudicium suspicetur. Nam continuo meatus impulsu quasi torrens per declivia convexa procedens eorum lingua decurrit, et cum tintinnabulum sonat, sic illis est, tanquam si repentino protinus ictu eorum caput illidat. Quod tamen de quibusdam, absit autem, ut de omnibus dicam. Quia vero praecipit regula, ut a pasca usque kalendas Octobris mane exeuntes a prima usque ad horam pene quartam laborent, quod necessarium fuerit, ab hora autem quarta usque ad horam quasi sextam lectioni vacent, his omnibus horis quidam laborandi ac legendi studium postponentes, abutuntur in fabulis. Et quicquid laboribus et lectionibus debent, totum vaniloquis sermonibus exhibent. Vir etenim sanctus, qui regulam condidit, nunquam mutaret horam, nisi propter continuandi laboris instantiam, nec quartam pro tertia poneret, nisi necessario laboris exercitio provideret. Sed et illi profecto operarii sunt iniquitatis, qui linguarum manus exercent in sermonibus otiosis. Nunquid enim manum lingua non habet, cum scriptura perhibeat, quia mors et vita in manu linguae? Et quam inhonestum est, ut in hoc munere, quo creaturis omnibus homo praeponitur, ipse largitor ab homine frequentius offendatur? Et cum naturis reliquis homo praesideat, eas que suae ditionis legibus subdat, quanti pudoris est, ut carunculam tenuem, quam intra fauces includit, edomare non possit? Unde et Iacobus dicit: Omnis natura bestiarum et volucrum et serpentium et caeterorum domantur et dominata sunt a natura humana; linguam autem nullus hominum domare potest. Nullius quippe frena doctoris coercere valent linguam se cohibere nolentis, alioquin si pulsat et nititur, quod optat proculdubio consequetur. Porro quod humanae ditioni animalia cuncta subdantur, loquens ad Noe vox divina testatur: Terror, inquit, vester ac tremor sit super cuncta animantia terrae et super omnes volucres caeli, et omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. Nam ut ab homine serpentes etiam edomari propensius admiremur, Plinius imanissimam serpentium aspidem a quodam patrefamilias in Aegypto testatur edomitam, et cotidie de caverna sua ad mensam illius egredi solitam, ut perciperet escam. Marcellinus etiam comes scribit mansuefactam tygridem Anastasio principi ab India destinatam. Hoc igitur exemplum congrue dedit apostolus: Omnia siquidem ferarum genera reperiuntur in lingua. Ibi quippe levitas volucrum, ibi ferocitas bestiarum, ibi fraus virulenta serpentium. Volatiles enim sunt, qui posuerunt in caelum os suum, et quorum os locutum est vanitatem, quasi volucrum levitatem. Feroces autem bestiae sunt, qui exacuerunt ut gladium linguas suas. Serpentes postremo sunt, de quibus dictum est quia venenum aspidum sub labiis eorum. Ubi ergo supervacuis vacatur ineptiis, et quasi simbola verbis congeritur ociosis, apud intrinsecus auscultantem non sermones hominum, sed quasi multigena decernitur vociferatio bestiarum. Ipse nimirum est, de quo in Canticis dicitur: Dilectus meus respicit per fenestram, respicit per cancellos. Et ipse per prophetam: Attendi inquit, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur. Sed ut noster sermo ab ea, quam semel coepit, materia non recedat, et loquentium vicia per non loquentium animalium persequatur exempla, nunquam hostis fauces ydrus ingreditur, nisi cum corcodrillus oscitans invenitur. Nam si clausum os teneat, insidiantis impetum non formidat. Authalopus cum exclamat, ad suum ignarus interitum gladios venatoris invitat. Qui donec opticuit, persequentis industriam fugacis cursus opinione delusit. Atque ut hoc inferam, quod cancer ostreo facit plerumque diabolus monacho. Cancer enim quoniam delectabiliter ostreis vescitur eorum que carnibus tanquam epulis saginatur, opere pretium est audire, quas illis struat insidias. Nam cum avide sit appetens cibi, est argute prospiciens et periculi. Quoniam cum sit difficilis, est et periculosa venatio. Difficilis quidem, quoniam esca carnis interior validioribus testis includitur, periculosa vero, quia si chelas cancer inmiserit, relabente protinus testarum diptico inevasibiliter coartatur. Quid ergo faciet, ut valeat optinere, quod flagitat? Quo pacto desiderii sui vota perficiet, nisi ad exquisitae se fraudis argumenta convertat? Igitur sollerter explorat, si quando ostreum in locis ab omni vento remotis se contra radios solis aperiat. Tunc ergo calculum clandestinus incursator inmittit et conclusionem ostrei interiectu sufflaminis impedit. Sic que hiantia claustra reperiens tuto iam chelas ingerit et viscera ostrei interna decerpit. Quid igitur ostreum congruentius videatur significare, quam monachum? Qui nimirum vivit, dum sub silentii censura concluditur, perit autem, cum ad loquendum inmoderatius aperitur. Ad instar scilicet ostrei cum non hiat, integer animam servat, cum vero effrenate proloquitur, vitae visceribus vacuatur. Quid enim designat calculus, qui ostreo ne recludatur inicitur, nisi duritia consuetudinis, qua quisque ne sese ad paenitentiam emolliat, obduratur? Nam quasi quidam lapillus pravae consuetudinis obstat, ne is, qui fabularum vacat ineptiis, a sua se vanitate recludat. Quid autem est per figuram cancer, qui post se naturaliter graditur, nisi apostata spiritus, qui postquam semel a conditore recessit, in posteriora relabi nunquam desiit? Unde et diabolus interpretatur deorsum fluens. Quia sicut de sanctis animalibus dicitur, quoniam erant pedes eorum pedes recti, ita diabolo eius que sequacibus pedes in posteriora sunt semper obliqui. Et quia se sermo de pedibus intulit, sicut venator simiam, sic plerumque versutus insidiator illaqueat animam. Et quidem non scriptum repperi, sed ex ore perhibentis audivi, quoniam, qui simiam quaerit capere vivam, prius sibimet punicei coloris calceos consuit, quibus et soleas de plumbo subnectit. Cum vero simiam eminus aspicit, ea cernente pedibus suis calceos rubris aeque corrigiis illigat, eam que hoc modo quid postmodum faciat, quasi doctor informat. Deinde latenter solvens ibidem calceos deserit, sese que propeloci callidus explorator abscondit. Simia vero post venatoris, ut opinatur, abscessum, humani actus aemula relictos calceos suis quoque pedibus inicit, ac ligulis fortiter stringit. Sed ecce venator de suo protinus latibulo prosilit, discipulam que suam propriis irretitam vinculis capit. Sic sepe malignus spiritus per vasculum suum quemlibet videlicet improbum ac protervum docet innocentes homines peccatorum vinculis irretiri, ut ad mala, quae coram intuentibus exhibet, eos ipse quasi dux et magister invitet. Et dum pravum aemulus sequitur, suis ipse laqueis capiatur. Sed et illud nunc subsequenter occurrit, quod michi domnus Alexander papa necdum emenso, ut ita loquar, mense narravit. Ait enim quia nuper comes Guilelmus in Liguriae partibus habitans marem habebat simiae, qui vulgo maimo dicitur, cum quo et uxor eius, ut erat impudica prorsus ac petulans, lascivius iocabatur. Nam et ego duos eius filios vidi, quos de episcopo quodam plectibilis lupa pepererat, cuius episcopi nos exprimere nomen omittimus, quia notare quemlibet infamia non gaudemus. Cum igitur petulanti ferae mulier sepe colluderet, ulnis astringeret, amplexibus demulceret, sed et ille nichilominus quaedam libidinis signa praetenderet atque ad nudam illius carnem pertingere quibusdam gestibus anhelaret, dixit ei cubicularia sua: Permitte, si placet, quicquid vult agere, ut liquido pateat, quid nititur attentare. Quid plura? Permisit, et quod turpe dictu est, cum femina fera concubuit. Deinde consuetudo tenuit, et commertium inauditi sceleris inholevit. Quadam vero die, dum se comes uxori coniugali more misceret, maimo protinus tanquam zelotipo concitatus spiritu super utrumque prosiluit, virum velut rivalem brachiis et acutis unguibus arpaxavit, mordicus apprehendit et inrecuperabiliter laceravit. Sic itaque comes extinctus est. Innocens igitur homo, dum fidem thalami servat uxori, dum animal suum cotidianis alit impendiis, nil ab utroque suspicatur adversi, nimirum qui clementiam praebebat officii. Sed ha scelus! Et femina ius coniugii turpiter violat, et bestia in iugulum domini gladium vibrat. Enimvero nuper allatus est prefato papae simul et nobis grandiusculus quidam puer, et si iam, ut dicitur, vicennalis, tamen prorsus elinguis et maimoni forma consimilis, ita ut eodem vocabulo nuncupetur. Unde sinistra posset oriri suspitio, si huiusmodi non iam dicam ferinum, sed ferale portentum paterna tunc aleretur in domo. Sed dum de turpis infidelitate mulieris eloquimur, cetus etiam ille marinus nobis in memoriam revocatur. Qui nimirum super enorme corpus sabulum portat, ac terga sua super undas elevat, ut tanquam insula fluctibus marinis excedat. Hanc igitur incunctanter insulam esse credentes remiges applicant, paxillos figunt, navim sistunt, focos instruunt. Sed belua mox ut ignis sentit ardorem, ilico mergitur in profundum et navem simul ac nautas vorat ferale naufragium. Nam et Gerardus, noster videlicet monachus, retulit in Normanniae litoribus captam se vidisse ballenam, de cuius linguae carnibus quattuordecim sagmarii sunt non leviter onerati. Sed ut ad illud redeam. Quid mirum, si fidem in belua nauta non reperit, quam et vir in uxore propria non invenit? Quid mirum, si bestia muta insulam mentita procellis inmergitur, cum et mulier violata fide coniugii ferinis amplexibus exponatur? Quid est enim tam nostrum et tam proprii iuris in hoc mundo, cui varii casus possit deesse suspitio? Nostris quippe temporibus audivi contigisse, quod narro. Piscator quidam parvulum in lembi sui prora filium posuit, ac in fluenta progrediens congrum prolixae magnitudinis coepit. Laetus itaque praedam proiecit in navim, ita ut caput eius contra puerum verteret, puer autem e regione sederet. Sed cum piscator intentus remigio redire contenderet et alacris de prosperae fortunae successu sollicitudinem non haberet, pavefactus puer in piscis aspectu lugubris exclamavit: Ita me respicit, iam me bestia devorabit. Cui pater alludens: Tu, inquit, eum devorabis, non ipse te. Cum que puer idipsum secundo repeteret, sed eius verba pater ineptias deputaret, tandem piscis sublatus in aerem, puerum violenter impetiit eum que repente corripiens aquis se cum rapina sua raptor inmersit ac neuter ultra comparuit. Ecce, fratres mei, quae est in hoc mundo tam secura possessio, in quam nos tuto proicere, quid tam iuris est nostri, quod non debeamus tanquam rotam volubilem deputare. Hanc rotam Salomon docet esse cavendam, et creatoris semper adesse debere memoriam. Qui cum diceret: Memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, paulo post addidit: et confringatur rota super cisternam, et revertatur pulvis in terram suam, unde erat. Caveamus igitur in qualibet instabili possessione confidere, vel fallacis insulae sabulo tanquam inperiti remiges applicare. Adeamus Christum, tutissimum videlicet navigantibus portum, et de marino discrimine liberatis, fidae prorsus ac certae quietis aufugium. Illum tantummodo personet lingua loquentium, qui disponit et ordinat naturalia iura mutorum, ut in omnibus creaturis sola praedicetur virtus ac potentia creatoris. 87 Domno O Firmano episcopo, Petrus peccator monachus inexplebilem devotionis affectum. Mellifluam vestrae sanctitatis epistolam quanta cordis aviditate susceperim, perseverantia probat. Eam quippe cohabitatricem michi in cellula iugiter teneo, cum ea sepe confabulor, in ea interioris hominis vestri speciem ac veri vultus imaginem manifeste contemplor. Est tamen, quod in ea graviter fero, quia scilicet non tam honoratum quam oneratum me tam sancti hominis laude reperio. In hoc siquidem flebilior est mea calamitas, quod non modo mei me reatus impediunt, sed insuper sancti homines in mea, prodolor, estimatione delinquunt. Absit autem, ut tantum virum fatear etiam me praedicando mentiri, sed quia homo es, potes saltim per benivolentiam falli. Quia vero mentiri est contra mentem loqui, contingit aliquando, ut idem sit et ex dicentis opinione verum, et ex ipsius rei qualitate mendacium. Confiteor id domino meo, quod sepe versatur in animo meo, quoniam quisquis me in os meum laudat, cupidum me proculdubio assentatoriae laudis accusat. Remordente scilicet conscientia protinus aio: Cum iste michi loqui velit, ad votum me que conetur benivolum reddere, nunquam me oleo deleneficae suavitatis aspergeret, si me delectari laudum favoribus non speraret. In mea igitur laude confundor, et , dum magnificari videor, erubesco. Ipse quippe me favor obiurgat, quia laudis avidum et is, qui videtur esse laudator, existimat. Huc accedit, quia quaecumque humana mens sano viget fulta consilio, si se suptiliter et sollerter inquirit, vix in suis facultatibus invenit, unde merito sperare praeconium possit. Mortalis quippe conditio undique coartata atque constricta, quid novit unde possit extolli? Quis enim sciat, quid in aeternitate fuerit, antequam Deus hunc conderet mundum? Sed dum ignoret, quid fuerit ante mundi principium, novit forsitan, quid post eius terminum sit futurum, utrum scilicet in ministerio sui cursus ulterius astra deserviant, utrum ve post eorum, quae nunc sunt, alia rursus elementa succedant. Unde et seraphin illa, quae Ysaias propheta in conspectu Domini stare conspexit, senas alas habuisse describit: Duabus, inquit, velabant faciem et duabus velabant pedes et duabus volabant. Velabant porro faciem sive pedes, non suos, sed utique Dei. Et quid per faciem Dei, nisi mundi principium? Quid per pedes, nisi eiusdem mundi finis debet intellegi? Alarum ergo seraphin et plures sunt, quae velant, et paucae, quae volant, quia ex divinorum operum celsitudine cum perpauca ad nostram permittantur advolare noticiam, plurima in thesauris secretorum caelestium servantur occulta. Nam quod funditus ignoremus, quid ante mundi principium fuerit, et quid post consummationem seculi sit futurum, idem perhibet Ysaias: Priora, inquit, annuntiate michi, et novissima quae futura sunt, et dicam quia dii estis. De mediis autem pauca utcunque cognoscimus, quae tamen ex scripturarum nobis attestatione panduntur. Porro autem et in his ipsis quantam notitiae patiamur inopiam, qui sapientiusculus inter homines extitit, non erubuit confiteri. Ait enim Salomon: Sunt iusti atque sapientes, quorum opera in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Sed omnia in futurum servantur incerta. Ubi notandum quia, cum iustos dicat et sapientes, qui nimirum occulta debuerant suptilius nosse ipsos etiam perhibet, quae futura sunt ignorare. Enimvero quod me non modo de sapientia sed et de vitae quoque quasi sanctitate laudastis, non ut hoc sancta vestra prudentia crederet, sed ob hanc fortassis industriam, ut me ad procinctum sancti certaminis acrius instigaret, qua confidentia, vel in hoc valeo quantumlibet assentiri, dum pro quovis otioso verbo ratio redditur: dum sola fatui compellatio gehennae supplicium comminetur, dum divinae legis non apex, non iota praetereat, dum sola concupiscentiae visio mechiae crimen incurrat? Haec et huiusmodi, venerabilis pater, quisquis digna consideratione perpendit, ex divina quidem potest miseratione praesumere, sed nescio, utrum valeat in quantumlibet exuberantium meritorum suorum securitate dormire, presertim cum mundus undique fremat, undique velut marinum pelagus intumescentibus se procellis attollat, tantas que nobis quibuscumque rectoribus molestias ingerat, ut terrenis potius nos inservire negotiis quam obsequiis vacare divinis, vel ad puritatis aspirare mundiciam plerumque compellat. Malignus plane spiritus humanum genus nunc solito vehementius per omnia vitiorum abrupta praecipitat, truculentius tamen odiorum ac simultatum omnes livore perturbat. Tot enim cotidie bella desaeviunt, armatae acies proruunt, hostiles impetus inhorrescunt, ut de militaribus quidem viris plures gladius videatur absumere, quam in grabattulis quiescentes corporeae conditionis aegritudo finire, ut propemodum mari morigeretur hic mundus. Sicut enim cum ventorum tempestas oboritur, crispante mitius pelago in vicinia litoris aestus ferventior excitatur, ita nunc in mundi fine velut vicino maris litore furentibus discidii discordie que procellis cuncta hominum corda vexantur, et tanquam spumosi fluctus fluctibus illiduntur. Insatiabilis enim homicida omnia scrutatur, omnia mundi velut unius agri loca perlustrat, ne quid infecundum a lividi fomitis satione praetereat. Hinc est, quod ad aecclesiastici status universale periculum ab invicem sacerdotium imperium que resiliunt, atque ad Dei omnipotentis iniuriam nunc cum unus papa in apostolico sit solio constitutus, alter a finibus aquilonis destinatur electus. Sed ille papae abusivum papam proculdubio superaddidit, qui primus omnipotentis Dei vocabulum plurali numero declinavit: Eritis, inquiens, sicut dii, scientes bonum et malum. Super quo nimirum kapitulo potius flere compellimur, quam prolixius quid scribere delectemur. Unde cum ante dies in modum rithmi flendo depromerem: Heu, sedes apostolica, orbis olim gloria, Nunc prodolor efficeris officina Symonis. Terunt incudem mallei, nummi sunt tartarei. Iusto Dei iudicio fit ista conditio, Ut quisquis apostolicam sedem semel comparat, Redimere non desinat, donec male pereat. His dictis prae dolore contabui et addere supersedi. Sed cum inter caetera mala, quae nostris temporibus insolenter emergunt, ipsas quoque aecclesias violenti homines opprimant ac praedia vel quaelibet bona sacri iuris invadant, nonnullos movet, utrum aecclesiarum rectores expetere vindictam debeant, ut malis mala more saecularium reddant. Nam plerique mox ut eis vis infertur iniuriae, ad indicenda protinus bella prosiliunt, armatorum cuneos instruunt, sic que hostes suos acrius forte quam laesi fuerant, ulciscuntur. Quod michi plane satis videtur absurdum, ut ipsi Domini sacerdotes attemptent, quod turbis vulgaribus prohibent, et quod verbis impugnant, operibus asserant. Quid enim magis christianae legi probatur esse contrarium, quam redhibitio laesionum? Ubi, queso, sunt tot praeconia scripturarum? Ubi quod Dominus dicit: Si quis tibi, quod tuum est, tulerit, ne repetas? Si enim nobis non licet, eadem ipsa, quae nobis sunt ablata, repetere, quomodo pro his licet ultoriae retributionis vulnus inferre? Ubi et illud: Si percusserit tibi maxillam, da ei et alteram. Si angariaverit te mille passus, vade cum eo alia duo milia. Si tulerit tibi tunicam, da ei et pallium. At fortassis quis obicit turbis saecularibus haec esse mandata, non sacerdotibus, nimirum ut aecclesiarum praesules haec praedicare debeant, non servare. Sed quis hoc vel desipiens sentiat, cum Dominus dicat: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum. Qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur. Sacerdos itaque, qui in regno caelorum vult esse magnus, sit in populo praevius, ut, quod voce se sequentibus dictat, primus ipse vivis operibus impleat. Unde, ut omnis pravi intellectus occasio tolleretur, primus ille inter aecclesiae sacerdotes non ait: Domine, quoties peccaverit frater in fratrem, et dimittet ei? Sed omnium potius sacerdotum causam in una sui persona constituens, Domine, inquit, quoties peccaverit in me frater meus, et dimittam ei? Cum que sibi responderetur usque septuagies septies indulgendum, nullum iam de servando a sacerdotibus universali mandato relictum videtur ambiguum. Luca etiam evangelista testante docemur, quia Domino Iherusalem properante discipuli praecedentes intraverunt urbem Samaritanorum, ut illi pararent. Cum que illos Samaritae nullatenus recepissent, commoti Iacobus et Iohannes humanitate dictante dixerunt: Domine, vis dicimus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos, sicut Helias fecit? Mox conversus increpavit illos dicens: Nescitis cuius spiritus estis. Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Ubi mox subditur: Et abierunt in aliud castellum, ac si non lingua sed opere loqueretur: Date locum irae, vel potius quod ipse dicit: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Vita plane, quam salvator noster gessit in carne, non minus quam praedicatio, evangelium nobis est et proposita tenendae linea disciplinae. Sicut ipse ergo cuncta mundi furentis obstacula non per districti examinis ultionem, sed per invictam superavit inconcussae patientiae maiestatem, ita nos docet mundi rabiem potius aequanimiter ferre, quam vel arma corripere vel laedenti laesionibus respondere, praesertim cum inter regnum et sacerdotium propria cuiusque distinguantur officia, ut et rex armis utatur saeculi, et sacerdos accingatur gladio spiritus, qui est verbum Dei. De saeculi namque principe Paulus dicit: Non sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui malum agit. Ozias rex, quia sacerdotale usurpat officium, lepra perfunditur, et si sacerdos arma corripit, quod utique laicorum est, quid meretur? Nam et David idcirco ante evangelium evangelice vixisse creditur, quia non modo Semei et Saul, sed et plurimis indulsisse suis hostibus invenitur. Ex quo et caeteris sanctis patribus nonnulla hic exempla perstringerem, nisi vobis incomparabiliter notiora quam michi haec et similia certum tenerem. Plane quis non videat, quam sit inhonesta confusio, ut quod agendum aecclesia denegat, impudenter ipsa committat et cum aliis praedicet patientiam, infoederabilem ipsa contra nocentes accendatur in iram? Contingit enim hoc facienti quod apostolus dicit: Ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar, vel illud potius quod ad Romanos ait: Qui ergo alium doces, teipsum non doces, qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non mechandum, mecharis; qui abhominaris ydola, sacrilegium facis. Et praecipue id quod his praesto subiungitur, sacerdoti congruere videtur: Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. In lege quippe Dei sacerdos non inmerito gloriatur, qui locum ministerii ad praedicanda legis mandata sortitus est, sed per praevaricationem legis Deum inhonorare convincitur, cum scita legalia transgredi non veretur. Dum que aliud agit, aliud praedicat, quantum in se omnes ab eiusdem legis observatione deturbat, sicut scribis et phariseis Dominus dicit: Ve vobis, qui abstulistis claves sapientiae et scientiae, sed ipsi non introistis, et insuper alios introire prohibuistis. Et revera qua fronte, qua libertatis audacia sacerdos quilibet in dissidentium confoederatione desudet, cum ipse suis osoribus non remissionis indulgeat veniam, sed efferetur inplacabiliter ad vindictam? Inter omnes sane virtutum gemmas, quas salvator noster de caelo veniens attulit, duas insignius atque praeclarius rutilare monstravit, quas et in se prius expressit, et ut nobis imprimerentur, edocuit: karitatem scilicet et patientiam. Et de caritate quidem dicit apostolus: Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit Deus mundum, Filium suum misit. De patientia vero ait: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Per caritatem namque Dei Filius de caelo descendit, per patientiam vero diabolum superavit. His muniti virtutibus et fundatores apostoli sanctam aecclesiam condiderunt, et propugnatores eius sancti martyres diversa mortium supplicia triumphaliter pertulerunt. Si ergo pro fide, qua universalis vivit aecclesia, nusquam ferrea corripi arma conceditur, quomodo pro terrenis ac transitoriis aecclesiae facultatibus loricatae acies in gladios debachantur? Porro si sancti viri cum praevalent, hereticos ydolorum que cultores nequaquam perimunt, sed potius ab eis pro fide catholica perimi non refugiunt, quomodo pro rerum vilium detrimento fidelis fidelem gladiis impetat, quem se cum utique Christi redemptum sanguine non ignorat? In Galliarum finibus audivi gestum fuisse, quod refero. Inter abbatem et quendam saeculi praepotentem orta est non levis de possessione contentio. Cum que a partis utriusque fautoribus minis diu certaretur et iurgiis, tandem ut armis ageretur, utrimque condictum est. Et saecularis quidem paratis militum copiis campum praeliaturus ingreditur, acies struit, cuneos ordinat atque ad fortiter agendum omnium mentes acerrimus cohortator inflammat. Silvescunt omnia gladiis, rubent clipei, vociferantium clamor attollitur, minaces armatorum fremitus inhorrescunt, tela stringuntur, et solus adversae partis impetus accensis ad congrediendum mentibus expectatur. Abbas autem non in armis terrenis spem suam, sed in humanae salutis auctore constituens, cunctis, qui pro se dimicare convenerant, suum prohibuit comitatum, solos autem monachos suos equis imposuit, capita cucullis operiri praecepit, sic que cum illis velut galeatis et loricatis fidei munimento crucis que vexillo ad locum certaminis venit. Cum que vir ille non ferrea, ut sperabat, arma conspiceret, sed tanquam caelestem atque angelicam aciem adventare cominus advertisset, tantus eum cum suis omnibus divini timoris horror invasit, ut desilientes de equis protinus arma proicerent, terrae se humiliter sternerent, indulgentiam flagitarent. Sic, sic nimirum titulos victoriae triumphalis optinuit, qui non in frementibus equis, non in micantibus gladiis spem posuit, sed ex divinae tantum potentiae virtute praesumpsit. Ad haec si quis obiciat bellicis usibus Leonem se frequenter implicuisse pontificem, verumtamen sanctum esse, dico quod sentio. Quoniam nec Petrus ob hoc apostolicum optinet principatum, quia negavit, nec David idcirco prophetiae meretur oraculum, quia thorum alieni iuris invasit, cum mala vel bona non pro meritis considerentur habentium, sed ex propriis debeant qualitatibus iudicari. Nunquid hoc legitur, vel egisse vel litteris docuisse Gregorius, qui tot rapinas ac violentias a Langobardorum est feritate perpessus? Num Ambrosius bellum Arrianis se suam que aecclesiam crudeliter infestantibus intulit? Numquid in arma sanctorum quispiam traditur insurrexisse pontificum? Causas igitur aecclesiastici cuiuscunque negotii leges dirimant fori, vel sacerdotalis edicta concilii ne quod gerendum est in tribunalibus iudicum, vel ex sententia prodire pontificum, in nostrum vertatur obprobrium congressione bellorum. Sed ecce, dum aviditate loquendi vobis cum sermonis articulum longius protraho, metam, ut video, compendii epistolaris excedo. Incolomem te, venerabilis pater, ad regendum aecclesiae suae statum custodiat omnipotens Deus, et tu quoque in sanctis orationibus tuis mei memor esse digneris. 88 Kadaloo dicto episcopo, Petrus peccator monachus quod dignum et iustum est. Qui non corripit puerum ova furantem, magnum postea latronem patitur, equorum stabula perfringentem. Si a cosmetis suis matrona potens neglegit arcere petulcum, quid mirum, si in eam quoque ille postmodum vesaniae suae porrigat appetitum? Ut que de scripturis aliquid inferam: David rex qui in Absalon fratricidium non ulciscitur, ab ipso deinceps eiectus regalis solii dignitate privatur. Adonias, filius Aggit, dum in superbiae fastum protervus erigitur, dum conivente patre paratis equis et curribus regnum sibimet pollicetur, ad hoc quandoque progreditur, ut Abisag Sunamiten in coniugium quaerat, ac paternos incestare thalamos concupiscat. In multis tibi, frater, Romana pepercit aecclesia, frequenter a te legitimi rigoris cohibuit disciplinam, adeo ut asserant, qui se interfuisse fatentur, quod in tribus iam conciliis sinodalibus, Papiensi scilicet, Mantuano et Florentino, perspicua damnationis in te sententia claruit, ubique tamen sedes apostolica maternae pietatis affectu tibi clementer indulsit. Sed dum illa studuerit canonum circa te coercere vigorem, tu non vereris adversus eam hostilem redhibere tyrannidem. Porro autem si scripturae series diligenter attenditur, ter unctus in regem David fuisse reperitur. Prius scilicet a Samuele in Bethleem, secundo a viris Iuda in Hebron, tertio coram universis tribubus Israel, rursus in Hebron. Et tu de piscatore nostro, cui tantopere vis succedere, simile quid perhibeam, tres Petrus sedes optinuit, quas diversis sui presulatus privilegiis insignivit: Antiochenam scilicet, ubi postquam ipse se fidei posuit fundamentum, Ignatium vice sua mox ordinavit episcopum; Alexandrinam quoque, ubi sanctus evangelista Marcus, postquam novae fidei semen sparsit, eam beati magistri sui Petri glorioso nomini fideliter dedicavit; postremo Romanae urbi per quinque annorum lustra praesedit, quam etiam cum coapostolo suo Paulo precioso triumphalis victoriae sanguine purpuravit. Sed cur nos vel illum ter unctum, vel istum ter praesidentem in allegationem huius disputationis adducimus, nisi ut tu interim ad conscientiam redeas, te que totidem vicibus et si non iudicio sacerdotum sed canonum auctoritate depositum, quam procul a sanctis viris sis, et ipse perpendas? Licet enim illorum utriusque terna promotio tamquam una dumtaxat, nullum vel regni vel sacerdotii fuerit incrementum, quodammodo tamen plenioris fuit sanctitatis indicium. Sicut enim ille pietate vel iustitia reges, sic et iste transcendit omnes privilegio sacerdotes. Hinc est, quod cum reliquis sanctis hoc non impendimus, solius beati Petri festive cathedram celebramus. Cum itaque sacerdotium tuum tanta laboret infamia, quo pacto praesumpsisti, vel, ut mitius loquar, acquiescere potuisti, ignorante Romana aecclesia Romanum te episcopum eligi? Taceamus interim de senatu, de inferioris ordinis clero, de populo. Quid tibi de cardinalibus videtur episcopis, qui videlicet et Romanum pontificem principaliter eligunt, et quibusdam aliis praerogativis, non modo quorumlibet episcoporum, sed et patriarcharum atque primatum iura transcendunt? Salvo quippe universalis aecclesie sacramento isti sunt oculi unius lapidis, id est Romanae aecclesie. De quibus per Zachariam dicitur: Ecce, inquit, lapis, quem dedi coram Iesu. Super lapidem unum septem oculi sunt. Ipsi lucernae unius candelabri, de quibus ipse postmodum loquitur dicens: Vidi. Et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius, et septem lucernae super illud. Ipsi sunt et candelabra, in quorum medio Iesus iuxta beati Iohannis verba discurrit, et hunc sermonem, qui illic presto subiungitur, in te quodammodo specialiter dirigit: Memor esto, inquit, unde excideris, et age penitentiam. Plane si paenitentia iure plectendus est quisquis cuilibet irrogat iniuriam sacerdoti, qua tu sententia dignus es, qui illis preiudicium sacerdotibus intulisti, quorum consilio et iudicio status ac disciplina debet totius aecclesie catholicae gubernari? Et cum canonica decernat auctoritas, ut vel humilis cuiuscumque aecclesie clero liceat, liberum de illo, qui sibi preferendus est, habere iudicium, qua tumoris audatia tu presumpsisti te violenter illis ingerere, qui praeter communem aecclesie regulam, super ipsos quoque pontifices autenticam prevalent promulgare censuram? Cur per ambitionem adipiscendi culminis inaccessibilis que fastigii totum fere mundum in condempnationis tuae iurgium concitasti? Ut illud Hieremiae prophetae quodammodo vociferantes exclament: Terra, terra, terra, audi sermonem Domini: Scribe virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur. Et tu e contra eiusdem prophetae verbis apte valeas respondere: Ve michi, mater mea, quare me genuisti virum rixae, virum discordiae in universa terra? Non foeneravi, nec foeneravit michi quisquam, omnes maledicunt michi. Rursus illud aeque propheticum: Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta; ubi praesto subiungit: Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio loetificavit eum. Sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus, et non paenituit eum. Qui non me interfecit a vulva, ut fieret michi mater mea sepulchrum, et vulva eius conceptus aeternus. Non hic dies illa, in qua natus est homo, maledicitur, sed prosperitas potius, qua lenocinante in peccatum lapsus est, condempnatur. In qua videlicet die tu quodammodo morereris in vulva, si ab ea, quam coeperas, immo in qua male nascebaris, desisteres culpa. Cum te videlicet alieni et non filii apostolice sedis eligerent, et ab ea potius, quam tenebas, sede deponerent, quam ad aliam non per iudicium sed per strepitum promoverent, sicut scriptum est: Deiecisti eos, dum allevarentur. Saeculares a liminibus aecclesie coercemus, qui dimissis uxoribus propriis extraneis foederantur, sed quanto deterius adulterium ille committit, qui absque synodali sententia relicta sua alieni iuris aecclesiam more predonis invadit? Hoc adulterium deplorat propheta, cum dicit: Contritum est cor meum in medio mei, et contremuerunt omnia ossa mea, factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius. Cur autem tanto doloris tedio contabescat, protinus aperit, cum subiungit: Quia adulteriis plena est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti. Quod autem genus hominum hoc perpetret adulterium, unde et terra lugeat, et corda hominum velut arva deserti ab inundatione predicationis arescant, aperit ilico, cum consequenter adiungit: Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, dicit Dominus. Sed quid eisdem adulteris sacerdotibus et prophetis immineat, mox subsequendo declarat: Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris, impellentur enim et corruent in ea, afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum. Prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israel, et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterantium et iter mendacii. Audis similitudinem adulterantium, audis iter mendatii? Alterum scilicet pendet ex altero. A tramite quippe veritatis oberrat, qui per luxuriantis concupiscentiae ambitum castitatis aecclesiastice munditiam foedat. Nunc aecclesiam, prodolor, usque ad verticem constupratam dolemus, quod Hierusalem dudum Hieremias contigisse conqueritur. Filii, inquit, Mempheos et Tamneos constupraverunt te usque ad verticem. Hierusalem namque usque ad verticem constupratur, quando a minimis quibusque aecclesiis usque ad apostolicam sedem, quae omnium caput est aecclesiarum, luxuria venalitatis extenditur. Sed huius adulterii dulcedo in quantam vertatur amaritudinem, ilico vox divina subiungit: Ecce, inquit, ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle. Fac itaque, frater, iuxta vocem prophetae dicentis: Redite, praevaricatores, ad cor. Discute, obsecro, conscientiam tuam, et prudenter examina, qua quiete, quo refrigerio potitus es, postquam te huic periculoso negotio tanquam Sileae voraginis fluctibus inmersisti. Dilapidantur aera cupidinis, exhauriuntur folles diversi generis metalla turgentes, profligantur in cuneos militum erogandae pauperibus aecclesie facultates. Cunctis que subiectus obtemperas, ut cunctis in dignitate praecellas, et ambitio dominationis iuri te mancipat servitutis. Unum te non lateat, quia quisquis aecclesie per venalitatem semel irrepserit, donec illi praefuerit, redimere non cessabit. Iusto quippe Dei iuditio agitur, ut quisquis regimen aecclesie nundinatus aggreditur, quietis vel opulentiae commodum, quod speraverat, de suo commercio non lucretur, sed sedens in cathedra pestilentiae fabriles semper malleos versat, ut inmundae prelationis rivus per sordida convexa decurrens, unde funestus oboritur, suo semper fonti respondeat. Enimvero cum religiosus quisque vir subire tam laboriosae sedis onus abhorreat, illic que constitui vix ullis hominum precibus acquiescat, cur tu onus onerum, ut sanctus Leo papa dicebat, non modo non paras aufugere, sed ultro etiam preces et precium offerendo anxie te conaris intrudere? Ut liquido videatur tibi sententia illa congruere, quam per Hiezechielem adversus Hierusalem divinus sermo pronuntiat: Omnibus, ait, meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis. In eo enim, quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. Praeterea si eos sacri canones hereticos notant, qui cum Romana aecclesia non concordant, qua tu iudicaberis dignus esse sententia, qui sibi resistenti et obstinatissime reluctanti non pastor, sed tyrannus ingereris, eam que quam supra petram fidei Petrus predicator erexit, tu cum satellitibus Sathanae novus praeliator evertis, et ut inmeritum pastoris nomen optineas, ipsam confundere ac dilacerare pascuam cum suis gregibus non formidas? Sed audi, quid tibi tuis que similibus Dominus per prophetam dicat: Ve pastoribus, qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum et eiecistis eos et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum. Hoc autem, quod tu nunc moliris, non est gregem Domini visitare, sed potius instar praedonis ac furis perdere et mactare. Sicut in evangelio Dominus dicit: Fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat. Numquid ad hoc natus es, ut mundum in bella concutias, apostolorum labores et opera destruas, totam que Christi aecclesiam tua unius videlicet hominis ambitione confundas? Et haec fortasse turbatio tui nominis est intenta presagio. Cadalous quippe vocaris. Et prima quidem pars huius nominis manifeste denuntiat casum, secunda populum; laos siquidem grece, latine populum sonat. Et quid aliud in hoc exprimitur nomine, nisi quod scriptura dicit, quia videlicet ruina populi sunt sacerdotes mali? Hoc itaque modo qui sanctae aecclesie fueras filius, adversus eam factus es gladius. Et forte tu ille es gladius, de quo Hiezechiel propheta dicit: Gladius, gladius exacutus est et limatus. Cur autem duo haec iste gladius habeat, hoc est, ut limatus sit et acutus, secutus exponit: Ut cedat, inquit, victimas, exacutus est, ut splendeat, limatus est. Nonne in te videntur ista congruere, qui videlicet ut solus valeas dignitate splendere, totum regnum laboras in praelium, velut occisionis victimas congregare? Sed adhuc audi, quod presto subiungit: Qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. Et dedisti ad levigandum, ut teneatur manu. Deinde sequitur: Iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis. Tu profecto, tu ille es gladius, qui Filii Dei moves sceptrum, hoc est, qui eum, in quo ille regnat et imperat, commoves populum. Sceptrum Filii Dei est aecclesia catholica, haec regnum, haec est nostri redemptoris imperium, quam tu movere merito diceris, dum eam vexare et conturbare contendis. Non est michi propositum, prophetae verba more commentantis exponere, ut debeam de lignis quoque, unde post arcam Noe nunc fabricatur aecclesia, disputare; sufficiat michi dumtaxat, illa perstringere, quae tuae videantur vesanie convenire. Porro autem, quia conatus tuus iste numquam perveniet ad effectum, sed infaustum postremo concludetur in exitum, et qui Romanis arcibus superbus inveheris, ad solum proprium cum ignominia reverteris. Audi quod sequitur. Nam postquam divina vox ait: Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te, ut interficias et fulgeas, paulo post sequitur: Revertere ad vaginam tuam, in locum, in quo creatus es. In terra nativitatis tuae iudicabo te, et effundam super te indignationem meam, et ignem furoris mei sufflabo in te. Habes nunc forsitan mitram, habes iuxta morem Romani pontificis rubeam cappam. Cave ne hanc adversum te sententiam divinus per eundem prophetam sermo decernat: Tu autem, prophane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis profinita, haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam; nonne haec est, quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit? Ac si patenter enuntiet, quia quisquis ad hanc cidarim vel sacerdotalem coronam arroganter anelat, iure deprimitur; qui autem indignum se vociferans renuit, merito sublimatur. Multum sane laetificat, quod huiusmodi te pontifices elegerunt, Placentinus videlicet et Verzellinus, qui nimirum multarum petulci ac prolectarii sicut norunt disputare de specie feminarum, sic utinam potuissent in eligendo pontifice perspicax habere iudicium. Ecce iterum duo senes illi, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babilone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum. Ecce iterum Susanna in iudicium accusata producitur, ecce falsum innocenti crimen intenditur et sanguis innoxius condempnatur. Sed numquid deerit etiam Danihel, cuius repente spiritus suscitetur, falsorum que testium nequitias ulciscatur? Aderit utique, aderit verus ille vir desideriorum, de quo dicit propheta: Ecce veniet desideratus cunctis gentibus. Aderit, inquam, potentior ille Danihel, qui et impios senes perperam iudicasse convincat, et Susannam nostram ab iniustae sententia dampnationis absolvat. De cuius repentino iudicio alius propheta dicit: Ecce turbo dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet; non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui. Salva plane digna reverentia regibus nostris, quibus utique sive pro sexus sive pro aetatis infirmitate surripi potuit. Preter illos, quicumque te ad hoc flagitium impulerunt, filii Caiphae, primogeniti dicendi sunt Sathanae, adiutores antichristi, adversarii veritatis. Itaque libet exclamare: o caelum! o terra! cum quibus scilicet et omnia turbanda sunt elementa. O tragedia omnibus ante nos saeculis inaudita, ut alienus episcopus, propria sede contempta, ignorante Deo, nesciente Petro, nesciente Romana aecclesia, super Romanam constituatur aecclesiam! Et quod non fert aecclesia cuiuslibet infimae dignitatis, perferat illa quae mater est et magistra totius christianae religionis! Sed quispiam fortassis obiciat, inordinatae huic ordinationi aliquem interfuisse Romanum. Erubescat ad haec lingua frenetica, et quae nescit esse facunda, discat esse vel muta, nescit aliquid utiliter dicere, sciat saltim sine dampno tacere. Nimirum cum electio illa per episcoporum cardinalium fieri debeat principale iudicium, secundo loco iure prebeat clerus assensum, tercio popularis favor attollat applausum, sic que suspendenda est causa, usque dum regie celsitudinis consulatur auctoritas, nisi sicut nuper contigit, periculum fortassis immineat, quod rem quantotius accelerari compellat. Porro autem sicut diabolus divino nomini pluralem numerum indidit, ut diceret mulieri: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum, ita tu grammaticorum regulis novum aliquid addidisti, ut in declinatione iam pueri dicant papae paparum. Per te itaque senex iam mundus addiscit, quod hactenus ignoravit. Et sicut iuxta Pauli vocem summus pontifex in sancta per annos singulos ingrediebatur in sanguine alieno, sic et tu nunc miserorum hominum velut porcorum succidium facis et sanguinem fundis, ut ad beati Petri sanctuarium cruentus ingrediaris. Cave, frater, cave, ne velut hostis insurgas tam precipitanter in Petrum, qui certe et Annaniam cum coniuge verbi sui telo confodit, et Symonem arroganter astra petentem in gehennae profunda demersit. Quod michi a senioribus intimatum est, refero. In Babilonie partibus possessionem apostolica sedes habebat, unde tantum balsami redditum per annos singulos capiebat, quod indeficienti fomite sufficeret lampadi, quae videlicet ante altare beati apostolorum principis rutilabat appensa. Quam possessionem accepta pecunia papa distraxit, canonem que aromatis quem recipere solebat, amisit. Aliquanto post, cum idem papa predicto sacrosancto altari quasi devotus adsisteret et oraret, ecce quidam terribilis et grandevus senex, in cuius etiam facie barbirasium videbatur, elato brachio colafum sibi vehementer incussit et ait: Tu extinxisti lucernam meam ante me, et ego extinguam lucernam tuam ante Deum, mox que disparuit. Ille vero protinus corruit, et paulo post diem clausit extremum. Sic sic nimirum meretur corripi, qui illi se prebet adversum, qui caeli terrae que primus pastor optinet principatum. Quis, oro, duorum paparum duriori tibi videtur austeritate plectendus? Utrum ille, qui sacri altaris lucernam presumpsit extinguere, aut tu, qui totam universalem aecclesiam per furtivae promotionis exordium niteris obscurare? Qui enim iuxta veritatis vocem intrat per ostium, pastor est ovium; qui iam utique aut intrat aliunde, fur est et latro. Sed sicut per pastoris ostium, qui iam praesidet, domui lumen infunditur, ita per tuum aliunde nichil aliud nisi fumus atque caligo, chaos et horror ingeritur tenebrarum. Huc accedit, quia dum in imis est quispiam, eius quodammodo vicia delitescunt, cum vero ad dignitatis culmen ascendit, in superficiem mox erumpunt, et quae fuerant eatenus inaudita, iam per ora rumigeruli populi trita vulgantur. Quot hominum milia nunc tua facta dinumerant, qui usque ad hoc tempus ea funditus ignorabant? Nam praebendarum aecclesie tuae vel aecclesiarum damnanda commercia alia que longe turpiora, quae nos erubescimus dicere, hactenus in tuo tantum narrabantur oppidulo, nunc alter ad alterum ubique regni huius et mercatores locuntur in foro, et fossores in agro. Pueri, qui rhetoricantur in scolis, cives, qui glomerantur in triviis, omnes pene te lacerant te que diiudicant. Hoc siquidem tibi contigisse comprobatur, quod transgressori cuilibet per Hieremiam dicitur: Propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae. Cui paulo post etiam dicitur: Haec sors tua, pars que mensurae tuae apud me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendatio. Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua, et adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae. Verumtamen si ego te conveniendum esse decernerem, his que in os sermonibus obiurgarem. Nonne tu, quae gratis offerenda sunt in aecclesia, distraxisti? Nonne haec et illa caelo terra que testibus commisisti? Quae videlicet, si ego tibi dicerem, non me latet, quoniam dum negare haec mundo teste non posses, protinus ad futurae correctionis patrocinium convolares. Quilibet enim culminis appetitor dum de transacta vita conscientia remordente confunditur, emendationem sibimet in posterum pollicetur, sed dum culmen celsitudinis occasio sit peccandi, quomodo per scopulosi montis praerupia non offendet, qui per plana gradiens inpingebat? Possem praeterea respondere, quod per prophetam Dominus tibi tuis que similibus dicit: Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietatem suam, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. De qua varietate et alibi dicit: Numquid avis discolor hereditas mea? Numquid avis tincta per totum? Sed culpae varietatis praesto subinfert sententiam ultionis: Venite, inquit, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum. Quibus autem huius animadversio devorationis immineat, ilico subdendo manifestat: Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis, posuerunt eam in dissipationem. Quae videlicet omnia nichil aliud utique designantia, nisi aecclesiam a malis pastoribus dissipatam, quoniam et te hoc nosse credo, dum verbis pluribus indigeant, non expono. Hoc tantum te latere non patior, quia et tu et quicumque tibi similiter per ambitionem aecclesie culmen appetitis, Deum proculdubio nescientes aecclesiam laceratis. Unde et per eundem prophetam dicitur: Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt, propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. Spondes itaque nunc emendationem, ut concupitam obtineas dignitatem. Humiliter loqueris, ut ad celsitudinem proveharis. Humilitas haec quia de radice superbiae nascitur, ad satisfaciendum idonea non videtur. Illud interim ad memoriam redit, quod in libri Geneseos reperitur historia, quia Dinam Lie filiam cum vidisset Sichem, filius Emor Evei princeps terrae illius, adamavit et rapuit et dormivit cum ea, vi opprimens virginem. Et conglutinata est anima eius cum ea, tristem que blandiciis delinivit, eam que tam inpatienter amavit, ut non modo se sed et omnes suae civitatis masculos circumcideret, ut eius dumtaxat potuisset coniugium optinere. Sed haec satisfaccio non Deo placuit, non fratrum illius corda placavit, quia non ob religionem sed ad potiendam carnis facta est voluptatem. Fratres enim illius saevientes ob stuprum, omnes, qui circumcisi fuerant, gladiis peremerunt. Tu ergo, tu novus es Sichem, corruptor Dinae, violator aecclesie. Circumcidis carnem, ut carnis valeas explere libidinem. Pravos te polliceris mores abscidere, ut in pravitate postmodum inpune te liceat permanere. Sed ecce Simeon et Levi Sichem gladiis impetunt, quia vetus et novum testamentum, dum suis te sententiis damnant, quasi totidem te gladiis armati fratres obtruncant. Sive ut vindices propius acquirantur, Petrus et Paulus, qui mundi sunt iudices, ipsi quoque fient tuae transgressionis ultores. Fedam enim rem operatus es in Israel. Sed ne quis michi fortassis obiciat, quod interfectores illi Sichem, Symeon videlicet et Levi, obeunte patriarcha Iacob reprobationis meruere sententiam, sciat illic a prophetico spiritu futuram potius mortem salvatoris attendi, quam peractam digne stragem luxuriosi hominis condemnari. De Symeon enim scribae sunt Iudaeorum, de Levi vero tribu principes sacerdotum. De quibus utique scriptum, quia consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. De quo consilio dicitur: In consilio eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea. Quia, inquit, in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum, virum scilicet illum de quo Ysaias ait: Opprimamus virum iustum, quia contrarius est operibus nostris. Murum autem suffoderunt, hoc est illud fortissimum ac spiritale propugnaculum, quod custodit Israel. Ut igitur expositoribus caetera relinquamus, sufficiat hic intellegi non vindictam stupri, sed peremptorum Christi sacrilegia condempnari. Quam plane vindictam Iudith quoque Deo placitam docuit dicens: Domine Deus patris mei Symeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem, et dedisti mulieres illorum in predam et filias eorum in captivitatem, et omnem predam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum. Porro autem non es contentus mensura hominis, sed in humano genere mons videri appetis, et quasi promunctorium superbiae in fastigii te cacumen attollis. Non vis esse de vallibus, de quibus dicitur: Valles abundabunt frumento. Sed audi quod tibi Dominus per prophetam dicat: Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram, ut extendam manum meam super te et evellam te de petris et dabo te in montem combustionis, et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta, sed perditus in eternum eris. Et iterum: Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus, quia veniet dies tuus, tempus visitationis tuae. Et cadet superbus et corruet, et non erit, qui suscitet eum. Tantum ne in te damnationis ardor inferbuit? Huccine te superbiae fastus et celsitudinis ambitio provocavit, ut reginam aecclesiarum, sive, ut ita fatear, regnorum omnium temerares imperium? Sed despexit te, subsannavit te, virgo filia Syon; post te caput movet, filia Hierusalem. Cui exprobrasti, et quem blasphaemasti? Super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad sanctum Israel. In multitudine, inquiens, quadrigarum mearum ego ascendam altitudinem montium, iuga Libani, Romanam videlicet aecclesiam, in mundi totius culmine constitutam et nitore virginalis pudicitiae candidatam. Sed audi, quid tibi per eundem prophetam divina vox dicat: Habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me; cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Mox que sententiam in conclusione subnectit: Ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis, et reducam te in via, per quam venisti. Sed ecce nos multo adhuc plura dictante materia necdum explevimus votum, et iam excedimus epistolare compendium. Rogandus est ergo, dumtaxat omnipotens Deus, ut et te ad humilitatis revocet spiritum, et sopitis erroribus simultatum in aecclesia sua pacis atque concordiae, quae per te scissa est, stabiliat fundamentum. In fine libet haec plangere: Heu, sedes apostolica, orbis olim gloria, Nunc prodolor efficeris officina Symonis. Terunt incudem mallei, nummi sunt tartarei. Iusto Dei iuditio fit ista conditio, Ut quisquis apostolicam sedem semel comparat, Redimere non desinat, donec male pereat. Cathedram pestilentiae pressus anathemate Tenet cum sacerdotibus Christi peremptoribus. Fit sibi terra ferrea, caeli sedes enaea. Diligenter igitur intende, quod dico. Fumea vita volat, mors inprovisa propinquat, Imminet expleti prepes tibi terminus evi. Non ego te fallo: coepto morieris in anno. 89 Petrus peccator monachus, Kadaloo pseudoepiscopo quod meretur. Si Ninive post praedicationem Ionae ita constanter a sua se pravitate corrigeret, ut spretis semel viciis denuo se nullatenus impiasset, propheta Naum adversus eam nequaquam onus hoc levaret, ut in ipso libri sui principio protinus in haec verba prorumperet: Deus aemulator et ulciscens Dominus, et habens furorem; ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis. Scripsi tibi nuper antequam Romam cum satellitibus Sathanae fuisses aggressus, denuncians et contestans, ut te a tam cruenti moliminis intentione compesceres, ut intra mensurae suae te septa reprimeres, et nec motum divini furoris adversum te, nec mundum adversus aecclesiam in bella nefaria concitares. Verum tu tanquam Vesevus gehennae flammas eructuans non quiescis, pecuniae favillas, ut ita loquar, per populum spargis, et per estum cupidinis miserorum hominum corda corrumpis. Tuam profligas aecclesiam, ut optineas alienam. Illinc aurum argentum que stateris appenditur, hinc stipulationes, rata et signa procedunt, sub apothecario iure monimenta fiunt, sic que prolabentis aecclesiae praedia distrahuntur. Ducis post te castra, auro potius armata quam ferro, et sic nummi proferuntur e loculis, tamquam gladii vibrentur e thecis. Falangas plane, quae te sequuntur, ad tuae signa militiae non tam litui, bucinae vel tubae clangor excitat, quam vena metalli vibrantis invitat. Habens enim, ut aiunt rustici, pugillum aureum, frangis murum ferreum. Sed sunt divitiae, ut Salomon ait, conservatae in malum domini sui. Quid enim profuit aurum Ptolomeo, regi scilicet Aegypti, qui post navale bellum, quod Iulio Cesari perfidus ac superbus intulerat, necatus fluctibus, neglectus atque despectus in litore sine custode iacebat, nec aliter est inter caeteros agnitus, nisi quia aurea erat lorica praecinctus? Melius ei fuerat sub pannoso tegmine vivere, quam in purpura vel auro perire. Imperator Nero retibus aureis piscabatur, ea que ut hystoriae tradunt, blattinis e gurgite funibus extrahebat, sed eum nullatenus potuerunt ab iminenti discrimine neque divitiae neque deliciae liberare. Nam cum a Romanis pro incomparabilis enormitate flagitii ad supplicium quaereretur, pavefactus e palatio fugiens ipse sibimet in suburbio conscivit interitum. Iustinus imperator tantam thesauri copiam possidebat, ut ad opum custodiam uxor eius arcas ferreas fabricaret, sed postmodum impos mentis effectus, dum se perdidit, etiam possessa quaelibet cum ipsis quoque regalibus sceptris amisit. Unde bene per prophetam dicitur: Argentum eorum foras proicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur; quia scandalum iniquitatis eorum factum est, et ornamenta munilium suorum in superbiam posuerunt. Gothorum dux Alaricus, ut autentica testatur hystoria, dum inopinatas se possidere divitias gloriatur, apud Consentiae regionem subita morte defungitur. Gothi vero protinus Basentum amnem a suo alveo per alium tramitem captivorum labore deflectunt, sic que Alaricum cum multis opibus in eodem alveo aqua deficiente sepeliunt, mox que fluvium proprio meatui iuxta consuetudinem reddunt, ac ne quis addiscere locum posset, captivos omnes, qui interfuerant, extinxerunt. Et o utinam sic tuam tibi pecuniam tuus etiam miles infoderet, ne per eam sicut iam coepit, status aecclesiae deperiret! Ut quod magistro tuo dictum legitur, tibi quoque merito diceretur: Pecunia tua te cum sit in perditione. Habuit porro mater Michae, sicut in libro Iudicum legitur, argentum, unde conflatum est ydolum, sed absit, ut tantum ex illa, quantum de tua pecunia, prodierit sacrilegium. Ex illa quippe summa in una tantum tribu Israel factum est scandalum, tua vero pecunia christianae fidei et totius sanctae aecclesiae nititur evertere fundamentum. Et o scelus inauditum! Pilati milites inconsutilem Domini non praesumunt scindere tunicam, et tu in duos papas catholicam partiris aecclesiam? Illi pendentis in cruce salvatoris ossa non frangunt, et tu sectis aecclesiae membris, quae proculdubio corpus eius est, sacramentum violas unitatis? Captam bello arcam Dei Israel Philistinorum principes temerare non audent, sed clausam undique inlibatam que conservant, tu christianae pietatis archanum, et non lapidearum tabularum, sed verbi Dei vivi et permanentis caeleste misterium vexare ac solvere niteris frementium cuneis bellatorum? Si Oza moritur, quia humerum supponit, ne arca Domini corruat, quid illi merito fiet, qui se super aecclesiam Christi, ut in eius ruina ille sublimis videatur, exaltat? Audi quid tibi per Abdiam divina vox dicat: Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum, qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? Ubi mox sequitur: Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Luce clarius constat, quia David in regem per Samuhelis ministerium ungitur, Saul vero divini iudicii sententia reprobatur. Sed donec Saul advixit, ne perexiguam quidem regni particulam David sibimet usurpare praesumpsit. Sed quid dicimus, quod David vivente Saul regii culminis apicem non ascendit, cum et eo etiam iam defuncto nequaquam mox ad optinenda regalia sceptra se contulit, sed utrum ius saltim habitandi in qualibet regni urbe mereretur, humiliter inquisivit dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Iuda? Cui cum divinitus diceretur: Ascende, non mox in quam sibi melius videretur, credidit ascendendum, sed geminat inquisitionem, ut capiat certitudinem. Inquirit adhuc, quo potissimum ascendere debeat, ne iuditium se disponentis in aliquo vel minimo, quod absit, offendat. Quo, inquit, ascendam? Ait Dominus: In Ebron. David ergo in regno sibi divinitus tradito non modo regnare, sed ne quidem habitare praesumit, nisi divinae iussionis adhuc renovetur imperium. Et nos, qui sacerdotes dicimur, alienas aecclesias praedonum atque raptorum more pervadimus, eas que mundo stupente, Deo prohibente, contra decreta legum, contra sententias canonum, venali commertio redimere festinamus. De quibus sub adulterorum specie per Iheremiam dicitur: Saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur, qui amatores in foeminas emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Unde et sequitur: Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gentem talem non ulciscetur anima mea? Enimvero sicut per auxesin dicitur sancta sanctorum et Cantica canticorum, sic Romanam aecclesiam venaliter distrahi peccatum est utique peccatorum. Quamlibet quippe aecclesiam redimens Simoniacus est, qui autem Romanam aecclesiam ad taxationem pecuniae redigit, quid aliud , quam omnes per orbem terrarum aecclesias, quibus illa praelata est, venaliter usurpare contendit? Sane sicut triginta denariis Iudas Scarioth Dominum vendidit, ita triginta nichilominus maledictiones eius reperiuntur in psalmo, quem adversus eum propheta descripsit. Quae scilicet maledictiones ab eo versiculo incipiunt, ubi dictum est: Constitue super eum peccatorem, illic autem desinunt, ubi subiunctum est: Operiantur sicut diploide confusione sua. Si ergo iuxta peccati modum maledictionis sive dampnationis ponderatur elogium, quantae perditioni Romanae aecclesiae mercator erit obnoxius, qui dum unam negotiatur, omnes simul aecclesias comparare convincitur? Quamobrem non dubites hanc in te redundare sententiam, quam per Hiezechielem Dominus intentat dicens: Venit tempus, prope est dies occisionis et non gloriae montium. Nunc de propinquo effundam iram meam super te et complebo furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et imponam tibi omnia scelera tua, et non parcet oculus meus, neque miserebor, sed vias tuas imponam tibi, et abhominationes tuae in medio tui erunt, et scies quia ego sum Dominus percutiens te. Defuncto Cesare Augusto quo videlicet imperante salvator mundi nasci dignatus est, maerens Romanus populus lugubre clamitabat: Utinam aut non nasceretur, aut non moreretur. De te autem, Cadaloe, merito dicimus: Utinam aut non nascereris, aut illico morereris. Fuisset itaque iuxta scripturam conceptus tuus, conceptus aeternus, abortisset mater tua, non peperisset, et aborsum potius funderet, quam sobolem genuisset. Narrat Eutropius, quia paulo antequam Saguntini ab Annibale famis inopia caperentur, ac ultimis cogerentur interire suppliciis, cum mulier quaedam iam pene fuisset enixa, infans repente regressus in uterum, illius civitatis portendit exitium. Optaremus etiam, ut tu quoque in viscera materna regressus super urbem unam potius triste prodigium intentares, quam ad aetatis incrementa perveniens totam aecclesiam catholicam non iam significatione, sed viva potius operatione destrueres. Ad hoc enim te furiosa dominandi libido, et non appetendae sublimitatis praecipitavit insania, ut unius episcopatus non sis mensura contentus, sed super universalem aecclesiam generalem ambias principatum, et ut solus emineas, totum orbem in praecipitium mergere non formidas. Plane Dioclitianus imperator, sicut historiarum tradit antiquitas, regalis fastigii insigne deposuit, et non procul a Salonis per novem fere annos usque ad obitum, privatus in amoena virentis hortuli cultura permansit. Qui dum ab Herculeo atque Galerio ad recipiendum obnixe rogaretur imperium, tanquam pestem aliquam perhorrescens hoc fertur dedisse responsum: Utinam Salonae possetis holera visere nostris manibus instituta, profecto nunquam iudicaretis hanc sarcinam nostris iterum cervicibus imponendam. Cum pater magni Constantini, Constantius, atque Galerius crearentur Augusti, Romanus inter eos ita divisus est orbis, ut Gallias, Italiam, Affricam que Constantius, Illiricum, Asiam simul et Orientem Galerius optineret. At Constantius, Augusti duntaxat dignitate contentus, Italiae simul et Affricae administrandae sollicitudinem recusavit. Vir etiam ille egregius et praestantissimae civilitatis, dum privatorum atque provincialium diviciis studuit, fisci commoda non admodum affectavit, melius iudicans publicas opes a privatis haberi, quam intra aerarii unius angustias reservari. Reges ergo gentium propter curarum ingruentium taedium amplioris regiminis iura contempnunt, imperialium dignitatum apices fugiunt, et sacerdotes Dei, qui haec specialiter praedicare debuerant, in superbiae se cornibus elevant, et non sacerdotalem sed regalem, immo tirannicam ferulam arripere super humanum genus anhelant. Illi concessa ordini suo arma deponunt, ut quietis otio perfruantur; isti constipati legionibus armatorum velut hostium castra Christi aecclesias impetunt, et in gladio corruentium sanguine tanquam brutorum animalium pinguedine saginantur. Strix malefica etiamsi alienum sanguinem sugit, suis tamen pigneribus parcit. Saturnus dum proprium devorare filium nititur, in suis se dentibus abbaddir invenire miratur. Romanos certe tuos esse filios asserebas, quos tamen in ore gladii devorare non ut pater, sed tanquam crudelis vitricus decrevisti. In fortibus quidem velut lapideam reperisti duriciam, sed ex miseris atque debilibus gavisus es triumphalem te reportare victoriam. In quo plane certamine et tu regis Totilae iudicaris superare tirannidem, et tuus miles Gothorum excedit immanitatem. Ille namque, sicut nota narrat hystoria, cum Romam circumfusis militibus obsideret et inclusus populus tanta laboraret inedia, ut iam pignerum suorum matres decrevissent artus absumere, tandem per Ostiensem ingressus est portam. Qui parcere Romanis civibus cupiens per totam noctem clangere tubam iussit, ut dum irrupisse hostem bucina diutius intonante pernoscerent, a Gothorum se gladiis quibuslibet interim latibulis ocultarent. Tu autem miles que tuus tantam plebis invalidae atque inperitae bellorum stragem dedistis, ut cesorum numerus ignoretur. Certe dum Pompeius adversus Cesarem civili praelio dimicaret, inter hortandum cuique tamen aiebat: Parce civibus; cum Cesar e contrario insisteret, inquiens: Miles, faciem feri. Tu itaque Cesareae crudelitatis instinctu, dum accendis animosa corda satellitum, retulisti manubias, et spolia de cadaveribus peremptorum, ut de te per similitudinem illud dici possit: Et de praeliis Iudae narrabant omnes gentes. Et in his omnibus nil aliud niteris, nisi ut praesulem apostolicae sedis eicias et cathedram non vacantem alieni iuris invasor optineas. Sed ut noveris, quia molimen hoc nequaquam tibi faustum concedet in exitum, de proxima tibi atque contigua regione praebeamus exemplum. Convicanea autem tibi regio Placentia est, cuius episcopus non diu ante nostram aetatem subdolae calliditatis artifex extitit, et ad instar tui sublimitatis et gloriae satis super que ambitione flagravit, adeo ut prius ante se gestandam, sicut et tu nunc agere diceris, crucem argenteam impetraret. Qui etiam cum imperatrice, quae tunc erat, obscoeni negotii dicebatur habere misterium, deinde sensim ad maiora prosiliens, tandem apostolicam sedem familiaris tibi pecuniae patrocinio violentus invaderet. Eiecto itaque Gregorio, imperatoris Ottonis utique consanguineo, Romanae aecclesiae cathedram non ut sacerdos magnus, sed ut fur atque tyrannus optinuit. Sed paulo post resipiscente Quiritum populo atque in zelum dignae ultionis unanimiter exardescente irruentes in eum manus initiunt, oculos eruunt, aures nares que praecidunt. Expertus est itaque, quod et tunc sibi, et nunc tibi per Ezechielem prophetam Dominus comminatur dicens: Venient super te instructi curru et rota, populorum multitudo; lorica et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis, et ponam zelum meum in te, quem exercebunt te cum in furore, nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint gladio concident. Et ut attentione tua condignam usque ad finem prosequamur hystoriam, postquam Romani ita, ut dictum est, respondissent pontifici, mox ante retro conversum in asello gloriosum equitem posuerunt, tenentem que sui vectoris in manibus caudam, per publicam totius urbis viam, haec ut caneret, impulerunt: Tale, inquit, supplicium paciatur, qui Romanum papam de sua sede pellere nititur. Audiat igitur hoc quilibet aecclesiae fornicator exemplum. Expavescat idipsum hodieque super se divinae severitatis invigilare iudicium. Audiat, quid per eundem prophetam sibi divina vox dicat: Novissimum, inquit, tuum devorabitur igni, et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae, et requiescere fatiam scelus tuum a te et fornicationem tuam de terra Aegypti. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti, in manus, de quibus saciata est anima tua. Et agent te cum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudum et ignominia plenum, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae faecerunt haec tibi. Propriam quippe dimittere et alienam aecclesiam simoniacis contaminationibus prophanare perextremae fornicationis genus agnoscitur. Porro autem, si tu culmen apostolicae sedis fueris, Deo mundum neglegente sortitus, gliscunt et exultant omnes reprobi, omnes christianae religionis tripudiant inimici. Econtra quique Dei iusticiam esurientes sitiunt, qui pietatis opera cernere concupiscunt, te rerum culmen adeptum totius aecclesiae praecipitium credunt. Disceptatio sinodalis inter regis advocatum et Romanae ecclesiae defensorem. Sed ad haec gloriaris et iactas: Rex me et imperatrix mater elegit, ad hunc apicem me regia caelsitudo provexit. Sed cum hinc aula regia suum tueatur electum, illinc Romana aecclesia proprium defendat antistitem iam in solio constitutum, dignum est, ut sanctorum atque prudentium sacerdotum multitudo conveniat et hanc questionem ventilans sub canonici iuris auctoritate discernat. Et quoniam in proximo, ut speramus, fiet hinc Osborgense concilium, hic iam eiusdem concilii constituamus velut in quadam tabellae pictura proludium. Iuxta visionem ergo Danihelis throni sint positi, iudicium sedeat, libri aperiantur et solutionis indiga questio in medium deducatur. Hinc itaque Romanae defensor aecclesiae suas allegationes inferat, illinc advocatus regius propriae partis argumenta depromat. Taceat Parma cum suo heresiarcha, advocatio tantum regia et Romana invicem obloquatur aecclesia. Sanctorum vero sacerdotum erecti sint animi, ut, et quae utrimque dicenda sunt, conferant et peroratae causae iudicialis sententiae calculum ponant. Age igitur, defensor apostolicae sedis incipiat, deinde regius advocatus, quae sibi videbuntur, obtendat. Defensor Romanae aecclesiae. Cum beatitudo vestra, venerabiles patres, super apostolicae sedis negotio disputat, ad cunctas aecclesias pertinere quod versatur in manibus, non ignorat. Hac enim stante, stant reliquae. Sin autem haec, quae omnium fundamentum est et basis, obruitur, caeterarum quoque status necesse est collabatur. Omnes autem, sive patriarchivi cuiuslibet apicem sive metropoleon primatus aut episcopatuum cathedras vel aecclesiarum cuiuscumque ordinis dignitates sive rex sive imperator sive cuiuslibet conditionis homo purus instituit, et prout voluntas aut facultas tulit, specialium sibi prerogativarum iura prefixit. Romanam autem aecclesiam solus ille fundavit et super petram fidei mox nascentis erexit, qui beato vitae aeternae clavigero terreni simul et caelestis imperii iura commisit. Non ergo quaelibet terrena sententia, sed illud verbum, per quod constructum est caelum et terra, per quod denique omnia condita sunt elementa, Romanam fundavit aecclesiam. Illius certe privilegio fungitur, illius auctoritate fulcitur. Unde non dubium, quia quisquis cuilibet aecclesiae ius suum detrahit, iniustitiam facit, qui autem Romanae aecclesiae privilegium ab ipso summo omnium aecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic proculdubio in heresim labitur et cum ille notetur iniustus, hic est proculdubio dicendus hereticus. Fidem quippe violat, qui adversus illam agit, quae mater est fidei, et illi contumax invenitur, qui eam cunctis aecclesiis pretulisse cognoscitur. Cum haec igitur vestra sanctitas indubitanter agnoscat, vos, qui non quilibet sed nobiliores et egregii estis filii Romanae aecclesiae, pietatis viscera circa matrem vestram compatientes ostendite, et utrum destrui debeat, sibimet eligendo pontificem iudicate. Mirum quippe est, si quod minoribus aecclesiis canonicus vigor attribuit, illi soli, quae caput est omnium, non permisit. Regius advocatus. Prolixa declamatio dedit attentionem, benivolentiam atque docilitatem, et hoc potius iuxta consuetudinem fori iudicialis quam secundum regulam concilii sinodalis, ubi scilicet non magnopere curare debemus elucubratae locutionis urbanitatem, sed vivae potius sententiae puritatem. Ad querelam ergo coram sanctis sacerdotibus deponendam suffitiat nobis dicere, quoniam inthronizastis papam sine consensu domini nostri regis, ad iniuriam scilicet atque contemptum regiae maiestatis. Defensor Romanae aecclesiae. Ordinationem papae factam diffiteri nec possumus nec debemus, regis autem iniuriam modis omnibus propulsamus. Sed videamus primo, si placet, utrum papa sine rege potuerit fieri, et sic postmodum de regis disputemus iniuria. Regius advocatus. Certe liquido novimus, quia illi debent pontificem, cum ordinatur, eligere, quos sibi, postquam ordinatus fuerit, canonica decernit auctoritas oboedire. Papae vero, quia universalis est pontifex, non modo Romanus populus, sed et Romanus imperator, qui caput est populi, oboedientiam debet. Censendum ne ergo est, ut papam sine capite suo populus eligat, et ei, quem non elegit, imperator oboediat? Constat ergo, quia nisi Romani regis assensus accesserit, Romani pontificis electio perfecta non erit. Defensor Romanae aecclesiae. Perhibendum est itaque iuxta vestrae disputationis articulum, quia neque Stephanus neque Sixtus neque Cornelius non denique Clemens non Silvester non ipse beatus Petrus apostolus papali nomine digni sunt, quia ab imperatoribus eorumdem temporum electi non sunt. Regius advocatus. Gentiles reges non sunt adhibendi ad huius, de qua loquimur, electionis exemplum, qui, quoniam christianam ignorabant fidem, Christianorum non poterant ordinare pontificem. Ceterum christiani principes semper Romanos elegere pontifices. Defensor Romanae aecclesiae. Qui mentitur in communi colloquio, mendax dicitur, qui autem in presentia venerabilium sacerdotum falsa protulerit, sacrilegii proculdubio crimen incurrit. Dixisti christianos principes Romanos semper elegisse pontifices. Percurre me cum aecclesiasticae antiquitatis hystorias, Romanorum presulum catalogum studiose disquire, et cum perpaucis inveneris in electione sua regium accessisse consensum, confitere te perspicuum protulisse mendatium. Quis enim rex Antonii filium Damasum Hispanensem, quis Innocentium, Innocentii filium Albanensem, quis denique Zosimum Grecum, Ebramii filium, elegit? Quis preterea Leonem, Quintiani filium, de Tuscia, quis Hylarium, Crispini filium, de Sardinia, quis Caelestinum, Prisci Romani civis filium, quis Bonifacium, quis Anastasium, aeque Romanos? Denique multos attexerem, nisi fastidium generaret. Sed ne me putes non habentem copiam ab eorum enumeratione deficere, quis imperatorum elegit Simplicium Tiburtinum, Felicem natione Romanum, quis Gelasium Afrum, Valerii filium, quis Simachum, Sardiniae provinciae filium Fortunati, quis Hormisdam, filium Iusti, natione Campanum, Iohannem origine Tuscum, Felicem natione Samnitem, Bonifacium, Sigibaldi filium, Mercurium Proiecti, Agapitum Gordiani, natura Romanos? Quis enim regum electioni cuiuslibet istorum suum legitur adhibuisse consensum, cum eorum temporibus Romanae reipublicae christiani principes prefuisse legantur? Id est Valentinianus senior, Valens, frater eius, qui occisus est in pugna Gothica prope Adrianopolim, Gratianus, qui a Maximo tiranno peremptus est, Valentinianus iunior, qui necatus est a comite suo Vienna, deinde Archadius, Honorius, Theodosius, Iohannes ille, qui apud Ravennam occisus est, Valentinianus tercius, qui in campo Marcio est peremptus, Marcianus, Leo, Maioranus, Severus, Anthemius, Olibrius, Glicerius, Zeno, Nepos ille, qui in villa sua occisus est iuxta Salonas, Augustulus, Anastasius, Iustinus et caeteri Romani imperatores, quos vitandi laciniosi stili causa praetereo. Da michi ergo eorum, quos enumeravimus, aliquem vel praesulem requirentem vel principem assensum in electione praebentem, et ego do manum ac te perhibeo laureandum. Alioquin, si dare non poteris, in hoc te convictum per omnia necesse est fatearis. Quod autem beato Gregorio legitur adhibuisse Mauricius imperator assensum et perpauci alii principes aliis promovendis, hoc dictavit perturbatio temporum et tempestas horrenda bellorum. Regius advocatus. Si mentiri est contra mentem loqui, temerarium est me mendatii tam procaciter argui, qui non utique falsum, sed verum me dixisse putavi. Tamen assentior et in hoc superatum me esse non abnuo. Defensor Romanae aecclesiae. Ut autem id ipsum adhuc manifestius pateat, et te super hac dimicandi materia perdidisse tibimet ipsi clarius innotescat, lege Constantini imperatoris edictum, ubi sedis apostolicae constituit super omnes in orbe terrarum aecclesias principatum. Nam postquam supra corpus beati Petri basilicam fundator erexit, postquam patriarchivum Lateranensem in beati salvatoris honore construxit, mox per imperialis rescripti seriem Romanae aecclesiae constituit dignitatem. Ubi nimirum beato Silvestro suis que successoribus optulit, ut regali more et aurea corona plecterentur in capite et caeteras regii cultus infulas usurparent. Verum beatus Silvester hornamenta, quae sacerdotali congruere iudicabat officio, in proprios usus assumpsit, coronam vero vel caetera, quae magis ambitiosa quam mistica videbantur, omisit. Cui etiam Constantinus Lateranense palacium, quod eatenus aula regalis extiterat, perpetuo iure concessit, regnum Italiae iudicandum tradidit. Nam et ipsius regis haec verba sunt: Unde congruum, inquit, prospeximus, nostrum imperium et regni potestatem orientalibus transferri ac transmutari regionibus et in Bizantia provincia in optimo loco nomini nostro civitatem aedificari et nostrum illic constitui imperium; quoniam, ubi principatus sacerdotum et christianae religionis caput ab imperatore caelesti constitutum est, iustum non est, ut illic imperator terrenus habeat potestatem. Audisti, quia terrenus imperator non habet in Romana aecclesia potestatem? Quomodo ergo sine illius arbitrio, qui ibi potestatem non habet, non licet eligi sacerdotem? Ipse vero Constantinopolim velut in secunda Roma perpetuo regnaturus abscessit. Longe vero post Theodosius imperator beati Pauli basilicam coepit. Quo defuncto filius eius Honorius eandem basilicam ad calcem usque perduxit. Hii quoque Romanae aecclesiae privilegium nichilominus firmaverunt. Quomodo ergo praerogativam sibi in Romani pontificis electione relinquerent, qui Romanam aecclesiam nequaquam sibi studuerunt subdere sed praeferre, non praecipere sed parere, non praecellere sed subesse? Regius advocatus. Assentior plane et ratum duco, quod loqueris. Sed esto, quod nunc regia celsitudo ex antiquorum consuetudine principum hoc sibimet allegare non possit. Verumtamen tu hoc negare non potes, quod pater domini mei regis piae memoriae Heinricus imperator factus est patricius Romanorum, a quibus etiam accaepit in electione semper ordinandi pontificis principatum. Huc accedit, quod praestantius est, quia Nicolaus papa hoc domino meo regi privilegium, quod ex paterno iam iure susceperat, praebuit et per synodalis insuper decreti paginam confirmavit. Cum ergo privatus quisque a suo decidere iure non debeat, donec ventilato negocio iudicialis in eum sententia promulgetur, quo pacto maiestas regia prerogativam hanc suae dignitatis amisit, quam et ex apostolicae sedis liberalitate percaepit, et ex paterno imperialis fastigii iure suscepit? Quo, inquam, modo in Romana aecclesia dignitatis adeptae locum sine iudicio perdidit, qui Romanam aecclesiam non offendit? Defensor Romanae aecclesiae. Privilegium invictissimo regi nostro ipsi quoque defendimus, et ut semper plenum illibatum que possideat, vehementer optamus. Porro autem Romana aecclesia multo nobilius atque sublimius quam mater carnis mater est regis. Illa siquidem peperit, ut per eius traducem revertatur in pulverem, ista genuit, ut Christi sine fine regnantis efficiat coheredem. Et cuncti liquido novimus, quia rex licet egregiae indolis tamen adhuc puer est. Quid ergo mali Romana fecit ecclesia, si filio suo, cum adhuc inpubes esset, cum adhuc tutoris egeret, ipsa tutoris officium subiit et ius, quod illi competebat, implevit? Quis enim nesciat, quia sacerdotem eligere puer ignorat? Sepe mater iudicis tribunal irrumpit, testes adsciscit, notarios convocat, sic que per adstipulationes et rata, insuper et apicum monimenta omnia bonorum suorum filio iura delegat. Interim tamen usque dum ille ad iuvenalis aetatis incrementa perveniat et rationis capax fiat, illa cuncta dispensat, omnia ordinat, sic que, quod iam alieni iuris est, patrimonium ad propriae disponit provisionis arbitrium. Nunquid ob hoc dicenda est mulier illa filio suo concessa subtrahere? Immo verius perhibetur, ut puto, pietatis studio deservire, quia, quae rudis adhuc filius dilapidare ac prodigere poterat, haec illa sibimet apte disposita caute retenta et rationabiliter ordinata conservat. Carnalis ergo mater adiuvat filium in rebus terrenis, et mater aecclesia filio suo regi praebere non debet auxilium in spiritalibus donis? Obmutescat ergo plectenda versutia, quae scilicet hoc damnat, quod praedicare debuerat; illi crimen imponere nititur, quae pro benefactis gloriae titulum promeretur. Huc accedit, quia nonnumquam ob varietatem temporum sepe mutandus est ordo causarum. Tunc enim, quando pontificem Romana sibi praefecit aecclesia, tantae simultatis fomes in seditionem cives accenderat, tantus livor et odium tumultuantis populi corda turbaverat, ut de tam longinquis terrarum spatiis nequaquam regiae clementiae praestolari possemus oraculum. Nisi enim quantotius ordinaretur antistes, perniciosus in populo gladius mutuis vulneribus desaeviret, et non parva Romanorum civium strages fieret. Regius advocatus. Optende quod vis, argumentare quod placet, dummodo constet, quia nullatenus debuit immutari, quod papa concessit, quod decreto constituit, quod scriptione firmavit. Defensor Romanae aecclesiae. Quid mirum si homines carnis adhuc fragilitate circumdati statuta mutentur, quando et omnipotens Deus, qui videlicet omnia, quae futura sunt, novit, ea quoque, quae a semetipso constituuntur, inmutat? Nam ex eo, quod promittit, aliquando aliquid minuit vel etiam totum subtrahit, aliquando mala minatur et non infligit. Regius advocatus. Ea, quae proposuisti, scripturae declarentur exemplis. Quid est ergo, quod Deus umquam promisit et minuit? Defensor Romanae aecclesiae. Si non excidit, reminisci potes, quia dixit Dominus ad Noe: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; erunt que dies illius centum viginti annorum. Sed cum scriptura commemorat quingentorum tunc annorum extitisse Noe, quando haec sibi Dominus loquebatur, sexcentorum vero tunc iam esse, cum cataclismus erupit, liquido patet viginti annos de praescripti numeri spacio fuisse subtractos. Vitae itaque spacium, quod humano generi Deus promisit, imminuit, quia perversitatis eorum reatus excrevit. Iudae quoque per os patriarchae Iacob promisit Spiritus sanctus dicens: Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est. Et tamen nec temporibus iudicum legimus viros de tribu Iuda semper super Israel tenuisse ducatum, nec reges ex eadem tribu principatum tenuisse usque ad Christi reperiuntur adventum. Constat ergo, quia sepe Deus omnipotens, quod homini promisit, imminuit, quoniam homo, quod Deo debuerat, non implevit. Regius advocatus. Doce etiam, ubi Deus promisit bonum aliquid et efficaciter non implevit. Defensor Romanae aecclesiae. Recordare quia dixit Dominus ad Iosiam regem Iuda: Pro eo, inquit, quod vidisti verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace. Et tamen paulo post scriptura dicit: In diebus eius ascendit Pharao Necho, rex Aegypti, contra regem Assiriorum ad flumen Eufraten, et abiit Iosias in occursum eius et occisus est in Maggedo, cum vidisset eum. Ad Sedechiam quoque regem Iuda per Iheremiam dicitur: Audi verbum Domini, Sedechia rex Iuda: Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, sed in pace morieris, et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent te et : Ve, domine! plangent te; quia verbum hoc ego locutus sum, dicit Dominus. Quod nimirum quomodo potuerit fieri, qui seriem scrutatur hystoriae, numquam poterit invenire. Nam postquam a rege Babilonis semel est captus Babiloniam que translatus, ulterius numquam legitur ab eius vinculis absolutus. Iusto ergo iuditio subtrahit Deus homini nonnumquam bona, quae promisit, cum rebellis homo illius servare mandata contempnit. Regius advocatus. Prosequere etiam, quomodo Deus, quod minatus est, non infligit. Defensor Romanae aecclesiae. Nemo, qui limen aecclesiae terit, ignorat, quia Ionas ad Niniven a Domino missus exclamavit dicens: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Sed quia civitas illa ad Deum toto est corde conversa, nequaquam iuxta minacem Domini sententiam excidii est eversione deleta. Cum ergo Deus omnipotens non modo verax, sed et ipsa sit veritas, inviolato consilii sui manente proposito exterioris iudicii sui sepe variat ordinem iuxta humani sive probi sive inprobi meriti qualitatem, quatinus et a pravitate correctus, quod Deus iuste minatur, evadat, et prolapsus in culpam nullatenus, quae pollicetur, bona percipiat. Hinc est, quod per Iheremiam dicit: Bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos. Hinc est, quod ad Heli quoque per virum Dei Dominus ait: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me, sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contempnunt me, erunt ignobiles. Regius advocatus. Recte plane cuncta, quae proposueras, perspicuis roborasti testimoniis scripturarum. Nunc autem paulisper ad superiora revertere et iuxta tuae sponsionis elogium de domini mei regis iniuria rationem redde. Defensor Romanae aecclesiae. Glorioso regi nobis eligendo pontificem absit, ut nos intulissemus iniuriam, cum ad hoc nos, sicut superius dictum est, necessitas impulerit, non rapina. Ad hoc, inquam, nos invitos atraxit imminens periculum civilis belli, non laedendi vel minuendi livor imperii. Regius advocatus. Civile bellum obicis, imminens periculum in tuae allegationis defensione praetendis, dicatur etiam, si placet, quia caelum rueret, terra subsicivium pateretur. Perge adhuc addens, quia pontus aresceret, terra diluvium inundaret. Quid michi omnia haec, dum constet, quia, quicquid accideret, nullo pacto sancti papae sententiam debuistis infringere, nulla ratione synodalis decreti mysterium licuit violare? Sicut enim scriptura perhibet: Melius est, ut oriatur scandalum, quam ut veritas relinquatur. Nam si hoc bellum timuissent beati martyres, fierent proculdubio sanctae militiae desertores. Defensor Romanae aecclesiae. Non ignoras, quod inter omnes sanctos martyres Petrus et Paulus in apostolici senatus culmine possident principatum. Regius advocatus. Hoc sicut negare sacrilegum est, ita et affirmare superfluum. Defensor Romanae aecclesiae. Eorum sunt nobis tenenda vestigia, eorum forma nostris est actibus imprimenda, sub eorum magistra debemus vivere disciplina. Regius advocatus. Hoc utique clarum est, perspicuum est. Sed quid a te portenti, quid praestigii sub hoc funiculo inductionis alatur, ignoro. Defensor Romanae aecclesiae. Tolle praestigium, intellege veritatem! Times me tamquam tibi tendiculas substruentem, audi Paulum de coapostolo suo Petro veraciter perhibentum: Prius enim, ait, quam venirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Cernimus ergo Petrum non rigidum, sed discretum. Timebat enim Iudaeos, ne per occasionem gentium a fide recederent christianorum, et ne perderet gregem creditum, boni pastoris est imitatus exemplum. Factus est enim Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrificaret. Sicut Christus apparuit in forma carnis peccati, ut a peccatis hominem liberaret, et cum legem Moysi non ambigeret abolendam, consulens tamen adhuc rudibus et infirmis fratribus, tenuit ad tempus umbram legis, ut eos quandoque proveheret ad perfecte noscendam plenitudinem veritatis. In hoc ergo beatus Petrus discretionis nobis regulam dedit, quatinus aliquando, ubi tamen non plurimum noceat, declinemus aliquantulum a tramite rectitudinis, ut consulere valeamus infirmis. Regius advocatus. Qui dicis, quod Petrus aliquando legem Iudaicam tenuit, cur non etiam dicis, quod in eadem epistola legitur, nimirum quia Paulus eum in faciem reprehendit? In faciem, inquit, ei restiti, quia reprehensibilis erat. Ei que dixit: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quomodo cogis gentes iudaizare? Cum ergo illud praemisisti, istud quare silentio suppressisti? Defensor Romanae aecclesiae. Quod Petrus egit compassione misericordiae, hoc Paulus arguit pro magisterio disciplinae. Ille hoc fecit dispensative, ut infirmis tolleret scandalum, hoc iste corripuit, ne indiscretus quilibet passim adduceret in exemplum. In Petro discamus, ut periculo simus imminente discreti, in Pauli sermonibus instruamur, ut sanis rebus vita nostra merae deserviat rectitudini. Regius advocatus. Laudo quidem redditam rationem, sed cum duorum apostolorum proposueris magisterium, mirum cur praetermisso Paulo solum Petrum adduxeris in exemplum. Defensor Romanae aecclesiae. Noli, frater, pueriliter currere, immo noli volare, sed perge; pro gravitate quippe negotii prolatio est quoque moderanda sermonis. Audi etiam consequenter et Paulum discretionis aureae lineam nostris oculis opponentem eiusdem que dispensativae compassionis auctorem. Sicut enim apostolicorum Actuum testatur historia: Perambulabat Paulus Syriam et Cyliciam, confirmans aecclesias pervenit que in Derben et Listram. Et ecce discipulus quidam erat nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre autem gentili. Hunc ergo, ut ad compendium veniamus, apostolus circumcidit, quoniam Iudaeos, immo Iudaeis, qui in illis erant regionibus, timuit. Cur itaque circumcidit fidelem hominem non Iudaeum, qui videlicet incircumcisus erat, sed natione gentilem, nisi ut discretionis studio deserviret, ne Iudaei fideles in scandalum corruentes a fide recederent? Hoc etiam nunc ad memoriam redit, quoniam aliquando iuxta morem Nazareorum comam ex voto nutrivit, et postquam navigasset in Syriam, in Cenchris positus caput iuxta legis mandata totondit. Refert adhuc Lucas sacrae scriptor historiae: Cum venissemus, inquit, Hierosolimam, libenter suscaeperunt nos fratres, et sequenti die Iacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, evangelio illius comprobato dixerunt ei: Vides, frater, quot milia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christo, et hii omnes aemulatores sunt legis. Audierunt autem de te, quod dissensionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Iudaeorum dicens non debere eos circumcidere filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se. His assumptis sanctifica te cum ipsis et impende in eos, ut radant capita, et sciant omnes, quia, quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. Tunc Paulus assumptis viris posteriori die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. Cur itaque Paulus iuxta caeremonias Iudaeorum caput rasit, nudipedalia exercuit, sacrificia optulit, et legem destruens legis precepta servavit? Cur, inquam, haec omnia, nisi ut his qui ex Iudaeis fideles extiterant, scandalum tolleretur? Formam suscaepit aegritudinis, ut morbos auferret aegrotis. Servavit cerimonias legis, de quibus tamen in epistola sua dicit: Quae mihi fuerunt lucra, facta sunt detrimenta, et propter Christum arbitror velut stercora. Circumcidit hominem, hoc tamen terribiliter clamat: Dico, inquit, vobis quia, si circumcidamini, Christus nichil vobis proderit. Quod, quaeso, maius peccatum esse poterit, quam Christum perdere, christianae religionis regulam violare, Iudaicae legis ritus inducere, novam evangelii gratiam impugnare? Et tamen haec apostolus Paulus in superficie fecisse conspicitur, ne in ipsis novae fidei rudimentis mentes adhuc tenerae scandala paterentur. Quantum namque in exterioribus cernitur, Cherintus et Ebion nil pene peius inveniuntur egisse quam Paulus. Qui nimirum in Christum credentes propter hoc solum a parentibus anathematizati sunt, quia legis cerimonias Christi evangelio miscuerunt, et sic nova confessi sunt, ut vetera non mutarent. Sed ecce, cum dicitur, quoniam Iacobus et omnes seniores hoc Paulo consilium dederunt, omnes ergo discipuli, quod Paulus fecit, pariter fecerunt. Unum scilicet in hoc habent meritum, et qui fecit, et qui faciendi dedere consilium. Si ergo ipsi principes mundi quorum legibus parent non modo regna terrarum, sed ultro etiam celsitudo caelorum, non dubitavere pro paucis qui tunc erant hominibus in tam periculoso negotio condescendere, cur nobis utique parvulis et infra illorum vestigia longe iacentibus non licuit innumerabili Romanae urbis multitudini subvenire? Sed quid apostolos loquimur scandalum cavisse debilium et noviter conversorum, cum et ipse illorum magister et dominus, cuius nimirum omnia saecula substernuntur imperio, ad nostrae imitationis exemplum scandalum praecaverit Iudaeorum? Symon, inquit, reges terrarum, a quibus accipiunt tributum, a filiis suis, an ab alienis? Quo respondente: ab alienis, presto subiungit: Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, mitte hamum, et eum piscem, qui prius ascenderit, tolle, et aperto ore eius invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te. Ad molliendum ergo rigorem rectitudinis, ad tenendam virtutem discretionis, si tibi Petrus non sufficit ad exemplum, iunge simul et Paulum. Quodsi procaci contumatiae nequeunt uterque sufficere, pudeat te ultra Ihesum per dicacitatis ineptiam prosilire: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. Regius advocatus. Discretionis virtutem tot scripturarum testimoniis approbatam inprobare non possumus, sed absit, ut ulla virtus sit tam sublimis tam ve precipua, cuius tenendae studio in anathematis baratrum corruere debeamus. Nam cum omne, quod nobis ex divina lege praecipitur, ad hoc proculdubio tendat, ut nos creatori nostro sotietas aeterna coniungat, si nos ab eo, quod absit, per maledictionis sententiam contingat abscedere, quae virtus, quae discretio, quae, sicut dicitur, pia conpassio tam incomparabile damnum nobis poterit compensare? Sane si propter hoc solum virtus appetitur, ut omnipotentis Dei sotietas acquiratur, qualis iam illa virtus erit, quae nos a divini contubernii sotietate repellit? Defensor Romanae aecclesiae. Haec cur prosequaris, quia nobis occulta sunt, evidenter expone. Regius advocatus. Sinodalis enim decreti pagina, quam cum concilii totius assensu beatus papa constituit, cui propriae manus articulum indidit, quam tot episcoporum venerandus celebris que conventus subscriptione firmavit, anathematis vinculo iuxta morem carere non potuit. Unde vos pro compassione vel condescensione, nescio quam dicitis, furentis populi nequaquam vosmetipsos deberetis tam inenodabilis sententiae nexibus irretire. Ridiculum quippe est, sic obrutum de voragine marini fluctus eruere, ut ipse compellatur ereptor undosis procellarum spumantium cumulis subsidere. Defensor Romanae aecclesiae. Cum haec inconsultius loqueris, Andabatarum adversum me more confligis, qui nimirum, dum clausis semper oculis pugnant, alios quidem vulnerant, sed quomodo semetipsos a vulneribus tueantur, ignorant. Dicis, quia nequaquam debemus in anathema corruere, etiamsi per hoc valeamus infirmis fratribus subvenire. Ecce vibrasti gladium, temptasti vulnus infligere, sed tibimet ubi clipeum opponeres, non vidisti. Numquid tibi iam de memoria excidit, quod superius protuli, quoniam beatus Paulus in epistola sua dicit, quia si circumcidamini, Christus vobis nichil proderit? Et tamen, quod tam districte prohibuit, ipse pro karitate fratrum infirmantium, ne scandalum paterentur, implevit. Quod enim maius sive deterius poterit quis anathema subire, quam cui negatum est Christum pro sui reatus damnatione prodesse? Nam cui Christus non prodest, proculdubio anathema est, nichil que est aliud anathema quemlibet fieri, nisi a Christi, in quo benedicuntur omnes gentes, sotietate repelli. Si ergo Paulus hoc anathema pro karitate fratrum subire non timuit, immo prorsus evasit, cum non qualemcunque hominem sed christianum utique discipulum circumcidit, tu, quaeso, ubi cordis oculos amisisti, qui, quod apostolus fecit, non faciendum esse testaris? Ipse enim dicit: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Regius advocatus. Verisimile est, quia sicut Paulus coapostolum suum Petrum de iudaizandi rediviva usurpatione corripuit, ita nichilominus et in semetipsum, postquam discipulum circumciderat, reprehendit. Nec michi hoc aliter umquam poterit persuaderi, nisi fortassis in eius verbis aliquatenus valeat inveniri. Defensor Romanae aecclesiae. Ut nullus ambiguitatis nevus in tua mente remaneat, ut nulla cor tuum super hoc negotio deinceps caligo confundat, audi quid idem Paulus ad Romanos dicat: Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium michi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, quoniam tristitia est michi magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israhelitae. Ecce Paulus, cum non sit sicut nos necessitate coactus, sponte ac voluntarie desiderat anathema esse pro fratribus, et tu michi proponis anathema timendum, ubi me perspicis et inevitabili prorsus necessitate fuisse constrictum et caritatis studio, ne tanta fratrum multitudo corrueret, inclinatum? Audi etiam, quod Moyses pro populo Israhelitico postulans dicat: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum, fecerunt que sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facias, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Quod nimirum tunc pleniter fiet, cum reprobis in iuditio dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Ecce hinc Paulus optat anathema pro fratribus fieri, ecce illinc Moyses postulat ex Dei libro pro populi, quem ducebat, karitate deleri, et sola Romana aecclesia, quae pietatem et karitatem toto terrarum orbe specialiter et principaliter docet, ex imminentibus et iam vibratis undique gladiis filios suos, quos cotidie per sacri baptismatis mysterium generat, liberare non audet? Maledictus vir, ait Saul, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis meis. In hoc, sicut legitur, anathema Ionathas cecidit, sed eum ab imminenti mortis sententia caritas, qua pro populo strenue dimicaverat, liberavit. Vis audire, quid etiam de ipso Ihesu, totius benedictionis auctore, idem apostolus dicat? Christus, inquit, ut nos liberaret a maledicto legis, factus est maledictum. Si ergo ipse auctor benedictionis aeternae, ut nos a vinculo maledictionis absolveret, maledictioni non dedignatus est subiacere, si sancti quique vel novi vel veteris testamenti, dum sui capitis imitantur exemplum, et infirmis subvenire fratribus in periculis concupiscunt, anathematis subire sententiam nullatenus perhorrescunt, cur unum michi niteris imputare peccatum, et caritatem me ad hoc induxisse non perspicis, quae operit multitudinem peccatorum? Quomodo autem me cuiuslibet hominis sententia ligat, quem karitas ipsa, quae Deus est, liberat? Erubescat ergo humani anathematis imputator, cum per caritatis gratiam me cum sit aeternae benedictionis indultor. Regius advocatus. Cuicumque in disputatione certanti veritas ipsa defecerit, ineptum est adhuc per ambages atque versutias pertinaciter niti. Ridiculum est diutius verbis prolixioribus immorari. De vinculo siquidem anathematis, quo te hactenus arbitrabar adstringi, ita te naviter expedisti, ut nichil de caetero tibi valeat obici, nil super hoc capitulo rationabiliter possit opponi. Verumtamen adhuc michi video materiam superesse, quam tibi valeam non sine causa reluctator obicere. Dicitis, quia necessitate constricti et velut angusti temporis brevi spatio coartati nequaquam potuistis in electione pontificis expectare consensum regiae maiestatis. Quod profecto frivolum esse perspicuum est. Constat enim tres plus minus menses interim decurrisse, ex quo sanctae memoriae papa Nikolaus occubuit, usque ad kalendas Octobris, cum iste successit. Videamus ergo, si per tam morosam longitudinem, trimenstris videlicet spacii, non potuerit ab aula regia pragmaticae sanctionis vobis apoca reportari. Defensor Romanae aecclesiae. Ecce compellis me vulgato sermone depromere, quod ob imperialis palatii reverentiam decreveram silentio praeterire. Sed iuxta vestrae scilicet exactionis instantiam iam proferatur in medium opus egregium vestrum, saeculis omnibus inauditum. Rectores enim aulae regiae cum nonnullis Teutonici regni sanctis, ut ita loquar, episcopis conspirantes contra Romanam aecclesiam concilium collegistis, quo papam quasi per synodalem sententiam condempnastis, et omnia, quae ab eo fuerant statuta, cassare incredibili prorsus audatia presumpsistis. In quo nimirum non dicam iuditio, sed praeiuditio id ipsum quoque privilegium, quod regi predictus papa contulerat, si dicere liceat, vacuastis. Nam dum, quicquid ille constituit, vestra sententia decernente destruitur, consequenter etiam id, quod ab eo regi prestitum fuerat, aboletur. Sed absit a nobis, ut propter cuiuslibet hominis insolentiam rex, qui innocens erat, quantum ad nos, rem sui iuris amittat, et quem auctore Deo votis omnibus praestolamur ad imperiale fastigium, non permittimus ob alienam culpam regiae dignitatis incurrere detrimentum. Sed ut totam inauditae calamitatis nostrae percurramus historiam, Stephanus cardinalis presbiter apostolicae sedis, vir videlicet tantae gravitatis et honestatis nitore conspicuus, tantis denique, sicut non obscurum est, virtutum floribus insignitus, cum apostolicis litteris ad aulam regiam missus, ab aulicis administratoribus non est admissus, sed per quinque fere dies ad beati Petri et apostolicae sedis iniuriam pro foribus mansit exclusus. Quod ille utpute vir gravis et paciens aequanimiter tulit, legati tamen offitium, quo fungebatur, implere non potuit. Clausum itaque signatum que mysterium consilii, cuius erat gerulus, retulit, quia regiis eum praesentari conspectibus curialium plectenda temeritas non permisit. In qua nimirum inopinatae presumptionis audatia tanta disputandi videretur inesse materia, ut et Demostenis eloquentiam vincat et copiam Tullianae facultatis excedat. Unde si vellemus iniuriam nostram districtius persequi, iure possemus obtendere, quia vos Romanae aecclesiae vosmetipsos dono privastis, qui scilicet ei praeiuditii vestri gratis contumeliam intulistis. Ille quippe foedus amicitiae violat, qui gratis amicum per offensionis molestiam pulsat. Nam et Dominus Iudaeis per Hieremiam ait: Ecce feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum, pactum quod irritum fecerunt. Ille ergo irritum reddit benefitii pactum, qui prior violat amicitiae sacramentum. Verumtamen Romana aecclesia non vult exaggerare, quod pertulit, sed perseverare cupit in munere, quod regio culmini liberaliter praerogavit. Regius advocatus. Quod domino nostro regi reverenter adscribis innocentiam, digne facis. Quod autem administratoribus aulae publicae devolvis e diverso calumpniam, videtur iniustum. Quicquid enim circa vos in huiusmodi casibus actum est, ad hoc nos regiae matris impulit imperiale praeceptum, non propriae libertatis arbitrium. Defensor Romanae aecclesiae. Et ego tibi secundum cordis tui duritiam respondebo. Dico enim, quod etiam Dei omnipotentis optemperare sermonibus aliquando peccatum est. Regius advocatus. Ad hoc, quod asseris, mens humana concutitur, et christianae pietatis ferre non valet auditus. Defensor Romanae aecclesiae. Quia hoc tantopere miraris, illud etiam consequenter adicio, quia propter hoc, quod Deo quidam promptus oboedivit, funditus periit, alius ob id, quia obtemperare contempsit, ad cumulum gratiae plenioris ascendit. Regius advocatus. Incredibile est valde, quod dicis. Verumtamen si vales exemplis approbare, quod loqueris, dic, quis umquam Deo oboedivit ac propterea periit? Defensor Romanae aecclesiae. Non te latet, quia Iudae Scariothi, qui iam accepto consilio eum traditurus erat, Dominus ait: Quod facis, fac citius. Postmodum quoque, cum ad eius osculum accedere praesumpsisset, adiecit: Amice, ad quod venisti?, subauditur: perfice. Sed quia miser his sermonibus efficaciter oboedivit, inrevocabiliter periit. Regius advocatus. Huius propositionis ratione reddita, redde consequenter alterius. Quis scilicet Dei omnipotentis oboedientiam sprevit et propter hoc copiosiorem gratiam meruit? Defensor Romanae aecclesiae. Si placet, hoc in memoriam revoca, quod Dominus ad Hieremiam dixit: Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. Et paulo post propheta subiungit: Et posui coram filiis Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos: Bibite vinum. Qui responderunt: Non bibemus vinum, quia Ionadab pater noster praecepit nobis dicens: Non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum. Unde postmodum Hieremias ait eis: Haec dicit Dominus Deus exercituum: Non deficiet vir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Ecce ille male oboediens perfunctus oboedientiae munere cucurrit ad laqueum, isti feliciter inoboedientes perpetuum conditoris sui meruere conspectum. Hoc etiam ad hoc valet, quod superius dictum est, quia, cum papam sine consensu regis elegimus, non presto, quod extrinsecus actum est, diiudicare, sed potius quo animo et qua intentione sit factum, deberetis diligenter attendere. Regius advocatus. Haec argumenta nobis domestica sunt et nunquam deficiunt, quia de promtuariis proferuntur. Semper enim possumus in pravi operis exhibitione delinquere, et quia occulta est, ad purae mentis patrocinium convolare. Defensor Romanae aecclesiae. Censes ne semper debere iuxta rerum atque verborum superficiem iudicari? Quid enim iuxta verborum strepitum magis est absonum, quam cum Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus mediatorem Dei et hominum dicitur tradidisse? Ecce Christum tradidit Iudas, tradidit et Deus Pater. Nunquid non quasi simile factum videtur? Ergo ne traditor est Iudas et traditor Deus Pater? Regius advocatus. Unde probas, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus tradiderit salvatorem? Defensor Romanae aecclesiae. Audi apostolum dicentem: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Cui et Salomon ait: Cum sis iustus et omnia iuste disponas, ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnas. Quod autem se Filius tradiderit, idem dicit apostolus: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Quod autem et Spiritus sanctus tradiderit Filium Sapientia perhibet dicens: Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis. Maledicti apud veteres dicebantur omnes, qui suspendebantur in ligno. Christus autem, ut apostolus dicit, ut nos liberaret a maledicto, factus est maledictum. Spiritus ergo sanctus non liberavit maledictum a labiis suis, quia, quae per ora prophetarum de Christi passione locutus est, non cohibuit, sed super eum sine diminutione compleri cuncta permisit. Ergo secundum te, qui non de cordis intentione, sed semper ex operis vis superficie iudicare, si Pater tradidit Filium, et ipse se tradidit Filius, insuper et Spiritus sanctus, Iudas quid mali fecit? Facta est traditio a Patre, facta est a Filio necnon et a Spiritu sancto, facta est et a Iuda. Una res a pluribus facta est, sed eadem res in operatoribus discernenda est. Quod enim Deus omnipotens ex caritate, hoc Iudas fecit ex pecuniae adquirendae cupidine. Quod Deus fecit ad salutis nostrae remedium, hoc ille fecit ad explendum insatiabilis avariciae votum. Vides ergo, quia non, quid homo fatiat, debemus attendere, sed quo animo et voluntate faciat, diligenter examinare. Nam si sola dumtaxat exteriora perpendimus, invenimus ipsum Dominum salvatorem et dixisse quod prohibet et aliter fecisse quam iubet. Quisquis, ait, dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis. Et tamen ipso resurrectionis suae die duobus de se dubitative loquentibus ait: O stulti et tardi corde ad credendum. Dixerat etiam in monte discipulis: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, prebe illi et alteram. In passione vero positus percutienti se in maxillam puero sacerdotis non modo non alteram praebuit, sed insuper dixit: Si male locutus sum, exprobra de malo, sin autem bene, cur me caedis? Et quomodo iam verum erit, quod de illo Lucas ait, quia coepit facere et docere, si quod docuit, non implevit? Sed proculdubio intellegendum est hoc eum precepisse ad preparationem cordis, non ad ostentationem operis. Quomodo enim paratus corde non fuit in maxillam alteram caedi, qui pro hominum salute decreverat toto corpore crucifigi? Paulus etiam palma percussus iussione pontificis ait: Percutiet te Deus, paries dealbate. Quod minus intellegentibus videtur in verbo convitium, sed in sensu prophetici tenet oraculi sacramentum. Paries enim dealbatus ypochrisis est, sacerdotalem sub hoc nomine preferens dignitatem, sed occultans intrinsecus luteam malitiae turpitudinem. Nam quod humilitatis fuit, mirabiliter custodivit. Cum enim illi diceretur: Principi sacerdotum maledicis? respondit: Nescivi, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. Ubi patenter ostenditur, quanta illud tranquillitate dixisset, quod iratus intulisse videbatur. Quibus scripturarum testimoniis quid aliud edocemur, nisi quia non iuxta nuda semper debemus verba sententias iudicare, sed quo animo, qua mentis intentione proferantur, inspicere? Regius advocatus. Dubia, quae proponis, luculenter elucidas per exempla, quae subicis. Sed quaeso te, ut ad superiora paulisper redeas, et cur nos calumpnieris vobis praeiuditium intulisse, qui regiae ditioni paruimus, patenter exponas. Defensor Romanae aecclesiae. Recte, plane, ordinabiliter et congruenter, postquam omnis vestrae partis obiectio non retoricis argumentis, non coloribus oratoriis, non denique dialecticis sylogismis, sed vivae potius atque perspicuae veritatis est ratione purgata; versa vice iam dignum est, ut de vestris excessibus vel breviter disseratur. Enimvero damnatio papae tam gravis et inexplicabilis est, ut non humano sed divino dumtaxat sit tractanda iuditio. Reges autem nostros cum aetatis infirmitas, tum fragilitas sexus excusat. Quibus utique non reatus adscribitur, sed eorum consiliariis, ut dignum est, imputatur. Omissis itaque perversitatibus caeteris, ut quid ignorante Roma reprobum hominem in Romanum pontificem eligere praesumpsistis? Regius advocatus. Electionem quidem, ut palam est, fecimus. Sed longe prius Gerardo comite aliis que Romanis, ut dicebatur, civibus infatigabiliter insistentibus ad hoc inducti sumus. Nam et abbas monasterii, quod dicitur Clivus Scauri, non defuit. Non ergo, ut asseris, ignorante Roma, sed presente atque petente Romani pontificis electio facta est. Defensor Romanae aecclesiae. In hoc pro me facis, dum Gerardo sub anathemate constituto te communicasse testaris. Nam ut de abbate et aliis interim sileamus, de Gerardo liceat tantummodo dicere aecclesiae hominem non fuisse et Christi nequaquam pertinuisse fidelibus. Illud enim unum caput anathemati maledictioni que subiacuit omnium fere pontificum, quicumque Romanae aecclesiae suis temporibus praefuerunt, demum paulo antequam moreretur, propter ducem Anglorum et archiepiscopum, quos a beati Petri liminibus redeuntes invasit, spoliavit, et usque ad mille Papiensis monetae libras appendentia rapuit. Propter hoc itaque in plenaria synodo papa Nikolao presidente excommunicatus est et extinctis luminaribus sub perpetuo fuit anathemate condempnatus. Perpendat igitur sancta synodus, si illius eius que complicium rata iure videatur electio, qui tam terribiliter atque inrevocabiliter est ab aecclesiae visceribus evangelica atque canonica falce praecisus, ut ne in morte quidem ad christianitatis fuerit titulum reformatus, et si per eum ordinari Romanam aecclesiam dignum fuit, qui eius semper cruentus extitit inimicus, qui eam semper est feraliter persecutus. Et quomodo summam debet aecclesiam ordinare, cui cuiuscumque limen aecclesiae non licet attingere? Clamat Dominus ad Israel: Anathema in medio tui, Israel, nec poteris stare contra hostes tuos, donec deleatur ex te, qui hoc contaminatus est scelere. Et hoc quare? Quoniam Achar, filius Charmi, de anathemate Ihericho ducentos dumtaxat argenti siclos regulam que auream quinquaginta siclorum et coccineum abstulerat pallium, et ob hanc vilem videlicet summam auctor sceleris non modo lapidatur, sed et lapidum acervis obruitur. Si propter illum hominem, qui dumtaxat unum sacrilegium fraude commiserat, Israel ante suorum hostium faciem ruiturus erat, quomodo stabit aecclesia, si per virum tot criminibus involutum fuerit ordinata? Presertim cum et talem elegerit, in quem teste mundo omnium vitiorum sentina confluxit, pseudoepiscopum, apostolum antichristi, adversarium Christi, animam puellarum, mangonem aecclesiarum. Quis ergo istorum iusto videbitur examine preferendus, utrum is, quem elegit unus vir perpetuae maledictionis anathemate condempnatus, an ille potius, quem cardinales episcopi unanimiter vocaverunt, quem clerus elegit, quem populus expetivit, non in extremitate terrarum, sed intra moenia Romanorum et in ipsius sedis apostolicae gremio? Regius advocatus. Tot a te rationibus redditis possemus fortassis ad id quoque immutandum, quod a domino nostro [rege] eligendo Parmensem illum in papam gestum est, adhibere consensum, si semel emissam deceret regiam maiestatem mutare sententiam; principali quippe gloriae velut inconstantiae nevus inprimitur, si quodcumque suae constitutionis edictum leviter annulletur. Defensor Romanae ecclesiae. Quis nesciat rege Deum esse maiorem et tamen dicere non erubescit: Paenitet me, quod constituerim Saul regem, et per Samuhelem sibi denuntiat dicens: Proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel. Si paenitere se Deus asseruit, qui futura cuncta cognoverat, cur homo suam mutare in melius sententiam erubescat, qui qualis et ipse quoque sit futurus, ignorat? Ille de bono factus est malus, iste, videlicet Kadalous, de malo utique, quod iam erat, fit cotidie diaboli more deterior. Regius advocatus. Quam inconsulte nunc loqueris, qui diabolum deterere posse testaris, qui certe tam malus est, ut deterior esse non possit. Defensor Romanae aecclesiae. Mentior, si , quod proposui, scripturae testimoniis comprobare non valeo. Nam Ysaia teste dicebat superbus in mundi principio: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo? Paulus autem dicit, quod in fine mundi veniens adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur. Qui ergo tunc affectavit Deo se similem esse, in fine mundi iam deterior factus vult quasi superior eminere. Per quod manifeste colligitur diabolum adhuc in deteriora posse corruere. Et quia diabolus interpretatur deorsum fluens, Kadalous a cadendo dictus ruinam populi sonat, ipsis quoque nominibus aptissime invicem uterque concordat. Dic ergo, quomodo iste pontifex erit, quem non Romanus populus, sed unus homo cum suis complicibus, idem que non Romanus sed suburbanus, et non aecclesiae filius sed maledictus et anathematizatus elegit? Ille ne erit tuo iuditio pontifex, qui suam vendidit, ut Romanam aecclesiam optineret, qui Romanos occidit in ore gladii, ut Romanus pontifex fieret? Dicis non debuisse me pontificem sine consensu regis eligere, et magnipendendum michi non fuisse, ut populus non periret. Ecce hinc beatus Augustinus Yponiensi aecclesiae Valerio vivente preficitur, ecce illinc Ambrosius octavo die postquam baptizatus est, perceptis cunctis aecclesiasticis gradibus episcopus ordinatur. In quibus utique ob nil aliud canonicae auctoritatis ordo deseritur, nisi dumtaxat ut saluti populi consulatur. Et tu michi dicis in servando populo ipsi regi me non debuisse consulere, ut sibimet in dando consensu unius epistolae gloria proveniret? Nam unde postmodum Romanus imperator fieret, si tunc se Romanus populus mutuis vulneribus peremisset? Porro autem, quia in constituendo pontifice Romana aecclesia a karitate regia non recessit, hoc etiam indicio est, quia, cum in clero suo religiosis viris et sapientibus abundaret, non de propriis, sed eum, qui regi tamquam domesticus et familiaris erat, elegit. Regius advocatus. Quisquis veritati postquam patefacta claruerit, obstinate renititur, Dei omnipotentis adversarius non inmerito iudicatur, cuius adversum se iram inextinguibiliter provocat, si veritatem, quae ipse est, pertinaciter et arroganter impugnat. Nam ut ipse disputationis tuae velut epylogum faciam, cum inter nos questio moveretur, utrum sine regis assensu Romani pontificis fieri posset electio, recensitis hystoriarum catalogis, tantam Romanorum imperatorum atque pontificum copiam coacervasti et velut nubem michi testium opposuisti, ut his conspectis ne muttum quidem me adversum te super hoc ulterius facere libuisset. De anathemate vero, quod Nikolaus papa constituit, ubi, ut iam verum fatear, totam victoriae vim intentio nostra posuerat, tam invictis scripturarum testimoniis, tam lucidis certe modo beatorum apostolorum, modo ipsius Domini salvatoris tuae disputationis assertio se purgavit exemplis, ut et nos eatenus ignota doceret et vos ab illius sententiae vinculo potenter absolveret. Deinde domini mei regis, quam dicebamus, iniuriam, quae scilicet nos adversum vos acrius accendebat, tam strenue tua se purgavit oratio, ut evidenti clarescat inditio, quia in eo, quod sibi pontificem populus Romanus elegit, maiestati regiae potissimum ministravit. Nec ei, sicut dicebatur, privilegium tulit, sed potius roboravit, dum non de Romana aecclesia, sed ex aula regia sacerdotem ad apostolicae sedis culmen evexit. Postremo de electione Parmensis episcopi quid dicemus? Loquar, an sileam? Sed iuxta scripturam: conceptum sermonem tenere quis possit? Et certe ubi nuda veritas cernitur, turpis ignominiae est, si commento fallatiae deservitur. Ipsi plane liquido novimus anathematizatum esse Gerardum, nec ignoramus eius instinctu potissimum hunc episcopum in hoc negotium fuisse pellectum. Ut igitur ita loquar, arbor, quae de venaenata radice anathematis oritur, antequam pernitiosum prorumpat in fructum, modis omnibus necesse est evellatur, testante veritate, quae dicit: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Defensor Romanae aecclesiae. Ecce audivit beatitudo vestra, venerabiles patres, quoniam, qui inspector est mentium, confoederat nos in concertatione verborum. Vidit enim nos non malitiae causa confligere, sed inveniendae veritatis studio deservire. Ideo que dignatus est motam inter nos sopire querelam et suam nobis inspirare concordiam. Pax enim nostra, quae fecit utraque unum, conflavit in eodem sensu corda duorum. Agamus illi gratias, qui prius sagenam Petri periclitari permisit et turbine ventorum et procellis undarum, sed ecce regrediens manum tetendit, Petrum erexit, ventis imperavit et discrimina marina compescuit. Confestim mare, quod in cumulos erigebatur, obruitur, tempestatis procella sedatur, ventorum turbo reprimitur et aurea caeli facies serenatur. Clausula dictionis. Amodo igitur, dilectissimi, illinc regalis aulae consiliarii, hinc sedis apostolicae comministri, utraque pars in hoc uno studio conspiremus elaborantes, ut summum sacerdotium et Romanum simul confoederetur imperium, quatinus humanum genus, quod per hos duos apices in utraque substantia regitur, nullis, quod absit, partibus, quod per Kadaloum nuper factum est, rescindatur. Sic que mundi vertices in perpetuae karitatis unione concurrant, ut inferiora membra per eorum discordiam non resiliant, quatinus sicut in uno mediatore Dei et hominum haec duo, regnum scilicet et sacerdotium, divino sunt conflata misterio, ita sublimes istae duae personae tanta sibimet invicem unanimitate iungantur, ut quodam mutuae caritatis glutino et rex in Romano pontifice et Romanus pontifex inveniatur in rege, salvo scilicet suo privilegio papae, quod nemo preter eum usurpare permittitur. Caeterum et ipse delinquentes, cum causa dictaverit, forensi lege coherceat, et rex cum suis episcopis super animarum statu, prolata sacrorum canonum auctoritate, decernat. Ille tamquam parens paterno semper iure premineat, iste velut unicus ac singularis filius in amoris illius amplexibus requiescat. Attalus plane rex Asiae et Nicomedes rex Bithiniae in tantum Romanam rempublicam dilexerunt, ut uterque moriens Romanum populum testamento reliquisset heredem. Sanctae ergo aecclesiae principes quam propensiori invicem debent karitate congruere, quibus iniunctum est karitatem precipue christiano populo predicare, ut ex eorum, quae procedat ex pietate concordia, sancta universalis gratuletur aecclesia ac gemino utriusque studio christianae religionis refloreat disciplina. Verum nos piscatoris nostri naviculam ex hiatu sylleae voraginis extrahentes, dum successorem Petri fidei labente vestigio mersum ad litora quieta deducimus, pium ereptori nostro celeuma cantemus: Te Deum laudamus. Te Dominum confitemur. Versus. Ultio divina, populi, Cadaloe, ruina, Te manet, ut diro medium transverberet ictu. Altipetax Symonem sequeris Simon astra petentem. Te quoque tartareus simul absorbebit hiatus. 90 Quem non aedificet atque ad perfectionem karitatis excitet, quem, inquam, non solum ad officiosum piae humanitatis studium exercendum, verum etiam ad bona pro malis redhibendum non provocet hoc, quod de phitonissa illa magnae profecto laudis digna praeconio legitur? Quae videlicet ad imitationem Dei Saul tam bene tractavit, non modo regio iam culmine desperatum, sed et in crastino Philistinorum gladiis perimendum, et tanquam prudens, iuxta evangelium, serpens illi praestitit beneficium, a quo nullum se consequi posse sperabat emolumentum. Ille praeterea, sicut ipsa conqueritur, omnes ariolos de terra Israel et magos erasit, ac per hoc eidem mulierculae omnem quaestum solitae divinationis ademit. Illa vitulum pascualem, qui sibi de consumpta vix paupertate supererat, coxit, et azimos panes de perexigua farina commiscens, illi, ut vesceretur, apposuit. Quod cum ille lugubris et contigua morte perterritus sperneret, ac cibum capere funditus recusaret, e contrario illa precibus obnixis et quibusdam velut argumentationibus incessabiliter insistebat, ut roganti talionem redderet, et sicut illa iubenti paruerat, sic iste supplicantis precibus annueret. Ecce, inquit, oboedivit ancilla tua voci tuae, et posui animam meam in manu mea, et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me; nunc ergo audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te bucellam panis, et comedens convalescas et possis iter facere. Quis enim hoc coruscante faceret evangelio, quod haec mulier sub umbra legis egisse describitur, presertim cum vetus offerat instrumentum: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum, evangelica vero tuba terribiliter intonet: Quia nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris? Saul enim ita divinantibus et ariolis inimicus extitit, ut passim omnes interficeret, et vix eorum quispiam, nisi haec dumtaxat paupercula mulier, remansisset. Haec etiam, quae supererat, tanta regiae persecutionis erat immanitate constricta, ut dum nullatenus uti divinatione praesumeret, consuetum propriae artis quaestum funditus amisisset. Haec tamen idipsum, quod remanserat, reddens, bona pro malis alacriter optulit, et inimicum suum, velut apostolo iam hoc praecipiente, cibavit. Et hoc eo tempore laudabilis mulier fecit, cum illum nosset ilico moriturum, atque ideo nec speraret iam placidum, nec paveret iratum. Argumentis utuntur homines, ut e propriis domibus hospitari volentes eiciant, ut ad tabernas vel emporia vicina transmittant. Siquidem locus iste depreciatur, ille praefertur. Hic per inclementiam annotinae tempestatis egra seges negare fertur agricolis victum, illic feracium frugum dicitur exuberasse proventum. Modo brevitas commendatur itineris, modo sol altiora caeli tenere spacia perhibetur. Hac igitur accuratione verborum nil aliud agitur, quam ut supervenientes aliud sibi providere compellantur hospitium. Haec autem prudens et ingenua mulier rhetoricatur, ut ita loquar, et oratorum orationibus utitur ut inimicus eius, dum respuit ac resultat, ad edulium provocetur. Absalon siquidem interpretatur patris pax, per quem designatur populus Iudeorum, qui usque ad mortem persecutus est Christum. De quo populo per Ysaiam dicit: Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Qui patris pax iure dicitur, quoniam in illo specialiter populo per legem datam, per victimarum sacrificia, per tabernaculum denique sive templum Deus quievisse videtur. Sicut David: Notus, inquit, in Iudea Deus, in Israel magnum nomen eius. Atque ut iste populus patris pax esse videatur, audi quod sequitur: Et factus est in pace locus eius. Sive per Absalon Iudas traditor designatur, qui et ipse patris pax non immerito dicitur, sicut ipse de illo Christus in psalmo conqueritur dicens: Etenim homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit adversum me supplantationem. Nam et Christus non incongrue pater asseritur, sicut propheta testatur: Vocabitur, inquit, Deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. Iste ergo dicitur princeps pacis et ille pax patris. Cui etiam, Iudae videlicet, in ipso persecutionis articulo pacis osculum non negavit. Nec mirum si Iudae traditoris speciem Absalon tenuit, quem non solum in persecutione David, sed ipso quoque genere suae mortis expressit. Ille siquidem quercui, dum transire vellet, inhaesit; iste se laqueo scriptura testante suspendit. Ut quoniam uterque redundans vipereae felle nequitiae et terra indignus erat et caelo, inter utrumque libratus et terram perderet et ad caelum nullatenus aspiraret. Nam et Acitofel, qui David persequi non dissimiliter voluit, exigentibus meritis idipsum genus mortis elegit. Hic enim Absalon persequenti David consilium dedit, ut concubinas patris, quas dimiserat ad custodiendam domum, sacrilega permixtione pollueret, atque ad foedandum patrem novercas suas turpiter incestaret. Quid autem per decem concubinas David nisi pars illa Iudaicae plebis exprimitur, quae Christum verum utique David fugientem in gentilitatis deserta non sequitur, quia legis se habere decalogum gloriatur. Per numerum nempe concubinarum numerus exprimitur mandatorum. Concubinae ergo, quae non sequentes David domum servant, hii sunt, qui in veteris legis custodia perseverant. Absalon igitur ad has David concubinas ingreditur, quia diabolus, qui in Absalon erat, per excessus diversorum scelerum cum talibus fornicatur. Et bene dicitur, quia David eas dimiserat ad custodiendam domum. Provida quippe redemptoris nostri dispensatione divinitus agitur, ut quasi ad servandam domum legis Iudeorum reliquiae reserventur, ut ipsi quodammodo nostri sint scriniarii et libros caelestis eloquii, in eadem in qua conditi sunt lingua ubique terrarum ferant, quatinus ipsi, qui nobis inimici sunt, si quando scrupulus dubietatis emerserit, omne nobis ambiguum tollant. Unde per psalmistam dicitur: Deus meus, ostende michi bona inter inimicos meos, ne occidas eos, ne obliviscantur legis tuae. Provida quippe redemptoris nostri dispensatione divinitus agitur, ut quasi ad servandam legis domum Iudeorum reliquiae reserventur. Ut ipsi quodammodo nostri sint scriniarii et libros coelestis eloquii in eadem, in qua conditi sunt lingua ubique terrarum ferant, quatinus ipsi, qui nobis inimici sunt, si quando scrupulus dubietatis emerserit, omne nobis ambiguum tollant. Unde per psalmistam dicitur: Deus meus, ostende michi bona inter inimicos meos, ne occidas eos, ne obliviscantur legis tuae. Hebraica quippe lingua, quae toto orbe dispergitur, multum christianae fidei auctoritas adiuvatur. Nam nisi illud accederet testimonium, quod apud nos scribitur, quodammodo putari posset esse figmentum, sed cum illud testimonium adhibetur, ilico dubietas tollitur. Unde et illic apte subiungitur: Disperge illos in virtute tua. Ac si dicat Filius ad Patrem: Disperge atque dissemina per totum mundum eos, qui superfuerint de populo Iudeorum, ut ipsi de veteribus libris testimonium perhibeant novae fidei veritati. Cum que venisset David in castra Madian, Sobi filius Naas, et Machir filius Amihel, et Bersellai Galaadites obtulerunt ei stratoria et tapetia ac vasa fictilia et cetera. Madianitae vero, qui praebuerunt regi David stratoria et tapetia, quid aliud significant quam gentiles conversos ad fidem? Qui dum piis actibus incessanter insistunt, quasi textrini operis linteamina praeparant, in quibus utique Dominus suaviter requiescat. Haec enim sunt evangelica illa vestimenta, quae apostoli super asinam ponunt, et Iesum sedere desuper faciunt. Quod autem sequitur, quia dederunt David etiam vasa fictilia, frumentum et ordeum, farinam et fabam et lentem et frixum, cicer et mel et butyrum, oves etiam et pingues vitulos, plurimae ciborum species diversi sunt sanctorum hominum mores. Quibus nimirum David cum suis commilitonibus pascitur, quia redemptor noster cum sanctis suis rectis iustorum operibus velut esuriens epulatur. Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius, ut sacra testatur historia, descendens de Rogelim, transduxit regem David Iordanem. Cui rex: Veni, inquit, ut requiescas me cum in Hierusalem. Ille autem renuens excusationem senectutis obtendit et relicto rege mox ad propria repedavit. Sunt namque nonnulli, qui regem David hoc est salvatorem nostrum sequentes Iordanis fluenta transmittunt, hoc est vel baptismi suscipiunt sacramentum, vel quod secundum est, lavacrum arripiunt spiritale propositum. Nam quia in Iordane auctor baptismi Christus est baptizatus, recte per eum intellegitur baptismus. Sed hii veste variata non mente, habitum mutando non animum, ad pristinos redeunt mores et seculares repetunt actiones. Et quia nequeunt a negotiorum saecularium perturbatione quiescere, nolunt in Hierusalem, hoc est in visione pacis habitare cum rege. Senes enim sunt et inveterati, atque ideo nequeunt in novam de vetusta conversatione mutari. Nam et Iordanem transeunt et octogenarii sunt, quia et baptizati sunt et resurrectionem futuram, quae per octonarium designatur numerum, credunt. Sed hii quamquam regi humiliter et blande loquantur, regem tamen deserunt et ad solitae conversationis consuetudinem revertuntur. Quid est enim regi blanda verba proferre, nisi sicut in evangelio dicitur, se callide potius quam humiliter excusare? Rogo, inquit, te, habe me excusatum. Dicebat enim Berzellai regi: Quare servus tuus fit oneri domino meo regi? Paululum procedam famulus tuus ab Iordane te cum, nec indigeo hac vicissitudine. Cuius figuram tenent, qui spiritali cuiquam viro sese que ad altiora provocanti quasi humiliter dicunt: Peccatores quidem sumus, tibi que, pater, optemperamus, sed districtioris instituti regulam servare non possumus. Infirmi sumus et fragiles, atque ideo melius iudicamus sub levi nos fasce inglorios utcumque vivere, quam sub gravis sarcinae pondere quasi fortes funditus interire. Nam et quod idem Berzellai superius dixerat, ab istorum interioris hominis senio non discordat. Quot sunt, inquit, dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Hierusalem? Et adiecit: Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave et amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum vocem cantorum et cantricum? Veraciter enim talium hominum sensus intrinsecus optusi sunt, quia spiritalia mentis edulia vel intimae iubilationis organa non discernunt. Non enim eis sapit cibus ille caelestis, ad quem propheta spiritales convivas invitat: Gustate, inquit, et videte, quoniam suavis est Dominus. Nec illa fauces eorum mella discernunt, de quibus aiebat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo. Necdum ad illud sapientiae discubuere convivium, de quo in libro Proverbiorum dicitur, quia sapientia immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam. Ubi et sequitur: Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis: Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis. Hii voces etiam cantorum et cantricum non audiunt, quia quae sanctorum martyrum, quae sacrarum virginum ante Deum iubilet modulatio, nullatenus comprehendunt. Nam quia carnaliter conversantes ad vim contemplationis corda non elevant, caelestis armoniae modulos et mellifluas angelici concentus suavitates ignorant. Unde non inmerito senex ille Berzellai fuisse dicitur de Rogelim, quod interpretari dicitur pedes. Pedestres enim tales ambulant, et quoniam a terrenae conversationis itinere se suspendere nesciunt, ad comprehendenda caelestis melodiae cantica non assurgunt. Nolunt enim nisi pedites semper incedere, atque ideo nequeunt alta iubilationis intimae gaudia penetrare. Et quoniam terreni actus, in quibus sparsi sunt, duros eos atque insensibiles reddunt, spiritalis laeticiae contemplari suptilia nequeunt. Hinc est etiam quod iste Berzellai Galaadites asseritur, quod acervus testimonii interpretatur. Et quoniam acervus ille testimonii, qui Galaad dicitur, a Laban et Iacob de lapidibus factus agnoscitur, bene per hunc Galaaditen duri ac lapidei homines designantur, qui, dum ad amorem spiritalis vitae cor non emolliunt, tanquam lapides facti in pertinaci saecularium negotiorum rigore durescunt. Ad quam duriciam pertinet, quod idem quoque Berzellai ferrum meum interpretari dicitur. Quid enim durius ferro, et quid obstinatius corde perverso? In malivolam enim animam numquam introibit sapientia. Et congrue ferrum meum quasi de se quilibet homo durus et obstinatus dicit, quia, dum statuit in propria perseverare duricia, in consilia se numquam proicit aliena. Et quia rigidus et inflexibilis ad caelestem Hierusalem cum David rege non graditur, de via, quam coeperat cum Berzellai, ad terram Madian hoc est ad vitae veteris primordia revocatur. Cum que venisset rex David Hierusalem, tulit decem concubinas suas, quas reliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, nec est ingressus ad eas, sed erant clausae usque in diem mortis suae, in viduitate viventes. Concubinae quae non sequentes David domum servant, hii sunt, qui in veteris legis custodia perseverant. De quibus profecto concubinis dicitur, quia de caetero non est David ingressus ad eas, sed erant clausae usque in diem mortis suae, in viduitate viventes. Iudei plane nunc clausi sunt et in viduitate vivunt, quoniam ad virum sanctae aecclesiae non accedunt. Nec ad eos caelestis ille sponsus ingreditur, quia tamquam mulierculis a diabolo prostitutis suum praebere contubernium dedignatur, eis que, quia polluti sunt per adulterium, repudii dat libellum. Et hae, quae non sequuntur virum, merito concubinae nec vocantur uxores, quia dotali foedere ac nuptiali copula prorsus indignae non illam pariunt sobolem, quae paternae benedictionis possideat haereditatem. Nobis autem e contrario dicitur: In hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Nam et idem dicit apostolus: Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Quicumque autem ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. 91 Domno L beatissimo patriarchae, P peccator monachus servitutem. Religiosus episcopus Popiliensis aecclesiae michi retulit, quoniam ex ore Dominici, reverentissimi patriarchae Gradensis, audivit, questionem vos catholicae fidei valde necessariam apostolicae sedi sacris insertam litteris destinasse, atque ut a sanctissimo papa Alexandro invictis scripturarum testimoniis evidentissime solveretur, sacerdotalis officii vigilantia postulasse: cur videlicet Spiritus sanctus apud Latinos a Patre dicatur Filio que procedere, cum apud Grecos a solo procedere Patre credatur? De qua nimirum questione quod sentio auxiliante ipso Spiritu sancto, de quo agitur, aperire praesumo. Non quod michi super hoc negotio vel a vobis aliquid sit iniunctum, vel ab auctoritate ipsius Romani pontificis fuerit imperatum. Nam quo pacto summum negotium imperito homini dignaretur iniungere, qui tot sanctis ac peritissimis viris se cum iugiter conversantibus non ambigitur abundare? Sed quia licet ignavus sim et inutilis servus in domo Domini mei Iesu, illis etiam eis obsequiis inportunum me libet ingerere, atque nemo me dignatus est provocare. Laudabilis plane sanctitatis vestrae prudentia et digni favoris est attollenda praeconiis, quae solvendam sancti Spiritus questionem, non ad alium quempiam, sed ad Petrum specialiter misit, quem caelestis sapientiae et potentiae claves accepisse indubitanter agnoscit. Nec decebat tantae dignitatis et sapientiae virum ab alio misterii caelestis archana requirere, nisi ab illo potissimum, quem non caro potuit vel sanguis instruere, sed cui Deus ipse per se sua secreta dignatus est aperire. Beatus es, inquit, Symon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in caelis. Hunc enim prae ceteris mortalibus de toto terrarum orbe conditor orbis elegit, cui cathedram magisterii principaliter in aecclesia tenere perpetuo privilegii iure concessit, ut quisquis divinum aliquid ac profundum nosse desiderat, ad huius praeceptoris oraculum doctrinam que recurrat. Nec illi humiliter offerre, quod solvendum est, erubescat, etiamsi et ipse, quod queritur, non ignorat. Nunquid enim angelus de caelo veniens nesciebat docere Cornelium, quem videlicet, ut, quid sibi agendum esset, addisceret, destinavit ad Petrum? Mitte, inquit, viros in Ioppen, et accersi Symonem, qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur apud Symonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare. Hic dicet tibi, quid te oporteat facere. Poterat plane sanctus angelus hominem docere gentilem, quid sibi competeret ad salutem, sed eius usurpare nolebat officium, cuius docendi noverat fuisse commissum. Quid ergo mirum, si sacerdos licet sanctitate conspicuus, licet eloquiis divinis vehementer instructus, ad apostolorum principis magisterium misit, ad quem etiam angelus docendi gratia primitias gentium Cornelium destinavit? Pauli etiam ad Galathas haec verba sunt: Paulus, ait, apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Hic itaque, qui non ab hominibus sed ab ipso Christo et Deo Patre fuerat factus apostolus atque ab auctore sapientiae sufficienter instructus, ad Petri tamen magisterium venit, et non in transcursu, sed per plurimos dies apud eum velut in caelesti scola permansit. Veni, inquit, Hierosolimam videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim. Per misticum scilicet ebdoadis et ogdoadis numerum veteris instrumenti simul ac novi didicit sacramentum. Dignum ergo fuit, ut ad sedem illius vestra sancta prudentia solvendam dirigeret questionem, ad quem et ignarus fidei vir angelitus mittitur, et a quo apostolus etiam, qui iam a Deo instructus fuerat, plenius eruditur. Et quia per Moysen dicitur: Habetis Aaron et Ur vobis cum, si quid natum fuerit questionis, referetis ad eos. Adsit utinam Aaron, id est mons fortitudinis Christus, adsit et Ur, ignis ille videlicet, qui est ipse de quo scribimus, Spiritus sanctus, ut per nos etiam, minimum videlicet Romanae aecclesiae membrum, quod nonnullos latet aperiat, et huius questionis nodum quasi quoddam mistici libri signaculum clavis David Christus absolvat. In primis ergo dicamus, unde ignorantiae istius oriatur origo, ut et Greci fere omnes et Latinorum quidam perhibeant Spiritum sanctum non a Filio, sed a solo Patre procedere. Hoc enim ex dominicis autumant verbis, quibus ait: Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Et iterum: Ecce ego mitto promissum Patris mei in vos. Et illud: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. De quo rursum ait: Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobis cum in aeternum, spiritum veritatis. Et alibi dicit: Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Et iterum: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? His itaque et huiusmodi non solum evangelicis, sed et aliis scripturarum testimoniis asserunt Spiritum sanctum nequaquam a Filio, sed a solo tantum Patre procedere. Nam et apud latinae linguae doctores saepe tale quid reperitur, quod huic sententiae congruere videatur. Beatus plane Hieronimus in expositione fidei, quam ad Alippium et Augustinum episcopos mittit, inter caetera sic ait: Credimus et in Spiritum sanctum Deum verum ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio. Augustinus etiam adversus Maximum hereticum invectus ait: De Patre est Filius, de Patre est Spiritus sanctus. Beatus etiam Leo papa in argentea tabula, quae ante sacratissimum corpus beati Pauli apostoli videtur erecta, inter caeteras suae fidei symbolas ait: Et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et glorificandum. In Niceni quoque concilii symbolo dicitur: Credimus et in Spiritum sanctum, qui de Patre procedit proprie, et Deus est verus sicut Filius; et aliquanto post: Quod que et Spiritum sanctum verum Deum invenimus in scriptura, et de Patre proprie procedere, et cum Patre et Filio semper esse. Et iterum: De Patre, inquit, Filius et Spiritus sanctus proprie et vere de Patre procedit. Verumtamen haec et alia huiusmodi testimonia scripturarum sive sanctorum verba doctorum non praeiudicant catholicae fidei, qua Spiritum sanctum sicut a Patre credimus, ita nichilominus et a Filio procedere perhibemus. Nam cum vel ipse Dominus vel sancti quoque doctores aecclesiae Spiritum sanctum a Patre procedere concorditer asserant, nusquam tamen perhibent, quod a Filio non procedat, immo cum dicitur Spiritus sanctus a Patre procedere, a Filio quoque procedere credi necesse est, quia Pater et Filius unius eiusdem substantiae proculdubio est. Nam cum Filius dicat: Ego et Pater unum sumus, quomodo potest Spiritus sanctus ab eo, quod unum est, et procedere et non procedere? Sed res ineffabilis, quae nullo valet humanae rationis ingenio concipi, nullo potest mentis intuitu vel consideratione discerni, ex divinorum duntaxat eloquiorum debet sententiis colligi. Nam sicut ait apostolus: Spiritus sanctus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi spiritus Dei. Nos autem spiritum huius mundi non accepimus, sed spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus. Enimvero quomodo Pater ineffabiliter Filium gignat, quomodo Spiritus sanctus a Patre vel utroque procedat, qualiter intuitus humanus attingeret, nisi per organa prophetarum vel per incarnatum verbum suum Deus omnipotens hoc mortalibus revelaret? Est enim fides, sicut dicit apostolus, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Stat enim Iohannis illa sententia, qua dicit: Karissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ad comprehendendum ergo summum et ineffabile verae fidei sacramentum, non humanae opinionis sequamur indaginem, sed solam amplectamur caelestis eloquii veritatem, ut hoc potissimum de Deo credatur, quod divinitus dicitur, et in his, quae summa et incomprehensibilis veritas perhibet, fidei nostrae constantia non vacillet. Porro autem, quod a Patre procedat Spiritus sanctus, nulla neque apud Grecos neque apud Latinos questio est. Nec res testimoniis indiget, cum hoc ipsum et ea, quae supra posuimus, evidenter exempla declarent. Quod autem a Patre procedat simul et a Filio, unde scilicet questio est, evangelica nos docet auctoritas, cum Dominus dicit: Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Et alibi: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre. Cum ergo Paraclitum et Pater mittat in nomine Filii, et Filius mittat a Patre, patet profecto, quia, sicut ab utroque, qui proculdubio unum sunt, mittitur, ita nichilominus et ab utroque procedit. Et qui sepe spiritus veritatis dicitur, cum utique Christus sit veritas, qui spiritus est veritatis, spiritus est proculdubio Filii. Unde et alibi dicit: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. De meo scilicet accipiet, quia et in me est. Unde et in Ysaia vox Patris ad Filium: Spiritus meus, inquit, qui est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedant de ore tuo et de ore seminis tui usque in aeternum. Ipse nimirum spiritus est illa virtus, quae de illo exiebat, sicut in evangelio legitur, et sanabat omnes. Et iterum de muliere fluxu sanguinis liberata: Ego novi virtutem de me exisse. Unde et apostolus ad Galathas: Quoniam, inquit, estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem abba pater. Et alibi: Qui spiritum Christi non habet, hic non est eius. Ecce hic, cum dicit apostolus: spiritum Filii sui vel spiritum Christi numquid addit et Patris, ut dicat spiritum Christi et Patris? Numquid quia praetermisso Patris vocabulo spiritus Filii dicitur, iure consequitur, ut Patris esse spiritus denegetur? Idem quoque apostolus ad Philipenses ait: Scio enim, quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et sumministrationem spiritus Iesu Christi. Hinc est, quod sapientia Dei, quae proculdubio Christus est, dicit: Spiritus meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Sicut ergo cum Filii vel Christi spiritus dicitur, non statim consequitur ut eum possimus a Patre disiungere, ita cum dicitur Spiritus Patris, non eum possumus a Filio separare. Beatus etiam Petrus ait: De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gloria prophetaverunt, scrutantes in quid vel quale tempus significaret, qui in eis erat spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias. Quod autem eundem spiritum Filius in discipulos miserit, idem Petrus in Actibus apostolorum perhibet dicens: Dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum, quod vos videtis et auditis. Hinc est, quod, cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis, ut eum de se procedere patenter ostenderet, insufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum. Nec sane putandum est, quod flatus ille corporeus, qui tunc aerem percussit, Spiritus sanctus fuerit, sed per congruam hanc significationem convenienter ostensum est, quod Spiritus sanctus procedit ab ipso. Ysaias quoque, cum de Filio Dei loqueretur, adiecit: Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Cui sententiae concinens Paulus in epistola ad Thesalonicenses ait: Tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Quod etiam in libro beati Iob mystice designatur, cum dicitur: Audiet auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius procedentem. Os denique Patris in hoc loco intellegitur Filius, per quem videlicet nobis divinae legis sanctio promulgatur. Sonus vero de illius ore procedens Spiritus sanctus est, qui a Filio veniens mirabiliter sonuit, cum super apostolos repentino sonitu in linguarum varietate descendit. Factus est, inquit, repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis. Hic nempe sonus, qui de ore Christi prodiit, ipse est proculdubio gladius bis acutus, quem Iohannes in Apocalypsi ex eiusdem labiis exire conspexit. De quo et per psalmistam dicitur: Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Quia ergo, sicut dictum est, os Patris Filius est, spiritus oris Dei nil aliud intellegendum est, quam spiritus Christi. Quod si queritur, cum de substantia Patris sit Filius, de substantia Patris sit nichilominus et Spiritus sanctus, cur unus Filius, et alius non sit Filius, non incongrue respondetur: De Patre est Filius, de Patre est Spiritus sanctus, sed ille genitus est, iste procedens, ideo que ille Filius est Patris, de quo et genitus est, iste autem spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. Verumtamen et illa generatio et ista processio non modo ineffabilis, sed et prorsus incomprehensibilis est. Sed in his, quae nostrae mentis acie penetrare non possumus, illis per quos Spiritus sanctus locutus est, fidem certam, tanquam si res nostris subiaceret obtutibus, adhibemus. Et quanquam nobis ignota sint archanae profunditatis occulta misteria, non tamen dubitamus in eo, quod Dominus loquitur, non ambigimus in eo quoque, quod in prophetarum vaticiniis invenitur. Sed hic michi fortassis obicitur: Non intellegitis evangelium, nescitis, quid sibi velint oracula prophetarum, quae scilicet aliud sepe praetendunt in litterarum superficie, aliud continent in spiritalis intellegentiae veritate. Ad quod nos facile respondemus, quia fuere quamplures apostolici et catholici viri, de quorum scilicet approbata pietate et sanctitate per ostensa multarum signa virtutum nil omnino remansit ambiguum. Hii nimirum ortodoxam fidem verbis simplicibus exposuerunt, et litteris exaratam ad posteritatis memoriam reliquerunt. Illorum plane fuit ex apostolicis ac propheticis sententiis ista discutere, nobis autem nil aliud restat, nisi praefixis duntaxat eorum diffinitionibus oboedire. Illis nempe vis necessitatis incubuit, ut haec subtiliter ac diligenter inquirerent et certam fidei regulam diffinirent, nobis autem ea tantum via gradiendum est, per quam videlicet nostri praecessere maiores. Quod ergo illi tunc ex evangelicis ac propheticis vel etiam apostolicis fontibus inhianter hauserunt, hoc nobis propinantes in posteros fideliter transfuderunt, dicente psalmista: In aecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel. Et nos puritate fidei, quae per eos in nobis tamquam per veritatis rivulos influit, secure iam et absque ullo timore percipimus, et tanquam ab ipsa principali divini fontis origine, nos hanc haurire gaudemus. Audiamus ergo, quod de processione sancti Spiritus in sexto libro de fide, quem ad Gratianum imperatorem mittit, beatus dicat Ambrosius. Non enim, ait, quasi ex loco mittitur spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando procedit a Filio. Et paulo post: Spiritus sanctus cum procedit a Patre, exit a Filio. Nec inmerito ab utroque procedit, cum in utroque aequaliter sit, sicut in octavo eiusdem operis libro idem dicit Ambrosius: Sicut Pater in Filio et Filius in Patre, ita Dei Spiritus in Patre et in Filio. Augustinus autem, cum per totum fere librum, quem de sancta trinitate composuit, innumerabiliter asserat quod Spiritus sanctus de Patre simul Filio que procedat, tamen unam saltim eius sententiam ponimus, ne prorsus eum neglegenter praeterisse videamur. In illa, inquit, sancta trinitate unus est Pater, qui solus de se ipso essentialiter unum Filium genuit, et unus Filius qui de uno Patre solus est essentialiter natus, et unus Spiritus sanctus, qui solus essentialiter de Patre Filio que procedit. Hieronimus quoque hoc scripsisse fertur: Spiritus qui a Patre Filio que procedit, Patri Filio que coaeternus et per omnia coequalis est. Haec est sancta trinitas, id est Pater et Filius et Spiritus sanctus; una est deitas et potentia, una essentia, id est Pater, qui genuit, Filius, qui est genitus, et Spiritus sanctus, qui ex Patre Filio que procedit. Quamvis hoc in expositione fidei eius videlicet illa, quam legimus, nequeat inveniri. Beatus etiam papa Gregorius in confessionis suae symbolo sic ait: Credo Patrem ingenitum, Filium genitum, Spiritum vero sanctum nec genitum, nec ingenitum, sed coaeternum, de Patre et Filio procedentem. Quod si ab his forte qui grece tantum sciunt, latine non norunt, e diverso dicatur non sibi sufficere Romani doctores eloquii, nisi Greci quoque sermonis patres adibeam, audiant, quid beatus perhibeat Athanasius in libro quem adversus Arrium scripsit: Ego, inquit, credo Filium in Patre, et Patrem in Filio, Spiritum quoque paraclitum, qui procedit a Patre, et Filii esse et Patris, quia et a Filio procedit, sicut in evangelio scriptum est, quod per insufflationem suam dedit discipulis Spiritum sanctum. Beatus etiam Cyrillus de hac eadem spiritus processione contra Nestorium sic ait: Quamvis enim in sua sit substantia spiritus eius, et intellegatur in persona proprietas, iuxta id quod spiritus est, et non Filius, attamen alienus non est ab illo. Nam spiritus appellatus est veritatis, et veritas Christus est. Unde et ab isto similiter sicut et a Deo Patre procedit. Sed adhuc fortassis inquiritur, cum spiritus de Patre procedat et Filio, cur idem Filius dixerit, quia de Patre procedit? Quid enim causae fuit, ut non diceret: De Patre et me procedit, sed potius diceret: Spiritus qui a Patre procedit? Cur hoc eum fecisse putamus, nisi quod solet referre id etiam, quod suum est, ad eum, de quo ipse est? De Patre quippe est Filius, et a quo habet, ut ipse sit Deus, ab illo nichilominus habet, ut a se quoque procedat Spiritus sanctus. Unde est, quod alibi dicit: Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me. Si igitur hic aperte cognoscitur suam esse doctrinam, quam tamen non suam dixit esse sed Patris, quanto magis illic intellegendum est et de ipso procedere Spiritum sanctum, ubi sic ait, de Patre procedit, ut nequaquam diceret de me non procedit? Huic et illud est simile, quod alibi dicit: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum, qui me misit. Quid enim sibi vult, quod ait: Qui in me credit, non in me credit? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo tam contrarium, tam que per conpugnantia sibi verba intellegetur adversum? Qui in me credit, non in me credit, sed in eum, qui me misit, nisi sic intellegatur, qui in me credit, non in hoc, quod videt, credit, ut spes nostra non in creatura sit, sed in illo, qui creaturam suscepit. Quatinus unum se esse cum eo mortalibus innotesceret, atque ad se simul cum eo contemplandum humana corda mundaret. Ita cum dicit: Mea doctrina non est mea, non parvam mentibus caliginem generat, nisi carnem a spiritu dispensativae rationis ordo discernat. Non enim dixit: Ista doctrina non est mea, sed: Mea doctrina non est mea. Quam dixit suam, eandem dixit non suam. Quomodo sane istud verum est, nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam? Secundum formam Dei suam, secundum formam servi non suam. Cum enim dicit: Non est mea, sed eius qui misit me, ad ipsum verbum quod in carne latebat, nostrae mentis intuitum provocat, ut eum cum Patre simul unum esse cognoscat. Doctrina enim Patris est verbum Patris, qui est unicus Filius. Quod ergo dictum est: Doctrina mea non est mea, sic intellegendum est, ac si dicat: Ego non sum a me ipso, sed ab illo qui me misit. Cum ergo doctrinam suam, quam simul cum Patre dictat esse non suam sed Patris esse perhibeat, quid mirum si Spiritum sanctum dicat de Patre procedere, a quo scilicet habebat idem Filius ut etiam de se ipso procederet? Unde cum in Nicaeni concilii symbolo, quod superius memoravimus, Spiritus sanctus non simpliciter dicatur a Patre procedere, sed addatur proprie: Et in Spiritum, inquit, sanctum, qui de Patre procedit proprie, haec proprietas non ideo datur Patri, ut Spiritus sanctus de solo ipso procedat, sed quia ab ipso datum est Filio, ut etiam ex ipso procedat. Unde et Augustinus in libro de sancta trinitate: Non frustra, inquit, in hac trinitate non dicitur verbum Dei, nisi Filius, nec donum Dei, nisi Spiritus sanctus; nec de quo genitum est verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater. Mox que subiungit: Ideo addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur; sed hoc quoque illi Pater dedit, non iam existenti et nondum habenti, sed quicquid unigenito verbo dedit, gignendo dedit. Non ergo turbetur fides, cum audit Spiritum sanctum proprie sive principaliter a Patre procedere, quoniam ab illo datur Filio, ut ab ipso procedat, a quo et ipse ineffabili atque incomprehensibili generatione procedit, sicut ipse, qui est Patris sapientia, per Salomonem dicit: Ego ex ore altissimi prodivi. Et in evangelio: Ego enim ex Deo processi et veni. Illud preterea summopere cavendum est, nec dum asserimus, quod de Patre Filius habeat, ut Paraclitus a se procedat, credamus etiam, quod Spiritus sanctus de Patre procedat in Filium, et de Filio procedat ad sanctificationem nostram. Absit enim hoc credi, ne quasi diversitas graduum videatur in simplici atque incomprehensibili divinitate disponi, cum scriptura dicat: Non ascendas per gradus ad altare meum. Sed absque ulla dubitatione credendum est, quod Spiritus sanctus simul ab utroque procedat, quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum a se ita nichilominus et ab illo procedat. Spiritus enim sanctus ineffabilis quedam est Patris Filii que communio, atque ideo videtur hoc vocabulum optinere, quia Patri simul ac Filio non ambigitur haec appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter appellantur, quoniam et Pater spiritus, et Filius spiritus, Pater sanctus, et Filius sanctus. Et sicut utrique eius vocabulum indifferenter congruit, sic ipse simul ab utroque procedit. Possemus adhuc nonnulla scripturarum exempla congerere, nec inpossibile esset nostris allegationibus egregios catholicae fidei defensores cum suis argumentationibus adhibere. Sed quia lege prohibemur iuxta altare nemoris arbusta conserere, nolumus poma spiritus opacis prolixae locutionis foliis operire. Sanctitas ergo tua, venerabilis pater, licet caelestis eloquii pabulo pleniter ubertim que referta, tamen magis ac magis adhuc veritatis esuriens, non dedignetur interim hoc pauperculi hominis perexile gintaculum, gustatura postmodum de manibus domini nostri papae, tanquam per Abbacuch prophetam, immo per angelum, regalium delicias epularum. 92 Dilectissimo fratri Ade, Petrus peccator monachus humilem in Domino servitutem. Quod me, frater karissime, quid ante mundi creationem fuerit, quid post iuditium de mundo futurum discutis de ipso quoque iuditio sollerter inquiris, tu quidem religiose et prudenter agis, verum me ad incognita pertrahis et que necdum didici, docere compellis. Queris plane, quod nescio, exigis, quod ignoro. Nam et Ysaias ait: Priora annunciate mihi et novissima, que futura sunt et dicam, quia dii estis, aperte volens exprimere neminem posse, quid ante mundum fuerit vel quid post eum futurum sit, enarrare. Fructuosum tamen est inquiri, licet res absolute nequeat explicari. Humana quippe mens huiusmodi nature est, ut a cogitationibus vacare non possit, aut enim se exercet in seriis aut delectatur in vanis, et donec utilia meditatur, ab ingruentium cogitationum irruptione defenditur. Nec pravitas habet insusurrandi locum, ubi mens utilibus rebus intenta strictum tenet cum sobria cogitatione consilium. Igitur opere pretium est et satis utile cogitare, quam breve sit spatium transitorii temporis ad comparationem evi iugiter permanentis. Nam si conferre volumus illud inmense magnitudinis spatium, quo Deus extitit ante mundi huius originem, illud quoque, quo post eiusdem mundi permansurus est finem, cum hoc tantillo tempore, quod est ab initio mundi usque ad finem mundi, minor est hec comparatio, quam si pugillum aque in mare proicias vel si mensuram cubiti cum toto terrarum spatio conferre contendas. Nam et inmensitas maris et spatium terre finita sunt, sicut et pugillus aque et mensura cubiti, quamvis illa maiora ista sint incomparabiliter minima. Ideo facilius comparari possunt finita finitis, quam ea, que finem habent his, que fine nullo possunt concludi. Nam quia Deus est alpha et omega, principium et finis et sicut sine initio semper extitit, ita finem habere non poterit. Mundus autem iste ab ipso creationis sue exordio necdum septem milia annorum inplesse cognoscitur. Et quis sciat, quam breve futurum sit spatium temporis, usque quo Deus iudicaturus est mundum. Quomodo ergo conparari possunt septem milia vel etiam decem milia annorum interminabili divinitatis essentie, que nec originem potuit habere nec finem. Cum igitur hec et huiusmodi pervigili meditatione discutimus, dum hec subtiliter in cogitatione versamus, non parvus nostre mentis profectus acquiritur, quia, dum meditatur eterna, liquido conspicit, quam despicienda sunt temporalia. Dum hec igitur mens rationalis excogitat, additur etiam, ut semetipsam non cum tempore transituram, sed sine fine victuram esse perpendat. Considerat itaque se huiusmodi esse nature, ut necessario aut perpetuis potiatur praemiis aut suppliciis crucietur eternis. Hec itaque sedula meditatione discutere, sed et diem iuditii sollicite praecavere, non parvus est fructus, in quo videlicet die, cui semel successerit, ultra non corruet et cui se res in sinistrum verterit, de cetero non consurget. Quod itaque de die iuditii queris et de Antichristo, lege librum beati Augustini de civitate Dei et expositionem sancti Ieronimi in Danielem prophetam, Apocalipsin quoque cum commentariis suis, in quibus utique sufficienter tibi noticiam huius materie poteris invenire. Sicut enim et autentica prius scriptura designat et postmodum superveniens stilus expositorum elucidat, tribus annis et semis Antichristus regnabit et interfectis ab eo Helia et Enoch ipsum Antichristum et maximam membrorum eius partem Michahel archangelus interficiet. Cui non est contrarium, quod per apostolum dicitur, quia Dominus Iesus interficiet illum spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui. Nam sive per se, sive per angelicum Christus eum perimat ministerium, ab eo potissimum pestis antiqua destruitur, cuius virtute ac potentia superatur. Enimvero sicut a doctoribus traditur, in monte Oliveti in papilione ac solio suo eum Dominus perimet, in illo videlicet loco, contra quem videntibus apostolis in celum victor ascendit. Unde et Ysaias ait: Precipitabit Dominus in monte sancto faciem dominatoris tenebrarum et eum, qui dominatur cunctis populis. De quo et per Danielem dicitur: Sermones contra excelsum loquetur et sanctos altissimi conteret et putabit, quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium tempus. Unde colligitur Antichristum tribus annis et dimidio regnaturum. Tempus enim annus est, tempora duo sunt anni. Tribus igitur annis et dimidio regnaturus est deinde divini furoris est gladio perimendus, ut et tyrannus omnino dispereat et vero regi creatura se universa substernat. Unde et idem Danihel dicit: In iuditium, inquit, sedebit, ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem. Regnum autem et potestas et magnitudo regni, que est subter omne celum, detur populo sanctorum altissimi, cuius regnum sempiternum est et omnes reges servient ei atque obedient. Porro post mortem Antichristi quadraginta quinque dies erunt residui usque ad adventum Iesu Christi in quibus et persecutio cessabit et magna pax et tranquillitas erit, ut intra huius temporis spatium et iusti quique, si quid persecutionis articulo titubaverant, paenitentiam agant et ministri dyaboli in torporis atque desidie securitate se resolvant, sicut enim in diebus Noe plantabunt et edificabunt celebrabunt convivia, contrahent matrimonia eis que studio frivolae vanitatis intentis subitus superveniet interitus. Quod autem queris, utrum prius hic mundus ardeat et post iuditium fiat, evidenti maiorum sententia diffinitum est, iuditium praecedere et sic mundi conflagrationem subsequi. Peracto quippe iuditio repente ignis erumpens tantum aeris spatium occupabit, quantum aqua, dum cathaclismus inundaret, ascendit. Qui videlicet ignis ardebit terram et crassitudinem aeris et sic purgabit electos. Sed quoniam de die iuditii in epistola, quam ad Blancam scripsimus comitissam, testimonia scripturarum nonnulla congessimus, tanta quoque eiusdem thematis apud expositores sacri eloquii reperiuntur, ut intra epistolare compendium nequeant coartari ad eorum te exuberantia fluenta dirigimus, et omissis arentibus rivulis de fontibus Israhelite bibere suademus. Illud tamen, quod de quindecim signis totidem dierum diem iuditii praecedentium beatum Yeronimum referre didicimus, hic eisdem verbis inserere non superfluum iudicamus. Quibus profecto verbis sicut nec auctoritatis robur adscribimus, ita nec fidem penitus denegamus. Res ergo sicut ad nos pervenit, huic stilo se simpliciter inserat, ut antiquis etiam Hebreorum populis, qui divini iuditii terror increverit, ex eorum paginis innotescat. Signum, inquit, primi diei: Maria omnia in altitudinem quindecim cubitorum exaltabuntur super montes excelsos, orbem terre non affligent, sed sicut muri equora stabunt. Signum secundi diei: Omnia equora prosternuntur in imum profundi ita, ut vix queant humanis obtutibus conspici. Signum tercii diei: Maria omnia redigentur in antiquum statum, qualiter ab exordio creata fuerunt. Signum quarti diei: Belue omnes et omnia, quae moventur in aquis marinis, congregabuntur et levabuntur supra pelagus more contentionis invicem mugientes et rugientes; nescient homines, quid cantent vel quid cogitent, sed tantum scit Deus, cui omnia vivunt offitio regendi. Haec quattuor signa pelagi sunt et tria sequentia aeris et etheris sunt. Signum quinti diei: Omnia volatilia celi contionabuntur in campis, unumquodque genus in ordine suo, eedem volucres invicem colloquentes erunt et plorantes, non gustantes non bibentes adventum iudicis timentes. Signum sexti diei: Flumina ignea ab occasu solis surgent contra faciem firmamenti usque ad ortum currentia. Signum septimi diei: Errantia sidera et stationaria omnia spargent ex se igneas comas, qualiter in cometis apparet et signum orbis et eius habitatoribus. Signum octavi diei: Terremotus erit magnus ita, ut nullus homo stare possit aut ullum animal, sed solo sternentur omnia. Signum noni diei: Omnes lapides tam magni quam parvi scindentur in quatuor partes, unaquaeque pars collidet alteram partem nesciet que ullus homo sonum illum, nisi solus Deus. Signum decimi diei: Omnia ligna silvarum et olera herbarum sanguineum fluent rorem. Signum undecimi diei: Omnes montes et colles et omnia edificia humana antea constructa in pulverem redigentur. Signum duodecimi diei: Omnia animalia terre de silvis et de montibus venient ad campos rugientia et mugientia non gustantia neque bibentia. Signum terciidecimi diei: Omnia sepulcra ab ortu solis usque ad occasum patebunt cadaveribus surgentibus usque ad oram sepulcri. Signum quartidecimi diei: Omne humanum genus, quod inventum fuerit de habitaculis et de locis, in quibus erunt, velociter descendent, non intelligentes neque loquentes, sed discurrunt ut amentes. Signum quintidecimi diei: Vivi homines morientur, ut resurgant cum mortuis longe ante defunctis. Finis, id est dies iuditii. Quia igitur per septenarium numerum antiqua secula decurrerunt, octonario autem numero evangelicum tempus evolvitur, de septem vero et octo quindenarii summa conficitur, dignum ergo fuit ut idem signorum numerus tempus utrumque concluderet, videlicet unde tempora ipsa constarent. Sed haec nos, utcumque eis fides adhibenda sit, in lectoris arbitrio ponimus, immo Dei omnipotentis, cui manifesta sunt omnia, notitie reservamus. Tu autem, venerabilis frater, haec et huiusmodi sedule meditare, in his ingenium tue mentis indesinenter exerce, ut dum ea intra conscientiam versas, vane cogitationis ineptias seriis intentus excludas. Vane ergo cogitationes de cordis frigore prodeunt, cum mens videlicet a veri sponsi fervore tepescit, et quasi post alios amatores per alia cogitacionum figmenta discurrit. Mox enim ut amplexibus soluta sui redemptoris egreditur, errabundis male libera gressibus per titillantium cogitationum illecebras evagatur, ut iuxta prophetam sub omni ligno frondoso se meretrix inpudica proiciat et omni transeunti corpus suum divaricata substernat. Tunc infelix anima frigida fit simul et vaga, quia dum in creatoris amore frigescens non figitur, tanquam perflantium ventorum, sic ingruentium vitiorum inpulsione raptatur. Unde per prophetam dicitur: Serpenti panis pulvis eius. Et David: Non sic inpii, non sic, sed tanquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae. Tu autem, dilectissime, esto quod diceris, ut rebus ipsis misterium tui nominis exprimere videaris. Adam siquidem interpretatur terra rubra et certe Ecclesiastes loquitur: Generatio praeterit et generatio advenit, terra vero in eternum stat. Et dilectus in Canticis dicit ad sponsam: Sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita gene tue. Terra ergo constantie stabilitatem, rubra caritatis designat ardorem. Audenter dicam quia praeter solum Adam celeste regnum nullus ingreditur, nec ad electorum valet aspirare consortium, nisi qui huius nominis in se continet sacramentum. Esto ergo terra, ut fixo pondere consistentem irruentium temptacionum te aura non rapiat. Esto similiter et rubra, ut mens tua in redemptoris sui semper amore fervescat. Esto terra, ut ex te spiritualium segetum proventus exuberet; esto rubra, ut aram mentis tue desiderii celestis estus inflammet. Esto terra, ut te semper in ima tamquam vile lutum per humilitatis custodiam deprimas; esto nichilominus rubra, ut ad concupiscenda celestia quoscumque potueris et ipse vaporatus accendas. Esto terra, ut intra te non nutantis fidei colloces fundamentum; esto rubra ut supererigatur in caritate coherentium structura virtutum, ut sit in te, sicut per apostolum dicitur: Fides quae per dilectionem operatur. Diem vero iuditii, ad quem tendit omnis prolixitas temporum, cui certe militant omnes pagine scripturarum, tam magnum tibi tremendum que praepone, quem mens, quantumlibet sagax, sicut est conpraehendere nec ullus humane lingue sermo valeat explicare, cuius videlicet mens tua continuo terrore transfixa, nec carnis umquam delectari possit illecebris nec a tenendo ardue conversationis incessus quibuslibet obtundatur adversis, sic que diem iuditii metuat imminentem, ut non expediat timere praesentem, quatinus, dum tuo te iuditio prudenter examinas, ante tribunal eterni iudicis non denuo iudicandus, sed iam iudicatus, ac per hoc purificatus, assistas, et qui in confessione faciem iudicis praevenisti, non iuditii compellaris subire censuram, sed iudex cum iudicibus et senatoribus terre feliciter introducaris in gloriam. Amen. 93 Dulcissimae sorori illustrissimae, P peccator monachus humilem in Domino servitutem. Quod a me, soror karissima, petis, notum fieri tibi, quid ante mundi creationem fuerit, quid post iuditium futurum de mundo discutis de ipso quoque iuditio sollerter inquiris, tu quidem et religiose et prudenter agis, verum me ad incognita pertrahis et quae necdum didici, docere compellis. Quaeris plane, quod nescio, exigis, quod ignoro. Nam et Esayas ait: Priora annuntiate mihi et novissima, quae futura sunt et dicam, quia dii estis, aperte volens exprimere neminem posse, quid ante mundum fuerit vel quid post eum futurum sit, enarrare. Fructuosum est tamen inquiri, licet absolute nequeat res explicari. Humana quippe mens huiusmodi naturae est, ut a cogitationibus vacare non possit, aut enim se exercet in seriis aut delectatur in vanis, et donec utilia meditatur, ab ingruentium cogitationum irruptione defenditur. Nec pravitas habet insusurrandi locum, ubi mens utilibus rebus intenta strictum tenet cum sobria cogitatione consilium. Igitur opere pretium est et satis utile cogitare, quam breve sit spatium transitorii temporis ad comparationem evi iugiter permanentis. Nam si conferre volumus illud immensae magnitudinis spatium, quo Deus extitit ante mundi huius originem, illud quoque, quo post eiusdem mundi permansurus est finem, cum hoc tantillo tempore, quod est ab initio mundi usque ad finem, minor est haec comparatio, quam si pugillum aquae in mare proicias vel si mensuram cubiti cum toto terrarum spatio conferre contendas. Nam et inmensitas maris et spatium terrae finita sunt, sicut et pugillus aquae vel mensura cubiti, quamvis illa maiora ista sint incomparabiliter minima. Ideo que facilius comparari possunt finita finitis, quam ea, quae finem habent his, quae nullo possunt fine concludi. Nam quia Deus est alpha et omega, principium et finis, sicut sine initio semper extitit, ita finem habere non poterit. Mundus autem iste ab ipso suae creationis exordio necdum septem milia annorum implesse cognoscitur. Et quis sciat, quam breve futurum sit temporis spatium, usque quo Deus iudicaturus est mundum. Quomodo ergo comparari possunt septem vel etiam decem milia annorum interminabili divinitati aeternae, quae nec originem potuit habere nec finem. Cum haec igitur et huiusmodi pervigili meditatione discutimus, dum haec subtiliter in cogitatione versamus, non parvus nostrae menti profectus acquiritur, quia, dum meditatur aeterna, liquido conspicit, quam despicienda sunt temporalia. Dum haec igitur mens rationalis excogitat, additur etiam, ut semetipsam non cum tempore transituram, sed sine fine victuram esse perpendat. Considerat itaque se huiusmodi esse naturae, ut necessario aut perpetuis potiatur praemiis aut suppliciis crucietur aeternis. Haec itaque sedula meditatione discutere, sed et diem iuditii sollicite praecavere, non parvus est fructus, in quo videlicet die, cui semel successerit, ultra non curruet et cui se res in sinistrum verterit, de caetero non consurget. Quod itaque de die iuditii quaeris et Antichristo, lege librum beati Augustini de civitate Dei et expositionem sancti Hyeronimi in Danihelem prophetam, Apocalipsin quoque cum commentariis suis, in quibus utique sufficienter noticiam huius materiae poteris invenire. Sicut enim autentica prius scriptura designat et postmodum superveniens expositorum stilus elucidat, tribus annis et semis Antichristus regnabit et interfectis ab eo Helia et Enoch ipsum Antichristum et maximam membrorum eius partem Michahel archangelus interficiet. Cui non est contrarium, quod per apostolum dicitur, quia Dominus Iesus Christus interficiet illum spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui. Nam sive per se, sive per angelicum Christus eum perimat ministerium, ab eo potissimum pestis iniqua destruitur, cuius virtute ac potentia superatur. Enimvero sicut a doctoribus traditur, in monte Oliveti in papilione ac solio suo Dominus eum perimet, in illo videlicet loco, contra quem videntibus apostolis in caelum victor ascendit. Unde et Isaias ait: Precipitabit Dominus in monte sancto faciem dominatoris tenebrarum et eum, qui dominatur cunctis populis. De quo et per Danihelem dicitur: Sermones contra excelsum loquetur et sanctos altissimi conteret et putabit, quod possit mutare leges et tempora et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium tempus. Unde colligitur Antichristum tribus annis et dimidio regnaturum. Tempus enim annus est, tempora duo anni sunt. Tribus annis igitur et dimidio regnaturus deinde divini furoris gladio perimendus, ut et tyrannus omnino dispereat et vero regi creatura se universa substernat. Unde et idem Danihel: Iuditium, inquit, sedebit, ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem. Regnum autem et potestas et magnitudo regni, quae est supra omne caelum, detur populo sanctorum altissimi, cuius regnum sempiternum est et omnes reges servient ei atque obedient. Porro post mortem Antichristi quadraginta quinque dies erunt residui usque ad adventum Christi in quibus et persecutio cessabit et magna pax et tranquillitas erit, ut intra huius temporis spatium et iusti quique, si quod persecutionis articulo titubaverant, paenitentiam agant et ministri diaboli in torporis atque desidiae securitate resolvant, sicut enim in diebus Noae plantabunt et aedificabunt celebrabunt convivia, contrahent matrimonia eis que studio frivolae vanitatis intentis subitus superveniet interitus. Quod autem quaeris, utrum hic mundus prius ardeat et post iuditium fiat, evidenti maiorum sententia adfinitum est, iuditium praecedere et sic mundi conflagrationem subsequi. Peracto quippe iuditio repente ignis erumpens tanto enim aeris spatium occupabit, quantum aqua, dum cataclismus induerat vel mundaret, ascendit. Qui videlicet ignis ardebit terram et crassitudinem aeris et sic purgabit electos. Sed quoniam de die iuditii in epistola, quam ad Blancam scripsimus comitissam, testimonia scripturarum nonnulla congessimus, tanta quoque eiusdem themmatis apud expositores sacri repperiuntur eloquii, ut intra epistolare compendium nequeant cohartari, ad eorum te exuberantia fluenta dirigimus, ut obmissis arentibus rivulis de fontibus Israhelite bibere suademus. Illud tamen, quod de quindecim signis totidem dierum diem iuditii praecedentium beatum Hieronimum referre didicimus, hic eisdem verbis inserere non superfluum iudicamus. Quibus profecto verbis sicut non auctoritatis robur adscribimus, ita nec fidem paenitus denegamus. Res ergo sicut ad nos pervenit, huic stilo se simpliciter inserat, ut antiquis etiam Hebreorum populis, qui divini iuditii terror increverit, ex eorum paginis innotescat. Signum, inquit, primi diei: Maria omnia in altitudinem exaltabuntur quindecim cubitorum super montes excelsos, orbem terrae non affligent, sed sicut muri stabunt aequora. Signum secundi diei: Omnia aequora prosternentur in imum profundi ita, ut vix quaeant humanis obtutibus conspici. Signum tercii diei: Maria omnia redigentur in antiquum statum, qualiter ab exordio creata fuerunt. Signum quarti diei: Belue omnes et omnia, quae moventur in aquis maritimis, congregabuntur et levabuntur supra pelagus more contentionis invicem mugientes et rugientes nescientes que homines, quid cantent vel quid cogitent, sed tantum scit Deus, cui omnia vivunt offitio regendi. Haec quattuor signa pelagi sunt et tria sequentia aeris et aetheris sunt. Signum quinti diei: Omnia volatilia caeli concionabuntur in campis, unumquodque genus in ordine suo, eaedem volucres invicem colloquentes et plorantes erunt, non gustantes non bibentes adventum iudicis timentes. Signum sexti diei: Flumina ignea ab occasu solis surgent contra faciem firmamenti usque ad ortum currentia. Signum septimi diei: Errantia sidera et stationaria spargent ex se igneas comas, qualiter in commetis apparet signum orbis et eius habitatoribus. Signum octavi diei: Terremotus erit magnus ita, ut nullus hominum stare possit aut ullum animal, sed solo sternentur omnia. Signum noni diei: Omnes lapides tam magni quam parvi scindentur in quattuor partes, unaquaeque pars collidet alteram partem nesciens que ullus homo sonum illum, nisi solus Deus. Signum decimi diei: Omnia ligna silvarum et olera herbarum sanguineum fluent rorem. Signum undecimi diei: Omnes montes et colles et omnia haedificia humana antea constructa in pulverem redigentur. Signum duodecimi diei: Omnia animalia terrae de silvis et de montibus venient ad campos rugientia et mugientia non gustantia et non bibentia. Signum terciidecimi diei: Omnia sepulchra ab ortu solis usque ad occasum patebunt cadaveribus surgentibus usque ad oram sepulchri. Signum quartidecimi diei: Omne humanum genus, quod inventum fuerit de habitaculis et de locis, in quibus erunt, velociter descendent, non intellegentes neque loquentes, sed discurrent ut amentes. Signum quintidecimi diei: Vivi omnes morientur et resurgent cum mortuis longe ante defunctis. 94 Carissimis in Christo sororibus Rodelindae atque Sufficiae, Petrus peccator monachus intimae germanitatis affectum. Uberes divinae dispensationi gratias refero, dum vos fama discurrente comperio, et in virtutum spiritalium fervere unanimiter studiis, et tamen diversis mundi subiacere pressuris. Nota siquidem est regularis illa supernae iustitiae linea, qua invisibilis arbiter eos in hac vita temporalis erumnae flagellis erudit, quibus tradere perpetuae haereditatis iura disponit, eos que tamquam servos duris verberibus afficit, quos iam per occultae cautionis edictum, ut revera filios in patrimonium capescendae propriae possessionis asscivit. Quisquis enim dum recta agit, successibus affluit, dignum profecto est, ut eius cor formido concutiat, ne dum meritis suis recompensari conspicit temporalia, minora fortasse, vel nulla redhibeantur aeterna. At qui bona operatur et flagellis atteritur, certus iam non immerito de retribuenda sibi bona conferta et coagitata laborum suorum mensura laetatur. Quia tanto post in patria crevisse summam crediti foenoris invenit, quanto prius in via nec stipendium quidem momentaneae prosperitatis accepit. Hinc est quod per beatum Iacobum dicitur: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Hinc et Salomon ait: Quem diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit. Non igitur immerito gaudet, qui in sanctae conversationis itinere constitutus, dum se flagellis considerat ultoribus cingi, in sortem filiorum Dei se non ambigit adoptari. Hoc tantum sollicita consideratione cavendum est, ne inter ipsa rectitudinis opera, quibus debetur utique praemium, admisceamus etiam quaedam prava, licet minima, quibus irrogetur saltim temporale supplicium. Unde et Petrus ait: Nemo vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor. Quisquis ergo vel aliena cupidus appetit, vel maledicis in quempiam verbis excedit, quia digne patitur, passionis suae praemium non meretur. Vos autem, dilectissimae, quia soluto coniugali vinculo vidualem continentiam profitentes, non modo ad inmortalis sponsi copulam transmigrastis, sed et incentiva omnia carnalis illecebrae mirandi fervoris instantia reprimere immo crucifigere decrevistis, et vosmetipsas ab inferenda prorsus laesione compescite, et illatas ab aliis aequanimiter tolerate. Ut quia redemptor noster et mala non fecit et crucem pertulit, iam in vobis eiusdem summi sponsi arra foederalis appareat, dum viae eius et vita vestra concordat. Etsi enim agnum non valetis sequi quocumque ierit tamquam virgines, sufficiat eum vobis imitari per viam patientiae, qui profecto per mortem transiit in resurrectionem vitae. Et ne diuturna fortasse molestia vobis ingerat tedium, evangelica illa Anna vestrae viduitati proponatur exemplum. Quae nimirum scriptura teste septenni coniugio fruita iam usque ad octoginta quattuor annos in viduitate processerat. Verumtamen quae tam prolixum, tam annosum vivendi tempus accaepit, numquid vel vacando fabulis vel delitiose vivendo curvatrices anilis aevi molestias temperavit? Sed continentiae longaevitate praemissa, protinus evangelista subiungit: Quia non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Quid , quaeso, haec mulier faceret, si adhortationes apostolicas legeret: Orate sine intermissione, praesertim si ipsum Dominum provocantem nos ad studium continuae orationis audiret? Porro quia, antequam evangelium discere potuisset, implevit, prophetica Dominum inspiratione cognoscere, atque, ut ita fatear, evangelista facta eius meruit praesentiam nuntiare. Sicut legitur, quia haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem. Hanc itaque egregiam viduam quasi signaculum quoddam vobismetipsis sollerter inprimite, ut verae viduitatis mereamini praemium reportare. Illud apostolicum iugi memoria retinentes, quo dicitur: Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Domino et perstitit in orationibus nocte ac die. Illud autem quod sequitur, audire non indigetis, quia per Dei gratiam sollicita provisione cavetis: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est. Plane si uxores quaelibet mortalibus viris placere summo desiderio satagunt, quanto vigilantius quanto que subtilius sanctae viduae debent interioris hominis speciem decusando componere, ut invisibilis sponsi decorae valeant obtutibus apparere? Nam sicut idem ait apostolus: Quae innupta est, sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Sollicita est nupta, ne in aliquo displiceat viro post paululum morituro: quanto sollertius studendum est viduae placere caelesti sponso per saecula regnaturo? Studet nupta, ut virum suum faleratae compositionis forma demulceat: quanto magis enitendum est viduae, ut in conspectu Dei sanctis virtutibus tamquam rutilantibus margaritis ornata nitescat? Contendit illa, ut venusti vultus appareat, ut decori eius nullius foeditatis nevus obrepat: quanto cautius sanctae viduae satagendum est, ne mens eius implacabilis odii vel turpis concupiscentiae squalore sordescat? Illud denique artius mentibus vestris infigite, illud sedula meditatione versate, quod dicitur, ut sit sancta corpore et spiritu. Quid enim prodest castitas corporis, quid castigatio vel afflictio carnis, si desit puritas et mundicia cordis? Beati siquidem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Hinc est, quod animae noxia cogitanti sub tipo Hierusalem per Hieremiam dicitur: Lava, inquit, a malitia cor tuum, Hierusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Novi sane et satis super que expertus sum, quia quo remotius a mundi negociis vel saeculari conversatione seceditis, eo molestius importuno cogitationum ingruentium strepitu laboratis. Praesertim cum in vobis evidenter impleatur, quod prophetice per misterium dicitur: Frater iniquus supplantavit me, et omnis amicus fraudulenter incedit in me. Quapropter si inter uberes bonorum operum segetes, quas excolere non cessatis, quidam compungentium cogitationum vepres ex illa fortassis pressurarum radice nascuntur, sarculum protinus salutiferae confessionis ac propriae correptionis arripite, et virosum germen de rure cordis vestri radicitus extirpate. Qua de re bene per prophetam divina vox praecipit dicens: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Quid autem sit quod praemisit, mox aperit cum subiungit: Circumcidimini, inquit, Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iuda et habitatores Hierusalem. Novale igitur novant, qui cordis agrum licet iam ante proscissum crebris adhuc piae confessionis vomeribus sulcant. Et male laeta passionum carnalium germina, quia semel excisa renasci ac pullulare non desinunt, acuto semper propriae correptionis et paenitentiae ligone recidunt. Si igitur novale novatur, super spinas non seritur, quia crebris confessionum atque correptionum vomeribus insulcati, horrentia cogitationum dumeta recidimus, ut in munda cordis planitie piae conversationis semina conspergamus. Quod nimirum idcirco viris Iuda et habitatoribus Hierusalem specialiter exequendum esse praecipitur, ut hii praecipue adversus internorum motuum bella confligere moveantur, qui contempto mundi turbine et in confessione veritatis sunt stabiliter fixi et visione summae pacis vigilanter intenti. Quod etiam vobis aptissime congruit, quae ad Deum accenso mentis desiderio medullitus aestuantes saevientis mundi mala perfertis, quia blandientis illecebras non amastis. Et quoniam versutus artifex ad referendas inferentibus contumelias vos nequit accendere, cavendum vobis summopere est, ne vel latenter in eorum possit odium concitare. Et quia longo iam tempore vobis cum dimicans Deo pro vobis stante in campo operis coactus est perdere, providendum est, ne in ipsa cogitationis domo per remissae securitatis inertiam valeat obtinere. Ut quarum videlicet manus sunt extrinsecus mundae per innocentiam, cor oculis Dei cruentum machinetur exhibere per iram. Cum Dominus per prophetam legales cerimonias implentibus dicat: Quis quaesivit haec de manibus vestris? Manus vestrae sanguine plenae sunt. Quod nimirum illis dixit, quorum cor malitia plenum esse providit. Quia igitur, dilectissimae, vita vestra tam sancta, tam honesta tam que districta esse perpenditur, ut quantum ad opera nequaquam nostrae exhortationis indiga videatur, ut tamen et nostro stilo quilibet in aedificatione vestra pateat locus, ad ipsa mentis archana recurrimus, ubi necesse est, ut quanto quis fuerit in virtutibus eminentior, tanto sit in cavenda tentatione subtilior. Callidus enim hostis idipsum saepe vertit in materiam pugnae, quod factum est causa victoriae. Huc accedit, quod ipse omnipotens Deus in mentibus habitat electorum. Licet enim et in castis corporibus habitare credendus sit, dicente apostolo: Corpus vestrum templum in vobis est Spiritus sancti quem habetis a Deo, menti tamen specialis eius sedes asscribitur, quae subiecto corpori quadam regiminis auctoritate principatur. Sicut idem dicit apostolus: Spiritum sanctum in cordibus nostris habitare per fidem. Nimirum ut, sicut anima corporis membra vivificat, sic et ipsa a Deo vivificata subsistat. Si igitur in mentibus vestris dignum Deo vultis cubile construere, studiose contendite ipsas mentes omni simultatis et odiorum fomite, omni denique malitiae labe purgare. Regem sane quis excepturus hospitio, quid prodest, si tota domus atria diversis toreumatibus instruat, si per laquearia quaeque carbasina vela suspendat, si omnia certe munda et nitida oculis adventantis exhibeat, solum autem cubiculum, ubi ille requieturus ingreditur, sordidum reperiens perhorrescat? Quia ergo vos per assiduae orationis instantiam, per cotidiana fere ieiunia, per candorem pudiciciae matronalis corpora vestra in sancta munditia custoditis, erga cogitationes quoque districtam semper sollicitudinem exhibete. Ut quoniam caelesti sponso thalamum in vestra mente construitis, nil ibi foedum esse, nichil inordinatum, quod eius oculos possit offendere, permittatis. Lux enim vera tenebras odii non inhabitat, et princeps pacis inpacatae mentis hospitium non requirit. Enimvero non ignoratis quasdam carnaliter conversantes, diversas inter dentes aromatum ac pigmentorum species terere, ut viris suis iocundius valeant redholentis fraglantiae nitore placere. Lingua quoque vestra et labia a divinis laudibus numquam sint ociosa, sed semper psalmos, semper orationes velut aromata terendo revolvite, ut in conspectu Dei non inmerito possitis odorem suavitatis afferre. Illud etiam vos non latet, quia puellae in domo parentum, cum puberes adholescere, cum iam nubilibus incrementis coeperint propinquare, scientes quia paterna substantia masculini sexus heredibus permaxime reservetur, capsidilia sibi quaedam que marsupiorum receptacula comparant, ut quaeque potuerint hinc inde corradere, his studeant cautius infercire. Quatinus ad nuptiales thalamos transeuntes, tanto minus apud extraneos erubescere compellantur, quanto eas ex paterna domo congestarum opum ditior copia comitatur. Vos itaque quae ad caelestes nuptias firmae spei gradibus festinatis, non parvam partem vestrae substantiae in tuto loco reponite, ut ad immortalem sponsum sine ulla debeatis confusione transire. Marsupium autem, ubi haec tutissime reponantur, sinus est pauperum, sustentatio miserorum. Hoc nimirum fidele est depositarium, sine ullo prorsus detrimento, quod susceperat redditurum. Nolite ergo sic remanentibus cuncta relinquere, ut neglegatis etiam vobismetipsis, paulopost hinc emigrantibus providere. Quod si facultas non suppetit, si egestas vos rei familiaris angustat, qui minuta viduae divitum muneribus praetulit, vestra quoque munuscula vel perexigua intra gazofilacium exauditionis suae non ingratus admittit. At si et haec, quod non credimus, omnino defuerint, pias lacrimas, profundos gemitus, alta suspiria vos offerre sufficiat. Ultro etiam quicquid sapitis, quicquid potestis, quicquid vivitis, quicquid est quod spiratis, in ara vestrae devotionis imponite, et sic vosmetipsas Deo, quod holocaustis omnibus maius est, sacrificium adholete. Horrete itaque colloquia saecularium, carnalium devitetur aspectus. Vestra denique non omnibus ianua pateat. Donec adventus causa discatur, nonnullis prohibeatur accessus. Iudith etiam illa sancta vobis vivendi sit norma et vidualis continentiae disciplina. De qua videlicet sacra scriptura testatur his verbis, quia in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur. Et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenias et festa domus Israel. Considerandum plane, quantis haec vidua fuerit digna praeconiis, quae tanto igne divini aestuabat amoris. Porro autem vidualis officii limite non contenta ad hoc usque in sancta religione processerat, ut iam non sola, sed et cum ancillis suis fieret heremita. De domo communi reclusorium fecit, et in populosa urbe amor artifex solitudinem repperit. Quantis illa mundanis prosperitatis dotibus affluebat, quae nimirum blandae lenocinantis secundas sibi illicere nuptias poterant. Sicut enim sacra narrat historia: Erat eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas. Et quod his omnibus est longe praestantius, dicitur etiam quia erat in omnibus famosissima, quoniam timebat Deum valde, nec erat, qui loqueretur de illa verbum malum. Sed quando ista procos admitteret, dum puellarum quoque eius alloquium cuipiam facile non pateret? Quo pacto ambiret vestium cultum, cuius assidue terebat membra cilicium? An fortasse laucioribus epulis esset intenta, quam cotidiana macerabat inedia? Sed ad haec fortassis obicitis, quia facile se exercere in virtutibus poterat, quae tot prosperis undique successibus affluebat. At quibus vivere utcunque non licet, virtutum vitam ducere quomodo libet? Facile scilicet abstinemus oblatis, avidius plerumque solemus inhiare subductis. Fateor plane, quia spontanea oblatio laetificat offerentem, coactiva necessitas tabescentem obnubilat voluntatem. Sed esto, quia Iudith divitis causamini vobis copiam dehaberi. Numquid pauperculae illius Moabitidis, Ruth videlicet exilium, calamitates, famem, sitim, laborum intolerabilium patientiam ignoratis? Numquid vobis pro pudicissimae viduitatis aliquandiu honestate servanda, ad tantam illam devenisse penuriam, ut resides spicas post metentium terga colligeret, et virga cedens non dicam virili sed humano destituta prorsus auxilio, ipsa, quod collegerat, trituraret? Nimirum ex qua tantorum regum soboles fuerat processura, tamquam vile mancipium servilibus operibus videbatur addicta. Inter tot autem pressuras atque angustias coartata virtutes animi non deseruit. Et inopis quidem vitae pondus, quo premebatur, aequanimiter tulit, ab intimae vero nobilitatis culmine ut puta digna David proava, degenerare indignum duxit. Socrui reverentiam dignam exhibuit, matronalem pudicitiam tenuit, defuncto viro fidem servavit, idolis deditam patriam parentes que deseruit, et ad cultum veri Dei sine ullo doctoris magisterio nobilis proselita transivit. Ecce igitur Iudith prospera quibus in vita fulciebatur abiciens, Ruth adversa quibus premebatur amplectens, utraque scilicet mente una, licet diversa fortuna, uni Deo non immerito placuit, quia nec adversis ista succubuit, nec in prospera suimet obliviscens sese illa deiecit. Sed illa tolerabat, quibus abundabat, ista fruebatur, quae patiebatur. Utraque nimirum de mundanae inconstantiae alternitatibus asserens: Sicut tenebrae, inquit, eius, ita et lumen eius. Et cum una contenta sit primis, altera nuptiis sit aptata secundis, licet Ruth thalamos iteraverit, a castitatis tamen habitu non recessit, quia vidualis continentia in coniugalem pudiciciam non libidine carnalis illecebrae, sed divina potius est dispositione mutata. Quid autem de ipsa beatissima Dei genitrice commemorem, quae et terrenarum opum copias non possedit, et immanissimi doloris amaritudinem pertulit? Cui nimirum vere praedictum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Si enim omnipotens Deus huius vitae prospera magnipenderet, nullatenus ipsam singularem ac perpetuam virginem, ex qua incarnari dignatus est, affici doloribus permisisset. Quapropter et vos, iuxta beati Petri sententiam, eadem cogitatione armamini, et mala mundi per patientiam vincite, quae profecto non ignoratis omnes electos ab ipsa humani generis origine pertulisse. Unde dicit apostolus, quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Enimvero non incredibile est, quia si haec vita vobis blandita mitesceret, a caelestis desiderii cursu vos aliquatenus retardaret. Et mens vestra eotenus a Deo frigesceret, quo in aestu rerum temporalium requiem inveniret. Ideo igitur divina dispensatio in huius vitae salo procellosis hinc inde turbinibus, et quodammodo violentis ventorum furentium flatibus vos fluctuare permittit, ut mens vestra avidius ad superna desideria transeat, dum inter ima non invenit, ubi delectabiliter requiescat. Agar namque prosperis fulta contra dominam tumuit, afflicta postmodum et in solitudinibus exul oberrans alloquium angeli laeta promittentis accaepit. Rachel donec sterilitatis infortunio laboravit, vero Deo reverentiam digni cultus exhibuit. Postquam autem edito Ioseph fecunditatis meruit donum, Laban patri furata est idolum. Vos etiam si iuxta votum erecta in cumulum unda prosperitatis attolleret, vel admissi cuiusquam piaculi naufragium absorberet, aut certe a litore quietis intimae mentes vestras fluxa laeticia procul abduceret. Unde vos hortor et sollerter admoneo, ne divinis beneficiis inveniamini, quod absit, ingratae, sed gubernatori vestro Deo dignas semper gratias agite. Qui nimirum peccandi vobis materiam subtrahens tamquam a noxiis vos prohibet alimentis, ut ad robur aeternae provehat incolomitatis. Flagellis vos durioribus cingit, verberibus erudit, ut margarita sua nunc limet et poliat, quae postmodum sine tinnitu securis et mallei vel cuiuslibet ferramenti sonitu in templi caelestis aedificio ponat. Igitur, dilectissimae, cum vobis ex huius mundi turbinibus frementior tempestas ingruerit, cum illata ab adversariis iniuria vos contumeliosa percellit, orationis illico latibulum petite, ad fletus et lamenta concurrite, atque ab aestu persequentium, ad lacrimarum protinus refrigerium festinate. Ut dum mens vestra foris non invenit, ubi valeat secura quiescere, se intra se colligens ab omni studeas mundani strepitus perturbatione sopire. Neque vos ab orationis studio fletus ariditas frangat, videlicet si mox, ut conamini, lacrimae non erumpant. Ieiunii namque, cui vos districtius inhaeretis, haec esse natura dignoscitur, ut cum multos provectuum fructus accumulet, interdum tamen et iras accendat et lacrimas minuat. Et de ira quidem, quia per ieiunium crescat, manifesta est Ysaie sententia, qua dicit: Ecce, inquit, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Quod autem longo ieiunio lacrimae subtrahantur, testatur Iosephus, qui, cum vindictam, quae Hierusalem et persecutoribus Domini a Vespasiano et Tito principibus est irrogata, narraret, inter caetera ultricium poenarum genera, hoc etiam addidit dicens: Sed nec planctus, inquit, ex more defunctis exhibebatur, aut luctus, quia hoc sibi totum vendicaverat fames, sed nec ariditas inediae humorem cuiquam reliquerat lacrimarum. Unde cum visibiles lacrimas non potestis ex oculis carnis exprimere, sufficiat vobis, excessus proprios intra contriti cordis archana deflere. Ibi tenebras admissi reatus aspicite, et quia dignum est, quod patimini, ipsae quoque sententia recti examinis iudicate. Lux namque inter tenebras convalescit, et lucifer, qui in die oculos fugit, in nocte radios proprii splendoris expandit. Nos itaque si veram lucem in cordibus nostris oriri volumus, non nos lucem esse fingamus, sed reatus nostri tenebras veraciter agnoscamus. Et tunc leve nobis videbitur omne, quod patimur, quia valde gravius esse perpendimus, quod meremur. Notandum autem, quia sicut qui non vident, acutius audiunt, ut tamquam vivacitas sensus, quae uni membro subtrahitur, ad aliud cumulatius transferatur, ita nonnulli calcata luxuria in avariciam acrius inardescunt. Et humana concupiscentia, dum a libidinis voluptate compescitur, maioribus viribus in acquirendarum opum se porrigit appetitum. In vobis autem simul frigescat amor divitiarum cum ipso desiderio nuptiarum, ut liberalitas vestra pie ferveat adiuvandis egenis, non inextinguibiliter aestuet ditandis avaris. Absit autem, ut nummus viro in vestri cordis amore succedat, sed potius pro carnalibus deliciis spiritales epulae mentes vestras delectabiliter pascant. Videlicet divinorum verborum assidua meditatio, psalmus, bona cogitatio, pii operis frequentatio, expectatio mortis, spes futuri saeculi, et caetera his similia, quibus nimirum mens salubriter pascitur, et ut revera caelestibus epulis anima saginatur. Sed dum vestrae karitatis allocutionem longius protraho, epistolaris compendii metas excedens, ut ita loquar, brevem non breviter scribo. Enimvero dum non urbanitati propriae, sed vestrae potius aedificationi consulere gestio, prolixius loquens loquendi regulam non observo. Denique michi quoque non modice praestatis, si consummari in sanctarum virtutum perfectionem contenditis. Qui enim Lazarum, fidelium sororum precibus resuscitatum fuisse non ambigo, ipse quoque de peccatis ad innocentiam reformari per vestra merita, si iuxta fidem fuerint digna confido. Amator animarum pius et omnipotens Deus et me vestris orationibus in rectitudinem dirigat, et vos meis adhortationibus ad altiora perducat. Sit nomen Domini benedictum. 95 Reverentissimo abbati D, Petrus peccator monachus salutem in Domino. Sacra testatur hystoria, quoniam Absalon Ioab militiae principem, ut ad se veniret, nuntio discurrente poposcit, qui tamen venire contempsit. Cum que idipsum denuo peteret, sed ille obstinatus ac rigidus funditus abnuisset, ad agrum illius Absalon servos suos protinus misit messem que hordei, quo plenus erat, ignibus conflagravit. Presto Ioab Absalon expostulaturus aggreditur. Ille gaudet, quod eius accessum talibus beneficiis promeretur, nimirum quod petitionibus non optinuit, laesionibus impetravit. Ego autem tibi, venerabilis frater, non bis sed sepius scripsi, verumtamen usque hodie ne unum quidem iota, ut rescribere dignareris, extorsi. Ipse quoque pollicitus es, quia michi notarium mitteres, qui saltim ea, quae in te specialiter scripseram, in tui sumptus pergamena transferret. Sed supersedisti penitus vel scribenti rescribere, vel notarium, ut spoponderas, destinare. Quorum videlicet unum karitas exigit, alterum veritas, ut quasi pro debito persolvatur, impellit. Quid igitur faciam? Nam quia dormientem te impingens et vellicans excitare non valeo, pungam et sic saltim, ut evigiles, prevalebo. Ferulam igitur in te doctrinae tanquam magister arripiam, et velut supparem vel clientem, haec quae tibi forte quam michi notiora sunt, ammonere presumam. Et hoc sit meum pungere, doctiorem velle docere. Ad hanc fortassis iniuriam experrectus evigilabis, ut, qui caritati denegaveras vicem, laedenti saltim redhibeas talionem, verumtamen quem tu tibi vides haec hilariter suggerentem, iuniores fratres sibi proculdubio deputent serio consulentem. Age igitur. Noli frater, quod plerique faciunt, tantummodo si quid in te est virtutis attendere, ut vitia quasi post tergum posita neglegas iudicare. Imitare naturalis in pavone diversitatis exemplum. Qui nimirum pullinos et velut ignobiles pedes pre oculis semper habet, insignem vero caudae pulchritudinem post se spectabilem prebet. Videt in pedibus rusticum aliquid, quod despiciat, ignorat in cauda, quod eum mirabilem reddat. In promptu est, unde se debeat in humilitate deprimere, post tergum gerit, unde valeat, quasi prae caeteris avibus superbire. Te quoque quodammodo, quod in te virtutis est, lateat, si quid vero vitiosum et correctionis est indigum, ab aspectus tui iudicio non recedat. Fraternae correptionis zelum noli moleste ferre, sed gratulabundus amplectere ac velut certae curationis antidotum in animae languentis interiora diffunde. Memento itaque, quod per Salomonem dicitur: Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula. Et alibi: Viro, inquit, qui corripientem dura cervice contempnit, repentinus superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Illud etiam attende, quod ait: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Et iterum: Qui diligit disciplinam, diligit sapientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est. Vitrum nempe, quia visus acumen admittit et quicquid in se latet, exponit, praestantius videretur omnibus esse metallis, nisi percussum facile frangeretur. Sed quoniam ad primum ferientis ictum ilico dissilit, talentum vitri vix dodrantem aequat argenti. Rosa purpurea rutilantior videtur esse vermiculo, sed quia nullam fert laboris iniuriam, inter quisquiliarum stipulas deputatur. Porro autem, quia sancti conventus rector es constitutus, noli dissimulare culpam, sed mox ut emerserit, adhibe disciplinam, ut cum Finees te zelus ad eterni sacerdotii iura promoveat, non cum Heli sub torpore desidiae ignobiliter oscitantem ultio repentina percellat. Unde per Salomonem dicitur: Noli subtrahere a puero disciplinam. Si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percutis eum, et animam eius de inferno liberabis. Verumtamen cave, ne nimius disciplinae rigor duriciam contrahat et inmoderatus zeli fervor vertatur in iram, ne videlicet, dum culpae rubigo detergitur, vas tenerum confringatur. Unde et Salomon ait: Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae. Et iterum: Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. Nonnulli plane, cum per inpatientiae fomitem a fratrum caritate resiliunt, hoc quod Paulus et Barnabas propter Marcum discipulum ab invicem discesserunt, in defensionis suae testimonium vertunt. Quod utique constat non discordiae vitio, sed divinae dispensationis factum esse iuditio, ut nimirum sancti apostoli tanquam grana tritici eo spargendae fidei uberiorem messem redderent, quo procul eos ab invicem dissensionis aura perflaret. Absentibus nunquam detrahas, sed eos in faciem prout res dictaverit, competenter obiurga. Hinc est, quod in Proverbiis legitur: Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. Et in Ecclesiaste: Si mordeat, inquit, serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit. Vir etiam sapiens ait: Susurrio et bilinguis maledictus est, multos enim turbavit pacem habentes. Audienti vero dicit: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Adversus linguam nequam aures nostras spinis sepire precipimur, ut detrahentes quosque spinosae responsionis aculeo retundamus. Ama ieiunium, ut dum inedia corpus atteritur, anima caelestis gratiae pinguedine saginetur. Et serpens ille, qui comedentem hominem cibi telo prostraverat, ieiunanti nunc per sobrietatis arma succumbat. Serpens enim, sicut perhibent, qui scrutandis rerum naturis suptiliter insudarunt, si ieiuni hominis sputum gustat, protinus moritur. Dum ergo tanta sit ieiunii virtus in hanc bestiam, quae corporaliter repit, quanto vehementior in illum draconem vigere credenda est, qui invisibiliter serpit? Sed ut colubrum hunc valeas efficacius rumpere, sacrificii salutaris hostiam satage frequenter offerre, ut dum ora tua Christi perspexerit cruore rubentia, territus contremiscat, presto diffugiat, et sacramento quo captivatus est propius accedere non presumat. Sic effetis continuo viribus corruat, et in scrobe suae malitiae quantum ad te perpetuo conditus delitescat. Sed iam calamo silentium impero, quia ipse me in huius presumptionis audacia reprehendo, et quasi misso in messem igne protinus fugio, ne deprehendar uberis agri proventus exurere, qui spinas tantum et arbusta debueram silvestria conflagrare. 96 Domno Alexandro summae sedis antistiti, Petrus peccator monachus servitutem. Redditas michi sanctitatis vestrae litteras, discolo quodam deferente presbytero, laetus arripui, osculatus explicui, celeri sub aviditate perlegi. Sed cum tantum auctoritatis vestrae sit pondus, ut satis sit etiam, si sub paucis apicibus cuiquam vestrae sanctionis dirigatur indiculus, illic tot sunt eloquentiae flores, tot non dicam herilis, sed paternae potius gratiae suavitates, ut quod pauperculo missum est homini, regiae sufficeret dignitati. Verumtamen duo illic inserta repperi, quae me, fateor, erubescere compulerunt. Dixistis enim, et si non his verbis, quia propter contemplationis studium, cui vigilanter inhaereo, non deberem prorsus omittere, quin vos aliquando dictaminibus visitarem. Ego siquidem quantum ad te, venerabilis pater, qui de ponderis episcopalis abiectu me cum unanimiter concordasti, contemplandi quidem atque dictandi perfruor ocio, sed molestiis advertantium causarum que negotiis ingruentibus non respiro. Porro autem dum intra cellulae me septa concludo, velut in portus sinu vel in litorea statione consisto. Sed quid prodest? Nam dum illic iam quasi securus quiescentis ocii potiri tranquillitate desidero, ecce saevientis mundi me flabra concutiunt, causarum inundantium fluctus ferventius intumescunt. Illatis iniuriarum procellis illidor, violenta praediorum vel quorumque proventuum diminutione perturbor, dicens cum propheta: Expectavimus pacem, et non est bonum; tempus curationis, et ecce turbatio. Interea non desunt, qui de animarum quoque suarum exigant salute consilium, et insuper, quod durius est, a non pontifice pontificale nitantur extorquere iudicium. Et hoc modo, qui episcopatum fugio, episcopum non evado, et sub sacerdotali fatigor onere, qui sacerdotalis solii dethronizatus sum dignitate. His itaque vallatus angustiis ad contemplationem nitor mox que collabor. Tempto, sed praesto deficio, contemplationis summa non penetro, in compunctionis lacrimas non erumpo. Mens enim terrenis obtenebrata negotiis frustra se in contemplationis culmen attollere nititur, dum actionum saecularium merito quasi congestis lapidum ruderibus aggravatur. Sicut enim aluta calcei postquam per limosa luti fluenta transierit, non admittit arvinam, sic mens humana nisi ab humore fuerit curae saecularis exucta, non percipit supernae pinguedinis gratiam. Pellis enim sicca pinguedinem combibit, humefacta repellit. Et humanum cor, donec curarum saecularium madore turgescit, saginas internae gratiae non admittit. Unde et lex in monte Oreb data legitur, quod videlicet siccitas interpretatur. Illa denique mens, quae per amorem spiritus a terrenis in alta sustollitur, mons est, in quo lex Domini inreprehensibilis, quae proculdubio karitas est, divinitus promulgatur. Et hic mons veraciter est Oreb, qui siccitas dicitur, in quo videlicet omnium vitiorum humor excoquitur et ad radios solis iustitiae cunctum libidinis atque carnalis illecebrae reuma siccatur. Hinc est, quod vasa templi in argillosa terra, quae videlicet aquam sitienter inbibit, Hyram ad Salomonis imperium fabricavit. Ex quibus nimirum vasis et illud est, quod imbre caelesti concupiscit impleri, cum dicit: Anima mea sicut terra sine aqua tibi, atque ideo estuans clamat: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? De his igitur vasis in tertio Regum libro dicitur, quia in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Sartan. Sochot in tabernacula vertitur, Sartan vero interpretatur tribulatio eorum, sive demolitorum, aut coangustantium. Quid itaque per Sochot, quod interpretari tabernacula diximus, nisi sanctos viros accipimus, qui videlicet dicunt: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus? Unde et Petrus: Certus sum, inquit, quod velox est depositio tabernaculi mei. Quid vero per Sartan, quae tribulatio eorum dicitur, nisi reproborum tribulantium nos persecutio designatur? Hii nimirum et demolitores et coangustantes sunt, quia dum demoliri atque destruere fidei nostrae vel boni operis aedificium temptant, duris iniuriarum ac pressurarum nos calamitatibus coangustant. Vasa ergo templi, id est omnes electi, funduntur in campestri regione Iordanis, id est in humilitate baptismi, inter Sochot et Sartan, id est inter iustos atque perversos, ut et bonorum forma proponatur illis ad imitandum rectae conversationis exemplum, et pravorum persecutio ad cumulum illis proficiat meritorum. Vasa, siquidem, figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis. In arida ergo terra templi vasa funduntur, quia mens hominis ad suscipiendum supernae gratiae munus non est congrua, nisi prius ab omni carnalis illecebrae fuerit humore siccata. Sicca quippe corda clarum armoniae sonitum, humida reddit optunsum. Tympanum quoque surdum sonat, si quilibet eum liquor humectat. Sic necesse est, ut mens hominis a carnis voluptate sit arida, quatinus in Dei omnipotentis auribus eius oratio sit arguta. Enimvero sicut aboculus dum solis se radiis obicit, videre frustra contendit, et cavos quidem orbes ac vacua pupillis palpebra pandere nititur, sed splendorem quo perfunditur, nullatenus intuetur, sic ad conspiciendam contemplationis lucem sese inaniter erigit, qui per saecularis vitae meritum aciem cordis amisit. Nam si quilibet ignotus cubiculum regis irrumpat, ei que praesens tanquam familiaris assistat, regis tamen alloquio non perfruitur, quia carus ei per anterioris notitiae gratiam non habetur. Ita nos infelices et miseri, quod quidem de meis similibus loquor, sepe soli in angusta cellulae remotione consistimus, solis divinae maiestatis optutibus trementes adstamus, peccatis tamen obstantibus, vel intimi splendoris igniculum, vel compunctionis gratiam non meremur. Sic itaque velut ante regis videmur adstare praesentiam, sed quia per vitae rectitudinem sibi noti non sumus, collocutionis internae dulcedinem non gustamus. Sed, o dulcedo melliflua, cum Dominus in servo et servus delectatur in Domino! Unde psalmista: Suavis sit, inquit, ei laudatio mea, ego vero delectabor in Domino. Michi autem misero velle quidem adiacet, perficere autem non invenio. Non enim invenio in carne mea bonum. Et haec quidem desidero, ad haec toto corde suspiro, sed ad haec consequenda meritis prohibentibus non assurgo. Quem videlicet et reprehensibilis vitae reatus impediunt et exteriora negotia fulgorem lucis intimae conspicere non permittunt. Et haec eadem terrena turbatio, quae videlicet a contemplationis intuitu mentis obruit aciem, scribendi quoque michi nichilominus adimit facultatem. Huc accedit, quoniam licet ego dictare forte quid valeam, deest antiquarius, qui transcribat. Sed cur ego negatae transcriptionis queror incuriam, cum non modo quispiam, quae scribo, transferre, sed ne celeri quidem vacet lectione percurrere? Aecclesiarum plane quique rectores, quibus potissimum huius rei cura debuisset incumbere, tanto mundanae vertiginis cotidie rotantur impulsu, ut eos a saecularibus barbirasium quidem dividat, sed actio non discernat, nec sacrarum meditantur eloquia scripturarum, sed scita legum et forense litigium. Multitudini sacerdotum non sufficiunt tribunalia iudicum et aulae regiae, dum clericorum ac monachorum evomunt turbas, brevitatis suae conqueruntur angustias. Claustra vacant, evangelium clauditur, et per ora aecclesiastici ordinis forensia iura decurrunt. Sed utinam legalis edicti duntaxat essemus lite contenti. Arma potius, arma corripimus, vibrantia telis tela conserimus, et non verbo sed ferro contra nostri ordinis regulam dimicamus. Quibus nimirum dicit apostolus, quia gladius spiritus est verbum Dei, et revera tam imanis pressurae calamitas incumbit aecclesiis, ut tanquam Babilonicae legionis acies circumfusa, et Hierusalem cum civibus suis videatur obsessa. Saeculares enim quilibet aecclesiastica iura corradunt, salaria subtrahunt, possessiones invadunt, et sic stipendia pauperum velut hostium se reportare manubias gloriantur. Ipsi quoque saeculares nichilominus inter se proprii iuris bona diripiunt, alter alteri supergredientes impingunt, et in communi mundo conclusi, quia soli esse nequeunt, mutua se pervasione collidunt. Mox arundineos rusticorum tegetes aggrediuntur exurere, et fel atrocissimi livoris, quod suis utique nequeunt inimicis invomere, inbellibus non erubescunt rusticis propinare. Et tunc fit ad litteram, quod canitur per prophetam: Dum superbit impius, incenditur pauper. In quo nimirum nobilior est serpentina virulentia, quam humana crudelitas. Serpens enim fugit hominem nudum, aggreditur eum morsibus, quem cernit indutum. Et fortis ac ingenuus quisque bellator vitat inermem, impetit adversum se tela vibrantem. Accipiter etiam ubi nidificat, in amplo quodam circuitu nullam dignatur exercere rapinam, ut quae facilia sunt, et in promptu nobiliter transeat, in quibus vero maior victoriae labor est, longinqua perquirat. Isti vero adversus inermes arma corripiunt, et dum fluant hostes, vapulant innocentes. Porro autem dum hic prior laedit, protinus alter insurgit, et non oculum pro oculo iuxta legem, sed refert cum foenore laesionem. Talio quippe, quae Tulliana lege decernitur, nostris temporibus ignoratur, et disciplina vindictae quae sub gentili dudum servabatur imperio, nunc evangelio veniam terribiliter intonante nescitur. Ideo que pro virga tauream, pro scutica clavam, pro verbo ferrum, pro vecte redhibent gladium. Erubescunt non excedentem iniuriae vicem, dedignantur illati discriminis aequitatem. Videri victores atque terribiles ambiunt, triumphalis gloriae titulos concupiscunt. Sic itaque, dum unus irascitur, alter ad insaniam provocatur, et rabies rabiem generat, ac furorem furor inflammat. Sicut et hoc experimento dignoscitur, quia, si rabidus canis hominem forte momorderit, tanta vi rabies eius in viscera protinus humana transfunditur, ut mox in ipso urinae conceptaculo catuli generentur. Quod nimirum hoc evidenti comprobatur inditio, quia si is, qui canino morsu correptus est, cantalenas, quod muscarum genus est, in aqua tritas ebiberit, mox cum urina simul non sine magni doloris gemitu catulos fundit. Et certe non contempnendo res digna spectaculo, qualiter ex sicco dentium osse soboles gignitur, in quo videlicet humor seminis non habetur, et quod per genitale membrum facile natura non poterat, per traducem dentium similem in diverso genere speciem format. Et forte non sine mysterio fit, ut per hoc animal, quod cantalena dicitur, virus, quod ex canina rabie conceptum est, egeratur. Incantator enim, praedicator in divino perhibetur eloquio, unde et in psalmo dicitur: Sicut aspidis surdae et opturantis aures suas, quae non exaudit voces incantantium, et veneficia, quae incantantur a sapiente. Et de praedicatore intrinsecus sauciato alibi legitur: Quis medebitur incantatori a serpente percusso? Et in Proverbiis: Sicut acetum in nitro, ita qui cantat carmina cordi perverso. Sicut ergo per cantalenas rabidi furoris virus egeritur, ita per exhortationem sancti praedicatoris concepti livoris iracundia mitigatur. Ut igitur ad ea, quae coepit, sermo recurrat, his et huiusmodi mundus furiis inflammatus et compugnantibus undique membris alterutra concertatione divulsus, nos etiam, a quibus libello repudii donatus est, concutit, et a dictaminis vel intimae contemplationis intuitu mentis acumen optundit. Adde, quod etiamsi sit forte, qui scribat, sicut iam diximus, deest omnino, qui transferat, deest postremo, qui celeri saltim lectione percurrat. Enimvero cum furentibus ventis tempestas oboritur et procellarum turbo fluctivagus in cumulos elevatur, tunc mare in ipsa sui pelagi profunditate mitius estuat, circa litus autem tanto se ferventius erigit, ut naves quoque, si appulerint, frangat. Unde fit, ut remiges tunc litoribus loca contigua tanquam Sircium discrimen aufugiant, et quietioris tunc pelagi profunda conscendant, sic nimirum, cum iam huius saeculi terminus appropinquat, quasi circa litus suum mundanus fervor ebullit, sese que in perturbationis atque superbiae cumulos erigit, et qui in praeteritis saeculis velut in pelagi profunditate quodammodo tranquillus extiterat, nunc circa finis sui litus pestilenter exestuat, ut applicantes quique discrimen naufragii vix evadant. Et haec quassatio ac perturbatio de luxuria nascitur, et quod naturae contrarium est, de voluptate afflictio generatur. Unde et Salomon: Hanc, inquit, occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. Vidi quae fiunt cuncta sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. Omnes enim dum anhelant ea, in quibus delectentur acquirere, necessario compelluntur afflictione spiritus laborare, et dum in eo, quod iste quaerit, alter obicitur, ad id, quod oblectat, non sine laboris tedio pervenitur. Hinc rursus ait: Cum que me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi. Quae tamen afflictio duras ac reprobas mentes et ipsa delectat, dum non modo deliciarum suavitate sed et laboris oblectantur acredine. Hinc est, quod Israelitae, stimulo gulae prurientis illecti, non modo sibi deesse carnium ollas piscium que delicias sed et porros ac cepas conqueruntur et allia. Quae nimirum species, dum vi naturalis acredinis mordent faucium gustum, lacrimas provocant oculorum. An non ceparum et alliorum esuriunt acrimoniam, qui videlicet esculentiora domestici apparatus edulia deserunt, qui iuris adipati, quas opipator ultroneus optulit, delicias parvipendunt, et per horrescentia dumeta montium que praeripia feras agrestes venabulis insectantur, cellariis deprompta fastidiunt, et vaga per aerem missis accipitribus aucupantur? Cum tranquilla plerumque valeant pace quiescere, iocundum deputant et amoenum equitandi vel litigandi laboribus insudare. Flaccidum iudicant quietis ocium, hebes ignobile fatentur et dissolutum. Sicut et populus ille dicebat: Anima nostra arida est. Nichil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. Alibi quoque murmurantes dicunt: Deest panis, non sunt aquae, anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Levissimum quippe deputant cibum, si pondus atque duriciam contingat deesse laborum. Nam laboribus resolvuntur, ocio fatigantur. Plane libet diligenter inspicere, quam brevis pars corporis sit, cui substantia mundi tota non sufficit, quae cuncta terrenae facultatis impendia concupiscit. Nam cum caetera corporis membra quodammodo bruta videantur et stolida, vix cubitus semis reperitur in corpore, quem rerum omnium universitas nequeat satiare. Ab oculis siquidem usque ad genitalia regnat omnis humana concupiscentia. Et hoc quidem angusto compendio naturali necessitate concluditur, sed naturalis metae legibus non tenetur, nam per exteriora cuncta diffunditur, et quae de modica radice procedit, non modicis paucis que contenta omnibus inhiat, ad omnia, ut eis perfruatur ac saginetur, anhelat. Oculi siquidem pascuntur pulchritudine rerum, mulcentur aures tinnulis armoniae sonitibus, vel lenocinantium assentatione verborum. Nares hodoramenta concipiunt, fauces epularum saporibus oblectantur, cor cogitationum versat archanum, lingua profundit eloquium, et quod cor meditatur, oris ad medium interpretatione producitur. Ex abundantia, scilicet, cordis os loquitur. Iam vero genitalia tanto ardentius ad coitum provocantur, quanto magis stomachus vel ciborum copia vel potus ingurgitatione repletur. Edacitas quippe quaedam sanguisuga est, cui duae sunt filiae, ebrietas scilicet atque luxuria, de quibus utique Salomon: Sanguisugae, inquit, duae sunt filiae dicentes: Affer, affer. Nam quo quisque inmoderatius vescitur, eo necesse est, ut ad potum estuantius accendatur. Et dum congesta cibi moles fervescente stomachi lebete decoquitur, crebris necesse est haustibus irrigetur. Sed cum cibis venter ac potibus intumescit, consequens est, ut alternis utrinque meatibus, et feces per podicem in cuniculos egerat, et humorem de genitali conceptaculo per pudenda profundat. Sicut enim in torcularibus vinacium a vino, sic in ilibus stercus separatur a viru. Sanguisugae ergo, quae edacitas est, duae sunt filiae: ebrietas et libido, quia dum una pestis delectabiliter concipit, geminam necessario sobolem parit. Quae nimirum dicunt: Affer, affer, quia, cum sint insatiabiles, violentae quoque sunt exactrices. Haec itaque pars corporis, a pudendis videlicet usque ad oculos, totum perimit hominem, ac prorsus in eo naturalis excellentiae subruit dignitatem. Per haec enim spiramina sensuum, infelix humana conditio, et quod salutis est, effluit, et quod est perditionis, admittit. Haec omnia breviter Iohannes comprehendit apostolus, cum ait: Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae. Concupiscentia scilicet carnis ad corporis voluptatem, concupiscentia oculorum ad visibilium rerum pertinet pulchritudinem, superbia vero vitae, terreni honoris atque fastigii exprimit sublimitatem. Per haec enim primus homo temptatus agnoscitur, sicut scriptura testatur: Vidit, inquit, mulier quod bonum esset lignum ad vescendum: ecce concupiscentia carnis; deinde sequitur: Et pulchrum oculis aspectu que delectabile: ecce superbia oculorum. Per oculos enim superbire convincitur, quisquis in his, quae Deus prohibet, delectatur. Superbia vero vitae fuit, cum mulier eadem ex ore serpentis libenter audivit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Totus itaque mundus hoc tempore nichil est aliud , nisi gula, avaricia atque libido. Et sicut olim trifariam divisus est orbis, ut tribus simul principibus subiaceret, ita nunc genus humanum, heu prodolor, his tribus vitiis servilia colla substernit, eorum que quasi totidem tyrannorum legibus optemperanter oboedit. Omnes enim, sicut scriptura dicit, avariciae student, a minimo usque ad maximum. De gula vero, quid dicam, cum opulenti quique nesciant famem, nunquam praestolentur esuriem? Tumentes ventres, nisi citius per utrumque spiramen effolleant, crepitum ilibus reformidant, et sic in manibus fistulae consistit incolomitas vitae. Ora flammantia crapulantur, nec tamen dicendi sunt fastidio prohibente comedere, sed potius ligurrire. Atque ideo dum afflictio carnis a cunctis paenitentibus pene respuitur, in praefigendis paenitudinum iudiciis vigor canonum funditus enervatur. Quamobrem aut liber omnino claudendus est canonum, aut a delegandae paenitentiae taxatione cessandum. Quis enim saecularium ferat, si vel triduo per eptomaden ieiunare praecipias? Modo stomachi laesionem simulant, modo splenis sive vesicae lamentantur excitium, modo marcidi pulmonis vitio intercludi sibimet anhelitum conqueruntur. Hinc multiplices rei familiaris curas obiciunt, illinc herilis famulatus obsequia laboriosa praetendunt. Quid plura dicam? Laberinteas argumentorum scenas struunt, Protheum induunt, et in diversa se formarum monstra convertunt, cuncta languorum genera simulant, ut quod potissimum metuunt, languorem ieiunii non incurrant. Sed cum tantopere non exigenti naturae, sed inpatienti gulae deserviunt, velint nolint, libera libidini frena laxantur. Venter enim atque pudenda contigua sibi sunt affinitate contermina, et cum ille sine temperantiae discretione reficitur, illa protinus ad contumelias excitantur. Cibi scilicet illices sunt libidinum, et inmoderate percepti proprii humoris exuberantiam mox ad pudenda transmittunt. Qui videlicet humores, dum congesti pruriunt et titillant, importunius expetunt, ut per coitum profluant. Hinc est, quod plurimi, dum lege permissam ineundi coniugii novere licentiam, nullam reddendi coniugalis debiti exhibent disciplinam, nec usu commixtionis uxoriae temperanter utuntur, dum non gignendae proli, sed ingenitae deserviunt voluptati. Hii plane non dicam mariti sed prolectarii, non coniuges sed potius amatores. Sic ad intemperantiam coitus tempus omne continuant, ut uxoribus suis, quod turpe dictu est, nec pregnantibus parcant, et castitatis regulam violare nequaquam homines erubescunt, quam circa pregnantes suas et animalia muta custodiunt. Vide, o homo, canem, si caniculam, postquam concepit, aggreditur, aspice bucculam vel certe equam, si post conceptum a suis maribus infestantur. Ignorant quippe coeundi libidinem, cum deesse sibi gignendi conspiciunt facultatem. Cum ergo tauri, canes et caetera bestiarum genera foetibus suis reverentiam praebeant, soli homines, quorum doctor de virgine natus est, ut vota suae libidinis expleant, parvulos suos, qui ad Dei formantur imaginem, necantes opterere non formidant. Hinc est, quod nonnullae mulieres ante pariendi tempus abortiunt, aut certe mutilata vel laesa eorundem parvulorum tenera adhuc membella reperiunt. Et hoc modo, dum ad libidinis feruntur incentiva praecipites, ante parricidae sunt, quam parentes, et quod valde periculosum est, dum haec vitio naturae peccantis adscribunt, sese tam flagitiosi reatus obnoxios non agnoscunt. Verumtamen et hoc aliquando non ignorant, sed dum lucrantur ignorantiam populi, dissimulant hoc sacerdotibus confiteri. Barrus, qui et elefas dicitur, unice diligere castitatis munditiam perhibetur, et eotenus execratur obscena libidinum, ut cum ad propagandum genus coire compellitur, vultum post terga retorqueat, et ita quodammodo naturae coactus imperio, nolle se atque erubescere, quod agit, ostendat. Bestia ergo quaelibet ad hoc solummodo coit, ut gignat, homo solus ad hoc gignit, ut coeat. Pecoribus itaque summa concumbendi partus, hominibus vero summa gignendi concubitus. Vultures pariunt, cum se per coitum non corrumpant. Apes sobolem successurae posteritatis enutriunt et virgines perseverant. Itaque rationis expertia filium virginis imitantur, et homines, quibus utique natus est, luxuriae volutabro delectantur. Quis enim seminibus semina superiactat? Quis agrum vernantium scilicet segetum decore vestitum, sulcandum vomeribus iudicat? Mittit prius falcem, et cum ager vacat, satio mox segetes germinatura succedat, alioquin si semini semen ingeritur, forte continget, ut non dicam ex utroque, sed ne de utrolibet quidem proventus copia colligatur. Attende itaque, vir enervis, immo vir evirate, quid ambias, et scito, quia pulvis ac cinis est, ad quem luxuriae facibus inflammatus anhelas, videlicet ut cum muliebres artus amplecteris, vermes, saniem, intolerabilem que foetorem, quod paulo post futura est, contempleris, ut consideratio futurae putredinis fucos cauta despiciat scenicae venustatis. Sapientis quippe iudicio non modo subiacet, quod lenocinatur oculis, sed quod latet etiam in materia veritatis. Verumtamen omnes illas delicias, quas nunc uxorculae de se suis coniugibus exhibent, aliis quoque viris necesse est praebeant, si eas post eorum obitum biviras, ut assolet, vel etiam triviras esse contingat. Non est eis fides ulla post mortem, sed dum placere viris posterioribus concupiscibiliter appetunt, audire quoque nomen priorum suffusae rubore vultum, inpudenter erubescunt. Novi plane virum, dum illatam uxori ulcisci conaretur iniuriam, gladiis interemptum. Quae tamen ad secundas migrasse nuptias dicitur, antequam anni circulus impleretur. Eant ergo viri, et relicto Deo spem in uxoribus ponant, quas utique dum intemperantius diligunt, sepe per eas non modo extraneis viris, sed et hostibus suis propria bona transmittunt. Huc accedit, quia si mulier thalamum violat, cum fama iam convicaneorum omnium ora pervolitet, vir tamen adhuc solus ignoret, et qui suae domus obprobrium pertulit primus, vix deprehendit extremus. Igitur incentiva libidinis fomites sunt avariciae et materia cupiditatis. Nam cum luxuria multis sumptuum indigere non ambigatur expensis, nisi multiplicibus exuberent commodis, fluere nequeunt in oblectationibus voluptatis. Sed sicut hii, qui mundi huius probantur esse vernaculi, terrenis se rebus ambiunt onerare, sic versa vice mens caelestibus inhians se gloriatur exuere. O quam iocundum, quam suave nuntium, quam denique dulcis ad aures meas nuper fama devenit, quae vos Ostiensem comitatum michi subtraxisse et alii tradidisse perhibuit! Romanus enim quidam velut accusans te apud me, et tanquam michi consulens atque compatiens, quod factum erat, innotuit, sed quem accusare se credidit, nesciens commendavit. Ego quidem primo quasi graviter tuli, sed erumpentibus quibusdam laetitiae signis vel superficietenus quidem maerorem simulare non potui. Ultro etiam divinam imploro clementiam, ut episcopatum quoque quantotius ordinare non differas, et sterile arenosi litoris aratrum michi de manibus tollas. Non enim est huius temporis, ut, qui puritatis et innocentiae tramitem tenere desiderat, aecclesiae baiulare regimen acquiescat, cum videlicet omnes pene per vitiorum abrupta praecipites, et tanquam furentes equi per voluptatum suarum campos feruntur effrenes. Et quid aliud inter haec tot flagitiorum mala perpendimus, nisi quia venturo citius antichristo via iam sternitur, per quam inoffensis nequitiae suae vestigiis gradiatur? Nam sicut dicit apostolus: Misterium iam operatur iniquitatis. Mundus siquidem lucem tenebris mutuat, cum eius iam terminus appropinquat. Et velut inter diem et noctem videtur nutare crepusculum, dum occumbente luce virtutum nox oritur vitiorum. Quod nimirum illud Abrahae portendebat, quod scriptura pronuntiat: Cum sol, inquit, occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Nam solis occubitus mundi designat occasum, horror vero magnus et tenebrosus vitiorum figurat criminum que caliginem, quae cotidie pestilenter inhorrescunt per estuantem reproborum hominum pravitatem. Unde et illic paulo post additur: Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans. Sicut enim fumus ex igne clibani vaporantis egreditur, ita vitiorum omnium flagitiorum que caligo de camino estuantis avaritiae generatur, sicut dicit apostolus, quia radix omnium malorum avaricia est. Et hoc circa finem diei, hoc est circa terminum mundi. Fumans ergo clibanus tenebrosam caliginem generat, quia caminus avaritiae, qui in pravorum hominum pectoribus estuat, multis perversitatum tenebris mundum pestilenter obscurat. An non mentes infelicium caecat, quae scilicet et fidem tollit, et omnium virtutum in eorum cordibus lumen extinguit? Unde cum illud praemisisset apostolus, praesto subintulit: Quam, videlicet avariciam, quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Multis quippe se doloribus inserunt, dum propter temporalia lucra infoederabili a se invicem simultate resiliunt. Et plerumque dum pro corporalibus in arma concurrunt, corporibus animas exuunt. Qui vero solis caelestibus inardescunt, pro doloribus oblectationibus potiuntur, quia in fraternae karitatis dulcedine unanimiter vivunt. Hinc est, quod in illo sacrificio vespertino, quod tunc Abraham optulit, pecora quidem terrena ab invicem sequestrata composuit, sed volatilia non abiunxit. Unde scriptura: Qui tollens, inquit, universa haec divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit. Terrena quidem animalia contra se et altrinsecus opponuntur, quia terreni quique contra proximos iurgiis et contentionibus saeviunt, vel certe occultis adversus eos odiorum fomitibus inardescunt. At contra qui sese in altum caelestis desiderii pluma sustollunt, dum sacrificium Deo semetipsos offerunt, a mutuae dilectionis glutino non recedunt. Haec apud te, venerabilis pater, de mundi furentis insania conqueror, quem et tolerare cotidie et odire compellor. Nec accusatoris vereor notam, dum illi delinquentium expono flagitium, qui corrigendi prava prae caeteris optinet principatum. Non enim detractor ille dicendus est, qui ei curat errantium reatus exponere, qui valet ea, quae temere praesumpta sunt, emendare. Haec porro Heli verba sunt: Altaria tua, Domine, destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et relictus sum ego solus. Cui Dominus: Dereliqui, inquit, michi septem milia in Israel, quorum genua non sunt curvata Baal. Cum ergo propheta solum se remansisse dicat, Dominus e diverso septem milia superesse respondeat; Helias tamen mendacii non arguitur, quia zeli caelestis igne succensus, esse, quod perhibet, opinatur. Si Helias itaque non peccavit, quia non odio sed zelo modum accusationis excessit, num ego debeo praesumptionis argui, qui pauca de plurimis ei potissimum, qui ius corrigendi principaliter possidet, intimavi? Meum itaque fuit sacris auribus haec utcunque suggerere, tuum est, prout facultas attulerit, coercere. Satagendum est igitur et instanter elaborandum, ut in tremendo summi pastoris examine vel cum Helia te intimus zeli fervor excuset, vel cum Petro, quod gloriosius est, multiplex commissi gregis fructus exornet. Ne, quaeso, miremini, si tenor huius epistolae stilo currat inculto, quia dum manus ad iaciendos apices properat, hinc Cadalous, draco videlicet teterrimus, sufflat, illinc virulenta serpentium turma de cavernis suis egressa consibilat. Quos, quia non possumus incantationibus frangere, paramus squamea colla gladiis optruncare. Sed quia synodus imminet, pedestres etiam versiculos subdo: Sedis apostolicae qui vult retinere vigorem, Aequa libret rigidae pondera iustitiae. Iuris enim pariles nescit suspendere lances, Quem favor inflectit, spes vel avara trahit. Muneribus plenae cui laxant ora crumen, Iustitia vacuam perdit inops animam. Caeli Roma seras tenet et regit orbis habenas: His, si plura velit, tartara sola petit. 97 Cardinalibus episcopis apostolicae sedis, Petrus peccator monachus salutem in Domino. Sicut verba presentibus indicia sensuum, sic inter absentes litterae sunt instrumenta verborum. Bellatoriae artis industria, sicut in bello discitur, ut in pace postmodum doceatur, sic aliquando, dum docetur in ocio, cautius exercetur in bello. In conflictu sedis apostolicae, in quo vos adhuc unanimiter desudatis, concertator et ipse pugnavi. Sed ecce cum militari cingulo sim solutus, et in municipii pace compositus, libet iam docere quod didici. Inter omnes itaque vitiorum circumfrementium acies, inter densissimas iaculorum ingruentium more grandinum tempestates, adversus avariciam vobis est attentius vigilandum, eius que sagittis semper opponendus est clipeus. Quae nimirum ad hoc precipitanter anhelat, ut loetale miseris vulnus infligat, principio tamen ut optutum non frontis, sed cordis extinguat. Unde vir sapiens ait: Exenia et dona excaecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum. Armat enim muneribus adventantes, et per eos expugnat ac caecat eorum corda, qui suggerendi locum apud aures optinent principales. De quibus per Ysaiam Dominus conqueritur dicens: Principes tui infideles socii furonum, Omnes diligunt munera, secuntur retributiones. Dicat aliquis: Ego quidem nulli quaero, sed si quid gratis offertur, accipere non recuso. Ecce hic non notantur hii, qui munera quaerunt, sed qui tantummodo diligunt. Qui etiam socii furonum non inmerito dicuntur, quia dum furtiva dona suscipiunt, etiam a comministris suis et sodalibus deprehendi velut in furti crimine perhorrescunt. Et notandum quod dicitur: Sequuntur retributiones, quia quamvis munificis suis auxilium, quod postulantur, impendunt, reatus tamen maculas non evadunt, quia dum beneficii sui talionem recipiunt, fructus aeternae mercedis amittunt. De quibus et paulo post dicit: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. Filii plane Samuhelis nullum aliud crimen habuisse leguntur, nisi quia munera dilexerunt; et quia paternae mundiciae non sequebantur exemplum, inrecuperabiliter amiserunt plebis Israeliticae principatum. Et notandum, quia cum, de illis scriptura dicit: Declinaverunt post avaritiam, accaeperunt munera, protinus intulit: perverterunt iudicium. Vicinum quippe est atque contiguum, ut post munus acceptum pervertatur etiam corrupto censore iudicium. O quam mundam Samuhel frontem habebat a muneribus, cum dicebat: Conversatus coram vobis ab adholescentia mea usque ad diem hanc, ecce presto sum. Loquimini de me coram Domino et coram christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim aut asinum, si quempiam calumpniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accaepi; et contempnam illud hodie restituam que vobis. Unde et in lege precipitur: Ne accipias munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. Et in Deuteronomio non dissimile: Non accipies, inquit, personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum. Quam aversus a suscipiendis muneribus erat Abraham, cum regi Sodomorum Melchisedech obsistebat dicens: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum, possessorem caeli et terrae, quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt. Quam mundus a susceptis muneribus Moyses erat, qui scientem omnia Dominum in testimonium deducebat: Tu, inquit, scis, quod ne asellum quidem umquam accaeperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum. Nam ubi muneribus inhiatur, consequens est, ut, sicut iudex hunc accaepta mercede iustificat, sic illum, qui nil dedit, affligat. Unde per Ysaiam dicitur: Ve, qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo. Quibus ilico vindictam quae illis debetur, intentat cum subdit: Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et flammae calor exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. De quibus idem propheta alibi conqueritur dicens: Omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avariciam suam, a summo usque ad novissimum. Avaricia plane Dei omnipotentis adversum se iracundiam provocat, et cor, quod possidet, vanis semper cogitationibus vexat. Hinc est, quod de avaro conqueritur populo dicens: Propter iniquitatem avariciae eius iratus sum, et percussi eum, et abscondi, et indignatus sum, et abiit vagus in via cordis sui. Nulla sane putredo vulneris in Dei naribus intolerabilius foetet, quam stercus avariciae. Et cupidus quisque dum sordentis pecuniae questus accumulat, vertens exedram in latrinam quasi molem stercoris coacervat. Hinc est, quod per Hiezechielem dicitur: Argentum eorum foras proicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit; argentum eorum et aurum non valebit liberare eos in die furoris Domini. Et alibi scriptum est: Ve ei, qui multiplicat non sua? Usquequo? Et aggravat contra se densum lutum. Avaro sane contra se densum lutum aggravare est terrena lucra cum peccati pondere cumulare. Abacuc etiam propheta: Ve, inquit, qui congregat avariciam malam domui suae, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat in die mali. Porro sicut ignem ligna non saciant, sic estum avariciae pecunia cumulata non sedat. Sed sicut flamma fomentis extollitur, ita nichilominus avaricia dum lucra cumulantur, augetur. Unde et Aecclesiastes: Avarus, inquit, non implebitur pecunia, et qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. Fructus quippe ex illis caperet, si eas bene spargere non amando voluisset. Quia vero retinendo diligit, hic utique sine fructu derelinquit. Ubi et sequitur: Ubi sunt multae opes, multi sunt qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divicias oculis suis? De quibus idem Salomon ait: Diviciae conservatae in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima, generabit filium, qui in summa egestate erit. Et ut ostendat quam infideles sint diviciae possidenti, mox subicit: Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nichil auferet se cum de labore suo. Miserabilis prorsus infirmitas, quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest quod laboravit in ventum cunctis diebus vitae suae? Et caetera. An idcirco forte lucra congerimus, ut possessiones ac predia redimamus? Sed quid prodest confinia proprii iuris extendere, cum haec vitae nostrae nequeant angustias protelare? Unde vir sapiens ait: Noli attendere at possessiones iniquas, et ne dixeris: Est michi sufficiens vita; nichil enim proderit in tempore vindictae. Nam et Ysaias ait: Ve, qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Nunquid habitabitis in medio terrae soli vos? Ac si aperte dicat: Quousque vos extenditis, qui in communi mundo degere sine consortibus non potestis? Adiacentes quidem atque contiguos premitis, sed contra quos vos valeatis extendere, semper invenitis. Unde scriptum est: Qui quaerit ditari, non erit innocens. Et alibi dicitur: Avaro nichil est scelestius. Quid superbis terra et cinis? Nichil est iniquius quam amare pecuniam. Dura certe et nimis formidolosa sententia. Si enim nichil est avaro scelestius, nichil iniquius, non ergo melior parricidis, non prefertur incestis, aequatur hereticis, assimilatur idololatris. Unde et apostolus dicit: Avaricia quae est ydolorum servitus. Sit ergo quilibet castus, sit sobrius, sit indigentibus alendis intentus, hospitalitati deditus, ieiunet, vigilet, diem nocti psallendo continuet: si tamen avarus est, totum perdit, ita ut inter omnium criminum reos nequiorem se invenire non possit: Nichil est enim, sicut dicitur, avaro scelestius, nichil iniquius quam amare pecuniam. Quid ergo proderit non occidere, non mechari, non rapere, non denique peiurare, immunem que te prorsus a cunctis criminibus custodire, dummodo si a te avaricia non expellitur, nichil te nequius, nichil scelestius reperitur? Eat ergo avarus, parietes aecclesiae construat, studio predicationis insistat, dissidentes in pace confoederet, titubantes in catholicae fidei veritate confirmet, offerendis cotidie sacrificiis sit intentus, a negotiis saecularibus sit remotus: donec tamen in eo ardor avariciae non extinguitur, omnis flos virtutum eius exuritur, et nullus eo criminosior invenitur. Enimvero postquam scriptura posuit, avaro nichil esse scelestius, ne quis in hoc verbo, quod est avarus, dubietatis scrupulus posset emergere, vigilanter addidit: nichil iniquius quam amare pecuniam. Igitur avarum esse nichil est aliud , quam amare pecuniam. Amatur enim acquisita pecunia, amatur nichilominus acquirenda. Avaricia quippe quasi biceps est coluber, utroque consuevit ore mordere, utroque pestiferum virus influere, dum aut aliena res quaeritur, aut habita delectabiliter possidetur. De illo sane, qui utroque huius serpentis ore deglutitur, scriptum est: Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum? Iniuste aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. Sunt preterea, qui totis ad appetenda aliena desideriis inardescunt, sed haec postquam adepti sunt, precipitanter effundunt. Sunt, qui ad aliena quidem acquirenda non inhiant, sed quae sua sunt, tenaci custodia tanquam Cereris sacra conservant. Deterrimum autem genus est eorum qui et aliena turpiter ambiunt, et quae iam sui iuris sunt sordida tenacitate custodiunt. Peiores scilicet draconibus Babiloniae, qui licet infinitam auri argenti que dicantur servare congeriem, nulli tamen propriam diripiunt facultatem, et contenti quasi propriis rebus non inhiant alienis. Porro autem quid michi congregare divicias, quas neque huc quispiam, dum ingrederetur, advexit, neque comitari poterunt de seculo recedentem? Unde dicit apostolus: Nichil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus; habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Quid ergo mirum, quod superius diximus, avaro nichil esse scelestius, cum dicatur omnium malorum radix esse cupiditas. In quo enim radix est omnium malorum, ille consequenter omnium malorum reus esse convincitur, quia quorum habet in sui pectoris agro radicem, non potest venenatam vitare propaginem. Nec pretereundum quod ait: Quam quidam appetentes erraverunt a fide. Nimirum sicut proditor salvatoris, qui, ut exiguae summae perciperet quantitatem, sub venalitate distraxit rerum omnium conditorem, et pro vilis amore pecuniae auctorem tradidit vitae. Sicut etiam Balaam filius Beor, qui, dum ad pecuniae, quae offerebatur, inhiat questum, Dei fide contempta de Israelitici populi dedit ruina consilium. Hunc plane quidam non contempnendae auctoritatis viri tradunt, Heliu fuisse Buziten de progenie scilicet Buz, qui secundus filius fuit Nachor fratris Abraham. Qui videlicet Heliu in libro beati Iob eius amicus dicitur extitisse, quoniam propheta fuerat, et spiritalis gratiae revelatione pollebat. Sed dum avariciae paulatim declinasset in vitium, de propheta factus ariolus, de ariolo conversus perhibetur in magum. Ecce quid utilitatis conferat avaricia, quae dum fidem hominibus tollit, prophetam vertit in magum, ex apostolici culminis apice mergit in tartarum? Nunquid et Giezi a fide non erraverat, qui, dum argentum Naaman offerente perciperet, domini sui spiritum suspicabatur absentem? Sed ait Heliseus: Nonne cor meum in presenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi. Ubi caute considerandum est, quia, si ille lepra multatus est, qui pretium tulit de virtute prophetae, quo pacto quis audeat vendere iudicium papae? Accaepisti, inquit Heliseus, argentum et vestes, ut emas oliveta et vineta, oves et boves, servos et ancillas, sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum. Duo plane symoniacae hereseos reperiuntur auctores, unus in veteri testamento, alter in novo. Qui etiam duo symoniacorum genera perfecerunt, vendentium scilicet et ementium. Giezi siquidem donum sancti Spiritus vendidit, Symon Magus comparare temptavit. Nec ille solummodo dicendus est symoniacus, qui dat vel accipit de sacris ordinibus pretium, sed et qui vendit synodum, qui distrahit sacerdotale iudicium. Sed fortasse aliquis dicat: Et ille ergo, qui pro synodali sententia quicquam tribuit, symoniacum crimen incurrit? Non hoc dixerim, quia neque Naaman deliquit, dum fraudulento servo pro mundatoris sui reverentia munus optulit. Aliud quippe est quemlibet causae suae desiderare iustitiam, aliud canonicam, quae per Spiritum sanctum constituta est, venalem habere censuram. Et qua conscientia de promulgando iudicialis sententiae calculo pretium sumimus, cum ille, cui patrocinium venale prebemus, aut iuste aut contendat iniuste? Quod si iuste litigat, veritatem proculdubio vendimus, si vero iniuste, contra veritatem, quae Christus est, inpudentis audaciae temeritate pugnamus. Hinc est, quod in lege precipitur: Iuste quod iustum est, exequeris. Iniuste quippe, quod iustum est, exequitur quisquis ad defensionem iustitiae non virtutis emulatione, sed amore premii temporalis excitatur. Nam iniuste, quod iustum est, exequi iure dicitur, qui iustitiam, quam pretendit, venundare non veretur. At ille, quod iustum est, iuste probatur exequi, qui in assertione iusticiae nil aliud preter solam iustitiam quaerit. Et quia sunt nonnulli, qui vel antequam consecrationis exhibeant ministerium, vel ante decisum causae negotium, nullum pacti sunt commodum; postmodum vero tanquam a debitoribus exigunt, et extorquendis remunerationibus vehementer insistunt. Hii se Giezi non dubitent crimen incurrere, qui, postquam Naaman curatus est, iam que revertens, de dono sancti Spiritus ausus est pecuniam postulare. Et sicut ille non alia quam leprae plaga percussus est, quae homines removebat a castris, sic iste non levi sed illius labe perfunditur criminis, quod ab aecclesiae separet sacramentis. Vidi plane, dum episcopalis apicis officio fungerer, quendam de fratribus nostris, nomen quidem supprimo, vitium noto, qui sic susultabat atque gliscebat, dum prefixum synodalis concilii tempus insisteret, ac si triturae sive vindemialis proventus articulus immineret. Accingebat enim se muneribus colligendis, ad quos utique precidendos non aciem ferri, sed falcem exacuebat eloquii, qui etiam huius fraudis habere pseudo dicebatur apostolos, qui nimirum pecunias hinc inde corraderent, eas que marsupiis iam evomentibus infercirent. Si quis autem michi forte succenseat, quod consacerdotem meum tam mordaciter reprehendam, Iohannem corripiat et Matheum, qui dum sacrae prosequuntur historiae veritatem, coapostolum suum pecuniis inhiantem sacrilegum perhibent traditorem. Sperantes autem huiusmodi questus hostis antiquus sepe deludit, ut eis nullatenus impleat, quod promisit. Sicut enim auceps accipitrem ad escam carnis blandiens provocat, sed mox ut manu tenuerit, carnem subtrahit, loro pedes adstringit, ita diabolus primo quidem pollicetur lucrum, quod postmodum subtrahens peccati duntaxat inicit laqueum. Hoc itaque modo qui muneribus inhiat, tanquam mus, dum escam corrodere nititur, tendicula suffocatur. Quod nimirum egregie precavit insignis ille Fabricius, quem, dum Pirrus Epirotarum rex adversus imperium Romanae reipublicae dimicans esse pauperem comperisset, sollicitare coepit, quartam que regni sui partem sibi, si ad se transfugeret, compromisit. Quod ille dedignatus abhorruit, et quovis gloriosior rege in sua paupertate permansit. Hoc itaque Christianus, qui avarus est, audiat, sic que gentilitatem suam et gentilis hominis evangelium erubescat. Et sepe sub hac intentione munus accipitur, ut si munificus reperiatur esse culpabilis, aufugium iustitiae non lucretur. Quod facile quidem promitti, sed difficile valet impleri. Acceptis quippe muneribus, si contra datorem quid agere volumus, mox in ore nostro verba mollescunt, locutionis acumen optunditur, lingua quadam pudoris erubescentia prepeditur. Mens quippe percepti muneris conscia, debilitat iudicialis censurae vigorem, reprimit eloquentiae libertatem. Nam et si iudicii rectitudo funditus non adimitur, iudicandi tamen auctoritas enervatur. Nonnulli vero hanc circa se reperiuntur habere custodiam, ut iudicialis adhuc causae pendente negotio nil etiam ab offerente suscipiant, sopitis vero litibus gratis oblata non spernant. Sed emergentibus causis sepe contigit, ut, quod se putaverant gratis accepisse, in aliis cogantur negotiis compensare, fluvii que periculum, quod se speraverant reliquisse post tergum, insperate coram se reperiunt enatandum. Hoc est ergo tutum et integrum, ut iuxta prophetam: Excutiamus manus nostras ab omni munere, et nocendi sive iuvandi servemus nobis ingenuam libertatem, ut non litigemus sub servitute pecuniae, sed serviamus in libertate iustitiae. Si quis forte domesticae facultatis conqueratur angustias, audiat attente quod scriptum est: Propter inopiam multi deliquerunt, et qui quaerit locupletari, avertit oculum suum. Si ergo illi delinquunt, qui rei familiaris inopiam perferunt, qui ea quoque, quae victui sunt necessaria, sibimet deesse conspiciunt, si , inquam, et isti peccant, dum acquirendis rebus non superfluis sed necessariis estuant, quod illis iudicium, qui ab hoc ditari moliuntur, ut fluant, ut diversas metallorum species et obnoxia tineis vestimenta recondant? Quibus terribiliter intonans Iacobus comminatur apostolus: Agite, inquit, nunc divites, et plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Quibus premissis et causam presto subiungit: Diviciae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum eruginavit, et erugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis; thesaurizastis enim vobis iram in novissimis diebus. Porro autem qui eiusmodi sunt, non ad hoc conqueruntur inopiam, ut indigentiam naturae necessitatum sustentaculis fulciant, sed ut turritae dapibus lances Indica pigmenta redholeant, ut in cristallinis vasculis adulterata melle vina flavescant. Ad hoc certe ditari cupiunt, ut, quocunque deveniunt, presto cubiculum operosis et mirabiliter textis cortinarum faleris induant, sic que parietes domus ab oculis intuentium tanquam sepeliendum cadaver obvolvant. Mox etiam tapetis prodigiosas imagines preferentibus sedilia sternunt, peripatasmata laquearibus, ne quid occiduum delabatur, opponunt, deinde clientium turba dividitur. Alii siquidem domino suo reverenter adsistunt, nutum que eius si quid forte iubeatur, curiosa nimis velut rimatores siderum observatione custodiunt. Alii Marthae ministerio dediti velut irundines inquieti per diversa discurrunt. Inter has autem delirae ambitionis insanias, quid sibi dorsalia quaerunt, quae a suis conspici dominis non merentur? Grave quippe dispendium sui patiuntur ornatus, dum in occipitio vel cervicibus oculi non erumpunt. Et quam utile divitiarum genus, quod dum nullum usum preter solam habeat pulchritudinem, specie tamen sua nequeat pascere possidentem. Alienorum nempe duntaxat oculorum famulatur illecebris, dum non ad aspectum sed post tergum sui appenditur possessoris. Cui non dissimilis et illa creditur esse dementia, dum lectulus tam operosis decusatur impendiis, ut ornamentum sacrosancti cuiuslibet vel etiam ipsius apostolici precellat altaris. Et quam videtur absurdum, ut stratus ille diligentius excolatur, ubi corruptibilis caro soporis quiete resolvitur, quam ara crucis, in qua videlicet hostia dominici corporis immolatur. Hoc ergo modo cum sobrietas soleat commendare pontifices, effusis nunc opibus facti sunt eluones. Regalis itaque purpura, quia unicolor est, vilipenditur, pallia vero diversis fucata nitoribus ad sublimis lectuli deputantur ornatum. Et cum domestici muricipes nostris aspectibus sordeant, transmarinorum pelles, quia magno pretio coemuntur, oblectant. Ovium itaque simul et agnorum despiciuntur exuviae, ermelini, gebellini, martores exquiruntur et vulpes. Cum illa scilicet in sacris honorentur eloquiis, et vel aecclesiae, vel personam exprimant salvatoris: Oves, inquit, meae vocem meam audiunt, et : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. De istis vero vel taceatur omnino, et indigna sint quae scriptura commemoret, vel si eorum reperitur ulla memoria, sinistram probantur habere figuram. Sicut est illud: Vulpes foveas habent. Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Ecce non reclinatur in vulpeculis Christus, dormit sub vulpinis pellibus Christianus. Respuit animalia redemptoris mundi vocabulo decorata, illud suum deputat ornamentum, quae figuras innunt reproborum. Sed divites isti non mediocri percelluntur obstaculo, quia dum faleratis atque depictis se lodicibus contegunt—ve, ve illis—apertis oculis dormire non possunt. Invidendum est ergo Regulo dudum consuli Romanorum, cui Cartaginenses, dum in reipublicae constanter amore persisteret, oculorum palpebra preciderunt. Et revera ad quid decor iste pulchritudinis, si non aspicitur? Ad quid certe rerum tam speciosa varietas, si hac intuentis animus non pascatur? Praeclarum videlicet hoc diviciarum est genus, quod, dum utitur, nequeat aspici, dum aspicitur, usum prebere non possit. Tedet caetera vanitatis attexere, non videnda sed gemenda ridicula, fastidium est tot ambitionis ac prodigiosae vesaniae dinumerare portenta: papales scilicet infulas gemmis micantibus aureis que brateolis per diversa loca corruptas, imperiales equos, qui dum pernices gressus arcuatis cervicibus glomerant, sessoris sui manus loris innexas indomita ferocitate fatigant. Omitto anulos enormibus adhibitos margaritis, praetereo virgas non iam auro gemmis que conspicuas, sed sepultas. Nunquam certe vidisse me memini pontificales baculos tam continuo radiantis metalli nitore contectos, sicut erant qui ab Esculano atque Tranensi gestabantur episcopis. Uterque tamen alter in Apulis finibus Nikolao presidente, alter in Lateranensi aecclesia coram Alexandro, Romanis scilicet pontificibus, sunt deiecti. Nec eis profuit, quod pontifices lignei, auratis usi sunt baculis, dum sacerdotii meritum non nitor efficiat vestium, sed spiritalium norma virtutum, et non micantia margarita vel gemmae sed mores aurei deceant sacerdotem. Sicut enim vera sacerdotis humilitas Deum sibi conciliat, et caetera eius bona commendat, sic arroganti tumor et vanitatis ambitio divinae adversum se indignationis iracundiam provocat, et contra bonum, quod aliquando forsitan operatus est, pugnat. Unde per Ysaiam Dominus dicit: Numquid super his non indignabor? Super montem excelsum et sublimem ascendisti, ut immolares hostias. Super montem quippe sublimem sacerdos ascendit, cum sese in superbiae fastum per quasdam adulterini decoris insolentias erigit. Et cum anima sacerdotis tanquam sponsa Christo spiritalis sit coniugii foedere copulata, si sic exteriorem ambiat cultum, ut interiorem postponat ornatum, quodammodo viri sui toro introducit adulterum? Unde vox divina presto subiungit: Quia iuxta me, ait, discooperuisti et suscepisti adulterum. O quam acerbi doloris est, si , cum maritus est presens, tunc introducatur adulter, et in thalamo, quo recubat sponsus, rivalis admittatur incestus! Unde protinus additur: Dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis, dilexisti stratum eorum in manu aperta. Et ne de ornatu vel deliciis taceat, ilico subicit: Et ornasti te regio ungento et multiplicasti pigmenta tua. Postquam vero confudit arrogantiam superborum et luxuriose viventium, mox spiritum consolatur humilium et salubriter afflictorum: Auferte, inquit, offendicula populi mei, quia haec dicit Dominus excelsus et sublimis, habitans aeternitatem in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humiliato spiritu, ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum. Cor denique sacerdotis Dei templum, Christi debet esse sacrarium, non certe, sicut legitur, spelunca latronum, vel sordentis pecuniae receptaculum. Hoc enim unaquaeque mens in divino deputatur examine, quod versat per concupiscentiam in cogitatione. Fornicationem imaginatur vel adulterium, lupanar efficitur meretricum. Effusionem sanguinis meditatur et odium, campus est frementium bellatorum. Ciborum et suavium epularum versat quis in cogitatione delicias, quid aliud in conspectu Dei videtur, nisi cacabus sive lebes, in quo cibus excoquitur? Controversias tractat atque litigium; quid aliud quam tribunal iudicis aspicitur sive forum? Unde cum Dominus ad Hiezechielem diceret: Ingredere et vide abhominationes pessimas, quas isti faciunt hic, presto subiungit: Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abhominatio et universa ydola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum. Quod enim versatur in mente, tanquam depictum cernitur in pariete. Et mens ipsa earum rerum imagines contrahit, quas sedula meditatione revolvit, et tanquam diversis actionum imaginibus pingitur, prout vana vel utilia meditatur. Ac si quispiam micantia nunc astra suspiciat, nunc declinet oculus in latrinam, modo miretur radiantis auri fulgorem, modo scabram ferri contempletur eruginem. Sic, sic humana mens dum terrena meditatur et infima, proculdubio terra conspicitur, cum vero, quae pietatis sunt, tractat, cum divina cogitat atque caelestia, merito caelum templum Dei videtur atque sacrarium. Nunc preterea Romana aecclesia, quae sedes est apostolorum, antiquam debet imitari curiam Romanorum. Sicut enim tunc terrenus ille senatus ad hoc communicabant omne consilium, in hoc dirigebant et suptiliter exercebant communis industriae studium, ut cunctarum gentium multitudo Romano subderetur imperio, ita nunc apostolicae sedis editui, qui spiritales sunt universalis aecclesiae senatores, huic soli studio debent sollerter insistere, ut humanum genus veri imperatoris Christi valeant legibus subiugare. Et sicut tunc Romanorum consules ex diversis mundi partibus reportabant peracta hostium cede victorias, sic isti nunc animas hominum de manu diaboli debent liberare captivas. Ad hos quippe victoriarum titulos, ad hos debent semper inhiare triumphos, videlicet ut antiquo predoni animarum pereuntium manubias rapere, et regi suo Christo signa gaudeant victricia reportare. Hunc porro conflictum David signavit, cum Rabath civitatem victor optinuit. Rabath quippe multitudo vel grandis interpretatur, quod non inconvenienter universitatem huius mundi significare cognoscitur. David itaque Rabath optinuit civitatem, cum suis legibus Christus grandem et copiosam huius mundi subdidit multitudinem. Coronam vero de capite regis illius David abstulit, sibi que sicut scriptura testatur, imposuit, quod tunc verus David Christus implevit, cum mundi sapientes, quibus quodammodo diabolus ornabatur, eripuit, et in sui decoris et gloriae diadema convertit. Multitudo quippe fidelium non modo Christi, sed et doctoris cuiusque corona perhibetur, cuius predicatione convertitur. Sicut Paulus Philippensibus ait: Itaque, fratres mei karissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino. Sed et predam iuxta scripturam asportavit multam valde. Preda quippe de Rabath tollitur, cum ex hoc mundo quique fideles atque devoti ad Dei omnipotentis obsequium convertuntur. Vos, inquam, o sancti pontifices, vos potissimum huiusmodi debetis esse predones, qui cotidie desudetis animas hominum de manibus reprobi possessoris eripere, et triumphales regi vestro David manubias reportare. Nec tamen sufficit cum diabolo raptus ad Deum quisque pia devotione convertitur, nisi mox etiam a status sui duricia quasi crebro sanctae predicationis malleo conteratur. Unde per Hieremiam: Nunquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? Verba quippe Domini quasi ignis sunt, quia frigus expellunt, calorem mentibus ingerunt. Malleus autem sunt, quoniam obstinationis et pervicaciae duriciam molliunt. Congrue ergo sacra subnectit historia: Populum quoque eius adducens servavit, et circumegit super eos ferrata carpenta, divisit que cultris, et transduxit in tipum laterum. Quid enim per ferrata carpenta, quod utique genus est curruum, nisi fortem atque inexpugnabilem quadrigam sanctorum evangelistarum, ac per hoc omnium divinarum scripturarum intellegere debemus eloquium? Nam prout alibi iam diximus, vile quidem ferrum, tamen edomat omne metallum. Sicut ferrum metallis omnibus dominatur, sic evangelica doctrina duras mentes emollire cognoscitur. Quid est ergo super captos homines ferrata carpenta circumagere, nisi sacrae scripturae rotis humanarum mentium aream triturare, ut in eis sermo divinus et vitiorum reluctantium glebas opterat, et eas ad suscipiendas mandatorum caelestium segetes complanare et exaequare contendat? Et quid est eos cultris dividere, nisi peccatorum hominum conscientiam ad confessionem divini verbi predicationibus aperire? De quo verbo dicit apostolus: Gladium spiritus, quod est verbum Dei. Tunc enim tanquam spiritalibus cultris homo dividitur, cum ad detegendas animae suae plagas divini verbi gladio desecatur. Cur autem eos in tipum laterum transduxisse narratur, nisi quia lateres et terreni sunt et decocti? Tunc enim peccator in tipum lateris vertitur, cum ad predicationis vocem sancti Spiritus ardorem concipit, et veraciter humiliatus terram se ac lutum esse perpendit. Sic itaque quisque conversus ac paenitens in lateris formatur imaginem, cum et humiliatur ex suae fragilitatis luto, et quasi rubescit sive flammascit in amore divino, ut, dum se terrenum pulverem pensat, cor suum ad referendas Deo gratias, qui se revocavit, accendat. Unde et Adam interpretatur terra rubra, ut ex primi parentis nomine quisque condiscat vel quid originaliter sit, vel quid eum actualiter esse conveniat. Ad has itaque sacerdotes aecclesiarum, ad istas sancti pontifices debuerant anhelare victorias, non sumptuosis epularum ferculis, non resolvi lenocinanti petulantia voluptatis. Post mundi quippe nascentis exordium per mille ferme atque sexcentos annos humanum genus sine vini poculo et esu carnium vixit, nec tamen quispiam, quem scriptura commemoret, usque ad obitum languore contabuit. Sed ut iam, quae supra latius comprehensa sunt, brevis epylogi fine concludam, et cotis functus officio dum ipse non incidam, incidentis aciem ferri magis ac magis exacuam. Evellatur a corde nostro radicitus avaricia, concurrentibus scilicet omnium scripturarum testimoniis evidentissime condemnata, et cum Achar filio Charmi, quasi tot patrum sententiis, quot lapidibus obruta. Non accipiendis muneribus delectemur, ne in occulti censoris examine a sacerdotali, quod absit, deiciamur ordine, sicut filii Samuhelis ob hoc iudicialis amisere culminis dignitatem. Non vendamus synodum, nec synodale decretum redigamus ad pretii quantitatem, ne sacri concilii Spiritum sanctum distrahere videamur auctorem. Secularis pompae facessat ambitio, moderetur nitor et insolentia vestium, epularum ac potuum ingurgitatio temperetur. In manus pauperum nostra pecunia transeat. Quae per avariciam turserat, per misericordiam exhausta iam crumena follescat. Nostrae diviciae noster que thesaurus lucra sint animarum, et in arca nostri pectoris pretiosa recondantur talenta virtutum. In hac etiam ara principaliter sacrificium offeramus, et profligatis quae circa nos sunt, demum nosmetipsos Deo viventes hostias immolemus. Quatinus qui sacerdotes in oculis hominum cernimur, in optutibus etiam occulti iudicis veri sacerdotii iure fungamur. 98 Domno Alexandro beatissimo papae, Petrus peccator monachus servitutem. Quantum ad nostrae intellegentiae modulum, venerabilis pater, nullum in humano genere malum perniciosioris est criminis, quam defensio pravitatis. Unde David ait: Non declines cor meum in verba mala, ad excusandas excusationes in peccatis. Offensio quippe Dei meretur iram, excusatio provocat ad vindictam. Hoc plane vitium, sicut ex radice humani generis prodiit, cotidie pullulat et tanquam per erumpentes arboris ramos germinare non cessat. Consultus enim Adam, cur ex interdicto pomo comederit: Mulier, inquit, quam dedisti michi sotiam, dedit michi de ligno, et comedi. Mulier etiam, cur hoc fecerit inquisita: Serpens, ait, decepit me et comedi. Ac si uterque in conditorem oblique crimen intorqueat, eum que, a quo redarguuntur, incessat dicentes: Non nobis, sed tibi proculdubio debet hic reatus ascribi, qui et coniugem viro iunxisti, et serpentem in paradiso inter homines vivere decrevisti. Quorum uterque tanquam primiscolus ille discipulus erat, qui de Abel Domino requirenti respondit: Nunquid custos fratris mei sum ego? Hoc sane praecavebat David vitium cum dicebat: Non me demergat tempestas aquae, neque obsorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Nam cum peccat homo, quasi in puteum labitur, cum vero peccata defendit, os putei super eum ne pateat egressus, urgetur. Corruit ergo in puteum homo, cum peccat, claudit vero sibimet os putei dum excusat. Ex hac porro defensione vel excusatione criminis heresis nascitur. Heresis enim interpretatur electio. Et dum, quod eligit, quis defendere nititur, relicto veritatis tramite, quia per abrupta perversi dogmatis rapitur, in heresim necesse est prolabatur. Hoc autem inter peccatorem et hereticum distat, quia peccator est, qui delinquit, hereticus autem, qui peccatum per pravum dogma defendit. Nos autem, quia magistros habemus sanctos apostolos et apostolicos viros, non debemus, quod nobis videtur eligere, neque quod semel electum est, obstinate et pervicaciter defensare, sed his duntaxat, quae a probatis aecclesiae doctoribus diffinita sunt, fidem inretractabiliter adhibere. Haec idcirco praemisimus, quia dolemus nonnullos sanctos fratres, canonici videlicet ordinis, in tam effrenis prorupisse libertatis audaciam, ut non modo sibi ius habendae pecuniae vendicent, sed et hanc sibimet ex regulari auctoritate competere pertinaciter asseverent. Ad quos probabiliter revincendos, possemus quidem plurima scripturarum et veteris et novi testamenti exempla congerere, si priores nostri patres ac doctores aecclesiae super hoc themate funditus siluissent. Sed superfluum est nos vilibus sarculis illic glebas effringere, ubi tam strenui cultores terrae viventium acutissimo linguae suae vomere reperiuntur arva sulcasse. Prior igitur Augustinus accedat in testimonium, et utrum canonicus habere proprium debeat, evidentissima sui examinis auctoritate decernat. Ait enim in sermone, qui titulatur De moribus clericorum: Me, inquit, hoc noverit karitas vestra dixisse fratribus meis, qui me cum manent, ut quicunque habet aliquid, aut vendat, et eroget pauperibus, aut donet, aut commune illud faciat. Aecclesiam habeat, per quam nos Deus pascit. Et dedi dilationem usque Epyphaniam propter eos, qui vel cum fratribus suis non diviserunt, vel diviserunt quidem quod habent apud fratres suos, sed nondum de rebus suis aliquid egerunt, quia expectabatur aetas legitima. Faciant inde quod volunt, dum tamen sint pauperes me cum, simul expectemus misericordiam Dei. Si autem nolunt, qui forte nolunt, certe ego sum qui statueram, sicut nostis, nullum ordinare clericum, nisi qui me cum velit manere, ut si vellet desiscere a proposito, recte illi tollerem clericatum, quia desereret sanctae societatis promissum certum que consortium. Ecce in conspectu Dei, et vestro, muto consilium. Qui volunt habere aliquid proprium, quibus non sufficit Deus et aecclesia eius, maneant ubi volunt et ubi possunt; non eis aufero clericatum, sed nolo habere ypocritas. Malum quippe est talem fore, malum est cadere a proposito, sed peius est simulare propositum. Ecce dico cadit, qui societatem communis vitae iam susceptam, quae laudatur in apostolorum Actibus deserit; a bono suo cadit, a professione sancta cadit. Observet iudicem, sed Deum, non me. Et paulo post: Qui me cum manere vult, si paratus est pasci a Deo per aecclesiam ipsius, non habere aliquid proprium, sed aut erogare pauperibus, aut in commune mittere, maneat me cum; qui hoc non vult, habeat libertatem, sed videat utrum habere possit felicitatis aeternitatem. In secundo quoque eiusdem operis sermone sic ait: Quisquis cum ypocrisi vixerit, quisquis inventus fuerit habens proprium, non illi permitto ut inde faciat testamentum, sed delebo de tabula clericorum. Interpellet contra me mille concilia, naviget contra me quo voluerit, sit certe ubi potuerit. Adiuvabit me Dominus, ut ubi ego episcopus sum, ille clericus esse non possit. Nimius fortasse fuerim in protelando beati huius doctoris exemplo. Sed utinam vel ipsi praebeatur fides, dum nostris verbis omnino subtrahitur. In quibus profecto sancti viri verbis evidenter ostenditur, quia clericus, qui pecuniam possidet, ipse Christi possessio vel hereditas esse vel Deum hereditate possidere non potest. Quod tamen non de clericis omnibus dicimus, sed de his specialiter, qui canonico censentur nomine, et vivunt in congregatione. Ipsis enim, quia Deus offertur, terrena possessio prohibetur. Sicut ipse Dominus ad Aaron in Deuteronomio loquitur dicens: In terra eorum nichil possidebitis nec habebitis partem inter eos. Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. Sed si cui ad tollendam pecuniam clericis sola tanti doctoris auctoritas, necdum fortasse sufficiat, quid etiam beatus inveniatur super hoc decrevisse Hyeronimus, non neglegenter attendat. Ad Eliodorum namque episcopum inter caetera sic ait: Animadverte, frater, non licet tibi quicquam de tuis habere rebus. Omnis, inquit Dominus, qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Cur timido animo Christianus es? Respice cum Petro relictum rete respice surgentem de teloneo publicanum statim apostolum. Filius hominis non habet ubi caput reclinet, et tu amplas porticus et ingentia tectorum spacia metiris? Hereditatem expectas saeculi? Coheres Christi esse non potes. Et non longe post: Dominum ausculta dicentem: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia tua, et da pauperibus, et veni, sequere me. Tu autem perfectum te esse pollicitus es. Nam cum derelicta mundi militia te castrasti propter regna caelorum, quid aliud quam perfectam sectatus es vitam? Perfectus autem servus Christi nichil praeter Christum habet, aut si praeter Christum habet quid , perfectus non est, et si perfectus non est, cum se perfectum fore Deo pollicitus sit, ante, mentitus est. Os autem quod mentitur, occidit animam. Igitur ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, Deum fefellisti. Divinis evangelium vocibus intonat: Non potestis duobus dominis servire, et audet quisquam Christum mendacem facere, mamone et Domino serviendo? Vociferatur ille sepe: Si quis vult post me venire, abneget seipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur mei et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? Ad Nepotianum quoque presbyterum post multa subinfert: Igitur clericus qui Christi servit aecclesiae, interpretetur primo vocabulum suum, et nominis definitione praelata nitatur esse quod dicitur. Si enim cleros grece, latine sors appellatur, propterea vocantur clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est pars clericorum est. Et quia vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut et ipse possideat Dominum, et ipse possideatur a Domino. Qui Dominum possidet, et cum propheta dicit: Pars mea Dominus, nichil extra Dominum habere potest. Quodsi quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars eius non erit Dominus. Verbi gratia: Si aurum, si argentum, si posessiones, si variam suppellectilem, cum istis partibus Dominus pars eius fieri non dignatur. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus hereditatis eius, nec accipio partes inter caeteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis, et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. Beatus etiam Prosper cum proprietatem pecuniae clericis prohiberet, sententiam deprompsit dicens: Quia non potest ibi esse unitas voluntatum, ubi fuerit diversitas facultatum. Ecce ad condempnandam et funditus abolendam canonicorum pecuniam, tres non qualescunque sed inexpugnabiles in testimonium doctores adduximus, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Sed cum haec illis obicimus, ipsi regulae suae librum nobis protinus offerunt, ad regulae suae auctoritatem redeunt, ea que sibi proprietatis peculium concedente pati se praeiudicium conqueruntur. Quam nimirum regulam nos nec funditus improbamus, nec auctoritatem illi omnino tribuimus. Probamus enim in quantum sanctis aecclesiae doctoribus consonat: abicimus autem atque conspuimus, in quantum autenticis eorum institutionibus non concordat. Sed iam ipsa illorum regula deducatur ad medium, et utrum indifferenter tota an caute atque suspecte ex parte duntaxat suscipi debeat, in una saltim paginula discernamus. Hoc plane in quadam eius periocha reperitur: Sanctorum, inquit, patrum sententia docet clericos non diviciarum sectatores esse, nec res aecclesiarum inofficiose accipere debere. Qui enim aecclesiae serviunt, et ea quibus opus non est, habent, aut libenter accipiunt aut exigunt, nimis carnaliter sapiunt. Indignum quippe est, si fidelis et operosa devotio clericorum propter stipendium saeculare praemia sempiterna contempnat, ut quod accipiat, inde rationem reddat, et peccatis alienis sua multiplicet peccata. Unde necesse est immo utile clericis, in aecclesiasticis accipiendis sumptibus suum vitare periculum. Proinde tam de suis quam de aecclesiae facultatibus non plus accipiant aut exigant quam oportet, id est accipiant cibum, et potum, et vestimentum, et his contenti sint, ne plus accipientes pauperes gravare videantur sine grandi peccato, et non accipiant unde pauper victurus erat! Ecce in his verbis haec regula, ubi scilicet clericos cibo et potu ac veste contentos esse debere promulgat, et nobis cum et cum totius aecclesiae auctoritate concordat. Quod autem ilico sequitur, prorsus absurdum, ineptum videtur, ac frivolum: Hii vero, inquit, qui nec suis rebus abundant, nec aecclesiae habent possessiones, et magnam utilitatem aecclesiae conferunt, accipiant in canonica congregatione victum et vestimentum et elemosinarum partes. Quia de talibus in libro Prosperi dicitur: Clerici, quos voluntas aut nativitas pauperes fecit, in congregatione viventes necessaria vitae accipiant. Prius itaque dat victum et vestimentum, deinde divisores constituit elemosinarum. Illud scilicet ad necessarium vitae subsidium, hoc ad inferciendam congeriem sacculorum. Illud ut corporaliter vivant, hoc ut aeternae morti pabulum nutriant. Consideranda sunt etiam ipsa reptantium portenta verborum, et ignominiosae atque confusae locutionis obprobrium. Nam cum praemisisset, ut clerici susciperent cum victu et vestitu etiam partes elemosinarum, quasi reddit causam quare hoc, quia de talibus, inquit, in libro Prosperi dicitur: Clerici, quos voluntas aut nativitas pauperes fecit, in congregatione viventes, necessaria vitae accipiant. Dic, Tullianae reformator eloquentiae, dic nove Demostenes, quia dicit Prosper, ut clerici necessaria vitae percipiant, idcirco praecipit ut praeter victus et vestimenta per singulas etiam personas elemosinas dividant? Ut iuxta tuam interpretationem necessaria vitae suscipere, hoc sit victu veste que perceptis elemosinas dispertire? Quam bene faciunt clerici, qui te praeconiis efferunt, qui tam gravia atque inportabilia tuae legis edicta laetis visceribus amplectuntur! Et revera satis gravia sunt et inportabilia, quae promulgas, cum a maximo usque ad minimum, id est etiam si duorum vel trium sit annorum in clero puerulus, quinque sibi libras vini et quattuor panis, ut non ad vomitum, sed ad extenterationem repleatur accumulas. Et ut plena discretionis tuae virtus appareat, hoc praecipis, ut etiam, si semel in die reficitur, haec panis et vini mensura nullatenus minuatur, ut si iuxta sobrietatis tuae metam refectionis frena laxentur, non iam ructare sed crepare venter et ilia compellantur. Plane praeter nonnullas sanctorum patrum sententias, quae in eodem libello reperiuntur, apposite de caetero sicut in litteris stilus horret incultus, sic in plerisque sententiis devius corrigendus est intellectus. Nescivit enim invenire, quod scriberet, nescivit scribere, si quas etiam ineptias invenisset. Istos amant flores eloquentiae, qui spinosis moribus adversantur aecclesiasticae disciplinae. Enimvero cum sancti patres in clericalis peculii condemnatione non dissonent, sed in districte prohibenda ac funditus auferenda clericis pecunia uno spiritu, uno simul ore concordent, unde tamen haec hauserint, accedamus ad fontem, et profluentis rivi principalem repetamus originem. Et quanquam nefas sit, de tantorum virorum disputare sententia, non vereamur tamen eorum, hoc est magistrorum nostrorum adire doctores, ut ab illis etiam nos mereamur instrui, a quibus et nostri sunt doctores instructi, quatinus dum fons patuerit unde puritatis rivus oboritur, foedantis et obloquentis audaciae temeritas refellatur. Constat itaque et perspicuum est, quod canonicorum regula ab apostolicae vitae norma prodierit, et dum spiritalis quisque conventus rectam sui tenet ordinis disciplinam, teneram quodammodo lactantis aecclesiae imitatur infantiam. Audiamus ergo, quam conversationem, quem vivendi ordinem sub apostolis noviter ad fidem veniens tenebat aecclesia: Multitudinis, ait Lucas, credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Ecce ubi non erat diversitas rerum, vigebat unitas voluntatum. Nimirum ubi non est divisio census, in unionem karitatis plurimarum mentium conflatur affectus. Illic enim mens a mente dividitur, ubi facultatum communio non tenetur, et ubi possessionum diversa proprietas, ibi mens possidentium non est una. At ubi circumstantia quaelibet communiter possidentur, diversorum mentes in una voluntate concurrunt, quia unde invicem litigare debeant non inveniunt. Quisquis ergo clericus proprietatis conatur habere peculium, non valet apostolorum tenere vestigia, quia non erit illi cum fratribus cor unum et anima una. Cum Iuda siquidem loculos atque pecuniam habere potest, unanimitatem vero puram que concordiam cum apostolis habere non potest. De quorum videlicet regula in eorum Actibus legitur, quia quotquot possessores agrorum aut domorum erant vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant et ponebant ante pedes apostolorum, ubi mox additur: Dividebantur autem singulis, prout cuique opus erat. Sed age iam, clerice, qui recondendae tibi pecuniae licentiam vendicas, qui ius habendae proprietatis usurpas, responde, queso, cuius sunt facultates, ex quibus tibi licet habere peculium? Tuae videlicet sunt, an aecclesiae? Sed si tuas tibi licet usurpare pecunias, quomodo posuisti eas ad pedes apostolorum? Si aecclesiae bona sunt, quae recondis, cur propria contempsisti? Porro si quid tibi de propriis reservasti, audi apostolum te terribiliter obiurgantem: Cur, inquit, temptavit Sathanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto, ut fraudares de pretio agri? Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo. Quod si non propria possidere sed aecclesiae conaris bona dividere, quae scilicet communis est tibi cum fratribus, dic ergo, Iesu magister, dic fratri meo, ut dividat me cum hereditatem. Et notandum, quod evangelista praemiserat: Ait quidam ei de turba. Tu itaque non ut levita vel clericus, sed ut de turba vulgaris et laicus, roga Iesum, ut tibi cum fratre tuo iubeat hereditatem dividi. Cui protinus ille respondeat: Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? Mox que subiungat: Videte et cavete ab omni avaricia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his, quae possidet. Vis ergo dividere? Non habebis Iesum iudicem aut divisorem, sed scismaticae potius divisionis ultorem. Qui non est, inquit, me cum, adversum me est, et qui non colligit me cum, dispergit. Porro autem si tibi licet habere pecuniam, nullam melius quam tuam. Quod si quae tua fuerant, possides, quid ergo ad religionis ordinem veniens reliquisti? Immo reversus ad vomitum, et aratrum deserens, dum in terga reflectis intuitum, ultra non eris idoneus regno caelorum. Sin autem aecclesiastica tibi liceat bona recondere, videris auxisse divitias, non sprevisse, ut magis pecuniae questum, quam religionis ambias institutum, et non tam sanctitatis culmen voluisse conscendere, quam acervos pecuniae cumulare. An praerogabitur clericis, quod non permisit Christus apostolis? Nam cum eos ad praedicandum mitteret, sicut Marcus ait, praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, non peram, non panem, neque in zonis aes; tibi vero ad aeris, hoc est pecuniae receptaculum, non dicam zona sed utinam arca sufficiat. Et cum apostolus avariciam idolorum nominet servitutem, quomodo tu Christum colis, qui idolum in pecunia veneraris? Quae est enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infidele? Quis autem consensus templo Dei cum idolis? Plane cum tu contra tui ordinis institutum recondis in arca pecuniam et confidis in incerto diviciarum, qui in solo Deo spem tuam ponere debuisti—ubi enim thesaurus tuus, ibi est proculdubio et cor tuum—non iam iure christicola dicendus es, sed nummicola. Et cum de levitis Dominus dicat: Ego sum hereditas eorum, et tu psallendo respondeas: Portio mea Dominus. Ecce si ordinem tuum teneas, si abhominanda pecuniae lucra contempnas, et tu hereditas Dei, et Deus est hereditas tua. Sed totum hoc sacramentum in adulterium vertitur, dum infelix clericus pecuniae servus efficitur, cui nimirum tanquam Deo per sedulitatem custodiae famulatur. Ipse enim ab ea, quam possidet, pecunia possidetur, dum in ea cor figere, ei que pervigili deservire custodia avaricia dominante compellitur. Proiciam ergo Christum de arca pectoris mei, et loco eius pecuniam constipabo? Certe tam nobilis pecunia Christus est, ut consortium aspernetur omnino peculii, nec cum sorde pecuniae se patiatur includi. Ut ergo Christus pectoris tui loculum impleat, aereus ab eo nummus abscedat, ut Christus animae tuae suum caracterem inprimat, vile didragma Cesaris imaginem praeferens evanescat. Peculii denique proprietas facit, ut clerici sui pontificis dedignentur imperium, ut disciplinae vel oboedientiae veram libertatem deserant, et turpi foedissimae deditionis obprobrio saecularibus colla submittant. Cum Dominus Moysi dicat: Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei et excubent et observent, quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius, dabis que dono levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron quippe et filios eius, quis ambigat ius habuisse pontificum? Tribum vero Levi quis nesciat praetulisse ordinem clericorum? Levitae ergo Aaron et filiis eius a filiis Israel dono traduntur, cum ex omni Christiano populo clericalis ordo in excubias aecclesiastici cultus assumitur, et , ut assistant atque ministrent suis pontificibus, offeruntur. Sed quisquis servus est mamonae, ritus abhorret aecclesiasticae disciplinae. Nec praetereundum est, quod illic praesto subiungitur: Ego, ait Dominus, tuli levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, erunt que levitae mei, ut liquido pateat, clericorum ordinem Dei omnipotentis esse peculium, sicut et ipse Deus specialis est hereditas clericorum. Et quantae vecordiae quantae que vesaniae est, si ab eo, cui Deus offertur, eo contempto terrenae facultatis commodum requiratur? Cui Deus in hereditate non sufficit, quid eum saciare possit, ignorat, quia mentis eius oculum furiosa cupiditas caecat. Et certe qui talis est, quoniam pro amore pecuniae suum violat ordinem, indignus est proculdubio, ut aecclesiasticam optineat dignitatem. Unde et Salomon ait: Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Nam quia apud gentiles Mercurius deus sacelli sive pecuniae dicebatur, acervus Mercurii cumulus atque congeries est nummorum. Et quia nummo regula monetalis imprimitur, quid per nummorum designatur acervum, nisi regularium ac verae sanctitatis imaginem praeferentium contio clericorum? Quid vero per lapidem, nisi duram, stolidam et insensibilem illius mentem accipimus, qui dum Deum esse indubitata fide non credit, spem suam in terrena qualibet possessione constituit? De quo per prophetam dicitur: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Huic autem insipienti tunc honor tribuitur, cum ad aecclesiastici gradus apicem quispiam non Deo, sed pecuniae deditus promovetur. Sed sicut nummorum dissipatur acervus, si desuper lapis inmittitur, ita per indigni sive lapidei pastoris accessum quasi constipatus ordo destruitur regulariter gradientium et in caritate oboedientium clericorum. Gravatur enim mali pastoris umbraculo, et tanquam nummorum caelestium cumulus tartarei lapidis mole diruitur. Stulto igitur et insipienti denegandus est honor aecclesiasticus, ne sanctorum clericorum tanquam nummorum spiritalium mergatur acervus. De quo videlicet stulto paulo superius idem Salomon ait: Claudus pedibus et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum. Quibus nimirum verbis quid aliud videtur expressum, nisi ut carnaliter sapienti ac per hoc stulto cuilibet non committatur praedicationis officium? De sanctis enim praedicatoribus dicitur: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Itaque quilibet ordinator aecclesiae si dignos et idoneos in dignitate constituit, quasi pedibus rectis incedit. Per eos enim verbum spargendo circumquaque discurrit, et quod per semetipsum non valet agere, per illos satagit efficaciter adimplere. Sin autem carnales quosque ac reprobos ordinare praesumat, hic claudus pedibus ambulat. Qui etiam iniquitatem bibere dicitur, quia dum verba sanctae praedicationis per stultum nuntium mittit, et contra apostolum cito manus imponit, peccatis communicat alienis. Nam et si prudenter quisque loquatur, si tamen non agit ipse quod loquitur, in spiritali claudus itinere non inmerito iudicatur. Unde et illic apte subiungitur: Quomodo pulchras frustra habet claudus tybias, sic indecens est in ore stultorum parabola. Pulchris plane innititur tybiis, qui luculenti nitet claritate sermonis. Sed dum sine bonis operibus accuratum depromit eloquium, velut sine gressu promovet recta crura verborum. Quasi pulchras ergo habet tybias ad videndum, sed non utiles ad gradiendum, qui podagricis vitiorum laqueis innodatus ipse quidem turpiter claudicat, dum alios, ut agiliter gradiantur, invitat. In istorum ergo stultorum ore indecens est parabola, quia dum spiritaliter sonant et carnaliter victitant, eorum vita cum labiis non concordat. Quos nimirum honesta loquentes sed inhoneste viventes praedicatio recta non liberat, sed mordax conscientia vehementer accusat. Unde illic non incongrue subditur: Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. Spina quippe in manu temulenti nascitur, cum illi, qui huius vitae amore est ebrius, reprehensionis in mente aculeus generatur. In ore itaque stultorum parabola quasi spina est, quia dum aliud loquuntur, aliud agunt, mens eorum in semetipsa aliquando redarguitur, et quodam quasi spinae pungentis aculeo perforatur. Velut spina certe male viventis et bene dicentis conscientiam pungit, dum in eo, quod extrinsecus loquitur, quodam pudoris atque formidinis stimulo intrinsecus sauciatur. Ut ergo ad eos, a quibus coeperat, sermo recurrat, clericus, qui captus est amore pecuniae, nequaquam idoneus est ad ministranda verba doctrinae. Quod etiam in eo, quod superius proposuimus, apostolico declaratur exemplo. Nam cum scriptura praemittat: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, mox que subiungat: Nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia, protinus addidit: Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini nostri, et gratia magna erat in omnibus illis, deinde subinfert: Nec enim quisquam egens erat inter illos. Quid autem sibi vult, quod huius sacrae scriptor hystoriae, dum de continentia loquitur apostolica et communi vita, repente quasi materiam interrumpit, et ad enarrandam praedicationis constantiam tanquam mutato stilo prosilit dicens: Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis? Cur uni materiae aliam interpolat, qui coeptam persequi et continuare debuerat, nisi, ut patenter ostendat, quia illi duntaxat idonei sunt ad praedicationis officium, qui nullum terrenae facultatis possident lucrum, et dum aliquid singulare non habent, communiter omnia possident, nichil scilicet habentes et omnia possidentes. Hii nimirum dum nullis terrenarum rerum praepediuntur obstaculis, expediti stant pro dominicis castris in campo certaminis, et quia rebus exuti solis virtutum armis accincti, gladio spiritus adversus vitiorum dimicant acies, idonei bellatores sunt obluctantium hostium optruncare cervices. Cui nimirum bello impares sunt, et enerviter cedunt, qui communibus non contenti peculii singularis ambiunt proprietate gravari. Hinc est, quod in Deuteronomio gradientibus ad praelium dicitur: Quisquis est homo, qui plantavit vineam et necdum fecit eam esse communem, et de qua vesci omnibus liceat? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo eius fungatur officio. Sed iam, venerabilis pater, incultae disputationis protraxisse sermonem hucusque sufficiat, verumtamen ut haec apud inoboedientium clericorum immo nummicolarum rebellionem efficaciter valeant, sanctus apostolatus vestri vigor impellat. 99 Domno A reverentissimo archiepiscopo, Petrus peccator monachus dignae devotionis obsequium. In expeditionis exercitio constituti digne non possumus eisdem manibus et stili currentis articulum texere, et frenis equorum fluitantibus, ut dignum est, deservire. Sed licet melius sit luculenter eloqui quam mutire, verumtamen cum necessitas imminet, melius est utcumque mutire quam penitus obmutescere. Cum nobis ad memoriam, venerabilis pater, labor tuus et studium venit, nobilis illa fides atque prudentia Ioiadae sacerdotis menti nostrae subsequenter occurrit. Sicut enim sacra, ut optime nostis, testatur hystoria, Athalia uxor Ioram cum Ochaziam filium suum regem videlicet Israel videret extinctum, coepit in omne semen regium immaniter fremere, posteritatem que David crudelis Bellona temptavit funditus abolere. Sed insignis ille sacerdos Ioas filium Achaziae pia et multis laudibus efferenda fraude surripuit, et occulte usque septennium intra templi septa servavit. Cui postmodum regalis sceptri iura contradidit, eum que ad praesidendum israelitico populo iuxta proavorum suorum consuetudinem roboravit. Mox vero tamquam hoc egregio non sufficeret sacerdoti, confirmato regis imperio ad utilitatem sacerdotii sive templi suam porrexit industriam, et cum praefato rege ad ordinandam et disponendam consacerdotum suorum se contulit disciplinam. Nam et sarta tecta templi ut instaurarentur, instituit, et nonnulla, quae sacerdotibus competebant, edicta deprompsit. Sciebat enim, quoniam utraque dignitas alternae invicem utilitatis est indiga, dum et sacerdotium regni tuitione protegitur, et regnum sacerdotalis officii sanctitate fulcitur. Sed quid mihi per sacrae lectionis seriem currere, nisi quia in te video eiusdem operis similitudinem nostro tempore convenire? Servasti, venerabilis pater, relictum tuis manibus puerum, firmasti regnum, restituisti pupillo paterni iuris imperium. Ad sacerdotium quoque manum tuae prudentiae protinus extendisti, dum et Parmensis bestiae squamea colla evangelici vigoris mucrone praecidere, et apostolicae sedis antistitem in suae dignitatis elaborasti solium reformare. Sed coepto operi nisi postrema manus accedat, nisi adhibeantur adhuc illa quae restant, sanctum vestri operis aedificium minatur ut corruat. Kadalous enim ille sanctae perturbator aecclesiae, eversor apostolicae disciplinae, inimicus salutis humanae, ille inquam radix peccati, praeco diaboli, apostolus antichristi, sagitta nimirum producta de pharetra sathanae, virga Assur, filius Belial, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, velut draco teterrimus adhuc sufflat, adhuc foetore venenatae pecuniae nares hominum foedat, fidem que multorum vento perfidiae vacillantem novus heresiarcha perturbat. Sicut enim Iovem in Danae gremium per aureum imbrem descendisse fabularum commenta confingunt, sic iste per aurum de suae aecclesiae sacrilega deiectione quaesitum adulterinum sedis apostolicae concubitum quaerit, et tamquam petulcus adulter suam explere libidinem in Romanae aecclesiae violatione medullitus inardescit. Quamobrem, venerabilis pater, ut sanctus studii tui labor ad effectum omnino perveniat, et per caudam titionis huius, immo per unum putridum diaboli membrum, apud opinionem hominum Romana aecclesia non vilescat, et hac occasione, quod absit, christianus populus in errore permaneat, necesse est, ut vestra prudentia totis nisibus elaboret, quatinus generale concilium quantotius fiat, et pernitiosi huius erroris spinas, in quo miser mundus versatur, evellat. Preterea libenter ad vestrae sanctitatis alloquium, si occasio daretur, attingerem, ut communicandum consilium, quod absentia prohibet, viva conserti sermonis verba conferrent. Sed quoniam id fortasse non mereor, peto, queso, et humiliter suggero, ut sancta vestra prudentia kadaloicam rabiem, quae latrare non desinit, omnino conetur extinguere, quatinus christiana religio pacifica per vos valeat tranquillitate gaudere, ut dum regnum ac sacerdotium optata per vos pace perfruitur, is, qui utriusque dignitatis auctor est, pacis aeternae digna vobis praemia largiatur. Sed dum equus offertur, dum sotii omnes iter arripiunt, ecce brevem sperno, strevi vestigia sterno. 100 Vere sanctis et angelica veneratione colendis Cluniacensis monasterii fratribus, Petrus peccator monachus iugem in Domino servitutem. Nolo vos lateat, dilectissimi, quia revertentem a vobis gravis me tedii maeror absorbuit, ac multa cogitationum caligo pusillanimitate deiectum cor inpatiens tabefecit. Plane dum me recolerem velut puerum ovo seductum, et ita deleneficis verbis tamquam blattinis vel delicati iacynti mollibus institis obligatum, aliud denique sermone promissum, aliud omnino rebus exhibitum, fluctuabam animo et oberrantes quilibet a veritatis linea, tunc fateor plus solito displicebant. Nam ut unum dumtaxat annotare sufficiat, quo caetera colligantur, promissum mihi est, quod in kalendis Augusti forem regressus ad propria. Sed profligato postmodum trimenstri fere curriculo, et quanta potui celeritate cucurri, et tamen vix quinto ante kalendas Novembris die fontis Avellani, unde processeram, cacumen ascendi. Unde noster animus, dum per tot intumescentium vada torrentium, per tot nivalium Alpium scopulosa praeripia, per tot etiam, quod peius erat, Cadaloici furoris conglobatas insidias suspectus incederem, densam, ut ita loquar, intestini certaminis grandinem pertulit. Et quamquam in hoc rigidus semper et inflexibilis permaneret, quo nimirum decreverat malum pro malo non reddere, oblivionem tamen iniuriae quantumlibet niteretur, non potuit funditus optinere. At postquam ad cellulam perventum est, immo postquam in me, ipse qui fueram exclusus, intravi, mox estuantis animi fervor extinguitur, contentiosi litigii querela sopitur, tumor, clamor et indignatio praesto deponitur, et omne, quod in meis visceribus amarum fuerat, divinitus obdulcatur. Nam velut ad tribunal iudicis contentiosus litigator adductus querelam inutilem non sum ausus exponere ante districtae cellulae maiestatem. Et tanquam si languidus quilibet aromaticam ingrediens officinam, antequam antidoti medicamenta percipiat, deposita languoris aegritudine convalescat. Ita ego protinus ut cellulae meae limen attigi, vix dum librum quemlibet aperueram et , o benefactum, tanquam virtute loci sanum me atque incolumem compositis animae meae vulneribus repperi. Sic que ad divinorum librorum, qui adhuc clausi tenebantur, aspectum, velut ante medicinae poculum, salutem hausi spirantibus dumtaxat hodoribus fraglantium pigmentorum. Quapropter sancto rectori vestro, qui mihi tantae calamitatis pondus invexit, non modo vicem laesionis indulgeo, sed eum quoque in ius veteris amicitiae pro vestra karitate reduco. Qui enim non absolute, sed sicut ipsi dimittimus, ita nobis a Deo dimitti peccata rogamus, dum nos cum relaxatione peccati Dei quoque gratiam quaerimus, dignum est, ut nos etiam inimicos nostros post offensionis veniam, in pristinae prorsus amicitiae plenitudinem reformemus. Sicut enim oblivio mandatorum Dei proculdubio vitium est, sic illatae calamitatis oblivio non parva virtus est. Preterea illi, qui me pressura tanti laboris attrivit, etiam gratiae referendae sunt, quia illo disponente qui nostris bene utitur malis, per eius offensam in sanctitatis vestrae me contigit devenire notitiam. Et in hoc propensius gaudeo, quia meus labor ocium vobis amoenae securitatis inpertiit, mea vexatio laboriosae quieti vestrae dulces ferias procuravit. Hoc itaque modo me piis operibus vestris inserui, quorum et si sancte vivendi vestigia non arripui, ut tamen vivere sancte possetis, auxilium tuli. Sic ille domus Ahab dispensator Abdias, dum a gladiis Hiezabel fugientes prophetas in specubus quinquagenos abscondit, ipse postmodum gloriosa vicissitudine prophetici spiritus gratiam meruit. Et nunc aecclesiam spiritalis edulii dapibus reficit, qui tunc panem et aquam esurientibus ministravit. Sic Heliseus dum magistro suo devotae sedulitatis exhiberet obsequium, duplicem consecutus est gratiam in virtute signorum. Sic Raab, quoniam exploratores Israel a facie tyranni furentis occuluit, gladios Ierichontinae cedis evasit. Et gentile prostibulum in Israelitarum est translata consortium, dum eorum nuntiis vitalis aufugii praebuit argumentum. Ego etiam, ut spero, meritis me vestrae sanctitatis ingressi, dum Maticensis aecclesiae iugum, quod vobis imponi temptabatur, abegi, tuendum que me credo per vos a versutiis daemonum, qui vibratam in vos clavam Erculis rapui de manibus clericorum. Et tanquam Iesbidenob in David insurgentem perculi, ac ne lucerna Israel extingueretur, occurri. Porro autem dum tam districtum tam que frequentem sanctae vestrae conversationis ordinem recolo, non adinventionis humanae studium, sed sancti Spiritus magisterium inesse perpendo. Nam tanta erat in servandi ordinis continua iugitate prolixitas, tanta praesertim in aecclesiasticis officiis protelatur instantia, ut in ipso cancri sive leonis estu cum longiores sunt dies, vix per totum diem unius saltim vacaret horae dimidium, quo fratribus in claustro licuisset miscere colloquium. Hoc autem tam continui laboris exercitium ad haec est, ut reor, sollerti satis ac provida magisterii arte provisum, ut levium atque infirmorum fratrum fragilitatem reprimat, et delinquendi propemodum occasionem tollat. Quatinus etiam, si velint, praeter cogitationem peccare vix possint. Fragilium igitur inbecillitati consulitur, dum in persolvendo continui ordinis penso, totum non modo diurni sed et nocturni temporis spacium profligatur. Nam et ipse omnipotens Deus hoc humanae salutis uti dignatus est argumento, cum populo per deserta gradienti tot mandata proposuit. Operosum videlicet atque inexplicabile tabernaculum fabricari, diversa sibi sacrificia per tot cerimonias ac ritus offerri, ipsum castrorum ordinem sive residentium, sive commeantium tam artificiosa quam mystica varietate distingui. Quatinus, dum sese in his iugiter exerceret, resolvi carnalis plebs ad idola colenda non posset. Sane dum populus ille non operibus textrinis insisteret, non coriariae arti operam daret, non denique studium agriculturae dependeret, non ullis prospiciendae necessitatis laboribus insudaret, multiplicibus occupandus erat, Deo legem promulgante mandatis ut, dum haec cum labore persolveret, nequaquam ocio resolutus in sacrilegium declinaret. Nec mirum, cum idipsum etiam Pharao temptabat usurpare, cum diceret: Vacatis ocio et idcirco dicitis: eamus et sacrificemus Domino. Nam quod non indigebat terrenum quid agere, nisi indictae tantummodo legis praecepta servare, testatur Moyses, qui eum alloquitur dicens: Dedit tibi Dominus cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Domini. Ubi et praesto subiungit: Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus: en quadragesimus annus est. Ut recogites in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te, ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum. In quibus verbis illud est sollertius attendendum, quod ait: Dedit tibi manna, ut ostenderet quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur ex ore Dei. Ubi luce clarius constat, quia illud manna, quo illi carnaliter alebantur, hoc divini verbi significabat pabulum, quo nunc in anima recreamur. Et notandum, quod de hoc manna in libro Exodi legitur: Quod cum vidissent, inquit, filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat, quid est hoc? Illi ergo manna, id est, quid est hoc, veraciter comedunt, qui dum legunt vel audiunt, divini verbi mysterium sollerter inquirunt. Qui nimirum intra litteralis paleae thecam, dulcem intellegentiae spiritalis ambiunt enucleare medullam, hic certe quid est hoc veraciter vescitur, qui in assidua scripturae sacrae sollerter inquisitione versatur. Quasi enim questionem quandam et quid est hoc avido cordis ore comedimus, cum ad penetranda mysteria scripturarum vigilanter insistimus, cum epulas caelestis eloquii suptiliter ruminamus. Et quam bene Israelitico illi populo monachica professio congruit, quia unde illi tunc alebantur in deserto, modo nos epulamur in claustro. Quid enim desertum, nisi ab humana sonat habitatione discretum? Quid enim claustrum, nisi ab omni negotii saecularis actione conclusum? Et sicut per deserta gradientibus lux ignea inter nocturnas tenebras infulgebat, sic etiam commorantes in spiritalibus claustris supernae lucis sepe radiis inlustrantur, qui et carnalium passionum tenebras abigant, eos que contemplationis intimae nitore perfundant. Fugiendus est ergo mundus, qui tenebras parturit, petenda remotio, ubi tamquam in deserto verum lumen erumpit. Prorsus a nostra repellendus est amicitia, qui nimirum dum tenebrarum in quibus semper est caligines ingerit, consentientium sibi atque oboedientium lumen extinguit. Immo debemus ei semper infoederabile bellum, qui suorum oculos obruit amicorum. Hinc est, quod sacra Regum historia narrante didicimus, quia cum Naas Ammonites ascenderet ut Iabes Galaad cum suis agminibus expugnaret, omnes viri Iabes ad Naas una voce dixerunt: Habeto nos foederatos et serviemus tibi. Quibus ille respondit: In hoc feriam vobis cum fedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponam que vos obprobrium in universo Israel. Dixerunt que ad eum seniores Iabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel et , si non fuerit, qui defendat nos, egrediemur ad te. Audiens hoc Saul exercitus multitudinem congregavit, arma corripuit, et ex Ammonitis gravi admodum cede percussis cum gloria triumphavit. Quid itaque per Naas Ammoniten superbum videlicet regem, nisi vel mundum creatori suo rebellem, vel diabolum eius intelligimus principem? De quo nimirum dicitur, quia ipse est rex super omnes filios superbiae. Et quia Naas serpens interpretatur, recte per hunc venenosus ille et lubricus anguis exprimitur. Quid vero per Iabes quae civitas erat Israelitica, nisi anima innuitur christiana ad videndum Deum per studium contemplationis intenta? Et quia Iabes interpretatur exiccata vel siccitas, congrue per Iabes illa intellegitur anima, quae supernae gratiae pinguedinem deserit, et in estu concupiscentiae carnalis arescit. Recedens quippe ab inhiando divini muneris rore fit sicca, quem antea dum perciperet, vigebat salubriter irrigata, Domino per Esayam dicente: Effundam aquam super sitientem et fluenta super aridam. Sed Naas cum Iabes foedus aliter dedignatur inire, nisi oculum dextrum paciscatur eruere, quia quisquis vel antiquo hosti in perversa suggestione substernitur, vel mundi huius inquietis actionibus implicatur, dum se tamquam superbo regi turpiter foederat, necesse est, ut dextrum oculum, hoc est lumen contemplationis amittat. Et sic obprobrium in Israel ponitur, quia dum a contemplationis arce ad terrena vel inmunda quaelibet exequenda devolvitur, consequens est, ut in aecclesia probrosae derisionis obtrectationibus mordeatur. Petunt autem illi septem dies indutias. Et quia Deus septimo die requievisse a conditis operibus legitur, quid per septenarium numerum, nisi requies designatur? Istum numerum Saul inoboediens ignoravit, cum per eum se Samuhel prestolandum esse praecaepit: Septem, inquit, diebus expectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias. Sed quia spiritalem requiem vir reprobus sprevit, exagitandum eum spiritus malus arripuit. Per septenarium ergo dierum numerum ab iniquo rege Iabes civitas liberatur, quia quaelibet anima, quam suadente diabolo mundus ad se conatur attrahere ac negotiorum saecularium tenebris excaecare, inlaesum contemplationis oculum servat, si omnino resistens in suae quietis proposito perseverat. Eam que redemptor noster de temptatione, quam patitur eripit, cum eam in remotionis suae censura quiescere deprehendit. Unde illic scriptum est: Cum venisset, inquit, dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes, et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies. Quid enim per Saul, qui christus Domini dicebatur, nisi is, qui verus rex est Israel, Dei hominum que mediator innuitur? Quid est, quod populum in tres constituit partes, nisi quia tres sunt principales animae virtutes, fides scilicet, spes, et karitas? In triphariis itaque bellatorum partibus victoria certaminis optinetur, quia tribus his virtutibus duce Christo omnis diabolica temptatio vincitur. Porro nec ipse a mysterio vacat pugnatorum numerus quem scriptura pronuntiat. Fuerunt, ait, filiorum Israel trecenta milia, virorum autem Iuda triginta milia. Millenarius autem atque denarius quia perfecti sunt numeri, sanctorum perfectionem, trecenti vero vel triginta quia a tribus oriuntur, divinam significant trinitatem. Quid itaque per trecenta milia vel triginta milia bellatorum, nisi sancti doctores intelleguntur aecclesiae, qui et fide sunt orthodoxi, et religiosis operibus consumati? Cum his ergo Saul hostiles regis Naas acies superat, quia cum doctoribus aecclesiae suae Christus de veternosi serpentis versuta machinatione triumphat. Nam cum eorum praecepta vel exempla suptiliter attenduntur, mox corda torpentia, quae iam noxius tepor invaserat, recalescunt, et ad obtruncandas inpugnantium viciorum acies velut elato mucrone spiritus inflammantur. Unde et ipsi bellatores Israel et Iuda nuntiis, qui ad se venerunt, dicunt: Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Nam cum mens per desidiam primitus tepefacta iam in se reversa ad conditoris sui desiderium recalescit, cum torporem neglegentiae deserit, et frigus insensibilitatis pristinae flamma sancti amoris accendit, tunc velut incalescente sole victoria de hostibus sumitur, et obsessa civitas de superbi regis manibus liberatur. Hinc est, quod de Abraham scriptum est, quia apparuit ei Dominus in convalle Mambre in ipso fervore diei. Hinc est etiam, quod de Loth: Sol, inquit, ortus est super terram, et Loth ingressus est Segor. Recte igitur sive mundi sive principis eius amicitias dedignamur, et cum eis simul societatis foedus habere contempnimus, ne, dum tenebris iungimur, luce privemur. Et notandum, quod iniquus rex non duos inimicis eruere, sed unum dumtaxat oculum flagitat, ut eos in Israel obprobrium ponat, quia sepe malignus hostis consentienti sibi cuilibet reprobo homini potiorem partem sanctitatis ac lucidi operis adimit, minorem vero artifitiosa quadam suae calliditatis industria derelinquit, ut in eo, quod tollitur, sit occasio damnationis, ut pereat, in eo vero, quod remanet, de spe fidutiae praesumatur, ut peccator ad paenitentiam non recurrat. Sed ex ipsis sanctitatis amissae reliquiis, quibus tamquam baculo transgressor innititur, ab his, qui eum cecidisse noverunt, infamia laceratur. Sic que pii operis detrimentum dignae fit irrisionis obprobrium. Huic etiam illud non dissimile est, quod David nuntiis contigit, cum eidem Naas mortuo filius eius ad obtinenda regni sceptra successit: Faciam, inquit, misericordiam cum Annon filio Naas, sicut fecit pater eius me cum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Ut que historiam compendiosa relatione succingam, tulit Annon servos David rasit que mediam partem barbae eorum et precidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos. Quid enim per Annon nisi nequitiae spiritus? Quid per barbam, quod virorum est proprium, nisi sanctarum fortitudo virtutum? Quid etiam per vestes, nisi sanctitatis intellegitur indumentum, psalmista perhibente qui ait: Sacerdotes tui induantur iustitia? Annon ergo foedus amicitiae reposcentibus mediam barbae partem radit, quia hostis antiquus aliquando fortis operantis robur inminuit. Sed postquam barbam rasit, etiam vestimenta praecidit, quia mox ut malignus spiritus interiorem adimit fortitudinem, consequenter etiam exteriorem conspicuae conversationis exuit honestatem. Quid est enim vestes hominum ad nates usque praecidere, nisi eos a superducto velamento iustitiae usque ad obsceni et inverecundi operis turpitudinem denudare? Audiat hoc domnus Stephanus, qui dudum de contubernio vestrae sanctitatis egrediens cum Ammonitarum rege foedus amicitiae contulit, et nunc per Romana moenia tamquam rasus barbam et detruncatus habitum non sine David pudore discurrit. Audiant et hii, qui prodire fortassis adhuc in publicum concupiscunt, ne dum inania cernere liberis optutibus inhiant, dextrum oculum, hoc est vim intimae contemplationis, extinguant. Nec pruriat eorum gula cum illo carnali Israel, porros, cepas et allia. Quarum videlicet herbarum vehemens acrimonia oculos turbat et ad lacrimas provocat. Quia nimirum saecularis actio, dum multis pressurarum angustiis cingitur, dum laborum ingruentium crebra perturbatione vexatur, quibus gaudere promisit, sepius flere compellit. Plane si laboris delectat exercitium, habet sancta quies laborem suum. Unde Dominus ad Moysen: Vade, inquit, et dic eis: Revertimini in tentoria vestra; tu vero hic sta me cum, et loquar tibi omnia mandata, cerimonias, atque iuditia. Caeteris quippe in carnis suae tentorio delectabiliter quiescentibus servus Dei non residere iubetur, sed stare cum Domino, ut quo remotius a mundi laboribus cessat, eo vigilantius in divinis obsequiis ipse se sanctae quietis fervor exerceat. Sed iam ad me redeo, me vestigiis vestrae sanctitatis advolvo, ut sicut in os mihi unanimiter promisistis, in hiantem peccatorum voraginem merso, sedulae orationis brachium porrigatis. Nam etsi vobis cohabitare non potui, habitationi tamen vestrae quietudinem procuravi. Berzaellai sane Galaadites descendes de Rogelim, praebuit alimenta David, dum fugeret a facie Absalon. Quem cum peracta victoria rex invitaret, ut ad quiescendum cum eo in Hyerusalem ille transiret, acquiescere noluit, sed filium suum illi sua vice commisit. Obsecro, inquit, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea et sepeliar iuxta sepulchrum patris mei. Est autem servus tuus Chamaa; ipse vadat te cum, domine mi rex, et fac ei quod tibi bonum videtur. Ego etiam Berzallai non suppar exemplo in hostili vobis persecutione succurri, sed Deo largiente triumphum ad propria repedavi, hoc Cluniacensibus inquiens quod Colossensibus Paulus dicebat: Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobis cum sum, gaudens et videns ordinem vestrum. Sicut ergo ille regi tradidit filium, ita et ego propriam animam vestris manibus trado, atque, ut ad mensam vestrae orationis alatur, imploro. Enimvero cum bona pro malis iubeat lex divina restitui, quanto magis bona bonis praecipit redhiberi. Quid enim mirum, si hoc humana ratio ex indicta sibi lege persolvat, cum idipsum aliquando etiam bruta animalia nullis obnoxia legibus impleant. Nam sicut fraterna michi constat relatione vulgatum, Venetae quidam institores marina discrimina remigii labore sulcabant. Cum que applicuissent, formidolosum stupendum que conspitiunt, non procul ab ipsa litoreae crepidinis arena portentum, leonem scilicet trabalis, ut videbatur, draconis spiris obeuntibus involutum. Cum que illinc draco captum ad speluncam suam violenter traheret, hinc miserabilis leo, quibus valebat nisibus, resultaret. Tandem quo leo cepit desperata reluctatione deficere, tanto magis draco inextricabilibus eum nodis innectens animabatur victoriam optinere. Sed pandoces, qui repente huic spectaculo supervenerant, miserantes infelicem leonis vicem audenter arma corripiunt, draconem perimunt, leonem de faucibus mortis ereptum abire permittunt. Sed leo ut ita iam dicam nobilissimus bestiarum, gratus vitae suae auctoribus extitit, et per aliquot dies quibus remorati sunt, unam illis cotidie pellem capti a se animalis advexit. Quid ergo mirum, si sancti homines et divinis legibus eruditi percepto caritatis offitio grata vice respondeant, cum idipsum et brutum animal videatur implesse? Et hoc fortassis exemplum quadam vobis valeat ratione congruere. Vos enim leo non sine causa significat, qui sic dormitis a saeculo, ut pervigiles semper oculos habeatis in Deo, illud cum sponsa cantantes: Ego dormio, cor meum vigilat. Qui super aspidem et basiliscum ambulatis, et conculcatis leonem et draconem. Qui denique ut leo sine terrore confiditis et occursum adversantis nequitiae non pavetis. Pellem autem Michol ad caput David posuit, per quam ille gladios Saul regis evasit. Pelliciis quoque tunicis primos parentes nostros Deus omnipotens induit, quibus utique mortales effectos reatu transgressionis exigente signavit. Vos itaque draconteis per me nexibus expediti pellem pro benefitio reddite vitalem que michi mortificationem vestris orationibus impetrate, ne mihi de caetero mundus advivat, sed si quid adhuc huius vitae mihi reliquum est, in acquirenda salutis aeternae lucra profitiat. Sed quamquam apostolus dicat: Quia absque ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur, tamen quia karitate compellor, benedictionem prohibere non valeo. Omnipotens Deus a cunctis inprobi sathanae vos infestationibus protegat, et omnia carnis ac spiritus a vobis inquinamenta detergat. Amen. Extinguat in vobis estuantium fomites vitiorum, et florere vos fatiat vernantium decore virtutum. Amen. Per intercessionem apostolorum suorum Petri et Pauli ab omnibus vos peccatis absolvat, et electorum suorum se cum sine fine regnantium concives effitiat. Amen. Benedictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus sancti descendat et maneat super vos. Amen. 101 Domno W reverentissimo Mediolanensi archiepiscopo, Petrus peccator monachus devotissimae servitutis obsequium. Noverit sanctitas vestra, venerabilis pater, quia me nimis poenituit atque, ut ita loquar, cor meum me valde percussit in eo, quod liberalitati vestrae tam largae tam que munificae non peperci. Ad instar enim futurae resurrectionis binis me stolis induere decrevistis. Ego autem vestra oppressus auctoritate nil restiti, non manum retraxi, sed servorum Dei genuini rigoris oblitus facile cuncta suscaepi. Quod plane cum recolo, conscientia me mordente redarguor, rubore perfundor, sic que sub propriis tanquam sub alienis reprehensionibus erubesco. Neque hoc frustra. Si enim regem David cor suum scriptura teste percussit, quia duntaxat horam clamidis Saul silenter abscidit, quid ego, qui non vestis particulam, sed integras ultro etiam pretiosas a domino meo vestes extorsi, et sub non impendendae sed percipiendae karitatis optentu dum me indui, alterum spoliavi? Qui profecto si vere sacerdos essem, iustitia magis indui, quam textrilibus ornamentis ambirem. Inter haec tamen dum tribunalibus meae mentis examinandus assisto, me que ipse districta prorsus animadversione discutio, hoc michi defensionis est et pro me stat, quia nonnulla michi tunc temporis munera sunt oblata, quae tamen apud nos susceptionis aditu non reperto ad eos, qui miserant, sub omni sunt celeritate remissa. Unde possum forte colligere, quia karitas, quae dominum meum, ut benedictionem conferret, ammonuit, eadem in servo suo, ut collatam susciperet, acquievit. Sed dum beneficii vestri recolimus modum, ad illud Zachariae mens redit oraculum: Erat, inquit, Iesus indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli. Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Deinde ut scriptura prosequitur, indutus est mutatoriis. Felix ille dies, in quo vestium ista permutatio celebrabitur, et corpus Iesu, quod est aecclesia, omni luctus atque tristitiae squalore deposito beatae inmortalitatis gloria vestietur, sicut in illo dedicationis psalmo iam gratulabunda praecinit dicens: Convertisti planctum meum in gaudium michi, conscidisti saccum meum et precinxisti me laetitia, ut cantem tibi gloria mea. Sed cui ego de talibus loquor? Sufficiat michi tantummodo dicere, quia tu, venerabilis pater, angelus Domini michi factus es, qui pro amore Iesu michi sordida detrahens eundem ipsum in me infulis sacerdotalibus adornasti. Quibus tamen ego muneribus non prorsus ingratus hanc vicissitudinem compensavi, ut in pluribus non modo nostris, sed et extraneis atque longinquis et heremis et monasteriis vestrum nomen adscriberem, fratrum que vos orationibus humili devotionis studio commendarem. 102 Domno Desiderio venerandae religionis abbati ac caeteris sanctis fratribus, Petrus peccator monachus devotissimi famulatus obsequium. Dum in meo pectore tuae karitatis ardor inextinguibiliter ferveat, me que circa tui memoriam tepescere non permittat, michi nuper aliquid in memoriam venit, quod me mittendae tibi legationis ammonuit. Nam dum in tui contemplatione sedulus habitarem et angelico fratrum sancto que conventui sic in cordis optutibus velut corporaliter interessem, inter alia multa repente tuarum recordatus sum litterarum, quas tu quidem sub interrogatione misisti, sed his ego synodali prepeditus instantia non respondi. Et haec illis, si reminisci valeo, continebantur epistolis, quia zelotipa quaedam mulier habens virum ex adulterina fraude suspectum, qualiter eum sibi vendicare posset proprio toro contentum, a vicina petiit muliere consilium. Quae nimirum perversa et ultricibus flammis evidenter obnoxia, hoc eam sacrilegium venenata serpentis antiqui suadela perdocuit, ut corpus dominicum quasi communicatura perciperet, quod caute reservans, viro suo postmodum non sine quibusdam maleficiis propinaret. Quod videlicet a sacerdote percaeptum et usque dum occasio preberetur palliolo reservatum, non sine magno dedit stupore miraculum. Haec enim particula dominici corporis inventa est usque ad medietatem in carnem esse conversa, altera vero medietas panis speciem non mutavit. Itaque si rite reminiscor, hoc proposuisti, deinde quid portenderet, inquisisti. Super qua questione, quia non necesse est diucius immorari, brevi compendio quid michi videatur expediam. Nam idcirco Deus omnipotens sacrosanctum illud mysterium in carnis speciem vertit, ut perfidiam reprobae mulieris argueret, dum visibilem dominici corporis ostenderet veritatem. Quatinus quae purum panem, ut videbatur, ante credebat, verae carnis speciem cerneret, sic que sacrilegam coepti sceleris audaciam suo ipsa iudicio condemnaret. Quod autem medietas sic remansit, ad evidentioris indicii testimonium proficit, ut dum in una eadem que substantia hinc panis, illinc carnis adesse consideras speciem, in utroque verae carnis veri que panis indifferenter intellegas veritatem, quia et ipse est panis, quae de caelo descendit, et ipsa nichilominus caro, quae de virginalis uteri materia prodiit. Nam et vester ille finitimus piae recordationis Amalfitanus episcopus, nomen nescio, Stephano Romano pontifici me presente sub iureiurando sepe testatus est, quia cum aliquando ad mensam Domini sacrificaturus accederet, sed super sacramento dominici corporis incredulus haesitaret, in ipsa confractione salutaris hostiae rubra prorsus ac perfecta caro inter eius manus apparuit, ita ut etiam digitos cruentaret, sic que sacerdoti omnem scrupulum dubietatis auferret. Ubi notandum, quam sit immane periculum indignis manibus attrectare tam terribile sacramentum. Sed quid de sacramentis ipsis eloquimur, cum etiam super eos aliquando, qui ex eorum vasis offendunt, terribiles fieri sententias videamus? Arnaldum certe Aritinae sedis episcopum tu quoque familiariter agnovisti. De hoc michi Martinus heremita magnae scilicet opinionis vir ac celebris famae narravit, quia cuidam sui iuris monasterio calicem aureum tulit, et quibusdam imminentibus necessariis alienavit, cui nimirum calici nobilis ac devota mulier, quae eum sanctis optulerat, anathematis titulum, ne ab aliquo tolleretur, provide fecit insculpi. Interea cuidam fratri sopore depresso videre contigit quendam lacum nimii caloris ardore ferventem, et piceos sulphureos que faetores non sine tetri fumi voluminibus exhalantem. Circa quem lacum teterrimi quidam velut Ethiopes nigris similiter equis sed excelsis instar turrium insidebant. Intus autem innumerabilia crudelium tortorum monstra, damnatorum vero videbantur horribilia ac diversa supplicia. Inter quos subito contigit, ut etiam Arnaldum videret episcopum, quem videlicet in illis pre nimietate caloris exundantibus aquis cervicetenus inmersum terribiles duo Ethiopes constringebant, quorum alter sartaginem ferream, alter calicem aureum in manibus habere videbantur. Sed iste cum sartagine calicem replebat aqua, et ille labiis episcopi protinus eundem calicem apponebat, eum que funditus ebibere compellebat. Sic itaque nunquam cessabant, et ille poculum labiis hiantis inmergere, et iste coactus indesinenter haurire. Aiebat autem episcopus: Ut quid istud? Et propinator: Propter calicem, inquit, sancte trinitatis, quem abstulisti. Quid multis immoror? Hanc visionem audivit episcopus, ut monasterio restituat calicem. Ab amicis omnino suggeritur, sub fortassis ambiguo reddere pollicetur. Sed dum res in crastinando differtur, immo dum circa salutem suam ille non vigilat, caelestis super eum sententia non dormitat. Nam et beatus Petrus de his, qui fictis verbis in avaricia negotiantur, ait: Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat. Quadam itaque die, tertia propinquante iam hora, in castelli, ubi erat crepidinem, sellam praecaepit afferri, ut surgentis calorem solis exciperet ac matutini frigoris reliquias propulsaret. Cum que residenti domestici sui serii atque contubernales assisterent, et ille securus, hilaris ac iocundus faceta cum eis et urbana verba misceret, subito repentinus dolor in eius verticem tanquam gladius irruit, eum que: Morior, morior, exclamare coegit. Mox baiulantibus necessariis defertur ad lectulum, mysterium sacrosanctae communionis accaepit, ac spiritum protinus exhalavit. Timeat ergo, quisquis vel aecclesiastici ministerii utensilia distrahit vel tremendum anathematis elogium parvipendit, ne dum quasi securus ambulat, latentis eum iudicii laqueus comprehendat. Heu miserabilis valde et infelix humana condicio! Certe prefatus episcopus licet in hoc sibi neglegentiae torpor obrepserit, alias tamen acutus erat ingeniosus et cautus tantae que facundiae, ut dum expeditissime verba decurreret, circumcisis labiis dici non inmerito potuisset. Sed cum apostolus dicat: Prudentia carnis mors est, prudentia spiritus vita et pax, quid prodest, si quispiam seculi huius prudentia calleat, si ingenii vivacis optutibus abdita comprehendat, si versuta calliditate tanquam Protheus in varia se formarum monstra convertat. Interea sub huius occasione sermonis illud in memoriam redit, quod olim Tedaldus episcopus prodecessor istius in festivitate beati Donati constitutus in pulpito sermoni, quo concionabatur, adiecit. In Langobardiae, inquit, finibus unde originem duco, vir erat versipellis ingenii et acutissimae subtilitatis, duplex animo, sermone lepidus, concinnandis fabricandis que commentis edoctus, in reperiendis ac variandis consiliis vehementer astutus. Nunquam erigebat brachia contra torrentem, sed ex quocunque latere mundani turbinis eum aura perflabat, ille protinus aptum calliditatis atque versutiae pallium opponebat. Accidit autem, ut hunc post obitum quidam frater nocturna visione conspiceret. Lacus erat igneus, qui flammivomis vaporabat incendiis, et crepitantibus ignium globis terribilem cernentibus incutiebat horrorem. Quem lacum trabalis enormitatis videbantur obsidere dracones, varia que serpentium genera hinc inde per circuitum spatiari. Vir autem ille, quem diximus, in ipsa flammarum stridentium voragine coartatus temptabat quidem effugere, sed obstantibus bestiis dolebat aditum non patere. Modo scilicet ex hac parte fugam parabat, sed ecce serpens obvius aderat. Per aliam partem erumpere satagebat, sed ecce rursus alia bestia laxo gutture frendens iter occluserat. Ista rursus et illa ad evadendum loca temptabat, sed insurgentibus beluis omnino meatus aufugii non patebat. Porro autem cum veritas dicat: Eadem mensura qua mensi fueritis remetietur vobis, hoc illi iusto Dei iudicio contingebat. Sicut enim ille per carnalis astutiae vanitatem ex quibuslibet huius seculi se noverat laqueis expedire, ita postmodum versa vice nullo valebat ingenio suplicium, quo cruciabatur, evadere. Qui nimirum si prudentiam, qua callebat, in divinis studuisset exercere mandatis, non cremaretur inter rabida ora serpentium, sed gauderet potius inter agmina beatorum. Unum plane contigit in nostris partibus de quodam carnaliter sapiente, quod dignum non est silentio preterire. Phanensis quidam primarius civitatis, Ugo nomine, ipsa nocte, quae peracta parasceve sacrosanctum sabbatum dominicae sepulturae precedit, cum armis et armatis ingressus aecclesiam, in qua divinis vacabatur officiis, perosum sibi violenter hominem caepit ac vinculis crudeliter mancipavit. Quem quia nova presumpsit, novo Deus omnipotens suplicio condempnavit. Nam cum sensum mentis, in quantum michi videtur, integrum teneat, omnes eum tanquam vesanum, exinanitum atque dementem conspuunt, abiciunt et exprobrant. Halitum quippe eius iuxta querelam beati Iob uxor exhorret eum que velut abrepticium nurus explodit, ad mensam sive colloquium filius non admittit. Avertunt oculos famuli, dedignantur amici. Clientes, milites, affines atque propinqui, episcopus etiam civitatis et , ut compendiose cuncta complectar, omnis clerus et populus iam fere per duodennium arbitrantur eum mentis inpotem et vesanum nullum que cum eo tanquam energumeno dignantur habere consortium. Porro cum dives sit et exuberans domus eius, fluunt pannos et inlotae vestes, horret inculta cesaries, caput eius diuturni sudoris foetet iniuriam, corpus totum per longam sordet incuriam. Hic plane cum me adesse cognosceret, me concitus adiit, mala quae patiebatur exposuit, querelam de suis sobrio sermone digessit, et quantum ex tenore verborum eius ego colligere potui, rationabiliter declamavit. Itaque conveni filium, episcopum quoque ac de civitate quamplurimos, et suptiliter inquisivi, quid inordinatum, quid delirum, quid ineptum in illo conspicerent, pro quo sibi vesaniam imputarent. A quibus utique nichil aliud et ne unum quidem certi signi verbum addiscere potui, nisi hoc tantum, quia demens est, omnes ore consono unanimiter asserebant. Cum que ego dicerem: Quomodo scitis, quibus indiciis eum insanire conicitis, nichil aliud invenientes idipsum denuo replicabant: Demens est. Quod michi videtur profundum atque mirabile Dei omnipotentis esse iudicium, ut qui prudens et sciens sponte desipuisse cognoscitur, prudens et sciens opinione vesaniae puniatur et , qui sponte factus est furiosus, demens ab omni populo iudicetur invitus. Merito contra votum adiudicatur insaniae, qui voluntate propria conatus est insanire. Enimvero si veraciter fureret, eominus miser esset, quo despectus sui mala, quae patitur, ignoraret. Non itaque sicut mortuus seculi qui non sentit, sed sicut mortuus est inferni, qui iugiter moritur, et mortem ipsam sentire non desinit. Salvo nempe illo terribili in mundi fine iudicio, nunc etiam omnipotens Deus non modo crudelia quaelibet facta, sed et superba sive sacrilega, prout dignum est, ulciscitur verba. Vindicavit siquidem, quod Balthasar sacra vasa temulentus indigne tractavit, nec dimisit inultum, quod Nabuchodonosor arroganter elata verba deprompsit: Nonne, inquit, haec est Babilon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei? Et ecce sicut propheta testatur, cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de caelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex, regnum transiit a te, et ab hominibus te eicient, et cum bestiis atque feris erit habitatio tua. Punivit preterea Dominus Sedechiam regem Iuda, quia per reprobos actus Dei mandata contempsit. Ultus est etiam Ananiam prophetam, non quia malum fecit, sed quia mendacium protulit. Cui Hyeremias: Non, inquit, misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendatio; idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris. Novis quoque temporibus accidit, ut in Burgundiae regno quidam clericus esset superbus nimis ac tumidus, et non modo carnali vitae seculariter deditus, sed et contra suum ordinem terribiliter bellicosus. Hic itaque cum aecclesiam beati Mauricii multis inclitam praediis suis dicionibus usurparet, potens autem quidam e diverso sui iuris esse non sine magna livoris atque certaminis animositate contenderet, tandem belli dies utroque paciscente statuitur, a multis hinc inde frementium armatorum agminibus convenitur. Potens autem ille, quem diximus, nuncium ad hostilia castra direxit, qui et apparatum belli sollerti speculatione perpenderet ac sibi celeriter nuntiaret. Forte tunc clericus missam cum his, qui dimicaturi erant, suis fautoribus audiebat. Cum que ad evangelium veniretur, in fine lectum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur, ilico clericus in hanc sacrilegam vocem protervus erupit: Haec, inquit, sententia vera non est, nam si ego me meis adversariis humiliter inclinassem, hodie tot possessionum atque clientium copias non haberem. Reversus autem nuntius domino suo fideliter retulit, non modo quod in bellici procinctus apparatione conspexit, sed hoc etiam quod ex ore clerici tumide loquentis audivit. Tunc ille plaudens in Domino laetus efficitur, atque ad spem proculdubio optinendae victoriae milites cohortatur. Conglobatis itaque diversorum cuneis armatorum ex utraque parte commititur, vires viribus opponuntur, densa telorum silva deponitur, et humanis inflicta corporibus arma crassantur. Habebat autem clericus equam, quam videlicet preliaturus ascenderat, tantae velocitatis ac roboris, ut nullus sibi videretur equus aut mulus ad dimicandum posse preferri. Casu immo Deo disponente contigerat, ut precedenti nocte iumentum illud stabulo solutum procul abscederet, acervum que salis inveniens ex eo plurimum comedisset. Clericus itaque dum in acie constitutus super aquae rivulum deveniret, ibi que quominus adversantium armis arma conferret, iumentum ut erat absumpti salis copia sitibundum, frenum de manu rectoris violenter extorsit, suis que totum viribus vendicavit, ac presto caput in aquam ad bibendum inhianter inmersit. Ille vero dum ea manu, qua scutum tenebat, cum iumento confligit, hostilibus iaculis faciem coactus exponit, et ecce repente gladius os eius fulminis more transfixit, tali que vir reprobus vitam suam fine conclusit. Et quam congrue in illa pertulit corporis parte vindictam, qua nigri fellis in Dominum vomuerat blasphemiam. Et cum propheta de talibus dicat: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, linguae eorum machera acuta, qui linguam suam et dentes adversus Deum gladii more vibravit, digne per eadem membra materialis gladii poenas exolvit. Isti plane contigit, quod Dominus in evangelio dicit: Quia super decem et octo homines turris Syloa cecidit et occidit eos. Quem vero mystice turris illa significat, nisi illum cui psalmista decantat: Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici? Huic enim expositioni ipsum quoque Syloae nomen adgaudet. Syloe siquidem interpretatur missus. Haud dubium quin ille qui dicit: Qui me misit, me cum est. Et ibi caecus a nativitate lumen accaepit ab eo qui ait: Ego lux in mundum veni. De casu istius turris alibi sub figura dicitur lapidis: Omnis qui ceciderit super illum confringetur, supra quem vero ceciderit, conteret eum. Super hanc turrim sive lapidem cadit homo atque confringitur, cum per fragilitatem aliquam peccat, sed eius super se ruina conteritur, cum superbe blasphemat. Turris ergo Syloae super hunc clericum cecidit, et sicut blasphemando meruerat, omnino contrivit. Et quid mirum, si gravia nos peccata tormentis addicant, cum suptile Dei iudicium inpunita etiam minima non relinquat? Immo quid novum, si reprobae locutionis sacrilegium damnat, cum ipsa quoque laudis suae preconia nisi digne sint deprompta, contempnat? Adraldi nempe prudentis et religiosi viri, qui Bremetensi preminet monasterio, didici relatione, quod scribo, quod etiam inditum litteris esse dicebat. Clericus, inquit, Coloniensis aecclesiae vadum fluminis transiebat, et ecce beatus Severinus eiusdem aecclesiae nuper episcopus eius habenas apprehendit, eum que retinens sistitit. Cum que ille in stuporem versus et graviter admiratus cur illic tam clarus et tam celebris famae vir moraretur, inquireret: Da michi, ait, manum tuam, et quae circa me sint, non auditu disce, sed tactu. Cum que datam manum fluctibus episcopus impressisset, tantus eam ardor absorbuit, ut undique carnes eius resolutae diffluerent, et ossa nuda vix haerentibus articulis remanerent. Ad quem clericus: Cum nomen, inquit, tuum in tanta benedictione sit apud nos, et fama tua consonis totius aecclesiae preconiis celebretur, cur te pestilens haec vorago constringit, tanto que prodolor incendio cruciaris? Ad quem sanctus episcopus: Nichil, ait, aliud in me remansit ultione plectendum preter hoc tantum, quia dum in aula regia constitutus imperialibus me consiliis vehementer implicui, canonicae synaxis officia per distincta horarum spacia non persolvi. Mane quippe simul omnia coacervans, tota die negotiis ingruentibus secura libertate vacabam. Ob hanc itaque neglegentiam horarum ardoris huius fero suplicium. Sed omnipotentis Dei clementiam uterque simul humiliter imploremus, ut manum tuam in salutis pristinae restituat statum. Quod cum factum fuisset: Vade, inquit, fili, obsecra fratres nostros aecclesiae clericos et alios spiritales viros, ut pro me preces fundant, indigentibus subsidia conferant, sacrificiorum votis insistant. His enim peractis ego mox de vinculo poenae huius indubitanter expediar, et expectantibus me beatorum civium choris laetus adiungar. Quod certe magnam nobis debet inferre formidinem, quia dum sanctum virum uni culpae duntaxat obnoxium tam intolerabilis purgatorii poena constrinxerat, ve, ve, quae michi meis que similibus est inferenda sententia, quos tot reatuum prolixitas gravat? Distinguenda sunt ergo per momenta temporum aecclesiasticae institutionis officia, et sub magna divini timoris ac reverentiae dicenda sunt disciplina, ne dum psallimus, fructum spiritus cum carnis desidia misceamus. Quid enim prodest hostiam Deo laudis offerre, et per torporem neglegentiae foedis eam cogitationibus inquinare? Hanc porro boni mali que mixturam locus ille significat evangelicus, ubi dicitur, quia docente Domino aderant quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galileis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. Nam quia Pilatus os malleatoris interpretatur, quid per hunc nisi diabolum debemus intellegere, qui paratus est semper homines offensionum ictibus verberare? Unde et virgam super humeros hominum tenere dicitur per prophetam: Virgam, inquit, humeri eius superasti, sicut in die Madian. Quid vero sanguis, nisi peccata? Quid sacrificia, nisi rectas et acceptabiles Deo significant actiones? Pilatus ergo Galileorum sanguinem cum sacrificiis miscuit, quia malignus spiritus vel orationes nostras pravis cogitationibus polluit, vel opera bona peccati cuiuslibet attaminatione corrumpit, ut sanguis sacrificium polluat, dum reatus offensio oblatam Deo recti operis victimam foedat. Unde scriptum est, quia cum Abraham Deo sacrificium de pecoribus ac volucribus devotus offerret, descenderunt volucres super cadavera et abigebat eas Abraham. Quid enim exprimunt volucres, nisi reprobos spiritus per aera volitantes? Volucres ergo a sacrificio nostro repellimus, cum operum nostrorum victimas a malignis spiritibus eas foedare temptantibus provide custodimus. Idem sane quem prediximus Adraldus, dum in Burgundiae regno michi conviator incederet: In hoc, inquit, loco per quem nunc transitum habemus, aliquid contigit, quod si dicimus non videtur otiosum. Frater quidam nostri coenobii, haud dubium quin Cluniacensis, piae mentis et rectae conversationis vir, hinc aliquando transiebat. Et ecce crinitus quidam quasi Ierosolimitana peregrinatione deveniens palmam ferebat in manu. Cum que peregrinus et monachus invicem obvii sese altrinsecus pertransissent, ait ille: Completorium in lecto nec salus est nec profectus. Quod frater audiens admiratus expavit, ac repente post terga respiciens eum videre non potuit. Mox enim ut verbum protulit, omnino disparuit. Ille vero ad conscientiam mox reversus invenit quia pridiano vespere lassus de via redierat, et fessa in lectulum membra proiciens iacendo compleverat. Utrum ille angelus fuerit, aut revera sicut videbatur homo, Dei ducimus relinquendum esse iudicio. In hac etiam heremo Fontis Avellani, ubi nunc habito, prior quidam fuerat nomine Iohannes, qui lentis quibusdam infirmitatibus macilentus videbatur semper et gracilis. Hac itaque sui corporis inbecilla tenuitate confisus sepe iacens in lectulo completorium decurrebat. Accidit autem, ut daemoniacus quidam non procul abesset, qui multa hominum secreta et obscenos actus inpudens propalaret. Cum que prefatus Iohannes daemonem exire preciperet, et quibusdam exorcismi questionibus flagellaret: Tu ne, ait, ille es, qui sub cotto cotidie completorium insusurras, et modo me quasi sanctus eicere et iuris mei vasculum de meo vis dominio liberare? Hoc audito frater erubuit, quia rei veritatem etiam per mendacii recognovit auctorem. Alter etiam heremita, qui vocabatur Iohannes de Anso, cum ei, ut egrederetur, vehementer insisteret, ac divini nominis adiurium crebrius intentaret: Nunquid oblitus es, ait, hac tibi nocte quid fecerim? Nam si non excidit, certus es, quia dum ego me in apri silvestris effigiem verti, tu me quasi venator insectabaris. Sed qui videbar aper, subito speciem venustae mulieris assumpsi, atque in osculum tuum ruens ut semen efflueres, cum gloria triumphavi. Cum itaque reprobus spiritus de fratre delinquente per soporis enargiam se glorietur habuisse triumphum, quanto putamus eum gaudere tripudio super his, qui labuntur in adulterium vel incestum? Unde sepe Deus omnipotens terribile exhibet etiam in hac vita iudicium, nec tamen miseri homines desinunt iterare plectendum. Nam Robertus Gallorum rex, avus istius Philippi, qui in paterni iuris sceptra successit, propinquam sibi copulavit uxorem, ex qua suscaepit filium, anserinum per omnia collum et caput habentem. Quos etiam virum scilicet et uxorem, omnes fere Galliarum episcopi communi simul excommunicavere sententia. Cuius sacerdotalis edicti tantus omnem undique populum terror invasit, ut ab eius universi societate recederent, nec preter duos sibi servulos ad necessarii victus obsequium remanerent. Qui tamen et ipsi omnia vasa in quibus rex vel edebat vel bibebat, percepto cibo abhominabilia iudicantes, pabulum ignibus exhibebant. His tandem rex coartatus angustiis ad sanum consilium rediens divortit incestum, init legale connubium. Sed et Otto rex Teutonicorum, qui postmodum imperator creatus est Romanorum, Adalahidem Italiae reginam, quae sibi commater extiterat, suscaepit in coniugem. Quem filius eius, qui Maguntinae presidebat almificus pastor aecclesiae, coepit constanter arguere, et scelestum luridum que coniugium publice condemnare. Pater autem vehementer iratus eum comprehendi praecaepit et carcerali mox custodiae mancipavit, quem per annale circiter spacium carcer inclusit, sed a correptione linguam terroris vinculum non ligavit. Cum vero pater eum quadragesimali decurrente ieiunio de custodia decrevisset educere, antequam psalterium expleret, quod aureis exarabat apicibus, recusavit exire. Verumtamen cum exivit zelo sacerdotalis auctoritatis accensus non quievit, sed mox in patrem iaculum publicae excommunicationis intorsit. O vere dignum regio genere sacerdotem, qui in causa Dei non imperiale fastigium, non paternum recognovit affectum. Sed dum paternam ac regiam auctoritatem in solo Deo constituit, hunc hominem eius legibus resistentem a se prorsus extraneum deputavit. Dixit autem patri: Tu arbitraris me adversum te insolenter agere, te vero preiudicium sustinere. Scito prenosces, quia die sancto pentecostes uterque simul adstabimus ante Deum, ibi que ventilabitur inter nos librata iusticiae lance litigium. Ibi luce clarius apparebit, quis nostrum aequitatis lineam teneat, quis Dei legibus contradicat. Factum que est, ipso qui dictus est sacrosanctae solemnitatis die, dum prefatus Augustus imperialibus infulis redimitus multorum que pontificum choris sive procerum vallatus agminibus missarum solemniis interesset, repentino super eum veniente iudicio repertus est mortuus. Episcopus autem in Domino iam quieverat. Sic sic, qui de incesto coniugio contempsit inter homines iudicari, ad tribunal aeterni iudicis coactus est pertrahi, et qui subiectum sibi dedignatus est audire pontificem, terribilem super se non potuit evadere maiestatem. Haec ego, venerabilis pater, et alia quamplura non sine magnae formidinis angore conscribo, ne videlicet vel relatores mei merae veritatis semitam non tenuerint, vel ipse quoque relationum in quolibet inmemor oblivione deliquerim. Verumtamen teste conscientia non haec mentiendi voto, sed aedificationis affectu, prout melius possum narrata recolere, satago scedulis annotare. Si quid michi tamen in his oblivionis obrepsit, immo quicquid humanae conditionis infirmitate deliqui antequam nexibus carnis huius absolvar, divina michi pietas tuis orationibus in memoriam revocet ac digne lugere permittat, nec viventi michi paenitendum quid manere possit occultum, quod morientis sit oculis ingerendum. Horno denique cum Cluniacensis abbas ad suum me monasterium perduxisset, frater quidam senex in infirmorum domo ingravescente totius corporis tumore languebat. Hic porro cum abbatis comperisset adesse presentiam, laetus effectus divinam coepit implorare clementiam: Domine, inquit, quem nullum latet occultum, queso, si quid reatus in me est, quod non sim hucusque confessus, tu michi misericorditer in memoriam revoca, quatinus abbati meo dum presens est, pure confitear, atque ab eo, qui ius hoc in me prae caeteris habet, iudicatus absolvar. Hoc dicto huiusmodi vox auribus eius insonuit: Certe est, certe est aliquid in te, quod confessus adhuc non es. Cum que ille vocem solam audiret, sed a quo procederet non videret, orando subiunxit: Exprime, domine, manifeste quid hoc sit, ut confessus corrigam quod erravi. Porro vox eadem peccatum quoddam, sicut quaerebat, signanter expressit, quod ille a se commissum ilico recognovit, et abbati festinanter adscito facta confessione purgavit, paucis que post diebus in sancta pace defunctus est. Non talem sortitus est finem clericus ille, de quo michi idem Ugo Cluniacensis monasterii rector fida relatione narravit. Religiosus, inquit, quidam episcopus in expeditione positus, cum venisset ad ripam cuiusdam fluminis substitit, ibi que lassus recreare spiritum coepit. Cum que illic tranquille quiesceret, audivit vocem de fluminis alveo prodeuntem, et haec verba clarius exprimentem: Hora venit, homo non venit. His auditis episcopus sollicitus redditur, et recogitans hoc sine mysterio esse non posse, adventum rei sollerti custodia prestolatur. Sed dum attentus explorator expectat, dum haec et illa recogitat, ecce quidam clericus agillime properabat, equum que calcaribus atterens amnem transire quantotius festinabat. Ammonuit autem suos episcopus, ut obvios se venienti festinanter obicerent, eum que a sui cursus impetu retinerent. Cum que ille perniciter properans flumen agrederetur precipitanter invadere ac sine mora transire, illi econtra violenter obsisterent, et gradum figere compulissent, ait: Quiescite, queso, dimittite me, recedite quia iussio regis urget. Non est res, quae differri possit in posterum. Misterium regis instat, inevitabilis necessitas imperat. Quid plura? Sanctus episcopus eum violentissime retentum supervenienti nocte se cum habere coegit hospicium. Sed, o misera hominis ac lugenda conditio, quae facilius valet sibi consciscere mala, cum desunt, quam vitare, cum iminent! Episcopo scilicet cum suis gravi sopore depressis ille vas aquae in hospicio repperit, in quod caput inmergens suus ipse tortor effectus se feraliter enecavit. Sed sicut iste licet occulto districto tamen Dei iudicio carnis interitum pertulit, ita per eius piam clementiam mortem animae simul et corporis alter evasit. Nam quod nunc dicturus sum, et ex relatione iam dicti Cluniacensis abbatis et ex ore illius, cui res ipsa contigerat, frequenter audivi. Adholescens quidam erat in finibus Aquitaniae, qui cum coevis suis iuvenculis de animarum suarum coepit salute tractare. Deliberatione premissa tandem statuunt et unanimi invicem confoederatione proponunt, et mundani cultus pompas abicere, et ad monasticae conversationis ordinem commigrare. Sed dum res adhuc suspensa differtur, dum rerum ordo multiplici varietate concutitur, ipse quoque tener adholescentis animus fixus in suo proposito non tenetur. Quid multa? Mutata paenitus mente dotavit uxorem. Cum que per processum temporis mens eius et memoriam sancti propositi paulatim de se prorsus eraderet, et sub pretextu coniugii ad explendam carnalis illecebrae voluptatem inpatientius ebulliret, divina super eum vigilante clementia subito languore percussus est, ac paulo post ad extrema pervenit. Necessariis igitur ac propinquis de iam quasi defuncti disputantibus sepultura, dum in medio positum videretur cadaver exanime, vix que tenuis quidam motus in eius pectore palpitaret, ecce duo teterrimi ac trucis vultus Ethiopes eum, ut sibi videbatur, tamquam leones rugientes invadunt, rapaci ferocitate corripiunt, de corpore violenter evellunt, mox pedes eius et brachia duris alligant nexibus, sic que velut edum in falanga pendulum alter post alterum baiulare coeperunt. Quos autem dolores et tortiones ille pertulerit, quot et qualia viderit vel audierit, per quamplurima eum loca vectaverint, perlongum est non tantum stilo digerere, sed simplicibus quoque verbis ex ore per ordinem referentis audire. Hoc tantum hic inferre sufficiat, quia dum per obscurae caliginis eum loca portarent, ecce beatus Petrus apostolus splendidus et coruscus occurrit, eum que de portantium humeris raptum nexibus quibus angebatur absolvit. Illi mox rapta preda stridentes dentibus et eiulantes abscedunt, factum que sibi preiudicium flebiles conqueruntur. Beatus autem apostolus adholescentem ad Cluniaci monasterium se cum duxit, ei que forinsecus posito sese donec reverteretur, expectare precaepit. Ego, inquit, meum monasterium ingrediens visito, ac per circuitum cuncta perlustrans quid agatur attendo, deinde ad te consideratis omnibus redeo. Sed mox ut iste relictus est solus, ecce crudeliores et acriores idem revertuntur Ethiopes, et non iam per manus et pedes, sed per genitalia ipsa corripiunt eum que sic non sine gravissimo illius dolore suspendunt. Nam velut si rostro passer accipitris vel aquilinis unguibus columba rapiatur inplumis, sic a reprobis illis spiritibus miser iste corripitur, trahitur libratus, per verenda suspenditur, et quasi recuperata preda quae fuerat perdita longius asportatur. Cum ecce beatus Petrus radianti nimis ac terribili splendore conspicuus se tanquam fulmen iniecit, rapinam suam quasi per impetum violenti spiritus apprehendit, et clavibus quas manu gestabat, raptores nequissimos acerrime verberavit. Mox illum ad domum propriam usque perduxit, reddens que spiritum corpori utramque saluti substantiam reformavit. Nam ille protinus convalescens domui suae sine cunctatione disposuit, atque ad Cluniacense monasterium properans sanctae conversationis habitum fervida satis devotione suscaepit. Sic itaque divinae militiae transfuga dum paterni verberis disciplina caelitus eruditur, de manu cruenti predonis eripitur, et ovis oberrans ad proprii pastoris mapalia revocatur. Sed iam se reprimens calamus cohibeat stilum, ne regulam brevitatis excedat epistolare compendium. Scribite, si placet, disticon istud in refectorio sub pedibus apostolorum: Ignit apostolicum linguarum flamma senatum, Germinat et varias quasi vox foecunda loquelas. 103 Domno U venerandae sanctitatis abbati, P peccator monachus quicquid servus. Dum unum quid quaeritur et aliud invenitur, nequaquam votum petentis impletur. Paulus nempe conqueritur, quia dum auferri sibi sathanae angelum postulat, non sibi stimulus carnis, ut petebat, aufertur, sed quia gratia sibi divina sufficiat, ammonetur. Moyses quoque petiit, ut ei faciem suam Dominus, qui se cum loquebatur, ostenderet, et non optinuit. Alibi vero, quia Dominus eum in gentem magnam faceret, si ipse vellet, audivit: Dimitte me, inquit, ut irascatur furor meus contra populum istum, et deleam eos, faciam que te in gentem magnam. Ad quod Moyses libera voce respondit: Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Hic itaque, quod Moyses nolebat, gratis illi divina liberalitas optulit, illic, quod anxie flagitaverat, nulla ratione consensit. Salomon autem in petitione sua dumtaxat utroque felicior extitit, qui et cor docile, quod volebat, et gloriam atque divitias, quas non petierat, impetravit. Cui nimirum divina vox ait: Ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te resurrecturus sit. Sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. Cur autem ista praemiserim, paucis aperio. Non excidit sanctae prudentiae tuae, venerabilis pater, quia cum iam me senectus incurva deprimeret, et effeto viribus corpore nutabunda gradientis vestigia sub incertis gressibus vacillarent, ego ad tuae iussionis imperium animam meam, ut ita loquar, in manibus meis posui, aestivis adoperta nivibus Alpium prerupta conscendi, et pro utilitate venerabilis monasterii tui propinqua satis occeano Galliarum intima penetravi. Pro cuius compensatione laboris hoc potissimum petii, quatinus incomparabilis ille tuus sanctus que conventus te cum simul per litteralium adstipulationum michi rata promitteret, quod per omnes succedentium vicissitudines temporum anniversarium mei obitus rediviva semper memoria coleret, me que tremendo iudici piis precum exequiis commendaret. Cui tunc sponsioni et hoc additum est, ut unum sine intermissione pro me pauperem et alimentis simul et indumentis iugiter sustentarent. Hic mei laboris est fructus, haec merces operis, haec redhibitio talionis. Sed dum tot copiosis ac preciosis muneribus liberalitas me vestra prosequitur, non sine causa timeo, ne dum peracto labori quasi praefixa terrenae mercedis quantitas redditur, salutare michi orationis vestrae beneficium subtrahatur. Nam ubi diurno operi diarium redditur, nil restat, quod spei operantis de caetero relinquatur, nisi forte cum Salomone me sors illa contingat, qua nimirum et id, quod optabat, optinuit, et hoc insuper, quod non petebat, accepit. Verum ego contentus uno, nequaquam delector in altero, et dum sanctae orationis vestrae munus efflagito totis que desideriis avidissime concupisco, quantumvis arduum quantumlibet sumptuosum terrenae facultatis commodum parvipendo. Quamvis enim karitas vestra tam plena sit atque perfecta, ut his, qui sibi familiares esse merentur, utrumque minus libens affluenter impertiat, michi tamen tanti est unum, ut alterum non requiram. Sinistra quippe suspicio pavidae mentis archana conturbat, ne dum terrena michi facultas offertur, spiritale munus in aliquo minuatur. Nam in estimationis meae lancibus gravius pensat sanctae orationis obolus, quam auri talentum vel copiosa micantium multitudo gemmarum. Illud scilicet aurum quaero, illud michi dari desiderabiliter concupisco, de quo scriptum est, quia seniores habebant fialas aureas plenas hodoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Hoc aurum cunctis, quae desiderari possunt, acquisitionibus praefero, hoc inhianter amplector, in huius comparatione cuncta terreni quaestus commoda floccipendo. Unde sanctae karitatis tuae, venerabilis pater, imploro clementiam, ut illud vestrae sponsionis indiculum, sicut in sancto Cluniacensi monasterio scriptum est, ita nichilominus et in reliquis, quae disciplinae vestrae subiciuntur imperio, conscribatur. Adhuc pietati tuae humiliter prodo, vestigia tua sancta fusis lacrimis provolutus amplector, ut, quod michi per seriem memorialis articuli dignatus es polliceri, iubeas etiam per reliqua monasteria, quae tuis sunt legibus subiecta, transcribi. Quod si petitionis huius effectum rusticus sermo non impetrat, Spiritus sanctus, qui tui pectoris sacrarium possidet, precibus te meis annuere clementer inspiret. Ut sicut ego pro vobis non dubitavi corpus meum crudelibus offerre periculis, ita per vos superna clementia dignetur animam meam ab infernalibus liberare tormentis, et per vestrae scriptionis articulum conscribi merear in sorte iustorum. 104 Scuto bonae voluntatis Dei coronatae Agne imperatrici, P peccator monachus servitutem. Regina Saba venit in Ierusalem audire sapienciam Salomonis. Imperatrix Agnes Romam adiit addiscere stulticiam piscatoris. Nam sicut Paulus ait: Quia non cognovit mundus per sapienciam Deum, placuit Deo per stulticiam praedicacionis salvos facere credentes. Illa, sicut sacra testatur hystoria, ingressa est cum multo comitatu et diviciis, camelis quoque portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas preciosas. Ista vero cum Hermisindi cognata sua non dispari sancti Spiritus fervore succensa tamquam Maria Magdalene cum altera Maria veniunt ad sepulchrum, non ut corpus Iesu perungant fomentis aromatum, sed ut pedes eius fluentis irrigent lacrimarum. Non enim iam querunt viventem cum mortuis, sed adorantes tenent vestigia resurgentis. Carnalis plane Salomon reginae Saba questium nodos et mysteria reseravit enigmatum, nostra vero regina nil sibi solvi proposuit, nisi suorum vincula peccatorum. Salomon namque fuit figura Christi, et quaedam velut imago sive prophetia personam nostri salvatoris expressit. De illo quippe dicitur, quia locutus est tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque milia. Ubi presto subiungitur, quia disputavit etiam super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad ysopum, quae egreditur de pariete, et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus. Quae scilicet redemptori nostro non ambigit cuncta congruere, cui vacat haec diligenti consideracione tractare. Ipse nimirum tria milia parabolas est locutus, qui et per mistica patrum praecedentium facta, et per allegorica prophetarum oracula vel eciam per coruscantis evangelii documenta, dum sub figurarum velamine pene cuncta disseruit, quasi tria milia in verbis suis parabolas numeravit. Unde et in evangelio Matheus ait: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Cuius eciam carmina quinque milia sunt, quia chorus virginum, quae sub quinario numero describuntur, ante thronum eius, sicut Iohannes in Apocalipsi dicit, canticum novum iugiter modulatur. Vel quia quinque sunt vulnera dominici corporis, quibus per universum orbem triumphalis eius victoria praedicatur, sub eodem numero carmina supputantur, sub quo tenentur et vulnera, per quae victoria singularis laudis aeternae gloriam promeretur. Unde cum in Canticis dicitur: Surge, amica mea, sponsa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, et in caverna maceriae, protinus additur: Ostende michi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis, quia vox tua dulcis. Sane quia non haec exacte tractamus, sed succincte celeriter que transcurrimus, sufficiat dicere, quia cum petra sit Christus, foramina petrae proculdubio sunt dominici corporis cicatrices. Sed cum post huius petrae foramina dulcis vox sponsae in sponsi auribus sonare praecipitur, quid aliud quam quinque vulneribus sub eodem quinario numero carmina laudum reddere pia quaelibet anima vel sancta universalis aecclesia commonetur, ut eiusdem quodammodo numeri carmina referat, quot pro se suscepta vulnera non ignorat, illi que cunctos sui corporis sensus dedicet, quem totidem pro se sauciatum vulneribus videt? Quinque nimirum nostrorum sensuum vulnera, illis quinque dominici corporis cicatricibus sunt sanata. Quod autem Salomon super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad ysopum, quae egreditur de pariete disputasse dicitur, hic necessario ad spiritalem remittimur intellectum, cum nullatenus stare valeat superficies litterarum. Ysopus enim nequaquam de parietibus egredi, sed de saxosis cernitur montibus germinari. Paries itaque noster ipsa mortalitatis nostrae condicio est, quae nos a contemplacione conditoris velut abditae domus obstaculum dividit, et in ima proclivius declinare compellit. Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitacio sensum multa cogitantem. Ex hoc ergo pariete ysopus egreditur, quia de fragilitate nostrae mortalitatis erumpit, quod semper necesse est ferro paenitenciae resecari. Ysopo nimirum purificantur intima viscerum, per quam non incongrue designatur confessio peccatorum. Disputavit igitur noster Salomon super lignis, hominibus videlicet intra germinantis aecclesiae nemora radicatis, a cedro quae est in Libano, usque ad ysopum, quae egreditur de pariete, id est ab ipsis eminentibus sanctis nitore iusticiae candidatis usque ad peccatores et lapsos atque ad paenitenciae demum lamenta conversos. Hinc est quod sequitur: Disseruit et de iumentis, sanctorum scilicet adiutoribus, catholicis viris, et de volucribus, hominibus nimirum per sancta desideria ad superna suspensis, et de reptilibus et piscibus, hoc est de his, qui pectus concupiscenciae per terram trahunt et qui per secularium negociorum fluenta vagantur. Dicitur eciam, quia praecedebat sapiencia Salomonis sapienciam omnium orientalium et Egypciorum, quia nimirum redemptor noster superat intellectum et angelorum et hominum. Habebat ille quadraginta milia praesepia equorum currilium et duodecim milia equestrium. Quid per quaternarium numerum, nisi quadriga prestruitur evangelistarum? Et quid per duodenarium, nisi senatus exprimitur apostolorum? Per doctrinam quippe evangelicam et apostolicam vectatur Dominus per omnem latitudinem orbis terrarum. Currus enim Dei decem milia multiplex milia laetantium, Dominus in illis in Syna in sancto. Nam quia Syna mandatum interpretatur, constat in eis tantummodo vectari Dominum, ubi fit caelestium observacio mandatorum. Notandum autem, quia sicut regnum David, qui tot est pressuris attritus, Dominum designat in mortalis adhuc vitae stadio laborantem, sic Salomonis istius incomparabilis gloria praefigurat eundem Dominum post mundi finem in paterni culminis maiestate regnantem. Unde illic dicitur, quia non erat argentum, nec ullius precii putabatur in diebus Salomonis. Quod nimirum, quomodo iuxta litteram stabit, ut credi valeat tempore Salomonis argentum vel penitus non fuisse, ac per hoc omnino de terra deletum vel nullius perexilis saltim precii constitisse? Nam si nullius erat precii, sicut dicitur, ergo mille talenta argenti ne unius quidem ovi poterant appendio supputari. Quod sane credi, quam frivolum, quam videatur ineptum, ipse revincit textus et ordo verborum. Qui postquam praemittit: Non erat argentum, nec ullius precii putabatur in diebus Salomonis, praesto subiungit: quia classis regis per mare cum classe Hyram semel per tres annos ibant Tharsis deferens inde aurum et argentum. Cur enim per tot marina discrimina metallum hoc classis illa deferret, quod precium penitus non haberet? Et paulo post dicitur, quia offerebantur ei vasa aurea et argentea. Deinde subinfertur, quia egrediebatur quadriga ex Aegypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Non ergo precio carebat argentum, quo vehicula redimebantur equorum. Sed argento designatur claritas aecclesiasticae praedicacionis, de qua dicitur: Eloquia Domini, eloquia casta argentum. Quod videlicet sanctae praedicacionis argentum, nullius, ut ita loquar, precii reputabimus, nec aliquatenus erimus eius indigui, postquam ad veri Salomonis regnum ex hac fuerimus calamitate translati. Non enim tunc praedicacionis indigemus eloquio, ubi datur in decore suo regem gloriae facie ad faciem cernere, quem utique consuevimus ex ore praedicatoris audire. Sicut per prophetam pollicetur Dominus dicens: Nemo dicet: Agnosce Dominum, omnes enim cognoscent me a maximo usque ad minimum, dicit Dominus. Sed forte quis asserat, scripturae verba nos ad nostrum intellectum violenter inflectere, et quod Salomon de se videtur asserere, ad salvatorem perhibeat specialiter per omnia pertinere. Dicat itaque huius obieccionis assertor, qua Salomoni valeat racione competere, quod quasi de se dicit: Deus enim michi dedit horum, quae sunt scienciam veram, ut sciam disposicionem orbis terrarum et virtutes elementorum, inicium et consummacionem et medietatem temporum, vicissitudinum permutaciones et commutaciones hominum, anni cursus et stellarum disposiciones, naturas animalium et iras bestiarum, vim ventorum et cogitaciones hominum et quaecumque sunt absconsa et improvisa didici. Nam ut de caeteris interim sileamus, quomodo nosse potuit Salomon hominum cogitaciones, cum ipse Deo alibi dicat: Tu solus nosti corda omnium filiorum hominum? Sed et quis absconsa omnia et improvisa didicit, nisi redemptor noster in cuius pectore sunt omnes thesauri sapienciae et scienciae absconditi? Qui profecto per humanitatem didicit, quod per divinitatem naturaliter novit. Ad hunc ergo Salomonem tu nuper, o regina, venisti, non ut illa Sabeorum in curribus et equitibus et elefantis, sed in lacrimis pocius, gemitibus ac lamentis. Tu ergo veraciter es regina Saba. Saba siquidem interpretatur humilis vel campestris. Et bene campestris. In campum quippe certaminis descendisti, ut manus manibus conseras, et pro castris Christi stans, non enerviter cum hoste confligas. Venisti, inquam, non ut enigmatum tibi mysteria scrupulosa dissolveret, sed ut per simplicis clavicularii sui ministerium regni caelestis aditum reseraret. Venisti humilis ad humilem, pauper ad pauperem, et quasi cum peronatis et incultis gregum pastoribus adorare venisti puerum in praesepio vagientem. Vidisse nempe tunc te et quaeque circa te mirandum valde spectaculum et imitandum salvatoris erat aedificacionis exemplum. Vestis enim pulla et lanea. Is, cui insidebas, non dicam equus, sed pocius burdo vel burricus, vix mensuram desidis excedebat aselli. Mutaveras enim coronam velo, purpuram sacco, et manus, quae in modum columbae gestare consueverat sceptrum, attrita iam erat portare psalterium. Revera, quia omnis gloria filiae regum ab intus, vernancium decor ille gemmarum et coruscancium auro vestium cultus iam ad interiora migraverat, et in occulti speculatoris obtutibus interior sponsae species relucebat. Cui sponsus: Tota, inquit, pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Et iterum: Pulchra es, amica mea, suavis et decora. Delicatam porro cervicem illam, ex qua cum brateolis aureis et rutilantibus margaritis dudum murena pendebat, nunc margo laneae vestis exasperat. Unde ministri celestis illius sponsi tibi blandiuntur et dicunt: Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento. Et sponsus adhuc: Coronaveris, inquit, de vertice Sanir, de capite Amana, et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Amana siquidem mons esse Ciliciae dicitur, qui et Taurus a compluribus appellatur. Sanir et Hermon terrae Iudaicae montes sunt, in quibus leones et pardi habitare creduntur. Per hos ergo montes, reges et principes diversae que mundi huius intellegendae sunt potestates, quae velut montes sese in superbiae culmen attollunt, et malignis spiritibus tanquam pardis atque leonibus habitaculum ferunt. De his ergo tu montibus coronaberis, quia quotquot mundi principes ac potentes ad Deum per tuum convertentur exemplum, pro his omnibus aeternae gloriae tibi cumulabitur praemium. Eris quoque non modo coronata, sed et ipsa corona propheta testante qui ait: Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Amisisti, regina, virum, post quem dedignata es thalamos iterare, vel proci cuiuslibet foedus admittere, nisi qui priorem virum excellencioris gloriae dignitate transcenderet. Quid igitur faceres? Vir ille tuus imperator extitit, regiae dignitatis apicem tenuit, et quod in hominibus singulare est, Romani imperii monarchiam dispensavit. Quia igitur in tantae celsitudinis arce praeminuit, eo superior quispiam in humano genere reperiri non potuit. Quae ergo in terris idoneum et , qui tuis placeret oculis, invenire non poteras virum, in caelestis sponsi provolasti violenter amplexus. Violenter inquam. Regnum quippe caelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. O beata ista superbia, o beata mentis elacio, et omnibus digna praeconiis, quae dum carnalis thalami iura contempsit, in dotalium regis aeterni gloriosa transivit. Carnalis plane vir virginitatis archana corrumpit, sponsus autem ille caelestis eas etiam quas sibi violatas adsociat, in virginale decus ilico sine difficultate reformat, ut nimirum contracti squaloris inquinamenta deponant, et velut aridae prius arbusculae denuo comantes in pristini decoris gratiam revirescant. Porro autem cum carnali viro nuptura exornatur, mox apud affines et notos undique pecunia quaesita congeritur, et quicquid valet acquiri, sacculis ilico vel obsignandis capsidilibus infercitur. Ut quo magis ad virum mulier onerata deproperat, eo et gloriosior appareat, et ille propensius in eius amore sedulus infervescat. Tu contra ut nupcialia cum caelesti sponso foedera contrahas, regalis erarii congeriem prodigis, radiancia quaeque cum auro vel argento margarita dispergis. Aulea tua blathina vel pocius deaurata templorum laquearibus appenduntur, ornamenta regalia sacris famulantur altaribus. Nullis, ut ita fatear, parcitur rebus. Et hoc solum indigentibus vel aecclesiis non confertur, quod extra tui iuris peculium reperitur. Cuncta proicis, cuncta dilapidas, ut ad sponsi caelestis amplexus exonerata prorsus immo nuda pervenias. Haec autem non propter te, venerabilis imperatrix, edissero, quam et his verbis pocius offendere pertimesco, sed ob id pocius, ut dum tuae virtutis insigne utcunque depromitur, non parva legentibus aedificacio procuretur. Ubi enim tanta sublimitas pro sui conditoris amore ad pavimentum usque deicitur, quae cervix superbiae protinus a sui rigoris erecta tentigine non flectatur? Quae tumidae cuiuslibet mentis inflacio praesto non folleat, cum tantae gloriae principem nunc velut despicabile mancipium cernat? Quis praeterea rerum transeuncium pertimescat inopiam, cum spontaneam videat in ea muliere pauperiem, quam tot utique regnis paulo ante conspexerat imperantem? Aut quis inculti habitus iniuriam perhorrescat, cum aureo subtemini et regalibus pompis a regia maiestate vile stamen praelatum esse considerat? Veniam ad mensam et ad famelicam, ut ita loquar, epularum affluencium ubertatem. Quale, rogo, est congestam ante te struem lancium et renidencium carnium epulas per mensas circumquaque transmittere, et carnium ne ipsam quidem pinguedinem aliquatinus degustare, contrectare manibus dapes, et eas in ore non sapere? Immo ipsum panem vel quaelibet inculcioris apparatus edulia cum timore summotenus ligurrire? Unde michi sepe conquesta es, eatenus edendi te non posse cohibere pruriginem, ut ex his, quae apposita cerneres, non aliquid tibi quandolibet inmoderacius indulgeres. Hinc sepius lacrimae, hinc gemitus, hinc et profunda suspiria. Lugebas enim, quia quantavis disciplinae cautela, cuiuslibet districcionis instancia naturam funditus superare non posset. Sed sicut et tunc forte non tacui, ieiunium tuum, regina, multiplex est. Nos enim aliquando ieiunamus a cibis, sed tu ieiunas a purpura, ieiunas a corona atque a tot et tam magnificis imperialis gloriae pompis. His enim abstinere non immerito ieiunium nuncupatur, quibus utique mens quaeque carnalis delectabiliter pascitur. Nam si simplex aqua a David proiecta scriptura teste in sacrificium vertitur, tot rerum honorum que contemptus quantam apud Deum gloriam promeretur? O quam gravis est, quam que laudabilis abstinencia, assuetam iuvenculam a virili ieiunare amplexu! Nunquid et hoc non grave ieiunium est, ut quae consueveras istos in honorum culmen attollere, illos insolenter usa dignitate privare, nunc reculis contenta domesticis, aspectus hominum fugias, et in oracionis ac psalmodiae sedula modulacione persistas? Nam quia fueras olim Susanna cum viro, merito nunc facta es Anna post virum. Et quia tunc coniugalem pudiciciam immaculate servaveras, nunc cum filia Phanuhel, quod templum Dei dicitur, in aecclesia iugiter perseveras. Hinc est, quod a me per venerabilem Rainaldum Cumanum episcopum requisisti, utrum liceret homini inter ipsum debiti naturalis egerium aliquid ruminare psalmorum. Ad quod ego quod ad tempus occurrebat, exposui, quoniam et sanctum Iob Deus omnipotens visitavit in sterquilinio constitutum, et beata martyra Agnes, cuius et tu aequivoca es, in obsoletis ac sordidis lupanarium locis et angelum simul et angelicum repperit indumentum. Nam et apostolus ubique nos praecipit orare, cum dicit: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptacione, quanquam haec magis eo loci versanda toto in corde, quam sint explicanda sermone. Hoc ego, quanquam silencio dignum fuerit, et nequaquam per multorum ora vulgandum, idcirco dixerim, ut liquido legentibus innotescat quantus sancto pectori tuo divini amoris incandescat, ut ne ad breve quidem punctum a divinis obticescere laudibus acquiescat. Quid ad haec dicent, qui de aecclesia non oratorium sed locutorium, et non oraculum sed conciliabulum faciunt? Ac per hoc in ea domo saecularia verba permiscent, quae duntaxat ob hoc constructa dignoscitur, ut in ea prorsus a negocii saecularis accione vacetur? Sed ut hii, qui ad apostolorum limina confluunt, sanctae devocionis tuae salubriter imitentur exemplum, sub archana quoque beati Petri confessione ante sacrum altare me sedere fecisti, ac per lugubres gemitus et amara suspiria ab ipsa quinquennis infanciae tenera adhuc et nuper ablactata levitate coepisti. Et tanquam illic ipse beatus apostolus corporaliter praesideret, quicquid subtile vel minimum in humanitatis tuae potuit titillare visceribus, quicquid in cogitacionibus vanum, quicquid praeterea surripere potuit in sermone superfluum, fidelibus est relacionibus evolutum. Ad quod michi visum est, ut nil aliud confitenti penitenciae pondus iniungerem, nisi ut illud divinae legacionis elogium iterarem: Age quod agis, operare quod operaris. Vel illud quod his qui Tyatirae erant per angelum mittitur: Non mittam super vos aliud pondus. Tamen id quod habetis tenete. Nam Deo teste ne unum quidem diem ieiunii vel cuiuslibet affliccionis indidi, sed ut in ceptis solummodo sanctis perseverares operibus imperavi. Et utinam a quibusdam homicidis vel diversorum criminum reis, illi gemitus, illi fletus in confessione prorumperent, sic tabescentis et acerrimo dolore transfixae mentis spiritus fremeret, sic male sibi conscia pectora singultirent, sicut illic plangebantur vel inanium fantasmata cogitacionum, vel quarumlibet puerilium inepciae levitatum. Hoc provocentur exemplo, qui ad veneranda sanctorum corpora pia devocione festinant. Illic itaque proprii reatus morbos quasi noxios humores et aegritudines evomant hi, qui per conatus purae confessionis egestius paenitenciae salutaris antidotum sumant. Illic baptismum paenitenciae statuant, in quem per iudicium officii sacerdotalis immersi vetusti hominis indumenta deponant, iam que novi de veteribus vivant. Tu autem, domina mea—nam quia te redemptoris mei sponsam esse non ambigo, meam te vocare dominam nullatenus erubesco—domina inquam mea, fige pedem in radice perseveranciae, et in amorem illius, ad quem per manus sacerdotum et pauperum cotidie cuncta transmittis, medullitus inflammare, ut illud tibi iure contingat, quod in lege praecipitur, videlicet ut, qui captam in bello mulierem forte diligeret, eam que suscipere voluisset uxorem, prius eius cesariem raderet, ungues que praecideret, ac vestem, in qua capta erat, auferret, sic que ad ingenuitatem Israelitidis ex more prosilientem iure sibi matrimonii copularet. Iam igitur ungues tui cum cesarie cepere praecidi, iam vestis, qua tegebaris, auferri, quia quicquid in tui cultus ornatibus pulchrum, quicquid in facultatibus preciosum, te velut ambire vel comere in exterioribus cernitur, in pietatis opera cotidie profligatur. Restat ergo ad intimam sponsi tui iam pervenire dulcedinem et suavissimam illam confoederati spiritus unitatem. Qui enim adheret Domino, unus cum eo spiritus est, videlicet, ut ille divini amoris sapor tuis visceribus influat, illa suavitatis intimae flamma tui pectoris archana succendat, quam et miser mundus et mens quaeque carnalis ignorat, ut illud Canticorum ardenter exclames: Guttur dilecti mei suavissimum, et totus desiderabilis, et ille tibi vicissitudine grata respondeat: Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua, et hodor vestimentorum tuorum sicut hodor turis. Nec turberis, si quaelibet te fortassis adversitas feriat, ob id enim fit, ut internus ille dispositor ad hanc te dulcedinem trahat. Nam et mater cum ablactare vult filium, aliquando fel uberibus adhibet, ut, dum aspernatur ille, quod horret, compellatur ad alimentum se transferre, quod roboret. Israeliticum quoque populum idcirco rex Aegypti percellere ac lacerare permittitur, ut ad repromissionis arva contendere festinancius provocetur. Porro ut de te sileam, quae talione vicaria et odis mundum et perosa iam exploderis mundo, nunquid et ipsis regibus, a quibus mundus iste diligitur, et quibus capciosa fraude blanditur, non quantocius in amaritudinem vertitur, ut nimirum hodie qui ex hostilibus victricia signa reportet, triumphalis cum gloriae pompa praecedat, et cras illum ignobiliter terga vertentem hostilis mucro transfodiat? Balthasar nempe ipso die, quo vasa templi Domini iam temulentus concubinarum labiis re praesumpsit, Medorum gladiis Dario victoriam optinente subiacuit. Galba Romanus imperator quattuor tantummodo mensibus imperavit, et in Romae foro gladio percussus occubuit. Taceo Neronem, praetereo Othonem, quos a semetipsis interfectos Romanae reipublicae testantur hystoriae. Nonne Vitellius interemptus est a ducibus Vespasiani? Nonne et Pertinax occisus est a militibus praetorianis? Macrinus, Antoninus, Alexander, Philippus, Gallienus, nonne omnes hii imperatores militaris impetus gladios pertulerunt? Domicianus praeterea suorum coniuracione confossus est. Probus, dum castra supra Tygridem haberet, caelesti fulmine repente peremptus est. Sed qui vult plenius nosse, seriatim Romanae antiquitatis percurrat hystorias, ibi que liquido videbit, quam pauci reipublicae principes communi morte defecerint. Nam et Gordianus, et Philippus, Decius, Gallus, Volusianus, Gallienus, Quintilius, Aurelianus, Numerianus, Licinius, Constans, Constantinus Iunior, Iulianus Apostata, Valens, Gracianus, Valentinianus Iunior, Iohannes, Valentinianus eciam tercius, Maiorianus, Anthemius, Nepos, omnes isti Romani imperii rectores, nonne vel in ocio sediciosa suorum sunt fraude necati, vel in procinctu hostilibus perierunt gladiis interempti? Sed et quibusdam quid profuit, quod eorum in hoc saeculo prolixius annosa vita duravit? Nam ut infinita praeteream, Valerianus imperator in Mesopotamia cum Sapore Persarum rege commisit et perdidit, quem ille protinus captum inrevocabili custodiae vinculis mancipavit. Qui nimirum, sicut tradit hystoria, ignobili apud Parthos servitute consenuit, et donec advixit, huic probrosae addictus est poenae, ut eiusdem provinciae rex incurvato eo pedem cervicibus eius imprimeret, et sic in equum arrogantia tumidus adsiliret. Quis est enim, cui se fortuna non transferat, et modo de adversis in prospera, modo de prosperis in adversa scenica se varietate convertat? Quanta plane gloria, quantus suorum favor arrisit Annibali, cum apud Cannas Paulum Emilium cum tot Romanorum militum agminibus stravit? Cum denique tres aureorum anulorum modios, quos equitum Romanorum, senatorum et militum detraxerat manibus, Cartaginem destinavit? Plurimas eciam Italiae sibi civitates subdidit, adeo, ut iam Romani cives Italiam relinquere decrevissent et statum labentis imperii funditus desperarent. Sed quam in contrarium successus iste conversus est, cum Mago frater eius a Scipione apud Cartaginem Hyspaniae capitur, Asdrubalis alterius fratris caput mucrone desectum ante ipsius Annibalis castra proicitur, ipse que deinceps post inevasibile fugae periculum, ut veneno se perimat imminente necessitate compellitur? Quam in contrarium versa est et illius eximii fortuna Pompegi, qui post tot triumphos claras que victorias, quas diverso terrarum orbe confecit, postquam viginti duos reges in solo orientali climate superavit, vilis Achillae gladio detruncatus occubuit? Cesar eciam, quem victoriae cupidum totus occiduus orbis saciare non poterat, cui velut quidam contradiccionis obex, ut ita loquar, inportunus et arrogans Oceanus obsistebat, cuius ora flammantia innumerabilium strages gencium non complebant, senatorios intra curiam gladios pertulit, a quibus utique viginti duabus plagis confossus interiit. Nunquid et mulieres ab huius mundanae decepcionis rotali vertigine reperiuntur immunes? Cleopatra nempe magnifice toti dominabatur Aegypto, quod videlicet regnum centum milia villarum includere perhibetur. Huc accessit, quod Antonius, qui Orienti simul imperabat et Asiae, Octaviani Augusti sororem repudio sprevit, et hanc sibi infaustis auspiciis in matrimonio copulavit. Verum ad quem finem tam gloriosi, tam que magnifici coniuges pervenerunt? Antonius siquidem ab Augusto apud Actium navali praelio superatus in Aegyptum fugit, ibi que desperatis rebus ipse sibi mortem propria deliberacione conscivit. Sed et Cleopatra postmodum non dissimili necessitate coacta in preciosum viri sui sepulchrum se sponte proiecit, aspidem que propriis uberibus adhibens, dum et illa sanguinem sugeret, et haec in se venena contraheret, expiravit. Semiramis eciam post obitum viri, quot strages dederit, quot sibi regna subdiderit, quo demum fine defecerit, liquido veterum testantur annales. Cum ergo fallax huius mundi felicitas tot calamitatibus sit obnoxia, cum potencia temporalis tot casibus varianda subiaceat, et rerum ordo sese velut scenicae vertiginis alternitate confundat, quis sanae mentis a rebus tam frivolis tam que fugacibus animum non avertat? Nam ut et ipsa, quae tibi sunt notissima, non praeteream, cum quanta gloria papa Victor et vir tuus imperator Heinricus, uterque vir sanctae memoriae, tunc erant et aetate virentes et dignitate florentes, cum luna serenissimo terram fulgore perfundens, eclipsin passa, repente contabuit, et rutili splendoris speculum ignobili, non dicam pallore sed obscuritate mutavit. Quod profecto, sicut in proximo patuit, nil aliud quam vicinum utriusque principis interitum praesignavit. Nam eodem anno uterque defunctus est. Quod autem postmodum, ante hoc ferme biennium, luna in sanguinem versa est, quia sanguis peccata significat: Libera, inquit, me de sanguinibus Deus, in quantum michi videtur, nil aliud nisi sanctam figuravit aecclesiam Cadaloici sceleris sanguine cruentandam. Kadalous enim milies anathematizatus dum pro venaliter acquirenda Romana aecclesia infinitas per populos pecunias spargit, corda hominum per avariciam in aeris speciem velut in sanguinem vertit. Sic que dum pestilentes homines metalli huius non desinunt habere rubedinem, splendor aecclesiae quodammodo vertitur in cruorem. Cor enim quod cupit, eius ante Dei oculos speciem induit. Sed haec alias. Ut igitur ad id, unde digressus sum, redeam, omnes homines, sive potentes sive sint inopes, eandem sorciuntur originem, nec dissimilem habituri sunt finem. Inter hos autem duos limites est quaedam vitae diversitas, ut alii se glorientur esse spectabiles, alii se doleant indigentes. Sed haec humanae vitae varietas momentanea temporum brevitate concluditur, ut et elati quique diucius de sua prosperitate non gaudeant, et inglorii suae deieccionis incommodum festinanter evadant. Quod est ergo principium nostrum et qui finis, quae, sicut dictum est, variare non possumus, sed omnes in commune mortales haec indifferencia possidemus. Sed audi sapientem virum in libro Sapienciae perhibentem: Sum, inquit, et ego mortalis homo, simile hominibus et ex genere terreno illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro, decem mensium tempore coagolatus sum in sanguine ex semine hominis, et delectamento somnii convenientis, et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans, in involumentis nutritus sum et curis magnis. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis inicium. Ubi et protinus additur: Unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus. Si ergo unus, quod dicitur, ad vitam introitus et similis exitus diligenter attenditur, varietas illa, quae versatur in medio, necesse est, ut tanquam volax fugacis somnii vanitas contempnatur. Hoc etiam quod praemissum est: Decem mensium tempore coagolatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somnii convenientis, si non pigeat vigilanter advertere, quae mens haec audiens, typo valeat arroganciae superbire? Et quis continuo non compellatur sese nosse putredinem, dum tam obscenam ortus sui considerat foeditatem, dicens intra se: Quid superbis, terra et cinis? Quod etiam post exitum suum futurum est primo vermis, deinde pulvis. Erubescat ergo cordis elati superbia, et qui se considerat inter ortum et obitum communi cum caeteris naturae lege constringi, desinat de sublimioris gloriae singularitate iactari. Tu autem, venerabilis domina, quae coeno terrenae superbiae ad sublime verae humilitatis fastigium conscendisti, ita constanter in eius arce persiste, sic in ea, quam per spem semel ingressa es terra vivencium, perseveranciae pedem immobiliter fige, ut in saecularis viae lubricum non libeat ulterius declinare. Nam quae dudum terreni fueras uxor imperatoris, nunc per sanctae professionis dotem sponsa facta es redemptoris. Sic igitur ei te in vera cordis humilitate substerne, sic illi glutino fervidae karitatis unire, ut cum mystica illa sponsa congruenti valeas voce cantare: Inveni quem diligit anima mea, tenui eam, nec dimittam. Et illud: Dilectus meus inter ubera mea commorabitur. Ut quoniam cor hominis inter ubera situm latitat, continuus sponsi tui amor a cordis tui visceribus non recedat. Et cui nunc sancta anima tua in amore coniungitur, nequaquam de caetero a dulcedinis eius amplexibus avellatur, quatinus illud in te Ysaiae vaticinium sollemniter impleatur: Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. 105 Domno B religiosissimo abbati, Petrus peccator monachus debitae servitutis obsequium. Karissime pater, dignas auctori bonorum Deo gratias refero, qui te per suum spiritum docuit periculoso hoc tempore aridam virgam vanae praelationis abicere et ad privatam animae tuae custodiam expeditis gressibus festinare. Nunc vere meus abbas esse coepisti, cum praeesse aliis desiisti. Ecce de iugo multigenae servitutis ereptus ingenuae libertati es per Dei misericordiam restitutus. Servum enim te saecularium, servum te esse necesse fuerat etiam monachorum, illorum siquidem ne monasterium lederent, istorum vero ne tibi conspiratae factionis scandalum generarent. Illos nempe verebaris, ne domus Dei bona diriperent, istos autem ne domesticae seditionis adversum te machinam concinnarent. Et dum unum caput tot dominis subditur, infelix anima multiplici quodammodo catena constringitur, ne creatoris sui vestigia prosequatur. Dic, pater, dic, inquam, videlicet ut expertus, quis potest hoc ferreo saeculo monasterium sine sui capitis periculo regere, immo quis potest cum abbate simul et monachum possidere? Mox enim ut quis abbas fieri incipit, monachus esse desistit, ut quicunque abbatizandi culmen efflagitat, nichil est aliud , nisi quod monachum velut importabile pondus quaerit abicere, et ne apostata videatur, sub fucato se vult colore regiminis palliare. Videlicet ut possit latere peccatum, praelationis quaeritur argumentum, ut vitiosa cutis pastoralis officii superducitur, ut perversae mentis plaga cum virosi puris foetoribus occultetur. Quibus nimirum apte congruit illud evangelicum: Ve vobis, inquit, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Precipitur monacho, ut moriatur mundo, sed qua ratione hoc abbas adimplet, qui tot curarum tumultibus premitur, tot negotiorum saecularium perplexionibus innodatur? Qui diem loquendo et diversa tractanto continuat, noctem consiliando dimidiat? Qui cum aliis complere non curat, atque ad explendum primae sinaxis officium solis ortum semper anticipat? Et cum conventus fratrum silentium communiter solvit, ille inter eos nunquam salivam virginem portat? Nec ad proferendum iam caelestem sermonem idonee suppetit lingua, quae prius est tam prolixis terrenae locutionis ambagibus dissoluta. Porro cum monachus iubeatur in hoc mundo nichil appetere, nil prorsus ambire, quid de monacho ille abbas habet, quem videmus velut Ethneis eructuantem flammis, avariciae facibus inardescere, praediorum confinia dilatare, pecunias hinc inde cum tanta aviditate colligere, ad aliena conquirenda totis desideriis anhelare? Cui quicquid est, nichil est, nisi et hoc studuerit invenire, quod deest. Cui monasterium fit hospicium, equinum vero dorsum cottidianum est habitaculum. Cyrotegae, calcaria, scutica, pidrisigulae et si qua alia equitandi sunt utensilia, nunquam ocioso situ neglecta marcescunt, cum sacerdotalia ornamenta, quibus sacris altaribus deservitur, sepe a tineis comesta reperiantur. Quae enim fora, quae tribunalia inveniri possunt abbatibus vacua? Quae curiae, quae cubilia principum ferratis abbatum virgis non aspiciuntur effossa? Aulicum limen iugiter abbatum vestigiis teritur, et eorum querelae vel iurgia importune regum auribus ingeruntur. Non eos effugiunt castra bellantium, sed sub sequestrae pacis specie, inter ipsos galeatorum cuneos discerpi et comprimi sepe videas cucullatos. Qui vult nosse, quid actum sit apud forense negotium, non praetoria iudicum, sed diversoria potius perquirat abbatum. Quicquid in saeculo agitur, ab eis velut a magistris negotiorum saecularium requiratur. Sed cum Dominus dicat: Cavete, inquit, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius saeculi, et iterum: Nemo potest duobus dominis servire, apostolus etiam concorditer clamet: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Quisquis tot terrenis actionibus plenum monasterii regimen ultroneus appetit, quid aliud creditur agere, nisi quod velut iam lassus Christi militiam execratur ulterius baiulare. Et dum iugum Christi, quod utique suave est, tenera cervice portare detrectat, ad refectionis eius convivium non aspirat. Quae nimirum refectio his ab ipso veritatis ore promittitur, qui sub eius levi onere non lassantur: Venite, inquit, ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Caeterum qui ante missionem militare vult solvere cingulum, ad supernae patriae non meretur pertingere municipatum. Et cui gravis est pugna, nunquam illi victoriae poterit provenire corona. Illi praecipue qui, ut laborem militiae fugiat, ad eiusdem militiae ducatum inhianter anhelat. Dum que dux belli esse humanis oculis cernitur, in conspectu occulti arbitris malefidus transfuga iudicatur. Fugit enim, qui ut revera pugnandi valeat vitare periculum, simulat se antesignani vice specietenus portare vexillum. Et qui inter catervas militum non poterat ire vel ultimus, principandi desiderio iam in praecedenti cornu cernitur primipilus. Infelix non illud ad memoriam revocans, quod per os beati Benedicti Spiritus sanctus terribiliter clamat: Qui suscipit animas regendas, praeparet se ad rationem reddendam. Et iterum: Sciat, inquit, abbas de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo se rationem redditurum. Qui etiam alibi dicit: Sciat abbas culpae pastoris incumbere, quicquid minus utilitatis in ovibus paterfamilias potuerit invenire. Qui enim iudex fieri vult animarum, nescit quam durum, quam que districtum cogatur expectare iudicium. Ut enim scriptura dicit: Durissimum iudicium in his, qui praesunt, fiet. Unum autem in istis novellis abbatibus video, quod vehementer ammiror. Qui enim per decem annos vel eo amplius sub alterius regimine constitutus nunquam ad hanc potuit pervenire scientiam, ut perfecte monachus videretur, nunc ipso die, quo in praelatione constituitur, ita praesidentis induit speciem, ita dominantis exprimit maiestatem, ut non nuper electum, sed natum dicas abbatem. Fit repente severus in vultu, imperiosus in voce, ad corripiendum acer, ad iudicandum promptus, ipse si offenderit, iam omnino satisfactionis ignarus. Dedignatur accumbere nisi in octogona sella, ita praeparata ac si senatoria curulis in curia. Pro suae voluptatis arbitrio haec praecipit fieri, illa contestatorie interdicit, ligat, solvit, admovet, removet. Et in his omnibus nequaquam nobis iunioribus consilium quaerit, sed sibi ipse sufficiens velut propriae potestatis iura disponit. Devotis quidem et subditis pollicetur gratiam, repugnantibus autem falarica spirat animadversione vindictam, ut potius videatur in praefectoriis fascibus agere, quam aecclesiasticae humilitatis officio deservire. Nauseant fauces eius communia nobis cum alimenta percipere, necesse est coquis plura atque diversa uni cuidam ventri edulia praeparare. Nam grossus cibus, qui ex communi fratrum lebete depromitur, indignus pituitae teneri et delicatissimi hominis iudicatur. Nuper egressus dormitorium, quiescere non potest, nisi secretum habeat et singulare cubiculum. Licet iuvenculus, licet validus corpore, nescit incedere, si desit baculus, quo se debeat sustentare. In his itaque et aliis pluribus, quae persequi longum est, ita subito magister efficitur, ut in tota praesidendi regula velut antiquus quidam pater nichil offendere videatur. Quam docte, quam imperiose novit cuncta velut quadam maiestatis auctoritate praecipere, qui diutissime subditus nunquam sapuit suis praeceptoribus oboedire. Presidendi siquidem artem docibilem dixerim, quae tam facile discitur, ut quilibet etiam ad alia vecors, hanc mox ut inceperit, magister in ea peritissimus approbetur. Et ut artius teneatur, non solum sui notitiam quantocius praeerat, sed etiam oboediendi artem, quae a se diversa est, ex alumpni sui memoria prorsus oblitterat. Quamplurima itaque monasteriorum rectoribus imminent, per quae vel lenocinante ipsa imunitatis licentia sponte corruunt, vel mundanae perturbationis necessitate coacti etiam nolentes offendunt. Sed esto, ut eos nulla saecularium molestia feriat, omnis undique mundani fluctus procella quiescat, quis valeat intestinae seditionis mala perferre et sola monachorum tedia sustinere? Quis tot et tam variis voluntatibus satisfaciat? Quis semetipsum per tam diversa formarum monstra componat? Decernunt siquidem suum praepositum debere spiritaliter vivere, cogunt tamen per totum diem causarum saecularium negotiis insudare, ne videlicet aecclesiastica bona depereant, ne domum Dei, quod absit, ab incolomitatis suae statu declinare contingat. Et tolerabilius ferunt, si per abbatis absentiam cuncta regularis institutionis disciplina dilabatur, quam ut aecclesiasticae utilitatis commodum dispendia patiatur. Si delinquentium vitia districtae animadversionis iudicio corrigit, impius, si circa eos remissius agit, zelo Dei creditur alienus. Si silentii se aliquando censura constringit, dicitur, quia cum pastor obmutescit, gregem lupus invadit. Paulo si liberius loquar, qua fronte aliis silere praecipiat, cuius garrula lingua continua verbositate declamat? Cum ieiunat, laudis humanae favorem captare dicitur, cum comedit suo pater, alieno ventri esse vitricus perhibetur. Lautiori veste contectus vanam gloriam quaerere, extremitate et vilitate contentus fertur monasterium deturpare. Predicationis sermo si in longum protrahitur, conspuitur, fastiditur, et magis somnum dicitur provocare, quam aedificationi posse congruere. Si autem locutio brevis fiat, quod in suo, inquiunt, non studuit vase recondere, non valet aliis propinare. Et fons, qui in occulti meatus sui venis arescit, uberes rivos per fistulam non effundit. Unum est, quod super abbate suo monachi magnipendunt, et summis praeconiorum laudibus efferunt, videlicet si apud potentes saeculi valeat, si nocendi et adiuvandi liberam facultatem habeat, si loqui in turba et proprias causas agere non erubescat. Hinc est, quod hoc nostro tempore monachi neminem sibi praeesse volunt, nisi et validi corporis statura procerum et claris proavorum titulis insignitum. Sit licet sanctus, sit omnium virtutum nitore conspicuus, illis tamen naturae muneribus carens, si Antonius deducatur, consona omnium voce indignus electione decernitur. Adde etiam, quia nullum sibi rectorem dari, nisi de propriae congregationis numero patiuntur, alias etiam si prodigiorum virtutibus enitescat, illis obsistentibus ad capescendae praelationis officium non aspirat. Metuunt enim, ne alios sibi aliquando praeferat, pavescunt, ne de consuetudine, in qua iam inveterati sunt, iste aliquid emendare praesumat. Ne, quod absit, mortificationem doceat, ne vana superstitione eos ieiunare compellat. Ne extremitatem diligat, ne nova praecipiat, ne eos, quod cunctis intolerabilius est, a propria fortassis voluntate compescat. Sic sic videlicet malunt de suis quempiam suini gregis custodia dignum, quam extrinsecus venientem in omni religiosae vitae et sanctitatis consumatione perfectum. Ille, ille nimirum nunc abbas extollitur, ille dignus percepti honoris infula iudicatur, qui novit agrorum fundos extendere, turrita domorum culmina fabricare, copiam terrenae facultatis acquirere, sibi commissis non tam necessaria quam et superflua ministrare. Porro si curando talia animarum cura postponitur, dicitur, quia inter praecipua multa bona, levis quaelibet culpa misericorditer indulgetur. Omnes siquidem possunt animae suae utilitati consulere, non omnibus datum est tam ardua, tam necessaria providere. Facile locus tribuitur veniae, ubi hoc intuitu minora neglegimus, ut ad maiora studiosius accingamur. Quod si abbas ab exterioribus temperans spiritalibus se studiis mancipaverit, gemitur, suspiratur et unusquisque ex domesticae facultatis iactura conqueritur. Ecce, inquiunt, domus sancta destruitur, possessio nostra minuitur et per unius incuriam tot virorum commoda ad nichilum rediguntur. Fiat ratiocinium, ponamus calculum. Postquam ille super nos infausto auspitio ius indignae potestatis accaepit, quot et qualia ornamenta aecclesiae superaddidit, quot praediorum mansos acquisivit? Ubi denique possessionis nostrae terminos ampliavit? Plane si res diligenter inquiritur, locus hic suo tempore non modo non auctus, sed in multis potius cernitur imminutus. His itaque et huiusmodi calamitatum stimulis abbates sepe perculsi et subiectorum malitia conturbati, nec quietam praevalent vitam agere, nec lucrandis animabus prout eorum dictat officium, desudare. Sed dum nos talia de quorumdam abbatum sive monachorum pravitatibus loquimur, nemo nos simul cum eis etiam religiosos atque honestos carpere suspicetur. Quippe quorum vestigia humiliter osculantes amplectimur, et in eis Christum, prout dignum est, adoramus. Illos etiam ipsos nequaquam livido detractionis dente corrodimus, sed eorum potius fraterna compassione plectendis moribus condolemus. Qui nimirum per dissolutae conversationis incuriam non solum nobis scandalum generant, sed ipsis etiam saecularibus detrahendi et detestandi sacrum ordinem materiam subministrant. Quapropter, dilectissime, satis laudabiliter et prudenter egisti, videlicet ut infaecundi laboris gravissimum pondus abiceres et levigatis cervicibus ad fructuosae quietis otium convolares. Hoc tibi consilium non caro vel sanguis attribuit, sed divina potius miseratio caelitus inspiravit. Quandoquidem nunc vacat, et de propria salute propensiori fieri cura sollicitum, et de tot animarum non reddenda multiplici ratione securum. Verumtamen quoniam veternosus humani generis inimicus, qui mille artes nocendi movet, mentes servorum Dei pulsare non desinit, et illatis diversis temptationibus quiescere non permittit, expedit te tanto sollicitius circa propriam custodiam vigilare, quanto licet ab alienae provisionis cura desistere. Locum quippe mutasti non hostem, et quocunque pergas, corruptionis tuae te cum velis nolis sarcinam portas. Ex qua necesse est spinas et tribulos incessanter emergere, in quibus extirpandis expediat te infatigabiliter exercere. Desunt homines, qui tibi machinentur linguarum suarum sagittas infligere, adsunt invisibiles inimici, qui adversum te nunquam desinant ferociter dimicare. Illi sane poterant te cum sopitis querelis facili reconciliatione componi, isti nesciunt quandoque homini pace composita foederari. Illi adversum te nulla norunt nisi exteriora arma corripere, isti in ipsis mentis tuae moenibus saeviunt, in ipsa tui pectoris urbe confligunt. Et ut ista congressio periculosior videatur, in ipsa carne tua quaedam quasi perfidos tibi commilitones inveniunt, quos in augmentum suae partis asciscunt. In tuis laribus vivit, unde hostibus tuis robur accrescit. Et vitiorum monstra, cum iniquorum adversum nos spirituum bella consurgunt, illis sociata constipatis nos cuneis feraliter premunt. Stude ergo, dilectissime, per sanctae conversationis instantiam sic in anteriora contendere, ut nesciat mens tua post tergum oculos revocare. Illud apostolicum semper in memoria teneatur, quod dicitur: Quae retro oblitus, in ea, quae anteriora sunt, extendens me, sequor ad bravium supernae vocationis. Sint pedes tui, sicut per Ezechielem de sacris animalibus dicitur, pedes recti, nimirum qui sic noverint angustum iter, quod semel arreptum est, carpere, ut ad eam, quae relicta est, retrogradis gressibus dedignentur se latitudinem retorquere. Nonnulli enim post depositum sui prioratus officium, tantis temptationum fluctibus estuant, ut violentissima pugna se capere in eorum corde vix possit. Proponunt namque sibi maligni spiritus qualia et quam multiplicia animarum lucra Deo potuissent acquirere, si patienter in eo, quo fuerant, voluissent ordine permanere. Quam plures enim, inquiunt, ex saeculari habitu ad servitutem Christi tua exhortatione concurrerent, ipsi etiam, qui relicti sunt, facile se a suis pravitatibus cohiberent. Sed haec bona vagitas abstulit, vitium instabilitatis exclusit. Nunquid tibi soli natus es, ut nullum de te proximi tui solacium sentiant, nulli ex te velut sterili arbore ac per hoc ignibus debita fructus erumpant? Servus ille, qui in sudario talentum herile reposuit, districte animadversionis sententiam non evasit. Et ex eo incautus in damnationis periculum cecidit, unde quasi cautus sibi providere putavit. Alii dedisti mercedem tuam, proiecisti a te perpetuae remunerationis acquirendae materiam. Inter haec etiam ad memoriam revocant huius mundi bona, quibus erat ante circumfluus, exaggerant paupertatis inopiam, in qua nunc cernitur infeliciter constitutus. Et ut murum mentis inpactus temptationis aries acrius feriat, additur: Perpende ergo, quanto melius sit cum Deo omnibus etiam temporalibus bonis affluere, quam contra Deum omni subsidio sustentatoriae necessitatis egere. Quia Deum non timuisti, temetipsum deiciendo et dehonestando contempnere, propriis saltim usibus debueras temporalia huius vitae stipendia procurare. Modo etiam falsus amor eorum fratrum quorum devoto fuerat usus obsequio latenter inmittitur, modo livor in eos, qui adversati fuerant, non modicus excitatur. Istos dolet, quia se conqueruntur ab eo, in quem speraverant, remansisse deceptos, illos autem, quia se gloriantur de suae praesumptionis excessibus impunitos. Istos putat de sua deiectione tabescere, illos velut inimicos suis casibus insultare. Istos opinatur suo odio ab aemulis comprimi, illos moeret in superbiae cornibus arroganter extolli. Haec et alia multa cogitationum phantasmata nequissimi spiritus humanis mentibus ingerunt, his nimirum, quae nequaquam se forti prospectionis custodia circumcludunt. Hinc est, quod nonnullos cernimus praepositurae locum cum magno prius fervore deserere, postmodum vero ad eundem vomitum inportunae ambitionis instantia festinare. Et multiplicium temptationum densitate vallati vel ad concupita perveniunt, vel a sancti operis, quo incanduerant, fervore tepescunt. Tu autem, dilectissime, iuxta prudentiam tuam, virtutum armis fortis praeliator accingere, contra versuti hostis insidias semper in acie paratus assiste, vanam huius mundi gloriam despice, terrenae felicitatis blandimenta contempne. Quicquid in saeculo arridet, tamquam ludificatoriae imaginationis somnium deputa, ad veram illam caelestis patriae beatitudinem cor erectum totis visceribus inardescat. Cum pugna crescit, cum temptationum strepitus ingruit, protinus ad hunc portum mens laeta confugiat, et velut in quadam munitionis arce delectabiliter requiescat, ut fiat, quod per psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum. Postposita igitur inerti torporis ignavia, omnium virtutum studiis prudenter invigila, in eo, quod coepisti, immobiliter persevera. Nec monasterium reliquisse paeniteat, sed sero te potius experrectum conscientia reprehendat, quatinus, qui nunc pauper esse cum Christo temporaliter eligis, cum eo simul inmortales divitias in aeterni regni gloria perfruaris. Et inter electos abbates te iubeat in resurrectione constitui, pro cuius amore in hac vita de abbatum te ordine deiecisti. Ecce, dilectissime pater, amoris tui dulcedine provocatus, dum plura tibi scribere studui, epistolaris modum brevitatis excessi. Sed rogo omnipotentem Dominum, ut et haec tibi rustica et imperita verba proficiant, et in eorum recompensatione tua pro me servo tuo orare sanctitas non desistat. 106 Archangelo monachorum Desiderio, Petrus peccator monachus servitutem. Non ignorare te patior, venerande pater, quoniam Guidunculus ille, puer videlicet noster, acrem maeroris aculeum meis visceribus intulit, cum id, quod michi minatus es, per ordinem nuntiavit. Dixisse siquidem te retulit, quia nisi Cassinense monasterium, quod utique nobiliter regis, inviserem, orationem sancti loci, si te vivente defungerer, non haberem. Quae videlicet minae cum eas ad mentem revoco, non ut acus pungunt, sed conti potius more vel spiculi viscera nostra transfodiunt. Geminae siquidem necessitatis undique coartor obstaculis. Nam et propinqui obitus me reddit aetas matura suspectum, et tot sanctorum oratione fraudari non leve periculum. Veniens itaque medullitus pertimesco, ne dum monasterium quaero, extra monasterium moriar. Mors enim licet aliis sit incerta, proculdubio tamen senibus est propinqua. Aetas enim, cui non succeditur, finem vitae proximum comminatur. Non veniens autem nichilominus paveo, ne si fratribus, quibus intersum, inseparabiliter haeream, uberioris et incomparabiliter sanctioris auxilium conventus amittam. In utriusque igitur periculi meditullio constitutus, quid mihi potius sit agendum, ad liquidum non discerno, dum e duobus quicquid elegero, suspicionis ambiguae laqueum non evado. Hic ad memoriam redit, quod sicut Grillius ait, Alexander somniavit, ne somniis crederet. Ubi quicquid eligat Alexander, hoc disceptatio fine concluditur, ut illi, quod viderat, somnio non credatur. Nam si somniis iure creditur, somnium illud, quod asserit non credendum esse, mentitur. Quod si nequaquam debet somniis credi, consequitur etiam, ut nec illi fides debeat adhiberi. Cui non dissimile, quid et in sacro reperitur eloquio, cum dicitur: Ego dixi in excessu mentis meae, omnis homo mendax. Cui nimirum responderi potest: Si omnis, et tu, falsa que iam erit sententia, quam mendax ipse protulisti. Si vero ipse non mendax, vera iam sententia non erit, quia dum tu es verax, non omnis homo cognoscitur esse mendax. Verum ne ad instar gentilium scripturarum sacra quoque scriptura calumpniae pateat, sed ipsa se propria potius auctoritate defendat, notandum est, quod praemittitur: Ego dixi in excessu mentis meae. Per excessum igitur mentis et semetipsum transiit, cum de qualitate hominis definivit. Ac si perspicue dicat: De falsitate omnium hominum inde veram sententiam protuli, unde ego ipse super hominem fui. In tantum vero et ipse mendax, in quantum homo. In tantum autem omnino non mendax, in quantum per excessum mentis super hominem ad summa contemplanda conscendi. Sed cum quindecim fere dierum medium nos iter absentet, par fuerat, ut, quod seni praecipis, ipse prior experireris, virens scilicet etate, praevalidus robore; insuper adde, quia et abundas vehiculis et constipantium ministrorum vallaris obsequiis. Fertur et Falaris huius praetendisse legis exemplum, qui nimirum cum ius regium in tyrannidem verteret, et exquisitis quosque nocentes supliciis atrociter laniaret, faber quidam aereum sibi taurum optulit, atque ut in eum igne candentem damnaticii quique proicerentur, instruxit. Placere quippe sibi de crudelitate potissimum credidit, quem et inferendis semper supliciis inhiantem et inhumanae cognovit crudelitatis auctorem. Presertim quia, dum quisque proiectus in bestiam voces emitteret, taurus quodammodo videretur naribus et ore mugire. At ille munifico suo, quae merebatur, dona redhibuit: Amice, inquit, de collato quidem munere gratias ago, sed volo et inevitabiliter impero, ut, quod me docuisti, prior experiaris. Protinus igitur proiectus in taurum, quod inferri aliis docuit, prior ipse probavit. Et poenae factus est auctor, qui poenalis laberinti fuerat ante conflator. Age igitur et ipse quae praecipis, et iuvenis ad senem propera, qui senem, ut ad te gradiatur, invitas. Verumtamen ut nunc serio loquar, si per tam longinqui itineris ductum beati Benedicti patris nostri limen attingere licuisset, ego non parvae mercedis cumulum deputarem. Et certum teneo, quia si in illius peregrinationis itinere me obire contingeret, non tam proprii reatus me gravaret exicium, quam illius attolleret dignitas meritorum. Hanc itaque spem meam illud etiam roborat, quod mihi vir religiosus et prudens ante quintum fere diem Stephanus apostolicae sedis cardinalis presbyter intimavit. Ait enim, quia vassus quidam Burgundio genere, Anniciensis episcopatus aecclesiam beatae Dei genitricis semper que virginis insigni titulo decoratam, quae vocatur in Podio, orationis gratia devotus adiit, et peractis orationibus ac devotione completa redire coepit ad propria. Cum que venisset ad pagum quendam, in quo cella cuiusdam monasterii, cuius me vocabulum fugit, a religiosis fratribus incolebatur, languore correptus cecidit, aegrotavit et obiit. Dehinc cum iam lotum atque ex more linteis obvolutum in medio iaceret cadaver exanime, ac pia fidelium circa feretrum custodia pernoctaret, conticinio iam fere noctis emenso ac gallicinio propinquante, qui mortuus iacebat repente prosiluit et sic omnes undique circumstantes ammirationis stupor et intolerabilis horror invasit. Tunc ille magni clamoris animadversione vociferans, tremens et horribiliter expavescens rogare coepit adstantes, ut psalmodiae piis que votis valenter insisterent, quatinus tetros nequitiae spiritus, qui per angulos ac parietes domatis undique videbantur, sanctis orationibus effugarent. Cum que fusis ad Deum precibus more fumi vento perflati daemones evanuissent, ille terrore deposito et securitatis animatus audacia, quod sibi in occulto contigit, publice coram omnibus enarravit. Egredienti, inquit, mihi de corpore, duo protinus angeli splendidae claritatis occurrunt, qui me se cum ducere in superiora coeperunt. Sed ecce me nigrantes daemonum turmae velut falanges Ethiopum undique circumfundunt, me que tamquam sui iuris hominem acri nimis et inportuna vehementer exactione reposcunt. Noster, inquiunt, hic homo est, sub nostris ditionibus vixit, nostris optemperare legibus non omisit. Semper enim illi lex carnis inviguit, legem vero spiritus funditus ignoravit. At contra beati angeli responderunt: Non, inquiunt, diffitemur vestrum fuisse dum in propriis viveret. Non enim licet resistere veritati. Sed quia nunc in obsequio reginae caelestis, dominae nostrae, defunctus est, nequaquam impietati vestrae pro vitae suae reatibus subiacebit, qui vitam suam pio fine conclusit. Nec ad aeterni iudicis poterit perire conspectum, qui genitricis eius sibi providit auxilium. Ad haec illi: Cum Deus, aiunt, proculdubio iustus sit iudex, numquam, quod nostrum est, auferet, nec adversum nos praeiudicialiter aget, cum iniustitiam prorsus ignoret. Cum que vim angelis inferre temptarent, angeli vero lenius atque remissius iam cognita veritate resisterent, adfuturum tamen sibi continuo profitentur auxilium, et Dei genitricis celerem comminantur accursum. Sed cum hinc isti modesta circa me tuitione contenderent, illi e diverso ad reposcendum sui iuris hominem furiosius ac truculentius ebullirent, ecce velut igneum fulgur repentinus radiantis corusci splendor illuxit, cunctis que mirantibus caelorum regina angelicis vallata reverenter obsequiis, Dei mater advenit. Tunc reprobi spiritus licet ad primum tantae gloriae terrerentur adventum, eorum que nimius splendor reverberaret optutum, tamen illatam sibi conqueruntur iniuriam, et angelicae violentiae protestantur ex propria possessione rapinam dicentes: Quia si Deus est iustus, numquam de manibus nostris auferet impium. Quibus e diverso beata virgo respondit: Licet hic homo, ut asseritis, vestra per pravitatem operis possessio fuerit, et impie sive carnaliter vixerit, numquam tamen piissimus et clementissimus filius meus ac Dominus patietur eum vestris fieri crudelitatibus subditum, quem sub mei famulatus obsequio cernit in peregrinatione defunctum, praesertim cum iste confessus peccata sua sacerdotibus fuerit, iudicium que paenitendo ac ingemiscendo perceperit, quamquam subita morte praeventus implere nequiverit. Ad haec illi quasi nacta occasione victoriae tripudiantes et velut insultantes obiciunt: Cum tu sis, inquiunt, mater veritatis et aeternae iustitiae, num ignorare potes, quoniam hoc tam imane tam que cruentum facinus perpetravit, quod nulli tamen umquam per vocem confessionis innotuit? Quoddam scilicet grave scelus a me commissum nominetenus inclamabant. Quod peccatum, cum beata virgo licet ab auctoribus mendacii veraciter recognovisset, modeste paulisper opticuit et quodammodo veritati reverentiam praebuit. At reparato rursus eloquio: Verum quidem, inquit, est quod obicitis, sed quoniam apud misericordem Dominum meum ac filium misericordia superexaltat ex more iudicium, eum que non tam delectat poena peccantium, quam remissio peccatorum, me confestim intuens ait: Ad corpus praesto regredere. Scelus hoc, quod ab iniquis tibi iure obiectum est, sacerdoti coram vicinae huius cellulae monachis confitere eis que ex meae iussionis auctoritate deposce, ut paenitentiae modum, qui tibi iniunctus fuerit, ipsi suscipiant, et implere pro tua mox obeuntis absolutione contendant; quo peracto ad me protinus sine dilatione revertere. Hic enim ego non desino, te donec redeas expectare. Cum que per ordinem haec ille narrasset, et paenitentiam sibi inditam sancti fratres cum karitate illius, tum pro deificae virginis oboedientia suscaepissent, mox laetus et hylaris velut obdormiens obiit. Et sic vera esse, quae vivens dixerat, moriens approbavit. Ego quoque si ad vos devote contendens beati itineris viator obiero, sancti Benedicti praesidium nequaquam mihi defuturum esse confido. Idem praeterea Stephanus aliud mihi retulit, quod tamen non adeo certum tenebat, sicut illud quod supra digessimus. Audisse, inquit, me memini, quia clericus quidam fatuus erat, nauci, frivolus et ineptus. Huc accedit, quia nullam religionis dotem, nullam canonicae disciplinae gravitatis sive modestiae videbatur habere virtutem. Inter hos tamen emortuos inutilis vitae cineres hic perexigui fomitis tenuis vivebat igniculus, ut ante sacrosanctum altare cotidie beatae Dei genitricis accederet, et reverenter verticem curvans angelicum hunc atque evangelicum versiculum decantaret: Ave Maria, gratia plena, Dominus te cum: benedicta tu in mulieribus. Cum itaque tantae fatuitatis ineptiam novus deprehendisset episcopus, ab inutili persona utilitatem aecclesiae detineri indignum duxit, ei que praebendam, quam a nuper elato suo decessore perceperat, abstulit. Sed cum hunc rei familiaris egestas opprimeret et praeter hoc aliud , quid unde posset vivere, non haberet, nocturno silentio pia Dei genitrix episcopo, dum dormiret, apparuit, quam scilicet praecedebat vir, in una manu ardentem faculam, in altera ferulam portans. Cui mox beata virgo praecepit, ut episcopum delinquentem aliquantis ferulae, quam gerebat, verberibus castigaret: Cur, inquiens, capellano meo, qui mihi cotidianas impendebat excubias, stipem aecclesiae, quam non ipse contuleras, abstulisti? Mox que sacerdos tremefactus evigilans clerico beneficium reddidit, et quem ignotum Deo forte crediderat, iam quasi carum propensius honoravit. Si igitur ille unum dumtaxat laudis canendo versiculum corporei victus alimenta promeruit, quam fidenter aeterna sperabunt, qui beatae reginae mundi cotidiana horarum omnium vota persolvunt? Unde pulcher etiam mos in nonnullis aecclesiis inholevit, ut specialiter ad eius honorem per omne sabbatum missarum celebrentur officia, nisi forte festivitas vel feria quadragesimalis obsistat. Nos etiam heremis sive monasteriis, quorum videlicet ad Christi gloriam ministri sumus, tres per eptomadas singulas dies sanctis adsignatos habemus, ad quorum scilicet honorem missas specialiter celebramus. Et ne pro libitu, sed ratione dictante id videamur audere, quia secundum virorum illustrium pias opiniones atque sententias quaelibet animae defunctorum in diebus dominicis requiescunt atque a supliciis feriantur, secunda vero feria ad ea quibus adsignatae sunt poenarum ergastula revertuntur. Idcirco ipso potissimum die angelis missarum honor impenditur, ut et mortuis et morituris patrocinalis eorum defensio procuretur. Sexta quoque feria vivificae cruci non inconvenienter adscribitur, quae scilicet dies pendentis in cruce Domini glorioso sanguine purpuratur. Qua die omnes fratres nostri quos utique monasterialis ordo connectit, hoc etiam ad cumulum propriae salutis adiciunt, ut et se mactent in capitulo vicaria collisione scoparum, et insuper celebrent in pane et aqua ieiunium, asserentes quia in hoc cruci vere communicamus, in hoc proculdubio Christo commorimur, si hoc eodem die quo ipse passus est, nos etiam carnem nostram per inediae cruciamenta mactemus. Addunt etiam, quia cum per quinque milium circiter annorum prolixa curricula totum genus humanum ferreo diaboli fuerit iugo depressum, et hoc potissimum die per crucis insigne vexillum sit triumphaliter absolutum, dignum profecto est, ut huic diei, quae videlicet omnium aetatum nexus abrupit, caro nostra quasi cuiusdam tributi canonem solvat, per quam de captivitatis suae compedibus absoluta tripudiat. Aiunt etiam, quia cum in die tremendi examinis arbiter aeternus illuxerit, angelicis undique constipatus obsequiis, cunctis etiam elementis tantae maiestatis horrore permotis, praesto beata crux ulnis advehitur angelorum, et ante cunctorum statuitur ora mortalium, non iam auro vel margaritis ornata, sed rutilantior sole cunctis que sideribus ex virtute divina. Tunc itaque quam sincero corde et libera conscientia ante sublime solium flammivomi tribunalis assistit, qui servitutis suae pensum persolvisse se vivificae cruci, per quam de servo diaboli liber effectus est, recognoscit. His et aliis argumentationibus sancti fratres sexta feria ieiunandum esse definiunt, et sic crucifixo Domino se quoque concrucifixos ostendunt. Et quid grave, si Christianus quilibet unum animae suae diem per eptomadam tribuat, ad quod agendum pro corporis incolomitate servanda dieta quoque medicinalis impellat? Nam et Cesar Augustus, sub quo salvator ex virgine dignatus est nasci, sicut quaedam tradit hystoria, usus consilio medicorum uno semper abstinebat per eptomadam die, ut alleviato corpore potuisset vigetus et incolomis permanere. Ad honorem quoque sanctae crucis eodem die missas celebrant, ut sibi patrocinium crucis in die necessitatis acquirant. Sabbatum vero, quod requies interpretatur, quo videlicet die Deus requievisse legitur, satis congrue beatissimae virgini dedicatur. Quam nimirum sibi sapientia domum aedificavit, atque in ea per humanitatis assumptae mysterium velut in sacratissimo lectulo requievit. Cui profecto cum dignus honor impenditur, exhibentibus proculdubio certae defensionis auxilium providetur. Quocirca quod fratris mei Damiani tunc archipresbyteri deinde monachi relatione didici, nisi me fallat obliviosa memoria, fideliter narro. Alter enim frater meus, Marinus nomine, laicus quidem habitu sed timoratus spiritu, ingravescente pulmonis ac pectoris valetudine tandem ad extrema pervenit. Interea cuiusdam diei iam illucescente diluculo repente coepit quasi cuilibet adventanti gratulabundus aggliscere, iucundanter hilarescere et festiva serenitate vultus alacriter assultare. Mox et in verba prorumpens cum magnae animadversionis impulsu circumsedentes alloquitur: Levate, inquit, levate, ac dominae meae reverenter assurgite. Deinde aliorsum mutatae vocis eloquium dirigens aiebat: Et quid est, domina mea, regina caeli et terrae, quia visitare dignata es pauperculum servum tuum? Benedic me, domina mea, et ne patiaris in tenebras ire, cui lucem tantae praesentiae contulisti. Cum igitur huiusmodi sermones implesset, ecce Damianus, qui scilicet illi sicut et mihi erat germanitate coniunctus, persolutis Deo nocturnis officiis ab aecclesia redit, quid circa fratrem languidum ageretur, inquirit. Ille vero certum se quidem de vicina morte testatur, sed mox adversus assidentes probrosa redargutione conqueritur. He heu frater, inquit, quam ignaros, quam imperitos atque inreverentes habemus et sine disciplina domesticos. Et tu vir strenue, Bonizo—erat enim illic inter caeteros dives ille negotiator—quomodo sedere potuisti ad reginae caelestis adventum? Venit regina mundi, et vos assurgere neglexistis? Venit mater imperatoris aeterni, et vos eius praesentiam ignobilem deputastis? Ad quod Bonizo: Deliras, inquit, adhuc et aegritudine dementatus haec vana profundis. Aut verum est forte, quod loqueris? Nobis certe vana haec videntur et frivola. Ad hoc ille: Num ignoratis, ait, quia languor iste quem patior, numquam alienare mentes aegrotantium consuevit? Firmiter igitur et absque ulla prorsus ambiguitate cognoscite, quoniam angelicis comitata vestigiis beata redemptoris nostri me mater invisit, hylaritatem mihi sereni vultus ostendit, benedixit me, et protinus abiit. Cum que paulo post ille defunctus esset, senex quidam presbyter, Severus nomine, qui nimirum spiritalis eius pater extiterat, retulit, quoniam longe ante, dum vigetus adhuc et sanitate floreret incolomi, depositis nudatus exuviis collo corrigiam, qua cingebatur, innexuit, altari se beatae Dei genitricis velut servile mancipium tradidit. Mox se quasi servum malum coram domina sua fecit verberibus affici dicens: Domina mea gloriosa, virginalis mundiciae speculum et omnium norma virtutum, ego te miser et infelix offendi per obscenam carnis meae putredinem, et eam, cuius tu mater et auctor es, violavi mei corporis castitatem. Nunc itaque, quod solum remedii superest, me tibi famulum trado, tuae ditionis imperio substrati cordis colla summitto. Flecte rebellem, suscipe contumacem, nec tua pietas respuat delinquentem, cuius intemerata virginitas peperit verae pietatis auctorem. Per istud ergo munusculum servitutis meae tibi nunc offero censum, et amodo ac deinceps quoad vixero, certi canonis appendam annuale tributum. Quandam ergo pecuniae summam in altaris crepidine posuit, et sic de misericordia, quam quaesierat confisus, abscessit. Non igitur fortassis hanc sed huiusmodi frater meus de fratre narravit historiam, cuius etsi prae oblivione verba non teneo, saltim in quantum mihi possibile est, a relatus quadam similitudine non recedo. Confessionis igitur iste versiculus ad relata vel referenda mihi cuncta proficiat, me que in quibus ignoranter oberro, coram supernis optutibus excusabilem reddat. Ut igitur superioribus et inferiora coniungam, noli, noli, pie pater, in minarum, quas intentasti, perseverare sententia. Noli aegrotanti filio, sive viventi, sive post obitum, orationis tuae subtrahere medicinam. Porro autem quia infelix ego, dum vivo, prae desidiae torpore non semino, post obitum meum, si supervixeris, de manibus tuis alimoniam spero, quatinus oblationis tuae sacramentum animae meae vertatur in epulum, et orationis tuae sacrificium mihi vitale sit alimentum. Et quid mirum, si sacrae oblationis hostia refectio credatur esse defunctis, cum in alimenta vertatur aliquando viventibus etiam in periculo constitutis? Nam venerabilis senex Petrus sacerdos et monachus, qui iam ante septuaginta ferme annos sub iure Nonantulani monasterii religiose vixit, nunc etiam in hac heremo vitam ducit angelicam, mihi sepe narravit, quod ipse quoque fratrum a Cumani lacus confinio venientium relatione cognovit. Ait enim, quia latomi quidam apud Clavennam montem de saxea terrae vena lebetes exculpserant, et expleto labore iam egressi redire parabant. Quorum unus dum ferramentum quoddam se per oblivionem reliquisse cognovit, in concavam montis scrobem iacturam suam recollecturus inmersit. Sed ecce post se pars specus non minima concidit, eum que lapidea ruderum moles eatenus, ut nequaquam reverti posset, inclusit. Cum que collaboratores eius crebris effossionibus attemptarent, ut vel dilaceratum atque contritum extincti cadaver educerent, iam que omnis eorum labor incassum cederet, tandem defessi ac funditus desperantes ad propria repedarunt. Postmodum vero necdum labentis anni prorsus evoluto curriculo, amici vel affines eius quodam intimi fervoris instinctu animantur, ut eum sollicitius quaerant, quatinus ex eius ossibus vel extrema quaedam valeant reperire vestigia. Cum diversis itaque montem fossoriis adeunt, hinc inde scrutantur, et curiosius obeuntes rimae latentis aditum quaerunt. Egestis itaque non sine gravi labore ruderibus adhuc fodientes anhelant, et excavati montis adhuc viscera penetrant. Cum ecce, hominem quem vix mortuum reperire se posse sperabant, repente sanum et incolomem cernunt, eum que velut e sepulchro cum ymnis et laudibus exultationis educunt. Cum que requireretur, quomodo sine alimentis tam longo tempore vivere potuisset respondens: Ex quo, inquit, in illa scrobis angustia sum conclusus, cotidie mihi brevis avicula columbae similis advolavit, et in ore suo nivei mihi panis oblatiunculam detulit. Quo videlicet cibo ita totis visceribus obdulcatus sum et refectus, ut regalibus, immo caelestibus me deliciis arbitrarer impletum. Solo autem uno die, quoniam ad me dapifera mea consuete non venit, intolerabilis me famis inopia cruciavit. Uxor enim eius cotidie fecerat pro eius anima sacramentum hostiae salutaris offerri, uno autem die, inhorrescente brumalis inclementia temporis, attingere limen aecclesiae supersedit. Quapropter illis mutuo conferentibus liquido patuit, eum illo die signanter inedia tabefactum, quo pro ipso non fuerat sacrificium laudis oblatum. Sed nec illud silentio dignum duco, quod Atto piae memoriae Auximanus civis, prudens videlicet et honestus vir, me praesente narravit. Mulier, inquit, quaedam obeunte viro vidua remanens in quodam presbytero magnam spem de praefati viri sui salute posuerat, ei que per domesticam famulam crebrae satis oblationis exenia dirigebat, per eam semper obsecrans, ut defuncti sui dignaretur habere memoriam. Quod ille non difficile promittebat, verumtamen avarus et tenax, numquam benedictionem mulierculae, vel ex his, quae ipsa detulerat, porrigebat. Unde factum est, ut eam tam crebri iam tederet itineris, et accusaret intra se tenaciam sacerdotis. Post multa, quadam die per eandem piorum munerum baiulam misit eadem matrona presbytero gallinam coctam, subcineritium panem et vasculum vini. Igitur dum illa casu tunc solito propensius esuriret, et querelam cordis cogitationis que tumultus adversus presbyterum sustineret, huc illuc que omnia undique circumspiciens in remotioris secessus angulum cauta divertit, ipsa que sibi discumbens pariter et assistens, quaeque portabat inhianter universa consumpsit. Mulier igitur cibo potu que refecta mox laetitia cordis exultans caput terrae prostravit, deinde se subrigens ad caelum manus extendit et in vocem huius orationis erupit: Deus, inquit, omnipotens, qui das escam omni carni, sicut caro mea refecta est hoc cibo corporeo, ita per misericordiam tuam hodie et anima domini mei satietur in paradiso. Regressa igitur ad dominam suam mulier, quid responsum sit a sacerdote, requiritur, illa vero gratias egisse ac circa defunctum vigilantiam promisisse testatur. Proxima nocte per visum adest vir, uxori de pridianis muneribus gratias agit. Cum que illa sollerter inquireret, quid circa se dispositionis esset, utrum scilicet eum poena constringeret, an ei quaevis utinam prosperitas arrideret, respondit: Usque heri male mihi fuit, sed et inter caetera meae calamitatis incommoda gravius me fames afflixit. Heri vero te praebente convivium splendide refeci, ac funditus fame consumpta largis alimentorum dapibus abundavi. Et his dictis praesto disparuit. Cum que mulier evigilasset, ac de viri sui verbis sollicite pertractare coepisset, non mediocriter mirabatur, cur ille dixerit hesternum se tantummodo ab ea percepisse convivium, quandoquidem illa sacerdoti frequentissime direxisset exenium. Igitur altiori pertractans viri verba consilio intellexit non sine mysterio esse, quod dixerat. Vocans autem famulam districte coepit inquirere de exenio, quid egisset, vel quid presbyter respondisset. Cum que illa terrore concussa modo haec modo illa confingeret, et veritate suppressa per ambages et commenta quaedam non procedentia palpitaret, domina vero fidem non adhibens dura prorsus et aspera minaciter intentaret. Illa demum necessitate constricta tandem, quod in re erat, aperuit, et se, quae detulerat, comedisse, ac pro domino suo preces fudisse confessa est. Hoc igitur ita ut factum est, quantotius per populi totius ora depromitur, et celebri per regionem relatione vulgatur. Multorum que testimonio diffinitum est, quoniam utilior est et fructuosior elemosina pauperum quam quaelibet oblatio tradita manibus carnaliter viventium, sacerdotum, quandoquidem defunctus ille et quod presbytero datum est, ignoravit, et quod a paupercula muliere perceptum est, solemne convivium sensit. Elemosina quippe animas hominum in tenebras ire non patitur, terrenis que munusculis siderea regna mercatur. Unde nonnulla in nostris partibus monasteria praeclaram nuper institutionis normam sibimet indiderunt, ut praeter caetera etiam tres pauperes cum privata mensa iuxta se semper abbas habeat, eis que singulis mensuram cibi quam quivis habet frater apponat. Nam cum regularis norma praecipiat, ut abbatis mensa semper sit cum hospitibus, hoc modo naviter utrumque completur, ut et abbatis mensa non superbis seculi sed sanctis hospitibus haereat, et ipse convesci fratribus non omittat. Enimvero ut copiosiora in pauperes alimenta proficiant, dantur in monasteriis et heremis decimae quorumque proventuum, et non modo pecorum, sed et ornicum pariter et ovorum. Devotioni quoque defunctorum hoc noviter superaddunt, ut carioribus quibusque defunctis octavas semper anniversarias faciant, et non uno tantum depositionis die, sed per ogdoadem potius annualis sibi memoriae vota persolvant. Et suggero atque humiliter peto, ut et ipse novum hoc eorum quae praediximus, arripias institutum, nec a minimis fratribus mutuari dedigneris exemplum. Melius est certe doctoribus a discipulis discere, quam superbe, quae recta sunt, ignorare. Honestius est maiori, ut, quae nescit, addiscat, quam quae discenda sunt, nesciat. O gloriosa virtus humilitatis, per quam homo vere discipulus efficitur salvatoris! Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde. Haec est enim virtus, per quam suave Deo sacrificium et magister impensi laboris instantiam et discipulus suam exhibet clientelam. A venerabilis plane Cluniacensis coenobii fratribus didicisse me contigit insignia duo sanctae humilitatis exempla, quorum unum non mediocriter quosque praelatos, alterum valet aedificare subiectos. Marcuardus certe eiusdem rector aecclesiae Maiolum sibimet in praelatione substituit, et grandevae iam senectuti suae quietis otium procuravit. Hic itaque dum privatus in infirmorum maneret edicula, quadam advesperascente die caseum petiit, quem cellararius pluribus, ut fieri solet, intentus, non modo non dedit, sed et duris insuper ministrum eius responsionibus fregit. Conquestus est abbatum turbam, nec posse se tot dominorum perferre molestiam. Quo senex audito non mediocre scandalum pertulit, et quia lumen oculorum prorsus amiserat, dolor in eius corde tenacius haesit. Nam quo caecus a visibilibus vacat, eo quicquid audierit, in corde suptilius versat, et quia per exteriora quaeque non spargitur, interioris zeli stimulo truculentius inflammatur. Mane vero facto ministro suo ut sese ad manum in capitulum duceret iussit. Adductus autem talibus abbatem aggressus est verbis: Frater, inquit, Maiole, non ego te super me, ut me persequereris, imposui, nec ut tamquam emptor mancipio dominareris, sed ut revera patri filius compatereris elegi. Et post huiusmodi multa propemodum commotus adiecit: Es ne, quaeso, meus monachus? Quo respondente: Sum, tuum que me non magis fuisse, quam et nunc esse profiteor. Et ille: Si meus, inquit, es monachus, protinus cede sedi, et locum, quem ante tenueras, repete. Quo Maiolus audito repente surrexit, humilem locum, prout iussus fuerat, expetivit. Marcuardus itaque quasi postliminio reversus vacantem occupat sedem, cellararium, cui fuerat infensus, accusat, quem mox terrae prostratum durius corripit, tandem que modum paenitentiae, qui sibi videbatur, iniungit. Perfunctus itaque tam longi tribunatus officio, praesto dethronizatus assistit, Maiolo ut ad suam sedem redeat praecipit, ille confestim nil cunctatus oboedit. In hoc igitur sancto viro evidenter ostenditur et verae virtus oboedientiae et monachicae mortificatio disciplinae. Vere in eo cernitur et imperialis patientiae dignitas, et apostolicae humilitatis regnare maiestas. Iussus enim iura prioratus abicere non contempsit, iussus recipere patienter et humiliter oboedivit, utrobique sibimet mortuus et consummatae oboedientiae loro constrictus, dum alienis omnino se substravit imperiis, nulla proprii sensus in se vivere vota permisit. Sed quoniam tanta beati viri humilitas sterilis esse non potuit, quod prius de Spiritus sancti rore radix ipsa concepit, per prorumpentium ramorum germen pullulando diffudit. Vir itaque Domini venturus aliquando Romam praecepit cuidam fratri, ut se cum pergeret, quia, sicut rogatus fuerat, eum in monasterio sancti Pauli priorem constituere decrevisset. Ille vero nonnulla difficultatis obstacula reluctatus opposuit, et modo hoc modo illud tandem obstinatus oboedire contempsit. Maiolus autem inoboedientiam fratris aequanimiter tulit, eo que relicto itinere quod decreverat, commeavit. Cum que frater in monasterio per inoboedientiam remansisset, et reliqui fratres in eum se vehementer inveherent, ac tam obstinatae duriciae pervicaciam unanimiter increparent, tandem ad cor reversus, adversus propriam voluntatem in arma congreditur, salutaris oboedientiae telis accingitur, et mox supernae gratiae fervore succensus beati viri vestigia perniciter comitatur. Sed dum ille nesciens cepto itinere graditur, hic vero post eum festinanter accelerat, et anxius ac repentinus anhelat. Mox ad quendam fluvium pervenit, cuius vir Domini iam vada transierat, et super ripam adhuc alteram consistebat. Cum itaque monachus in citeriori fluminis se crepidine figeret, quoniam absente navigio transitum non haberet, videns procul adstare magistrum, quod solum potuit, praesto corruens in terram se humiliter stravit. Et quia veniam deprecans per oris organum forte non posset audiri, clamosam de toto corpore linguam fecit. Quod dum eminus Maiolus aspexit, quid hoc esset, incunctanter agnovit, mox que misso remigio transferri ad se monachum fecit. Quem praesto vir Dei, ad quid venisset, inquirit, at ille simul et de praeteritis indulgentiam deprecatur, et impleturum se de caetero quicquid iniungeret pollicetur. Tunc ille: Vis, inquit, absque dubio paenitentiam? Quo respondente: Volo, protinus addidit: Huic igitur osculum praebe. Nam casu tuberosae cutis illic leprosus adstabat. Ille confestim in eius osculum ruit, mox que lepra mundati corporis prorsus evanuit. Sic sic sancta oboedientia fructum suae humilitatis invenit, dum non modo veniam se corrigendo promeruit, sed et signum insuper tam perspicuae virtutis ostendit. Et cui superbia pene potuit apostaticam inferre pernitiem, humilitas dedit apostolicam exhibere virtutem. Haec omnia, venerabilis pater, non sine magno timore describimus, ne vel per oblivionem propriam, vel per infidae relationis audaciam a veritatis linea quantumlibet deviemus. Quamobrem haec nos non constanter adstruimus, sed quia velut sub hoc relationis ordine ad nostram fuerint perlata notitiam, opinamur. Verum quisquis oboedientiam praedicat, illi summopere cavendum est, ut eum nota rebellis inoboedientiae non inurat. Nam ubi distat opus a labiis, foedatur nomen auctoris. Quoniam qui idipsum, quod ore statuit, factis oppugnat, legem proculdubio destruit, quam promulgat. Quapropter ipsum oboedientiae deprecor et humilitatis auctorem, ut in proximo dignetur a me huius infamiae probra repellere, me que permittat hunc prophetae versiculum in Cassinensis monasterii foribus decantare: Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar, ecce adsum. 107 Patri et filio papae et archidiacono, Petrus peccator monachus servitutem. Epistolam, de qua me insugillastis, ad vos mitto, ut videatis et quid in ea adversum vos egerim, liquido comprobetis. Quod si aliam in illas partes epistolam misi, vel in hac ipsa aliquid usque ad unam litteram me sciente auctum est, vel imminutum aut aliquo modo transmutatum, et non ad vos est simpliciter missa, sicut tunc domno Coloniensi pontifici est directa, Neeman Syri me lepra perfundat, vel Barhieu caecitas oculos meae frontis obducat. Iesum testor et sanctos angelos eius, quia in hac ego satisfactione non mentior. Si pro hac itaque epistola mori debeo, tendo cervicem, imprimite pugionem. De caetero sanctum sathanan meum humiliter obsecro, ut non adversum me tantopere saeviat, nec eius veneranda superbia tam longis me verberibus atterat, sed iamiam circa servum suum vel saciata mitescat. Liventes quippe scapulae iam deficiunt, et sulcata tot plagis tot que terga vibicibus tumescentia non subsistunt. Unde vir sapiens: Flagelli, inquit, plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa. Age igitur, tempus est enim, ut et ego iam —. Sed adhuc spiritum reprimo, labiis digitum superpono, et licet seram, tamen adhuc misericordiam quaero. Quod autem me ad vos Romam venire, deinde vobis cum ire Mantuam praecepistis, utriusque michi labor itineris valde difficilis visus est et meae senectuti nimium gravis. Unde Romam venire, quod vobis minus prodesset, omisi, expeditionem vero Mantuani itineris magis vobis necessariam iudicavi. Sed in destinando michi sanctae vestrae legationis oraculo, satis uterque inter vos inaequaliter divisistis, nimirum ut unus michi videatur paterni favoris affabilitate blanditus, alter hostilibus iurgiis terribiliter comminatus. Unus vestrum me tanquam sol corusco fervidi splendoris irradiat, alter velut furens aquilo violentis impetus sui flabris exufflat. Unde illud ad mentem redit, quod refertur in fabulis. Dicitur enim, quia dum quidam indutus clamide viator incederet, Sol et Eurus eum quasi materiam sibi proposuere certaminis, quis videlicet e duobus ei clamidem facilius potuisset auferre. Hoc itaque inter eos foedere constituto, ut eum, qui victor existeret virens laurea coronaret, coepit Eurus violenter infremere, nubium volumina commovere. E contra viator clamidem stringere sese que, ne vestem perderet, undique constipare. Cum que discipulus Eoli casso labore deficeret, sese que coeptum posse perficere funditus desperaret, ilico Sol aurea coepit ora detegere, micantibus terram fervoribus illustrare. Mox viator cum iam estibus nimii fervoris aresceret, uber que sudor humefactis visceribus ebulliret, proiecit clamidem, ut nimii caumatis temperaret ardorem. Ille ergo condicti certaminis promeruit palmam, qui leniter egit, non qui vincere furendo et violentiam irrogando temptavit. Sed ut e scripturis sacris honestius proferatur exemplum. Si Roboam senum consiliis acquiescens populo mitia responderet, totum Israel sui iuris imperio subdidisset. Sed quia coevorum suorum superbiae credidit, divisis a se decem tribubus sublimem regni potentiam humilem fecit. Rinocerus etiam, qui rabida persequentium canum ora celerrima pernicitate contempnit, capi se gremio blandae virginis non pavescit. Sed qui cuncta quae vestra sunt reddidi, cur adhuc persecutionem patior? Naturarum certe perhibent rimatores, nescio utrum adstipulentur etiam venatores, quia castor, dum nativo perpendat ingenio se non ob aliud insectari, nisi pro testiculis, ut medicinali serventur industriae praecidendis, ad stipitis truncum repente procurrit, sese que violenter impingens testiculos proicit. Mox itaque longius provolans versus ad venatorem in duobus se pedibus erigit, nec se iam habere pro quo quaeratur, ostendit. Nunquid ergo durior satisfactio quaeritur homini, quam exigatur ab animalibus brutis? Sed ne modum excedat epistolare compendium, ad haec expostulanda vestrum in nostras partes praestolemur adventum. 108 Domno Alexandro summae sedis antistiti, Petrus peccator monachus servitutem. Quia redeuntem te, venerabilis pater, a Mantuano concilio finitimis iam audio partibus propinquare, congruum iudicavi exenio litterarum tibi, quo videlicet dono potissimum delectaris, occurrere. Sed et mox ut navis vestra nostris litoribus appulit, ut ad vos impiger iter arriperem, dulcis fama percivit. Iacob siquidem, de quo scriptura dicit, quia simplex habitabat in tabernaculis, idcirco terrenis placandum esse fratrem muneribus duxit, quia sola dumtaxat eum diligere terrena cognovit. Ego quoque, qui cum Iacob domi simpliciter habitavi, quia tibi plus spiritalia quam carnalia quaeque placere non ambigo, spiritali faciem tuam munere placare contendo. Quamquam cum David fugeret a facie Absalon, magis sibi profuerit Usai Arachites qui in Hierusalem rediit, quam Ethai, qui videlicet a fugiente David individuus assecula non recessit. Idem quoque David lege constituit in Israel, ut aequa sit pars descendentis ad prelium et remanentis ad sarcinas, et potentius iuvit Israeliticum populum Moyses in Raphidim, dum velut ociosus oraret, quam Iosue licet irruentibus Amalechitis terribiliter armatus occurreret. Quod perspicue perhibet scriptura, cum dicit: Quia cum levaret manus Moyses, vincebat Israel, sin autem paululum remisisset, superabat Amalech. Sed nullum munus cuiquam congruentius datur, quam id quod ab eo ipso, cui datur, exigitur. Aliquando certe, si rite teneo, a me sollicite requisistis, quae michi causa videretur, cur apostolicae sedis antistes nunquam diutius vivat, sed intra breve temporis spacium diem claudat extremum, adeo ut post beatum Petrum apostolum, qui per quinque circiter annorum lustra presedit, nemo postmodum Romanorum pontificum hoc spacium praesulatus aequaverit, modernis immo temporibus vix quispiam in predictae sedis culmen evehitur, qui metam quattuor vel ut multum quinque transcendat annorum. Quod considerantibus prodigialis, ut ita loquar, stupor oboritur, quoniam haec breviter vivendi necessitas, quantum ad nostram notitiam, in nulla alia totius orbis aecclesia reperitur. Sed in quantum mortalibus divinae dispensationis revelatur archanum, videtur nobis, quia idcirco hoc iudicii caelestis ordo disponit, ut humano generi metum mortis incutiat, et quam despicienda sit temporalis vitae gloria, in ipso gloriae principatu evidenter ostendat. Quatinus dum praecipuus hominum tam angusti temporis compendio moritur, tremefactus quisque ad praestolandi sui obitus custodiam provocetur, et arbor humani generis, dum cacumen ac verticem suum tam facile corruisse considerat, flatu concussa formidinis in suis undique ramusculis contremiscat. Sed quispiam fortassis obiciat, cur et regibus haec eadem vivendi brevitas non occurrat? Nam et Octavianus Augustus quo imperante salvator mundi de virgine nasci, et David rex, de cuius stirpe dignatus est propagari, alter quinquaginta sex, alter quadraginta annorum curriculis in regali fastigio floruerunt. Post quos et alii videlicet utriusque regni principes, etsi minuscule, non tamen ad instar Romanorum pontificum brevissima regnaverunt temporum quantitate. Ad quod facile respondetur, quia cum unus omni mundo papa praesideat, reges autem plurimos in orbe terrarum sua cuiusque regni meta concludat, quia quilibet imperator ad papae vestigia corruit, tanquam rex regum et princeps imperatorum cunctos in carne viventes honore ac dignitate praecellit. Unde quolibet rege defuncto aministratione eius regnum tantummodo, cui praeerat, destituitur, cum vero sedis apostolicae pontifex moritur, universus tamquam communi patre mundus orbatur. Quid enim Africa de regibus Asiae, aut quid Ethiopia de principibus sentit Hesperiae? Nam, sive moriantur, sive vivant, quia procul a se remoti sunt, utrumque indifferenter ignorant. Est et aliud , cur mors cuiuslibet regis non magnopere sit terrori, quoniam saeculares principes, qui turbis popularibus praesunt, sepe gladiis perimuntur. Nam ut de multis paucos adhibeam, Gaius, Claudius, Nero, Galba, Otho, Vitellius, omnes isti imperatores per continuam sunt seriem unus post alterum principati, et excepto Claudio cuncti sunt vel suis vel hostilibus gladiis interempti. Postmodum quoque, sicut Romana tradit hystoria, Macrinus, Antoninus, Alexander, Maximinus, Gordianus, Decius, Gallus, Volusianus, omnes hii seriatim sibimet per continuum ordinem succedentes gladio trucidante prostrati sunt. Seculares ergo principes quia diversae mortis casibus exponuntur, cor audientium eorum exitu non terretur; papae vero vita, quia sola naturalis obitus lege concluditur, eius ex hac vita transitus sine gravi formidine non auditur. Porro quia terreni principes regni sui quisque, ut dictum est, limitibus includuntur, causa non est, cur per alienas mundi provincias eorum obitus diffundatur; papa vero, quia solus est omnium aecclesiarum universalis episcopus, cum luce privatur, mors eius per ampla terrarum regna diffunditur. Et sicut sol, quia solus lucet, si eclipsin forte sustineat, presto necesse est, ut tenebras totus ubique mundus incurrat, sic papa cum ex hac vita recedit, ilico quia unus in mundo est, longinqua regnorum spacia mortis eius fama percurrit. Et consequens est, ut quos tam sublimis singularis que personae casus obturbat, propriae quoque vocationis exitum tremefactis visceribus expavescant. Ubi notandum, quam velit omnipotens Deus Romani pontificis vitam hominibus in aedificatione prodesse, cuius etiam mortem decrevit saluti gentium ministrare. Quanto studio debet lucris animarum, dum advivit, insistere, cuius etiam mors providetur ad creatorem suum animas hominum revocare, ut dum se patrem orbis esse considerat, ab inculcanda tot filiis hereditate desidia non torpescat. Hic libet aciem mentis paulisper attollere, et quanta divinitus homini gratia praerogetur, breviter indagare. Cui nimirum per divini muneris institutionem elementa cuncta deserviunt, et non modo caelum et terra, aer et aquae, sed et quaeque in eis sunt, in humanae utilitatis amministratione concurrunt. Primo quidem sibi famulantur quattuor elementa, quae diximus, quia ex eis constat, deinde quia quicquid habent, illi extrinsecus amministrant. In humore quippe terrae radix herbarum et arborum cohalescit, quas postmodum in usus hominum ad naturalis mensurae celsitudinem porrigit. Ipsa quoque agrestis herba in carnes animalium vertitur, animalium vero carnibus hominum viscera vegetantur. Animalia quoque ipsa dum vivunt, diversis humanae servitutis deputantur obsequiis, nimirum ut alia sese insidentibus vehiculum praebeant, alia commendandis proferendis que seminibus arva proscindant, alia nobis non modo lactis profluunt copiam, sed et velut evangelicae subiecta doctrinae duas tunicas dividunt, dum se pellibus nos velleribus tegunt. Sed quia nos in singulis inmorari non sinit epistolare compendium, quae vix posset etiam prolixitas enumerare librorum, sufficiat nobis brevis illa psalmistae conclusio, qua dicit: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres caeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Et hoc est inter caetera valde mirabile, quoniam ab humanae subiectionis imperio nec volatus aves, nec fortitudo leones, nec velocitas tygrides, nec proceritatis enormitas eripit elefantes. Leoni plane tantus inest terror, ut cum rugitus emittit, multa protinus animalia, quae illius impetum poterant celeritate cursus evadere, compellantur omnino deficere, et gressus suos stupefacta et attonita cohibere. Leo tamen ab homine capitur, et tanquam debilis cattus caveis infercitur. Tygris quoque, quae lingua Parthica dicitur sagitta, uno cursu stadia octingenta transmittere, integro vero die totum mundum ab ortu usque ad occasum dicitur transilire, haec tamen quae tam incredibiliter currit, aliquando venantium laqueos non evadit. Sed cum miranda quaelibet animalia virtuti hominum sint subiecta, etiam minima, vel inmunda humanae saluti probantur utilia. Quid enim vilius cimice? Tamen si sanguisuga faucibus haeserit, fumo illius excepto statim evomitur, et difficultas urinae huius appositione laxatur. Quid etiam iuxta legem inmundius vulture? Tot tamen in eo sunt medicamenta, quot membra. Vide certe grandevae iam aetatis episcopum, qui etiam ad fidem Christi convertisse non pauca gentilium milia dicebatur. Hic perhibebat, quia dum per Ethiopiam transiit, magni draconis carnes fame fauces obdulcante comedit, ut etiam iuxta litteram illud psalmistae videatur impleri: Tu confregisti caput draconis magni, et dedisti eum in escam populo Ethiopum. Sed cum Deus omnipotens homini cuncta subdiderit, hoc etiam non minus mirabile est, quod ipsa quoque sibi tempora tam pulchra qualitatum varietate distinguit, videlicet ut prius brumalis algor semina commendata novalibus occulat, deinde veris clementia multiplices germinum foetus mundum parturire compellat, mox aestivum cauma segetes torreat, postremo pluvialis autumpnus et palmitibus uvas et arboribus quoque turgentia poma decerpat. Sed nec ipsos quoque proventus arborum vel agrorum omnipotens conditor in unam quodammodo congeriem coacervat, sed diversa diversis temporibus vel agenda vel edenda dispensat. Nam si eodem tempore cuncta ad vescendum poma concurrerent, et fastidium congesta vescentibus gignerent, et simul consumpta de copia inopiam generarent. Sed nunc ita diversis sunt variata temporibus, ut dum illa comeduntur, haec maturescant, et dum alia consumpta pertranseunt, alia mox maturata succedant. Fruges quoque si colligendae simul ingruerent, laboribus non ferendis agricolas praegravarent, sed dum variis temporum dispensantur articulis, et proventus copia non minuitur, et labor hominum levigatur. Nam quod segetum alia primitiva, alia sint serotina, etiam Moyses perhibet Pharaoni. Postquam enim grando percussit Aegyptum: Linum, inquit, et ordeum laesum est, eo quod ordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret, triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant. De primitivis etiam pomis paulo post dicit: Devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat. Cum igitur soli homini maria simul et flumina, paludes et stagna cum innumeris piscium compellantur servire generibus, aer cum avibus simul et imbribus, terra cum pecoribus cunctis que germinibus, haec tamen interim velut parva postponimus, maiora perpendamus. Omittamus igitur, quod huius mundi conditio tanta moderationis arte disponitur, ut aer et ignis, duo videlicet masculini generis elementa praesideant, alia vero duo, quae feminini sunt generis, aqua simul et terra subsidant, et hoc quasi bino coniugio procreatur quicquid apud nos ex qualibet originali materia prodire conspicitur. Taceamus etiam, quod tota caeli machina usibus hominum ita mirabiliter serviat, ut contra septem planetarum globos perpetuo rotatu circumacta confligat, quatinus dum illae petunt ortum, ista vergat iugiter ad occasum. Illas tamen se cum vi suae magnitudinis attrahat, eas que suos circulos per zodiacum spacio temporis, quod cuique praefigitur, explere compellat. In hoc videlicet universalis mundi certamine non parvum spiritalis figurae mysterium deprehenditur, si quae sit in homine, minori videlicet mundo, concertatio perpendatur. Quid enim spera caeli, quae planetas includit, nisi corpus designat humanum, quod rationalem animam contegit? Quae videlicet anima quasi septenario planetarum numero continetur, dum totidem sancti Spiritus donis imbuitur. Et quid est, quod spera labitur ad occasum, econtra planetae concorditer enituntur ad ortum, nisi hoc quod apostolus dicit, quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem? Nunquid non quasi speram contra planetas pugnare conqueritur, cum de carnis et animae suae controversia lamentatur dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae? Et tanquam spera post se planetas trahat, protinus addidit: Et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis? Planetae igitur septem enituntur ad ortum, cum anima rationalis instinctu sancti Spiritus incitata redire conatur ad Deum, quem rerum omnium constat esse principium. Spera vero prolabitur ad occasum, cum caro neglectis superioribus gravatur in ima vitiorum. Unde scriptum est: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Sed haec nos diutius prosequi, epistolaris brevitas non permittit. Quid dicam, quod eadem caelestis sperae machina sic se in semetipsam semper et non in exteriora devolvit, ut in unius emisperii sui revolutione diem, in revolutione vero alterius expleat noctem? Et hoc modo dum una revolutio totius sperae caelestis absolvitur, viginti quattuor horarum numerus impletur, quibus videlicet unus dies cum sua nocte perficitur. Hoc itaque modo dum caelum militat homini, et dies solis radiis illustratur, et nox lunae stellarum que micantium varietate depingitur. Sed haec quia corporaliter aspiciuntur, omittimus, ad maiora nunc et invisibilia veniamus. Porro autem qui divinarum scripturarum vacat eloquiis, non ignorat, quia per hunc mundum caelestium virtutum cotidie multitudo discurrit, quae nobis auxilii manus in certamine porrigit. De quibus per Danihelem dicitur: Milia milium ministrabant ei, et decies centena milia adsistebant ei. Ad hoc enim Deo ministrant, ut nos ab iniquorum spirituum impugnationibus protegant. Unde et Paulus ait: Sunt amministratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Neque enim versutiae tam callidi, tam exercitati hostis posset fragilitas humana resistere, nisi eos a temptationibus electorum virtus angelica propulsaret. Unde unicuique nostrum a die baptismatis usque ad obitum delegatus est angelus, qui et viriliter decertantem a temptatione custodiat, et auxilium praebere in bonis operibus non desistat. Daremus exempla, nisi cerneremus frequentatione notissima. Hic notandum, cum Deus homini tantam praeroget gratiam, quantam Deus ab homine patiatur iniuriam, deputat Deus virtutes angelicas humanae custodiae, et infelix homo relicta mundicia et puritate virtutum squaloribus se polluit ac sordibus vitiorum. Nam cum in exhalantis ac coenosae luxuriae foetore provolvitur, cum vermescentis avariciae sordibus inquinatur, cum denique ad instar Aegyptiorum fluminum homicidalis anima in odii sanguinem vertitur, postremo cum velut in cloacam stercorum corruens multiplicis nequitiae fecibus involuta foedatur: hunc angelus foetorem et inhonestam purulentiae nauseam invitus satis et graviter tolerat, etsi caelestis imperii lege constrictus oboedientiam non omittat. In angelorum quippe conspectu nil sordidum, nil foetet obscoenum, nisi vitium et peccatum. Et sic nostri reatus exhorrent, et abhominantur illuviem, sicut homo compellitur ad exhalantis latrinae screare foetorem. Unde cotidie ante tribunal aeterni iudicis de commissi sui pravitate conqueritur, et quia gravem ferat iniuriam, illius obscoena dinumerans profitetur. Nam si rex potens cuilibet de suis principibus inpuberis filii velit delegare custodiam, et ille postmodum in furorem versus insaniae salivis se fluentibus narium que mucoribus oblinat, et vel in ignem se frenetica temeritate proiciat, vel certe in squalentis caeni volutabrum sordidae suis se more provolvat, nonne protinus ille deposcet, et reconsignare depositum, et papatis abicere famulatum? Quanto magis ergo credendum est, quod angelica illa sublimitas et largitorem bonorum omnium Deum de conspicua sanctorum conversatione glorificat, et in eius conspectu perversorum hominum scelera suptiliter enumerando condempnat? Huc accedit, quia in die iudicii eorum sunt nequitiae testes, qui si recte vixissent, eorum fierent defensores. Hoc itaque modo male agentibus vertitur in perniciem, quod recte viventibus provisum est ad salutem, quia sancti angeli, qui deputati sunt iustis in adiutorium, perditionis in reprobos exaggerant incrementum. Felices ergo, qui iuste vivunt, quia dum malignis spiritibus infoederabiliter obluctantur, angelicae fortitudinis auxilio muniuntur. Adde etiam, quod et ipsi spiritus iniqui profectus nostri sunt obsequio deputati. Nam dum temptamur et non succumbimus, dum impetimur et praevalemus, dum oppugnat certe violentus hostis et non expugnat, futurae nobis retributionis pondus accumulat, et dum laborem certaminis irrogat, victoriae nobis materiam subministrat. Ecce dum raptim celeriter que cuncta perstringimus, usibus hominum ministrare concorditer omnia reperimus, caelum scilicet, terram pariter et infernum. Hic praesumptionis nos fortasse quis arguat, si autentica scripturae sententia non accurrat. Sed ecce Paulus Corinthiis dicit: Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive hic mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. Sed tunc omnia sunt veraciter hominis, si ipse homo sit veraciter homo. Est enim qui solo nomine sit homo, est qui reipsa et veritate sit homo. Audi Salomonem: Finem, inquit, loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo. Quis est autem finis loquendi, nisi ille, de quo dicit apostolus: Finis enim legis ad iustitiam Christus omni credenti? Finis quippe legis ad iustitiam Christus est, quia quicquid, sive vetus sive nova lex loquitur, ad illum sine dubitatione refertur. Ad iustitiam vero non ociose dicitur, quia divinae legis sermo iustificat et animam a sordibus mundat, sicut discipulis veritas ait: Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Deum vero timere est, cuncta, quae Deus prohibet, execrando et abhominando contempnere. Mandata illius observare est omnia, quae praecipit operibus exercere. Ille ergo Deum timet, qui satagit cavere, quod prohibet. Ille mandata eius observat, qui studet implere, quod imperat. Deum ergo time, et mandata illius observa: hoc est enim omnis homo. Ac si perspicue dicat: Qui non studuerit cavere prohibita, qui neglexerit implere praecepta, quia ratione caret, vocabulum quidem hominis habet, sed hominis esse non habet, quia non veraciter utitur virtute nominis, quo censetur. Ille nimirum se credat veraciter hominem, qui hominum recognoscit auctorem; alioquin qui ignorat, ignorabitur. Quid autem sine his sit homo, perspicue diffinit scriptura, cum dicit: Stelle non sunt mundae in conspectu eius, quanto magis homo putredo et filius hominis vermis? Unde et Abraham cum ad summae collocutionis culmen attollitur, cum divinae familiaritatis gratiam peculiariter promeretur, huius humilitatis recordatione deprimitur, cum dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? Nam et apud Grecos haec tenere consuetudo perhibetur, ut cum imperator, quis in dignitate creatur, mox ut imperialibus fuerit infulis redimitus, coronae simul ac sceptri gloria decoratus, cum denique procerum vallatur obsequiis, cum excipitur modulantibus psallentium choris, quidam sibi praesto fit obvius, qui videlicet una manu vasculum plenum mortuorum ossibus ac pulveribus offerat, in alia vero stuppam lini suptiliter pexam ac pilis pensilibus molliter demolitam, cui protinus ignis adhibetur, et repente in ictu oculi flamma subito vorante consumitur, ut in altero debeat considerare, quod est, in altero valeat videre, quod habet. In cineribus siquidem se cinerem recognoscit, in stuppa iam colligit in die iudicii, quam subito mundus ardebit. Quatinus dum se simul ac sua tam vana tam floccipendenda considerat, de imperialis culminis ascenso fastigio nullatenus insolescat. Et dum possessor atque possessio subiacere communi omnium casui non ambigitur, iam quasi de singulari dignitatis apice, qui ad summa provectus est, non infletur. Pulchrum ergo mundanae conditionis ordinem homo consideret, et dum suis usibus omnia cernit attribui, non sibi sed suo referat gratias conditori. Lenocinantem mundi gloriam sub iudicii sui calcibus deprimat, virorem carnis aridum iam pulverem credat, diem suae vocationis tanquam speculum suis semper optutibus anteponat, districtum ultimae discussionis iudicium contremiscat. Quatinus dum nunc creatoris sui legibus subditur, qui inter creaturas, quae terrenae sunt, videtur insignis, in caelesti quoque gloria veraciter sit sublimis. 109 Domno Alexandro beatissimo papae, Petrus peccator monachus servitutem. Praecaepit mihi beatitudo tua, venerabilis pater, ut numquam tibi litteras mitterem, quae leve quid et oblivione dignum ac frivolum continerent, quas scilicet mox ut lector transiliendo percurrerit, edax flamma consumit. Sed tale tibi semper aliquid sciberem, quod et ad aedificationem legentium suscipi et inter scripturas mereretur autenticas reservari. Unde Patri luminum agendae sunt gratiae, qui sacrarium tui pectoris hoc igne sui amoris accendit, ut et in antiquorum patrum studiis iugiter requiescas, et insuper si qui non videntur idonei, ad scribendum eos provocare non neglegas. A vobis itaque nuper egressus cum Florentinae urbis moenia subii, nuntius mihi mox repentinus occurrit, qui michi diem medium in tenebras vertit omnium que meorum viscerum venas amarissimae legationis felle complevit, episcopum scilicet Egubinum esse defunctum. Cuius utique conversatio, si recolitur, non mediocriter aedificare poterit audientes. Valet enim et ad exprimendam recte vivendi formam, et ad adhibendam corrigendis moribus disciplinam. Nam ante fere septennium ille cum matre et duobus fratribus se paulisper aetate praecedentibus, servis dumtaxat libertate donatis, castrum suum michi inexpugnabili munitione vallatum cum omnibus, quae sui iuris erant, praediis contulit, atque ad heremum veniens habitum monasticae professionis accaepit. Monasterium plane in eorum possessione construximus, de cuius nunc sancto conventu regulariter victitante satis in Domino gratulamur, ubi matre et fratre, qui infirmior est, constitutis, iste Rodulfus, qui postmodum ad episcopatus culmen evectus est, et Petrus primogenitus frater heremiticam vitam tam continenter, tam districte duxerunt, ut et audientibus praedicaret eos fama mirabiles et conviventibus vita monstraret insignes. Sane si de Petro vellem cuncta referre, quae suppetunt, prius scedula fortassis ista deficeret cum adhuc dicendi materia superesset. Nam ut e multis unum saltim breviter referam, dum in capitulo consideremus, aliquando de disciplinis regularibus disputantes, ille ut erat novitius, unum ex saeculari consuetudine inordinatum protulit verbum. Tunc ego velut ira permotus dura satis illum invectione corripui, post que redargutionum atque correptionum longiora flagella tamquam questione pulsato sententiam inferens per quadraginta dies illum vino abstinere praecepi, ea tamen intentione, ut tantum ad praesens illum cum caeteris ab incautis sermonibus deterrerem, postmodum vero sententiam discretae remissionis moderamine temperarem. Sed cum me contigisset diversis intentum esse negotiis, neque hoc mihi quilibet in memoriam revocasset, elapso iam praescripto dierum circulo, tandem recordatus expavi, et quid ex iniuncta sibi paenitentia Petrus egisset attonitus inquisivi. Fratrum itaque relationibus didici paenitentiam esse peractam. Paenituit, fateor, prolatae sententiae, sed gaudens ammiratus sum tantam patientiam fratris, ut pro uno solo verbo inconsulte prolato tam longam paenitentiam pertulisset et neque per se neque per alios indulgentiam postulasset. Nunc igitur ad episcopum, a quo coeperat, sermo recurrat. Quamvis enim Petrus idem ut maior erat aetate, nichilominus etiam in ardui propositi et districtae vitae praecederet semper itinere, hic tamen ad sacerdotalis officii iura promotus, quod in heremo didicit, in aecclesia non omisit. Eisdem quippe terebat semper membra cilitiis, eisdem contentus erat perexiguis admodum ac despicabilibus indumentis. Plane dum iuvenalis aetatis ingruente natura gravissimam sepe pateretur accidiam, laquearibus cellulae funiculos innectebat, sic que ulnis insertis psalmodiae studio pendulus insistebat. Numquam adipe, numquam ovis vel caseo vescebatur. In eisdem vero, quae apponebantur, eduliis continens eum frugalitas cruciabat, ut discumbens non tam reficeret quam certaret, et intestinum potius esset gulae bellum, quod extrinsecus videbatur esse convivium. Sepe pugnavi, ut saltim in hiemalis inclementia frigoris, aut papirinae sibi storiae stramenta supponeret, aut vestitus saltim nocte dormiret. In nuda ligni tabula nudus, sola contentus interula cubitabat. Aecclesiam porro deputabat hospicium, solitudinis autem cellulam habitaculum decernebat. Inconditi siquidem mores populi et indisciplinatae cervices leve iugum Domini nequaquam sibi paciebantur imponi, sed muneribus terrenis intenti non ex ore pontificis verbum, sed tamquam de manibus praesidis commodum inhiabant. Haec enim regio quo magis invenitur aliena divitiis, eo copiosius exuberat vitiis. Ab egendo siquidem denominari videtur Egubium, velut egens bono. Ideo que me vim ingerente coactus aecclesiam, quam dimiserat, voto retinebat officio, in heremo tamen perseverantius habitabat. Quandocumque impetrare poterat, ut huiusmodi panis in heremo fieret, edebat panem, non fratrum, non denique puerorum, sed eum qui vel ex puro fieret ordeo, vel ex cantabro potius, quod proiciendum canibus de puerorum panibus remansisset. Et licet praeter celebriores dies hoc esset cottidie pane contentus, mensuram tamen attentius aequatis lancibus appendebat. Unde mihi quandoque conquestus est, quia si sibi mensura concederet, hunc eundem panem prurienti gulae largius indulgeret. Tanta quippe iuvenculum hominem castigabat inedia, ut undecumque solatium alimenti perciperet, vacuo ventre stomachus non curaret. Aliquando vero etiam diebus dominicis pulmentum nesciens, pomis tantum et pane cum aqua vivebat. Ferreo circa pectus circulo iugiter cingebatur, quem tamen circulum sub ilia dimersum, dum coram fratribus nudaretur, diligentius occultabat. Numquam scilicet capitulo confessor intererat, in quo non acciperet disciplinam, et tunc festivius exultabat, si non ab uno tantum, sed a duobus flagellari fratribus iuberetur. Sepe paenitentiam centum suscipiebat annorum, quam scilicet per viginti dies allisione scoparum caeteris que paenitentiae remediis persolvebat. Psalterium cotidie, cum duo non posset, unum saltim non neglegebat implere. Quod nimirum, cum esset in cellula constitutus, armata scopis utraque manu totum cum disciplina continuare consueverat. Porro autem cum in expeditione esset aliqua constitutus, quantalibet intempestae noctis profunditate consurgeret, nudis semper cruribus et pedibus usque dum dilucesceret, psallere non cessabat. Quam videlicet consuetudinem, dum in cella consisteret, diebus ac noctibus sine cessatione servabat. Quamlibet gravis bruma rigesceret, simplicibus soccis muniebat pedes, cum tamen frater eius solis calceis contentus esset. Sepe me per clementiam Christi terribiliter adiurabat, ut si quando fortassis excederet, nequaquam me ab eius correptione subducerem, sed omnem in eo disciplinae modum, qui monachis debebatur, implerem. Ita plane et regulam monachi et auctoritatem episcopi sub alterna vicissitudine laudabiliter observabat. Oportune siquidem et inportune verbo praedicationis instabat, et quicquid domesticis surripere valebat expensis, bene prodigus in pauperes dispergebat. Congregans annualiter synodum, nullum assuetae illationis vel exeniorum canonem a clericis exigi permittebat, sed ne a lapsis quidem commodum aliquod praeter solam paenitentiam requirebat: Absit, inquiens, ut synodum vendam; lapsos etiam potius erigam quam ex eorum cadaveribus corvino more pinguescam. Tedet ulterius scribendo procedere, et velut paternas a pictura manus dolor videtur Icareus cohibere. His igitur et huiusmodi virtutum floribus adornatum quasi candens lilium inmaturae mortis pruina decoxit, et cum vix triginta plus minus videretur annorum, ad verae lucis auctorem ex hac infelici luce migravit. Consumatus enim in brevi, sicut scriptura loquitur, explevit tempora multa. Placita enim erat Deo anima illius. Et iure consummatus in brevi multa tempora dicitur explevisse, quia dum in eo parvo quod vixit iustitiae tramitem tenuit, quantum ad se omnia tempora in obsequium conditoris expendit. Plane quicquid illic de sancto viro Sapientia loquitur, ita huic per omnia congruit, ac si de illo specialiter diceretur: Senectus, inquit, venerabilis est, non diuturna nec numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita inmaculata, placens Deo. Unde et sequitur: Factus dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam eius. Propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Sed ecce dum huius epistolae gerulus, qui ad vos veniat, quaeritur et non suppetit, repente aliud , quod uberius ad aedificationem proficere valeat, si scribatur, occurrit. Et fortassis ob hoc nuntius mihi superna dispositione subtrahitur, ut interim vacante me stilus ad aliud transferatur. Vir itaque Dei Dominicus, pater et dominus meus, ante annum defunctus est, cuius vita si scribitur, vereor, ne fortassis a quibusdam fratribus incredibilis iudicetur. Sed absit a me mendatium scribere. Nam qui veritatem pro viribus veraciter colo, commentum fallaciae non admitto. Neque enim illud nos latet apostoli, qui cum praemisisset: Si Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra, praesto subiunxit: Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. In quibus apostolicae sententiae verbis, ut non diutius immoremur, in promptu lector intellegit, quoniam qui vel Deum, vel Dei servum mirabile quid fecisse confingit, non modo fabricati praeconii praemium non meretur, verum etiam adversus eum, quem laudaverat, falsum testimonium protulisse convincitur. Dominicus itaque cum esset in saeculo clericus, quia tunc symoniaca vigebat heresis, quae et nunc utinam prorsus esset extincta, ut presbyter fieret, a parentibus eius data est episcopo hircinae pellis aluta. Sed quia sicut ait apostolus: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, haec una beati viri culpa multorum post bonorum probatur extitisse materia. Nam hoc pavore perterritus contempsit saeculum, induit monachum, arduum que mox heremiticae vitae tamquam bellator intrepidus arripuit institutum. Sed quia male promotus est, donec advixit sacrosancti altaris usurpare ministerium non praesumpsit. Virgo usque ad obitum fuit, vitam heremiticam non omisit, ubi nimirum sub magisterio sancti viri Iohannis, qui dicebatur de monte Feretri, per plurimos vixit annos. In illa igitur heremo, quae scilicet erat in regione, quae dicitur Luceoli, constituta, decem et octo videbantur cellulae ad habitandum fratribus deputatae, ubi nimirum sub hac regula vivebatur, ut numquam vinum biberent, numquam adipe alimenta condirent. Unum in dominica die sed et quinta feria pulmentum sumerent, quinque per ebdomadam diebus in pane et aqua ieiunium celebrarent, solis autem orationibus vacantes vel manuum operibus insistentes, non agriculturam exercebant, non praedia, vel aliquam substantiam, praeter unum sagmarium possidebant. Cum quo scilicet asello vel equo unus erat minister, qui vel ad acquirendas, vel ad terendas fruges indeficiens discurrebat, solus que eos in cunctis necessitatibus sustentabat, Iohannes scilicet, qui postmodum loci abbas factus, sub honesta rexit amministratione conventum. Tenebant autem per totam ebdomadam districta censura silentium, quod utique dominica die post vesperum cibum que solventes habebant loquendi invicem usque ad completionis officium libertatem. Nudis praeterea pedibus et cruribus iugiter in cellulis morabantur. Dixit autem mihi quia, cum cohabitaret Ansoni, religioso videlicet viro, quem et ipse vidi, cotidie per omnes horas canonicas disciplinam sibimet invicem scoparum ictibus ingerebant. Qui videlicet Anso sibi aliquando conquestus est, quod novem diarias panis pensas in ventre simul haberet. Tanta quippe macerabantur inedia, ut aridus panis constiparetur in ilibus ac digeri difficile potuisset. Illic etiam quidam frater erat, qui sepe vagabundus egredi de cella temptaverat, quem Iohannes prior heremi, prout dignum erat, prius austere corripuit, deinde in sua praesentia vapulare praecaepit. Cum que iubente magistro se coepisset induere, superbe locutus est. Quem rursus magister exui, rursus praecipit verberari. Sed adhuc etiam se vestire incipiens, superbum quid effluere non cessavit. Sic tertio, sic quarto, et si rite teneo, usque sexies verberatus est nec emendatus. Exutus enim et reindutus humilia respondere non potuit. Septima vero vice flagellatus cum se coepisset induere, clara coepit voce clamare dicens: Ecce diabolus abiit, ecce nequissimus mei cordis habitator aufugit, me que nexibus quibus adstringebar effractis liberum dereliquit. Iamiam domino et magistro meo libenter obtempero eius que me subdendum legibus per omnia repromitto. Hoc modo frater ille ad humilitatis custodiam rediit, et in cellula iugiter perseverans de caetero inreprehensibiliter vixit. Longe vero post magistro praebente consensum, dignatus est vir sanctus mihi misero, et quem ipse suscipere dignaretur, indigno, mira se prorsus humilitate committere, et sicut abbati monachum subiugare. Cui nimirum praestitit, non accaepit. Et quem susceperam velut in subiectione clientem, gaudeo me in scola Christi vere philosophum percaepisse doctorem. Tota quippe vita eius praedicatio et aedificatio, doctrina erat et disciplina. Sed quia nos nonnulla huius sancti viri dicta vel facta per diversa dictatus nostri iam opuscula sparsimus, non videtur absurdum, si eadem hic, quae tamen prae manibus habentur, eo ipso stilo, quo scripta sunt, apponamus. Sane facilioris est exitus ex dolatis lignis doma construere, quam dolando simul et construendo laboris exercitium geminare. Nam et de templo Salomonis scriptum est: Domus autem, cum aedificaretur lapidibus, de dolatis atque perfectis aedificata est, et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. Habemus et nos iuxta nostrae manus imperitiam politos lapides, quos utique sufficit nobis, ut in structura dumtaxat, ita ut inventi sunt, simpliciter ordinemus. In epistola itaque ad domnum Teuzonem inclusum missa hoc me scripsisse reperio: Sed cur ego sanctos commemorando viros diversa passim loca perlustro, quandoquidem intra limen et prae manibus teneo, ad cuius digne efferenda praeconia impar viribus non assurgo? Certe cellulis altrinsecus constitutis, solo basilicae mediantis interstitio, ego ille que dividimur, cuius si virtutibus enumerandis invigilo, ante dies elabitur quam scribendi materia deficere posse videatur. Dominicum dico doctorem videlicet et dominum meum, cuius quidem lingua rustica est, sed vita artificiosa satis et lepida, quae sane vita satis utilius ad aedificationem vivis operibus praedicat, quam sterilis quorumdam lingua, quae accurata faleratae urbanitatis verba inaniter trutinat. Longo iam annorum elabente curriculo ferrea ad carnem lorica praecinctus infoederabilem pugnam cum iniquis spiritibus conserit, semper que paratus ad proelium non solum corde sed et corpore praemunito adversus hostiles acies fervidus bellator incedit. Hanc autem continuae vitae consuetudinem indifferenter habet, ut vix dies ulla praetereat, quin duo psalteria modulando utraque manu scopis armata nudum corpus allidat, et hoc remissiori quidem tempore. Nam quadragesimalibus circulis, sive cum paenitentiam peragendam habet—crebro enim centum annorum paenitentiam suscipit—tunc per dies singulos, dum se scoparum tunsionibus afficit, ut minus tria psalteria meditando persolvit. Centum autem annorum paenitentia, sicut ipso auctore didicimus, sic expletur. Porro cum tria scoparum milia unum paenitentiae annum apud nos regulariter expleant, decem autem psalmorum modulatio, ut sepe probatum est, mille scopas admittat. Dum centum quinquaginta psalmis constare psalterium non ambigitur, quinque annorum paenitentia in unius psalterii disciplina recte supputantibus invenitur. Sed sive quinque vicies ducas, sive viginti quinquies, centum fiunt. Consequitur ergo, ut qui viginti psalteria cum disciplina decantat, centum annorum paenitentiam se peregisse confidat. Quamquam et in hoc plerosque noster Dominicus superet, quia cum nonnulli unam manum in disciplinis agendis exerceant, iste ut revera Beniamin filius contra rebelles carnis illecebras utraque manu infatigabiliter pugnat. Hanc autem centum annorum paenitentiam, ut mihi ipse professus est, facile sex diebus ex more consumat. Memini quoque, quia cuiusdam quadragesimae imminentis initio mille annos imponi sibi per nos ad paenitentiam petiit, quos certe omnes ferme antequam ieiunii tempus transigeretur, explevit. Et paulo post hoc prosecutus sum. Nunc ad Dominicum, de quo coeperat, sermo recurrat. Enimvero cum hunc iam et incurva senectus deprimat et crebris insuper sepe languoribus contabescat, mirum unde illi tantus fervor incandeat, ut in spiritalibus exercitiis se semper invictum, semper infatigabilem reddat. Nam ut ipso referente cognovi, sepe duo psalteria cum disciplinis stando continuat, ita ut neque interim sedeat, neque vel ad momentum a percussionibus incredibili mentis fervore quiescat. Inquirenti mihi aliquando, utrum posset cum ferreae vestis pondere aliquantisper genuum flexibus insudare, sub hac mihi dedit obscuritate responsum: Cum incolomitas mihi, inquit, votiva respondet, quandoque per omnes totius psalterii quindenos psalmos centies genua flectere consuevi. Quod quidem tunc non diligenter attendi, postmodum vero, quod dictum fuerat, mente revolvens, a depresso homine mille metaneas in uno psalterio fieri ammiratus expavi. Quadam die post vesperam cellulam meam ingressus: Magister, inquit—hoc enim indigno vocabulo me ex humilitate compellat—, hodie feci, quod hactenus me fecisse non memini, octo nempe psalteria inter diem et noctem modulatus explevi. Videbatur autem tunc totus vultus eius ita scopis attritus, ac sulcantibus quibusdam vibicibus livefactus, tamquam si pila fuerit ptisanarum more contusus. Psalmodia sane illi idcirco tam facile provenit, quia non tam verba, ut ipse asserit, lingua perstrepente revolvit, quam sensum mentis vivacitate percurrit. Aliquando a me remotus habitabat, cum que ad me ingressum, quibus tunc se vitae legibus ageret, inquisissem, respondit se carnaliter vivere et quintis semper feriis cum dominicis diebus a solito se abstinentiae rigore laxare. Requisitus utrum quolibet pulmento, ovis vel caseo vesceretur, negavit. Rursus si piscibus aut pomis? Pisces, ait, et poma, si qua sunt, egrotantibus praebeo, quorum non minimam multitudinem iacere in nostris partibus ingemisco. Cum que illum durus exactor in angusto concluderem dicens: Unde ergo illis diebus remissius vivis, si nichil eorum comedis, quae necesse sit vel ignibus decoqui vel in arboribus inveniri, respondit: Feniculo, inquiens, cum pane libenter vescor. Mox nimirum perite cognovi, quam carnaliter homo viveret, qui suas delicias in feniculo constituisset. Habet plane uberem lacrimarum gratiam, sed alternam. Cum enim reclusus sub districto se silentio reprimit, mox ut voluerit, affluenter plangit, at si colloquio frequentetur, fletum se amisisse conqueritur. Nam et ego illi sepe penuriam meae ariditatis impropero dicens: Heu, inquam, mi pater, istae tuae lacrimae infoecundae sunt, quae aliis orando lacrimas parere nequeunt. Optarem namque, quod consequens est, nimirum ut sicut tu mihi pater es, ita nichilominus et tuae lacrimae mearum quoque lacrimarum fierent genitrices. In regula quoque heremitica hoc inseruisse me recolo. Dicam, sed quis sciat, utrum fides assertioni fidelissime praebeatur? Sed parvipendendum est, si humana temeritas arguat, quem summa veritas falsitatis excusat. Est inter nos, qui nonnumquam uno die continuato cum nocte novem psalteria meditando decurrat, et interim pene semper utraque manu scopis armata nudum corpus afficiat. Notandum autem, quia, dum haec peragere satagit, nocte vel die dormire non vacat, sed aliquando genua flectens, dum caput terrae deponit, sic nudo repente somnus obrepit, quo solo contentus est. Hic mihi aliquando fraterna familiaritate conquestus est, quia cum novem sic psalteria sepe modulando perficeret, ad decimum numquam potuerit pervenire. In epistola quoque, quam Blancae comitissae direximus, haec nos indidisse videmus. Utinam daretur tibi nunc dominum meum videre Dominicum, qui, quod inperitae linguae conamur officio, ipse te efficaciori luculentissimae vitae doceret et informaret exemplo. Hic denique a tribus iam circiter annorum lustris lorica ferrea vestitur ad carnem, duobus autem ferreis circulis in corpore cingitur, duobus item per brachiorum armos artatur. Sed quia de illo in aliis nostris opusculis iam plura digessimus, nunc quod vix ante sex dies ad nos veniens retulit proferamus. Ait itaque: Contigit me nosse, quod scripseris novem me uno die psalteria decantasse cum corporalibus disciplinis. Quod certe cum audivi, tremefactus expavi et conscientia remordente congemui. Ve, inquam, mihi, ecce hoc de me nesciente me scriptum est, et tamen utrum a me hoc fieri potuisset, ignoro. Ergo rursus experiar, et an hoc implere potuerim, indubitanter agnoscam. Quarta igitur feria me vestibus exui, et armata scopis utraque manu totam noctem ducendo pervigilem psallere ac me verberare non destiti, donec die altero decursis duodecim ex more psalteriis de tertio decimo ad psalmum: Beati quorum usque reptavi. Porro quod nobis durum sepe videtur et asperum, quam ille puerile deputet ac despectum, uno doceamus exemplo. Frater quidam cum se scoparum ictibus nimis abhorreret atterere, atque ut ipse sibimet plagas inferret atque perferret, gravissimum iudicaret. Tandem tamen domni Dominici crebrius insistentis adhortationibus acquievit, ac per modulationem totius psalterii et insuper quinquaginta psalmorum sibimet disciplinam inferre propriis manibus non cessavit. Erat autem nox illa praecedens dominicam diem et beati Michahelis festivitatem. Cum que facto mane ad praedictum senem frater ille venisset, timens que ne de indiscretione redargueretur, quod egerat, per ordinem retulisset, hac ille voce respondit: Noli, frater, pusillanimis esse, vel pro hac tua, quae nunc est, infirmitate diffidere. Potest enim Deus ex imis te ad altiora provehere, et tamquam lacteolae tuae conversationis infantiam ad iuvenalis roboris incrementa firmare. Et adiciens ait: Nos etiam primo pedetemptim coepimus, sensim que ad quod nos divina pietas perducere voluit, licet inbecilles ac fragiles educti sumus. Sic que factum est, ut non eum de inmoderato fervore, sicut ille timebat, argueret, sed ne desperationi succumberet, tamquam qui minimum, quid egerit, animum refoveret. Huius itaque sancti senis exemplo faciendae disciplinae mos adeo in nostris partibus inholevit, ut non modo viri sed et nobiles mulieres hoc purgatorii genus inhianter arriperent. Nam et relicta Tethbaldi, sublimis utique generis et non infimae dignitatis, mihi aliquando retulit, per praefixam huius disciplinae regulam centum annorum se paenitentiam peregisse. In epistola etiam ad Iohannem priorem heremi, quae iuxta Suavicinum montem est constituta, cum eum eius que subiectos ad extensionem brachiorum in orationibus exhortatorie provocarem, dixi prius de quodam ferventissimo in amore Christi fratre nostro, Adam nomine, deinde Dominicum in exemplo subieci, ita inquiens: Habemus autem quendam iuvenculum fratrem, qui mihi confessus est a capite usque ad finem psalterii elevata se brachia tenere, dum psallit, ita ut laquear tabulatum cellulae manibus sepe contingat. Hac tamen discretione servata, ut per quinquagenos psalmos ad momentum brachia remissa deponat et protinus erigat. Habemus et alterum provectioris aetatis, incurvum videlicet senem, et ut tibi secrete confitear, hic Dominicus est. Is itaque quandam scriptiunculam repperit, ubi dicebatur: Quia si quis duodecim illic notatos psalmos vities quater, erectis in modum crucis manibus caneret, pro uno posset anno paenitentiae regulariter compensare. Protinus ille in exercitium id, quod dicebatur, arripuit, et duodecim illos psalmos, extensis in modum crucis brachiis, sicut dictum est, viginti sex vicibus sub nullo prorsus intervallo, sed uno ductu cotidie decantabat. Scripsi super hoc et in aliis fortassis opusculis, sed quia vel ad praesens desunt, vel facile memoriae non occurrunt, iam ab eorum replicatione, quae scripta sunt, ad nova quaelibet articulus transferatur. Enimvero quasi quidam divinus ignis in eius pectore iugiter estuabat, qui numquam permittebat eum a spiritalis exercitii labore quiescere. Aliquando namque cum ego perquirerem sacrosancto die pascali caeteris fratribus iuxta morem meridie quiescentibus, utrum et ipse dormisset, ait: Certe, pater, dixi in corde meo, quid mihi tam longis adhuc noctibus in die dormire? Extensis itaque in crucis effigiem brachiis psalterium coepi, quo me sic stante decurso signum protinus horae nonae personuit. Hoc itaque modo iunxit victoriam crucis cum gloria resurrectionis. Aliquando cum de cottidianis, ut mos est, invicem confabularemur operibus, ait: Hac etiam nocte quid mihi contigerit, manifesto. Nam dum solutus sopore surrexi, mox brachiis in modum crucis extensis psalterium coepi, cum que psalmis omnibus et canticis, quae sequuntur, ymnis que decursis, eo loci iam essem, ut solo catholicae fidei psalmo et letaniis deberem cuncta concludere, accidit in mentem, ut interim ista dimitterem, ac pro defunctis psalterium decantarem. Igitur brachia non deponens ad defunctorum psalterium transii, quod iuxta morem per quinquagenos psalmos trifaria lectionum interpolatione distinxi. Quo sic expleto ad id protinus, quod omiseram, redii, atque hoc, quod de primo psalterio reliquum erat, explevi. Cum que de tertio consequenter aggrediendo psalterio cogitarem, benefactum, ut ita dixerim, repente signum nocturnae sinaxis insonuit, quod me depositis ulnis officium cum fratribus celebrare coegit, et certe tunc nescio, quo anni tempore noctes breviores erant. Aliquantis porro ante obitum annis quasi novum supplicii genus inveniens, virgarum scopas in corrigiarum scuticas vertit, semel que gustato, quia duriores sunt, in his verberandi se consuetudinem posuit. Hoc flagellum, si quando egrederetur ad saeculum, portabat in sinu, ut ubicumque eum iacere contingeret, a verberibus non vacaret. Aliquando vero cum loci occasio non praeberet, ut totum se posset exuere, per crura saltim et femora, per caput atque cervicem sese non cessabat affligere. Circulis quoque ferreis quatuor, quia sibimet prae longa consuetudine quasi iam viluerant, quattuor item superaddidit, ut duobus in coxis, duobus consequenter in cruribus stringeretur. Enimvero loricas, quibus utebatur tamquam cilicia vel lanea quaelibet indumenta, post menses sive post spacium prolixius abluebat, ut rubiginem deponerent et aridis ingerendam membris uredinem non haberent. Porro autem cum omnes, qui in cellulis habitamus, hoc elaboremus, ut pro muniendis a frigore pedibus vestimenta usque ad imum defluant pavimentum, hoc etiam nobis in eo intolerabile videbatur, quia cum in heremo semper et ocreas nesciret et calceos, vestes tamen eius ad tibias vix medias descendebant. Nudatus autem ad suscipiendam in capitulo disciplinam, quod scilicet omittere numquam volebat, exesis ieiunio membris et hamatae loricae mole detritis, ethiopicam contraxisse nigredinem videbatur. Vestimenta vero lurida et cariosa, ut ita dixerim, videbantur vetustate consumpta. Hoc mihi sepe dicebat: In hoc psalmodia provenit cito psallenti, si cor ad verba teneat, si quod lingua loquitur, mens vivaciter comprehendat, alioquin si cor vagatur, psalmorum cursus ad finem lingua nunc fallente nunc tepescente tarde perducitur. Aiebat etiam, quia somnum somnus adescat, et vigiliae vigilias pariunt. Nam corpus humanum, in quo paulatim prius enutritur, in hoc per incrementa postmodum roboratur. Sed hic me quispiam fortasse redarguat, qui videlicet non tam quem vivendi ordinem vir sanctus habuerit, sed quibus miraculis in hac vita claruerit, audire festinat. Cui me breviter hoc respondere sufficiat, quoniam et Maria et Iohannes baptista miraculum fecisse non legitur, cum tamen eorum vita non qualibet scriptura sed evangelio testante narretur, quamquam Maria in solo partu, quem edidit, omnium proculdubio sanctorum virtutes ac signa praecellit. Hoc etiam inferam, quia uberiorem fructum praebet audientibus sanctorum virorum mirabilis vita quam ostensa miracula. Illa siquidem exigit imitationem, ista solam ingerunt ammirationem. Miracula docent, quomodo illi sancti fuerunt, vita vero insinuat qualiter et nunc homines fieri valeant sancti. Praeterea qui miraculum quaeris, nonne tibi videtur esse mirabile, hominem fragili adhuc carne circumdatum, ut ita loquar, angelitus vivere, adeo ut inter quamplurima hominum milia vix unum eius similem valeas reperire? Et certe quam plures hodieque sunt inferioris vitae per quos Deus omnipotens dignatur virtutes ostendere. Iesu teste, non mentior, quia necdum tres menses elapsi sunt, ex quo ad me in Gamugni videlicet heremo diversantem duo adulescentes monachi venerunt, quorum alter de Spoletina monarchia, alter vero de Venetiae partibus, Polensi videlicet urbe, oriundos se esse dixerunt. Sed Veneta, vocabulo Michahel, sicut nobis in confessione perhibuit, in ipso suae conversionis initio circulo se ferreo sub hac desiderii sui pactione constrinxit, rogans Dei omnipotentis obnixe clementiam, ut cum locum saluti suae congruum reperiret, confestim ille circulus frangeretur. Porro autem ipso die, quo heremum novus hospes ingressus est, vix post trium horarum spatium, dum in beati Benedicti regula, sicut est idiota, utcumque sillabatim legeret, repente compunctionis eum spiritus in lacrimas solvit, eodem que momento circulus ille fractus apparuit. Quod miraculum, quoniam alibi iam nos descripsisse meminimus, celeriter transcurrentes, sequens aliud , quod necdum litteris insertum est, enucleatius digeramus. Paulo post namque Ravennam urbem me iubente perrexit, ut reculas suas atque sarcinulas, quas ibi de navi prodiens reliquerat, exportaret. Illic itaque apud fabriles officinas nova ferreorum nexuum argumenta confinxit, multis que se vinculis per diversa membra ipse sibimet iudex et reus violenter artavit. Nam duo dependebant vincula cervicetenus per humeros altrinsecus, hinc ad sexum, illinc usque ad femur, duos vero in coxalibus circulos, duos suscaepit in ulnis. Undique igitur tam multiplici constrictione vallatus ad nos rediit, secrete, quod circa se factum erat, ostendit, neve quod fecerat immutarem, vix tandem voti compos optinuit. Sed cum haec illum ultra vires tormenta gravarent, et ex atritis carnibus iamiam fetor erumperet, insuper accessit, quod cor fratris gloriam respuentis acrius perturbavit. Coepit enim huius mysterii fama prorumpere, et prius per fratrum, deinde per ora supervenientium quorumlibet volitare. Rogavit itaque omnipotentis Dei misericordiam, ut quid sibi super hoc cepto placeret, per suae virtutis inditium evidenter ostenderet. Interim vero dum huiusmodi precibus frequenter insisteret, bis per somnium confortatus audivit, quia ferramenta illa iam essent divinitus resoluta. Porro autem in festivitate beatorum apostolorum Symonis et Iudae, quam nuperrime celebravimus, dum nocturno cum fratribus interesset officio, repente duo illa ferramenta, quae super humeros posita utrimque inferius dependebant, ventrem que cum renibus coartabant, prorsus effracta sunt, et unum in duas, alterum in tres divisum est partes. Caeteri vero circuli non quidem per partes abrupti, sed ita laxati sunt, et quadam facti sunt mollita lenitate flexibiles, ut quodammodo non tam ferrei quam vittei viderentur, adeo ut etiam si vellet defluentibus eis ac prolabentibus adstringere se, ultra non posset. Sic sic frater, qui sanctae devotionis estuanti fuerat ardore constrictus, pio Dei iudicio est mirabiliter absolutus. Quid ergo magnum si per Dominicum, mirabilem videlicet virum, signum aliquod Deus voluisset ostendere, cum in ipso sui tyronatus exordio per hunc iuvenculum duo miracula dignatus est exhibere, cum laudabilius sit fortia peregisse quam nova? Unde David cum praemisisset: Mirabilis Deus in sanctis suis, protinus addidit: Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Non ait signa sive prodigia, sed ipse dabit virtutem et fortitudinem. Praeterea cum Romanus quidam, Stefanus nomine, iudex sacri palatii summam praesidatus amministraret Auximi, exigente causa Dominicus ad eum venit eum que super quadam heremi possessione, quam ex iure sedis apostolicae detinebat, obnixe rogavit. Quem ille utputa nulla vestium compositione festivum despiciens sprevit, ei que nil eorum, quae poscebat, indulsit. Cum que sibi a circumstantibus diceretur: Noli eum tam dure suscipere, sanctus enim vir est, ille tamquam fel evomens ait: Sit sanctus, ut vultis, sed beatus Petrus certe sanctior est, cuius ego causam in hac amministratione defendo. Igitur impos coepti Dominicus redit ad cellulam, ille quoque post paululum reversus est Romam. Porro puer quidam despicabilis, qui ad exequendum quodcumque negotium in amministratione remansit, quicquid Dominicus petierat iudici, cuncta reverenter implevit. Iudex autem non diu postquam ad propria repedavit, hostilibus gladiis perfossus interiit, multas que divicias, quia sobolem non habebat, extraneis heredibus dereliquit. Erat praeterea Dominicus valde cautus in verbis, ut apte sibi congrueret illa sententia, qua Iacobus apostolus ait: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Nam si quando etiam quaereretur, quota diei hora esset, numquam absolute dicebat, tota est, sed cum additamento semper prope tertia hora est, prope sexta hora est. Inquisitus a me, cur semper ita diceret: In hoc, inquit, mendacium caveo. Nam sive sit hora transacta, sive adhuc fortassis immineat, propinqua tamen est, quae videlicet a momento in quo loquimur, non elongat. Habebat aliquando cellulam iuxta monasterium, quod dicitur Coniunctuli. In vigilia itaque dominicae nativitatis, cum tota praecedenti quadragessima mansisset inclusus, tantis que ieiuniis atque laboribus esset vehementer afflictus, invitante gloria solemnitatis egressus, abbati loci humiliter procidit, veniam petiit, actus suos et cogitationes lacrimabiliter accusavit. Ille autem ut erat iuvenculus, levis moribus et consiliis spiritalibus insuetus, cum sibi sufficeret unum psalmum vel perexiguum quid imponere, praecaepit, ut pro his, quae confessus fuerat, triginta psalteria decantaret. Qua nimirum ille sententia velut sagitta perculsus ad cor rediit, atque hoc provenisse ex divini dispositione iudicii deputavit. Itaque regressus in cellulam numquam prodiit, donec praefixum indictae paenitentiae canonem instantissima sedulitate persolvit. Solebat autem per intervalla, licet parcissime, vinum bibere, sed longe antequam defunctus est, decrevit penitus abstinere. Ut itaque iam omissis caeteris ad obitum veniamus, patiebatur gravedinem stomachi, crebris insuper capitis doloribus cruciabatur. Et quoniam alterum sepe procedit ex altero, proposuit ad purgandum stomachum antidoti sumere poculum. Sexta igitur feria per continuum diem vix desiit, vel modulandis psalmis insistere, vel corrigiarum se ictibus flagellare. Nocte vero sopore deposito suscaepit antidotum, deinde coepit angustiari, et de stomachi dolore graviter conqueri. Post decursum itaque nocturnae sinaxis officium, post matutinos ymnos, cum prima iam hora sibi a fratribus, qui aderant, cantaretur, sanctum Deo spiritum reddidit. Invenerunt autem et alteram loricam, praeter eam, qua indutus erat, lateribus eius sindonis more substratam. Unde suspicati sunt fratres, hoc sibi praeter consuetudinem nullatenus accidisse, et quia sub se eam sanus tenere consueverat, super quam videlicet et in infirmitate iacebat. Somniaverat autem quidam frater de me, quod oculorum lumen amiseram. Quod dum ego Hildeprando venerabili Romanae aecclesiae archidiacono in Lateranensi palatio retulissem: Nequaquam, inquit, ut times, hoc tibi propinquae est mortis inditium, sed familiaris tibi aliquis extinguetur, qui tibi et carus sit, sicut oculus et lumen tuum, ac splendor in bonis operibus videatur. Et , o verum, sed amarius omni felle praesagium! Tertio die postquam Romanis moenibus sum egressus, ecce mihi relatio crudelis occurrit, quae mihi nil minus opinanti caecatum me remansisse perhibuit, dominum scilicet et illuminatorem meum Dominicum ex hoc saeculo nuper egressum. Illic mihi liquido patuit, dum ille petiit lucis auctorem, in tenebrarum me remansisse caligine. Fratres autem corpus eius, ne a vicinis monachis eorum raperetur e manibus, in eadem qua defunctus est cellula, defossa humo celeriter obruerunt. Nos autem ipso die dominico, quo heremum ingressi sumus, sanctum corpus inde sublatum reverenter, ut dignum erat, in capitulo sepelivimus. Et cum nonus esset depositionis eius dies, praedictum corpus sanum illibatum que repperimus. Eant nunc, qui carnis suae delectantur illecebris, medullas sorbeant voluptatum, et occisionis victimae ad aeternum nutriantur incendium, in superbiae se cornibus efferant, ventilent innocentes, ad votum molliter vivant, ut eorum viscera postmodum poenis semper ultricibus amarescant. Nunc velut infrenes equi per voluptatum suarum prata discurrant, ut post eorum manus et brachia districtionis extremae lora cohibeant. Dominicus autem noster stigmata Iesu portavit in corpore, et vexillum crucis non tantum in fronte depinxit, sed cunctis etiam undique membris impressit. Exustus et aridus ab humore calami, et iunci uberibus caelestis gratiae meruit imbribus irrigari. Hic ferrea lorica praecingitur, illic niveis angelicae gloriae vestibus decoratur. Hic duricia cubilis atteritur, illic molli patriarcharum gremio confovetur. Tota haec vita facta est sibi parasceve crucis, illic autem festivus et splendidus aeternam celebrat gloriam resurrectionis. Nunc inter ignitos supernae Hierusalem lapides emicat, nunc ornatus victoriarum suarum titulis aeterna laude triumphat, atque in illa beatorum civium iucunda societate coniubilat. Obiit autem beatus Dominicus pridie idus Octobris, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. 110 Domno Mainardo Arbinati venerande sanctitatis episcopo, Petrus peccator monachus salutem in Domino. Qui sub estivo meridiatur umbraculo, et tunc in prelio non laborat, et tamen non incongrue de praeliis disputat. Non otiose quiescimus, si quiescendo de labore tractamus. Quo scilicet ordine vel dulcior fructus, vel feracior valeat exuberare proventus. Qui regia diversatur in curia, cunctas virium suarum dotes explorat, si quid est unde principalibus oculis placere plurimum valeat, et in quo se repperit amplius posse, ibi se satagit enixius exercere. Alius siquidem robustior est in bello, alius prudentior in consilio. Ille dum perorat causas, luculenter ac lepide concionatur in publico, iste dum hunc equare facundie urbanitate non possit, dictandi forte studio vel etiam aucupio sive certe venationis arte praecellit. Et ut ad nostra veniamus, ait Moyses filiis Israhel: Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino: aurum, argentum, aes, hyacinthum et purpuram, coccum que bis tinctum et bissum, pilos caprarum et pelles arietum, ligna sethim et oleum ad luminaria concinnanda. Que nimirum, quia omnes omnia non habebant, optulit unusquisque, quod potuit, et in ea re largior fuit, quae sibimet exuberantius habundavit, ut dum omnes offerrent, quod singuli non haberent, unum multi Domino tabernaculum fabricarent. Nos etiam, qui nunc in huius vitae deserto tabernaculum constituimus, ut ingressi terram lac et mel manantem, in illa caelesti Ierusalem templum sub veri Salomonis imperio dedicemus, quod nimirum non sit ex insensibilibus quibusque metallis, sed ex lapidibus vivis, et non decusatur rutilantium nitore gemmarum, sed spiritalium radiat decore virtutum. Omnium quidem bonorum Deo largiente fieri participes possumus, omnia vero possidere aequaliter non valemus. Nam et sancti patres, qui nos ad celestia praecesserunt, licet omnium virtutum ex divina fuerint opitulatione participes, non tamen in omnibus extitisse creduntur aequales. Abraham siquidem ceteris fide simul et obedientia praefuit, Isaac nitida monogamiae castitas decoravit: Moyses, sicut ait scriptura, vir mitissimus erat super omnes homines, qui morabantur in terra. Heliam libertatis auctoritas reddit insignem, Finees zeli fervor et ultio iure perpetuo constituit in conspectu Domini sacerdotem, Iohannem ad recubitum dominici pectoris virginitas extulit, Petrum vero praecipuus amor in Dominum ad percipienda primi pastoris iura provexit. Quamvis ergo unusquisque sanctus omnibus florere virtutibus necessario debeat, neque enim singula queque vere virtus est, si mixta aliis virtutibus non est, una tamen virtus cuique est prae ceteris eligenda, cui mens familiarius inherendo deserviat, atque ab eius, ut ita loquar, obsequio non recedat. In cunctis quippe virtutibus aeque nos exercere non possumus, sed dum unam artius custodimus, in hac, quod ex reliquis minus est, adimplemus, et dum hanc indesinenter amplectendo constringimus, quasi totum virtutum corpus unius membri participatione tenemus. Quam itaque virtutem tibi persuadeo peculiarius exequendam? Numquid ieiunium? Sed continuo respondebis: Si immoderatis corpus meum ieiuniis attero, imminentibus tot causarum discursionum que laboribus mox succumbo. Si psalmodiae meditationes indixero, ab orationis, inquies, assiduitate praepedior, quoniam ad respondendum salutationibus amicorum ac miscenda colloquia cotidie coactus impellor. Si nudis te iuxta morem apostolorum pedibus hortor incedere, si duris instar Iohannis membra tua ciliciis edomare, si denique te in exilium proficisci, si carcerali custodia te iubeam penitentium more concludi, imminentem praesto causaberis egritudinem, vel potius non te posse perferre tam duram corporalis incommodi gravitatem. Qui ergo membra tui corporis adhuc times affligere, immo qui temetipsum per acrimoniam penitentiae necdum vales Deo sacrificium exhibere, ad ea, queso, quae circa te sunt, manum porrige, et quia non te, saltim quae tua sunt, impertire: carnem scilicet incisurus, satis tibi praesto, si tantum capillos attondeo; qui manus obtruncator advenerat, pium est, si unguium dumtaxat excrementa praecidat. Quantum distat inter vulnus humanae carnis et vestis, tantum inter hominem et hominis facultatem. Hoc modo Abraham pecus optulit, ut filium conservaret, mactavit arietem, ut custodiret heredem. Hoc modo Michol posuit in lecto simulacrum, ut a paternae vesaniae gladiis defenderet virum, et ut David veraciter viveret, quasi morientem eum caprina studuit pellicula simulare: Pellem enim pro pelle, et cuncta, que habet homo, dabit pro anima sua. Tu quoque temetipsum propria facultate permuta, et tua fac interim sacrificium, ut ipse postmodum suscipi merearis in holocaustum. Non enim Deus sic accipit oblationem, ut despiciat offerentem, ut qui suae facultatis oblator extiterit, secura cum uxore Manue valeat voce cantare: Si Dominus, inquit, nos vellet occidere, de manibus nostris holocausta et libamenta non suscepisset. Suscipit enim Deus per manum pauperis elemosinam, eam que tibi reconditam in illa caelestis promtuarii securitate conservat. Unde Dominus in evangelio: Thesaurizate, inquit, vobis thesauros in caelo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Idcirco plane Deus omnipotens alios paupertate constrinxit, alios divitiarum copia dilatavit, ut et illi habeant, unde propria debeant peccata redimere, et isti unde suam valeant inopiam sustentare. Sicut scriptum est: Redemptio animae viri, divitiae suae. Unde et ad Nabuchodonosor ait Danihel: Quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Qui ergo divites sunt, dispensatores potius iubentur esse, quam possessores, et non proprii iuris debent deputare, quod habent, quia non ad hoc bona transitoria perceperunt, ut deliciis affluant, vel in proprios haec usus insumant, sed ut amministrationis fungantur officio, dum in commisso permanent villicatu. Quapropter qui stipem pauperibus erogant, aliena reddunt, non sua distribuunt. Unde et Dominus elemosinam praecepturus ait: Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Non enim dicit misericordiam vestram, sed iustitiam vestram. Ille quippe facit misericordiam, qui propria tribuit, ille vero iustitiam facit, qui quod alienum est, reddit. Unde et psalmista cum praemisisset: Dispersit, dedit pauperibus, non ait misericordia eius, sed, iustitia, inquit, eius manet in saeculum saeculi. Cum ergo pauperibus subvenimus, aliena proculdubio reddimus, non nostra praebemus. Verumtamen apud pium iudicem misericordes esse decernimur, cum haec ipsa, quae non nostra, sed communia sunt, fideliter dispensamus, et cum iuste, quae aliena sunt, reddimus, apud eum, qui cordis intima conspicit, misericordiae praemio non caremus. At contra qui nunc pauperibus subvenire contempnunt, in tremende discussionis examine non tam accusantur avaritiae quam rapinae, nec suorum tenaces sed alienorum potius convincuntur fuisse raptores. Quibus utique summus arbiter dicturus est in iudicio: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis mihi bibere. Ac si dicat: Quia noluistis ea ministrare conservis, quae pro illorum refrigerio percepistis, voracis geennae vos olla deglutiat, quos per cupiditatis ardorem alienorum bonorum rapina condemnat. Et cum alienum a nobis sit, quod dispensandum in hac vita suscepimus, nostra vero sit caelestis gloria, quam speramus, competenter his illa sententia congruit, quam Dominus in evangelio dicit: Qui in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Ille certe fidelis in alienis extiterat, qui de se confidenter aiebat: Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Oculus fui ceco et pes claudo, pater eram pauperum. O quam fidelis in alienis extiterat, et quam firma spe de propriis confidere poterat, cum et alibi se devotando clamabat: Si negavi, inquit, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae expectare feci; si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea; quia ab infantia mea crevit me cum miseratio, et de utero matris meae egressa est me cum. Ubi adhuc apte subiungit: Si despexi praetereuntem eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Vide quam longus sit misericordiarum iste catalogus, ut nil prorsus omittat, quin omnium necessitatum modis occurrat, cunctis egestatum vulneribus velut medendo subveniat. Porro autem dum indigentibus in necessitate succurrimus, veritatem simul et misericordiam adimplemus. Misericordiam scilicet, dum inopibus pie compatimur, veritatem vero, id est iustitiam, dum non illis nostra, sed quae sua sunt, ministramus. Hinc est quod in Proverbiorum libro Salomon ait: Misericordia et veritas non te deserant: circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui, et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus. Rursum que scriptum est: Misericordia et veritas praeparant bona, in omni opere bono erit habundantia. Et ne pietatis opus segnities ignava depretiet, sed devotio celeris ac prompta commendet, alibi dicit: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Tremit enim manus avari, cum tribuit, et sicut eger exhorrens amarescentis antidoti differt poculum, sic iste daturus aliquid differt in posterum. Ille siquidem exasperantis potus nauseat amaritudinem, iste si dederit aliquid metuit egestatem, ideo que licet vel in bibendo vel in praebendo necessitatis tempus immineat, uterque tamen in posterum, quod abhorret, interiecta dilatione reservat. Plane largus et liberalis animus facit divitem, pavor atque tenacia reddit egentem. Unde scriptum est: Substantia divitis urbs fortitudinis, pavor pauperum egestas eorum. Pavor enim degenerem animum compellit egere, licet divitiarum copiis videatur affluere. Tu autem, dilectissime, noli fratrem tuum in praesenti necessitate despicere, si Deum tibi desideras in ultimae necessitatis articulo subvenire: Beati siquidem misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Porro si dederis homini pecuniam tuam in fenus, centesimam recipis, si vero pauperibus secundum divina mandata centuplum consequeris, quod si hoc parum videtur, et vita tibi cumulatur aeterna. Nonne ergo melius est te recipere centuplum, quam centesima esse contentum? Noli ergo despicere proximum, si non vis Deo despicabilis apparere. Unde et Salomon ait: Qui despicit proximum suum, peccat, qui autem miseretur pauperi, beatus erit. Ubi mox addidit: Qui credit in Domino misericordiam diligit. Plane si is, qui credit in Domino, misericordiam diligit, dicendus est ille non credere, qui convincitur misericordiam non amare. Cur autem iste non credat, alia eiusdem libri sententia declarat; ait enim: Feneratur Deo qui miseretur pauperi, et vicissitudinem suam reddit ei. Non itaque credit in Domino, qui sua sibi timet bona committere, dum ea non vult indigentibus exhibere. Nam si in Domino veraciter crederet, fenerari sibi tamquam fideli scilicet debitori facultatis suae depositum non timeret. De cuius autem fide quis dubitat, eum proculdubio non honorat, cum scriptum sit: Honora Dominum de tua substantia. Et alias dicitur: Qui calumpniatur egentem, exprobrat factori eius, honorat autem eum, qui miseretur pauperi. Et iterum: Facere misericordiam et iudicium magis placet Deo quam victimae. Elemosinarius enim quisque misericordiam facit, dum indigentibus in necessitate compatitur, iudicium vero dum eis non propria sed eorum bona largitur. Sed ex his dum alienam in praesenti sustentat inopiam, aeternas sibimet in futuro divitias parat. Unde scriptum est: Qui dat pauperi non indigebit, qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. Deponit enim dives, quod indigentibus tribuit, et nunc quasi mutuae pecuniae depositum credit, quod in aeterna vita multiplicatis fenoribus recipit. Et qui nunc fit per misericordiam creditor, in retributione postmodum felix erit exactor. Unde scriptum est: Pauper et creditor obviaverunt sibi, utriusque illuminator est Dominus. Et de muliere forti, per quam vel sancta universalis aecclesia, vel unaqueque fidelis et pia intellegitur anima, in Proverbiis dicitur: Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem, ubi mox apte subiungitur: Non timebit domui suae a frigore nivis, omnes enim domestici eius vestiti duplicibus. Quisquis enim nunc operimento gemine caritatis induitur, tamquam duplici veste contectus nequaquam futurae nivis frigore constringetur, et quem nunc caritatis ardor inflammat, tunc penalis algorem nivis ignorat. De qua videlicet nive futuri supplicii et per beatum Iob de reprobo viro dicitur: Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius, obliviscatur eius misericordia. Dignum quippe est, ut, qui in hac vita per ardorem concupiscentie carnalis exarsit, a calore vero misericordiae frigidus et constrictus obtorpuit, illic ad calorem nimium transeat ab aquis nivium, ut sicut hic duabus deliquit offensis, ita geminis crucietur in geenna suppliciis, et illic eius versa vice misericordia obliviscatur, qui nequaquam hic misericordiae memor extitisse convincitur. Praemitte ergo tibi, frater, opes tuas, unde postmodum vivas, praecedant te facultates tuae, quas in illa semper immortalitate possideas. Memento quod scriptum est: Dives cum dormierit, nichil se cum auferet; aperit oculos suos, et nichil inveniet; apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. Placeat ergo tibi consilium, quod per Salomonem datur: Mitte, inquit, panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora recipies illum; da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid mali futurum sit super terram. Et iterum: Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua. Legitur in Genesi, quia sevit Isaac in Gerara, et invenit in ipso anno centuplum. Sed quam felicius seminat, qui dum subsidia indigentibus subministrat, pro avena triticum, pro pugillo chorum, pro grano metit acervum. Terrenis plane caelestia, transitoriis mercatur aeterna. Dicit scriptura: Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato, quis enim gloriabitur castum se habere cor? Sed elemosinis sollerter insiste, et mundum te ex divina pietate confide. Unde salvator: Quod superest, inquit, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis. Sicut enim ardor ignium metalli cuiuscumque rubiginem, sic elemosina consuevit animae purgare squalorem. Unde et vir sapiens: Ignem, ait, ardentem extinguit aqua, et elemosina resistit peccatis, ubi praesto subiungit: Et Deus prospector est eius, qui reddet gratiam, meminit in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. Deinde subicit: Fili, elemosinam pauperis ne fraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. Et rursus: Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. Et multa alia, quae vir iste propheticus de praeroganda pauperibus pietate contexit, et evangelio necdum illucescente tamquam sacerdos in aecclesia prolixi sermonis seriem protrahit. Que nos hic omnia simul exaggeranda non ducimus, ne fastidium legentibus generemus. Sed cum per omnes sacri eloquii paginas elemosina praedicetur, et misericordia ceteris virtutibus antecellat ac palmam inter opera pietatis optineat, illa tamen misericordia supereminet, quae de copia nuper ad inopiam devolutis auxilium praebet. Sunt namque nonnulli, quos honestioris quidem generis ordo nobilitat, sed indigentia rei familiaris angustat. Plerique etiam equestris prosapiae titulis adornantur, sed domesticae necessitatis inopia deprimuntur, exigente generis dignitate compelluntur spectabilium interesse colloquiis, consessu quidem pariles, longe facultatibus inaequales. Sed licet eos domestice paupertatis sollicitudo discruciet, etiam si cogente necessitate ad extrema perveniant, alimenta petere mendicantes ignorant. Eligunt enim potius mori, quam publice mendicare, confunduntur agnosci, verentur inopiam confiteri, et cum alii suam praedicent egestatem, immo nonnumquam modum exaggerando paupertatis excedant, ut uberioris stipem consolationis accipiant, isti quod patiuntur, occultando dissimulant, ne turpiter in oculos hominum signum aliquod suae paupertatis erumpat. Horum igitur indigentia potius valet intellegi quam videri, magis quibusdam signis erumpentibus conici, quam manifestis possit indiciis deprehendi. De quibus utique non manifeste sed occulte pauperibus quanta sit retributio propheta designat, cum ait: Beatus, qui intellegit super egenum et pauperem. Super pauperes quippe pannosos et bulgiolos peras que gestantes intellectu non indigemus, quos utique manifesta visione conspicimus; super illos autem pauperes debemus intrinsecus intellegere, quorum in superficie non possumus miseriam pervidere. Beatus, enim, qui intellegit super egenum et pauperem. Et quare beatus? In die, inquit, mala liberabit eum Dominus. Felix ista promissio, ut postmodum in divino liberetur examine, qui nunc subvenit indigentibus in merore; tunc a miseria calamitatis eripitur, qui modo miseriam patientibus miseretur. Sed audiamus adhunc, quid psalmista prosequitur: Dominus, ait, conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum et emundet in terra animam eius et non tradat eum in manus inimici eius: Dominus opem ferat illi. O quam gloriose mercatur, qui pro misericordia, quam huiusmodi pauperibus exhibet, totius Christianitatis orationem continuam promeretur. Omnis enim universalis ecclesia toto terrarum orbe diffusa pro illo Deum cotidie supplicat, quae videlicet hunc psalmum cotidiana iugiter devotione frequentat. Adde, quod haec oratio numquam in divinae clementiae valet devenire contemptum, quae videlicet a Spiritu sancto facta est, qui est ipsa remissio peccatorum. Quo enim pacto orationem a semetipso compositam non admittat? Quomodo quod orare docuit, non exaudiat? Beatus ergo, et vere beatus, qui intellegit super egenum et pauperem. Unde Moyses immo Dominus per Moysen: Si unus, ait, de fratribus tuis, qui moratur intra portas civitatis tuae, in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. Et alibi: Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae, iccirco praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egendo et pauperi, qui te cum versatur in terra. Scit enim omnipotens Deus, quoniam humana fragilitas pro sola sua iustitia numquam pervenire possit ad vitam, sed semper indigere misericordia, atque ideo per omnes sacrarum paginas scripturarum elemosinam laudat, misericordiam praedicat, viscera pietatis exhibenda pauperibus indesinenter inculcat, ut dum homo homini miseretur, suis etiam meritis a Deo misericordiam consequatur, et dum sustentat propriae naturae consortem, sustentantem se habere mereatur auctorem, et quod exhibet proximo, ipse quoque consequatur a Deo. Sicut enim conditor hominum et omnes electos ad regnum ab ipsa mundi praedestinavit origine, et tamen eos pro ipsius acquisitione regni praecipit infatigabiliter desudare, ut quod gratis a creatore conceditur, suis homo laboribus assequatur, ita necesse est, ut qui per misericordiam a pio sumus auctore salvandi, ipsi quoque piae humanitatis impendium non neglegamus fratribus impertiri. Unde Tobias ad filium: Ex substantia, inquit, tua fac elemosinam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere; ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Ubi etiam discretionis modum ponit et autenticam proculdubio regulam in qualibet possessionis atque substantiae quantitate praefigit. Ait enim: Quomodo potueris, ita esto misericors; si multum tibi fuerit, habundanter tribue; si exiguum, etiam exiguum libenter impertire stude. Cur autem hoc facere debeat, aperit cum subiungit: Premium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis, quoniam elemosina ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras; fiducia magna erit coram summo Deo elemosina omnibus facientibus eam. Enimvero ut huius rei summam brevi complectar eloquio, numquam Deo carus erit, qui vel effectum vel affectum elemosinae non habuerit, scilicet ut, qui non habet rem, habeat voluntatem, et dum domesticae facultatis affluentia non exuberat, liberalis animi divitias non amittat. Nam qui non habet cibum, habet forsitan tectum. Non valet esurientem alimento reficere, valet saltem lassescentem hospitalis humanitatis officio recreare, memorans semper illud apostolicum: Caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci; per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Nonnulli sane dum pauperibus Christi ianuam cum visceribus claudunt, furandi crimen obiciunt, et dum eis hospitalitatis humanitatem per avaritiam subtrahunt, clepten suspicari iacturam que rebus domesticis se formidare confingunt, modo scilicet obesam faciem, modo ora rubentia subsannantes opponunt, et torosa brachia robustos que lacertos agriculturae fossionibus idoneos criminantur, Deum, qui talibus solaciantur, offendere, qui nimirum possent et alios sui laboris exercitio sustentare. Quibus profecto valde formidandum est, quod in Deuteronomio per Moysen Israelitico populo dictum est: Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Egypto. Nam si gentes illae legem utique non habentes iccirco ab aecclesia Dei inrevocabiliter excluduntur, quoniam inimicis etiam suis per humanitatis officium occurrere neglexerunt, quam terribili sententia digni sunt, qui viscera sua ab indigentibus proximis claudunt, qui caritatem fratribus non impendunt? His nimirum sunt ex sacrosancti baptismatis fonte congeniti, cum his ex utero matris aecclesie sunt egressi, et cum quibus dominici corporis et sanguinis mensa participant, his cibum, qui in secessum digerendus est, negant. Et qua conscientia nos ab elemosinarum erogatione torpemus, qui videlicet in aecclesiastica pace quiescimus, cum et sancti apostoli, qui adversus totum mundum fuerant velut in bella congressi, in huius gratiae studio legantur extitisse solliciti? Nam si liceret aliis, illi potuissent non inconvenienter ab hac sollicitudine feriari, qui nimirum et ad spargendum novae fidei semen intenti et in tam acerrimo contra mundi perfidiam laborabant certamine constituti. Sed nullus persecutionis labor ab exhibenda fratribus humanitate compescere, nulla praedicationis instantia potuit eos ab impendenda pauperibus misericordia cohibere. Unde Paulus ad Galathas: Petrus, inquit, et Iacobus et Iohannes, qui videbantur columne esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos evangelizaremus in gentibus, ipsi autem in circumcisione, tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Ad Corinthios quoque dicit: De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi aecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, recondens, quod ei bene placuerit. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam istam in Ierusalem. Tanta que fuerat erga pauperes in apostolis liberalitas, ut in eorum Actibus legatur: Quia frangebant circa domos panes, et sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis collaudantes Dominum. Circa domos, inquit, non intra domos, quorum scilicet vestigia non sequuntur, qui pransuri pessulos ac repagula foribus clausis obiciunt, vectes seris innectunt, sic que se contra pauperes tamquam adversus circumfusas hostium acies in obsidione praemuniunt. Gerardus certe de Farvaldo ex Ravennae urbis primoribus fuit, quem grandeve iam et persenilis aetatis olim puerulus vidi, de quo nimirum referri frequenter audivi. Quia cum aliquando populus inopia laboraret, adeo ut nonnullos etiam valida fames extingueret, ille cum successura sibi nepotum quoque iam soboles non deesset, accisis frugibus etiam praedia nonnulla distraxit, et alimenta, que potuit, indigentibus erogavit. Ipse quoque tunc patentibus foribus pauperum vallatus agmine comedebat, cibis que consumptis adhuc esuriens, cum vel sibi vel illis quid adderet, non haberet, eorum compassione lacrimans flebat. Cuius hodieque progenies divitiis floret, et plura quam avita fuerint patrimonia possidet. Vualdericus praeterea qui, dum adversus hereticos dimicaret, insignis effectus est martyr, sicut Andreas venerabilis Spoletanae aecclesie nobis episcopus retulit, dum aliquando domum matris inviseret, pauperculum quemdam pro foribus repperit, qui se conquerebatur herbarum fasciculum collegisse, sed sal unde pulmentum illud condiret, ab eadem matrona percipere nullatenus potuisse. Cum que vir sanctus maternum ingressus hospitium aliquantulum salis in vasculum repperisset, vehementer iratus vas cum sale corripuit, et per plateam ad matris iniuriam sparsit dicens illud non debere comedi prorsus a Christiano, quod per avaritiam negatum est Christo. Sed paulo post idem vas, quod reposuerat vacuum, non sine stupore miraculi sale repertum est plenum. Mainfredus quoque marchio, qui in ultimis Liguriae principatus est finibus, ferventissimo cum uxore sua studio in sustentatione pauperum claruit. De quo nimirum, ut cetera taceam, illud unum celebri solet redolere memoria, quoniam in ipso sacrosanctae resurrectionis die cum domus eius auleis ac blathinis ornatibus tamquam regale palatium resplenderet, copiosi sumptus affluerent, eum que non modica candidatorum turba clientium constiparet, instrui magnifice convivium fecit, et ordinatis per omnes mensas diligenti cura pauperibus ipse cum suis servis dapifer ministravit. Quibus sufficienter impletis ipse cum suis, quod cibi residuum fuerat, quasi privatus accepit, ut paschalis illa solempnitas in pauperibus enitesceret, patremfamilias vero domus privata refectio sustentaret. De quo etiam vir Dei, dominus meus Leo venerabilis heremita qui per continuum iam fere vicennium in cellula reclusus advivit, hoc insigne perhibuit, quia cum in praefati marchionis heremo ipse cum nonnullis fratribus habitaret, hanc sibimet legem uxor eius indixerat, ut quodcumque sibi necessarium heremitarum nuntius peteret, ipsa protinus aucto fenore geminaret, videlicet cum iste quinque fortassis exigeret solidos, illa decem traderet, cum iste decem, illa viginti continuo numeraret. Sed quoniam oblitus sum, dubito certe, an hoc ipsum et alibi forte conscripserim. Verumtamen quod edificationis est, melius est relationibus iterari, quam per silentium oblivione deleri. Cum itaque tam largus ad erogandas indigentibus stipes extiterit, cum sex sive septem, si rite teneo, non minima monasteria in proprii iuris possessione condiderit, praediis et ornamentis munifica liberalitate ditaverit, numquid propterea sibi progenies egena succedit? Absit. Videmus enim nepotes eius mirande scilicet indolis pueros maximam partem etiam regni Burgundiae possidere, quorum insuper soror imperatori nostro sponsali cognoscitur iure dotata. Cur ergo timemus Deo redhibere, quod contulit, quod et in hac vita nobis vel nostris heredibus restituitur, et in illa caelestis regni gloria sub fenore multiplicatae retributionis augetur? Hoc etiam nosse opere pretium deputo, quod Berardus marchio, qui horno defunctus est, sepius referebat. Aiebat enim, quia vir quidam in Teutonum finibus unde videlicet ipse quoque oriundus extiterat, optimum proprii iuris praedium diversorum que proventuum copiis affluenter uberrimum possidebat. Habebat autem duodecim filios; cepit interea cogitare, quid post eius obitum fieret, si unius possessionis hereditatem inter tot divideret coheredes. Dicebat enim: Ego quidem, qui totum hoc solus habeo, sufficienter et pacifice vivo. Sed ubi tot divisores emerserint, quis eorum simultates, quis orientia inter illos livoris et odii iurgia sustinebit? Non enim illic esse poterit unitas voluntatis, ubi tam multifaria fuerit diversitas facultatis. Coloni praeterea, qui nunc uni parere domino sunt contenti, non sine gravi suae quietis iniuria tot dominorum populo sunt responsuri. Tibi ergo, Deus omnipotens, quicquid est mei iuris allodium trado, te solum heredem meae possessionis eligo, filios autem meos tibi commendo, fac eis, quod in oculis tuis beneplacitum fuerit. Et hoc dicto guantum suum sagittae protinus alligavit, eam que curvato fortiter arcu in vasti aeris superiora coniecit. Sed mox sagitta sine guanto in terram relapsa est, ut evidenti monstraretur indicio, quia donum, quod fidei optulit, clementia divina suscepit. Tunc ille de sui muneris oblatione fidentior et alacrior factus possessionem suam cuidam aecclesiae tradidit, eam que sibi perpetuo iure per stipulationes ac rata firmavit. Brevi vero tempore post haec filii eius tanta bonorum affluentium sunt abundantia praediti, tot praediorum ac censuum copia sunt magnifice dilatati, ut eorum quisque summam paternae facultatis excederet eis que circumflua mundi prosperitas in omnibus arrideret. Sic sic qui investituram guanti de manu patris in caelo recepit, super filios eius imbrem suae benedictionis exuberanter influxit. Quod igitur in terra Deo datur, in celo recipitur, et inde sperandum est praemium, quo praecessit munus oblatum. Hinc est, quod angelus Domini Cornelio dixit: Orationes tuae et helemosinae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Domini. O felix tale commercium, ubi homo fenerator et Deus fit omnipotens debitor, et fidenter ei possumus compensationis nostrae debita digna reposcere, si nostris eum satagimus muneribus praevenire. Nam et tempore Gregorii papae qui Gratianus dicebatur, recolo contigisse quod narro. Sicut enim mihi Bonizo, grandevus videlicet vir, rector monasterii sancti Severi iuxta Urbem Veterem constituti, retulit, Scottigenarum rex primevo tunc adolescentiae flore pubescens, quia pater obiit, ei mox in regalis fastigii iura successit. Sed cum sollicite consideraret, quam fragile sit, quicquid in hoc saeculo tumet, quam labile, quod supereminet, quam velociter extinguibile sit omne, quod splendet, cum coniugatus iam esset, decrevit regales infulas regni caelestis amore deponere, coronam capitio, purpuram cuculla mutare. Quid plura? Simulat orationis studium, aggreditur expeditionis Romanae procinctum. Apostolicorum itaque liminum devotione completa, ignorante clientium comitatu, monachicum habitum latenter induit, et sic a se mundum cum regno bene semetipsum furatus abiecit. Qui mox languore percussus ad extrema pervenit, et usque ad obitum hoc tamquam federatae conventionis elogium inclamare non destitit: Domine, feci, quod praecepisti, adimple, quod promisisti. Quicquid ei ab aliquo diceretur, quicquid accideretur, ab hac ille velut exactione debiti non cessabat: Domine feci, quod praecepisti, adimple, quod promisisti. Nimirum in vinea constitutus reposcebat nummum, quia patrisfamilias se noverat implesse praeceptum, et licet undecima fuisset hora conductus, exigebat requiem post laborem, et expleta reposcebat operatione mercedem. Non ergo dubitemus nunc Deo, vel nos vel nostra praebere, ut ea postmodum tota valeamus auctoritate reposcere. Et dum comedimus, non compellamus egenos parcius ministrando tamquam sobrios ligurrire, dum ipsi turritae lancis edulium non gravemur absumere, nec eis sicut a quibusdam fit, coclearis est adhibenda mensura, cum nobis ollae vel cacabi vix sufficiant. Fulcrannus nempe cuisdam Gallicae regionis episcopus, ut mihi reverendus in Christo Ugo Cluniacensis abbas retulit, dum a suo requireretur oeconomo, quid sibi parari vellet, aiebat: Iuxta numerum convescentium, prout tibi visum fuerit, praepara, pro me vero solo porcum optimum, pinguem nimis et grandem opipatoribus exhibe, ut ne tenuem quidem lenticulam ex eo quisquam debeat absque mea persona gustare. Discumbens itaque cum convescentibus ipse pauperibus, totam cum eis omnino victimam consumebat, nec cuiquam praeter eos vel minimam carnis officulam porrigebat. Idem mihi sanctus abbas iterum retulit, quia vir quidam dum orationis studio diversa mundi loca percurreret, impegit in heremum, ubi sanctus quidam frater in cellula morabatur. Qui post aliqua peregrinum suptiliter inquisivit, utrum Cluniacense monasterium nosset. Cui subsequenter et hoc intulit: Quaeso te, inquit, per caritatem Dei, frater mi, ut si locum illum venerabilem te fortassis adire contigerit, denunties fratribus et abbati, quatenus ab elemosinarum studio non tepescant, sed pietatis operibus, sicut assueti sunt, perseveranti constantia vigilanter inferveant. Hic enim geenna flammis vaporantibus aestuat, et hinc animae damnatorum me frequenter audiente cum magnis eiulatibus fletuum que stridoribus merguntur in tartarum, sed orationes et elemosinae praefati monasterii malignis spiritibus valenter obsistunt, et tamquam praedam ex eorum manibus multos eripiunt. Peregrinus itaque longo post tempore ad monasterium venit, et quae sibi mandata fuerant, fratribus per ordinem nuntiavit. Illud preterea satis indignamur, quod a quibusdam fieri non ambigimus, ut ipsi videlicet innitantur excelsae mensae fastigio, pauperes vero, qui ab eis aluntur, inter canum greges in nudo resideant pavimento. Illi utantur mantelibus acu variante depictis, istis alimenta ponantur in gremiis. Gotfredus plane clarissimus dux et marchio mihi perhibuit in propriae regionis historia contineri, quoniam Karolus imperator quindecim vicibus cum rege Saxonum, qui gentilitatis adhuc detinebatur errore, bellum commisit, quindecies perdidit, tribus vero consertis postmodum proeliis Karolus superavit, eum que postremo captum victor optinuit. Aliquando sane dum Karolus idem excelsa, ut assolet, inthronizatus arce discumberet, pauperes vero, quos alebat, solotenus ignobiliter residerent, rex qui remota procul ab imperatore mensa prandebat, talia per nuntium legata direxit: Dum vester, inquit, Christus sese perhibeat in pauperibus recipi, qua fronte persuadetis nostra sibi colla submitti, quem vos ita despicitis, ei que nullam honoris reverentiam exhibetis? Ad quod imperator corde compunctus erubuit, et ex ore gentilis hominis evangelicam prodire sententiam vehementer expavit. Ait enim Dominus: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Laetatus ergo est rex, dum a tali correptus est, utpote qui necdum fidei rudimenta perceperat, iam fidei fructum, misericordiae scilicet opera, praedicabat. Illud praeterea summopere notandum est, quia pedes lavare pauperibus saluberrimum est. Unde Dominus ait discipulis: Si ego Dominus et magister vester lavi vobis pedes, quanto magis vos debetis alter alterius lavare pedes? Et ut hoc mandatum firmiori adhuc auctoritate statueret, eorum que mentibus hoc artius inculcaret, adiecit: Exemplum enim dedi vobis, ut et vos ita faciatis. Nam cum pauperum pedes in eius qui praecepit devotione lavantur, lavantis profecto et anima simul et corpus a peccatis abluitur. Unde et Petrus ait: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Cur itaque Petrus non alia corporis membra cum pedibus praeter manus et caput optulit, nisi quia per haec opera corporis et cogitationes mentis expressit? Caput enim pro mente, manus vero pro totius ponitur corporis actione. Porro Mainardus venerabilis Silvae Candidae episcopus mihi retulit, quia Nicolaus papa piae memoriae, qui ante triennium ex hac in Domino luce migravit, numquam in toto anno praetermittebat diem, quin pedes duodecim pauperibus semper ablueret. Quod si facere per totum non occurreret diem, lucidum pietatis opus explebat in nocte. Sed quoniam de privilegio misericordiae et elemosinarum dignitate plus mihi datur videre quam dicere, in eius praeconium libet breviter exclamare: O virtus elemosinae, quae velut fluentum fontis irrigui, et peccatorum inquinamenta detergis, et estuantium vitiorum flammas extinguis! O felix elemosina, quae de geennae baratro tenebrarum filios extrahis, et adoptatos luci perpetuae regnis caelestibus introducis! Tu de manibus pauperum volas in caelum, et illic tuis amatoribus paras hospitium. Si vinum es, non coacescis, si panis, non emittis mucorem, si caro vel piscis, non verteris in putredinem, si vestis praeterea, nullam contrahis vetustatem. Recens iugiter servaris et nova, et mox ut tuus oblator obierit, ad eum ilico multiplicata reverteris. Tu de iacentibus sub criminum squalore conspicuos, tu de damnabilibus sanctos, tu facis de gentilibus Christianos. Quod nimirum Cornelius probat, cuius elemosinae ad divini conspectus culmen ascenderant. O dives elemosina, quae tuis amatoribus praebes hereditatem inmarcescibilem, et celestis curiae dignitatem! O miranda misericordiae virtus, quae peccatorum omnium rubiginem purgat, frementium vitiorum incitamenta mortificat, et splendore caelestis gratiae tenebrosas hominum mentes illustrat! Haec Deum facit hominibus debitorem, ut regnum sibi caelorum non iam quasi quod alienum est, querant, sed veluti quod sui iuris est, audacter invadant. O felix misericordia, que de miseria quidem nasceris, sed veram tuis executoribus beatitudinem paris! Tu negotiatrix omni mangone prudentior, quae terrenis mercibus caelestia comparas, et transitoriis aeterna permutas. Felices nundinae tuae, in quibus datur hospitium, suscipitur habitaculum, praebetur panis exiguus, recipitur regnum, porrigitur nummus, comparatur aula caelorum. Inter ceteras ergo virtutes, venerabilis frater, quibus sanctitatis tuae non ambigimus florere prudentiam, hanc specialiter arripe, in operibus te pietatis exerce, misericordiae semper visceribus afflue, ut qui nunc Christi pauperibus misereris, a Christo postmodum misericordiam consequaris. 111 Domno U reverentissimo archiepiscopo, Petrus peccator monachus servitutem. Non ignores, venerabilis pater, quoniam dum a te receptus hospicio tuis interfui, sic omnia velut in quadam animi mei tabella depinxi, ut nulla de caetero valeant oblivione deleri. Teneo scilicet claustrum post absidam aecclesiae tuo dumtaxat habitaculo dedicatum, ubi tam privatae, tam remote studio potes orationis ac lectionis insistere, ut heremitica videaris solitudine non egere. Alterum quoque claustrum, quod dextrum tenet latus aecclesiae, non omisi, ubi candidus clericorum tuorum coetus tamquam chorus nitet angelicus. Illic enim velut in caelestis Athenae gymnasio sacrarum scripturarum erudiuntur eloquiis, illic verae philosophiae sollerter incubant studiis, sese que sub regularibus exercent cottidie disciplinis. Nec illud excidit, quia praeter istas, duas alias noviter canonicas uno simul eodem que tempore construis, unam scilicet cum aecclesia sanctae Mariae Magdalenae, alteram vero cum aecclesia, si rite teneo, sancti Laurentii. Et cum tua non sit dives aecclesia, mirum est, qualiter tam operosis tam que magnificis sit intenta structuris et tam profusis cottidie sufficere possit inpendiis. Illud autem, fateor, michi prae omnibus placuit, quia sepulchrum tuum mihi tunc ostendisti, ad te velut hodie suscipiendum accuratissime praeparatum, ubi tamquam vispilionum merces quini nummorum solidi per quattuor altrinsecus angulos in sudario sunt ligati, ut inter exequias funeris in ipso quoque pietatis opere sepultoribus tuis videatur remuneratio non deesse. In quo nimirum patriarchae Abrahae tenere videris exemplum, qui cum Saram uxorem suam sepelire satageret, et omnes filii Eth electa quaeque sepulchra sua sibi gratis offerrent, gratuita contempsit, ab Ephron filio Soor speluncam duplicem comparavit. Nam et in ipso quaternario numero quodammodo cerneris eius imitatus exemplum, sicut enim quadringentis siclis argenti redemit ille speluncam, sic et tu quaternis quinque solidis aliquo modo videris emere sepulturam. Hic notandum, quam detestanda sit avaricia clericorum, qui de sepulturis aecclesiae commodum sperant, cum hoc etiam ignorantes Deum gentiles abhorreant. Illi respuunt pecuniam, cum offertur, isti impudenter exigunt, etiam cum negatur. Illi contempnentes Abrahae pretium dicunt: In electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum, nullus que te poterit prohibere, isti gentilium suppares aiunt: Appende pecuniam, et suscipe sepulturam. Tu autem, venerabilis pater, sapienti mihi videris usus esse consilio, cum sepulturam tibi adhuc vivens et valens fieri decrevisti. Nam si quando deceptrix haec vita blanditur, si forte mens lenocinante fastigio cuiuslibet dignitatis extollitur, mox ut ad expectantem se talem domum quis oculos dirigit, pulverem se, sicut est, cinerem que perpendit. Hinc est, quod per Salomonem dicitur: Quid necesse est homini maiora se quaerere, cum ignoret, quid conducat sibi in vita sua, numerum dierum peregrinationis suae, et temporis quod velut umbra praeteriit? Nec illices titillationum motus praevalent carnes in luxuriae fluxa resolvere, dum mens cogitur scaturientes vermes ac profluentem ex eisdem carnibus saniem cogitare. Unde et idem Salomon: Melius est, inquit, ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. In illa enim finis cunctorum ammonetur hominum, et vivens cogitat, quid futurum sit. Sed hii qui radicem cordis in arenosa tenent huius saeculi dilectione plantatam, si sibi mundus arridet, si iocunditas eos suavis ac tranquilla demulcet, tamquam fel vel absinthium memoriam proculdubio mortis abhorrent. Unde vir sapiens ait: O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis, viro quieto, et cui iustitiae directae sunt in omnibus, et adhuc volenti capere cibum! At si quem tediosae calamitatis infortunium praegravat, si langor assiduus vel inopia rei familiaris angustat, illi mors dulcis efficitur, atque ut volaces gressus acceleret exoratur. Unde dicit ille qui supra: O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus defecta aetate. Cum profecto finem suum homo nequaquam pro varietatibus huius vitae debeat perhorrescere vel optare, sed ad hoc tantum si vel propriae vel fraternae saluti perpenditur eadem mors vel vita prodesse. Quod in se declarat ille qui dicit: Coartor autem e duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius, permanere autem in carne necessarium est propter vos. Hinc et beatus Petrus auditoribus suis aiebat: Iustum arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitionem. Certus enim sum, quod velox est depositio tabernaculi mei. In verbis plane suis bonus pastor ostendit, quia non sibi sed discipulis suis et vivere volebat et mori. Nam paulo post dicit: Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. Placet itaque mihi sepultura tua, quam tibi velut memoriae signum ante oculos posuisti, ut dum illa conspicitur, male florentis huius vitae tibi viror arescat, ac de futuris cogitare mens in se collecta sollerter incipiat. Quo scilicet postquam homo pervenerit, illud proculdubio invenit, quod mutare nullatenus possit. Unde et Salomon ammonet dicens: Semper memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Unum praeterea torporis ac desidiae signum in aecclesia tua vidi, quod et tunc prout expeditionis dictabat hora corripui, et nunc apicibus tradere non superfluum duco. Plerique siquidem ibi clericorum resident, dum vel canonica horarum celebrantur officia, vel etiam ipsa missarum offeruntur terribilia sacramenta. Cuius torporis ignaviam per Galliarum partes nonnullis inesse etiam monachis deprehendi, quod profecto pravae consuetudinis vitium et correctione dignum, et de stadio militantis aecclesiae in his, qui incolomes sunt, constat penitus eradendum. De qua scilicet in Canticis legitur: Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum? Et iterum: Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis, mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Nam cum ubique nobis adversus nequitiae spiritus imineat infoederabile bellum, ferventius ingruit in modulatione psalmorum, et cum oramus, tunc velut in acie contra malignorum hostium temptamenta confligimus, ut nobis omnino necesse sit aut superantibus enerviter cedere, aut corruentibus in Domino plausibiliter insultare. Qui cum corpora nostra marcida sessione contemplantur ebescere, de ruina quoque interioris hominis ilico sperant se victoriam optinere. De quibus per Ysaiam dicitur: Ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: Incurvare ut transeamus. Ubi post incurvationem animae etiam de corporis incurvatione protinus additur: Et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus. Utraque nimirum substantia, anima scilicet et corpus, in nobis sic unitae sunt, ut plerumque una sollerter agente vigeat altera, et dum haec resoluta neglegenter oscitat, illa quoque dormitantis ignaviae languore torpescat. Iosue certe cum vidisset angelum evaginatum tenentem gladium, ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? Cui nil aliud ille praecaepit, nil prorsus ut exequeretur iniunxit, nisi tantum hoc: Solve, inquit, caltiamentum de pedibus tuis. Quare? Subiunxit: Locus enim in quo stas sanctus est. Cum ergo loco illi propterea, quia sanctus erat, debebatur nuditas pedum, cur aecclesia, quae nichilominus sanctus est locus, non mereatur stantium saltim reverentiam clericorum? Moysi quoque dicitur: Ne appropies huc; solve caltiamentum de pedibus tuis. Locus enim in quo stas, terra sancta est. Ut quid enim haec antiquis patribus divinitus imperata per sacras paginas legimus, nisi ut sanctis locis nos reverentiam debere credamus? An minus sacer est locus, in quo per mysterium vivificae passionis Christi corpus offertur, quam ille ubi per suum Deus angelum loquebatur? In Deuteronomio quoque legitur quia dixit Dominus Moysi: Tu sta hic me cum, ut loquar tibi omnia mandata et cerimonias atque iudicia. Non ait sede vel recumbe, sed sta me cum, ut scilicet stando discat quod sedendo postmodum doceat. Nunc itaque dum in procinctu sumus, vult Deus nos sibi ministrantes assistere, ut cum eo postmodum mereamur in municipii tranquillitate sedere. Porro autem si cui tanta suppeteret munerum copia, ut donec officium superesset, praebere dona singulis non cessaret, is quoque gradum figeret, cuius articulos languor ciragricus innodaret. Corporis ergo morituri stans susciperet commodum, animae vero perpetuo regnaturae sedendo despicit hornamentum. Si regi vel terreno cuilibet optimati suae ditionis officia reverenter assistunt, cum ante terribilem maiestatis divinae conspectum laudum praeconia iubilamus, qua praesumptionis audacia sedere praesumimus? Dicit Danihel: Milia milium ministrabant ei, et decies centena milia adsistebant ei. Ecce dum innumerabilium angelorum alii Deo ministrare, alii dicuntur assistere, nullus eorum hic reperitur in subsellio residere. Cui ergo virtutes angelicae trementes assistunt, terreni et corruptibiles homines adstare despiciunt? Et cum aecclesiasticis illis officiis rite credatur angelicam semper adesse praesentiam, dicente scriptura: In conspectu angelorum psallam tibi, nostram que vigilantiam sive desidiam non modo diligenter attendere, sed et superno iudici cuncta per ordinem nuntiare, quanto putamus adversum nos zelo moventur, dum in conspectu illius nos inreverenter sedere conspiciunt, cui scilicet ipsi trementes assistunt? Nam et Zacharias sacerdos cum incensum poneret, non sedentem sed stantem iuxta altare angelum vidit. Apparuit illi, ait evangelista, angelus Domini stans a dextris altaris incensi. Dicit et in Apocalipsi beatus Iohannes: Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus ei tribubus et populis et linguis, stantes ante thronum. Stantes utique, non sedentes. Et paulo post: Omnes, inquit, angeli stabant in circuitu throni et seniorum. Et Ysaias cum praemisisset: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea, quae sub ipso erant, replebant templum, protinus addidit: Seraphin stabant super illud. Ecce ubi Seraphin sedere non audent, sedet homo luteus et tamquam pannus menstruatae luridus et inmundus? Ubi virtutes caelorum sibi sedilia non usurpant, illic homo tamquam communi ac domestico perfruitur otio, qui se pulverem esse et cinerem non ignorat? Ingreditur rex nuptiale convivium, et invenit hominem non modo fortasse nuptiales induvias non habentem, sed et contra illius convivii regulam ignobiliter residentem, quid aliud iubere putandus est, nisi ut ligatis ille manibus et pedibus ilico mergatur in tenebras? Enimvero de sedente Heli sacerdote dicit scriptura, quia cecidit de sella retrorsum iuxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Sedebat et Balthasar rex Babilonis, cum in superficie parietis aulae regiae articulus sibi scribentis apparuit, qui suam suorum que stragem instare nocte proxima Medis ac Persis iminentibus nuntiavit. Requiescebant Zebee et Salmana reges Madian cum exercitu suo, cum super eos tamquam securos Gedeon irruit, eos que gladiis crassantibus trucidavit. Discumbebant nichilominus et Amalechitae super faciem terrae, cum illos repente David invasit, eos que a vespera usque in vesperam diei alterius percutere non cessavit. At contra Helias dicit: Vivit Dominus exercituum, ante cuius conspectum sto. Sto, inquit, non sedeo, non oscito, non marcesco, cui etiam a Domino dicitur: Egredere et sta in monte coram Domino. Non ait sede, sed sta coram Domino. Numquid et David atque illi septem chori cum eo sedebant coram arca Domini, et non potius sicut scriptura testatur: Ipse rex percutiebat in organis, et saltabat ac subsiliebat totis viribus ante Dominum? Sic que ducebant arcam in iubilo et clangore bucinae. Nota quoque, quod ait Dominus Moysi: Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei et excubent et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii. Non ait sedeant, oscitent et dormitent, sed fac stare, ut ministrent, excubent et observent. Moyses in monte per quadraginta dies et totidem noctes numquam vel ad momentum quidem sedit, nulla cibi vel potus alimenta percaepit, sed ieiunus Domino iugiter adstitit. Et tu qui cotidiana te refectione sustentas, brevi saltim spacio gravaris ante tui creatoris adstare praesentiam? Sic enim in Exodo legitur: Stetit ergo ibi cum Domino Moyses quadraginta dies et noctes, panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem. Hodieque non nulli fratres dum laudibus divinis insistunt, non sunt solo standi labore contenti, satagentes insuper et per alia sui corporis exercitia fatigari. Nam ut de caeteris sileam, quidam frater, Gezo nomine, nunc a nostro non procul habitaculo disparatur, sexagenaria iam circiter aetate grandevus, qui totum psalterium genua flectendo decurrit, hoc scilicet modo ut unum expleat versum, dum pavimento prosternitur, alterum dum protinus elevatur. Sic itaque per totum psalterii cursum una semper fit metanea per geminos versus. Alius quoque nobis cum fuit, aetate processior, qui iure Dominicus vocabatur. Hic mihi confessus est, sepe se mille fecisse metaneas per singulos dies, dum tamen ferrea lorica iugiter esset indutus ad carnem. Sed qui talia quaerit audire, curet opuscula nostra percurrere. Nunc autem sufficit mihi sanctitati vestrae suggerere, ut hoc ignobilis neglegentiae vitium in sua prius aecclesia corrigat, deinde per caeterarum palmites tamquam falcem salutiferae correptionis extendat. Districte quippe prohibendum est non modo clericis, sed et laicis utriusque sexus, ut nisi, sicut mos est, inter nocturni lectiones officii, alias dum divinis ymnis insistitur, nemo sedeat, nisi corporis eum valetudo compellat. Plerosque nempe vidimus non modo sacri sed et saecularis ordinis viros, qui sic inter quaelibet aecclesiasticae sinaxis officia status sui viribus sunt contenti, ut nec podio nec adiacenti prorsus ulli materiae dignentur inniti. Qui nimirum quo laboriosius in conspectu supernae maiestatis se conspicientis assistunt, eo suaviorem dulcedinem intimae quietis acquirunt, quanto que difficilius sui corporis gravedinem tolerant, tanto copiosius eos ad Deum meritum levat. Porro autem sicut Eutropii testatur hystoria, Varro consul quoniam apud Cannas dum adversus Annibalem confligeret, perdidit, numquam postmodum usque ad vitae suae terminum recubans cibum sumpsit. Quod si faciunt hoc ethnici, ut famae suae nomen extendant, quid agendum est Christianis, ut in caelesti sibi gloria sedes acquirant? Enimvero si dignus in Deum nobis fervor inesset, par fuerat nos inter divinae laudis excubias non modo non sedere, sed et manibus in alta porrectis incessabiliter psallere. Sicut hortatur nos psalmista, cum dicit: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Et apostolus ad Timotheum: Volo, inquit, viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Nam et praeclarus aecclesiae doctor Ambrosius beatos martyres Gervasium et Protasium extensis manibus se cum orantes se vidisse testatur. In cuius verbis datur intellegi, quoniam et ipse non aliter tunc orabat episcopus, quamquam hoc ipse vitandae gloriae causa non exprimat. Verisimile quippe est, ut cum quo simul orant, nequaquam ab eo in orationis qualitate dissentiant, alioquin si aliter orabat Ambrosius, ad hoc sibi ille modus orationis ostenditur, ut ad hanc orandi regulam deinceps informetur. Cui cum beatus Paulus de praefatis martyribus diceret, quorum corpora in eodem loco invenies, signanter addidit: In quo stas et oras. Stabat quippe sacerdos egregius, cum orabat, non ad instar istorum sedebat et ociosa tractabat. Praeterea cum idem dicat apostolus, quia sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Ubi credenda est frequentius angelica beatitudo discurrere, quam in aecclesia, ubi novit Dei populum, propter quem scilicet mittitur, convenire? Et qui potentiori cuilibet personae festinanter assurgimus, qua praesumptionis audacia sedere coram virtutibus angelicis non timemus? Tu autem, dilectissime, quia in occiduis partibus inter sacerdotes insignis es ac celebris famae, ubique in quantum potes, et hoc ignominiosae sessionis obprobrium destrue, et caetera quae villicatui sacerdotalis officii competunt, non segniter implere contende: Argue, obsecra, increpa, atque ut idem monet apostolus: Vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple, ut cum necesse te fuerit conspectui summi pastoris assistere, copiosum ac dignum tanto nomine fructum de peracto valeas ministerio consignare. 112 Domno Cuniberto reverentissimo episcopo, P peccator monachus devotae subiectionis obsequium. Haec est verae karitatis et amicitiae regula, ut ita se fratres mutuae dulcedinis amore confoveant, quatinus si quid in utrovis reprehensibile est, alter alteri non abscondat. Illa quippe necessitudo probatur utilis et honesta, quae dum cuncta producit in medium, et quod corrigendum est corrigit, et quod sanum est mutuo puritatis ac sinceritatis amore custodit. Sic que fit, ut dum delinquentis culpa corrigitur, corripienti copiosior gratia cumuletur. Inter nonnullos virtutum flores, venerabilis pater, quibus tuae sanctitatis vernat ingenium, unum michi fateor valde displicuit, quod nimirum et tunc me in te vehementer invexit, et nunc stili huius articulum exarare compellit. Permittis enim, ut aecclesiae tuae clerici cuiuscunque sint ordinis velut iure matrimonii confoederentur uxoribus. Quod sane quam aecclesiasticae munditiae videatur obscoenum, quam canonicae sit auctoritati contrarium, quam certe cunctis sanctorum patrum sanctionibus odiosum, absit ut tanta, quae in te est, possit ignorare prudentia. Praesertim cum et ipsi clerici tui alias quidem satis honesti et litterarum studiis sint decenter instructi. Qui dum ad me confluerent, tanquam chorus angelicus et velut conspicuus aecclesiae videbatur enitere senatus. At postquam latentem pestis huius eluviem didici, protinus lux in caliginem et laetitia michi vertitur in moerorem, atque ad illud evangelicum ilico mens recurrit: Ve vobis, inquit, scribae et pharisei, qui similes estis sepulchris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Quid est, pater, quod tibi soli vigilas, et his pro quibus priorem exigendus es rationem, tam inerti securitate dormitas? In aliis certe quibuscunque personis non exigitur foecunditas castitatis, in episcopo autem inutilis esse castitas iure decernitur, quae se sic exhibet sterilem, ut aliam non pariat castitatem. Praesertim cum ipse Deus omnipotens per Ysaiam: Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Ubi notandum, quia dum non alias sed alios parere facio, dicat, virorum potius ac pastorum aecclesiae foetus expectat. Malus autem pastor cum eodem propheta potest lugendo cantare: Non parturivi et non peperi, et non enutrivi iuvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. Attende etiam diligenter, quod in Levitico legitur: Omne, inquit, animal, quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatis que testiculis est, non offeretis Domino. Porro si tanto Deus odio habet sterilitatem in animalibus brutis, quae sibi per sacerdotale ministerium offeruntur, quanto magis hanc aspernatur in sacerdotibus, qui sibi sacrificium offerunt? Nimirum ut sicut illis foetus exigitur carnis, ita sacerdotes in alios propagines germinent sanctitatis. Tunc ergo coram divinis optutibus tua castitas approbatur, si et in clericos tuos propaginata porrigitur. Porro autem sicut olim Deus omnipotens de cunctis tribubus levitas elegit, ut per legales cerimonias Israeliticam regerent plebem, ita etiam in novo testamento clericos sibi tanquam familiares adscivit, quibus aecclesiasticam committeret dignitatem. Dicit enim Moysi: Applicabis levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israel. Cum que levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos, et offeret Aaron levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius. Ubi notandum, quia cum dicit: Ponent filii Israel manus suas super eos, et offeret Aaron levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, evidenter apparet, quia leviticus ordo munus Dei est a populo datum, ei que in sacrificium per manum sacerdotis oblatum. Quid ergo iam restat, nisi ut hii qui iam Deo facti sunt sacrificium, et a mundi huius servilibus sint operibus liberi, et solis divini famulatus vacent obsequiis mancipati? Ut quid enim a populo segregantur et munus Deo specialiter fiunt, nisi ut diversam a populo vivendi regulam teneant, et cerimoniis divinae legis iugiter excubantes insistant? Unde et alibi dicit: Ego tuli levitas a filiis Israel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israel, erunt que levitae mei. Sed cum lex illa fuerit data per servum, evangelica vero gratia sit collata per Dominum, necesse est, ut aliud tunc a levitis sinagogae, aliud nunc a clericis exigatur aecclesiae. Illis siquidem pro qualitate temporis permittebantur iura coniugii, istis vero praecipitur, ut a carnalis affectus amplexibus penitus sint remoti. Nam quia sola levitica tribus ad sacerdotale ministerium tunc erat electa, necessaria tunc erat propagatio generis ad conservandum sacerdotalis officium dignitatis, sicut in Levitico Dominus: Virginem, inquit, sacerdos ducet uxorem, viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo, nec commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae, quia ego Dominus qui sanctifico eum. Nunc autem quia ex omni populo Christiano passim fit sacerdotalis electio, et in promotione clericorum non distinctio generis sed praerogativa duntaxat exquiritur sanctitatis, cessant iura coniugii, dum praecedentis aboletur censura mandati, sicut apostolus ad Hebreos ait: Reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem, nichil enim ad perfectum adduxit lex. Et paulo post: Nunc autem Christus tanto melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est. Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundo locus inquireretur. Hoc autem propter illos qui dicunt, quia si sacerdotes nubere peccatum esset, nequaquam hoc in lege veteri Dominus praecaepisset. Sed qui hoc dicunt, proculdubio quid canonica decernat auctoritas aut nesciunt aut se fallaciter ignorare confingunt. Nos plane quilibet nimirum apostolicae sedis editui, hoc per omnes publice concionamur aecclesias, ut nemo missas a presbytero, non evangelium a diacono, non denique epistolam a subdiacono prorsus audiat, quos misceri feminis non ignorat. Et ne id agere perperam videamur, apponeremus aliquot sententias patrum, nisi prohiberet epistolare compendium. Sed quia nostris verbis fides non aliter adhibetur, eorum pauca saltim ponenda sunt testimonia, ut per haec quae nunc occurrunt memoriae, colligant quanta valeant, si quaesierint, in ipsis codicibus invenire. In primis itaque quid apostolus Iacobus super hoc negotio beato Clementi scripserit, audiamus: Ministri, inquit, altaris, presbyteri sive diaconi, ad dominica tales eligantur officia, qui ante ordinationem coniugem suam reliquerunt. Quod si post ordinationem ministro contigerit propriae invadere cubile uxoris, sacrarii non intret limina, nec sacrificii portitor fiat, nec altare contingat, nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad dominici corporis portionem accedat, aquam sacerdotum porrigat manibus, ostia forinsecus claudat, minora gerat officia, urceum sane ad salutarem calicem non suggerat. Aurelius vero Cartaginensis episcopus inter caetera sic ait: Placuit sacros antistites ac Dei sacerdotes nec non et levitas vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a Deo postulant impetrare, ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. Faustinus etiam episcopus aecclesiae Pontianae, alias Potentinae, provintiae Piceni, legatus Romanae aecclesiae dixit: Placet ut episcopus, presbyter et diaconus vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant. Ab universis episcopis dictum est: Placet ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur qui altari serviunt. In Cartaginensi quoque concilio iterum dicitur: Praeterea cum de quorundam clericorum, quamvis lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit episcopos et presbyteros et diaconos secundum propria statuta etiam ab uxoribus continere. Quod nisi fecerint, ab aecclesiastico removeantur officio. In canonibus apostolorum dicitur: De presbyteris et diaconibus divinarum legum est disciplina, ut incontinentes in officiis talibus positi, omni honore aecclesiastico priventur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet inpleri. Idem qui supra, videlicet Aurelius Cartaginensis episcopus: Audivimus, inquit, fratres karissimi, praeterea quod quorundam clericorum, quamvis lectorum, erga uxores proprias incontinentia reservetur. Placuit quod et in diversis conciliis firmatum est, ut subdiaconi qui sacra misteria contrectant, et diaconi et presbyteri sed et episcopi secundum propria statuta etiam ab uxoribus se contineant, ut tamquam non habentes videantur esse. Quod nisi fecerint, ab aecclesiastico removeantur officio. Caeteros autem clericos ad hoc non cogi, nisi maturiori aetate. Ab universo concilio dictum est: Quae vestra sanctitas est iuste moderata et sancta et Deo placita sunt, confirmamus. Sed ut valeamus evitare fastidium, suffitiat tantum de solis subdiaconis quid statuatur inducere, ut eorum mensura diligenter inspecta de superioribus gradibus nemini liceat dubitare. In decreto quoque Leonis papae hoc inter caetera reperitur: Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit liberum arbitrium, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur, ut qui habent sint tamquam non habentes, et qui non habent permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanto magis a primo vel secundo tertio ve servandum est ne aut levitico aut presbyterali honore aut episcopali excellentia quisque idoneus estimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur? Silvester papa in decreto suo sic ait: Nulli autem subdiaconorum ad nuptias transire permittentes, praecipimus ne aliqua hoc praevaricatione praesumpserit. In Concilio Niceno dicitur: Innuptis autem qui ad clerum provecti sunt, praecipimus, ut si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantores que tantummodo. Sed et beatus Gregorius Petro subdiacono mandavit dicens: Ante triennium subdiacones omnium aecclesiarum Siciliae prohibiti fuerant, ut more Romanae aecclesiae suis uxoribus nullatenus miscerentur. Quod michi durum atque incompetens videtur, ut qui usum eiusdem continentiae non invenit, neque castitatem ante proposuit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc, quod absit, deterius cadat. Unde videtur michi, ut a praesenti die omnibus episcopis dicatur, ut nullum facere subdiaconum praesumant, nisi qui se victurum caste promiserit, quatenus et praeterita quae per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur et futura caute caveantur. Qui vero post eandem prohibitionem, quae ante triennium facta est, continenter cum suis coniugibus vixerunt, laudandi atque remunerandi sunt, et ut in bono suo permaneant exhortandi. Eos autem qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerunt, pervenire ad sacrum ordinem nolumus. Quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit probata. Sed cur ego ad coacervandos canones ultra progredior, quandoquidem hos ignorare ipsi etiam nequeunt, qui tumida adversus eos cervice confligunt? Aliquando cum me Laudensis aecclesiae tauri pingues armata conspiratione vallarent, ac furioso strepitu vituli multi tumultuantes infrenderent, tanquam ructum fellis in os meum evomuere dicentes: Habemus auctoritatem Triburiensis, si tamen ego nomen teneo, concilii, quae promotis ad aecclesiasticum ordinem ineundi coniugii tribuat facultatem. Quibus ego respondi: Concilium, inquam, vestrum, quodcunque vultis, nomen optineat, sed a me non recipitur, si decretis Romanorum pontificum non concordat. Aucupantur enim quaedam quasi canonum adulterina sarmenta, eis que praebent auctoritatem, ut autenticam canonum valeant vacuare virtutem. Sed Salomon dicit, quia spuria vitulamina non dabunt radices altas, distant enim adinventiones hominum a sententiis, quae prolatae sunt per Spiritum sanctum, et qui sacris canonibus repugnare non metuunt, ipsum proculdubio spiritum, a quo promulgantur, offendunt. Unde Iohannes in Apocalipsi: Si quis, inquit, apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto, et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de libro vitae et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto. Sed ne quis nos arguat sacrae scripturae verba ad arbitrium nostrae voluntatis inflectere, asserens nequaquam haec ad sacros canones pertinere, audiat quod Anacletus papa, quintus scilicet a beato Petro, de violatoribus canonum dicat: Violatores, ait, voluntarie canonum graviter a sanctis patribus iudicantur, et a sancto Spiritu cuius instinctu ac dono dictati sunt, dampnantur, quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter, ut praefixum est, aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum, quoniam ut iam praelibatum est, contra eum agit, cuius iussu et gratia idem sancti editi sunt canones. Cum omnes ergo sancti patres, qui per Spiritum sanctum canones condiderunt, de servanda clericorum pudicitia non dissona invicem unanimitate concurrant, quid sperandum eis, qui Spiritum sanctum propriae carnis illecebras adimplendo blasphemant? Qui nimirum per momentaneae libidinis fluxum inextinguibile combustionis aeternae mercantur incendium. Nunc in luxuriae foetore sordescunt, sed tunc flammis ultricibus traditi in torrente picis et sulphuris rotabuntur. Nunc aestuanti luxuriae semetipsos exhibent tartarum, tunc in chaos aeternae noctis inmersi trucis gehennae perferunt sine fine tormentum. Nunc in semetipsis ignem libidinis nutriunt, tunc indeficientis flammas incendii medullis suorum viscerum pascunt. Et o nimis infelices et miseri! Servando legem putridae carnis suae, quae vermibus est devoraturis obnoxia, illius iura contempnunt, qui de caelo venit et super angelos regnat. Unde reprobo viro per prophetam Dominus dicit: Posuisti me post corpus tuum, ac si dicat, corporis tui libidinem pro lege custodis et legis meae mandata contempnis. Lex quippe corporis humani divinae legi contraria est. Unde dicit apostolus: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Illi ergo Deum post corpus suum ponunt, qui contempnentes divinae legis imperium suarum obtemperant illecebris voluptatum, et dum laxant frena luxuriae, indictam sibi praevaricantur regulam disciplinae. Ignorantes quia pro uniuscuiusque fugaci voluptate concubitus mille annorum negotiantur incendium, ut qui nunc estuant flamma luxuriae, tunc comburantur igne vindictae. Sed qui petulantis illecebrae volutantur in caeno, qua pestiferae securitatis audacia salutaris eucharistiae sese ingerunt sacramento, cum Dominus per Moysen sacerdotibus dicat: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea, quae consecrata sunt et quae optulerunt filii Israel Domino, in quo est inmunditia, peribit coram Domino. Deinde sequitur: Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis, non vescetur ex his quae sanctificata sunt michi, donec sanetur. Quod si illi, qui pro corporis infirmitate cuiuslibet inmundiciae patiebatur illuviem, non licebat oblata comedere, quo pacto is qui sponte versatur in contaminatione luxuriae, sacramenta Deo valet offerre? Unde dicitur in Levitico: Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo. Deinde sequitur: Velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum. Prudens hic lector attendat, quam apte apostolica illa Iacobi sententia, quae superius posita est, cum hac divina lege concordat. Si ergo tunc quisquis habebat maculam, ingredi sanctuarium non audebat, quisquis se nunc cum mulieribus polluit, ministrare sacris altaribus qua mente praesumit, cum profecto tabernaculum illud umbra tantum et instrumentum erat imaginis? Aecclesia vero, sicut apostolus ad Timotheum dicit, columpna et firmamentum est veritatis. Et sicut ad Hebreos ait: Umbram habet lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. In illo tamen veteris legis tabernaculo sive templo, cum ministrabant laevitae vel sacerdotes, nequaquam suis uxoribus miscebantur. Nam et David sicut in Paralipomenon libro legitur, viginti quattuor sacerdotum totidem que laevitarum sortes instituit, qui in cultu templi suas vices agerent, ac per cerimoniarum ritus suis temporibus ministrarent. Qui nimirum donec vicis suae tempus explerent, a reddendo coniugali debito penitus continebant. Quod et Lucas evangelista manifeste declarat, qui cum praemisisset quia Zacharias erat de vice Abia, et quia sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, non multo post ait: Factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam, mox que subiungit: Post hos autem dies concaepit Helisabeth uxor eius. Unde perspicue constat, quoniam illius temporis sacerdotes prorsus a reddendo coniugali debito servabantur inmunes, donec vicis suae tempus explerent. Immo iugiter morabantur in templo, donec sortis indictae fungebantur officio. Unde Moyses ad Aaron dicit: Donec ritus sacrificii compleatur, die ac nocte manebitis in tabernaculo, observantes custodias Domini, ne moriamini. Nunc autem cum scriptura praecipiat, ut semper oremus, ministri altaris non habent delegatas vices, dum sine ulla temporis intermissione ministerii sui continuam exhibent servitutem. Praeterea dicit apostolus: Vir uxori debitum reddat, et uxor viro. Nolite, inquit, fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Dum ergo coniugale commertium saecularibus tollit orare, qua ratione permittit clericos sacris altaribus ministrare? Quod sane tempus invenient, quo debeant vacare coniugio, qui numquam ab aecclesiasticae sedulitatis feriantur obsequio? Ad Corinthios namque dicit apostolus: Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Quisquis ergo divinis mancipatur obsequiis, necesse est, ut his, quae Dei sunt, sollicitus semper insistat, nec per carnales affectus animum dividat. Sed quomodo valet esse sollicitus ac semper intentus auctori, cuius cor conglutinatur uxori? Nescitis, inquit, quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Et ut multa praeteream, quae super hoc themate idem dicit apostolus, ne fastidium generem, illud saltim inferam: An nescitis, ait, quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti qui in vobis est? De quo templo alibi dicit: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Si ergo non solum anima, sed et ipsum corpus nostrum, quod videtur et palpatur extrinsecus, templum est proculdubio Spiritus sancti, quomodo is, cui prohibetur carnale commertium, non violat templum Dei, dum semetipsum petulanti luxuriae prostibulum construit, Spiritum sanctum, in quo signatus fuerat, abicit, et in illius vice spiritum in se libidinis introducit? Et cum idem nobis dicat apostolus: Nolite contristare Spiritum sanctum in vobis, in quo signati estis, nonne Spiritum sanctum ad suum contristat interitum, qui eum ex habitaculo sui iuris excludit et eius hostem, luxuriae videlicet intromittit auctorem? Cur non ad memoriam revocatur, quoniam filii Aaron, Nadab videlicet et Abiu, dum divino altare alienos ignes inferunt, incendio caelitus misso protinus exuruntur? Arreptis, inquit, Nadab et Abiu filii Aaron turibulis suis, posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, egressus que ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino. Quid est enim alienum ignem Domino sacerdotes offerre, nisi ardore libidinis inflammatos sacrosanctis altaribus propinquare. Et cum scriptura dicat: Spiritum nolite extinguere, isti quantum in se, Spiritum sanctum, qui in eis ardere debebat, extingunt et alienum ignem offerunt, dum ad altare Domini flamma libidinis estuantes accedunt. Sed repente super eos ignis divini furoris accenditur, quo terribiliter exuruntur, scriptura testante quae dicit: Et nunc ignis adversarios consumit. Et certe legitimum est, ut qui sordentes sacris altaribus adpropinquant, gladio divinae ultionis intereant, dicente ad Moysen Domino: Docebitis filios Israel, ut caveant inmunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum, quod est inter eos. Propudor, maior a filiis Levi servabatur reverentia synagogae, quam nunc a ministris Christi deferatur aecclesiae. Illi siquidem sub districti ieiunii se castigabant tabernaculum ingrediendo censura, isti vero ne castitatis quidem acquiescunt servare mundiciam. Dixit enim Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis tabernaculum testimonii, ne moriamini, quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et prophanum, inter pollutum et mundum. Sed nunc ministri aecclesiae, qui Christum habent magistrum et hunc crucifixum, non perhorrescunt in voluptatum suarum dulcedine vivere, et quocunque pruritus carnis allexerit adhinnire, sicut per Hieremiam Dominus ait: Saturavi eos, et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores in feminas emissarii facti sunt. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Et iterum: Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, dicit Dominus. Sed quia nunc desideriorum suorum iocunditates explendo pascuntur, quid eis pro suavitatis huius hausta dulcedine rependatur, attendant. Ecce, inquit, ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle. A prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram. Nam qui nunc perdite vivunt, qui medullas carnalis dulcedinis sugunt, et quodam quasi melle petulantis luxuriae saginantur, dignum est, ut taxato postmodum pretio felle simul et absinthio debrientur, ut sicut nunc se voluptatum suarum poculis irrigant, ita tunc repletis felle visceribus amarescant. Illud praeterea quam inpudentis audaciae praesumptio est, ut nimirum cum non possint ab obscoena contagione cessare, nolint tamen a ministerii sui, cui se indignos exhibent, executione quiescere, cum illis Dominus per Ysaiam dicat: Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis? Ne afferatis ultra sacrificium frustra. Incensum abhominatio est michi. Per Hieremiam quoque increpans ait: Ut quid michi tus de Saba affertis, et calamum suave holentem de terra longinqua? Holocausta vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt michi. Sed et per Malachiam: O sacerdotes, inquit, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? Offertis super altare meum panem pollutum. Et paulo post: Ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum. Rursus que per Ysaiam: Cum extenderitis, ait, manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Quod igitur a Deo ipso protestante repellitur, cur inpudenter offertur? Unde et postmodum dicit: Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. Quanto ergo melius qui eiusmodi sunt, ut sese nunc a sui ordinis amministratione compescerent, quam divini super se furoris gladium provocarent, quanto que modestius, ut recedendo Christi altaribus non servirent, quam haec accedendo polluerent. Pium est enim credere, quia quisquis nunc peccata propria recognoscens ac deserens a suo se ministerio humiliter reprimit, in die iudicii eundem, quo se sponte privaverat, ordinem optinebit. Quod in libro Ezrae significari videtur, ubi sacerdotum genealogia describitur. Ibi quippe sacra narrat hystoria, quia quidam sacerdotum quaesierunt scripturam genealogiae suae, et quoniam reperire non potuerunt, eiecti sunt de sacerdotio. Illi plane veraciter filii sacerdotum sunt, qui sacerdotaliter vivunt, hii sacerdotalis generis lineam servant, qui vitam suam Deo sacrificium offerunt, ac de sacerdotali se prodire prosapia religiose vivendo testantur. Et dum sanctorum sacerdotum imitantur exempla, quae legunt, tunc in sacris eloquiis sacerdotum se filios recognoscunt. At hii qui carnaliter vivunt et pravorum sequendo vestigia quasi de saecularium generatione descendunt, merito de sacerdotum proiciuntur ordine, quorum se per vitam reprobam nequeunt filios invenire. Et notandum quod illic sequitur: Dixit Athersatha eis, ut non comederent de sanctis sanctorum, donec surgeret sacerdos Dei doctus atque perfectus. In qua nimirum prohibitione quid aliud per allegoriae mysterium debet intellegi, nisi ut is qui indignus est sacerdotio, a percipiendis se sacramentis et sacerdotalis ordinis amministratione compescat, donec Christus in iudicio, qui vere sacerdos est doctus atque perfectus, exurgat? Sicut per psalmistam dicitur: Terra tremuit et quievit, dum exurgeret in iudicio Deus, ut is cuius terroris instinctu, quilibet lapsus hic sua se dignitate sponte privaverat, eum in iudicio grata vice restituens, ad amissi ordinis culmen attollat dicens: Amice, ascende superius, et tunc sit tibi gloria coram simul discumbentibus. Sed sunt nonnulli, quod praetereundum non est, qui iuxta apostolum desperantes semetipsos inmundiciae tradiderunt, nam continentiam funditus desperantes a suscepti ordinis amministratione se reprimunt, sic que se delinquere velut inpune confidunt, ac si servus domino suo dicat, quia quod praecipis implere non valeo, ad hostium tuorum castra transfugio, illis que me ad pugnandum contra te dediticium trado, tanquam possit dominum suum placare, quod fugit, et non possit irritare, quod adversus eum in arma consurgit. Quibus ego constanter et sine ulla prorsus ambiguitate denuntio, quoniam cassa se ac frivola pollicitatione decipiunt, si non exequentes officium, officio se exutos esse confidunt. Licet enim a frequentatione vel executione cesset ordo cuiuslibet vel officium, in ordinato tamen nichilominus permanet ordinis sacramentum. Et sicut vir quispiam et si cesset ab opere coniugali, nullo modo tamen absolvitur copulatione coniugii, ita clericus et si sui ordinis non fungatur officio, eiusdem tamen ordinis non exuitur sacramento. Cavendum est ergo illis, ne super eos veniat formidolosa illa sententia, quae per apostolum dicitur: Impossibile est, inquit, eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nichilominus bonum Dei verbum virtutes que saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes. Ita plane videntur agere, ac si Israelitarum quispiam volens fornicari cum idolis dicat, quia nequeo servare duram ac rigidam Dei legem, ad ritum transibo gentilem, tanquam recedens a lege non sit debitor legi. Et hoc modo quanquam de servata lege non sit praemio dignus, ultioni tamen de contempta non teneatur obnoxius. Sed audiamus quid talibus divina severitas in Deuteronomio dicat: Cum que audierit quisquam verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: Pax erit michi, et ambulabo in pravitate cordis mei, et assumat ebrius sitientem, et Dominus non ignoscat ei, sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et deleat nomen eius sub caelo, et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel iuxta maledictiones, quae libro legis huius ac foederis continentur. Eat ergo clericus, cui muliebris prohibetur ammixtio, praebeat sacrilega venerandis altaribus aversione repudium, ut liber tamquam emissarius equus in luxuriae prosiliat appetitum. Sed dum a Deo libertatem accipit, atque ab eo tanquam absolutus abscedit, maledictionis eius ac suae perditionis laqueos non evadit. Cum psalmista dicat: Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Et per Hiezechielem Dominus ait: Neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium: Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos, et educam vos de populis et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis, et subiciam vos sceptro meo. Nostra, ut fertur, contigit aetate, quod narro. In Galliarum partibus penes amministrationem ac ditionem cuiusdam religiosi abbatis nomine Benedicti presbyter habitabat. Qui nimirum quanto copia facultatis uberius affluebat, tanto magis religionis et honestatis premebatur inopia. Obeunte igitur pelice viduatus, adiecit iterare coniugium. Quid plura? Confoederat sibi, quasi tabularum lege prostibulum, amicorum atque confinium congregat nuptiali more conventum, epulaturis etiam totius affluentiae providet apparatum. Abbas autem dum decumberet, iam que felicem propinquaret ad exitum, hoc audito duos ad eum monachos misit, ei que tam inpudens scelus sub districtae censurae interminatione prohibuit. Ille vero ut erat conceptae nequitiae stimulatus instinctu, optemperare non potuit, sed temeritate plectibili quicquid nuptialis ordo dictabat, implevit. Cunctis itaque perstrepentibus iocis ac lasciviae deditis presbyter tanquam bos ad victimam ductus convivium deserit, thalamos non delectationis sed perditionis ingreditur. Et o terribilis Deus in consiliis super filios hominum, repentina morte multatur! Uno siquidem eodem que momento et semen fudit et animam exhalavit. Sic, sic remunerari debuit, qui de sacrario Domini ad exholetum lupanar suinum que volutabrum transire decrevit. Fortassis enim iste, quia sacri altaris non frequentabat accessum, idcirco se inpune credidit peccaturum. Sed expertus est quod apostolus dixerat, quia terribile est incidere in manus Dei viventis. Alio quoque tempore, cum papa Stephanus, qui zeli Finees aemulabatur ardorem, omnes clericos Romae, qui post interdictum papae Leonis incontinentes extiterant, de conventu clericorum et choro aecclesiae praecepisset exire, ut quanquam relictis feminis per paenitentiae se lamenta corrigerent. Tamen quia sancto viro inoboedientes fuerant et de sacrario ad tempus exirent et celebrandae missae licentiam de caetero non sperarent, iuxta canonicam beatae Ceciliae trans Tyberim constitutam presbyter habitabat, qui nec feminam ullo modo acquiescebat abicere, nec umquam poterat haec statuta nisi vana prorsus et frivola iudicare. Quadam itaque die dum incolomis, vigetus ac robustus existeret, vespertinis horis ad quiescendum se in lecto composuit. Sed repentina divinae ultionis animadversione percussus mane repertus est cadaver exanime. Ilico praefatae canonicae religiosus certe conventus duos ad me clericos direxerunt, quid tali deberent mortuo consulentes. Nos, si rem rite tenemus, consilium dedimus, ut eum quidem, quia presbyter fuerat, penes aecclesiam sepelirent, sed nullum sibi vel ymnorum vel psalmodiae officium redderent, quatinus et incestis terror accresceret, et castitatis gloria germinantius pullularet. Et certe dignum videtur, ut mortuus iuxta prophetam sepulturam possideat asini, qui dum viveret humana contempsit lege constringi. Sicut de Ioachim filio Iosiae rege Iuda per Hieremiam dicitur: Sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem. Enimvero cui militaris est caracter impressus, quocunque transfugiat, militiae suae cui iuratus fuerat, se cum semper signaculum portat, et quandocunque inusti sibi stigmatis vibicem conspicit, desertorem se militiae reum que transfugii recognoscit. Sic etiam clericus, cum signaculo Spiritus sancti, quod in die suae consecrationis accaepit, probatur ad lupanaria spurca descendere, nec illud de se ulla poterit occasione delere, quanquam et illic illud accipiat signum, de quo in Apocalipsi Iohannes ait: Faciet omnes, pusillos et magnos habere caracterem bestiae in dextera manu aut in frontibus suis. Sed quid cum caractere bestiae signo illi de quo dicitur, quia hii qui erant supra montem Syon cum agno, habebant nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus suis? Quid enim luci ad tenebras? Aut quae societas Christi et Belial? Qui consensus templo Dei cum ydolis? Interea et vos alloquor, o lepores clericorum, pulpamenta diaboli, proiectio paradisi, virus mentium, gladius animarum, aconita bibentium, toxica convivarum, materia peccandi, occasio pereundi. Vos, inquam, alloquor ginecea hostis antiqui, upupae, ululae, noctuae, lupae, sanguisugae, affer, affer sine cessatione dicentes. Venite itaque, audite me, scorta, prostibula savia, volutabra porcorum pinguium, cubilia spirituum inmundorum, nimphae, sirenae, lamiae, dianae, et si quid adhuc portenti, si quid prodigii reperitur, nomini vestro competere iudicetur. Vos enim estis daemonum victimae ad aeternae mortis succidium destinatae. Ex vobis enim diabolus tanquam delicatis dapibus pascitur, vestrae libidinis exuberantia saginatur. Habitat enim, iuxta scripturam, in secreto calami et locis humentibus. Vos estis vasa irae et furoris Domini, reposita in diem ultionis. Vos tygrides inpiae, quarum nesciunt preter humanum sanguinem cruenta ora sitire. Vos arpigae, quae sacrificium Domini circumvolantes arripitis, eos que qui Deo oblati fuerant, crudeliter devoratis. Nam et leenas vos non incongrue dixerim, quae beluarum more iubas attollitis, et incautos homines ad suae perditionis interitum cruentis amplexibus arpaxatis. Vos sirenes atque caribdides, quae dum suavem deceptionis editis cantum, inevasibile struitis salo vorante naufragium. Vos viperae furiosae, quae prae inpatientis ardore libidinis Christum, qui caput est clericorum, vestris amatoribus detruncatis. Nam sicut Madianitides olim per faleratae vestis hornatum ad suum provocabant Israelitarum corda concubitum, ita vos accurati cultus sive fucati vultus illecebris infideles homines de sacrosancti altaris ministerio quo fungebantur, avellitis, ut in lubrico vestri amoris glutino suffocetis. Et sicut Madianitides illae a se pellectis suadebant idola colere, sic et vos istos post signum crucis impressum quodammodo bestiae compellitis imaginem adorare. Qui profecto vobis cum simul, nisi forte resipiscunt, illud Apocalipsis elogium non evadunt: Si quis, inquit, adoraverit bestiam et imaginem eius et accaeperit caracterem in fronte sua aut in manu sua, et hic biberit de vino irae Dei, qui mixtus est mero in calice irae ipsius, cruciabitur in igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni, et fumus tormentorum eorum ascendit in saecula saeculorum, nec habent requiem die ac nocte. Porro autem sicut Adam inter omnia paradisi poma illud duntaxat, quod Deus vetuerat, concupivit, sic a vobis ex universa humani generis multitudine illi tantummodo sunt electi, qui penitus ab omni muliebris affectus sunt confoederatione prohibiti. Per vos contra turrem David Damasci facies dimicat, dum antiquus hostis per vos invadere castitatis aecclesiasticae cacumen anhelat. Vos plane non inmerito, fatear, dipsades vel cerastes, quae miseris et incautis hominibus sic sanguinem sugitis, ut loetale virus eorum visceribus influatis. Unde ad illarum numerum pertinetis, de quibus Moyses Israelitarum principibus ait: Cur feminas reservastis? Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari fecerunt vos in Domino super peccato Phogor? Et qua mentis audacia non perhorrescitis contrectare manus sacrosancto crismate vel oleo delibutas, sive etiam evangelicis vel apostolicis paginis assuetas? Dicit de maligno hoste scriptura, quia esca eius electa. Per vos ergo diabolus electam escam devorat, dum sanctiora membra aecclesiae suggestionis ac delectationis velut utriusque molae dentibus atterit, et dum vobis iungit, eos in sua viscera quasi traiciendo convertit. In plenaria plane synodo sanctae memoriae Leo papa constituit, ut quaecunque damnabiles feminae intra Romana moenia reperirentur presbyteris prostitutae, ex tunc et deinceps Lateranensi palatio adiudicarentur ancillae. Quod videlicet salutare statutum aequitatis iustitiae que plenissimum, nos etiam per omnes aecclesias propagandum esse decernimus, quatinus percepto prius apostolicae sedis edicto unusquisque episcopus aecclesiae suae vendicet famulas, quas in sua parroechia deprehenderit sacrilega presbyteris ammixtione substratas. Aequitatis scilicet iure ut quae sacris altaribus rapuisse servorum Dei convincuntur obsequium, ipsae hoc saltim episcopo per diminuti capitis sui suppleant famulatum. Sed quid ego loquens vobis ultra progrediar? Potius ipse Deus omnipotens quid vobis per Hieremiam loquatur, attendite: Audite, inquit, mulieres, verbum Domini et assumant aures vestrae sermonem oris mei. Docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum, quia ascendit mors per fenestras vestras, ingressa est domos vestras, dispergere parvulos de foris, iuvenes de plateis. Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi foenum post tergum metentis, et non est qui colligat. Immo audiat unaquaeque, quid sibi per eundem prophetam idem Dominus singulariter dicat: Quia oblita es mei, et confisa es in mendatio. Et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua, adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae. Super colles in agro vidi abhominationes tuas. Timeat itaque et medullitus contremiscat, ne super eam illa maledictio veniat, quam inmundis mulieribus per Moysen Deus iniquitatis ultor intentat: His, inquit, maledictionibus subiacebis: det te Deus in maledictionem exemplum que cunctorum in populo suo, putrescere faciat femur tuum et tumens uterus tuus dirrumpatur. Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur. Perpendat etiam, quia haec delectatio carnis qua nunc fruitur, illam sibi parit amaritudinem, de qua in Apocalipsi Iohannes ait, quia hii qui missi sunt in stagnum ignis ardentis, commanducaverunt linguas suas prae dolore, et blasphemaverunt Deum caeli et terrae in doloribus et vulneribus suis. Sed ego dum productioris stili laciniam fugio, velut ex magno animositatis gurgite vix tenuem scintillam in iumentorum austri armenta distillo. Postremo tamen audite me, manipulae clericorum, si quod vobis clausum est, regnum vultis recuperare caelorum, repudiate quantotius detestanda consortia, et sub dignae satisfactionis ac paenitentiae vos reprimite disciplina. Veniat inter vos sancta discordia, quae suscitet et accendat in vobis salutaris odii fomitem, et odiosam Deo violet karitatem. Nolite vasa Deo sacrata in vasa contumeliae vertere. Nolite haec exemplo Balthasar usui vestrae delectationis aptare, ne repente zelus Dei super vos in iracundiae se furore succendat, et vibratus indignationis suae gladius utrumque confodiat. Novi certe presbyterum, qui pelici suae morienti ac paenitudinem flagitanti districte prohibuit, sese que pro ea paenitentiae debita soluturum absolute spopondit. Illa utpute sacerdoti et litteris erudito homini facile credidit, sic que se in tartarum cum massa plumbea quam Zacharias propheta testatur, inmersit. Subdoles ergo deceptores tanquam serpentinum virus abicite, et vos velut e cruentis leonum dentibus erui festinate. Nec vos terreat, quod forte non dicam fidei, sed perfidiae vos anulus subarravit, quod rata et monimenta dotalia notarius quasi matrimonii iure conscripsit, quod iuramentum ad confirmandam quodammodo coniugii copulam utrimque processit. Totum hoc quod videlicet apud alios est coniugii firmamentum, inter vos vanum iudicatur et frivolum. Nam cum scriptura dicat: A Deo datur viro uxor, et Dominus in evangelio: Omnis arbor, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur, nullo stabilitatis nititur fundamento, quod omnipotentis Dei reluctatur imperio. In vos quippe redundat, quod Ysaias propheta denuntiat: Pro eo, inquit, quod elevatae sunt filiae Syon, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Syon, et Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus hornamentum caltiamentorum et lunulas et torques et monilia et armillas et mitras et discriminalia et periscelidas et murenulas et holfactoriola et inaures et anulos et gemmas in fronte pendentes et mutatoria et pallia et linteamina et acus et specula et syndones et vittas et theristra, et erit pro suavi hodore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilitium; pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio. Unde ne vos cum viris quos pulcherrimos arbitramini, divini furoris gladio corruatis, extenta colla deponite, oculorum nutus et plausus abicite, ei que vos qui ultor est criminum, humiliter subiugate. Porro si ad Deum vultis incunctanti fide recurrere, plenam vobis paratus est veniam indulgere, cum fornicanti cuilibet animae per prophetam dicat: Si recedens mulier duxerit virum alterum, nunquid vir eius revertetur ad eam ultra? Nunquid non polluta et contaminata deputabitur mulier illa: Tu autem contaminata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus. Felix tale commertium, quia cum inpudicos clericos a vestra copulatione divellitis, plaudentibus angelis caelestis sponsi thalamos introitis. Gaudium est enim eis super peccatore paenitentiam agente. Et per prophetam: Revertimini ad me, et ego revertar ad vos, dicit Dominus. Sed ut ad eum, cui coeptus est, stili currentis reflectatur articulus, cum apostolica sit illa sententia qua dicitur: Quia non modo talia facientibus, sed et consentientibus par poena debetur, valde tibi cavendum est, venerabilis pater, qui quamvis temetipsum praebeas vernantis pudicitiae candore conspicuum, permittis tamen, ut in clero tuo tanquam cruenta illa Hiezabel optineat luxuria principatum. De qua nimirum angelo Thiatyrae aecclesiae dicitur: Habeo adversum te, quod permittis mulierem Hiezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducit servos meos fornicari. Autentica certe est et illa sententia, qua dicitur: Facti culpam habet, qui quod potest neglegit emendare. Quid enim profuit Heli, quia in luxuriam ipse non corruit, sed fornicantes filios paterna quidem pietate, non autem sacerdotali austeritate corripuit? Lege, pater, epistolam, quam de episcoporum incontinentia piae memoriae Nikolao papae direximus, et quicquid illic huiusmodi reppereris scriptum, ad te nichilominus intellege destinatum. Verumtamen age, quaeso, si videres monachum fornicantem, nonne protinus stomacho nauseante screares, caelum terram que vociferando confunderes, exurendum praeterea flammis ultricibus inclamares? Et tamen liquido novimus, quia non diversam paenitentiae mensuram monacho atque diacono canonica praefigit auctoritas. Cum ergo una peccati sit in utroque mensura, cur habeatur in peccatore diversitas, ut videlicet hunc equanimiter toleremus, immo etiam sibimet amicabiliter applaudamus, illum vero dignum suspendio iudicemus? An personam accipimus, et contra legis edictum diversum in sacculo pondus habemus? Non habebis, inquit Moyses, in sacculo diversa pondera, maius et minus, nec erit in domo tua modius maior et minor. An et adversus evangelium facimus culicem liquantes et camelum glutientes? Nempe quanto maior est presbyter monacho in dignitatis aecclesiasticae privilegio, tanto deterior est in peccato. Nam cum monachis de populo nil pertineat, sacerdotibus iussum est populi peccata portare. Sicut Moyses ad Aaron dicit: Cur non comedistis hostiam in loco sancto, quae sancta sanctorum est, et data est vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini? Sane quomodo nunc aliena possunt peccata portare, quorum oculi semper intendunt ad uteros tumentes et pueros vagientes? Sed quia nonnulli eorum sunt, qui dum mala committunt, etiam viperini dogmatis haec assertione defendunt, non ignorent, quoniam damnabilis hereseos laqueis innectuntur. Qui nimirum dum corruunt, inpudici, dum defendere nituntur, merito iudicantur heretici. Unde et clerici uxorati Nikolaitae vocantur, quoniam a quodam Nikolao, qui hanc dogmatizabat heresim, huiusmodi vocabulum sortiuntur. Sed nunc accedit, ut hoc insigne vocabulum novum, si praevalent, accipiat incrementum, ut qui hactenus dicti sunt Nikolaitae, amodo vocentur et Kadaloitae. Sperant enim, quia si Kadalous, qui ad hoc geennaliter aestuat, universali aecclesiae antichristi vice praesederit, ad eorum votum luxuriae frena laxabit. Super quo nimirum etiam michi idem eius fautores insultant, eum que non esse mortuum iuxta cuiusdam a me facti versiculi prophetiam exprobrantes, obtrectant. Dixeram enim inter caetera: Non ego te fallo, coepto morieris in anno. Sed ut me comprobent non fuisse mentitum, audiant admirabilem divinae dispositionis eventum. Kadalous siquidem ipso festivitatis die sanctorum apostolorum Symonis et Iudae quasi in papam Deo reprobante ac repellente fuit electus, eodem que vertente anno in praedictorum apostolorum vigiliis ab omnibus Teutonicis et Italicis episcopis ac metropolitanis, qui cum rege tunc aderant, damnatus est et depositus. Quamobrem iuxta Hiezechielem prophetam fimum boum pro stercoribus humanis Deus sibi quodammodo contulit, dum carnis interitum honoris ruina mutavit. Tunc quippe mortuus est in honore, cum honoris synodali iudicio perdidit dignitatem. Nunc autem non dicam biathanatus, sed potius millemortuus toto terrarum orbe deridetur, exploditur, maledicitur, anathematizatur. Audiant igitur hoc insultatores mei, et dum divinae dispensationis perspexerint ordinem, me mendacii non accusent. Tu autem, vir Domini, gladium Finees zelo fervidus arripe, ut Israelitam cum Cosbin Madianitide coeuntem acuto valeas pugione transfodere. Cum Samuhele quoque te in ultionis spiritum constanter accinge, et ad confusionem Saul, Agag pinguissimum in frusta concide. Helias etiam tibi productum de pharetra Domini gladium porrigat, et de sacerdotibus ac prophetis Baal ductis ad torrentem Cison, ne quidem unus evadat. Nam et Moyses quia pro amore Israelitae cuiusdam percussum sabulo abscondit Egyptium, totius postmodum Israel optinere meruit principatum. Atque ut illam magis victoriam memoremus, quae ad castitatis pertinet sacramentum, David quia ducenta praeputia Philistinorum fervidus bellator abscidit, protinus in coniugium Michol filiam Saul regis accaepit. Nam quia Saul centum tantummodo petiit, sed ducenta genero deferente suscepit, ille regi Israel praeputia geminata comportat, qui Deo non solum corporis, sed et cordis pudicitiam immolat. Adonias filius Agith quia illicitum petiit, Bethsabee interveniente coniugium Salomone promulgante iudicium fuso cruore purgavit incestum. Memento itaque, quod tibi idem Salomon dicit: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum animam tuam. Illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus tuis. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manus proximi tui, discurre, festina, suscita animum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. Tunc enim apud amicum tuum propriis illaqueatus es verbis, cum te Dei populum regere promisisti. Nec illud obliviscaris, quod per Hieremiam dicitur: Maledictus homo, qui prohibet gladium suum a sanguine. Ille quippe gladium compescit a sanguine, qui peccata delinquentium neglegit vindicare. Sed ne forte timeas pro castris pudicitiae stare, et contra frementes luxuriae cuneos castitatis arma corripere, audi quid tibi per Hiezechielem vox divina promittat: Ecce, inquit, dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam, ne timeas neque metuas a facie eorum. Per Salomonem quoque tibi dicitur: Ne paveas repentino terrore irruentes tibi potentias impiorum. Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. Et iterum: Omnis sermo Dei ignitus clipeus est sperantibus in se. Quod si impossibilitatem fortassis opponis, et sicut michi in os dixeras, ad hoc te sufficere posse diffidis, audi quid tibi per eundem Salomonem sapientia vera respondeat: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Si dixeris, vires non suppetunt, qui inspector est cordis, ipse intellegit, et observatorem animae tuae nichil fallit, reddet que homini iuxta opera sua. Sic ergo te, venerande pater, in hoc castitatis libidinis que congressu constanter accinge. Sic vibrato spiritus gladio crassanti in aecclesia tua luxuria loetale vulnus inflige, ut manubias ac spolia de manu cruenti praedonis strenuus valeas bellator eripere, et ad ipsum castitatis auctorem peractae victoriae merearis insignia reportare. 113 Domno U archangelo monachorum sancto que conventui, P peccator monachus quicquid servus. Postquam feram semel venator illaqueat, si nexum eius pedibus inicit, iam sine perdendi formidine longius eam evagari sub quadam libertate permittit. Is etiam qui aucupio delectatur, dum iniecto funiculo pedibus tenet volucrem, securus avolandi datam simulat facultatem. Et illa quidem fugam temptat, alarum librat ex more remigium, sed dum exilire conatur, aucupe funiculum stringente retrahitur. Vos etiam me tuto ad propria remisistis, quem videlicet glutino vestrae karitatis adstrictum insolubiliter retinetis. Nam recedere quidem corpore potui, sed mente de vestris manibus non exivi. Ita nempe mirandae conversationis vestrae me viscus obstrinxit, angelicae vitae coagulus agglutinavit, sincerae karitatis laqueus irretivit, ut facilius suimet oblivisci, quam a vestra memoria mens mea possit avelli. Vidi siquidem paradisum quattuor evangeliorum fluentis irriguum, immo totidem spiritalium rivis exuberare virtutum. Vidi hortum deliciarum diversas rosarum ac liliorum gratias germinantem, et mellifluas aromatum ac pigmentorum fraglantias suaviter redholentem, ut de illo vere valeat Deus omnipotens dicere: Ecce hodor filii mei sicut hodor agri pleni, cui benedixit Dominus. Et quid aliud Cluniacense monasterium, nisi agrum Domini plenum dixerim, ubi velut acervus est caelestium segetum, chorus tot in karitate degentium monachorum? Ager ille cotidiano sanctae praedicationis ligone proscinditur, et in eo caelestis eloquii semina consperguntur. Illic spiritalium frugum proventus aggeritur, ut horreis postmodum caelestibus inferatur. Unde cum te, felix Cluniace, considero, hoc tibi nomen impositum non sine divini praesagii dispositione perpendo. Hoc quippe vocabulum ex clunibus et acu componitur, per quod videlicet arantium boum exercitium designatur. Bos enim in clunibus aculeo pungitur, ut aratrum trahat et arva proscindat. Illic enim humani cordis ager excolitur, unde seges illa colligitur, quae prumptuarii caelestis edibus infercitur. Illic aculeus ille bobus infligitur, de quo superbienti adhuc Saulo dictum est: Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Ille siquidem tanquam superbus ac ferox adhuc taurus aream Domini, quae est aecclesia, superbiae cornibus ventilabat. Sed iugo fidei divinitus subditur, ut aratrum in agro Domini trahere compellatur. Unde postmodum de evangelizantibus tanquam de arantibus dicit: Debet enim in spe, qui arat, arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi. De hoc aratro Dominus: Nemo, inquit, mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Legis aratrum trahebat Israeliticus populus per desertum, cum hinc eum Pharao durissimae servitutis aculeo pungeret, illinc autem Moyses praeceptis caelestibus quasi quibusdam funibus provocaret. Ille construendo luto atque lateribus urbes, cum quasi post terga cedebat, iste promittendo terram lactis ac mellis praevius attrahebat. Nos autem qui in agro aecclesiae tanquam dominici boves aramus, tunc in posterioribus aculeo pungimur, cum ultima postremi iudicii discussione terremur. In posterioribus nos aculeus terroris exagitat, ut cervix nostra iugo divinae legis attrita in laboribus non lassescat. Convenienter itaque Cluniacum agrum dixerim, in quo videlicet dominici boves infatigabiliter arant, dum eos divini terroris aculeus stimulat. Et velut acu clunium pars postrema transpungitur, cum ultimi terrore iudicii mens humana terretur. In posterioribus pungitur, ut in anteriora contendat, quia transacta cor nostrum vita terrificat, ut discussionem ultimi examinis expavescat. Hoc Paulus aculeo pungebatur, ut in anteriora contenderet, cum dicebat: Ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quae retro oblitus, sequor ad bravium supernae vocationis; sequor si comprehendam. Datus enim illi fuerat stimulus carnis, ut non in labore succumberet, sed in agro dominicae segetis indefessus araret. Hic bos insignis atque mirabilis duo gerebat in capite cornua, quia duo ventilabat per praedicationis officium testamenta. Qui cum ad Galathas diceret: Unum Abrahae filium ex ancilla natum, alterum ex nobili legitimi coniugii libertate progenitum, protinus addidit: Haec enim sunt duo testamenta. Hic etiam more bovis ligatus arabat, qui vincula sua sepe commemorat. Numquid enim tunc in vinculis non arabat, cum ad Philemonem catena constrictus aiebat: Obsecro te pro filio meo, quem genui in vinculis, Onesimo? Qui etiam tanquam bos egregius ad victimam ducebatur, cum dicebat: Ego enim iam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Merito ergo venerabilis locus sortitus est hoc vocabulum, ubi nunc et spiritalium boum trahitur aratrum, et caelestium segetum usque ad unum granum, qui est Christus Iesus, accuminatur acervus. Qui de semetipso dicit: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, nullum fructum affert. Cluniacus praeterea spiritalis quidam campus est, ubi caelum et terra congreditur, ac velut arena certaminis ubi spiritalis more palestrae caro fragilis adversus potestates aerias colluctatur. Non est enim nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritales nequitias in coelestibus. Illic Iosue, non ille Benun, sed caelestis ductor exercitus, et qui spiritalium instructor est bellatorum, suos edocet milites, superbas quinque regum calcare cervices. Super quos nimirum triumphalem noscuntur optinere victoriam, qui totidem sensus corporum per districtae custodiae cohibent disciplinam. Illic moenia Iericho tubarum clangoribus corruunt, et habitatores eius Israelitarum gladiis perimuntur. Illic Iosue terribiliter imprecatur: Maledictus, inquit, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho. In primogenito suo fundamenta illius iaceat, et in novissimo liberorum ponat portas eius. Ille scilicet Hiericho in primogenito suo suscitator aedificat, qui mundum hunc apostolicae tubae clangore collapsum principaliter amat. Ille vero portas eius ponit in novissimo liberorum, qui mundum despiciens parvipendit, qui eum omnibus quae vere sunt amanda postponit. Qui scilicet hoc saeculum ad usum habet, in amore non habet. Et dum amorem caelestis regni tanquam primogenitum sibi nutrit heredem, mundum despicit velut sordentem puerum in cunabulis vagientem. Primum, ait Dominus, quaerite regnum Dei, et haec omnia adicientur vobis. Ut regnum Dei in corde nostro sit primogenitum, mundus habeatur quadam extremitatis adiectione novissimus. Illic etiam Adonibezec manuum ac pedum summitate praeciditur, dum malignus inter sanctos viros spiritus et incedendi et operandi virtute privatur. Qui nimirum dum sua vulnera patitur, haec eadem sese aliis intulisse gloriatur: Septuaginta, inquit, reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit michi Dominus. Septuaginta scilicet reges septuaginta sunt linguarum discrepantium nationes, quibus usque ad salvatoris adventum antiquus hostis et recte gradiendi et bona faciendi prorsus abstulerat facultatem. Cui nimirum utrique gemino vulneri medetur animarum medicus Paulus, cum dicit: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ne claudicans quis erret, magis autem sanetur. Adonibezech quippe Dominus fulminis vel Dominus contentus vani interpretatur. Fulmen mox ut micare incipit, subito deficit. Per quod iudaicus potest intellegi populus, qui nimirum quodam quasi fulgore micabant, cum dicerent: Omnia quae praeceperit nobis Dominus, et audiemus et faciemus. Sed mox deficiens lux ista cadebat, cum cervices suas tenebrosis daemonibus inclinabant. Per id vero quod dicitur contentus vani, gentilitas designatur, quae contenta visibilibus ydolis non curabant reverti ad misericordiam creatoris. Et dum veritatis ignorabant cultum, vanis insistebant cerimoniis ydolorum. De quibus dicit apostolus: Quia Deum non glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Horum igitur duorum populorum ex maxima parte dominatus est Adonibezech, id est reprobus nequitiae spiritus, quia et iste quasi fulmen micare coepit et desiit, et ille dum vanitate daemonum contentus extitit, proprii creatoris auxilium non quaesivit. Et ut ad propositum redeam, illic Eglon in typo luxuriae fortis Aoth infixa ventri sica perfoditur, illic clavo tabernaculi superbi Sisarae cerebrum perforatur. Illic in avaritiae signum Achar filium Charmi lapides obruunt, omnium que vitiorum pestes tanquam rebelles hostium acies, fortium Israelitarum gladios non evadunt. Illic verus David velut in arcis Syon culmine constitutus, bicipiti gladio qui ex eius ore procedit, undique sibi reluctantes adversarios iugulat, omnium sibi resistentium cervices optruncat. In his Galgalis quae revelatio dicitur, a novis Israelitis Aegypti obprobrium tollitur, dum per lapideos cultros secunda circumcisio celebratur. Illic pascalis solemnitas colitur, et a velamine Moysi ad revelationis speculum Iesu duce transitur. Nostis praeterea, dilectissimi, pro tuenda salute vestra quantus me labor attriverit, quod in ultima senectute mea tot praeripia montium, tot inhorrescentium Alpium iuga transcenderim. Et ut brevi cuncta complectar, ego mortis acredinem pertuli, ut vos suaviter viveretis. Vitam meam in manibus meis posui, et vos per eius cui servitis auxilium, de persequentium manibus liberavi. Quamobrem omnes in kapitulo residentes communi iudicio statuistis, et scedulis inseri per scriptionis articulum decrevistis, ut et vos et posteri vestri semper in anniversario mei obitus insigne aliquid ageretis. Quatinus et tubae omnes festivius clangerent, et fratres pro fratre solemnes orationum atque sacrificiorum exequias celebrarent. Hoc adstipulationis vestrae decretum, ne quandolibet intercipere possit oblivio, in vestri codicis margine reperitur insertum. Unde sanctae karitatis vestrae dulcedinem lacrimabiliter obsecro, me que vestris prono corde vestigiis prostratus advolvo, ut quod servo vestro promisistis, mox ut vocationem meam pro certo noveritis, efficaciter impleatis. Dominus etiam meus ac venerabilis pater abbas vester Ugo, sicut michi pollicitus est, hoc idem suae sponsionis indiculum vivo sermone per propria faciat monasteria praedicari, et in eorum codices stilo iubeat currente transcribi, ut veritatis omnino discipulus teneat fidem, nec stipulati foederis violet cautionem. Rogo per Iesum, qui sub Pontio Pilato testimonium reddidit, per terribile iudicium eius, quo vivos ac mortuos iudicabit, per angelos et archangelos, per Petrum et Paulum et omnes apostolos ac martyres deprecor, per sanctae omousion trinitatis nomen optestor, ut et vos et posteri vestri mei memoriam in vestris sanctis orationibus habeatis, et quod a vobis michi per intentationem anathematis scriptum est, veraciter impleatis. Quod ut faciatis, huius quidem vobis optestationis adiurium pono. Si vero non feceritis, cum per auctoritatem apostolicae sedis competenter id possem, tamen super tam angelicae militiae chorum terribilis sententiae iaculum non intento. Sit tantum, qui michi in hac petitione mea favere contempserit, sit, inquam, reus mendacii, sit debitor violatae sponsionis in ultimo iudicio veritatis. Titillat ut addam: Deleatur de libro. Sed dum reverentiam vestram prae oculis habeo, proferre quod mens suggerit non praesumo. Quod si petitioni meae non denegatis effectum, et post obitum meum per anniversarium semper sicut condictum est atque praescriptum, sanctae orationis vestrae michi praebueritis auxilium, omnipotentis Dei custodia super hoc monasterium semper invigilet, quae et vos ab invisibilium hostium defendat insidiis, et bona vestra ab exterioribus tueatur adversis. Omnipotens spiritus corda vestra possideat, et fervore continuo suae dilectionis accendat. Templum sibi nunc in vestris pectoribus construat, et postmodum vos supernae Hierusalem moenibus introducat. Amen. 114 Adalaidi excellentissimae duci, P peccator monachus orationis instantiam. Quicquid de castitatis iniuria, quam eadem regina virtutum a clericis patitur, venerabili Taurinensi episcopo scripsi, tibi scribendum ante decreveram, nisi eorundem clericorum insugillantium calumpniam formidassem. Expostularent enim ac dicerent: Ecce, quam inpie, quam inhumane parat nos iste confundere, qui non cum episcopis, non cum aecclesiasticis viris super nostro negotio caute vult ac modeste disserere, sed quod in sacrario tractandum erat, non veretur feminis publicare. Hoc itaque metuens personam mutavi, et quod tibi concoeperam, illi potius destinavi. Ille tamen unius aecclesiae cathedram tenet, in ditione vero tua, quae in duorum regnorum Italiae scilicet et Burgundiae porrigitur, non breve confinium plures episcopantur antistites. Ideo que non indignum videbatur, ut tibi potissimum de clericorum incontinentia scriberem, cui videlicet ad corrigendum idoneam sentio non deesse virtutem. Presertim quod ad laudem Dei dixerim, cum virile robur femineo regnet in pectore, et ditior sis bona voluntate quam terrena potestate. Unde quia iuxta poetae gentilis eloquium, Opus est huic tutore, quem defensorem paro, hortor et peto, ut tu domno iungaris episcopo, quatinus mutuae virtutis fulti munimine furentis in Christum luxuriae valeatis aciem debellare. Sed dum vos confoederare ad praelium contra diabolum studeo, illud michi bellum in memoriam revocatur, quod Debborra prophetes, uxor Lapidoth, cum Barach filio Abinoem habuisse contra Sisaram ducem exercitus reperitur. De illa quippe legitur, quia iudicabat populum, ascendebant que ad eam filii Israel in omne iudicium. Ad cuius exemplum tu quoque terram sine virili regis auxilio, et ad te confluunt, qui litibus suis imponere legalis sententiae calculum concupiscunt. Sed satage, ut sicut illa et tu quoque habites sub palma inter Rama et Bethel. Rama siquidem interpretatur excelsa, Bethel domus Dei. Habita ergo et tu sub palma, semper que super te crucis Christi contemplare victoriam. Sede etiam inter Rama et Bethel, ut non solo, hoc est terrenis, inhaereas, sed cum apostolis in cenaculo et cum Anna sancta vidua converseris semper in templo. De qua dicit evangelista, quia non discedebat de templo, ieiuniis et orationibus serviens nocte ac die. Et quia Debborra interpretatur apis, tu quoque mellifica et divinae laudis dulcedinem in tuis labiis iugiter versa. Quam dulcia, inquit, faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo. Certe ut multa praeteream, tanquam ex quodam mellis favo visa est michi haec stilla diffluere, cum hoc verae humilitatis verbum de tuo contigit ore prodire: Quid mirum, pater, si Deus omnipotens michi vilissimae ancillae suae quantulamcunque conferre dignatus est inter homines potestatem, qui contemptibili cuilibet herbae mirabilem aliquando praebet inesse virtutem? Ostendisti ergo te apem, dum favi distillas ex ore dulcedinem, sicut scriptum est: Quia de ore prudentis procedit mel, dulcedo mellis lingua eius, favus distillans labia eius. Sisara vero exclusio gaudii interpretatur, quod profecto vocabulum inimico humani generis aptissime congruit, qui primum hominem a paradisi gaudio quo fruebatur, exclusit. Sed quia non est huius temporis immorari in enodandis allegoriae mysteriis, dixit Debborra ad Barach: Precepit tibi Dominus Deus Israel, vade et deduc exercitum in montem Thabor, tolles que te cum decem milia pugnatorum de filiis Neptalim et de filiis Zabulon; ego autem adducam ad te in locum torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin, et currus eius atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua. Dixit que ad eam Barach: Si venis me cum, vadam; si nolueris venire, non pergam. Quae dixit ad eum: Ibo quidem te cum, sed in hac vice tibi victoria non reputabitur, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Quae nimirum nuda hystoriae verba succincte transcurrimus, ne si figuras exponendo diutius immoremur, tedium legentibus ingeramus. Hoc tantum ex his dixisse sufficiat, quia Barach coruscatio interpretatur. Coruscatio vero habet quidem lucem, sed non diutius permanentem; mox enim ut incipit, desinit. Ita sunt nonnulli rectores aecclesiarum, qui quodammodo tunc coruscare incipiunt, cum ad corrigenda mala subiectorum quasi zelo se ultionis accendunt, sed protinus extinguntur, quia qualibet adversitate fracti vel torpore desidiae resoluti cito deficiunt. Unde et ille Barach desidis ac resoluti pastoris figuram gerens aiebat ad Debborram: Si veneris me cum, vadam; si nolueris venire, non pergam. Quapropter sicut vir ille cum femina, Barach videlicet cum Debborra, mutuis se fulcientes auxiliis contra Sisaram praelium suscaeperunt, eum que cum suis agminibus et nongentis falcatis curribus funditus debellarunt, ita vos, tu scilicet et Taurinensis episcopus, contra Sisaram luxuriae ducem arma corripite, eum que in filios Israel, hoc est in clericos aecclesiae dominantem, mucrone pudicitiae iugulate. Quatinus et episcopus, immo omnes episcopi, qui in amministrationis tuae finibus commorantur, sacerdotali clericos disciplina coerceant, et tu in feminas vigorem terrenae potestatis extendas. Tres quippe tantummodo feminas Deus novit, quae his plures sunt, in eius adhuc notitiam non venerunt. Novit enim virgines cum Maria, viduas cum Anna, coniuges cum Susanna. Illorum vero clericorum feminae, qui matrimonia nequeunt legali iure contrahere, non coniuges sed concubinas potius sive prostibula congrue possumus apellare. Ideo que quia a Deo non merentur agnosci, de templo Dei merito censentur excludi. Nam si soror Aaron Maria, quia Moysi levi sermone detraxit, mox lepra perfunditur, septem que diebus a tabernaculo removetur, quo iure istae ingredi permittentur aecclesiam, quae eidem aecclesiae sordes libidinis inferunt, vasa Domini in proprios usus adsciscunt, et ut apertius loquar, ministros altaris propriae luxuriae ministrare compellunt? Age ergo, esto virago Domini, et quasi Debborra cum Barach, hoc est coniunctis simul episcopis, Sisaram ad internitionem usque persequere. Et sicut Iahel uxor Aber tabernaculi sui clavum super Sisarae cerebrum posuit malleo que percussit ac tympus utrumque transfixit, ita tu signo crucis diaboli verticem transfode, auctorem que luxuriae, qui clericos a caelestibus gaudiis excludit, elide. Talis enim victoria Deum valde laetificat, qui aliquando per feminas gloriosiori laude triumphat. Iudith quippe continentiae vidualis exemplum dum deauratos ostro que nitentes Olofernis thalamos sprevit, fortioribus armis in mente praecincta, etiam caput ebrium audenter impresso pugione truncavit. Quae etiam ut hanc meruisset a Domino percipere fortitudinem, diffidentem ac timidum antea corripuerat sacerdotem, Oziam scilicet qui Deo quinque dierum praefixerat terminum, ea qua dignus erat austeritate redarguit dicens: Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet et furorem accendat. Posuistis vos tempus miserationi Domini, et in arbitrium vestrum diem constituistis ei? Hester dum pro salute populi sui morti se viriliter obicit, Aman Israelitarum sanguinem avide sitientem suspendio interire compellit. Mulier sapiens, quae degebat in Abela, caput Sibae filii Bocri ad Ioab militiae principem proiecit abscisum, et sic imminens obsidionis avertit a civitate periculum. Altera mulier in Thebes fragmen molae de propugnaculo turris inmersit, et Abimelech fortiter oppugnantis caput cerebrum que simul optrivit. Abigail uxor Nabal a domo sua cedis interitum removet, dum viri sui contempnendo stultitiam irascenti David exenium praebet. Tu quoque a domo tua et ab his, quibus premines regionibus, gladium poteris divini furoris avertere, si etiam episcopis neglegentibus luxuriam in ipsa aecclesiastici culminis arce subnixam elaboraveris expugnare. Hoc enim videtur fieri nunc in finibus Christianorum, quod factum legitur in segetibus Philistinorum. Nam sicut vetus narrat hystoria: Coepit Samson trecentas vulpes, caudas que earum adiunxit ad caudas, et faces ligavit in medio; quas igne succendens dimisit, ut huc illuc que discurrerent. Quae statim perrexerunt in segetes Philistinorum. Quibus succensis confortatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. Haec plane historia licet principaliter designet hereticos, qui quasi trecentenario numero continentur, quia sanctae trinitatis fidem verbotenus confitentur, sed dum sub velamento ortodoxae fidei in prima sermonis sui fronte se palliant, ignem pravae doctrinae in posterioribus, quo fruges omnium bonorum operum exurantur, occultant. Quamvis, inquam, per has vulpes designentur heretici, his tamen incontinentes clerici cum suis pelicibus possunt non inconvenienter aptari, qui quasi solutis pedibus gradiuntur, dum honestatis aliquando speciem simulate praetendunt. Sed cum accensis facibus combinantur in caudis, quia quasi postposito et , in quantum valent, occulto igne inpudici conglutinantur amoris. Hae itaque vulpeculae igne interveniente coniunctae, et libidinis facibus combinatae, omnia Philistinorum sata consumunt, quia spiritales fructus aecclesiae destruunt, et quantum ad se bona opera fidelis populi divinae indignationis igne succendunt. De quo igne mystice per psalmistam dicitur: Tradidit grandini iumenta eorum, et possessiones eorum igni. Quoniam sicut boni sacerdotes Deo quorumlibet fidelium oblationes et vota commendant, ita plerumque qui sacris altaribus indigni sunt, horribiliter gravant. Quod autem mali sacerdotes vulpibus comparentur, Hiezechiel quoque propheta testatur dicens: Quasi vulpes in desertis prophetae tui erant, Israel. Et de clericis quidem interim ista sufficiant. De aecclesiis autem, quae tibi adiacent, ammonerem, ne more pravorum quorumlibet divitum earum bona minueres, sed cum te presente plures nobis cum colloquerentur episcopi monasteriorum que rectores, nullus eorum fuit, qui vel a te vel a tuis procuratoribus ullam sibi molestiam conquaereretur inferri, preter Augustensem duntaxat episcopum, qui tamen non a te sibi de suis aliquid imminutum, sed conquestus est potius aecclesiae suae nil ex tua liberalitate collatum. Felix, inquam, dives hoc tempore, cui suppares convicanei hoc solum valent crimen inferre. In Fructuariensi certe monasterio, ubi per decem fere dies hospicium tenui, quam humanus quam que suavis tuus principatus esset aecclesiis, evidenter agnovi. Ubi nimirum ita securi sub tuae protectionis umbraculo Deo deserviunt fratres, ac si sub maternis alis pulli confoveantur inplumes. Et quam convenienter illi loco Fructuariae est nomen impositum, quod non humani sensus industria, sed divina credimus dispositione provisum. Nam quia Effraim interpretatur foecunditas, ille proculdubio mons est Effraim, ubi nimirum veri Israelitae consistunt. Qui dum arva mentium assiduis sacrae scripturae sententiis quasi quibusdam ligonibus excolunt, uberes illic spiritalium segetum proventus erumpunt, quae caelestibus horreis angelitus inferantur. Ille, inquam, vere mons est Effraim, ubi robur exercitus, ubi fortium cuneus bellatorum. Ibi contra diabolum assidue geritur infoederabile bellum, et comminus in arma congreditur, hinc agmen Israelitarum, illinc exercitus Chaldeorum. Illic Agag pinguissimus per manum sobrietatis in frusta conciditur, et Eglon rex Moab transfixo femore castitatis gladio trucidatur. Qui Eglon interpretatur vitulus moeroris, ut victimam significet perditionis. Illic Madianitarum reges, Zebee et Salmana, veri Gedeonis gladio perimuntur, illic in Golia superbiae caput absciditur, Saul inoboedientia reprobatur, in Acitofel fraus cum omni sacrilega duplicitate suspenditur, in Achar filio Charmi super avariciam ingens lapidum congeries cumulatur. Ibi Iesus, non ille Benun, veraciter Amorreorum superat reges, suos que milites facit eorum calcare cervices. Illic plane Beselehel de lignis sethim, quae putrescere nesciunt, Deo Israel arcam fabricat, tabernaculum construit, aureum cum septem lucernis candelabrum erigit, mystica quoque auro gemmis que nitentia sacerdotum ornamenta componit. Illic Salomon templum Domino ex lapidibus pretiosis aedificat, tantum que latomis ac cementariis silentium imperat, ut non ibi malleum, non securim, non ferramentum aliquod tinnire permittat. Ibi Zorobabel filius Salathiel et Iosue filius Iosedech cum caetera multitudine virtutum armis accincti, sic Yerusalem muros instaurant, ut tamen adversus hostium cuneos opus impedire volentium pugnare non desinant. Utrobique igitur sollerter intenti, utrobique parati, dum una manus exercetur ad murum, altera vibratum tenet iugiter gladium, et dum hinc aedificii structura perficitur, illinc ingruentium hostium barbaries propulsatur. Et quid amplius eloquar, nisi quia illa est officina fabrilis, in qua mulieris evangelicae dragma cotidie malleis disciplinae regularis extunditur, et sic ad sui conditoris imaginem, ad quam principio condita fuerat, reformatur. Et revera illic mundanae machinae faber, cui videlicet evangelista Marco testante dicebant: Unde huic haec omnia? Et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? Nonne iste est fabri filius et Mariae, frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Symonis? Ille, inquam, fabri filius, qui et ipse nichilominus faber illic propriis manibus agitat folles, servos scilicet suos, rerum temporalium mole paenitus vacuos et ab omni terreni amoris humore siccatos. De quo fabro per Ysaiam divina vox ait: Ecce ego creavi fabrum sufflantem in ignem prunas, et proferentem vas in opus suum. Unde et Hyeremias: Omnes, inquit, isti principes declinant, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum; universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum; frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos. Per hos itaque vim sancti Spiritus efflat, ut eorum verbis vel exemplis in amore conditoris sui frigida corda fervescant. Illic plane Iesus sepe ad discipulos suos ianuis clausis ingreditur, quibus non modo per salutationem pacis praebet alloquium, sed etiam per insufflationem sancti Spiritus influit sacramentum. In illo coenaculo pasca cotidie cum eisdem discipulis celebrat, et dum virtutem mystici sermonis eructuat, eos ad ardorem suae dilectionis inflammat. Opere pretium est cernere, quomodo examen apum Domini per alvearium suum iugiter huc illuc que discurrant, ac diversis officiis occupatae, quod illis iniunctum est, certatim implere contendant. Onera siquidem diversa comportant, mella constipant, illud que nectar includunt, unde favi miri dulcoris et gratiae summi regis ferculis apponantur. Illic in conspectu David regis Israel sacerdotes et levitae simul et Nathinnei nablis, tubis, cynaris et cytharis cunctis que musicorum generibus concrepant, ac mystici carminis organa modulantes excubiarum suarum vices alternant dicentes: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Omnipotentem Deum precor, o Fructuaria, ut ante me de vinculo carnis huius absolvat, quam te ab eo in quo te vidi, religionis statu deiectam, veraciter audire permittat. De caetero, venerabilis soror, contende semper de bonis ad meliora conscendere, et sicut per apostolum prohiberis in incerto divitiarum sperare, ita etiam noli ex divinae clementiae pietate diffidere. Et quia te novi de iterata coniugii geminatione suspectam, temptatus a Saduceis Dominus de muliere, quae septem fuerat fratribus nupta, cui foret illorum in resurrectione prae ceteris vendicanda, sic respondit: In resurrectione neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in caelo. Nam si multivirae ad regnum Dei nullatenus pertinerent, nequaquam hic veritas responderet: Erunt sicut angeli in caelo, sed potius diceret: Quia erunt sicut maligni spiritus in inferno. In hoc itaque salvatoris verbo manifeste colligitur, quia si religiosa duntaxat vita non desit, a regno caelorum frequentati coniugii pluralitas non excludit. Iesus enim talis est sponsus, ut quamcunque suae karitatis ulnis amplectitur, protinus in ea floridae castitatis mundicia reparetur. Et haec loquor, non ut adhibeam multinubis adhuc futuris audaciam, sed ut iam factis spei vel paenitentiae non subtraham medicinam. Esto circa delinquentes quadam librati examinis arte discreta, ut nec ad vindictam praecipitanter inferveas, nec ad parcendum sis omnino remissa. Quatinus nec ad ulciscendum inmoderatus te zelus accendat, nec nimia pietas ab exerendae te disciplinae vigore cohibeat. Sane quia mox ut infertur iniuria, perturbatur animus, vix rectum ilico valet promulgare iudicium. Sicut enim intuentis visum aqua, dum quiescit, admittit, si turbatur, optundit, sic humanus animus in ipso perturbationis articulo inoffensam recti iudicii lineam non attendit. Unde necesse est, ut in posterum sententia differatur, quatinus aequata iustitiae lance, iudicium quod perturbata nequiverat, mens quieta suspendat. In quo plane non minimum ad aedificationem pertinet intueri, rex David quam quietus, quam gravis in promulgatione iudicii fuerit et discretus. Qui nimirum Ioab et Semei se graviter offendentes, donec vixit et in eo ira vel furor habere locum potuit, aequanimiter toleravit. Cum vero iam propinquaret ad obitum, et nullis olim sopitae iracundiae stimulis urgeretur, praecaepit filio, ut post mortem suam in illos vindicaret, tunc videlicet cum eum humanis iam rebus exemptum, offendentium poena delectare non posset. Tu, inquit, nosti quae fecerit michi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit et effudit sanguinem belli in pace. Et paulo post: Facies ergo iuxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. De Semei vero ait: Habes quoque apud te Semei filium Gera, filii gemini de Baurim, qui maledixit michi maledictione pessima, quando ibam ad castra. Et paucis interpositis addidit: Deduces canos eius cum sanguine ad infernum. Ubi notandum, quam laudabilis huius viri fuerat et ammiranda discretio, quia quandiu potuit irasci, noluit vindicari, deficiente vero iam omni furoris et irae materia, ne praeteriret omnino iustitiam, ultionis exeruit disciplinam. Cum enim ultor non habet aliquid de suo, tunc recto depromitur vindicta iudicio. Unde David non pascebatur vindicta, quia nec cruciabatur iniuria; non eum zelus fecit inmoderatus accensum, nec pietas reddidit inordinata remissum. Sic sic illatam discretus ultor iniuriam, et non remissus indulsit, et non saeviens vindicavit. Tu quoque, venerabilis soror et domina, huius imitare sancti regis exemplum, ut pietatis simul atque iustitiae numquam deseras institutum, ita tamen ut iuxta apostolicum praeceptum superexaltet misericordia iudicium. Et sic omnis iudicii tui calculus ad omnipotentis Dei gloriam tendat, quatinus expleto commissi vilicatus officio, is qui tuum tenet nunc in suis manibus spiritum, de terreno te ad caelestis gloriae provehat principatum. Monasterium praeterea Fructuariense tamquam vere thalamum Iesu tuae magis ac magis commendo custodiae, cui quaeso, ita pervigiles tuitionis tuae depende semper excubias, ut per te caelestis ille sponsus tuus in eo suaviter requiescat. Omnipotens Deus te ac tuos, regiae scilicet indolis, filios benedicat, eos que non modo ad aetatis, sed etiam sanctitatis incrementa perducat. Domnus autem Adraldus, Bremetensis rector coenobii, vir videlicet religiosus et prudens, ex me per te officiosissime salutetur. Qui si vult, ut sibi quoque aliquid scribam, scribendo praecipiat. 115 Domno V. venerandae sanctitatis episcopo ac religiosis aecclesiae suae canonicis, P peccator monachus servitutem. Divini cultus obsequium tunc est proculdubio laude dignum, cum fuerit laudabiliter consumatum. Caeterum quid prodest, si recte quis quodlibet opus incipiat, nisi recto illud fine concludat? Novimus itaque, dilectissimi, quia festivitatem beati Iohannis Baptistae, prout dignum est, quidem venerabiliter colitis, sed octavis eius trium lectionum brevitate contenti, non eam qua dignae sunt, reverentiam exhibetis. Nam si lectionis evangelicae tenor diligenter attenditur, nullius sancti festivitas in aecclesia colitur, cuius octavis tanta reverentia debeatur. Ait enim angelus Zachariae: Erit tibi gaudium et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt. Quod proculdubio non ipso nativitatis die, sed octavo potius non ambigitur fuisse completum. Octavo quippe die, quo circumcisus est, non sine multorum gaudio Zachariae angelitus nuntiatum et Helizabeth divinitus inspiratum puero nomen imponitur, os patris, quod diu clausum fuerat, aperitur. Et qui eatenus communia saltim proferre verba non poterat, mystica iam prophetalis oraculi sacramenta fundebat. Totum ergo gaudium, quod angelica fuerat denuntiatione promissum, octavo nativitatis die probatur exhibitum. Nativitas itaque beati Iohannis non tam gratia propriae dignitatis attollitur, quam octavi sui privilegio decoratur. Quapropter aequitatis ratio dictat, ut sicut ipsa nativitas et eius octava nichilominus honoretur, ex qua videlicet ipsa nativitas illustratur, et ab ea percipit, unde celebris et insignis habetur. Ab octava siquidem sua venerabilis haec nativitas accipit, unde sanctorum omnium nativitatibus antecellit. Atque ideo non supparem ab ea meretur honorem, cui praebet ex se honoris ac celebris reverentiae dignitatem. Nec mirum si clarior et insignis quaeque festivitas octono dierum circulo nunc in aecclesia proteletur, cum octo praecipuas solemnitates per unumquemque anni circulum in lege veteri Dominus instituisse legatur. Quae profecto festivitates et nobis sunt, et illis pro temporum diversitate communes. Illorum quippe sunt per carnalis observantiae ritum, nostrae quoque nichilominus sunt per spiritalis intellegentiae sacramentum. Prima siquidem earum festivitas est iuge sacrificium, quod utique per continuos dies matutinis ac vespertinis horis iubetur offerri. Ille nimirum iugis sacrificii solemnitatem Domino celebrat, qui in caelestis eloquii meditationibus assidue perseverat. Et quia mane lucis nostrae lex est et prophetae, vesperum autem lucis huius, quantum ad ordinem temporum evangelium est, sicut dicit apostolus, nos in quos fines saeculorum devenerunt. Et ipse Dominus: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Matutinum semper et vespertinum offert Domino sacrificium, qui semetipsum a saecularibus negociis mactans versatur assidue in novarum ac veterum meditationibus scripturarum, sive matutinum ac vespertinum Deo sacrificium iugiter immolamus, cum et dignas ei gratiarum actiones de nostra redemptione referimus, eius que terribile iudicium formidantes iam quasi tribunalibus praesidenti trementes adstamus. Post iuge vero sacrificium sabbatum ponitur, videlicet ut ab omni servilis operis executione vacetur. Christiano vero spiritale sabbatum agere, est a laboriosa rerum temporalium cupiditate quiescere, solis orationum ac lectionum studiis insudare, saecularium negotiorum pondus de mentis cervice proicere, ad contemplanda caelestia tota cordis intentione vacare, carnis oblectamenta contempnere, de sola spe caelestium spiritali iucunditate gaudere. De hoc enim dicit apostolus: Relinquetur ergo sabbatismum populo Dei. Ille porro sabbatum Deo veraciter celebrat, qui sic ab his quae mundi sunt operibus vacat, ut a spiritalibus tamen actibus non quiescat. Unde veritas ait: Aut non legistis, quia sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Qui ergo ab actionum saecularium laboribus cessat, et divinae servitutis operibus vacat, ille christianae religionis sabbatum celebrat. Iste non servile opus facit, quia se a peccati perpetratione custodit. Qui enim facit peccatum, servus est peccati. Iste non in domo sua ignem accendit, quia omnes vitiorum fomites et irae ac simultatis igniculos ex domicilio suae mentis extinguit, ab illo cavens igne de quo scriptum est: Ite in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis. Hic denique pondus in via non portat, quoniam incurvantium se iniquitatum ruderibus cor per paenitentiam levigat. De quibus per prophetam dicitur: Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Et paulo post: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque. Iste praeterea in loco suo residens longius non procedit, quia Christum sibi fundamentum ponit, in quo scilicet firmissimum suae quietis habitaculum construit. Ipse quippe locus est, de quo scriptum est: Filii servorum tuorum habitabunt ibi. Ipse fundamentum de quo dicitur, quia fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, Christum Iesum. Tertia vero festivitas est neomeniae, id est novae lunae. Tunc autem innovari luna dicitur, cum soli coniungitur, et ab eo ad concipiendum splendorem velut amissi luminis reparatur. Sol iustitiae Christus, luna autem primo sancta universalis aecclesia, deinde quaeque fidelis est anima, eius qui splendor est gloriae et figura substantiae radiis illustrata. Cum ergo sancta quaelibet anima redemptori suo veraciter in amore coniungitur, cum ei denique velut in sponsali thalamo per oblectationis intimae glutinum copulatur, tunc proculdubio solemnitatem neomeniae celebrat, dum reformatam se a superno lumine fratrum suorum aspectibus repraesentat, sicut dicit apostolus: Qui adheret Domino, unus spiritus est. Nam si in his omnibus solus exterior ille solemnitatum ritus accipitur, non iam ex his utilitatis aliquid nobis videbitur posse conferri, sed supersticiosa potius exigent ac frivola iudicari. Hinc est quod apostolus ait: Nemo diiudicet vos in cibo aut potu aut in parte diei festi aut neomenia aut in sabbato, quae sunt umbra futurorum. Quod ergo tunc erat umbra futurorum Iudaeo, nunc est exhibitio praesentium Christiano, et quod illis datum est sub exterioribus cerimoniis, nobis factum est instrumentum intellegentiae spiritalis. Tunc enim neomeniam, hoc est novae lunae colimus ortum, cum veterem deponimus hominem et sanctae conversationis induimus novitatem. Quarto loco pascalis apud illos festivitas ponitur, in qua nunc apud nos agnus ille, qui tollit peccata mundi, pro totius saeculi salute mactatur. Nam pasca nostrum immolatus est Christus. Huic continuatur festivitas, quae dicitur azimorum, in qua praecipitur, ut e cunctis domibus abiciatur omne fermentum. Quam utique festivitatem, quae videlicet una cum pasca dicenda est, nos veraciter celebramus, si fermentum malitiae et nequitiae de tabernaculo nostri cordis abicimus, et sinceritatis ac veritatis azima custodimus. Cavendum est ergo, ne sit in mentibus nostris adumbratio fuci, corruptela fermenti, caverna mendacii, sed potius in domo nostri pectoris vigeat et puritatis integritas et soliditas veritatis. Post hanc illa festivitas sequitur, quae dicitur novorum, cum primiciae scilicet de novis frugibus offeruntur. Cum enim ad maturitatem segetum pervenitur, tunc in perfectione novorum fructuum auctori bonorum Deo festivitas agitur. Nos quoque novorum solemnia gerimus, si prius agrum nostri cordis disciplinae vomere proscindentes, virtutum germina spargimus, ut boni postmodum operis frumenta metamus. Unde per prophetam dicitur: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. De bono scilicet agricola Salomon ait: Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur. De neglegenti quoque operario idem dicit: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverunt urticae, operuerunt superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat. Et iterum: Praepara, inquit, foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam. Sed quisquis interiorem hominem suum de die in diem secundum apostoli sententiam renovat, quisquis cor suum divini terroris ligonibus sulcat, iste non super spinas, sed super novalia seminat, ut centesimi proventus segetem metat. Unde dicit apostolus, quia qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Qui vero fructus et in hac vita de spiritu colligantur, idem alibi diligenter enumerat dicens: Fructus autem spiritus est karitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Quisquis igitur hos fructus intra suae mentis horreum colligit, hic proculdubio solemnitatem novorum salubriter colit. Deinde sequitur festivitas mensis septimi, quae dicitur clangoris sive tubarum. Sic enim inter dies septimus quisque dicitur sabbatum, ita nichilominus et inter menses qui septimus est, dicitur sabbatum mensium, vel etiam sabbatum sabbatorum. Quis est autem clangor ille tubarum, cui debeamus annua festa persolvere, nisi evangelica simul et apostolica doctrina, quae tanquam caeleste tonitruum ac terribilis bucina nos ad procinctum spiritalis militiae provocat, atque ut pro castris imperatoris aeterni contra nequitiae spiritus infoederabiliter dimicemus, instigat? Quis est ergo qui tubarum sive clangoris festum legitime celebret, nisi qui scripturas veteris ac novi testamenti studet in armario suae mentis includere, ac praecepta caelestia tenaci semper memoriae commendare? Haec itaque festa celebrantibus rite per prophetam dicitur: Canite in initio mensis tuba in die insigni solemnitatis vestrae. Post hanc est et illa festivitas, quae celebratur decima die mensis septimi, in qua videlicet animas suas Iudaei praecipiuntur affligere. Nos etiam hanc rite solemnitatem colimus, cum carnem nostram maceratione castigamus inediae, cum nosmetipsos reprimimus sub arctae custodia disciplinae, cum denique petulantes carnalium passionum illecebras crucifigimus, cum corpus nostrum pro Deo laboribus et erumnis atterimus, cum interiorem hominem per compunctionis ac fletuum lamenta mactamus. Hanc igitur nobis hoc modo festivitatem celebrantibus repropitiatur ille, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine suo. Octava vero quae et ultima solemnitas est, dicitur scenophegia, hoc est tabernaculorum, quae videlicet quintodecimo die eiusdem septimi mensis incipit celebrari. Laetatur enim Deus in te, cum te quasi peregrinum cernit et exulem, et non in patriae domibus, sed in exilii tabernaculis conspicit habitantem. Non enim hic habemus manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Cum enim hic cernimur per molem corporis, habitamus autem in caelo per studium intentionis, cum tanquam viatores quidam et advenae per despectum mentis praesentia cuncta transcurrimus, ad supernam vero patriam anxiis desideriorum gradibus festinamus, tunc a nobis spiritaliter scenophegia colitur, quae dudum apud illos per legitimi ritus cerimonias carnaliter agebatur. Haec porro festivitas quintodecimo die septimi mensis incipit, et quia per octo dies colitur, decimo kalendarum Octobris proculdubio terminatur. Dicitur enim in libro Numeri: Quintadecima die mensis septimi, quae vobis erit sancta ac venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. Et aliquanto post subicit: Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis in eo. Quo videlicet die sancto ac celeberrimo beatus Iohannes Baptista conceptus asseritur, cuius intuitu sumus impulsi, ut hanc epistolam scriberemus, ut in eo ponamus finem, unde scriptio traxit originem. Ubi non facilis oboritur quaestio, quomodo beatus Iohannes festivitate necdum elapsa sed adhuc durante conceptus sit, cum Lucas evangelista dicat: Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit, haud dubium quin Zacharias, in domum suam. Post hos autem dies concepit Helisabeth uxor eius. Quomodo autem impleti sunt dies officii, cum ipsa festivitas necdum esset impleta? Quintodecimo quippe die praefati mensis incipiebat haec festivitas, quae dicitur scenophegia, et octo diebus integris colebatur, ut octavus kalendarum Octobris, quo beatus Iohannes conceptus est, inter caeteros eiusdem festivitatis dies festivior atque, ut illic dicitur, celeberrimus haberetur. Quod si forte dicitur, quod traditio fallatur aecclesiae, quatinus non ipso die conceptus sit, sed postmodum, tota videlicet solemnitate decursa, hoc —. Illud praeterea consideratione dignum est, quod si uterque dierum numerus, vel quo Dominus in utero virginali, vel quo beatus Iohannes in alvo mansit anili, diligenter inspicitur, duobus diebus excedere Domini numerus invenitur. A conceptione quippe Domini usque ad nativitatem Domini ducenti septuaginta sex dies, a conceptu vero Iohannis usque ad nativitatem eius ducenti septuaginta quattuor dies tantummodo reperiuntur. Nam cum Dominus octavo kalendarum Aprelis conceptus, octavo kalendarum Ianuarii natus sit, Iohannes autem octavo kalendarum Octobris genitus, octavo kalendarum Iulii de maternis visceribus sit egressus, duobus tamen diebus excedit numerus salvatoris numerum Iohannis. Et hoc propter Februarium mensem, qui viginti tantummodo et octo dierum supputatione contentus est, cum omnes alii menses vel triginta vel triginta et unum dies includant. Quia igitur hoc mense beatus Iohannes in maternis visceribus latuit, quo videlicet iam emenso Dominus est conceptus, et antequam per annuae revolutionis orbitam impleretur, est editus, duo dies quibus mensis iste minuitur, conceptui beati Iohannis deesse reperiuntur. Huius ergo mensis brevitas habet, cur numerum Iohannis excedat numerus salvatoris. Hac itaque ratione reddita credibile est, quod necdum scenophegiae solemnitate decursa beatus Iohannes Baptista conceptus est. Quod autem intra materna viscera Dominus diutius mansit, Iohannes celerius prodiit, non casus est accidentium, sed dispensatio personarum. Ille nimirum tanquam metator hospicii domo maturius exiit, ut subsequenti mox imperatori viam sterneret, adventum eius regnis, provinciis et urbibus nuntiaret, confluentium populorum agmina tantae maiestati obviatura dirigeret, eius que receptui quaeque necessaria quantotius praepararet. Imperator autem noster in virginalis palatii thalamo residens aliquantulum substitit, et qui metatorem iconomum que praemiserat, procedere morosius iudicavit. Sed —. 116 Sanctis abbatibus Gebizoni et Tebaldo, Iohanni quoque Laudensi, immo laudabili in Christo fratri, P peccator monachus servitutem. Noverit sancta caritas vestra, dilectissimi, quoniam hesterno die dum meridiano sopore deprimerer, videbatur michi, quod in navigio constitutus partem libri, quem ipse dictaveram, prae manibus haberem, eisdem que paginis non minus quam michi procellae furentis impetum formidarem. Cum que nimis attonitus imminentis que discriminis horrore constrictus, concussis pavore visceribus, minacis fluctus naufragium pertimescerem, repentinus undarum aestus vehementer intumuit, me que librum manu tenentem cum ipsa cui tunc ineram, rate demersit. Mox experrectus recogitare cepi et sollerter in mente revolvere quid mysterii res haberet, quid denique visio ista portenderet. Hodie vero idipsum michi sollicite meditanti, epistola illa, in qua de octo veteris testamenti festivitatibus et de beati Iohannis Baptistae generacione loquebar, occurrit, et mox tanquam marini fluctus inundacio, vorago me subiti meroris absorbuit. Ibi me nimirum, fateor, errasse comperi et insipienter locutum, atque a sanae intellegenciae regula declinasse liquido deprehendi. Dixeram enim beatum Iohannem occiduo scenofegiae die, qui videlicet pre ceteris est celeberrimus, fuisse conceptum. Quod si diligenti consideracione perpenditur, a veritate dissonum reperitur. Dies enim concepcionis beati Iohannis qui octavus est a kalendis Octobris, post octavum diem scenofegiae iam est tercius, ac per hoc ab illa festivitate proculdubio probatur alienus. Cum igitur festivitas scenofegiae decimo kalendarum Octobris desinat, concepcio vero sancti Iohannis eiusdem mensis octavo contingat, liquido constat procul iam extra scenofegiae limitem de senili complexu conceptum beatum fuisse Iohannem. Ecce quod incaute scribendo deliqui, Deo me misericorditer ad penitenciam revocante correxi. Nunc itaque, dilectissimi, sanctae prudenciae vestrae studiis hoc oboedienciae munus iniungo, immo tanquam servus atque discipulus humiliter obsecro, quatinus et hanc epistolam ad fidem qua apud nos correcta est, redigatis et cetera quoque nostrae dictacionis opuscula sollicite perlegentes, si quid reperiatur absurdum, vel funditus amputare, vel elimaciori stilo digerere festinetis. Non enim timendum est ne si manus corrigentis accedat, scriptoris articulus decorem genuinae venustatis amittat, sed hoc potius annitendum, ut dum stili currentis urbanitati non parcitur, sobrii intellectus regula inviolabiliter conservetur. Cum igitur in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, vobis tribus quos spiritali pollere prudencia non ignoro, hoc meditacionis studium mea vice delego, ut si quid adhuc in illis reperitur opusculis, quod a tramite veritatis exorbitet, per vos ad normam rectitudinis redeat, et ad plenam edicionem ac legendi auctoritatem liber ille per examinacionis vestrae diligenciam convalescat. 117 Sanctae spei filio Ariprando, P peccator monachus paternae dileccionis affectum. Nimis ingratus est servus, si postquam tela vel gladios ab herili liberalitate percepit, eisdem mox armis accinctus adversus dominum suum protinus in bella consurgit. Perduellionis reus est miles, qui ditatus imperialibus donis asserit apcius sibi convenire coronam quam subieccionis vel oboedienciae clientelam. Confiteris te, fili mi, frequencius impugnari et infestancium cogitacionum perferre caliginem, quia cum docile cor ac facillimum habeas ad discendum, ante veri luminis aditum requisisti, quam cecam philosophorum sapienciam disceres, ante ad heremum provolasti, sequens vestigia piscatorum, quam liberalium arcium non dicam studiis sed stulticiis insudares. Hanc ergo querelam a te clemencia divina commeruit, quia tibi subtilioris ingenii graciam praerogavit. Nec mirum si inter ipsa tuae rudimenta miliciae veternosus hostis eodem te genere certaminis impetit, quo scilicet et in ipso mundi nascentis inicio primos parentes humani generis superavit. Haec enim prima serpentis verba sunt ad mulierem, his sibilis draco teterrimus in cor eius venena stillavit: Scit Deus, inquit, quod in quocunque die comederitis ex eo, haud dubium quin pomo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. Ecce, frater, vis grammaticam discere? Disce Deum pluraliter declinare. Artifex enim doctor dum artem inoboedienciae noviter condit, ad colendos eciam plurimos deos inauditam mundo declinationis regulam introducit. Porro qui viciorum omnium catervas moliebatur inducere, cupiditatem scienciae quasi ducem exercitus posuit, sic que post eam infelici mundo cunctas iniquitatum turmas invexit. Quid ergo mirum si in Eve filium idipsum adhuc iaculum vibrat, quod in eandem Evam antiquus olim hostis intorserat? Expertus quippe non potest desperare successum, dum eandem filiis infert pugnam, qua super parentes nostros dudum se meminit optinuisse victoriam. Sed cum redemptor noster pastor utique sit, non quidem canum vel luporum ferarum ve frendencium, sed ovium, et non tantum ovium sed et agnorum, non licet quaeso pastori ut censoriam super gregem suum virgulam teneat, eum que vel mensae vel pascuae pro voluntate discernat? Nam et Dominus in legalibus cerimoniis modo boves, modo vitulos, modo arietes, modo agnos anniculos praecipit immolari. Dum ergo de grege suo faciat possessor quisque quod velit, quo pacto non licuit creatori tuo te velut agnum tenerrimum mensae propriae refeccionis apponere, reliquum que gregem in exterioris adhuc vitae pascuis reservare, ut te iam intra propria viscera speciali quadam familiaritate traiciat, dum alios interim suis temporibus convertendos moderamine piae dispensacionis expectat? Samuhel namque puerulus tanquam tener agniculus cum tribus farinae modiis et amphora vini mensae Domini, ut ita loquar, apponitur, dum Heli sacerdoti et templo Dei quod erat in Silo, a parentibus dedicatur. Iohannes Baptista non solum ipse agnus, sed et agnum praedicaturus qui tollit peccata mundi, de grege sacerdotalis domus eligitur, et in deserta contendit, ut eo Dominus velut epulo suavis edulii delectabiliter saginetur. Non enim homines ad procinctum spiritalis miliciae pro suo duntaxat alleguntur arbitrio, sed is qui eos ut ad se convertentur inspirat, singula super eos aetatum ac temporum momenta dispensat, ut alios ad se trahat grandeva iam senectute maturos, alios iuvenalis incrementi vigore robustos. Istos tollat primo pubescentis adolescenciae decore vernantes, illos autem ab ipso puericiae lactantis exordio velut de nido pullos inducat implumes. Achias sane prae nimia iam senectute caligat, sed uxorem Hieroboam eminus adventantem prophetalis oculi serenitate prospectat. Ingredere, inquit, uxor Hieroboam, cur aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. Hiezechiel tricennali viget etate, cum iuxta Chobar fluvium constitutus ad dispensandum propheticae graciae promovetur officium. David vixdum primo florentis adolescenciae decore pubescens, de post foetantes paternae subieccionis eligitur, et ad crispandum spiritalis allegoriae psalterium, atque ad optinendum regalis sceptri fastigium promovetur. Hieremiae dictum est: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam in gentibus dedi te. Et quid plures enumerem? Qui enim Eleazarum prae senili algore iam frigidum triumphalis martyrii fervore succendit, ipse teneros adhuc beatae Felicitatis filios invictae fidei constancia roboravit. Sed forte dicas: Multos lucrifacerem, si gracia praedicacionis affluerem, si copiam scienciae litteralis haberem. Et ego respondeo, quoniam et Eleazarus multos potuisset ab ydololatria revocare, si viveret, et Machabei et innumerabiles Christi martyres plurimos ad agonem fidei firmare potuissent, si persecucionis illatae differre supplicia decrevissent. Sed quoniam ad penarum perferenda tormenta efficacius edificaverunt martyrizando quam praedicando, postponentes verbum reliquere sequentibus imitacionis exemplum. Tu quoque valencius provocas videntes te properare post Christum, quam promovere potueras audientes qualibet multiplicitate verborum. Nec enim Deus omnipotens nostra grammatica indiget, ut post se homines trahat, cum in ipso humanae redempcionis exordio, cum magis videretur utique necessarium ad conspergenda novae fidei semina, non miserit philosophos et oratores, sed simplices pocius idiotas ac piscatores. Unde legitur quia Sanson maxillam asini, quae iacebat arripuit, et in ea mille Philisteos occidit. Quid est enim per iacentem asini maxillam mille viros occidere, nisi per linguas humilium atque simplicium perfectum non credencium numerum a pravitatis suae statu deicere, atque ad humilitatem Christi per sanctae praedicacionis officium inclinare? Nam quia Sanson interpretatur sol, postquam mundo sol iste resplenduit, postquam miraculorum atque signorum suorum per orbem terrarum radios sparsit, omnium mox sibi resistencium colla perdomuit, eos que a superbiae vitae suae rigore prostravit. Tu quoque, fili mi, ut praedicandi sorciaris officium, imitare vel asini, de quo dictum est, vel etiam ovis exemplum. Quae nimirum cum vivit, turpiter boat, mortua vero in instrumentis musicis suaviter cantat. Sic et qui carnaliter vivunt, balare cum ovibus inaniter possunt, naviter explere praedicatoris officium nequeunt. Dicit enim propheta: Laudate Dominum in tympano et choro. Corium quippe non sonat, nisi siccum relinquens humor abscedat. Si ergo vis, ut tympanum vel corda tua clarum in auditorum cordibus sonitum reddat, omnis a te vitae carnalis humor evaneat, mens tua ab omni fluxu luxuriae prurientis arescat. Nam et frigus concretum pectori vocem intercipere consuevit. Si vis ergo Dei verbum claris vocibus intonare, cave ne divini amoris in te flamma tepescat, ne tibi principis in aquilone sedentis algor obrepat. Hoc denique frigus iam tunc ille conceperat, qui deambulanti Domino ad auram paradysi post meridiem raucis quodammodo vocibus respondebat: Audivi, inquit, vocem tuam et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Porro quia meridianus ab illo iam fervor abierat, aura quoque frigoris est alumpna. Huc accedebat, quia et illum iam innocencia sublata nudaverat. Haec omnia quid aliud innuunt, quam quia illius viscera extincti amoris algor obstrinxerat, atque ideo vox illius in auribus Domini raucum sonabat? Hoc frigore iam et Heli sacerdos constrictus obtorpuerat, qui filiis suis aiebat: Non est haec bona, filii mei, fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. Nam quia praedicatoris huius guttur ab amore Domini algor occluserat, iccirco vox eius quodammodo rauciens in filiorum suorum cordibus efficaciter non sonabat. Si vis ergo vocem habere vel in praedicacionibus intonantem, vel in oracionibus efficacem, satage semper, ut te divinus fervor accendat, ne vocem tuam torpor frigoris intercipiat. Frigidae quippe mentis oracio vel praedicacio non admittitur, et tanquam vox rauciens non auditur. Ab hoc plane frigore Abraham alienus extiterat, de quo scriptura pronunciat, quoniam apparuit ei Dominus in convalle Mambrae, sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Et sponsus ille caelestis sicut in Canticis dicitur, pascit et cubat in meridie. Enimvero cum te cordis acumen permovet ad querelam, quid aliud agis quam adversus Deum per eadem, quae Deus contulit arma confligis? Et cum ingratum esse Deo non parvi sit criminis, formidolose tibi cavendum est, ne inde contra Deum prosilias in tyrannidem, unde graciarum illi debueras accionem, et dum scienciam, quae inflat, immoderacius flagitas, karitatem, quae aedificat, insipienter offendas. Qui enim scis, utrum dispensator meritorum omnipotens Deus ad hoc tibi suptilioris ingenii perspicaciam agilitatem que contulerit, ut iam tibi quodammodo signum futurae remuneracionis ostenderet, et occidentem illam scienciam, quam pro illius amore sprevisti, vivaci mentis acumine compensaret? Nam cum litterae oriantur ex sensu, non sensus procedat ex litteris, cui sensus incolomis est, litteras non requirit. In litterario quippe ludo, ubi pueri prima articulatae vocis elementa suscipiunt, alii quidem abecedarii, alii sillabarii, quidam vero nominarii, nonnulli iam etiam calculatores appellantur, et haec nomina cum audimus, ex ipsis continuo quis sit in pueris profectus agnoscimus. Cui vero per donum sancti Spiritus intellectus aperitur, quia per conceptum vigorem vivacis ingenii cuncta facile comprehendit, his ad discendum gradibus magnopere non egebit. Sicut de tribus illis pueris dicitur, quia dedit illis Deus scienciam et disciplinam in omni libro et sapiencia, Daniheli autem dedit intellegenciam omnium visionum et somniorum, ita ut Babyloniorum sapientes ad eorum prudenciam non attingerent, eos que magi, arioli, vel aruspices in mysteriorum caelestium revelacionibus non aequarent. Sed ut veteribus omissis ad modernos interim veniamus, beatus Benedictus ad litterarum studia mittitur, sed mox ad sapientem Christi stulticiam revocatur. Et quia scolam pia rusticitate mutavit, hoc de se scriptum reliquit in capisterio mulierculae, quod de se mundi sapientes exprimere nequeunt in mensa geometricae vel astronomicae disciplinae. Litteras et Martinus ignorat, sed hic fatuus et imperitus perditas trium mortuorum animas ab inferis revocat. Antonius non rethoricatur, sed toto conspicuus orbe, litteris, ut ita loquar, uncialibus legitur. Hylarion Platones et Phitagoras proicit, uno que contentus evangelio in sepulchralis se cellulae antro concludit. Sed ecce daemonibus imperat, quem philosophorum studia non exornant. Quae si tu quoque apud saeculum ut efflagitas didicisses, fortassis hodie Dominus intra sortis suae te funiculum non haberet. Est enim sapiencia, de qua scriptum est: Nam per sapienciam sanati sunt quicunque placuerunt tibi, Domine, ab inicio. Et est sapiencia, de qua dicitur: Non est haec sapiencia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Et o quantis haec ipsa terrena et animalis sapiencia non concessit in prosperum, ut videlicet ante corruerent in periculum mortis quam fruerentur optatis. Gualterus plane magistri mei, scilicet Ivonis, socius fuit, qui per triginta ferme annos ita per occiduos fines sapienciam persecutus est, ut de regnis ad regna contenderet, et non modo Teutonum, Gallorum, sed et Saracenorum quoque Hyspaniensium urbes, oppida simul atque provincias penetraret. Sed mox ut studiis toto, ut ita loquar, orbe corrasis, exilium habitacione mutavit, et iam velut in pace compositus docere pueros coepit, emuli sui, cuiusdam videlicet alterius sapientis necessarii vel fautores, eum simpliciter gradientem ex insidiis occiderunt. Qui confossus gladiis non sacerdotes, ut michi relatum arbitror, peciit, non de transactis confessionem vel penitudinem gessit, sed usque ad ultimum spiritum hoc solum inclamare non desiit: Heu quale dampnum, heu quale dampnum! Si quid autem sibi vel de confessione facienda vel aliud quid diceretur, ille iam alienatus hoc solummodo repetebat: Heu quale dampnum! Hic itaque velut aragnes inextricabilia, ut sibi videbatur, subteminis fila contexuit, sed mox ut ea ventus ultimae necessitatis impulit, protinus in nichilum omnia dissipavit. Anni quippe nostri testante propheta sicut aranea meditabuntur. Ugo Parmensis aecclesiae clericus quot utilitatum dotes habuerit, non enumero, quia laciniosi stili devito fastidium. Hic tantae fuit ambicionis in artium studiis, ut astrolabium sibi de clarissimo provideret argento, et dum spiraret ad episcopale fastigium, Chuonradi imperatoris se constituit capellanum. A quo dum revertitur regiis pollicitacionibus cumulatus et de consequenda dignitate pene non dubius, incidit in latrones. Presbyter enim quidam in Teutonicis partibus qui laicum habebat asseculam, pascentes equos illius temptavit invadere. Cui dum ille sese impiger obiecisset, presbyter eum lancea confodiens interemit, et tunc liquido deprehendit nil fuisse quod didicit, dum simul amisit et arridentis vitae dulcedinem et concupiti culminis dignitatem. Preterea saepe contingit, ut nonnulli carnaliter sapientes et diucius vivant et nunquam valeant invenire, quod optant. In sapienciae quippe suae vanitate confisi, dum sperant facile sibi cuncta suppetere, arbitrantur utique se religionis testimonio non egere, et dum inanem sapienciam iactant, insipienter vivere non formidant. Quamobrem a se conspicientibus eorum actus exploditur, vita conspuitur, conversacio deridetur, fama polluitur, testimonium condempnatur. Ideo que qui proposuerant ad votum carnis vivere, in contrarium versa sentencia saepe compelluntur egere, cum e diverso quique simplices et quieti rebus exuberent necessariis. Unde per Ysaiam Dominus dicit: Pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis, propter hoc ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sicietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt prae exultacione cordis, et vos clamabitis prae dolore et prae contricione spiritus ululabitis. Hodieque certe in Romana urbe frater advivit, ortus de summis proceribus Galliarum, cuius nomen taceo, quia fratris ignominiam perhorresco. Cui nescio an aliquid utilitatis desit, tot siquidem exteriorum bonorum floribus enitescit: nobilis ut imperator, pulcher aspectu, quodammodo sicut Tullius loquitur, ut Virgilius poetatur. Tuba vehemens in aecclesia, perspicax et acutus est in lege divina. Scolastice disputans quasi descripta libri verba percurrit, vulgariter loquens Romanae urbanitatis regulam non offendit. Quid de monastico prosequar ordine, quid de regularis magisterio disciplinae? In quorum videlicet noticia ita convaluit, ut haec docere naviter possit. Sed eius, prodolor, talis est vita, ut eum alteri nullus invideat, ad se introducere nemo deposcat, et ut rem non diucius protraham, stulto sapienti monasterialis ad habitandum ianua clauditur, cuius passim rusticis et imperitis ac discolis aditus non negatur. Unde recte vir sapiens ait: Melior est homo qui deficit sapiencia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem altissimi. Quod etiam in domno meo Leone probatur incluso. Posuimus enim stulte peritum, apponamus eciam sapienter indoctum. Hic plane Leo cum praeter psalmos, aut nescio quid tenuissimum et extremum, litteras non didicerit, grammaticos quoslibet ac mundi philosophos in scripturarum noticia et in consiliorum spiritalium profunditate praecellit, ut quicunque ad illum de quovis animae negocio consulentes accedimus, suscipientes ab eo verbum, ita confidimus ac si prophetici spiritus oraculum reportemus. Sed quoniam et tibi adprime notus est, et opusculis nostris frequenter insertus, sufficiat unum hic verbum ponere, quod nuper ab eius ore quasi neglegenter cecidit, sed a me neglegenter audiri non potuit. Nam cum inter ceterea spiritaliter vivendi capitula sollerter inquirerem, utrum ille post solutum nocturnae sinaxis officium posset dormire si vellet, hoc se funditus nescire perhibuit. Cum que idipsum ego saepius iterarem et an ille circa diluculum posset dormire perquirerem, respondit ille se hoc omnimodis ignorare, quia nunquam penitus expertus esset. Subiunxit etiam se suis assuetum cogitacionibus respondere: Accidietur, inquit, cor, palpitent oculi, os per crebra halaustia gannire non cesset, caput eciam nutet et in ima devergat. Sed quia haec omnia me perimere nequeunt, ad consenciendum huius temporis somno nullatenus superabunt. Nam et nos super hac re disticum feceramus, quod hic inserere ociosum esse non ducimus. Non canonem solvit, qui psallens nocte redormit: Ne tamen hoc passim ponat caput ante synaxim. Sed heu me miserum! Hoc inter me et domnum Leonem, quod inter fortissimum David et delirum evenit hystrionem. Ille siquidem viribus fortia fecerat, iste sola voce triumphalia eius gesta decantat. Iste nimirum se Deo novit per somni mactare conflictum, nos versiculos facimus ad similitudinem puerorum. Et quale, quaeso, est effetum viribus ac tenuissimi corporis hominem iam per septuaginta fere annos in monastico habitu degere, et adhuc utrum diurnae lucis erumpente crepusculo dormire valeat ignorare? Hic itaque prudens, hic vere dicendus est sapiens, qui dum mundum calcibus abicit, ipsum mundi principem philosophando deludit. Quocirca, dilectissime fili, noli huiusmodi sapienciam quaerere, quae tibi simul cum reprobis et gentilibus valeat convenire. Quis enim accendit lucernam, ut videat solem? Quis scolacibus utitur, ut stellarum micancium videat claritatem? Ita qui Deum vel sanctos eius sincero quaerit intuitu, non indiget peregrina luce, ut veram conspiciat lucem. Ipsa quippe vera sapiencia se quaerentibus aperit, et sine adulterinae lucis auxilio lucis inocciduae se fulgor ostendit. Unde scriptum est: Clara est semper, et nunquam marcescet sapiencia, et facile videtur ab his qui diligunt illam, et invenitur ab his qui quaerunt illam; praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Illam ergo sapienciam quaere, illam totis visceribus ardenter amplectere, ex qua non modo valeas sapere, sed et vivere, ac per eam sine fine gaudere. In Deo igitur qui vera est sapiencia, quaerendi et intellegendi finem constitue, hunc assiduus meditare, in eo iugiter requiesce, cui scilicet in eodem Sapienciae libro dicitur: Nosse enim te, consummata iusticia est, et scire iusticiam et virtutem tuam radix est immortalitatis. In illo igitur defige totum tuae mentis optutum, ab illo sapienciae fonte sume sitibundi pectoris haustum, ut in visceribus tuis illius vitalis poculi vigore concepto, et ipse caelestis graciae madore iugiter vireas, et in alios distillancia fontis irrigui fluenta transfundas. Et quaeso, ut hoc per te quandoque Deus omnipotens exhibeat fratribus tuis, quod per Ysaiam promisit pauperibus suis: Egeni, inquit, et pauperes quaerunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israhel non derelinquam eos. Ubi mox sequitur: Aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes, ponam desertum in stagnum aquarum et terram inviam in rivos aquarum. Quoniam igitur, fili karissime, temetipsum Deo sacrificium velut agnum tenerrimum optulisti, et hoc demones per aera volitantes incursant, ut vel ex manibus tuis oblata diripiant, vel iniecta pravae cogitacionis illuvione corrumpant. Tu cum Abraham imminentes ad impetum volucres abige, ut holocaustum tuum immaculatum et integrum valeas custodire. Ex eorum quippe pharetra proculdubio toxicata cogitacionis huius sagitta depromitur, ut litterarum studia remanentibus in saeculo coevis tuis invideas, et in hoc eos cautos ac providos te vero deceptum et fatuum credas, utpute si hoc et ipse fecisses, quasi graciorem tunc hostiam Deo tuae conversionis offerres. Sed hoc totum Deo veraciter optulisti, quicquid ad meliorem ac manentem substanciam properans pro amore illius acquirere contempsisti. Melius est autem totum simul offerre, quam particulariter dispensare. Sicut enim melius est ovem dare quam fructus ovis, ita laudabilius est totam artem Deo simul offerre, quam fructus artis. Iulianus Cesar et Donatus martyr uno tempore didicerunt, et ille quidem permansit in studiis, hic secutus est vestigia veritatis. Sed ille in sapiencia sua tam feliciter floruit, ut octo libros contra Galileos, sic enim Christianos vel apostolos vocat, et evangelium scriberet. Donatus autem ita desipuit, ut coeleste fastigium cum triumphalis martyrii gloria penetraret. Iohannes evangelista apud saeculum pene nil didicit, sed spretis oratorum dialecticorum que versuciis ad simplicem Iesu stulticiam puerulus commigravit. Hic tamen dum per libri sui principium summae lucis mysterium terribiliter intonat, ilico philosophorum ceca suptilitas in tenebrosa studiorum suorum profunditate caligat. Preterea beatus papa Gregorius artis grammaticae disciplinam eatenus in suis laudat epistolis, ut eam congruere deneget Christianis. Hieronimus ad tribunalia tremenda pertrahitur, flagris atrocioribus verberatur, cui tamen non aliud quam Ciceroniani nominis crimen impingitur. Devotatur ille hac se prorsus ulcione plectendum si saeculares libros ulterius legeret, ac si Christum per apostaticae perfidiae sacrilegium denegaret. Dicebatur enim illi: Ciceronianus es, non Christianus. Et ille: Si saeculares, inquit, codices ulterius legero, te negavi. Honesta satis et utilis sapiencia nimirum quae cum Christi negacione confertur, quae hereticae perfidiae comparatur, ut idem valeat eam legere, quod Deum negare. Si ergo is qui terrenum illud dogma didicerat, ab eius compescitur usu, quanto magis qui necdum expertus est, ab eius prohibetur accessu? Si ille cohibetur a notis, quanto caucius iste reprimendus est a discendis. Discumbis, frater, ad mensam Dei, sufficiant tibi dapes caelestis eloquii. Abice lolium, quod in vesaniam comedencium mentes inebriat, suscipe frumentum, quod esuriencium animas sobria refeccione confirmat. Nec fauces animae tuae vitalis escae fastidiant alimentum, sed procul abiciant falsitatis ineptias et quisquilias vanitatum. Omnipotens Deus, dulcissime fili, doctrina te suae legis erudiat, et cor tuum verae sapienciae luce perfundat. Te de manibus tuis viventis hostiae suscipiat holocaustum, et ad spiritalium proveat incrementa virtutum. Te semper in se manere concedat, et invicem ipse in tuis visceribus delectabiliter requiescat, et sicut est ipse pollicitus, tanquam palmes in vite nunquam desinas pii operis germina pullulare. Amen. 118 Naturaliter autem hoc morbo humana laborat infirmitas, ut ex continentiae rigore facile corruat, ad virtutum vero statum disciplinam que vivendi difficulter assurgat. Unde fit, ut cum districtum quid pro Deo arripere nitimur, soli viam laboris necesse est, vix aliquo comitante carpamus. Quod si nos quantumlibet ad voluptatis fluxa remittimus, ultroneos praesto ad imitandum nos quamplures socios invenimus. Hoc, dilectissimi fratres, idcirco conquerimur, quia pleraque per annalem circulum veneranda ieiunia, quae videlicet hactenus ex antiqua progenitorum nostrorum traditione coluimus, nunc quibusdam novas velut sectas introducentibus passim neglegi et in prandiorum epulas mutata dolemus. Quae nimirum hic enumerare ociosum esse non ducimus, ita ut etiam rationes singulorum cur omitti non debeant, prout epistolae compendium patitur afferamus. Age igitur, cur assumptionis beatae Mariae semper virginis ieiuniis non sint celebrandae vigiliae, quam videlicet consuetudinem usque ad nos, immo usque nunc proculdubio novimus et antiquitus tenuisse? An quia Dei genetrix ex hac vita per martyrium non transivit? Sed si haec est ratio, cur ieiunari non debeant, ergo nativitas beati praecursoris Christi sine causa ieiunio praevenitur, tunc quando scilicet non hinc puer propheta migrasse per gladium, sed huc potius agnoscitur venisse per uterum. At si rei dignitas vigilanter inspicitur, idcirco utraque haec festivitas digne praemissis est excipienda ieiuniis, quia et beata virgo molestiam carnis moriens pertulit, et beatus Iohannes per conditionem nascendi ex maternis visceribus vagiendo ac plorando processit. Merito ergo illis per ieiunia pridiana compatimur, ut illucescentibus eorum sollemniis communi cum eis laeticia perfruamur, ut moerore simul cum illis afflicti, simul epulemur etiam gaudio feriati. At fortasse dicitur, quia beata virgo quae sine dolore vitae auctorem edidit, dolorem moriendo non sensit? Sed qua auctoritate eam quis divinetur in corpore non doluisse morientem, cuius animam pertransierit gladius adhuc etiam in carne manentem? Presertim cum et ipse mediator Dei et hominum moriturus dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem. De quo et Petrus: Quem Deus, inquit, suscitavit a mortuis, solutis doloribus inferni. Sed sive moriens dolorem non senserit, quod Deus utique potuit, sive senserit, quod forte permisit, unde, quaeso, iste est praedicator epularum, et salutaris abstinentiae inimicus, nisi ex eorum numero, de quibus apostolus conqueritur dicens: Multi enim ambulant, quos sepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, et quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Moyses et Aaron mortis debita persolventes, mensurno dierum spacio singillatim quisque ab Hisraelitica plebe deplangitur. Defunctum quoque Iacob tota Aegyptus lugubri septuaginta dierum lamentatione prosequitur. Tu obeunti genitrici Dei, uno saltim die refugis compati, ut inter eius solemnia merito debeas gloriari? Porro de nativitate salvatoris non minus inhonestum quid et indecens agitur, cum in eius vigiliis a nonnullis, etsi tantum cenetur, vino tamen et diversis coccionum apparatibus indulgetur. Plane cum panis ille ad hoc de caelo descenderit, ut iam communis cibus sit etiam hominum, qui eatenus specialis tantum fuerat angelorum, satis absurdum est, si refectione caelitus erumpente divina locum praesto non praebeant alimenta terrena. Et tunc vini faeculenti ingurgitatio mentium nares optundat, cum iam hodor caelestis gratiae melliflua suavitate respirat. Nam et amicum suum quisque quem de longinquo venientem unice videre desiderat, non epulis vacans sed alacriter ieiunus expectat. Quamquam enim partus ille singularis doloris tedium omnino nescierit, partui tamen dolor familiariter est coniunctus, testante veritate quae ait: Mulier cum parit tristiciam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Unde non inmerito tota sancta aecclesia sicut morienti Christo commoritur, cum resurgente consurgit, cum caelos ascendente conscendit, ita quodammodo cum beata eius genitrice pariente comparturit, simul que quasi parturiens in vigiliis moeret, ut puerperio salutis effuso cum ea simul in sancta nativitate coniubilet. Quatinus ad tantae solemnitatis gloriam non modo spiritali tripudio mens agliscat, sed et ipsa caro quae afflicta fuerat, refrigerium sensura congaudeat. Iuxta illud prophetae: Sitivit in te, inquit, anima mea, quam multipliciter et caro mea? Nonnulli plane quod praetereundum non est, spiritalis militiae fratres sub hac occasione in praedictis vigiliis remissius victitant, ut ad pertonandas aecclesiastici melodias officii robustius convalescant. Sed si non tam humanas quam divinas aures cupimus, ex vocum nostrarum quantumlibet accurata suavitate mulcere, corporis nostri timpanum celsius intonabit siccum, quam liquore vini vel olei pinguedine delibutum. Melius que est, ut pro labore ieiunii cantilena sub sobrio discretionis moderamine temperetur, quam ut pro supersticione canendi saecularibus a spiritali ordine dissolutionis praebeatur exemplum. Plane cum tam longum quadragesimae spacium quod a patribus est praefixum, nativitati Domini militare cognoscitur, mirum est quomodo tam praeclara festivitas solo vigiliarum suarum honore privetur. Porro autem quomodo non erubescimus quia, ut iam dictum est, nativitatem servi, beati videlicet Iohannis Baptistae, aquam bibendo praecurrimus, in vigiliis vero dominicae nativitatis vina incontinenter holemus? Presertim cum dies ille prae cunctis anni diebus et estivo caumate fervidus et spacio sit prolixus, iste vero et brevis sit et humectus. Et certe si vigiliarum placet instantia, liberius vigilamus abstemii, quam vini soporantis ebrietate gravati. Epiphaniarum quoque vigilias ob magnitudinem solemnitatis, in qua videlicet tot in unum sacramenta concurrunt, dignum est ieiunare, licet hii quibus aliter suaderi non potest, non prohibeantur cum liquaminibus et vina percipere. Hic, ut arbitror, stomachabitur vitae mollioris assertor, hic rugas contrahet fumantis edulii disputator, clamitans me peregrina ieiunia noviter introducere, quae nulla patrum valeam auctoritate firmare. Sed ut non cum eo lutum diucius teram, sed hinc me incunctanter expediam, dicat michi cur beatus Gregorius in ordinatione missarum specialem huius diei missam posuit, et vigiliarum Epyphaniae nomine titulavit? Cur itaque vigilias nominat, in quibus ciborum libertatem censura ieiunii non castigat? Et cum vigiliarum missae semper hora nona ex aecclesiastica consuetudine caelebrentur, ut nimirum ad subsequentis diei videantur solemnia pertinere, cur haec vigiliarum missa dicatur, quae hora tertia scilicet ante prandium celebrata nequaquam sequenti diei militare conspicitur? Perquirant igitur manducones nostri totius annalis circuli singulos dies, et cum nusquam repererint vigilias dici, in quibus missae debeant absque ieiunio celebrari, necessario fateantur in vigiliis Epyphaniae cum celebratione missarum, celebrandum quoque remota omni dubietate ieiunium. Praeterea de paschali sabbato quod dominicae resurrectionis gloriam antecedit, perspicua ratio est, quia districte debeat ieiunari. Nam si auctori vitae mortuo ac sepulto ut revera eius membra compatimur, si in discipulorum collegio constituti una cum apostolis lamentamur, turpe est si nos pleno ructemus ferculo, cum ille quem flevimus adhuc iaceat in sepulchro. Apostoli siquidem scriptura testante tamdiu mortuo Domino compaciuntur in luctu, quousque resurgentis post triduum novo laetificarentur aspectu. Sed nos ut ab huius controversiae molestia feriemur, advocatum ventris ad beati Silvestri testimonia diffinitiva transmittimus. Cuius utique verbis si fides adhibetur, cuncta protinus inter nos iurgia conquiescunt. Silvestri siquidem verba sunt: Si omnis, inquit, dies dominicus causa resurrectionis Domini tenetur et colitur, iustum est ut omnis sabbatorum dies causa sepulturae ieiunii suscipiatur instantia, ut flentes cum apostolis de morte Domini, gaudere cum eis de resurrectione mereamur. Et rursus: Si omnis dominicus dies resurrectionis creditur gloria decoratus, omnis qui antecedit eum dies sabbati sepulturae ieiunio mancipandus est, ut merito gaudeat de resurrectione, qui de morte ploraverit. Quibus profecto verbis tam planis ac propter tardos multipliciter inculcatis, nichil a me adiciendum aliud video nisi hoc tantum, quia si sanctus ille vir propter illud unum dominicae sepulturae sabbatum, omnia totius anni sabbata ieiunio dicanda percenset, dum illud unum quod principale est atque praecipuum in epulas solvitur, qualiter ab eo in reliqua forma vel exemplar abstinentiae transferetur? Constanter igitur asserendum est, quia sicut dies parasceves sextas totius anni ferias districtionis censura praecedit, sicut resurrectionis dies solemnitatis gloria reliquos dies dominicos antecellit, ita quoque et sabbatum quod inter utrumque consistit, plusquam caetera sabbata sub abstinentiae rigore necesse est observari. Sicut enim parasceve crucis dies est doloris, sic et sabbatum sepulturae dies agnoscitur et moeroris. Quod si pro labore de longinquo ad baptismi lavacra concurrentium, vel diversorum debilitate fragilium, eodem die apud quosdam usus inholevit aliquantulum indulgentius vivere spiritalibus hoc ferendum est, non sequendum. Ne si tunc isti sumendis dapibus vacant, cum adhuc apostoli omnes plorant, ab eorum se coetu, quod absit, exortes ostendant. Nec nobis obiciatur quod tunc in missarum solemniis Gloria in excelsis Deo canitur. Hoc quippe pro baptizandis agitur, ut nimirum illucescente iam resurrectionis gloria, in morte Domini baptizari videantur. Ideo que missa quae intra ipsum diem prohibetur, nocte celebrari praecipitur, ut nimirum in quodam meditullio, hinc mortis Christi, inde resurrectionis, generalis baptismi constituatur salutare mysterium. In baptismi siquidem sacramento ad imitationem Christi et morimur et resurgimus. Morimur dum in aquam mergimur, resurgimus dum levamur. Unde dicit apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo surrexit Christus per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Ad hoc plane in salutare lavacrum mergimur, ut peccatis omnibus moriamur. Ad hoc erigimur, ut conresurgentes Christo, soli iustitiae, de caetero iam vivere debeamus. Sicut idem dicit apostolus: Iesus Christus mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Unde et eadem missa simul videtur esse quodammodo quadragesimalis atque paschalis. Dum postquam alleluia canitur, mox etiam tractus qui quadragesimae proprius est adhibetur. Quod si pasca omnino completum esse post missam adversario pervicaciter annitente persistitur, nos in luctam non ultra protrahimur, hoc tamen pacto ut esus carnium a laicis protinus invadatur. Nec enim causa est cur libertas pascalis cibi differatur in posterum, cum pasca, sicut dicitur, sit omnino completum. Quod si aecclesiasticae disciplinae perspicue videtur adversum, fateatur necesse est adversarius, illum sepulturae dominicae diem non pasca, sed pascae pocius esse vigilias, ac per hoc ex vigiliarum saltim regula ieiunio mancipandum. Mox ut ista conscripseram, quid michi casu vel potius divino nutu nosse contigerit, non celabo. Senior quidam frater, qui iam a triginta fere annis heremitica cellula usus fuerat, ad me venit, et solus soli visionem quae sibi acciderat patefecit. Sepe, inquit, magister, in te simultatis et irae stimulum pertuli, quia diem sabbati tantopere ut ieiunaretur instabas. Interea concupivi Ierosolimam pergere. Cum que hoc in dies desiderio ferventius aestuarem, dormienti michi dominica nocte astitit in visione splendidus quidam clericus, et dixit: Frater Iohannes, sic enim vocabatur, vis venire Ierosolimam? Cui cum velle me respondissem, protinus illuc me per somnium duxit, multa que sanctorum sepulchra circumiens quod que cuius esset specialiter designavit. Tandem ad sepulchrum Domini eodem duce perveni. Et ecce post sepulchrum stabat quidam clericus serena facie et pulcher aspectu, cervicetenus stola candida decenter hornatus. Qui dixit michi: Tu nudius tercius vivificam crucem, hesterno quoque die sepulturam dominicam dum ieiunasti veraciter adorasti. Et hoc remoto omni scrupulo dubietatis agnosce, quia et sexta feria crucem, et sabbato sepulchrum Christi verissime celebras et adoras, si praedictos dies orando et psallendo ieiunas. Quo videlicet instructus oraculo et scandalum quod adversum te, pater, habueram perdidi, et deinceps sabbatum non minori devotione quam sextam feriam, si facultas suppetat, ieiunavi. Haec michi sanctus frater retulit, cum haec quae scribimus et tunc omnino nesciret, et adhuc prorsus ignoret. Enimvero de letania maiore turpiter a nonnullis et manifestissime contra canonum sententias agitur, quia in ea per occasionem beati Marci, cuius eodem die festivitas est, ieiunium non tenetur. Sed quia conspiratoribus ventris nostra prorsus assertio ludibrium ducitur, ut supterfugium desit, ipsa canonica auctoritas simpliciter inferatur. Ait enim Mogotiense concilium: Placuit nobis ut laetania maior observanda sit a cunctis Christianis uno die, septimo kalendas Maii, sicut in Romana aecclesia constitutum repperimus, et sicut sancti patres nostri constituerunt: non equitando, non preciosis vestibus induti, sed cinere aspersi, et cilicio induti ieiunemus, nisi infirmitatis impedierit. At si cui adhuc ista auctoritas forte non sufficit, sufficiat sedes apostolica, sufficiat et ampla Roma, quae hoc ieiunium non modo decretalis paginae promulgatione corroborat, sed et viva annuatim veneratione conservat. Ubi notandum quia geminae festivitati, sancti videlicet Marci atque Pentecostes, intra cuius spacium sepius dies ista concluditur, ieiunium sancti patres praevalere sanxerunt, ita tamen ut aecclesiasticum nichilominus officium solemniter impleatur. Unde et illud graviter ferimus, quia plerique fratres dum ieiunare in beatorum apostolorum Philippi et Iacobi vigiliis perhorrescunt, solemnitatem Pentecostes in excusationem suae dissolutionis opponunt, dicentes non debere quemquam sub ieiuniorum tunc censura constringi, cum tempus dictet pascalibus potius gaudiis epulari. Quibus succincte ac breviter ego respondeo, quoniam si sic inimica sunt invicem et festivitates aecclesiae et aecclesiasticae ieiunia disciplinae, ut simul celebrari non possint, ergo nec laetaniae maiores quarum supra meminimus, neque tres illi rogationum dies ante ascensionem Domini, nec vigiliae Pentecostes poterunt ieiunio mancipari. Et ne hoc parum videatur, etiam ieiunium illud tollitur, quod post adventum sancti Spiritus in eadem ebdomada fieri a sanctis patribus concorditer ac regulariter est institutum. Et quia, sicut dicitur, cum solemnitate ieiunium convenire non potest, et apud quorundam examen sub festivitatis praesentia ieiunium vires non habet, sed semper festivitas praevalet, auferantur igitur de octavis beati Iohannis Baptistae, vigiliae apostolorum Petri et Pauli, de octavis quoque Laurentii martyris, vigiliae beatae Mariae virginis eradantur. In quadragesimae etiam maioribus quibusque festivitatibus refectio geminetur. Quod si hoc aecclesiasticae regulae non admittunt, et mundus qui sub apostolicae traditionis institutione iam senuit, neotericis nequaquam dogmatibus acquiescit, fatendum est festivitates, nisi praecipuae sint, non praeiudicare ieiuniis, ut suo cuique iure servato et aecclesiasticum pro solemnitate peragatur officium, et castigatio corporalis suum non deserat institutum. Unde constat, quia quisquis duorum tam venerabilium apostolorum, Iacobi videlicet et Philippi, vigilias ieiunare detrectat, non ad hoc amore festivitatis inducitur, sed iuxta rhetoricantis gulae suae consilium molliter vivendi suavitate mulcetur. Praeterea et beati Iacobi, qui frater est evangelistae Iohannis, plerique vigilias parvipendunt, et inreverenter ac inconsiderate transiliunt. Et hoc ideo fortasse praesumitur, quia non suo tempore eadem festivitas celebratur. Sicut enim in Actibus apostolorum Luca testante didicimus, circa pascale tempus beatus Iacobus ab Herode est interemptus. Nam cum praemisisset, quia occidit Herodes Iacobum fratrem Iohannis gladio, paulo post intulit: Erat autem dies azimorum. Circa idem vero tempus beatus Petrus est a vinculis absolutus, quo et iste Iacobus paulo ante Herodiano fuerat gladio detruncatus. Et quia intra festa pascalia utraque festivitas absolute ac libere celebrari non poterat, in aliud necessario tempus ex antiquorum patrum est discretione translata. Quod si propter hoc solemnis ille dies vigiliarum suarum debet honore privari, ergo nec ipsa festivitas debet coli. At si festivitas haec apostolica pro necessitate pascali in tempus aliud digne transponitur, dignum quippe est, ut suae eam vigiliae inseparabiliter comitentur. Absoluta siquidem est auctoritas canonum, quae generaliter praecipit omnes apostolorum vigilias celebrari. Quod si adversarius adhuc in suae allegationis instantia pervicax invenitur, illud etiam inferam, quia si propterea festivitas illa quoniam mutatur tempore iure suo privatur honore, ergo nec pascalis magna solemnitas honoranda iam erit, quae videlicet non fixam temporis certitudinem, sed plenilunii potius sequitur rationem. Ecclesiastica siquidem fides habet, quia octavo kalendas aprelis redemptor noster est crucifixus, quo videlicet die et in virginali utero fuerat ante conceptus. Quod si hanc temporis rationem sequi volumus, sexto kalendas eiusdem mensis per singulos annos resurrectionem dominicam necesse est celebremus. Quod profecto idcirco non fit, quia dignum visum est quartam decimam lunam cum azimitarum prius pasca transmittere, ut ad novum pasca valeamus, sicut ex umbra legis ad veritatis gratiam pervenire. Eant ergo sanctarum vigiliarum hostes et ieiuniorum venerabilium destructores, ac dogmatizent pascali solemnitati reverentiam non servandam, ut quoniam variatur tempore, devotione fidelium et assueti cultus careat dignitate. Et quod de pasca male senserint, consequenter et de ascensione ac pentecoste necessario fateantur. Quod si nobis obiecerint decollationem sancti Iohannis idcirco non habere vigilias, quia de tempore passionis Domini quo videlicet sanctus Baptista peremptus est, in Augustum mensem ex more transfertur, respondemus non propter mutationem festivitatis hoc fieri, sed quoniam cum vigiliis sanctam nativitatem eius excepimus, ne popularis gravetur infirmitas, in eiusdem decollatione sola unius diei solemnitate contenti sumus. Postremo de beati quoque Bartholomei vigiliis, quas nonnulli iam violare paulatim incipiunt, non diversa sententia est. Quo nimirum die aliquando abbas quidam non infimis comitantibus viris, de longinquis finibus ad nos in heremo degentes pransus et cenaturus advenit. Alia vero die festivitatis scilicet apostolicae rogatus, ut digressurus gintaculum caperet, rennuit, nullis que precibus acquievit. Sed o digna restituens divina sententia! Sive in coenobium sanctimonialium quod tunc visitavit, sive apud aliquem saecularium ad quoscunque transmisit, per totam diem illam ne vini quidem vestigium potuit invenire. Sic que divina dispensatione coactus est ieiunii debitum in ipsa festivitate persolvere, cuius non timuit vigilias contra aecclesiasticae instituonis regulam temerare. Et , ut ita loquar, luit in festo, quod deliquerat in profesto. Haec igitur, dilectissimi, de octo vigiliis examussim suo tempore celebrandis sanctitati vestrae inelimato stilo conscripta direximus, et ut vos ad ea corrigenda quae nunc insolenter emergunt viriliter accingamini, ut revera Christi milites adhortamur. Teneatur itaque per vos aecclesiasticae genium disciplinae, paternae tradicionis norma permaneat, religionis status a sua dignitate non corruat, vigor aecclesiasticus non mollescat. Enimvero non ambigo scripturam hanc, si in eorum manus devenerit quibus sunt perosa ieiunia, turpiter conspuendam. Ab his scilicet quibus tumet uncta cutis atque nitidula, qui sobrietati dum infoederabiles pugnas inferunt, rubentia pingues ora flammascunt. Michi autem nullius amore vel odio, rectum licet occultare quod sentio. Et qui Iulianum Cesarem octo adversus evangelium Christi scripsisse volumina non ignoro, ab his etiam qui evangelicae sunt disciplinae contrarii, scriptiunculam meam verbis mordacibus lacerari nullatenus erubesco. Dicant enim illi cum antiquis obsonatoribus suis: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, et nos cum servis Christi respondeamus: Ieiunemus et sacras vigilias celebremus, ut in festivitate caelesti sine fine victuri feliciter epulemur. 119 Domno Desiderio Cassinensis monasterii reverentissimo rectori et universo sancto conventui, Petrus peccator monachus pacis osculum in Spiritu sancto. Qui solus de marini fluctus procellis eripitur, dum sagena adhuc inter rupes et scopulos, inter minaces atque intumescentes undarum cumulos periclitari considerat, inhumanus est, si laborantes in discrimine socios non deplorat. Ego itaque episcopatu dimisso me quidem velut arenis expositum gaudeo, sed te ventis adhuc atque turbinibus atteri, ac inter hiantis pelagi fluctuare voraginem non sine fraterna conpassione suspiro. Errat, pater, errat, qui confidit se simul et monachum esse et curiae deservire. Quam male mercatur, qui monachorum praesumit claustra deserere, ut mundi valeat militiam baiulare. Undis erutus sanus est piscis, non ut sibi vivat, sed ut alios pascat. Vocamur, attrahimur, sed ut vivamus aliis, moriamur nobis. Amat venator cervum, sed ut faciat cibum, persequitur capreas, lepusculos insectatur, sed ut ipse bene sit, illa nichil sint. Amant et homines nos, sed non nobis; sibimet diligunt, in suas nos vertere delicias concupiscunt. Quos nimirum dum in exteriora prosequimur, quid aliud quam monacho nostro, qui latebat intrinsecus, repudium damus? Mox enim ad summa tendentis vitae status evertitur, rigor enervatur disciplinae, atque silentii censura dissolvitur, et ad effluendum quicquid libido suggesserit, ora laxantur. Unde processit et quod nunc occurrit memoriae. Nam dum aliquando ut meminisse potes, uterque discumberemus ad mensam, illud que beati Hyeronimi sermocinantibus deveniret in medium. Audenter, ait, loquor: cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non valet coronare corruptam. Ego licet pavidus utpute qui disputare de tanti viri testimonio facile non auderem, unanimi tamen patri, tibi videlicet, dixi pure quod sensi. Haec, inquam, fateor, nunquam potuit michi placere sententia. Non enim a quo dicatur, sed quid dicatur attendo. Nimis scilicet inhonestum videtur, ut illi, qui omnia potest, nisi sub altioris intellegentiae sacramento tam leviter impossibilitas ascribatur. Tu autem e contrario respondisti ratum esse, quod dictum est et satis autenticum, Deum videlicet non posse suscitare virginem post ruinam. Deinde longis atque prolixis argumentationibus multa percurrens ad hoc tandem diffinitionis tuae clausulam perduxisti, ut diceres Deum non ob aliud hoc non posse, nisi quia non vult. Ad quod ego: Si nichil, inquam, potest Deus eorum, quae non vult, nichil autem nisi quod vult, facit; ergo nichil omnino potest facere eorum quae non facit. Consequens est itaque, ut libere fateamur, Deum hodie idcirco non pluere, quia non potest, idcirco languidos non erigere, quia non potest, ideo non occidit iniustos, ideo non ex eorum oppressionibus liberat sanctos. Haec et alia multa idcirco Deus non facit, quia non vult, et quia non vult, non potest. Sequitur ergo, ut quicquid Deus non facit, facere omnino non possit. Quod profecto tam videtur absurdum tam que ridiculum, ut non modo omnipotenti Deo nequeat assertio ista congruere, sed ne fragili quidem homini valeat convenire. Multa siquidem sunt, quae nos non facimus et tamen facere possumus. Si quando tamen tale quid in mysticis et allegoricis contingat nos reperire scripturis, caute potius et reverenter accipiendum est, quam iuxta litteras audacter et libere proferendum. Sicut est illud, quod Loth properanti Segor ab angelo dicitur: Festina, inquit, et salvare ibi, quia non potero facere quicquam, donec ingrediaris illuc. Et : Penitet me fecisse hominem. Et quia Deus praecavens in futurum tactus sit dolore cordis intrinsecus et multa id genus. Si quid igitur tale divinis paginis reperitur insertum, non mox passim procaci ac praesumptiva vulgari debet audacia, sed sub modesta sobrii sermonis proferendum est disciplina, quia si hoc diffundatur in vulgus, ut Deus in aliquo, quod dici nefas est, inpotens asseratur, ilico plebs indocta confunditur, et christiana fides non sine magno animarum discrimine perturbatur. Illo plane modo dicitur Deus non posse aliquid, quo et nescire, videlicet quicquid malum est, sicut non potest agere, ita nescit agere. Non enim potest aut scit mentiri, vel peiurare, vel iniustum aliquid facere, quanquam per prophetam dicat: Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Quod autem dicit in evangelio: De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater, hoc proculdubio intellegendum est, quod discipulis hoc tantummodo nesciat, qui sibi nil prorsus ignorat. Cum enim Iesus, verbum videlicet Patris, tempora cuncta condiderit, omnia siquidem per ipsum facta sunt, qua consequentia, qui totum novit, diem iudicii, partem videlicet temporis, ignorabit? Sed super eodem salvatore scribit apostolus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Cur autem absconditi, nisi quia non palam omnibus manifesti? Nam de eodem iudicii die post resurrectionem rursus a discipulis inquisitus ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Ac si dicat: Non vos hoc expedit nosse, quatinus dubietatis ista suspensio in operibus pietatis vos magis ac magis semper exerceat, et ab omni, si qua possit obrepere, vanitate compescat. Scit ergo sibi, quod nescit apostolis. Quod in hoc proculdubio probat, cum Patrem, cum quo videlicet unum est, hoc nosse denuntiat: Ego enim, ait, et Pater unum sumus. Sic enim iuxta verbi sonum asserit se quasi nescire, quod Pater, sicut aliquando significatur quodammodo non habere, quod Pater. Unde est et quod dicit apostolus: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, tanquam regnum, donec ipse tenuerat, Pater non habebat, et cum Patri tradiderit, ipse non teneat. Cum tradere regnum Deo Patri nichil aliud sit iuxta sobrium intellectum, nisi perducere credentes ad contemplandam speciem Dei Patris. Tunc quippe Deo Patri regnum a Filio traditur, cum per mediatorem Dei et hominum in contemplationem divinitatis aeternae fidelium multitudo transfertur, id est, ut iam necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelos et principatus et potestates et virtutes, ex quarum persona non inconvenienter intellegitur dici in Cantico Canticorum ad sponsam: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoad usque rex in recubitu suo est, id est, quoad usque Christus in secreto suo est, quando vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: Cum Christus, inquit, apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in enigmate, hoc est in similitudinibus, tunc autem facie ad faciem. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quod enim dixit famulo suo Moysi: Ego sum, qui sum. Et : Dices itaque filiis Israel: Qui est, misit me ad vos; hoc contemplabimur, cum videbimus eum in aeternum. Ita quippe ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum. Hoc fiet, cum venerit Dominus et illuminaverit abscondita tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis huius corruptionis que transierint. Tunc erit mane nostrum, de quo in psalmo dicitur: Mane adstabo tibi et videbo. De hac contemplatione intellegitur dictum, cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est cum perduxerit iustos, in quibus nunc ex fide viventibus regnat mediator Dei et hominum homo Christus Iesus ad contemplationem Dei Patris. Multa denique talia reperiuntur in sententiis scripturarum, quae si iuxta litterarum superficiem contenti simus accipere, non nobis poterunt lumen infundere, sed tenebrarum potius caliginem parturire. Hoc ergo quod dicitur Deus non posse malum aliquid vel nescire, non referendum est ad ignorantiam vel impossibilitatem, sed ad voluntatis perpetuae rectitudinem. Quia enim malum non vult, recte dicitur, quia neque scit neque potest aliquod malum. Caeterum quicquid vult, indubitanter et potest testante scriptura: Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi, cum volueris, posse. Voluntas quippe Dei omnium rerum, sive visibilium, sive invisibilium causa est, ut existant, adeo ut condita quaeque, antequam ad formarum suarum visibiles procederent species, iam veraciter atque essentialiter viverent in sui opificis voluntate. Quod factum est, ait Iohannes, in ipso vita erat. Et idem in Apocalipsi viginti quattuor seniores dixisse testatur: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt. Prius dicitur, quia erant, et postmodum fuisse creata. Quia quae foris expressa sunt per conditionem operis, iam intus erant in providentia et consilio conditoris. Porro autem sicut voluntas Dei causa est, ut quae necdum sunt condita, originaliter fiant, ita nichilominus efficax causa est, ut quae sunt perdita, ad status sui ordinem redeant. Nunquid enim voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus? Sed volo ut convertatur et vivat. Ut ergo ad id quod praelibatum est, sermo recurrat, quid praeiudicat Deo suscitare posse virginem post ruinam? Nunquid idcirco non potest, quia non vult, et idcirco non vult, quia malum est, sicut dictum est, mentiri et peiurare et iniustum quid facere, Deum nec velle nec posse? Sed absit, ut malum sit de violata virginem fieri, immo sicut malum est virginem violari, ita violatam redire in virginem proculdubio bonum esset, si divinae dispositionis ordo concederet, verbi gratia, hominem post lapsum mortis subire vindictam, licet iusto Dei iudicio malum fuit. Mortem enim Deus non fecit, cum ipse potius sit mors mortis, sicut per Osee prophetam dicit: Ero mors tua, o mors. Iam vero saltim post redemptionis nostrae mysterium hominem immortalem fieri certe bonum esset, si sententiam semel prolatam clementia divina dissolveret. Neque enim hoc omnipotens Deus idcirco vel nolle vel non posse dicendus est, quia malum est hominem videlicet fieri inmortalem, sed iusto suo iudicio nostrae que salutis augmento, quod ipse novit, tantum de vindicta redempti hominis voluit superesse. Hoc itaque modo malum est post stuprum virginem esse corruptam, bonum autem esset, si virginitatis in ea Deus signaculum reformaret. Sed licet hoc Deus nullatenus faciat, sive ut virginem terreat, quatinus vereatur amittere, quod postmodum nequeat reparare, sive dictante aequitate iustitiae, ut quod tanquam vile quid per carnis blandimenta proiecit, id instaurare etiam per poenitentiae lamenta non possit, sive certe ut dum in se ruinae suae signa superesse considerat, acrioribus afflictionis suae remediis indesinenter insistat. Sive igitur his sive aliis supernae providentiae causis ad integritatem pristinam violata virgo non redeat, nequaquam tamen omnipotens Deus dicendus est hoc non posse, sed potius nolle, ut servetur arbitrium aequissimae voluntati, non adscribatur omnipotenti, quod absit, impotentia maiestati. Quod enim malum est, non potest facere Deus, quia nec potest etiam velle; quod tamen nequaquam referendum est ad impossibilitatem, sed ad naturalem potius singularis clementiae bonitatem. Quod vero bonum est, et velle potest et facere, tametsi quodam cautelae suae vel provisionis intuitu quaedam bona aut raro faciat, aut nunquam faciat. Alioquin poterat dici ante salvatoris adventum, quia Deus creare non posset ex utero virginis Filium. Nimirum quod nunquam fecerat, sed ne quidem nisi semel facturus erat. Tamenetsi nunquam faceret, et velle et facere poterat, quia bonum erat. Virginem itaque suscitare post ruinam, quomodo non possit Deus, cum proculdubio et ille omnipotens sit, et hoc bonum sit? Virginem sane suscitari post lapsum duobus intellegitur modis, aut scilicet iuxta meritorum plenitudinem, aut iuxta carnis integritatem. Videamus itaque an utrumque valeat Deus. Iuxta meritum namque plebem fidelium virginem appellat apostolus, cum Corinthiis dicit: Dispondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Neque enim in illo Dei populo solummodo virgines erant, sed et multae coniugiis obligatae vel post virginitatis dispendium continentes. Et Dominus per prophetam: Si vir, inquit, dimiserit uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alterum, nunquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non contaminata et polluta vocabitur mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus. Reversio plane ista ad Dominum, quantum ad qualitatem pertinet meritorum, hoc est de corrupta integram fieri, de prostituta virginem reparari. Cui rursus idem sponsus eloquitur: Et omnium peccatorum tuorum iam memor non ero. Carnali siquidem sponsae complexus viri, corruptio carnis, foedus amoris, dispendium castitatis, virginem se plerumque thalamis nuptialibus tradit, sed violata recedit. E contra cui caelestis sponsus adhaeserit, protinus omnes abluit maculas turpitudinis, et ad florem revocat redholentissimae castitatis. De prostibulo virginem, de corruptione reddit integritatem. Unde est, quod plerosque novimus utriusque sexus homines post abhominabiles voluptatis illecebras ad tantam religiosae vitae pervenisse mundiciam, ut non modo castos atque pudicos quoslibet in sanctitate praecederent, sed et non contempnenda multorum virginum merita superarent. Quibus non iam sola prioris meriti mensura rependitur, sed proculdubio cum remissione reatus etiam cumulus superadditae mercedis augetur. Ecce probatum est, ut opinor, iuxta meritum posse Deum suscitare virginem post ruinam. Iuxta carnem vero quis etiam vesanae mentis addubitet eum videlicet, qui erigit elisos, solvit compeditos, qui postremo curat omnem languorem et omnem infirmitatem, clausulam non posse reparare virgineam? Enimvero qui corpus ipsum de tenuissimo seminis liquore compegit, qui in humanae formae speciem per varia membrorum liniamenta distinxit, ad summam qui necdum existentem condidit creaturam, existentem iam recuperare non poterit viciatam? Fateor plane, fateor, nullum que timens cavillatoriae contentionis obloquium constanter affirmo, quia valet omnipotens Deus multinubam quamlibet virginem reddere incorruptionis que signaculum in ipsa eius carne, sicut ex materno egressa est utero, reparare. Haec autem dixi, non ut beato Hieronimo, qui pio studio locutus est, detraham, sed ut eos, qui ex verborum illius occasione Deum astruunt impotentem, invicta fidei ratione refellam. Ad illud postremo quod in hac disputandi materia plures obiciunt, sub sanctitatis tuae iudicio video respondendum. Aiunt enim: Si Deus, ut asseris, in omnibus est omnipotens, nunquid potest hoc agere, ut quae facta sunt, facta non fuerint? Potest certe facta quaeque destruere, ut iam non sint, sed videri non potest, quo pacto possit efficere, ut quae facta sunt, facta non fuerint. Potest quippe fieri, ut amodo et deinceps Roma non sit: potest enim destrui; sed ut antiquitus non fuerit condita, quomodo possit fieri, nulla capit opinio. Inspirante Deo responsurus ad haec in primis exactorem meum verbis Salomonis ammonendum video, quibus ait: Maiora te ne quaesieris, et altiora te ne scrutatus fueris. Deinde dicendum, quia quod Deus facit, aliquid est, quod Deus non facit, nichil est: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil. De quo nimirum alibi scriptum est: Qui fecit quae futura sunt. Iuxta quod et illud: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Et apostolus: Qui fecit, inquit, ea quae non sunt. Omnia plane haec testimonia scripturarum testantur Deum fecisse quod non erat, non destruxisse quod erat, condidisse futura, non abolevisse praeterita. Quanquam et sepe legatur Deus aliquid evertisse, ut melius aliquid procuraret, sicut mundum per aquae diluvium, Pentapolim per ignis incendium, quibus nimirum sic abstulit esse et futurum esse, ut nequaquam abstulerit et fuisse. Quanquam si ad pravorum hominum merita, qui tunc deleti sunt, sollerter inspicias, quoniam vanitates et inania sectati sunt, ut non ad esse sed ad nichilum tenderent, eos merito non fuisse decernas. Hinc est, quod eos in afflictione spiritus conqueri, scriptura testatur: Exiguum, inquiunt, et cum tedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est, qui agnitus sit reversus ab inferis, quia ex nichilo nati sumus, et post haec erimus quasi non fuerimus. Erimus, inquiunt, tanquam si non fuerimus, quia et tunc quando videbantur esse, ad nichil potius pertinebant, quam ad verum esse. Ego, ait, sum qui sum, et haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Qui enim ab illo qui vere est, recedit, necesse est ut non sit, quia ad nichilum tendit. Hinc est, quod iterum gementes dicunt: Extinctus cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tanquam mollis aer; transiet vita nostra tanquam vestigia nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radio solis; nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, umbrae transitus est tempus nostrum. Unde et propheta: Omnes, inquit, gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nichilum et inane reputatae sunt ei. Et Salomon ait: Tamquam momentum staterae, sic ante te est orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani. Et innumera talia reperiuntur in scripturis, quibus impii homines aut tenuissimis et vilissimis comparentur rebus, aut nichil esse dicantur, etiam tunc cum potentes esse videntur. Unde David: Vidi, inquit, impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat. Tunc enim et cum diviciis intumescunt, cum se super alios arroganter extollunt, cum denique inferiores per tyrannidis violentiam opprimunt, tunc, inquam, eo verius nichil sunt, quo ab eo qui vere et summe est, procul sunt. Sed quid sibi volunt vani quilibet homines et sacrilegi dogmatis inductores, qui, dum aliis questionum suarum tendiculas struunt, quod in eas ipsi ante praecipites corruant, non attendunt, et dum simpliciter gradientibus scandala frivolae inquisitionis obiciunt, ipsi potius in lapidem offensionis inpingunt. Nunquid, inquiunt, potest Deus hoc agere, ut postquam semel aliquid factum est, factum non fuerit? Tamquam si impossibilitas ista in solis videatur provenire praeteritis, et non in praesentibus similiter inveniatur temporibus et futuris. Nam et quicquid nunc est, quandiu est, proculdubio esse necesse est. Nec enim quamdiu aliquid est, non esse possibile est. Item quod futurum est, non futurum fieri inpossibile est. Quanquam nonnulla sint, quae videlicet aequaliter possunt et evenire et non evenire, sicut est me hodie equitare vel non equitare, amicum videre vel non videre, pluere vel aerem serenum esse. Quae scilicet et his similia huius saeculi sapientes consueverunt utrumlibet appellare, quia solent aeque et contingere et non contingere. Sed haec utrumlibet magis dicuntur iuxta variabilem naturam rerum, quam iuxta consequentiam dictionum. Secundum naturalem namque variae vicissitudinis ordinem potest fieri, ut hodie pluat, potest et fieri, ut non pluat. Sed quantum ad consequentiam disserendi, si futurum est ut pluat, necesse est omnino ut pluat, ac per hoc prorsus impossibile est ut non pluat. Quod ergo dicitur de praeteritis, hoc consequitur nichilominus de rebus praesentibus et futuris, nimirum ut, sicut omne quod fuit, fuisse necesse est, ita et omne quod est, quandiu est, necesse sit esse, et omne quod futurum est, necesse sit futurum esse. Atque ideo quantum ad ordinem disserendi, quicquid fuit, impossibile sit non fuisse, et quicquid est, impossibile sit non esse, et quicquid futurum est, impossibile sit futurum non esse. Videat ergo inperite sapientium et vana quaerentium caeca temeritas, quia si haec quae ad artem pertinent disserendi, ad Deum procaciter referant, iam non tantum in praeteritis, sed et in praesentibus ac futuris eum impotentem penitus et invalidum reddant. Qui nimirum, quia necdum didicerunt elementa verborum, per obscuras argumentorum suorum caligines amittunt clarae fidei fundamentum, et ignorantes adhuc, quod a pueris tractatur in scolis, querelae suae calumpnias divinis ingerunt sacramentis, et quia inter rudimenta discentium vel artis humanae nullam apprehendere peritiam, curiositatis suae nubilo perturbant puritatis aecclesiasticae disciplinam. Haec plane, quae ex dialecticorum vel rhetorum prodeunt argumentis, non facile divinae virtutis sunt aptanda mysteriis, et quae ad hoc inventa sunt, ut in sillogismorum instrumenta proficiant vel clausulas dictionum, absit, ut sacris se legibus pertinaciter inferant et divinae virtuti conclusionis suae necessitates opponant. Quae tamen artis humanae peritia, si quando tractandis sacris eloquiis adhibetur, non debet ius magisterii sibimet arroganter arripere, sed velut ancilla dominae quodam famulatus obsequio subservire, ne si praecedit, oberret, et dum exteriorum verborum sequitur consequentias, intimae virtutis lumen et rectum veritatis tramitem perdat. Quis enim manifeste non videat, quia, si argumentationibus istis, ut sese ordo verborum habet, fides adhibetur, divina virtus in temporum quibusque momentis impotens ostendatur? Nam iuxta frivolae questionis obloquium non praevalet Deus agere, ut vel quae dudum facta sunt, facta non fuerint, vel e diverso quae facta non sunt, facta fuerint, vel quae nunc sunt, quandiu sunt, non sint, vel quae futura sunt, futura non sint, vel e contra quae futura non sunt, futura sint. De qua nimirum questione veteres liberalium artium discussores, non modo gentiles sed et fidei christianae participes prolixius tractaverunt, sed nemo illorum in hanc ausus est prosilire vesaniam, ut Deo notam impossibilitatis adscriberet, et praesertim si Christianus fuit, de illius omnipotentia dubitaret, sed ita de consequentia necessitatis vel impossibilitatis iuxta meram solius artis disputavere virtutem, ut nullam in his conflictibus Dei facerent mentionem. Isti autem qui antiquam questionem noviter afferunt, dum altiora gestiunt nosse, quam capiunt, potius aciem suae mentis optundunt, quia ipsum lucis auctorem offendere non pavescunt. Haec igitur questio quoniam non ad discutiendam maiestatis divinae potentiam, sed potius ad artis dialecticae probatur pertinere peritiam, et non ad virtutem vel materiam rerum, sed ad modum et ordinem disserendi consequentiam que verborum non habet locum in aecclesiae sacramentis, quae a secularibus pueris ventilatur in scolis. Non enim ad fidei regulam vel morum pertinet honestatem, sed ad loquendi copiam verborum que nitorem. Quamobrem sufficiat nobis brevi compendio fidem defendere, quam tenemus, sapientibus autem huius saeculi, quae sua sunt, cedimus. Habeant, qui volunt, litteram occidentem, dummodo per Dei misericordiam spiritus a nobis vivificans non recedat. Constat itaque Deum omnipotentem sic omnia saecula in aeternae sapientiae suae thesauro concludere, ut nec ad se quid accedere, nec a se quicquam per temporum valeat momenta transire. In illa igitur ineffabili suae maiestatis arce persistens, sic omnia in praesentiae suae constituta conspectu uno ac simplici contemplatur intuitu, ut sibi nunquam penitus vel praeterita transeant, vel futura succedant. Cui dum semper esse atque idem esse est per aeternitatem, dum omne, quod labitur, circumscribit, intra semetipsum omnium cursus temporum claudit. Et sicut intra se sine transitu cohibet omnia tempora, ita nichilominus intra se sine spaciis universa continet loca. Hinc est plane, quod ait: Caelum et terram ego impleo. Hinc est, quod sapientia illius dicit: Girum caeli circuivi sola. De qua et Salomon ait, quia cum sit una, omnia potest, et permanens in se, innovat omnia. Et idem alibi: Si caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi tibi. De cuius etiam spiritu scriptum est: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia. De quo rursus dicitur, quia omnium est artifex, omnem habet virtutem, omnia prospiciens. Et Dominus per prophetam dicit: Caelum michi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Rursum que de eo scriptum est: Caelum metitur palmo, et omnem terram pugillo concludit. Sedi quippe cui praesidet, interior et superior manet. Nam caelum palmo metiens et terram pugillo concludens ostenditur, quod ipse sit circumquaque cunctis rebus, quas creavit, exterior. Id namque quod interius concluditur, a concludente exterius continetur. Per sedem ergo, cui praesidet, esse interius ac supra perpenditur, per pugillum vero, quo continet, esse exterius subter que signatur. Quia enim ipse manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse super omnia, ipse infra omnia, et superior est per potentiam, et inferior est per sustentationem, et exterior per magnitudinem, et interior per suptilitatem. Ubi ergo fit aliquid absque eo, qui, cum per molem corporis nusquam est, per incircumscriptam substantiam nusquam deest? De quo ait apostolus, quia in ipso constant omnia, et rursus, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Est enim, ut ita dixerim, locus inlocalis, qui sic in se continet omnia loca, ut non moveatur ipse per loca. Et cum omnia simul impleat, non per partes sui occupat partes loci, sed totus ubique est, nec per ampliora loca diffusior, nec per angustiora contractior, nec altior in excelsis, nec plus humiliatus in infimis, non maior in magnis, non minor in minimis, sed unus idem que simplex at aequalis ubique, nulla indigens creatura, sed eo omnis indiget creatura. Nam et antequam virtutes angelicas condidisset, antequam tempus vel temporale aliquid extitisset, plenas atque perfectas inmortalitatis et gloriae divicias possidebat. Ad creandum igitur quod non erat, non solitudinis eum vel alicuius inopiae necessitas impulit, sed sola propriae clementiae bonitas provocavit. Nec beatitudini eius rerum conditio conferre aliquid potuit, cum ita per se et in se sit plenus atque perfectus, ut nec existente creatura sibi aliquid accedat, nec ea pereunte decedat. Omnia siquidem flumina intrant in mare, et mare non redundat eis. Est plane sibi coaeternum omnia posse sicut et omnia nosse idem que semper existere. In illo itaque summo rerum cardine naturarum omnium iura dispensans, sic omnia tempora, praeterita videlicet, praesentia et futura, intra suae provisionis archana complectitur, ut nec novum aliquid sibi penitus accidat, nec aliquid ab eo per cursus momenta recedat, sed nec diversis optutibus diversa considerat, ut cum intendit praeteritis, vacet a praesentibus vel futuris. Vel rursus cum praesentia sive futura considerat, oculos a praeteritis avertat, sed uno duntaxat ac simplici praesentissimae maiestatis intuitu simul omnia comprehendit. Neque hoc confuse atque inexplicabiliter, sed omnia discernit atque iuxta proprietatem suam quaeque distinguit. Plane qui in theatro residet, non simul omnia videt, quia cum intendit aciem ante se, non videt post se. Qui autem non in theatro, sed super theatrum excelsior supereminet, totius undique interiorem theatri ambitum uno comprehendit aspectu. Ita omnipotens Deus, quia omnibus, quae volvuntur, incomparabiliter supereminet, omnia simul suis subiecta conspectibus praesentialiter videt. Et ut quod loquimur, non modo vivax ingenium capiat, sed et deses quilibet facile comprehendat, maior nobis varietas est in hoc tam brevissimo temporis puncto quod dicimus caelum, quam Deo sit simul inspicere infinita omnium spacia saeculorum. Nam cum huius particulae prima dicitur sillaba, remanet adhuc secunda, et cum secunda sonat, iam prima pertransiit. Deus autem uno atque ineffabili suae contemplationis ictu simul omnia conspicit et conspiciendo distinguit, omnia circundando penetrat, et penetrando circundat. Hinc est, quod Petrus ait apostolus: Unum hoc non lateat vos, karissimi, quia unus dies apud Deum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Et quia millenarius numerus perfectus est, mille annos pro longitudine et prolixitate omnium posuit saeculorum. Unde et psalmista: Mille, inquit, anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit. Non ait: Tamquam dies hodierna, sed tamquam dies hesterna, quae praeteriit, quia quicquid a nobis futurum expectatur, iam Deo per omnia notum quasi praeteritum esse decernitur. Est enim, sicut ipse de se dicit: Alfa et oo~G, inicium et finis. Et per prophetam: Ante me non est formator Deus, et post me non erit. Enimvero quia in supremo rerum vertice ineffabiliter supereminens, quasi quodam profunditatis et aeterni consilii sui circulo non modo cuncta temporum spacia, sed et loca et universas amplectitur creaturas, et haec omnia uno contemplationis ictu ac simplici semper aspectat intuitu, non inmerito solus potens, solus aeternus, solus dicitur inmortalis. Unde et apostolus: Regi, inquit, saeculorum inmortali, invisibili, soli Deo honor et gloria. Et idem: Beatus et solus potens rex regum et dominus dominantium, qui solus habet inmortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest. Nam et angelica virtus, licet potens sit, non tamen a se, sed ab illo; licet inmortalis sit suum que beate vivere nullo prorsus fine concludat; tamen quia et loca mutat et tempora, non coaeterna suo dicenda est creatori, quia naturaliter atque essentialiter est ipsa potentia, ipsa inmortalitas, ipsa aeternitas. Unde et Moyses: Dominus, inquit, regnavit in aeternum et ultra. Nam et angelica beatitudo iuxta conditionis suae modum non inmerito videtur aeterna, quae nulli prorsus termino probatur obnoxia. Et merito dicitur, quia in aeternum vivit, quia beate vivere nunquam desinit. Sed ille non solum in aeternum, sed in aeternum regnat et ultra, qui cuncta saeculorum volumina intra provisionis suae continet sinum, et non tanquam praeterita vel futura, sed ut revera praesentia suo que subiecta conspectui perspicacissimo comprehendit intuitu, qui suae ditionis imperio regit omnia, cuius legibus optemperant universa. Qui omnes creaturas ad nutum sui disponit arbitrii, omnibus vivendi moderatur ac temperat ordinem, omnium formas distinguit ac species, omnibus prout vult congruas virium tribuit facultates, a quo et per quem est quicquid est, sine quo quicquid est, proculdubio nichil est. Omnipotenti itaque Deo non est heri vel cras, sed hodie sempiternum, cui nichil defluit nec accedit, cui nichil est varium, nichil a se diversum. Illud hodie aeternitas est incommutabilis, indefectiva, inaccessibilis, cui videlicet nichil addi, nichil valet imminui, et omnia quae apud nos elabendo transcurrunt, aut per temporum se vicissitudines variant, apud illud hodie stant et inmobiliter perseverant. In illo scilicet hodie dies ille adhuc inmobilis est, in quo mundus iste sumpsit originem, in illo iam et ille nichilominus est, quo iudicandus est per aeterni iudicis aequitatem. Neque enim in eam lucem, quae sine accessu ea, quae elegit, illustrat, et sine recessu ea, quae respuit, deserit, defectus mutabilitatis venit, quia in semetipsa permanens inmutabilis, mutabilia cuncta disponit, sic que in se transeuntia condidit, ut apud se quae condita sunt, transire nequaquam possint. Nec tempus intus in conspectu eius defluit, quod apud nos foris per exteriora decurrit. Unde fit, ut in aeternitate eius omnia fixa permaneant, quae non fixa extrinsecus saeculorum volumina indesinenter emanant. Deo quippe dies una est aeternitas sua, quam videlicet diem nec fine claudi nec initio videt aperiri psalmista, cum dicit: Melior est dies una in atriis tuis super milia. Quid est ergo, quod ille non valeat de praeteritis omnibus vel futuris, qui videlicet omnia facta vel facienda sine ullo transitu defigit et statuit in suae praesentia maiestatis? Cui profecto et illud tempus intransibiliter adest, quod ea quae facta sunt antecessit, et illud quod cuncta deinceps futura concludit. Hinc est enim, quod in his, quae prophetico spiritu dicta sunt in scripturis, sepe reperiuntur praeterita pro futuris poni et longe post agenda velut iam transacta narrari. Unde est, quod passurus per prophetam Dominus ait: Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Resurrecturus autem: Resurrexi et adhuc te cum sum. De ascensuro quoque atque Spiritus sancti dona missuro dicitur: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, quia videlicet in oculis illius sapientiae unde ista manabant, omnia tempora simul stant, et futura atque praeterita, ut revera praesentia, fixa atque inmobilia semper assistunt. Et tantundem est: Dederunt in escam meam fel, quantum et dabunt; et idem est: Foderunt manus meas et pedes meos, quod et fodient. Iam itaque veniant supervacuae quaestionis auctores, immo qui perversorum dogmatum nituntur esse cultores, et dicant: Nunquid potest Deus agere, ut quae facta sunt facta non fuerint? Quibus ego in prima fronte respondeo, quia hoc non est, quod divinae bonitatis est de nichilo aliquid agere, sed de aliquo potius nichil efficere, cum utique scriptum sit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil. Ego probare volo, quod Deus de nichilo faciat aliquid, tu ostendere niteris, quod de aliquo faciat nichil. Sed iam, quaeso, cuncta simul evome, omnes pestiferi languoris humores sub unius conamine screatus effunde, ut multiplici morbo unius antidoti sufficiat haustus occurrere, nec ad curationem tui pluribus compellamur confectionum generibus indigere. Age ergo, dic quomodo potest Deus facere de praeteritis, ut quod factum est, factum non fuerit, vel de praesenti quod nunc est, quandiu est, ut non sit, vel quod omnino futurum est, ut futurum non sit, vel rursus haec omnia per contrarium? Quae nobis profecto excreationi potius videntur esse tradenda quam stilo. Dic michi, versutae quaestionis obiector, credis etiam tu, quia quicquid Deus facit bonum est, atque ideo aliquid est, et quicquid ille non facit nichil est? Audi scripturam: Vidit, inquit, Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et illud: Sine ipso factum est nichil. Sed quia hoc negare non potes, assentior, inquis. Tu itaque dum quaeris unam eandem que rem et fuisse et non fuisse, esse et non esse, futuram esse et futuram non esse, niteris profecto quaeque facta vel facienda confundere, et inter esse vel non esse nutantia demonstrare. Quod certe rerum natura non habet. Nichil enim simul potest esse et non esse, sed quod in rerum natura non est, proculdubio nichil est. Quaeris ergo a Deo, durus exactor, ut faciat, quod suum non est, hoc est nichil. Sed ecce evangelista contra te stat dicens, quia sine ipso factum est nichil. Deus adhuc non didicit facere nichil. Tu eum doce et praecipe, ut tibi faciat nichil. Adhuc peto, respondeas: Credis, quaeso, et quod propheta canit, cui scilicet omnia scripturarum testimonia concinunt: Omnia, inquit, quae voluit Dominus, fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis? Sed hoc etiam a te negari non posse manifestum est. Cum ergo Deus omnia possit, cur addubitas Deum hoc posse, ut aliquid simul sit et non sit, si hoc fieri bonum est? Porro si inutile est, res quaslibet inter esse et non esse confundi, Deus autem non inutilia sed bona omnia fecit. Immo si malum est ac per hoc nichil est, hoc Deus omnino non facit, quia sine ipso factum est nichil. Huc accedit, quia voluntas summi et omnipotentis opificis tam efficax causa est rebus existendi vel non existendi, ut quod ille vult esse, non possit non esse, et quod non vult esse, non valeat esse. Virtus quippe Dei fecit, ut quod constituit fuisse, iam non valeat non fuisse, et quod constituit esse, quandiu est, non valeat non esse, et quod constituit futurum esse, iam non valeat futurum non esse. Unde ergo Dei virtus potentior et mirabilior esse perpenditur, inde a stulte sapientibus inpos et invalida iudicatur? Si enim quicquid est, ab ipso est, ipse rebus hanc vim existentiae contulit, ut postquam semel extiterint, non extitisse non possint. Mala autem quaelibet, sicut sunt iniquitates et scelera, etiam cum videntur esse, non sunt, quia a Deo non sunt, ac propterea nichil sunt, quod videlicet Deus omnino non fecit, sine quo factum est nichil. Quapropter si quid boni factum est ab hominibus, perdere suum esse vel fuisse non potest, quia opus Dei est, etiamsi per homines factum est. Unde propheta dicit: Omnia enim opera nostra operatus es nobis. Opera quippe bona et Dei sunt et nostra, quoniam ille operatur in nobis, qui effectum tribuit operandi. Et Salomon: In manu, inquit, illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia et disciplina. In illo etiam, sicut ait apostolus, vivimus, movemur, et sumus. Quod si malum factum est, etiam tunc nichil erat, cum esse videbatur. Hinc est, quod ipsos malitiae ac pravitatis auctores apud inferos conqueri scriptura testatur: Transierunt, inquiunt, omnia illa tanquam umbra et tamquam nuntius praecurrens et tanquam navis, quae pertransiit fluctuantem aquam, cuius cum pertransierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus. Semita namque in fluctibus facta mox deficit. Unde rursus dicunt: Aut tanquam avis quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris illius. Tertium quoque non dissimile his rursus apponunt: Aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, et ignoratur transitus illius. Vestigium certe navis et avis et sagittae transitus mox ut fiunt, ilico recluduntur, sic quilibet iniqui mox ut incipiunt, presto deficiunt. Unde subiungunt: Sic et nos nati continuo desivimus esse. Immo ipso momento quo videntur esse, non sunt, quia ab illo, qui vere est, longe sunt. Quo contra de viro iusto dicitur: Consumatus in brevi explevit tempora multa, quia placita erant Domino opera illius. De illis autem: Deiecisti, inquit, illos dum allevarentur. Non ait, postquam allevati sunt, sed dum allevarentur, quia per hoc inanescunt, per quod intumescunt, inde corruunt, unde sublimes fiunt. Non itaque hoc asserendum est, quod postquam ad extrema deveniunt, tunc nichil fiunt, sed tunc proculdubio sunt nichil, cum videntur aliquid. Nichil apud testimonium veritatis, aliquid in umbra caliginis. Adhuc fortassis epulabatur ille splendide, fulciebatur cuneis obsequentium, ambiebatur agminibus bellatorum, quem propheta superexaltatum et elevatum vidit; mox que ad contemplandum summa pertransiens, quem magnum aliquid forte crediderat, nichil esse cognovit. Hinc est enim, quod scriptum est: Quoniam spes impii tanquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tanquam fumus, qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Nam qui tot momentanearum rerum exempla congessit, omnem reproborum gloriam non tam vile quid esse quam nichil esse signavit. Mala ergo, etiam cum videntur esse, non sunt, quia a bono creatore facta non sunt, et ab eo, qui vere et summe est, procul sunt. Bona autem, id est ea quae bonus artifex condidit, ut tu quisquis es, quaeris, esse simul et non esse non possunt, quia in rerum natura, quas rationabilis artifex esse constituit, alternitas ista non invenit locum. Quia enim inter esse et non esse confundi malum est ac potius nichil est, idcirco a bono creatore, qui bona omnia fecit, alternitatis ista confusio facta non est. In malis autem potest utcunque videri haec confusionis alternitas, quae certe videntur esse et non sunt, atque ideo quasi sunt et non sunt. Sunt quidem in superficie coloris, non autem in iudicio veritatis, quanquam et ipsis malis non possumus hanc diversitatem exacte concedere, ut simul sint et non sint, quia videntur esse, sed non sunt, atque ideo verius dicuntur semper non esse, quam et esse et non esse. Manifestum est igitur alternitatem istam, de qua quaeritur, scilicet utrum possit credi aliquid fuisse simul et non fuisse, esse et non esse, futurum esse et futurum non esse, naturis existentium rerum nulla posse ratione congruere, ad solas autem verborum pugnas, quae de disserendi ac ratiocinandi fiunt consequentiis pertinere. Quamobrem indubitabili fide credendum est omnia Deum posse, sive faciat sive non faciat. Nam quod malum est, potius debet dici nichil quam aliquid, atque ideo nichil praeiudicat, si dicamus omnia Deum posse, licet mala non possit, cum mala non intra omnia, sed extra omnia potius debeant supputari. Hinc est, quod sepe divina virtus armatos dialecticorum sylogismos eorum que versutias destruit, et quae apud eos necessaria iam atque inevitabilia iudicantur, omnium philosophorum argumenta confundit. Audi sylogismum: Si lignum ardet, profecto uritur; sed ardet, ergo et uritur. Sed ecce Moyses videt rubum ardere et non comburi. Rursus si lignum praecisum est, non fructificat; sed praecisum est, non ergo fructificat. Sed ecce virga Aaron in tabernaculo contra naturae ordinem reperitur amigdalas protulisse. Alioquin quid est tot in Aegypto Pharaoni magnalia ac signa portendere, fidelium catervas Aegyptiis pereuntibus per divisum mare transferre, largissima fluenta ex aridi saxi rupe producere, Iericontina moenia non armis frementibus sed tubis clangentibus dissipare? Postremo quid est in stuporem omnium saeculorum, solem in caelo ad imperium Iosue per unius diei spacium sistere, per Ezechiam vero decem ad orientem lineis revocare, circa tres pueros furentis incendii vires extinguere, circa Danihelem vero cruentos leonum rictus et rabida ora frenare? Quid , inquam, haec omnia sunt, nisi frivola sapientium huius mundi sensa confundere et contra naturae consuetudinem divinae virtutis gloriam mortalibus revelare? Veniant dialectici, sive potius ut putantur heretici, ipsi viderint, veniant, inquam, verba trutinantes, questiones suas buccis concrepantibus ventilantes, proponentes, assumentes, et ut illis videtur inevitabilia concludentes, ac dicant: Si peperit, concubuit; sed peperit, ergo concubuit. Nunquid hoc ante redemptionis humanae mysterium non videbatur inexpugnabilis roboris argumentum? Sed factum est sacramentum, et solutum est argumentum. Et quidem poterat Deus et foetare virginem ante ruinam et reparare virginem post ruinam. Utrumque scilicet bonum erat, sed licet eatenus neutrum fecerat, utrumque posse facere proculdubio credendus erat. Et certe mirabilius est et valde praecellentius virginem incorruptam manere post partum, quam corruptam ad virginale decus redire post lapsum; quia et maius est, quemlibet clausis ianuis ingredi, quam eas, quae patuerant, ianuas claudi. Si ergo natus ex virgine redemptor noster, quod maius est et longe praestantius, fecit, quod minus est, corruptam quamlibet redintegrare non poterit? Potuit Deus homo ex utero virginali salva virginitate procedere, non poterit violatae virginitatis dispendium reparare? Quomodo ergo restauratur homicida, ut post dignam paenitentiam iam non sit homicida? Quomodo fur, quomodo periurus, quomodo raptor, quomodo certe omnium criminum rei, postquam se veraciter corrigunt, iam non sunt, quod fuerunt? Unde scriptum est: Verte impios, et non erunt. Sed dicis: Fateor, inquam, quia corrupta quaelibet post paenitentiam iam non est quod fuit, ut videlicet fornicationis subeat notam, verumtamen ad virginitatis iam non revertitur gloriam. Et ego e contra respondeo, quia qui potuit ex materno utero inlaesa virginitate procedere, valet etiam si vult in violata qualibet virginitatis signaculum reformare. Proponatur adhuc superstitiosae questionis obloquium. Videatur etiam, ex qua sit radice productum, quatinus ne praecipiti raptu uberes sincerae fidei fruges obruat, hiatu terrae dignus cum ipso suo fonte rivus arescat. Ad affirmandum namque quod Deus nequeat virginem reparare post lapsum, quasi consequenter adiciunt: Nunquid enim potest Deus agere, ut quod factum est, factum non fuerit? Tanquam si semel constet, ut fuerit virgo corrupta, iam nequeat fieri, ut rursus sit integra. Quod certe quantum ad naturam verum est stat que sententia; factum quoque aliquid fuisse et factum non fuisse unum idem que inveniri non potest. Contraria quippe invicem sunt, adeo ut si unum sit, alterum esse non possit. Nam quod fuit, non potest vere dici quia non fuit, et e diverso quod non fuit, non recte dicitur quia fuit. Quae enim contraria sunt in uno eodem que subiecto congruere nequeunt. Haec porro impossibilitas recte quidem dicitur, si ad naturae referatur inopiam; absit autem, ut ad maiestatem sit applicanda divinam. Qui enim naturae dedit originem, facile cum vult naturae tollit necessitatem. Nam quae rebus praesidet conditis, legibus subiacet conditoris, et qui naturam condidit, naturalem ordinem ad suae ditionis arbitrium vertit. Quique creata quaelibet dominanti naturae subesse constituit, suae dominationis imperio naturae obsequentis oboedientiam reservavit. Consideranti plane liquido patet, quoniam ab ipso mundi nascentis exordio rerum conditor in quod voluit naturae iura mutavit, immo ipsam naturam, ut ita dixerim, quodammodo contra naturam fecit. Nunquid enim contra naturam non est mundum ex nichilo fieri, unde et a philosophis dicitur, quia ex nichilo nichil fit? Animalia non ex animalibus, sed ex stolidis elementis solo iussionis imperio creari? Dormientem hominem costam perdere, nec dolere? De solo viro feminam sine femina fieri et in una costa omnia hominis membra distingui? Mutuo se nudos aspicere et non modo non erubescere, sed nequidem nosse? Et multa alia quae persequi longum est. Quid ergo mirum si is, qui naturae legem dedit et ordinem, super eandem naturam sui nutus exerceat ditionem, ut ei naturae necessitas non rebellis obsistat, sed eius substrata legibus velut ancilla deserviat? Ipsa quippe rerum natura habet naturam suam, Dei scilicet voluntatem, ut sicut illius leges quaelibet creata conservant, sic illa cum iubetur sui iuris oblita, divinae voluntati reverenter oboediat. Quid est enim hodieque quod cernimus, quoniam salamandra in ignibus vivit, et non modo laesionem adustione non patitur, sed tanquam fomentis insuper vegetatur? Quidam quoque vermiculi in ferventissimis aquis et nascuntur et vivunt. Quid est quod palea tam frigida est, ut obrutas nives diutissime servet, tam calida, ut poma quaelibet acerba maturet? Quid est quod ignis, cum ipse sit lucidus, quaelibet ab eo fuerint adusta nigrescunt, et cum ipse resplendeat, quicquid et ambit et lambit, pulcherrimus decolorat? Verumtamen lapides igne candente percocti et ipsi sunt candidi, et quamvis magis ille rubeat, illi flammis albescant, luci tamen congruit album, tenebris nigrum. Cum que ignis in lignis ardeat, lapides coquat, contrarios habet in non contrariis rebus effectus. Licet enim sint lapides et ligna diversa, constat tamen non esse contraria, sicut album et nigrum, quorum in lapidibus unum, in lignis exhibet alterum. Illos enim clarificat, haec offuscat, dum in illis omnino deficeret, nisi in istis viveret. Cur etiam in carbonibus tanta infirmitas, ut ictu levissimo frangantur, pressu facillimo conterantur, et tanta firmitas, ut nullo humore corrumpantur, nulla prorsus aetate vincantur, usque adeo, ut eos substernere soleant, qui limites figunt, quatinus litigantes eorum ostensione convincant, si qui post annosa temporum ac diuturna curricula fixum lapidem limitem non esse contendant? Quis enim eos infossos humidae foveae, ubi ligna putrescerent, tandiu durare incorruptibiliter posse, nisi rerum ille corruptor, ignis, effecit? Calx quoque conceptum ignem atque sopitum sic occultissime servat, ut nemo tangendo sentiat, sed cum extinguitur, tunc accenditur et sentitur, ut enim calx vim occulti ignis expellat, aqua perfunditur, et cum ante sit frigida, inde fervescit, unde ferventia cuncta frigescunt. At si non aqua sed oleum, quod proculdubio fomes est ignis, adhibetur, nulla eius infusione calor vel minimus excitatur. Quid ergo mirum, si omnipotens Deus in magnis magnus ostenditur, cum et in minimis atque extremis quibusque rebus tam mirabiliter operatur? Quid enim vilius pelle colubri? Si tamen oleo fervescente decoquitur, mire per eam dolor aurium mitigatur. Quid inferius cimice? Si sanguisuga faucibus heserit, fumo eius excepto statim evomitur, urinae quoque difficultas huius appositione laxatur. Quid adamantem referam, qui non igne non ferro dividitur, ulla que alia vi nisi duntaxat hircino sanguine non secatur? Quid est, quod magnetem lapidem mirabilem ferri facit esse raptorem? Qui tamen, si adamas iuxta ponitur, non modo iam ferrum nullatenus rapit, sed et si iam rapuerat, ut ei propinquaverit, mox remittit, tanquam si lapis lapidem timeat, et velut ante conspectum maioris potentiae proprias vires perdat. Nec latet asbeston Archadiae lapidem propterea sic vocari, quod accensus semel iam non possit extingui. Pyrites etiam lapis, qui in Perside reperitur, cur ab igne nomen accaepit, nisi quia tenentis manum, si vehementius prematur, adurit? In eadem rursus Perside lapis gignitur, qui seleniten vocatur, cuius candor interior cum luna crescit, eadem que postmodum ad defectum tendente decrescit. Quid est praeterea, quod Agrigentinum Siciliae sal cogit, cum admotum igni fuerit, fluere, cum vero in aquam mittitur, velut in ignibus crepitare? Quid est, quod apud Garamantas efficit quendam fontem tam frigidum diebus, ut non bibatur, tam fervidum noctibus, ut non tangatur? Quis in Epyro alium fontem ita mirabilem praebuit, ut cum sit contrectantibus frigidus, in eo tamen faces, ut in caeteris extinguntur accensae, sed non ut in caeteris accenduntur extinctae? Quis in Aegypto huiusmodi ficum esse constituit, cuius lignum, cum in fluenta proicitur, non ad lignorum consuetudinem protinus enatet, sed in profunda mergatur? Quod que est mirabilius, postquam in imo aliquandiu manserit, inde ad aquae superficiem rursus emergit, quando scilicet madefactum humoris debuit pondere praegravari? Quid est, quod in arvis Sodomae poma gignuntur, quae ad maturitatis quidem speciem usque perveniunt, sed morsu pressu ve temptata in fumum atque favillam corio fatiscente vanescunt? Quid etiam quod in Cappadociae finibus equae ex vento concipiunt, idem que foetus nonnisi usque triennium vivunt? Unde Thilon Indiae insula huiusmodi vires habet, ut omnes in ea rami arborum nunquam nudentur tegmine foliorum? Unde et terra illa in occiduis partibus hanc consecuta est dignitatem, ut ex arborum ramis volucres prodeant, et ad pomorum similitudinem animati atque pennati fructus erumpant? Sicut enim referunt, qui se vidisse testantur, paulatim incipit pendulum quid ex ramo suspendi, deinde in imaginem volucris speciem que formari, postremo quantulumcunque plumescens hiatu rostri sese ab arbore dividit sic que novus aeris habitator ante pene discit volare quam vivere. Enimvero quis tot virtutis divinae magnalia, quae contra communem naturae ordinem fiunt, enumerare sufficiat? Quae nimirum non humanis discutienda sunt argumentis, sed virtuti potius relinquenda sunt creatoris. Quid ergo mirum si is, qui naturalia rerum omnium iura disposuit, ipsum naturae ordinem ad arbitrium efficacissimae suae voluntatis inflectit, ut qui matrem virginem nascendo servaverat, violatam quamlibet si voluerit integram reddat? Aequale nempe fuit Deo et prius Enoch et Heliam in carne retinere viventes, et post Lazarum ac viduae filium de sepulchris educere resurgentes. Nescio si legitur, sed a nonnullis intra Romana moenia celebri fama vulgatur, quod videlicet Romulus, qui conditor urbis asseritur, constructo palatio cuius parietina licet semiruta ex magna adhuc parte cernuntur, in hanc vocem quasi de firmamento operis confisus eruperit: Certum est, inquit, et inmobiliter fixum, quia nisi virgo pepererit, domus ista non corruet. Sic que si tamen verum est, quod asseritur, ex gentilis hominis lingua, sicut rei probavit eventus, egressa est prophetia. Nam nocte, qua salvator ad redemptionem nostram ex virginali alvo processit, sicut dicitur, palatium corruit. Utrumque nimirum et virginem parere et aedificium ruere, homini Deum ignoranti impossibile videbatur. At qui utrumque semper potuit, sed diu intra providentiae suae secreta continuit, utrumque cum voluit, per effectum operis congruo tempore declaravit. Illud plane stupendum, quod nunc homines in aecclesiae gremio non modo renati, sed etiam nati, tam audacter, tam inpudenter omnipotenti Deo calumpniam impossibilitatis obiciunt, et protinus absorberi terreni subsicivii voragine non pavescunt. Erubescat iam lingua frenetica, et quae nescit esse facunda, discat esse vel muta. Nescit aedificationis augmenta depromere, sciat saltim sine fidei destructione tacere. Alioquin abscidatur sibi ferro praeputium per vindictam, nisi sibi frenum adhibeat per silentii disciplinam. Ventilent questiones suas qui volunt iuxta modum et ordinem disserendi, dum modo per ambages suas et scolaris infantiae nenias contumeliam non inferant creatori, sciant que impossibilitatem istam in ipsa rerum esse natura, et verborum ex arte procedentium consequentia, non ad virtutem pertinere divinam, nichil que supernae maiestatis evadere posse potentiam, ut dicatur iuxta solius naturae ordinem verborum que conditionem, si est aliquid, quandiu est, non potest non esse, et si fuit, non potest non fuisse, et si futurum est, non potest non futurum esse. Alioquin contra ipsius naturalis proprietatis ordinem existendi que materiem, quid est quod Deus non possit evertere, quid est quod Deus non valeat nova conditione creare? Discutiant itaque iuxta modulum suum litterarum duntaxat, quibus adhuc indigent, elementa, nec altiora se usurpent divina mysteria. Philosophus quidam, dum siderum cursus stellarum que meatus nocturno tempore rimaretur, in limosum repente lapsus est puteum. Cuius casum mox poetata est Iambi, quae illius erat ancilla dicens: Dominus meus ignorabat id quod sub pedibus eius iacebat vile lutum, et investigare temptabat archana caelorum. Ex cuius nimirum vocabulo iambicum metrum nomen accaepit. Animadvertant hoc, qui modum suae capacitatis excedunt, et ad ea, quae super se sunt, superbe temptanda prorumpunt, ne dum adversus Deum quid loquantur, ignorant incaute se insipienter que locutos, etiam per illatam sibi dignae ultionis sententiam discant. Prudentis et honorati apud saeculum cuiusdam diaconi didici narratione, quod refero. In Bononiae, inquit, partibus, duo quidam viri qui et amicitiae invicem foedere et compaternitatis, si rite recolo, necessitudine tenebantur, in convivio discumbebant, quibus in mensam allatus est gallus. Quod videlicet pulmentum unus illorum arrepto cultello, ut mos est, in frusta desecuit, tritum quoque piper cum liquamine superfudit. Quo facto protinus alter ait: Profecto, compater, sic explicuisti gallum, ut ipse sanctus Petrus, etiamsi velit, redintegrare non possit. Cui mox intulit ille: Plane non modo beatus Petrus, sed si et ipse Christus imperet, gallus hic perpetuo non resurget. Ad hanc vocem repente gallus vivus et plumis undique coopertus exiluit, alas percussit et cecinit, plumas concussit, totum que liquamen super eos, qui convescebantur, aspersit. Ilico sacrilegium blasphemae temeritatis digna poena sequitur ultionis. Nam in aspersione piperis lepra percussi sunt. Quam videlicet plagam non modo ipsi usque ad obitum pertulerunt, sed et posteris suis in omnes generationes, velut quoddam hereditarium, reliquerunt. Unde factum est, ut in famulatum subacti sint sanctae Bononiensi aecclesiae, quae videlicet beati Petri apostoli est insignita vocabulo. Quorum progenies, ut relator asseruit, huc usque leprosa hoc illationis canone censita est, ut ex operibus manuum suarum inferant aecclesiae capisteria. Sic, sic nimirum duplici poene, leprae simul et servitutis addicti suppliciis, instruuntur, ut iam temere de divina potentia non loquantur. Et gallus, qui dudum arguerat Petrum in terra negantem, tunc probavit Petrum cum eo, quem negaverat, in caelo regnantem. Et forte non sine divino iudicio huiusmodi canonis sunt illatione multati, ut sicut triticum a quisquiliis capisterio ventilante discernitur, ita per discretionis magisterium discant et quae velut quisquilias vitando repellere, et quae quasi ad victus utilitatem debeant verba proferre. Nam perversi quilibet homines, dum quicquid cor suggesserit, agunt, dum quicquid lingua prurierit, inconsulte ac procaciter effluunt, si eis aliquando flagella non obviant, Deum vel non esse vel humana curare non autumant. Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. Et iterum: Quomodo scit Deus, vel si est scientia in excelso? Ideo que nonnulli in ipso momento pravi operis vel e vestigio postquam nequiter agunt, ilico motum divini furoris incurrunt, quatinus et ipsi supernae patientiae diutius non illudant, et caeteri se ab agendo similia per animadversionis eorum exempla compescant. Enimvero cum apud Parmense oppidum degerem, ibi que litteralium artium studiis insudarem, quiddam me contigit nosse, quod non inutile videtur ad posterorum notitiam stili currentis articulo tradere. Ad occidentem sane praedictae urbis est quaedam extra muros sita basilica, gemino beatorum martyrum Gervasii et Protasii titulo decorata. Nocte quadam, quae videlicet eorundem martyrum natalicia praecedebat, vir quidam maturius surrexit boves que suos in pascua remotiora deduxit. Cui convicinus quidam flamma nequissimae libidinis inflammatus insidiatus est, ut eius uxorem polluere moliretur. Eadem igitur nocte ad domum eius callidus explorator accessit, et occasione reperta non diutius postquam iste cum pascendis animalibus abiit, ille febricitare se diabolica machinatione confingens in lectum uxoris illius vir simulatus intravit. Cum que velut frigescens intremeret, dentium stridores emitteret, crebrius singultiret, infelix mulier tanquam aegrotanti viro compatiens coepit illum ulnis adstringere, lodice contegere, et quibus valebat inpendiis confovere. At ille, ut dolorem mente concoeperat, peperit iniquitatem, violat itaque alienum torum, sibi que procurat interitum, mox que concitus abiit. Sed ecce, vix brevi temporis elapso spacio maritus redit, stratum repetit. Cui protinus uxor expostulans et vehementer exprobrans ait: Optime poteris hodie sanctorum martyrum, quae tibi tam contigua est, aecclesiam ingredi, et cum caeteris Christianis divinis interesse mysteriis! Cum que vir attonitus quid illa loqueretur inquireret, eventum que rei sicut contigerat per ordinem cognovisset, uterque se deprehendentes irrisos ac turpissima ludificatione delusos, intolerabili doloris angustia consternati sunt. Interea dum populus ad aecclesiam hinc inde conflueret, ut nocturnae laudis officium devotus audiret, tandem et illi resumpto spiritu nichilominus convenerunt, atque omni verecundiae rubore postposito querelam suam coram omnibus deposuerunt. Presertim mulier laceros crines evellens et uberibus lacrimis tristia ora perfundens lugubres emittebat ululatus in caelum: Domine, tu, inquit, corda hominum nosti, tu conscientiae meae testis es, quia ego hac sanctissima nocte etiam proprii thalami viriles amplexus abhorrui, alieno praesertim me misceri viro penitus ignoravi. Tu ergo, Domine, non aspicias, oro, peccata mea, sed placeat coram te, ut sanctorum tuorum ulciscaris iniuriam. In conspectu ergo populi tui nunc ostende virtutem, et ad gloriam sanctissimi tui nominis prode meae perditionis auctorem. Producatur in medium, et inmunitatem cruentissimi sceleris de suae fraudis aufugio non lucretur. Cum que multa his similia mulier amaro spiritu non clam, sed vociferando profunderet, et populus ei pio moerore compatiens eisdem votis et precibus divinam clementiam imploraret, auctor sceleris, ubi latebat, daemoniaco spiritu repente corripitur et in furorem nimium atque vesaniam rabidus efferatur. Mox que in aecclesiam populo noviter obstupescente prosiluit, omnes que in sui ammirationem semetipsum laniando ac discerpendo convertit. Dans itaque fremitus et rugitus, propriis se manibus crudeliter lacerabat, modo velut volans in alta prosiliens, modo se cum gravissimo impetu in ima demergens, modo in parietem caput incutiens, modo se in pavimentum insaniendo prosternens, omnia viscera sua miserabiliter conquassabat. Hoc itaque modo malignus eum spiritus collidere non cessavit, donec infelicem animam coram populo qui aderat de corpore illius evulsit. Videntes autem qui aderant inmensam auctori iusticiae Deo referunt gloriam, qui et impune non passus est abire peccantem, et innocentem consolatus est mulierem. Quando autem hoc michi relatum est, dicebatur adhuc videri saxa quibus impegerat sanie illius et cruore rubentia. Porro autem et hic forte credebat Deum vel nescire quod occulte committitur, vel nequaquam posse ut de scelera committentibus ulciscatur, dicens in corde suo: Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob. Sed sive Dei mandata calcando, sive Deum detractionibus stimulando, quis arroganter excedat, non levis reus est criminis, et in paucis, sive prava committentibus, sive superba loquentibus, quos repente divina sententia percutit, quid caeteri, qui velut inmunes videntur, ad horam mereantur, ostendit. Desinat, oro, iam desinat quisquis ponit os suum in caelo, ut lingua eius transeat super terram. Quod profecto tale est, quia sic Deum derogationibus lacerat, ut et contra servum eius de illius impossibilitate confligat. Quando igitur questio ista proponitur, ut dicatur: Quomodo potest hoc Deus agere, ut quod factum fuit factum non fuerit, respondeat sanae fidei frater, quia quod factum est, si malum fuit, non aliquid sed nichil fuit ac propterea non fuisse dicendum est, quia materiam existendi non habuit, quod rerum artifex ut fieret non mandavit. Quod si bonum fuit quod factum est, a Deo utique factum est. Dixit enim et facta sunt, mandavit et creata sunt. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil. Atque ideo tale est quod dicitur: Quomodo potest facere Deus, ut quod factum fuit factum non fuerit? Ac si dicatur: Potest Deus agere, ut quod fecit ipse, non fecerit? Nimirum ut quod fecit Deus, non fecerit Deus. Ideo conspuendus est, qui hoc affert, et non responsione dignus, sed ad cauterium potius destinandus. Ad confutandos tamen improbos et dicaces, memoriae commendanda sunt, quae superius dicta sunt. Quae nimirum nos omittimus hic etiam succincte perstringere, ne legenti fastidium stili valeat prolixitas generare. Non enim librum sed epistolam edere proposuimus. Inter caetera tamen illud unum quod a nobis dictum est, memoriae nostrae non excidat, quoniam creatori omnium Deo omnia posse coaeternum est, sicut et omnia nosse, quod que intra sapientiae suae sinum sic omnia tempora, praeterita scilicet, praesentia et futura concludit, figit ac perhenniter sistit, ut neque novum aliquid ad se patiatur accedere, nec a se quicquam praetereundo transire. Verumtamen quae est illa virtus, qua potest Deus omnia? Quae sapientia qua novit omnia? Inquiramus apostolum: Christus, inquit, est Dei virtus et Dei sapientia. Ibi sane vera aeternitas, vera est inmortalitas, ibi aeternum illud hodie, quod nunquam transit, ibi praesens illud sempiternum que modernum tanta iugiter stabilitate defigitur, ut transire nesciat, nec se aliquando in praeteritum vertat. Ad revincendam ergo dicacium hominum inpudentiam, quibus adhuc propositae questionis absolutio superius facta non sufficit, non inepte possumus dicere, quia potest Deus facere in illa invariabili et constantissima semper aeternitate sua, ut quod factum fuerat, apud hoc transire nostrum, factum non sit, scilicet ut dicamus: Roma quae antiquitus condita est, potest Deus agere, ut condita non fuerit. Hoc quod dicimus potest, praesentis videlicet temporis, congrue dicitur quantum pertinet ad inmobilem Dei omnipotentis aeternitatem, sed quantum ad nos, ubi continuata mobilitas et perpes est transitus, ut mos est, potuit convenientius diceremus, ut ita intellegamus hoc quod dicitur: Potest Deus, ut Roma non fuerit condita, hoc scilicet secundum se apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Quod nimirum apud nos ita sonat: potuit Deus. Quantum enim ad aeternitatem suam, quicquid potuit Deus, hoc et potest, quia praesens eius in praeteritum nunquam vertitur. Eius hodie non in cras vel in aliquam temporis vicissitudinem permutatur, sed sicut ipse semper est quod est, ita sibi quicquid adest semper adest. Quapropter sicut possumus rite dicere: Potuit Deus, ut Roma antequam facta fuisset, facta non fuerit, ita nichilominus possumus et congrue dicere: Potest Deus, ut Roma et postquam facta est, facta non fuerit. Potuit secundum nos, potest secundum se. Illud enim posse, quod habebat Deus antequam Roma fieret, inmutabile semper apud aeternitatem Dei et intransibile perseverat, ut de quacunque re possumus dicere, quia potuit eam Deus, valeamus etiam nichilominus dicere, quia potest eam Deus; quoniam posse eius, quod sibi utique coaeternum est, fixum atque inmobile semper est. Potuisse enim Dei apud nos tantummodo est, apud ipsum autem non potuisse, sed inmotum, constans atque invariabile posse semper est. Quodcunque enim potuit Deus, indubitanter et potest, apud quem nimirum, sicut non est esse et fuisse, sed sempiternum esse, ita consequenter non potuisse et posse, sed inmobile semper et perpetuum posse. Sicut enim non ait: Ego sum qui fui et sum, sed potius, ego sum qui sum, et qui est, misit me ad vos, ita proculdubio consequens est ut dicat non: Ego sum qui potui et possum, sed qui inmobiliter et aeternaliter possum. Illud enim posse, quod apud Deum erat ante saecula, illud est hodie, et illud posse, quod sibi est hodie, erat nichilominus ante saecula, et fixum adhuc atque inmobile in omnia, quae futura sunt, saecula aeternaliter perseverat. Sicut ergo potuit Deus, antequam quaeque facta sunt, ut non fierent, ita nichilominus potest et nunc, ut quae facta sunt non fuissent. Illud enim posse, quod tunc habebat, nec inmutatum est nec ablatum, sed sicut ipse semper est quod est, ita et posse Dei mutari non potest. Ipse est enim, qui per prophetam dicit: Ego Deus et non mutor. Et in evangelio: Antequam Abraham fieret, ego sum. Non enim mutatur iuxta conditionem nostram de futurum esse in esse, vel de esse in fuisse, sed semper idem est, et semper est quod est. Sicut ergo Deus unus idem que semper est, ita apud eum omnia posse indefectivum atque inpertransibile semper adest. Et sicut veraciter et absque ulla penitus contradictione dicimus, quia hoc nunc et semper est Deus, quod erat ante saecula, ita nichilominus veraciter dicimus, quia hoc nunc et semper potest Deus, quod poterat ante saecula. Si ergo per omnia semper potest Deus, quicquid ab initio potuit, potuit autem ante rerum conditionem, ut quae nunc facta sunt nullatenus fierent, potest igitur, ut facta minime fuissent. Posse siquidem eius fixum est et aeternum, ut quicquid umquam potuit, semper possit, nec varietas temporum apud aeternitatem ullum vicissitudinis invenit locum, sed sicut idem est quod in principio erat, sic etiam totum potest quicquid ante saecula poterat. Propositae igitur disputationi adhibenda est clausula. Si itaque omnia posse coaeternum est Deo, potuit Deus ut quae facta sunt, facta non fuerint. Sed omnia posse coaeternum est Deo, potest igitur Deus, ut quae facta sunt, facta non fuerint. Constanter igitur et fideliter asserendum, quia Deus sicut omnipotens dicitur, ita sine ulla prorsus exceptione veraciter omnia potest, sive in his quae facta sunt, sive in his quae facta non sunt, ut illud Hester elogium velut inviolabile ponatur in opusculi conclusione signaculum: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati. Tu enim fecisti caelum et terram, et quicquid caeli ambitu continetur, Dominus omnium tu es, nec est qui resistat maiestati tuae. Verumtamen questio ista licet adversus Deum inaniter opponatur, habet alias latebras, continet adhuc obscuros sinus atque recessus, quos nos suptilius adhuc rimari idcirco desistimus, quia vitamus volumen extensum, qui proposuimus epistolare compendium. Presertim dum super hac disputandi materia nil aliud nobis attinere decernimus, nisi ut ex inpotentia Dei devolutam super nos calumpniam veritatis allegationibus repellamus. Sed dum ista perscribimus, quod cor ferventius estuat, cohibere silentio, ut saltim scintilla non effluat, non valemus. Igitur ut iam omnes communiter alloquar, nolo vos lateat, venerabiles fratres mei, quia ex quo gloriosi coenobii vestri limen excessi, vos iugiter prae oculis habui, vos intimae visceribus devotionis adstrinxi, atque, ut ita fatear, redeunti michi a Cassini sacratissimo templo idem contigit, quod et mulieri quae revertebatur a Silo tabernaculo, ut nimirum vultus mei non fuissent amplius in diversa mutati. Vobis cum sane praesentialiter habito, vobis semper assisto. Alioquin si propterea non sum vobis cum, quia corporalibus vos oculis non intueor, ergo nec ipsi oculi sunt in capite, quia caput cernere nequeunt, vel ipsi sibimet oculi absentes sunt, quia nec quisque se nec uterque se invicem mutua contemplatione conspiciunt. Beati siquidem qui vobis cum vivunt, beati qui inter vos et in sanctis vestris operibus moriuntur. Pia nimirum fide credendum est, quia scala illa, quae de Cassino monte olim in caelum videbatur erecta, adhuc palliis strata lampadibus que corusca, sicut tunc excepit ducem, ita nunc exercitum transmittit ad caelestia subsequentem, nec ab eius glorioso tramite declinantes exorbitant iam defuncti, cuius dum in hoc exilio viverent, vestigia sunt secuti. Hoc est illud intimi fervoris incendium, quod michi inextinguibiliter flagrat in corde, haec perpes fabula, quae meo versatur in ore. Inter caeteros autem virtutum flores, quos in illo agro pleno, cui benedixit Dominus, reperi, fateor hoc michi non mediocriter placuit, quod ibi puerorum scolas, qui sepe rigorem sanctitatis enervant ac dissipant, non inveni, sed omnes aut senes cum quibus utique nobilis vir aecclesiae sedebit in portis, aut iuvenali decore laetantes, qui nimirum ut filii prophetarum idonei sunt ad Heliam per deserta quaerendum, aut certe adholescentiae adhuc flore vernantes, qui iuxta apostolum Iohannem vicere malignum. Ecce quod nunc occurrit, dicam ad consolationem domini mei Petri, qui olim civis fuerat Capuanus, nunc in militia est aeterni regis adscriptus. Puerulus quidam aetate quinquennis, Ubaldi scilicet nobilissimi viri, qui me cum degit in heremo, filius, in meo monasterio factus fuerat monachus. Hic aliquando intempestae noctis silentio quiescentibus fratribus sive egressus sive sublatus sit, nescio. Sed cum pistor in pistrino iaceret, interrupto ad horam somno vestem quae sibi comminus adiacebat, sibimet voluit superponere, ut frigus arceret. Extendens itaque brachium dormientem iuxta se reperit puerum. Repente stupefactus et valde perterritus festinus exurgit, lucernam accendit, totam que domum sollicita curiositate circumiens omnes aditus clausos et obseratos invenit. Mane autem facto non parva inter fratres ammiratio versabatur, nimirum puer qui remota omni dubietate praeterito vespere in stratu suo ipsis videntibus quievisset, qualiter in pistrinum clausis ianuis ingredi potuisset. Et quidem de apostolis legitur, cum educendi essent de custodia publica, quia veniens angelus Domini, per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit: Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius. De Petro autem rursus legitur, quia cum praecederet eum angelus de carcere ad portam ferream, ultro aperta est eis. De Paulo etiam, quia subito terremotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et confestim aperta sunt ostia omnia et universorum vincula soluta sunt. Porro autem cum beatos apostolos etiam angeli de custodiis non educerent, nisi prius ianuas aperirent, mirum est valde, quomodo puer vel magicis artibus hominum vel praestigiis spirituum immundorum clausam undique domum non apertis foribus ingredi potuit. Nam et ipse puer sollicite requisitus hoc addebat, quia quidam homines eum assumentes ad magnum convivium deduxerunt, ubi videlicet omnes epularum deliciae videbantur, eum que manducare fecerunt. Referebat etiam, quod eum usque ad castellum, quod supereminet monasterio, deferentes super ipsum tintinabulum, quod iuxta basilicam in excelso dependet, imposuerunt. Hoc autem idcirco duximus describendum, ut unusquisque nostrum, dum et ipsos pueros, qui peccare necdum noverunt, maligni hostis insidiis subiacere considerat, ipse quoque quod patitur, aequanimiter ferat. Illatas nempe a maligno hoste molestias cum quanta debent portare pacientia peccatores, cum illorum aliquando fraudes et ipsi perferant innocentes? Ergo frater ille quem dicimus in suis hortor tribulationibus gaudeat, et temptationis impactae malleo animae suae purgari rubiginem fiducialiter credat. Non enim est, ut ipse diabolus terrendo fingit, futurae damnationis indicium, sed aeternae potius salutis augmentum. Spiritus sanctus, qui est lumen aeternum et remissio peccatorum, omnes vos illuminet et absolvat, sedulam que mei memoriam in sanctis orationibus vestris vos habere praecipiat. 120 Domno H praecellentissimo regi, P peccator monachus servitutem. Subditi quique timent regem, rex necesse est metuat conditorem. Sed cum scriptura dicat, quia cui plus committitur, plus requiritur, eciam in hoc expedit regem propensius formidare, quod illi quem cordis occulta non fallunt, cogitur de pluribus racionem reddere. Cum igitur rex in iudicio discuciat hominem, Deus regem, dignum ne est ut pulvis timeat pulverem, et idem pulvis in rege divinam despiciat maiestatem? In diebus tuis, o rex, obortum est tale periculum, quod omnium pene transcendit nequicias saeculorum. Apostolica nimirum sedes per heresiarcham Parmensis aecclesiae scinditur, religio christiana confunditur, apostolorum labor evertitur, et universalis splendor aecclesiae per tenebrosam unius scismatici hominis concupiscenciam obscuratur. Quid ad haec dices, qui aecclesiasticae defensionis officio fungeris, qui in paterni vel aviti sceptri iura succedis? An plenae forte robur aetatis adhuc tibi deesse conquereris? Sed ecce Ioas rex Iuda tener adhuc de sartis tectis templi celeriter instaurandis cum sacerdotibus disputat, eos quoque collatam a populo vetat retinere pecuniam, totam que artificibus operum iudicat exhibendam. David vix dum adulescenciae limen ingrediens, adversus Goliath non cum gladio, sed cum lapillis quasi pueriliter dimicat, sed ei caput tamquam vir fortis ictu pugionis optruncat. Adulescentulus adhuc Iosias omnia vasa Baal de templo Domini cum sacerdotibus proicit, et in convalle Cedron flamma vorante succendit. Illi igitur honorabant templum, in quo sanguis brutorum animalium fundebatur, tu non succurris aecclesiae, in qua pro salute mundi Christi corpus offertur? Nam ut ad gentilium quoque recurramus historiam. Annibal ille, qui Cartaginensium dux postmodum factus est, cum adhuc novem esset annorum, Amilcari patri iuravit ad aras, quia cum primitus posset, adversus Romanos acerrime dimicavit. Inbelles pueri bella iam spirant pro terrenae unius civitatis honore, et tu te non excitas ad procinctum pro tuenda universalis aecclesiae libertate? Quidam praeterea consiliarii, tui videlicet aulici ministerii dispensatores, ut foeda per populum vulgatur infamia, de persecucione Romanae gratulantur aecclesiae. Utrique scilicet parti faventes blande que ceventes, ut modo se venerabilis papae fautores per assentacionis lenocinium asserant, modo primogenito sathanae falsi successus laeta promittant. Quod tamen de quibusdam sanctis viris, qui tuis consueverunt esse consiliis, nefas est credi. Plane quisquis sanctam dividere molitur aecclesiam, timendum sibi est ne secundum evangelicam sentenciam et ipse dividatur: Veniet, inquit, dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partem que eius cum infidelibus ponet. Porro de Phaleg filio Heber scriptum est, quia in diebus eius divisa est terra. De te quoque cavendum est, ne dicatur, quia in diebus tuis divisa est aecclesia. Scribantur annales, texatur hystoria, quae dicat quia Nerva, clementissimus imperator, pacificavit aecclesiam, Constantinus confirmavit, Theodosius exaltavit. Et cum perventum fuerit ad te, gloriosum ne tibi est, si dicatur: Heinricus divisit? Absit hoc a te, ut hanc legat hystoriam posteritas ventura de te. Noli ergo esse Phaleg, qui coniuncta dividas, sed esto Christi discipulus, qui divisa coniungas. Hii vero qui ad divisionem apostolicae sedis diabolico succenduntur instinctu, Dathan et Abiron atque Chore ad memoriam revocent, et ex eorum perdicionibus colligant, qui finis eciam sese qui non dissimilia sectantur expectat. Illi sane scisma fecerant synagogae, isti divisionem machinantur aecclesiae. Quamobrem sicut illos utique viventes terra degluciit, sic isti per scismaticae nequiciae meritum prudentes et scientes merguntur in tartarum. Nec glorientur, qui manifeste Romanae aecclesiae scisma non faciunt, sed tamen annuendo et neglegendo scindentibus non resistunt. Quia sicut non solus ille qui dixit: In caelum conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum, sed et omnes fautores eius repente sunt de caelo proiectis, ita non modo Chore, sed et complices eius, ducenti videlicet quinquaginta viri, caelestis ignis sunt incendio devorati. Unde cavendum est, ne malicia subditorum redundet in regem, et si non delinquentem, non tamen pro viribus prohibentem. Nam Gregoriana sentencia est: Facti culpam habet, qui quod potest, neglegit emendare. Cavendum est inquam, o rex, ne dum tu pateris dividi sacerdotium, tuum quoque, quod absit, dividatur imperium. Nam sicut sacra testatur hystoria, mox ut Saul apprehendit summitatem pallii Samuhelis et scidit, protinus illi Samuhel: Sic, inquit, scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. Porro autem sicut pallium illud vestis erat Samuhelis, sic et sancta aecclesia vestis est utique redemptoris. Cui per prophetam dicitur: Confessionem et decorem induisti. Confessionem quippe Dominus induit, cum sibi peccatores adsociat paenitendo sanatos, decorem vero cum sibimet clementer agglutinat innocentes nitore iusticiae speciosos. Pallium igitur Samuhelis Saul abrupit et regnum perdidit, Christi scinditur vestimentum, et licet non scindentis, tamen scindere permittendis, stabit imperium? Inconsutilem vestem Iesu miles gentilis metuit scindere, et Christiani non verentur aecclesiam per errorem scismaticum separare? Cum ergo vestis Christi sancta dicatur aecclesia, scissio vestis divisionem minatur regiae potestatis. Hinc est forte quod urbes, oppida, sive provinciae huius regni ab exteris cotidie cernimus nacionibus usurpari. Balthasar nempe quia vasa Domini foedanda labiis gentilium protulit, mox ex ore Danihelis audivit: Divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis. Heli sacerdotii dignitate detruditur, dum non intentat filiis verbera, sed blanditur. Utcunque tamen corripuit illos, sed lenitate patris, non austeritate pontificis. Atque idcirco cervicibus effractis occubuit, quia peccantibus inclementer indulsit. Achias propheta pallium suum in duodecim partes scidit et dixit ad Hieroboam: Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ego ecce scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. Divisio ergo vestis scissuram regalis significat dicionis. Quod quia nequaquam Dominus in diebus Salomonis implevit, sed in posteris eius haec sentencia viguit, de te quoque pium est credere, quod tibi qui innocens es regnum integrum permanebit. Post te vero subiectorum tuorum meritis, nisi forte se corrigant, transferetur et concedet in exteros. Sicut enim per Danihelem dicitur: Dominatur excelsus super regnum hominum, et cuicunque voluerit dat illud. Nam et Assyriorum regnum et Lacedemonum aliorum que gencium pro diffinita temporum spacia tenuerunt, nec divinitus praefixae diuturnitatis terminum, sicut eorum testantur annales, excedere potuerunt. Huic etiam Italico regno aliquando dominati sunt Graeci, aliquando Galli, plerumque Latini. Tu quaeso, gloriose rex, a pravis consiliariis tamquam a venenatis serpencium sibilis aures optura, in virile te robur per ardorem spiritus excita. Collapsae matri tuae Romanae aecclesiae manum porrige, et tanquam archangelus Raphahel a Sara filia Raguhel daemonium a quo viduatur expelle. Ut sicut Octavianus Augustus in hoc gloriatur elogio: Urbem, inquiens, latericiam repperi, relinquo marmoream, sic et tu multo gloriosus multo que nobilius dicere valeas: Romanam aecclesiam iacentem quidem puer inveni, sed antequam plene pubescerem, auctore Deo in statum pristinum revocavi. Ut de te quoque sicut de illo celebri quandoque per populum devocione dicatur: Utinam aut non nasceretur, aut non moreretur. Immo ut de sacris paginis adhibeamus exemplum, illud impleatur in te, quod David sibi Deum Israel dixisse commemorat: Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra. Ut cum eodem David non immerito valeas et ipse cantare: Cuncta salus mea et omnis voluntas, nec est quicquam ex ea quod non germinet. Utraque praeterea dignitas, et regalis scilicet et sacerdotalis, sicut principaliter in Christo sibimet invicem singularis sacramenti veritate connectitur, sic in christiano populo mutuo quodam sibi foedere copulatur. Utraque videlicet alternae invicem utilitatis est indiga, dum et sacerdocium regni tuicione protegitur, et regnum sacerdotalis officii sanctitate fulcitur. Rex enim praecingitur gladio, ut hostibus aecclesiae munitus occurrat, sacerdos oracionum vacat excubiis, ut regi cum populo Deum placabilem reddat. Ille sub lance iusticiae negocia debet terrena dirimere, iste fluenta celestis eloquii debet sicientibus propinare. Ille constitutus est, ut nocentes atque scelestos legalium sanccionum censura coerceat, iste ad hoc ordinatus est, ut per claves aecclesiae, quas accepit, alios zelo canonici vigoris adstringat, alios per mansuetudinem aecclesiasticae pietatis absolvat. Sed audi Paulum de regibus disputantem et rectam regalis officii lineam iacientem. Nam post multa sic ait: Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malum feceris, time, non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Si ergo tu es minister Dei, quare non defendis aecclesiam Dei? Cur armaris, si non praeliaris? Cur accingeris, si congredientibus non resistis? Qui sub aestivo meridiatur umbraculo, securus poterit disputare de bello. Porro veraciter sine causa gladium portas, nisi resistencium Deo colla transfodias. Nec vindex es in iram ei qui malum agit, dum in adulterantes aecclesiam non consurgis, et cum Symeon et Levi violatae sororis obprobrium a domo Israel non repellis. Vertatur ergo docta manus ad capulum, et cum David in Amalechitas impetu fulguris irrue, et sicut ille latrunculos subegit, sic et tu hostes aecclesiae vibrato iusticiae mucrone transfige. Senciat, senciat veterrimus ille draco, Kadalous videlicet, perturbator aecclesiae, eversor apostolicae disciplinae, inimicus salutis humanae. Senciat, inquam, radix peccati, praeco diaboli, apostolus antichristi. Et quid plura dicam? Sagitta producta de pharetra sathanae, virga Assur, filius Belial, filius perdicionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, vorago libidinis, naufragium castitatis, Christianitatis opprobrium, ignominia sacerdotum, genimen viperarum, foetor orbis, spurcicia saeculi, dedecus universitatis. Attexantur adhuc epitheta Kadaloi, catalogus videlicet nominis tenebrosi: serpens lubricus, coluber tortuosus, stercus hominum, latrina criminum, sentina viciorum, abhominacio caeli, proieccio paradisi, pabulum tartari, stipula ignis aeterni. Senciat iste motum regiae maiestatis, et terrenum metuat principem, qui audacter provocat in bella caelestem. Et quia dicit insipiens in corde suo: Non est Deus, experiatur inesse regio pectori christianae fidei pietatem, pro divinae miliciae castris non enerviter confligentem. Regnum ergo tuum arma corripiat, ut cum Melchisedech stet sacerdocium, sacerdocium oret, ut avitum David exaltetur imperium. Nam ad hoc pro te universalis orat aecclesia, ut et labor tuus ei quietem pariat, et oracionibus illius gloria tibi triumphalis accrescat. Sicut et Moyses orabat, et qui Israel orante vincebat, si vero remitteret manus Moyses, superabat protinus Amalech. Hinc et apostolus ait: Obsecro primum omnium fieri obsecraciones, postulaciones, graciarum acciones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti. Quare hoc? Audi quod sequitur: Ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Porro quia splendidae memoriae pater tuus, magnificus imperator, sublimiter exaltavit aecclesiam, tu quoque sicut eius heres imperii, sic eciam in aecclesiasticae caucionis iura succede. Igitur in aecclesiastici status incolomitate servanda, clarissima soboles paternis respondeat institutis. Et ab arbore sua non degerminet ramus in fructu, quam per traducem virtutis et graciae decusat ex ortu. Sed sicut olim per illum, sic amodo per te et collapsa resurgat aecclesia, et aecclesiastica quae confusa est refloreat disciplina. Durius forte locutus sum regi, praesertim cum Salomon dicat: In cogitacione tua regi ne detrahas, et in secreto cubilis tui ne maledixeris diviti, quia avis caeli portabit vocem tuam, et qui habet pennas annunciabit sentenciam. Et revera qui peculatus crimen incurrit, in diacoposin cogitur infarcire quod tulit. Sed tunc deferendum est regi, cum rex obtemperat conditori, alioquin cum rex divinis resultat imperiis, ipse quoque iure contempnitur a subiectis. Suus enim proprius, non Dei rex esse convincitur, qui in die pugnae non stat pro castris aecclesiae. Et sic propriis utilitatibus specialiter metuat, ut ruinae periclitantis aecclesiae non succurrat. Sed et cum per Ysaiam Dominus dicat: Venite et arguite me, cur homo ab homine despiciat argui, quem constat eadem mortalitatis lege constringi? Et cum lege forensi cautum sit ut, qui in peremptores parentum non ulciscitur, in ius hereditariae successionis nullatenus admittatur, ego qui in homicidam matris meae, Romanae scilicet aecclesiae, ulcisci nequeo, ultores saltim impellere non temptabo? Deputa ergo me, o rex, fideliter consulentem, non procaciter obloquentem. Vel si placet, estimato me prae dolore peremptae matris insanum, non adversus excellenciam regiae maiestatis insolenter elatum. Sed o utinam ego ante tribunal tuum adiudicer reus perduellionis, dum tu tamen in adversarios apostolicae sedis vindices arbiter aequitatis. In cervicis meae iugulum securis vibrata deseviat, tantummodo Romana aecclesia propriae dignitatis apicem per te reparata conscendat. Porro si Kadaloum cito velut alter Constantinus Arrium destruis, et aecclesiae pro qua Christus mortuus est pacem reformare contendis, faciat te Deus in proximo de regno imperiale fastigium scandere, et a cunctis hostibus tuis insignis gloriae titulos reportare. Alioquin si adhuc dissimulas, si mundi periclitantis errorem, cum possis abholere, detrectas. Et reliqua. Cohibeo spiritum, et consequenciae relinquo lectoribus intellectum. Amen. 121 Venerandis in Christo fratribus archipresbyteris Andreae, U. et C., P peccator monachus fraternae karitatis affectum. Dum ego non minimo languore depressus in lectulo iaceam, et quod dicto alter frater excipiat, non sit mirum, si non luculentum sive politum digero languidi sermonis articulum. Immo quia contra rusticos et inperitos ac litterarum prorsus ignaros loquor, dignum est, ut eis congruens rustice proloquor, et ut ipsi dicunt, quicquid in buccam venerit, neglegenter effundam. Verumptamen antequam ad rem veniam, quod mens suggerit, compendiose praemittam. Phylosufus quidam nocte dum stellarum cursus et meatus siderum suptiliter rimaretur, in puteum repente corruit et hianti, sicut dicitur, immanitate profundum et obscenis sordium squaloribus plenum. Cui nimirum philosopho domestica erat ancilla nomine Iambi, quae in dominum suum libere ac prudenter invecta per metrum iambicum, quod ex ea postmodum tale nomen accepit, super eo plausibiliter iussit: Dominus, inquit, meus ignorabat stercora, quae sub eius pedibus erant, et nosse temptabat sidera. Hoc itaque modo fit in diebus nostris, ut rustici et insipientes quique, qui nil pene noverunt nisi vomeribus arva proscindere, porcos ac diversorum pecorum captabula custodire, nunc in compitis ac triviis ante mulierculas et conbubulcos suos non erubescant de scripturarum sanctarum sentenciis disputare. Immo quod turpe est dicere, in tota nocte subant inter femora mulierum, die non verentur tractare de sermonibus angelorum, et hoc modo sanctorum diiudicant verba doctorum. Significavit enim michi per litteras sanctitas vestra, quod pro sentencia illa, quam nos in beati Stefani sermone posuimus, quia videlicet uniuscuiusque anima qualis de hoc saeculo egreditur, talis postmodum iudicio praesentatur, tantum apud quosdam scandalum est exortum, ut dicant oraciones, oblaciones, sacrificia, quae pro defunctorum animabus offeruntur, nichil sibi proficere ante iudicium. Et quid mirum, si hoc idem michi contigit peccatori quod evenisse cognoscitur ipsi tocius christianae religionis auctori? Ait enim: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quod audientes septuaginta ferme viri dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Et teste scriptura iam non cum illo ambulabant. Ussit itaque eos sol, Christus est enim sol iusticie. Istos autem ussit luna, ego enim ad lunam, hoc est ad corpus Christi pertineo, quod est eclesia. Vos autem e contrario benedicentes, michi dignamini dicere: Per diem sol non urat te, neque luna per noctem. Ecce in tantum profecerunt sapientes et prudentes istarum partium viri, ut omnia caelestis eloquii profunda cognoscant, universa divinorum voluminum misteria conprehendant, et in sola una sermonis mei sentencia caliginem cecitatis incurrant. Et si eos hereticos esse delectat, numquid in tantum amici mei diligunt, ut sine me in heresim transire non possint? Quisquis enim perhibet oraciones, oblaciones, sacrificia pro defunctis prodesse non posse, et hoc inpudenter affirmare conatur, hic profecto Herianus esse convincitur. Herius enim hoc in erroris sui disputacionibus dogmatizat, quod hec pietatis opera vana sint prorsus ac frivola, nulli que in illo saeculo postmodum profutura. Numquid enim divinorum eloquiorum strenui scrutatores quamplures per divinarum scripturarum campos non possunt sentencias reperire, quibus ut heretici fiant, valeant sibi musipulas pedicas que substruere? Porro si delectat eos, ut a Christianismo recedant, occasionis materiam invenire, diiudicent illud quod Dominus in evangelio dicit: De die illa, id est iudicio, neque angeli sciunt in celo, nec ipse Filius, nisi solus Pater. Et quomodo Filius diem iudicii ignorare possit, qui videlicet ipsum eundem que diem et omnia tempora atque universa visibilia et invisibilia simul cum Patre condiderit? Detestentur eciam illud, quod alibi dicit: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. O Domine Iesu, nos quidem simplices et hebetes servi tui, quicquid dixeris, credimus tibi. Scimus enim, quia veritas es et mentiri non potes. Sed quomodo sapientes istius terre, et divinorum voluminum tenebrosissimi ac profundissimi scrutatores fidem poterunt tuis adhibere sermonibus? Poterunt enim a te, secundum prudenciam suam, versuta mordacitate requirere, quomodo verum esse poterit, quod dixisti: Doctrina mea non est mea? Si tua est, quomodo non tua? Si autem non tua est, quomodo erit tua? Restat ergo, ut doctrinam tuam aut tuam esse indubitanter asseras, et tuam non esse ultra non dicas; aut si non tuam esse firmaveris, tuam iam esse omnino diffitearis. Sic que timendum est, ne sylogismorum suorum versuta te argumentacione concludant, et auctorem sapiencie cassibus capciosae cavillacionis involvant. Porro autem, ut eciam ad libri Regum recurramus historiam, Dominus misit ad Iosiam regem Iuda per Oldan uxorem Sellum: Pro eo quod audisti verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus; idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum. Et paulo post eadem subiungit historia: Ascendit farao Necho, rex Aegypti, contra regem Assiriorum ad flumen Eufraten, et abiit Iosias rex in occursus eius, et occisus est in Magedo, cum vidisset eum. Hic censores alienorum operum, hic detractores fratrum, hic plane dentes exacuant. Filii enim hominum, ut ait David, dentes eorum arma et sagitte, lingue eorum machera acuta. Hic, inquam, crepantibus buccis ethneas flammas eructuent, intimi fellis amaritudinem evomant, clamoribus suis celum terram que confundant dicentes: Quomodo divina vox mendacio caruit, quod regi promiserat, efficaciter implevit? Quomodo nimirum Iosias in sepulcro suo in pace quievit, qui Egipciaci regis gladio bellica sorte subiacuit? Sic que illic propheticum illud possit aptari: Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit super terra. Vos autem, dilectissimi et unanimes fratres mei, quibus occultandum nichil est, indubitanter agnoscite sentenciam illam Gregorianam esse, non nostram. Quartum ergo Dialogi librum studiose perquirite, et illic inter cetera sic invenietis: In evangelio Dominus dicit: Ambulate dum lucem habetis. Per prophetam quoque ait: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Quod Paulus exponens dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Salomon quoque ait: Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec racio, nec sciencia erit apud inferos, quo tu properas. David quoque ait: Quoniam in saeculum misericordia eius. Ex quibus nimirum sentenciis constat, quia qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio praesentatur. Ubi eciam paulo post subdidit: Hoc tamen sciendum est, quia illic saltim de minimis nichil quisque purgacionis optinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic optineat, promerebitur. Et ut isti rabidioris iracundie furore vesaniant, audiant, quod idem Gregorius in Moralibus dicit: Quia pravus quisque mox ut mortuus fuerit, protinus invenit, quod ulterius mutare non possit. Exclament ergo, vociferentur et dicant: Si mutari non possum, quid michi oblaciones, quid oraciones, quid sacrificia? Claudat ergo iam ecclesia ianuas suas, et ego deinceps contentus ero parietibus domus meae. Quid enim michi hic aecclesias ingredi, si illic nulla possum racione mutari? Iam ergo desinant parvulum hominem mordaciter persequi, et in me non tamquam in auctorem verbi velint invidiam concitari. Gregorium lacerent, Gregorium mordeant, et in eum dentes amarissimi livoris infligant. Illum legant et hoc apud illum inveniant, atque super illum censoriam iudicii virgam tenentes, dampnacionis quam meretur, in eum decreta retorqueant, atque ut rabidiores in eum dentes exacuant, eum que velut scabiose canes tamquam mordicus apprehendant. Audiant quod alias idem Gregorius ait: Quociens per immoderatum esum manus ad cibum tenditur, tociens primi parentis lapsus iteratur. Quod utique quam durum sit, non exaggero, quia quibusque legentibus perspicuum esse non dubito. Et quam multa scribit huiusmodi, quae nos studio brevitatis omittimus, ne metam epistolaris compendii, quod fastidiosum est, excedamus. Sed ipsi in tantum me diligunt, ut me solum legant, me que solo contenti sacrarum scripturarum volumina universa contemnant. Et qui vix noverunt syllabatim elementa percurrere, super me iudices facti non verentur in me sentencias promulgare. Absit autem, ut vel beatus Gregorius, conspicuus et insignis doctor aecclesiae, vel nos humiles et exigui, qui in quantum licet per illius cupimus vestigia properare, prohibeamus sacrificia vel oraciones pro quibuslibet defunctis, etsi graviter peccatores extiterint, omnipotenti Deo indesinenter offerri, et sic eos a devocione fidelium vivencium adiuvari. Enimvero qui sic illam sentenciam intellegunt, tamquam nocturni viatores oberrant, et more cecuciencium manu parietem palpant. Quibus in hac solvenda questione nos nolumus esse magistri, quia illi per arroganciam cordis dedignantur esse discipuli. Vos autem, dilectissimi, pro me servo vestro Dei omnipotentis misericordiam implorate. Domno autem Drudo et fratri eius ac vicecomiti ceteris que nobilibus viris nostrum monasterium et heremum conmendate. Deus omnipotens sua vos proteccione custodiat, et cum electis sacerdotibus suis partem vos habere concedat. 122 Domno suo A summae sedis antistiti, P peccator monachus servitutem. Noverit beatitudo vestra, venerabilis pater, quoniam episcopus hic Aurelianensis aecclesiae per me venit, me que decumbentem in grabatto reperiens, quia sperabat me apud vos aliquid posse, meae intercessionis auxilium postulavit. Ex multis quippe calamitatibus atque pressuris, quae non modo sibi, sed et aecclesiae suae a pravis atque perversis hominibus inferuntur, se tandem non sine magna tribulatione praeripiens optimum duxit, ut spreto mundi fallacis auxilio solum sedis apostolicae remedium peteret, ad sancta vestigia vestra corrueret, et tamquam ad tutissimi portus sinum de multis procellis fluctivagi maris, scopulis atque turbinibus, sub sanctae Romanae aecclesiae umbraculum convolaret. Scilicet ut quae per divini muneris privilegium omnibus in tribulatione succurrit, se quoque materna pietate suscipiat, et eius aecclesiam a violentorum iniquorum que hominum pervasione defendat. Quapropter sanctam clementiam vestram humiliter obsecro, hostilis etiam amici mei domini archidiaconi caeterorum que sanctorum collateralium vestrorum fraternitatem humiliter peto, ut fratri isti, qui meum deposcit auxilium, pro nostro amore dignemini subvenire rigorem que iusticiae circa illum studeatis, in quantum tamen Deo non displiceat, temperare. Ut autem scire dignemini quae circa me sunt, septuaginta ferme dies sunt, ex quibus vix iacere, vel sedere, quanto minus stare, nisi cum difficultate possum. Quid autem dicam, quia vinum stomacho nauseante fastidio, qui diversa quoque mellitae ac pigmentatae potionis genera perhorresco? Sed haec uberius non exaggero, quia dum gemitum et compassionem ex fraterna caeterorum sodalium meorum caritate requiro, a summo amicorum meorum, domno videlicet archidiacono, risum extorquendum esse non ambigo. De praefato autem episcopo sic rogo decernite, ut et omnipotens Deus iudicio vestrae discretionis adgaudeat, et ille fusis super se sedis apostolicae tanquam maternae pietatis visceribus, hilarescat. Quia sigillum nostrum ad presens non habeo, nepoti meo Damiano ut sigilli certitudine potiatur, iniungo. 123 Damiano karissimo filio, P peccator monachus paternae dileccionis affectum. Quia litterarum gerulus anxie parat exire, non possum quae mittenda sunt elimata stili digestione conscribere, te que volo ut pocius veri consideres sensum, quam aucuperis lenocinia falerata verborum. Interim itaque dum presto re sciti nequeo, sufficit hoc tibi simpliciter scribi, quod Timotheo velut equevo, vel per epistolam apostolus praecipit: Dum venio, inquit, adtende leccioni, exhortacioni atque doctrine. Cui nimirum iam et ista praemiserat: Exemplum esto fidelium in verbo, in conversacione, in karitate, in fide, in castitate. Et ut de ceteris virtutibus, que nunc per epistolam enumeratae sunt, interim taceam, castitatem quam ultimam posui, non in membris tantummodo studeas servare corporeis, sed haec eadem permaxime regnet ac vigeat in visceribus cordis. Nulla quippe virtus est, que in adolescenciae flore graviora certamina perferat, quam videlicet, velut in camino surgentis incendii titillantis illecebrae genuimus, ardor inpugnat. Sed cum super hoc themate nobis uberius disputare non liceat, quia prae nimia celeritate non vacat, quid michi imperatrix Agnes, olim scilicet aureo quidem diademate coronata, nunc autem multo felicius et incomparabiliter eminencius in regis eterni thalamo collocata, hesterno iam vespertini temporis elabente crepusculo retulit, hic annotare succinte raptim que non pigeat, ut apud animum tuum non tam laciniosa loquendi prolixitas quam insignis exempli dignitas convalescit. Porro dum praefata Christi sponsa et beati Petri filia in omnium disputacione virtutum delectabiliter pascitur, in tractanda tamen castitatis pudicicie que mundicia propensius immoratur. Unde factum est, ut dum nonnulla de salute animarum mutuis confabularemur eloquiis, et praecipue quasi quosdam versaremur in manibus vernantis flosculos castitatis, illa hoc in medium protulit. Postquam imperator, inquit, Otto regnum Italie Berengario victor eripuit, captas ilico duas eius filias in Teutonicas partes exilio transmigravit. Que nimirum dum venusti vultus speciem et insigni corporum pulchritudine regum referent generis dignitatem, ceperunt multi regni proceres Hadhaladi aguste vehementer insistere, ut tam elegantis formae decus dotali sibi mererentur copula sociare. Que nimirum puellae dum omnes procos equa prorsus dedignacione contemnerent, et mortale coniugium sanctae superbiae supercilio fastidirent, una illarum duos pulcinos suis uberibus superposuit, et tamdiu inter vestem et carnem donec omnino putrescerent occultavit. Cum que conspiceret homines ad suum venire colloquium, laxabat occulte vestem, et naribus alloquencium gaudebat exalare fetorem. Cum que colloquentes ei hanc cotidie narium paterentur iniuriam, tandem cessavit delusa sollicitudo querencium, et virgo Christi per simulatam carnis alienae putredinem, inviolabilem sui corporis servavit integritatem. Unde factum est, ut utraeque postmodum sorores eligerent sanctimoniale propositum, et usque ad finem vitae monachicum servarent inreprehensibiliter institutum. Quamobrem pudeat, vel, o fili, vitio libidinis enerviter vel in cogitacione succumbere, de quo cernis infirmiorem et fragilem sexum cum tanta gloria triumphare. Et ut actor frementem bestiam valeas, ut ita loquar, ex agro tui iuris expellere, satage te, frater, quanti dominici corporis et sanguinis percepcione munire. Videat occultus hostis labia tua Christi cruore rubencia, que territus perorrescat, et mox in tenebrarum suarum latibula pavescendo diffugiat. Quod enim tu per visibilem panis ac vini suscipis speciem, ille velit nolit dominici corporis ac sanguinis intellegit veritatem. Porro autem eadem michi tunc venerabilis regina narravit, quod nuper in Guormaciensi aecclesia, dum longiori per neglegenciam tempore eucharistia reservata fuisset in buxide, sola postmodum illic caro fuerit reperta. Ita dum curiosus in eam multorum visus intenderet, nil aliud quam veram ac solidam carnem proculdubio iudicaret. Rainaldus eciam venerabilis Cumanae aecclesiae pontifex dum adesset, quod sibi paulo ante contigerat, veridicus enarrator exposuit. Presbyter, inquit, in ecclesia cui Deo auctore deservio, hodieque nisi fallor advivit, qui tam parvam ac tenuem in litterarum habet doctrina noticiam, ut aperte quoque scripcionis articulum sillabatim vix valeat legere; nimia tamen paupertate constrictus, utcumque missarum cogitur sollemnia celebrare. Hic aliquando dum sacri muneris eucharistiam detulisset egroto, ut erat utique deses ac neglegens, aliquantulum dominici sanguinis remansit in calice. Quod cum ille ad aecclesiam rediens comperisset, sed fastidio prepeditus noluisset accipere, mox calicem lavit, et in labrum marmoreum in quo erat aqua sanctificata, proiecit. Et o magnum divinae virtutis indicium! Illam labri partem, quam id quod effusum est de calice, contigit, in sanguineum rubrorem repente convertit, ubi scilicet duae maiores guttae sanguinis exprimuntur. Sed neque illae neque aliae, quae iuxta videntur esse minusculae, nullo possunt studio vel ablui vel abstergi, quo rubror inpressi sanguinis aliquatinus valeat aboleri. Cum ergo purpureus ille cruor tam tenaciter heserit in vase lapideo, quantum putamus ius sibi potestatis vendicat virtus illa celestis in pectore christiano? His itaque celestibus sacramentis, fili karissime, te frequencius munire non differas, quibus videlicet a te diabolicae versuciae et subdolae machinacionis argumenta repellas. Precinctus ergo, constanter atque robustus sta semper in acie, nec ignores indeficientem adversarium contra te infatigabiliter dimicare. Interea dum hec loquor, et illud nunc ad memoriam redit, quod Ildeprandus Romanae aecclesiae archidiaconus eisdem, qui superius memorati sunt regina et episcopo praesentibus, retulit. Duos, inquit, sanctos monachos vidi et non mediocres, apud eos locum familiaritatis optinui. Qui nimirum singulis morabantur in cellulis apud monasterium, quod in loco constructum est, qui dicitur Aquisgrani. Quorum videlicet alter, qui maioris videbatur esse simplicitatis, Marinus, alter autem Romanus vocabatur proprio nomine. Sed Marinus vix ulla dies erat, in qua diabolum vel per speciem aliquam non aspiceret vel per somnium non audiret, adeo ut antiquus hostis sibi sepe conpsalleret, simul que cum eo divinae laudis officia celebraret. Aliquando vero tenebrarum auctor se transfiguravit in angelum lucis, ei que quasi legem dictando mandavit: Cave, inquit, quia qui angelum Dei et aspicere et alloqui meruisti, indignum est, ut de cetero cum hominibus loquaris. Protinus ille, tamquam mandatum divinitus accepisset, a fratrum se funditus collocucione removit, se que sub rigida silencii censura constrinxit. Cui cum frater Romanus primo, deinde abbas monasterii, ut sibi loqueretur vehementer insisteret, et ille predantis labiis non mitteret, abbas fores cellulae violenter irrumpens dignis indiscretum fratrem verberibus castigavit, et sic ad reddendum sermonis officium compulit. Cui mox admonendum subiunxit: Idcirco, inquit, antiquus adversarius, bonorum semper operum inimicus silencium tibi temptavit imponere, ut et tu fructum fraternae edificacionis amitteres, et illi qui a te sublevandi erant, tuae consolacionis auxilium non haberent. Sic itaque frater quia non malicia sed ex simplicitate peccaverat, ad mentem quantocius rediit, et contempta suggestione diaboli ammonicionibus pii patris humiliter acquievit. Sed dum te, fili mi, ad evacuandas antiqui hostis insidias provoco, quid praefata regina retulerit audisse ex ore beati Leonis noni, Romanae ecclesiae pontificis, non omitto. Ait itaque praedictus papa: Amita, inquit, mea sanctimonialis effecta, in quodam virorum erat monasterio constituta. Ibi que in propria degens cellula cum quadam pigmea, id est brevis staturae femina, cotidianae laudis officia pacienter et humiliter persolvebat. Quadam vero nocte cum ante nocturnae synaxis excubias maturius surrexisset, comitem que suam more solito sepius inclamasset, illa que gravi sopore depressa nullatenus responderet, tandem in iram commota quid diceret non attendit. Diabole, inquit, surge. Ad quam vocem praesto diabolus eius quae dormiebat effigiem representans accessit, et mutuos reddendo versiculos psallere simul cepit. Cum que ad illum psalterii locum modulacione continua pervenissent, ubi dicitur: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant a facie eius qui oderunt eum. Sicut deficit fumus, deficiant, et reliqua, hic ilico malignus spiritus substitit, et hos exprimere versiculos non praesumpsit. Hoc sancta mulier cum apud se miraretur, expavit, et quod erat non inaniter suspicans, signum sibi sancte crucis imposuit, statim que malignus hostis evanuit. Et quis esset qui sanctae mulieri psallendo comes extiterat, se fraudulenter occultando monstravit. Huic eciam venerabili nocturnis horis matronae nequam spiritus cadaver cuiusdam hominis, qui pro suis sceleribus appensus fuerat, attulit, et ut illi terrorem incuteret, huiusmodi sibi, ut ita loquar, exenium procuravit. Que mox abbati loci fratrum que conventui, quid sibi nequissimus hostis fecisset innotuit, atque ut pro illo misero fratres omnes in commune preces effunderent, obnixis precibus impetravit. Postmodum vero cuidam divinitus revelatum est, per oraciones fratrum illum misericordiam consecutum. Sic itaque deceptus est hostis antiquus, qui dum viventi machinatur illudere, iacturam cogitur de mortuo sustinere. Ad hoc igitur et huiusmodi diabolicae temptacionis tibi proponuntur exempla, ut et ipse contra hostis callidi deceptoris insidias sollerter evigiles. Et dum te delectat aliorum cum hoste luctancium audire victorias, ipse te per languidi torporis ignaviam non remittas. Sed iam ista sufficiant. Commenda me fratribus. Domno priori ex nostra parte humiliter suggere, ut a fervore solito pietatis et misericordiae non tepescat, sed suscepcionibus hospitum et subsidiis egenorum, in quantum res domestica patitur, insistere non amittat. Sed et illi conveniens exemplum profero, quod huic rei quam sibi suadere gestio, non mediocriter profuturum esse confido. Nam, et eadem Agnes regina quae supra, nam, inquit, eciam vir quidam in Alemaniae partibus avia saltuum, praerupta moncium, opaca silvarum venandi studio peragrabat. Hic itaque dum anxius huc illuc que discurrit, et sollicitus curiositatis indagine ferarum lustra perquirit, invenit duas mulieres, matrem scilicet ac filiam, per illos hiemalium cumulos pruinarum et profunda nivium rudera miserabiliter oberrantes. Qui protinus misericordia ductus, comiti suo qui eum solum sequebatur, ait: Levemus in equis has feminas, singulis singulam, et ad hominum habitacula devehamus, quia vel oberrancium forte luporum sunt morsibus exponendae, vel vi nimii algoris sunt proculdubio moriturae. Quod comes penitus abnegat, et hanc se ferre posse stomachatur in iniuriam. Cui dominus: Ego, inquit, si tu fastidis, solus utramque levabo, et hanc quam dicis in iniuriam alacriter sustinebo. Cum que unam post se, et alteram in medio residens poneret ante se, tandem socius mente compunctus atque confusus, domino suo cessit unam, et ipse ad subvehendum corripuit alteram. Sic igitur eas per difficillima loca et longos anfractus non sine gravi periculo detulerunt, donec scilicet molendinum casu obvium reperirent, ibi que eas deponerent. Adiecit eciam dominus, ut uni earum vestem traderet, qua vim frigoris aliquatenus temperaret. Hic aliquanto post tempore factus est monachus, et deinceps ingravescente molestia ad extrema perductus est. Tunc fratribus qui adstabant, cum magna coepit animadversione clamare dicens: Videtis innumerabilium daemonum turbam quae me undique circumvallat, me que terribilibus oculis intueri et impugnare non cessat? Cum que continuis oracionibus et psalmodiae fratres insisterent, ille tamen nichilominus tremefactis visceribus formidaret, tandem illi qui sibi, sicut dictum est, in venacione comes extiterat, ut adsistebat propius, exclamavit: Nonne vides, inquit, quod mulier illa quam te cum simul ad aquimolum devectavi, vestimentum illud quod sibi tunc dedi tenens in manibus ventilat, et omnes ex hac domo demones violenter exturbat? Et paulo post, ecce, Deo gratias, omnes eiecti sunt, et a meis optutibus, mulieris huius impulsu, prorsus evanuerunt. Sic igitur ille sub bonae spei securitate defunctus est, et misericordiae fructus quos vivus exhibuit, oblatos sibi dum moreretur invenit. Nam saepe contingit, ut inter multas carnalium accionum tenebras unum boni operis lumen erumpat, quod hominem ad bonum finem portum que perducat. Unde non ociosum arbitror si et id quod Stephanus, eiusdem reginae cappellanus, vir videlicet honestus et prudens, enarravit, attexo. Ait enim quod Stedelandus imperator Galliciae retulit, quod tunc ad unius noticiam, alio postmodum referente, pervenit. Tres, inquit, meretrices erant, obscenis lupanarium feditatibus deditae et , ut ita loquar, omni transeunti turpi lenocinio prostitutae. Sed cum regio illa communi Sarracenorum et Christianorum esset inhabitacione permixta, illae se Christianis quidem turpiter exponebant, Sarracenorum vero consorcia funditus abdicabant. Cum que se dolerent illi in hoc foedo negocio despici, suae que genti conquererent iniuriam irrogari, tandem eas ad tribunal praesidis pertrahunt, et ut suis quoque, sicut Christianis, in luxuriae permixtione consenciant, vehementer insistunt. Sed dum scelus hoc apud eas, modo terrores, modo blandicias intentantes, aliquatenus optinere non possent, prolata sentencia praesidis adiudicatae sunt morti. Quid plura? Protinus spiculatores accedunt, nudis cervicibus vibratos pugiones incuciunt, sed ne supremam quidem cutem incidere cassatis ictibus possunt. Interea dum et istae mori alacriter volunt, et illi occidere nequeunt, carcerali custodiae mancipantur. Nocte vero uni earum, quae quasi superior erat caeteris, salvator apparuit, ei que dixit: Nolite timere, hodie certamini vestro finem imponam, vos que cum corona martyrii in gloriae meae amenitate suscipiam. Sequenti vero die ad tribunalia iudicis deducuntur, inquisicione facta eadem nichilominus sentencia perseverat. Idem est qui fuerat animus, et Agarenorum, sicut prius, per omnia detestantur amplexus. Protinus ergo carnifices, quoniam in cervicibus earum nil se posse probaverant, earum guttur gladio desecant, et sic de meretricibus martires. Sed quoniam longius quam incipiendo decreveram iam stilus iste producitur, cohibendus est calamus, et epistolaris compendii ponendus est modus. Tandem divinae pietatis imploro clemenciam, ut inter caetera virtutum et tocius sanctae religionis insignia, inviolabile tibi servandae pudiciciae robur infundat, et vasculum tui corporis in sanctificacione et honore custodiat. Quatinus is qui dicit in Canticis: Ego flos campi, ego lilium convallium, sicut pro te dignatus est fieri filius virginis, sic eciam vernare te faciat floribus castitatis. 124 Dominae suae imperatrici Agneti, P peccator monachus servitutem. Arbitror, venerabilis domina, quoniam ex quo domnus Rainaldus Cumanae sedis episcopus et sancta mulier Hermisinda relicta quondam germani tui, ego quoque servus tuus, ad propria quique recessimus, mens tua nunc fluctuat, et velut omnium destituta solacio solam se remansisse deplorat. Gravat forte longioris censura silentii, et tedium est colloquentium nunc deesse praesentiam, quos sepe refugiens dum adessent, remotioris anguli latibulum expectabas. Toleramus enim saepe quod gratis offertur, perfruimur quod difficilius optinemus. Parvipendimus quod abundat, et quod deesse conspicimus inhianter optamus. Verum pia mens tua, quae divini amoris igne succendi votis omnibus estuat, nequaquam ex humanae societatis absentia contabescat. Immo quanto sibi terrena solacia deesse considerat, tanto magis de propinquitate sancti Spiritus paracliti confidat. Unde salvator cum iturum se ad Patrem post resurrectionis gloriam declararet, et ex hoc discipulorum animos non mediocriter perturbandos esse conspiceret, praesto subiunxit: Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Si ergo illuminator mentium spiritus apostolicis illabi pectoribus plena diffusione non poterat, nisi veritas ipsa quae eis illum missurus erat, corporalem sui praesentiam ab eorum subtraxisset obtutibus, quanto magis necesse est, ut purus homo ab hominum se frequentia subtrahat, quatinus superni muneris capax fiat? Sic que mens humana dum vacat ab aspectibus hominum, sancti Spiritus mereatur ingressum. Eorum ergo qui te cum conversabantur absentiam, noli deputare iacturam. Immo salutis occasio, perfectionis lucrum et propensio nostri meriti deputetur augmentum, quia dum strepitus humani cessat aloquii, construitur in te per silentium templum Spiritus sancti. Hinc est quod de Israelitici templi constructione sacra testatur historia, quia malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo Domini, cum aedificaretur. Templum quippe Dei per silentium crescit, quia cum mens humana per exteriora se verba non fundit, in sublime fastigium spiritalis edificii structura consurgit, tanto que subcrescens in altiora substollitur, quanto per silentii custodiam circumclusa sese extrinsecus fundere prohibetur. Custos enim iustitiae silentium. Et per Hieremiam dicitur: Bonum est prestolari cum silentio salutare Domini, bonum est viro cum portaberit iugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. Solitarius plane dum tacet, se elevat super se, quia mens humana dum intra silentii claustra undique circumcluditur, in superiora sublimis erigitur, ad Deum per celeste desiderium rapitur, et in amore eius per ardorem spiritus inflammatur. Et tamquam fons vivus dum per verborum rivulos effluere hinc inde non sinitur, undis excrescentibus in altiora cumulatur. Templum ergo tui pectoris nunc per silentium crescat, virtutum spiritalium tanquam celestium lapidum in te structura consurgat, ubi supernus ille sponsus quem totis visceribus diligis, velut in thalamo suo delectabiliter requiescat. Memento itaque quod apostolus ait, quia fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis posuerit super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulas, quale cuiusque fuerit, ignis probabit. Quid enim per aurum, argentum, et lapides pretiosos, nisi robur et ornamenta virtutum? Quid vero per ligna, fenum et stipulas, nisi fragilitas innuitur vitiorum? Attende ergo, ut edificium quod in te fit, non ex fragili sit materia, quae flammis esse possit obnoxia, quae ventis sit impellentibus ruitura. Lignum plane, fenum et stipulas facile potest vorax flamma consumere, aurum vero vel argentum sive lapides pretiosi nesciunt incendio subiacere. Et certe per eundem apostolum dicitur: Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissima ignea extinguere. Ignis ergo quem clandestinus hostis inmittit, inveniat in te pretiosa metalla virtutum, non stipulas et fomites vitiorum. Ut furentibus flammis, quas callidus insidiator exufflat, non materia putris ac fragilis enerviter cedat, sed inpenetrabilis ac robustae soliditatis rigor obsistat, ut illa virtus altissimi, quae virginalis uteri visceribus obumbravit, mentem quoque tuam in perpetuo vernantis pudicitiae virore custodiat, eam que, quod absit, aduri spiritalis nequitiae vaporibus non permittat. Consolare igitur, venerabilis domina, et a corde tuo omne tedium noxii meroris expelle. Christus sit confabulator tuus, Christus tibi contubernalis sit et conviva. Immo Christus ipse tuae sint deliciae, ipse quotidianae refectionis epulum, ipse tibi sit intimae dulcedinis alimentum. Cum illo simul lege, cum illo iugiter psalle, cum illo denique te in pavimento oratura prosterne. Cum illo te erige, cum illo te dormituram lectulus capiat, cum eo te sopor inveniat. Eius te pudicus atque virgineus amplexus astringat, ut in te quoque veraciter impleatur, quod per Esayam dicitur: Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. Et tu specialis dicere valeas, quod generalis sponsa dicit in Canticis: Dilectus meus inter ubera mea commorabitur. Constat enim quod inter ubera pectoris cor hominis situm est. Dilectus ergo inter sponsae ubera commoratur, cum a fideli qualibet anima Christus toto corde diligitur. Huic ergo sponso dicit anima sancta tua: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus: lectulus noster floridus. Ipse enim speciosus forma prae filiis hominum. Et quia propter eius amorem regales infulas contempsisti, imperiale fastigium despexisti, ipse corona, ipse tibi sit super purpura, ipse totius gloriae tibi preparet beata ornamenta. Ut merito debeas cum propheta cantare: Induit me Dominus vestimento salutis, et indumento letitie circumdedit me, quasi sponsus decoratum corona, et quasi sponsa ornata munilibus suis. Hic in te societatis humanae consoletur absentiam, hic tibi vel pro omnium iussione et allocutione sufficiat. Hic velut alter, sed longe praestantior, Helcana veraciter dicat: Non iam Anna, sed Agnes, cur fles, et quare non comedis, et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? Et quoniam Helcana Dei zelus dicitur, zelus Dei dilectio redemptoris animum tuum in omni meroris et angustiae tedio consoletur, ut in eum te in omni quam pateris adversitate proicias, sub eius umbraculum ab humanae persecutionis ardore confugias, et in eius amplexibus secura suaviter requiescas. Quatinus ipse tibi semetipsum quietis intimae praebeat portum, qui pro te dignatus est mundanis fluctibus et inundantium procellarum perferre naufragium. 125 — sanctitas intulit, quam prorsus oblitterata, quam ex intimis, ut ita loquar, ceris mei pectoris abolita, immo in quanta benedictione nomen tuum sit in ore meo, quantis etiam angelicus tuus ille conventus apud me praeconiis celebretur, testes sunt et qui michi in Christi servitute cohabitant, et qui me pro eius amore frequentant. Rogo praeterea sanctitatis vestrae clementiam super adhulescentulo isto, uterinae videlicet meae sororis filio, ut illi magistrum simul et victum paterna pietate provideat, et rudem imperitum que suscipiens, ac velut Iacob baculo simpliciter innitentem, ad propria postmodum cum gemina trivii vel quadruvii uxore remittat. In hoc igitur puero imaginem meam respice, in hoc speciem mei vultus attende, et quicquid illi pietatis impensum fuerit, non sibi, sed michi prorsus adscribe. O utinam mittere tibi possem, quae sanctis Cluniacensibus scripsi, vel alia multa, quae post Galliae reditum ex diversis thematibus exaravi. Omnipotens Deus te, venerabilis pater, ad servorum suorum custodiam diutius servet incolomem, et angelicam vultus tui speciem me faciat videre praesentem. 126 Alberico venerando fratri, Petrus peccator monachus salutem in Domino. Vetus narrat hystoria, quia cum filii Ioseph, Ephraim scilicet et Manasse, latiora possessionis exigerent spacia, hoc accaeperunt Iosue praecipiente responsum, ut ad montana transirent, silvarum densa succiderent, sic que sibi largiora spacia propriis manibus procurarent. Qui etiam paulo post septem tribubus dicit: Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendum terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? Tu quoque, frater, dum me quibusdam questiunculis pulsas atque ut tibi solvantur efflagitas, mox ad montana doctorum atque ad silvas mittendus es scripturarum, ubi scilicet continuo labore desudans silvescentia saltus arbusta succidas, nodosos dubietatum truncos evellas, ac novalia tibi velut quibusdam propriae indaginis manibus excolas. Sic igitur humus caelestis eloquii propriae suptilitatis est sarienda ligonibus, ut non ab alienis manibus alimenta praestolatus esurias, sed uberis proventus copiam proprio labore convectans mox in spiritalium deliciarum affluentia delectabiliter vivas. Interim tamen dum tuae desunt fruges, nostra tibi, non dicam horreum, non certe quod minus est tunna, sed perexilis saltim bati mensura succurrat, nostris que segetulis utcunque tua temperetur egestas. Est enim quiddam medium inter splendide vivere ac famis inopia funditus interire. Vis itaque ut non modo quod quaeris edisseram, sed et apicibus tradam, quatinus sic ignorantia pereat, ut deinceps oblivio non obrepat. Age igitur. Quid est, inquis, quod dicitur: Filius unius anni erat Saul, cum regnare coepisset; duobos autem annis regnavit super Israel? Hoc nonnulli intellegi sic arbitrantur: Quia regi Saul in exordio regni sui filius erat anniculus, qui teneram adhuc unius anni vagiebat infantiam, scilicet Isboseth, et hic duobus annis post mortem patris regnavit super Israel. Sed quoniam hic a doctioribus viris sensus exploditur, a nobis etiam alius inquiratur. Quod ita beatus Hieronimus docet intellegi, quoniam sic erat innocens, tanquam puer unius anni cum regnare coepit, et duobus annis in eiusdem innocentiae simplicitate permansit. Sed qui tunc erat ex humilitate filius, postmodum per superbiam factus est servus. Quaeris etiam qui erant Cerethi et Phelethi, qui bellatores dicuntur fuisse David? Legitur in libro Numeri dixisse Dominum Moysi: Congrega michi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, facies que ibi stare te cum, et auferam de spiritu tuo tradam que eis, ut sustentent te cum onus populi et non tu solus graveris. Ex istorum itaque stirpe duae processerunt cognationes, quarum una Cerethi, altera dicebatur Phelethi. Et Cerethi quidem dans iudicium, Phelethi puniens interpretatur, ut quos illi adiudicarent morti promulgando sententiam, isti punirent irrogando vindictam. Addis etiam: Cur filii David sacerdotes fuisse dicuntur, qui nullam cum filiis Aaron consanguinitatem, nisi sicut caeterae tribus habuisse noscuntur? Sed sciendum, quia dum sacerdotes venerabiles ac magistri constituabantur in populo, aliquando nomine sacerdotum designantur principes vel doctores, sicut alibi reperitur: Ira Iarites erat sacerdos David, id est magister. Ita quoque cum dicitur: Filii autem David erant sacerdotes, sic intellegendum est ac si dicat quia magistri erant fratrum suorum, vel certe principes inter caeteros, sicut habet antiqua translatio. Nam ubi nova dicit editio: filii David erant sacerdotes, in veteri legitur: filii autem David principes erant aulae regiae. Illud praeterea te non intellegere perhibes, quod scriptum est: Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisteos, in quo percussit Adeodatus filius saltus polimitarius Bethleemites Goliath Getheum. Quod nimirum facile valet intellegi. Nam Gob interpretatur lacus, et sicut periclitatur qui in lacum leonum mittitur, sic David quasi leonis se dentibus tradidit cum in rabiem Goliath se praeliaturus inmersit. Idem David Adeodatus iure dicitur, quoniam a Deo est electus in regnum. Qui etiam filius saltus vocatur, quia de pascuis saltuum, ubi oves alebat, eductus agnoscitur. Nec sine causa idem David polimitarius dicitur, quia mater eius de genere Beseleel extitit, qui tabernaculum foederis in deserto construxit, in quo etiam nonnulla polimitaria operatione contexuit. Bethleemites quoque non incongrue dicitur, quia Noemi et Ruth unde David duxit originem, et de Bethleem fuerant tempore famis egressae, atque ad eandem Bethleem sunt reflorente postmodum ubertate reductae. Quod autem Adeodatus cum omnibus his adiectivis ipse proculdubio sit David, sequentia declarant, ubi dicitur: Hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth, et ceciderunt in manum David et servorum eius. Sane quid etiam per haec mistice significetur exponerem, nisi quod perspicuum est, epistolaris michi brevitas prohiberet. Iuxta misticum scilicet intellectum haec omnia referuntur ad Christum. Ipse enim Adeodatus est, de quo et per Ysaiam dicitur: Puer natus est nobis, filius datus est nobis. Qui filius saltus non incongrue dicitur, quoniam ex Iudaeis secundum carnem nasci dignatus est, qui dum nullum fructum spiritalis germinis attulerunt, velut agrestes arbores non horto plantatae, sed in saltu natae, steriles extiterunt. Unde legitur: Vox clamantis in deserto, hoc est in infructuoso Iudaeorum populo. Polimitarius quoque redemptor noster merito dicitur, quia velut textrini operis studio vacat dum et se suis fidelibus induit et illis iustitiae vestimenta contexit. De suis quippe vestibus per apostolum dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam aecclesiam, non habentem maculam neque rugam. Et per prophetam: Omnibus his velut ornamento vestieris. De Christi vero fidelibus psalmista canit: Sacerdotes tui induantur iustitia. Et per Hiezechielem Dominus improperat animae quam spiritalibus indumentis decenter ornavit, sed eum ipsa mechiae sordibus polluta deseruit: Vestivi te, inquit, discoloribus et caltiavi te yacinto et cinxi te bisso et indui te suptilibus et ornavi te ornamento. Et paulo post: Et vestita es bisso, et polimito, et multis coloribus. Quid ergo mirum si redemptor noster polimitarius dicitur, qui virtutis decore polimito induit animam, quam sponsali iure sortitur? Ipse est enim Dei sapientia, de qua per Salomonem dicitur, quia quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum, cuius digiti apprehenderunt fusum, cuius omnes domestici vestiti sunt duplicibus, cuius etiam caro stragula vestis facta est in passione, sed eadem byssus et regalis purpura indumentum illius est in resurrectione. Qui etiam Bethleemites iure vocatur, quia in Bethleem de virgine natus agnoscitur. Quod autem dicitur, quia tertium bellum fuit in Gob, hoc intellegitur, quia verus David salvator Israel ante legem et sub lege ac postmodum in evangelica gratia fideles semper bellatores habuit, per quos contra Philisteos id est adversus malignos spiritus dimicavit. Ad hoc itaque tertium bellum David venit in Gob, qui interpretatur lacus, quia redemptor noster dum velut forti armato fortior supervenit, ipse per se etiam usque ad inferna descendit. Unde per psalmistam dicit: Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris et umbra mortis. Illic percussit Goliath Getheum, quia dum electorum animas de gehennae claustris eripuit, antiquum hostem, qui super eos tyrannidem exercebat, loetali vulnere sauciavit. Quaeris etiam, cur in scripturis sacris sit ista diversitas, ut in libro Regum legatur David redemisse aream Ornan Iebusei simul et boves, qui offerendi erant in holocaustum, siclis argenti tantummodo quinquaginta, cum in Paralipomenon pro sola area dedisse narretur auri sexcentos siclos? Sed sciendum est proculdubio, quia in libro Regum boves tantummodo quinquaginta siclis argenti comparasse David legitur, quanti vero aream comparaverit, illic omnino siletur. Paralipomenon vero liber de bobus e contrario tacet, sed emptam sexcentis auri siclis aream perhibet. Quod facile pervidetur, si in utroque libro ipsa verborum series diligenter attenditur. Nam in libro Regum hic est ordo verborum: Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta. Ubi sic distinguendum est, ut prius scriptura dicat: Emit David aream, nec exprimat quanti. Deinde sequatur: et boves argenti siclis quinquaginta. In libro vero Paralipomenon ita legitur: Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos, et aedificavit ibi altare Domino. Sic igitur utraque sibimet scriptura divisit, ut illa boum, ista solius areae numeret pretium. Res itaque quibus pretii mensura praefigitur, discrepant, sed scripturae sanctae sibimet invicem non repugnant. Illud praeterea consulendum putasti, quod legitur: Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant, quos consumpserat saltus de populo, quam hii quos voraverat gladius. De qua sententia in libro Hebraicarum questionum haec beati Hieronimi verba sunt: Saltum hunc, inquit, qui plures consumpsisse quam gladius vorasse legitur, bestias ferocissimas quae in saltu erant, Hebrei autumnant, a quibus plures consumpti quam a gladio vorati fuerint. Verum hic, ut dicitur, Hebreorum fuerit intellectus, nobis autem videtur quia vesani quique et infruniti, qui cum Absalon perduelliones extiterant, Deo deserente caecati, arbustis occurrentibus inpingebant. Atque ideo dicatur quia plures ceciderint saltu consumente perempti, quam hii qui gladio fuerint trucidante vorati. Quod ita debere intellegi non ambigitur, si ipsa stili consequentia vel superficietenus attendatur. Nam postquam praemittit: Multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hii quos voraverat gladius in die illa, praesto subiungit: Accidit autem ut occurreret Absalon servis David sedens in mulo. Cum que ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui et illo suspenso inter caelum et terram mulus cui insiderat pertransiit. Illud praeterea quod inquiris, quid factum sit de arca Domini et tabernaculo foederis, quae fabrefacta sunt in deserto, sicut huius rei pene nil officit ignorantia, ita vix aliquid utilitatis probatur conferre notitia. Verumtamen sicut scripturae tradit auctoritas, in monte Abarim ubi Moyses sepultus agnoscitur, tabernaculum simul cum arca necnon et altare incensi reconditum Hieremiae prophetae manibus invenitur. Quod evidenti declaratur inditio, si secundi libri Machabeorum diligenter attendatur exordium: Erat, inquit, in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari se cum, usquequo exiit in montem in quem Moyses ascendit et vidit Dei claritatem. Et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit. Haec igitur tria sacramenta, sicut dictum est, Hieremias in praefato Abarim monte recondidit. Si quid autem ex his aliud postmodum factum fuerit, aut certe sic intacta permanserint, quia nusquam scriptura commemorat, nostra quoque disquirere curiositas non praesumat. Illud etiam Ysaiae quod tibi petis exponi: Propter scelus populi mei percussi eum, et dabit impium pro sepultura, et divitem pro morte sua, ut nobis videtur, tale est. Pater omnipotens Filium propter populi sui peccata percussit, quia illum ut nostra peccata deleret, crucis patibulum subire constituit. Ad hoc est enim Filius a Patre traditus, ut servus fieret absolutus. Sicut apostolus: Qui proprio, inquit, Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ad hoc innocens vulneribus est percussus, ut peccator exultet a suorum vulnerum livore sanatus. Sicut per eundem Ysaiam dicitur: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, cuius livore sanati sumus. Sed redemptor noster pro duobus populis, gentili videlicet et iudaico, pati dignatus est, quorum alter impius, alter dives merito dicebatur. Et gentilis quidem populus impius erat, quia ydolis serviens pietatem divini cultus ignorabat. Haec autem pietas grece dicitur theosebia. Iudaicus vero populus dives extiterat, quia dum sabbata, circumcisionem, neomenias, omnes que cerimonias divinae legis accaepit, tanquam copiosis thesauri caelestis diviciis abundavit. Quibus exuberare divitiis Corinthios iam conversos Paulus exultabat, cum diceret: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, ita ut nichil vobis desit in ulla gratia. Salvator ergo noster pro morte quam in se suscaepit, duos de morte resuscitatos Patri populos reddidit, gentilem scilicet, qui daemonibus olim impie serviebat, et iudaicum qui quamvis occidentem litteram tenens, et vivificantem spiritum nesciens, divinae tamen legis divicias possidebat. Postremo quod quaeris illud Hieremiae prophetae quid sit: Ex ore altissimi non egredientur nec bona, nec mala, famosa questio est pene totius aecclesiae. A plurimis enim quaeritur, et celebris currit per ora multorum. Sed eo largiente qui aperit librum et solvit signacula eius, haec facile questio solvitur, si non ex nobis, sed ex illo confidentia praesumatur. Omnipotens Pater et innocentem Filium impiorum manibus tradidit, et tamen a recto iusticiae tramite non recessit, quoniam inde iusticiam reflorere constituit, unde illum ad tempus iniusticiae subiacere permisit. Sicut in libro Sapientiae legitur: Cum sis, inquit, iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnas. Pater itaque Filium mortem subire permisit, verumtamen ut eum perimerent, peremptoribus non praecaepit. Alioquin inculpabiles extitissent, dum ministerium impietatis adscriberent pietatis auctori. Potestatem ergo Deus Christi persecutoribus praebuit, sed ut eum persequentes occiderent non mandavit. Unde illic praemittit propheta dicens: Ut perverteret hominem in iudicio suo, Dominus ignoravit. Perverteret quippe Deus in iudicio hominem, si condempnari praeciperet innocentem. Sed aliud est condempnare, aliud a condempnationis suplicio non eripere, aliud in conatus sacrilegos furentes impellere, aliud nequaquam a concepti furoris insania refrenare. Unde illic non ignorando, sed reprobando subiungitur: Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non iubente? Domino dicit non iubente, non tamen prohibente. Non ergo persecutoribus Deus ut salvatorem nostrum crucifigerent iussit, quia nichil in eo quod puniendum esset invenit. Non tamen ne crucifigeretur inhibuit, quia pro mundi salute passurum nullatenus eum ex inpiorum manibus liberavit. Unde bene mox additur: Ex ore altissimi non egredientur nec bona, nec mala? Bona quippe procederent, si eum de suplicio quod irrogabatur eriperet, mala vero si crimen in eo quo supliciis adiudicandus fuerit reperiret. In passione ergo Christi ex ore altissimi nec bona egrediuntur, nec mala, quia Pater eum nec ex potestate liberat, nec ex legis aequitate condempnat, quia licet non reperiat peccatorem, pro salute tamen mundi in passione positum non eripit innocentem. Nullis videt peccatis obnoxium, nec tamen reddit impiorum manibus absolutum, ut dum subit innocens poenam, qui peccator est revertatur ad veniam. Et dum unus qui non debet, solvit omnium debita, omnes qui sub originali vetustae cautionis foenere tenebantur adstricti, rescissi cyrographi reddantur legibus absoluti. In hoc etiam quod tu tamen non interrogas, ego sepius dubitavi, cur David Ioab et Semei, quibus iratus erat, dum adviveret clementer indulsit, moriens autem Salomoni sibimet in sceptra regia succedenti perdendos esse mandavit: Tu, inquit, nosti quae fecerit michi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit et effudit sanguinem belli in pace. Atque paulo post addidit: Facies ergo iuxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. De Semei quoque sic ait: Habes et Semei apud te filium Gera filii Gemini de Baurim, qui maledixit michi maledictione pessima, quando ibam ad castra. Deinde quibusdam interpositis addidit: Deduces que canos eius cum sanguine ad infernum. Quid est enim quod eos David moriens damnat, quibus vivendo pepercerat, cum profecto rationis ordo deposcat, ut in perduelliones vel quoslibet inimicos vivens sententiam ultionis exereret, moriens autem eis misericorditer indulgeret? Sed sciendum est quia per regnum David, qui tot persecutionibus et erumpnis attritus, tot adversitatibus et inopiis cum suis commilitonibus est afflictus, hoc praesens saeculum designatur, in quo cum suis membris Christus affligitur, multis que tribulationibus aecclesia laceratur. Regnum vero Salomonis qui diviciis et gloria cuncta regalium dignitatum iura transcendit, omnia principalis imperii fastigia superavit, futurae vitae denuntiat gloriam, in qua Christus vere pacificus aeterna cum suis quiete perfruitur, ac caelestis convivii dapibus solemniter epulatur. Unus igitur idem que redemptor noster et nunc David est, et tunc Salomon erit, quia et modo tanquam manu fortis per membra sua contra diabolum pugnare non desinit, et tunc sopita prorsus omni carnis et spiritus controversia, cum corpore suo quod est aecclesia, ut revera pacificus aeterna tranquillitate regnabit. Nunc in electis suis quasi David calamitatum fascibus premitur, persecutionum ac diversis adversitatum pressuris urgetur, tribulationibus et erumpnis atteritur, postmodum tanquam Salomon exuberanti divitiarum inmortalium copia potietur. Nunc David a facie Absalon fugiens decem concubinas in domo relinquit, quas Absalon per incestum turpiter foedat, quia redemptor noster dum eiectus de civitate iudaica in desertum gentium properat, relinquit in domo legis Iudaeos, non viriliter incedentes, sed muliebri conversatione viventes. Qui nimirum per decem concubinas non incongrue figurantur, quia dum enerviter decem legis praecepta custodiunt, non castum matrimonii merentur ascendere thalamum, sed absque fidei cohaerentes annulo sortiuntur pro coniugio pelicatum. Quas Absalon lasciviens polluit, quia malignus spiritus reprobas inpiorum animas quasi prostituendo corrumpit. De quibus scriptum est, quia David postmodum non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque in diem mortis suae, in viduitate viventes. Perdiderunt enim virum, de quo per Ysaiam dicitur, quoniam accaeperunt septem mulieres virum unum. De quibus et per Salomonem dicitur, quia septingentae sunt reginae. Accaeperunt itaque septem, quem amiserunt decem. Caelestem quippe sponsum sancta sibi confoederavit aecclesia, septiformi scilicet spiritus dono repleta. Quem sponsum synagoga, quae decalogi mandata percaeperat, perdidit vidua que permansit, quia dum in domo consueti ritus et legalium cerimoniarum inmobiliter perstitit, cum rege David in deserta gentilium exire contempsit. David ergo vivens tolerat quos in fine condempnat, quia iudex humani generis Christus, quem ille signabat, illis nunc misericorditer parcit, quibus in fine saeculi sententiam iustae damnationis infligit. David itaque misericordiam praerogat, Salomon iustitiam iudicat. Quia unus idem que redemptor noster et nunc quasi David reproborum pravitates aequanimiter tolerat, et postmodum tanquam Salomon in gloria sua veniens eos quasi vibrato iudicii sui mucrone trucidat. Haec alternitas divini examinis frequenter in eiusdem David sermonibus invenitur, sicut illic: Misericordiam, inquit, et iudicium cantabo tibi, Domine. Et : Misericordiam et veritatem diligit Deus. Misericordia et veritas obviaverunt sibi. Sic itaque dum misericordia veritati, quasi David praeponitur Salomoni, ut quos pie David per misericordiam sustinet, Salomon per iudicium iuste condempnet. Et notandum quod per Ioab, qui suis homicidium manibus perpetravit, illi designantur qui mala faciunt, per Semei vero, qui regi tantummodo maledixerat, illi figurati sunt qui prava loquuntur. Nam et hii qui nequiter agunt, et illi qui sermonibus reprobis ac falsis insistunt, in extremae discussionis examine proculdubio dampnabuntur, sicut idem David ait: Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes eos qui loquuntur mendacium. Sed ne iam fortassis epistola epistolaris compendii limen excedat, calamo silentium imperamus, ne et ipsi redarguamur indociles, dum te docere nitimur questiones. 127 Alberico fratri karissimo, P peccator monachus salutem. Dubitare te perhibes, dilectissime, cur non modo scripture veteris testamenti, sed et plerique doctores ecclesie decem mensibus asserunt hominem in materno utero coalescere, nec intra novem mensium spatium fateantur exire. De quibus ne per multa vagemur, sufficit si unum dumtaxat apponamus exemplum. Ait enim in libro Sapientiae Salomon: Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus, et ex genere terreno illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro. Decem mensium tempore coagolatus sum in sanguine ex semine hominis et delectamento somnii convenientis, et ego natus accepi communem aerem. Cum et beatus Iohannes Baptista et ipse auctor et institutor nature Christus, sic intra novenarium nati fuerint mensium cursum, ut ex decimo mense ne tenuissimum quidem attigerint athomum. Nam Iohannes quidem conceptus est, sicut scribitur, octavo kalendas Octubris et natus est octavo kalendarum Iulii. Salvator autem noster conceptus est in utero virginali octavo kalendarum Aprelis, et natus est ad salutem mundi octavo kalendarum Ianuarii. In quibus nimirum utrisque conceptionibus et nativitatibus, servi scilicet ac domini, sic novem menses repperiuntur inpleti, ut decimi nullatenus videantur incepti. Quamquam si diligenter tempus utrumque perpenditur, duobus diebus diutius quam Iohannes intra materna viscera mansisse Dominus invenitur. Cum ergo plerique homines intra novem mensium cursum absque ulla prorsus ambiguitate nascantur, quid est quod per decem menses in utero coagolari a doctoribus perhibentur? Sed in quantum nobis datur intellegi, menses apud veteres triginta tantummodo dierum numero supputabantur. Ista vero regula quae nunc tenetur, ut alii menses triginta contineant dies, alii triginta unum, ab illius Romuli, qui Romanam urbem condidit, institutione descendit. Romulus enim cum acris sed agrestis esset ingenii, dum cepti ac novi statum ordinaret imperii, illum diem cuiusque mensis constituebat initium, in quo novae lunae conspiceret ortum, ut ille potissimum dies kalendas efficeret, quo nova luna primitus illuxisset. Se quia modo tardius, modo celerius luna videri solet, contigit ut cum tardius apparuit, praecedens mensis plures, cum vero celerius, dies acciperet pauciores. Unde factum est, ut alii menses triginta unum, alii triginta dies tantummodo sortirentur. Quae videlicet regula nunc in supputatione mensium, ut conicimus, apud nos ex illius institutione tenetur. Sed quoniam hanc gentilis hominis regulam, ut nobis videtur, veteres sancti non tenuerant, tricenos solummodo dies singulis quibusque mensibus adscribebant. Unde sufficiat nobis, ut unius doctoris inseramus exemplum. Beatus loquitur Augustinus: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu triduo illud reaedificas? Qui videlicet numerus si per senarium ducitur, omne tempus quo Dominus in matris utero mansit impletur. Nam quadragies sexies seni, ducenti septuaginta sex dies fiunt. Qui dierum numerus complet novem menses et sex dies, qui videlicet tanquam decem menses parientibus feminis imputantur. In quibus nimirum verbis indubitanter ostenditur, quia triginta solummodo dies quibusque mensibus adscribuntur. Triginta quippe si novies multiplicentur, ducenti septuaginta fiunt. In ducentis ergo septuaginta tricenarius numerus novies invenitur, qui iuxta beati doctoris huius testimonium novem menses fiunt. Sex vero dies qui residui sunt, pro decimo mense accipiuntur. Cum igitur apud nos septem menses sint quorum unusquisque triginta unum dies habeat, aliquanti dies apud veteres de novem mensibus superabant, quos utique partem pro toto ponentes pro decimo mense computabant. Cum ergo minores erant menses quantitate, plures dicebantur in dinumeratione, ut quos nunc dicimus novem, tunc parte pro toto posita dicerentur esse decem. Haec interim tibi solutio super proposita questione sufficiat, donec potiorem te a sapientibus audire contingat. Dubitas etiam de passione ac resurrectione dominica, quae videlicet hoc anno ita per omnia veniunt, sicut tunc specialiter cum Dominus est crucifixus. Inquiris enim utrum raro an crebro sic veniant. Alii siquidem se nunquam hoc vidisse, alii sepius hoc in vita sua contigisse confirmant. Tu vero qui veritatis studes esse discipulus, tantae varietati times adhibere fidem, ne scilicet in compugnantium sententiarum traducaris errorem. Sed noveris, quoniam in quantum ex traditione praecedentium scriptorum colligere possumus, hic dominicae passionis articulus, ex eo tempore quo Dominus est in cruce suspensus, nunquam ita rursus evenit nisi semel, et nunc secundo repetitur. Post passionem quippe Domini quingentesimo trigesimo tertio anno, pascalis solemnitas eodem mense et die et luna eodem que concurrente, qui primus quintus est contigit, quibus primo novae dominicae resurrectionis anno contigerat. Et hoc anno similiter fit, ut in unum cuncta concurrant. Sicut enim tunc cum Dominus pateretur, et mensis erat Martius, et dies a kalendis Aprelis octavus, feria erat sexta, et luna quarta decima, ita per omnia et quingentesimo tricesimo tertio anno postmodum contigit, et hoc anno, qui millesimus sexagesimus quintus est, similiter venit. Composuerunt autem pascalem cursum quattuor eruditi viri, Ypolitus, Eusebius, Theophilus et Prosper. Post quos Victorius, natione Aquitanus, scrupulosissimus videlicet calculator, rogatus a sancto Ylaro urbis Romae episcopo, rem diligentius instauravit, eundem que cursum cautissima satis indagatione composuit. Produxit itaque annorum seriem usque ad annos quingentos triginta duos, ita ut quingentesimo trigesimo tertio anno solemnitas pascalis incipiat, eodem scilicet mense, die, feria et luna eodem que concurrente, quibus primo anno dominicae passionis ac resurrectionis illuxerat. Hoc etiam anno, in quo nunc vivimus, ad eundem ordinem dominica passio, quae postridie celebranda est, redire videmus. Dum igitur annus iste primum illum dominicae passionis ac resurrectionis ordinem renovat, proculdubio cum illa quam diximus, Victorii calculatione concordat. Interim vero dum res valeat enucleatius discuti, hac, karissime frater, uterque simus solutione contenti. Hoc tamen nolo te lateat, quoniam hac praesenti pascali solemnitate peracta, nonagesimo quinto anno similiter pasca veniet, omnibus his in unum convenientibus, mense videlicet, die, feria et luna et quinto concurrente, qui tamen bissextus est, et epacta et versu cycli decemnovenalis. Post quem quintum concurrentem bissextum, ducentesimo quadragesimo septimo anno, similiter pascalis solemnitas ventura est. Et postmodum tribus vicibus fiet ut pasca per ordinem nonagesimo quinto anno simili modo semper eveniat, eisdem omnibus, quae supradicta simul convenientibus. Sed in isto quinto concurrente, qui nunc est, nunquam pascalem festivitatem evenire contigit ab ipsa prima passione dominica, nisi duntaxat eam solam quam Victorius posuit, et nunc secundo repetitur. Et nunquam deinceps ventura est, ut omnia illa simul congruant, hoc est, mensis, dies, feria et luna, epacta eodem que versu cycli decemnovenalis, nisi similiter quingentesimo tricesimo tertio anno. Sed cum iam saeculum hoc suo sit fine claudendum, superfluum est per longae calculationis efemeridas producere volumina saeculorum. 128 Domnis fratribus Ambrosio et Liupardo, P peccator monachus individue vinculum caritatis. Agamus Deo gratias, totius bone voluntatis auctori, qui corda vestra tam ingenui spiritus igne succendit, ut extra heremum nec viventes degere nec mortui sepulturam velitis habere. Porro quia dudum Israhelitice plebis animos impulit, ut uberes Gessen agros ac diversarum segetum decore vestitos, heremi squalentis orrore mutarent, vos etiam persuasit nobilium urbium, Mediolani scilicet ac Placentine, dapes abicere, divitias fastidire, atque ad heremitice districtionis inopiam tanquam ad regales aepulas esurientes accedere. Contempnentes itaque carnalium illecebras voluptatum audacter arripuistis arduum huius solitudinis institutum, quod de te, frater Liuparde, vehementius miror, qui post abdicationem saeculi dives etiam et opulentissimis assuetum deliciis monasterium reliquisti. Facile quippe est mentem mutare cum veste, et animum variare cum habitu. Illud autem rarius invenitur, ut quispiam, dum in hoc ordine perseverat, rerum affluentiam quibus assuetus est deserat. Difficile certe est repperire, ut quis non mutata veste dapes mutet inedia, mollioris vite lasciviam regulari variet disciplina. Utrumque tamen vestrum ingenium is caelestis audacie fervor accendit, dum sancta mens vestra se adversum se constanter erexit, et vos de mundo violenter arripiens velut amplissimas triumphatori Christo manubias reportavit. Et cum vos insuper exhibetis etiam huius loci sepultura sollicitos, manifestum datis indicium, quia non in arenarum labilium subsicivio, set in petra potius posuistis vestre domus immobile fundamentum, ut ubi mortales adhuc in paupertate pro Christo vivere decrevistis, illic in die iudicii divites facti cum gloria resurgatis. Porro Abraam ab Ephron Etheo sepulturam pretio redemit, Iacob Ioseph filium suum ut se simul cum avo suo sepeliat, iurare compellit, ipse quoque Ioseph fratres suos ut eius ossa se cum deferrent, cum longe post egrederentur adiurat. Et illi quidem ad hoc in terra repromissionis eligere sepulchrum, quia non dubitabant illic affuturum quandoque superni redemptoris adventum, nec ignorabant, quia dum Christus postmodum ibi redemptionis humane sacramenta perficeret, illam precipue regionem pretioso sanguine consecraret. Illi ergo venerabiles patriarche illic potissimum sepeliri maluerunt, ubi crucifigendum noverant Christum. Vos hic post obitum similiter requiescere cupitis, ubi decrevistis crucem portare post Christum. Nam et hic in membris suis Christus cotidie crucifigitur, dum in eius sacrificium et devotio mentis offertur, et per districtioris vite continentiam a voluptatibus propriis caro mactatur. Enimvero quia petitis ut, cum languor vobis forte gravior incubuerit, non iuxta consuetudinem monasterium vos pro exhibenda remissioris vitae humanitate suscipiat, set hic usque ad obitum quiescere caritas fraterna permittat: Ego Petrus peccator monachus cum communi fratrum maiorum minorum que consensu statuo, decerno et inviolabilis iudicii sanctione confirmo, ut quicumque frater egrotus carnibus abstinere potuerit, nullatenus compellatur in alium quemlibet locum sine sua voluntate transire, set hic permittatur exhibita omni humanitate et obsequentium sedulitate decumbere. Si quem vero ad hesum carnium necessaria prorsus egritudo compellat, ad cellas vel aecclesias agrorum que sub huius heremi iure sunt transeat, ubi scilicet his queque fuerint necessaria sufficienter inpensis, vel resumptis Deo propitio viribus convalescat, vel humanitatis iura persolvens elatus ad heremum ubi duxerat vitam, sortiatur merito sepulturam. Quisquis autem huius nostrae sanctionis edictum violare presumpserit, post finem vite reus iudicetur violatae sententie. Ecce, fratres karissimi, voluntatis vestre fenus exolvimus, sanctae petitionis era libramus, dum sicut optastis vota vestra scribendo firmavimus. Amodo itaque sine rancoris huius sollicitudine Deo servite, vanam tristitiam de mentibus vestris abicite, in spei superne dulcedine medullitus exultate. Diabolus enim incentor meroris, Spiritus vero sanctus auctor est letitiae spiritalis. In hoc itaque loco, sicut concepistis, radicem figite, in celo germinate, ut arbor vestra, sicut per prophetam dicitur, mittat radicem deorsum et fructum sursum. Sepulturas iam quasi vestris cadaveribus plenas cotidie ante oculos ponite, extremum diem vitae vestrae iugiter in mente versate, ut cum venerit non velut oscitantes repentinus more fulminis obruat, set quasi familiaris et notus alacriter expectantibus illucescat, quo per exterioris exilii finem perveniatis ad internae patriae claritatem. 129 Sanctis fratribus Rodulfo, Vitali et Arialdo atque Erlembaldo et caeteris pro castris Christi invicta fide certantibus, Petrus peccator monachus salutem in Christo. Omnipotenti Deo gratias agimus, dilectissimi, quia vos fama discurrente frequenter audimus in eo, quem de Spiritus sancti gratia concepistis, pio fervore persistere, et adversus hostes aecclesiasticae disciplinae indeficientis animi viribus dimicare. Non enim cessat trapezita nequissimus officinam suae perversitatis intra aecclesiae septa construere, non desinit tartareae monetae nummos malleis cudentibus fabricare. Nikolaitarum quoque heresis quae nobis vobis cum simul collaborantibus videbatur evulsa, redivivis adhuc germinibus pullulat, et segetem Christi maturo iam decore flaventem zizaniorum feraliter emergentium adumbratione suffocat. Unde procidimus Domino querula lamentatione dicentes: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habes zizania? Adicimus etiam: Vis imus et colligimus ea? Sed consolatoria protinus nobis voce respondet: Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea fasciculis ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. Nam cum omnia possit proculdubio Deus, posset utique ab agro Mediolanensis aecclesiae omnium hereseon pestes procul abicere, et illaesa vernantis fidei frumenta servare. Sed vult fidelium suorum probare constantiam, quam violenter videlicet arma corripiant, quam robuste manus manibus conserant, quam denique infatigabili contra diabolum eius que satellites animositate confligant. Poterat enim et istorum magistrum, videlicet Symonem, olim suis apostolis adversantem, ne in aera levaretur obsistere, sed ad hoc permisit extolli, ut ad sui maiorem gloriam et illius ignominiam compelleret in ima demergi. Quamobrem, dilectissimi, dimicantes adversus geminam diabolicae legionis aciem, nolite cessare, nolite degeneri pusillanimitate deficere. Sed tanquam vere filii Beniamin, qui dexterae filius dicitur, utraque manu solito fervore confligite, et bicipitis monstri caput divini verbi gladiis optruncate. Ecce nimirum Iesus ex cuius ore gladius ex utraque limatus et acutus parte procedit, et obvia quaeque metens cruentam hostium barbariem sternit. Quod si fortassis ex adverso multiplicata malignantium verba videatur ingruere, illud Helisei verbum fiducialiter inclamate: Plures nobis cum sunt quam cum illis. Quid plura dicam? Illud apostolicum infero: Licet angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavi, anathema sit. Nam ecce qui iam prius Nikolaitarum et symoniacae hereseos laqueis tenebantur adstricti, nunc ad perdicionis suae cumulum etiam post violata iurisiurandi sunt sacramenta periuri. Ut in eis luce clarius impleatur, quod in Apocalipsi per Iohannem dicitur: Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. In vobis autem e diverso, quod sequitur: Qui iustus est, iustificetur adhuc, et qui sanctus est, sanctificetur adhuc. Familiare scilicet et genuinum Mediolanensi fuit semper aecclesiae, ut in ea diversi dogmatis homines, et Auxentius simul et Ambrosius non deessent. Ille scilicet tanquam rabida canicula fidelibus oblatraret, iste veteris et novi testamenti testimoniis eum cornuta quodammodo furca repelleret. Ille viperini fellis propinaret errorem, iste superni fontis irriguam influeret puritatem. Ille sequaces suos virulento lacte nutritos et per astutiam fraudis illectos in tartarum mergeret, iste per apostolicae doctrinae dulcedinem ad caelestis gloriae praemia sublevaret. Ille sibi credentibus tenebras caecitatis induceret, iste sacerdotalibus oboedientes imperiis ad splendorem verae fidei et lumen aeternae gratiae revocaret. Quapropter libet in eius praeconium, quibus pro tempore valeo, laudibus exclamare: Ambrosius sydus aureum. Deus omnipotens, dilectissimi, et per claves beati Petri apostoli vobis ianuam regni caelestis aperiat, et per orationem beati Ambrosii pontificis vestri clementer a vobis omnia tenebrosi spiritus inquinamenta detergat. Det vobis in ea quam semel coepistis, inviolata veritate persistere, et in apostolicae fidei petra fundatos cunctis pravorum dogmatum erroribus insuperabiliter resultare. Annuat vobis in huius vitae transitu sic per omnia vivere, ut cum eo simul qui auctor est vitae, in illa caelesti Hierusalem mereamini sine fine gaudere. Amen. 130 Dominae suae imperatrici A, Petrus peccator monachus quicquid servus. Quoniam a sancta praesentia vestra remotus sum, et hoc tempore vobis cum esse non possum, satis doleo et cotidiana lamentatione suspiro. Interim tamen antequam ad vos redeam, hortor sanctam patientiam vestram, ut non ei grave sit aspera quaelibet ac dura perferre, et pro amore caelestis sponsi solitudinem vel etiam necessarii sumptus inopiam sustinere. Cum enim Christus pro te pertulerit crucem, quid mirum si tu sustineas pro illius amore pauperiem? Si ille cui virtutes et dominationes famulabantur in caelo, sputa, flagella, obprobria, colafos, et alapas patiebatur in mundo, quid magnum si tu, quae terra es, imperialis gloriae vanam proicias pompam, et non mundi reginam, sed quod longe gloriosius est, te praebeas aeterni regis ancillam? Recordare quod dicit apostolus: Exeamus igitur ad eum extra castra improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Felix nimirum tale commercium, ubi datur lutum, tollitur aurum, pro tenebris lucem, pro terrenis honoribus caelestis gloriae comparas dignitatem. Sicut enim per prophetam dicitur: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius tanquam flos feni. Aruit fenum, et flos eius cecidit; qui autem servat verbum Domini manet in aeternum. Porro autem qui hodie induitur purpura, cras includitur sepultura. Hodie quis hominibus dominatur, cras autem a vermibus factus putredo corroditur. Hodie regalibus infulis redimitur, cras vilibus panniculis exanime cadaver obvolvitur. Hodie splendet coronatus in regalis excellentiae solio, cras fetet marcidus in sepulchro. Haec igitur et huiusmodi, domina mi, suptiliter pensa, et huius vitae labores cum Iesu nunc aequanimiter tolera, ut cum ipse qui iudicatus est iudicaturus advenerit, tu velut una de sapientibus virginibus ornatis lampadibus ei decenter occurras, et pro temporali purpura stolam inmortalitatis accipias. Ac pro corona quae de terreno fuerat fabricata metallo, illud diadema suscipias quod in caelo factum est de lapide precioso. 131 Domno M. venerabili abbati monasterii sanctae Mariae in Constantinopoli et reliquis fratribus, P peccator monachus in Domino salutem. Gaudemus, dilectissimi fratres, quia dum inter exteras gentes et in peregrinae linguae regione consistitis, a catholica tamen fide et piis operibus, sicut fama vulgante comperimus, non exulatis. Cives itaque sanctorum et domestici Dei a domo propria non receditis, dum intra sanctae aecclesiae gremium constituti per rectae conversationis lineam pergere festinatis. In quacunque nimirum regione terrarum aequaliter patet aula caelorum, et ubi rectae fidei et sanctae conversationis idem est meritum, nil praeiudicat diversitas aliqua varietas que linguarum. Ubicunque scilicet Dei servus inhabitet, oportet eum saeculares a se atque carnales actus abscidere, et mortificatum ab hoc saeculo per rectum sancti operis tramitem indefessis semper gradibus ambulare. Hinc est quod Adonibezech regi manuum summitas pedum que praeciditur, ut per hoc abscidendos a nobis saecularis vitae gressus et actus liquido designetur. Adonibezech quippe interpretatur dominus fulminis. Per quem videlicet quid aliud quam diabolus intellegitur? Ille quippe dominus fulminis idem auctor impetus est et furoris, sicut e contrario Dominus noster per prophetam dicitur pater futuri saeculi, princeps pacis. Hic itaque Adonibezech, sicut scriptura testatur, ait: Septuaginta reges amputatis summitatibus manuum et pedum colligebant reliquias ciborum sub mensa mea: sicut feci aliis, ita reddidit michi Dominus. Quid itaque per septuaginta reges nisi septuaginta linguarum intellegimus nationes, quibus nimirum malignus spiritus manuum pedum que summitates absciderat, quoniam omnis gens nec bona quaelibet operari, nec per iusticiae tramitem incedere permittebat. Sed huic Adonibezech, humani videlicet generis inimico, manuum simul ac pedum summitates redemptor noster abscidit, cum eius ab electis suis nefarios actus gressus que compescuit. Vos ergo, dilectissimi, nolite permittere vobis hunc praesidere tyrannum, quem mucrone divinae sententiae non ambigitis detruncatum. Vim itaque superni desiderii mente concipite, ad caelestis regni gloriam succensis visceribus aestuate, carnalis illecebrae sollerter incentiva reprimite, ad Deum semper per regularis vitae semitam et sanctorum patrum vestigia properate. Quatinus dum iusticiae tenere contenditis tramitem, ad ipsum iusticiae et totius sanctitatis perveniatis auctorem. Omnipotens Deus, dilectissimi fratres, de manibus vos antiqui hostis eripiat, de peregrinis cives efficiat, et supernae Ierusalem moenibus, ubi non linguarum, non voluntatum est ulla diversitas, introducat. De quaestione autem super qua nos consulere decrevistis, fratrem hunc Petrum, vestrum scilicet nuncium, sollerter inquirite, et quicquid vobis viva voce protulerit, observate. 132 Petrus peccator monachus Marino puerulo salutem in Domino. Rudis tiro facile in prima belli congressione prosternitur, nisi adhibito prius campidoctoris officio diligentius informetur. Tu etiam, qui nuper in divinae militiae sacramenta iurasti, qui in professione sancti propositi inter pueriles alas nomen dedisti, inter ipsa castrorum spiritalium rudimenta cognosceris tanto propensius salutaribus monitis indigere, quanto non terrenam sed caelestem potius miliciam adorsus es baiulare. De qua nimirum dicit apostolus: In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus. Nam arma miliciae nostrae non carnalia, sed potentia Deo sunt. Porro autem quia consanguinitatis michi necessitudine iungeris, fratruelis quippe es, arbitror tuae salutis curam eo michi periculosius impendere, quo tenera tua adhuc aetas alienae opis indiga, id videatur ex debito quoque propinquitatis exigere. Nam cum apostolus censeat eum qui ad episcopatus apicem promovetur, filios habere debere subditos cum omni castitate, atque in catalogo virtutum futuri sacerdotis etiam filiorum pudiciciam et oboedientiam ponat, tu michi licet non sis filius, a mea tamen cura non merito iudicaris extraneus, cui germana videris affinitate propinquus. Presertim cum et ipse tibi monachicum tradiderim habitum, non sine causa me a consultationibus tuis diffiteor absolutum. Primo omnium, dilectissime fili, castitatem servare vigilanti sollercia satage, et omne crimen a te laetiferae pollutionis exclude, ut scias, iuxta apostolum, vas tuum possidere in sanctificatione et honore. Haec est enim sanctimonia sine qua nemo videbit Deum. Servetur munda corporis tui tunica, et in tanti regis nuptiis nullo petulantis luxuriae reperiatur squalore foedata. Sit igitur castitas tibi semper in corpore, sit semper in mente. Quatinus sic eius lilia indisciplinatae carnis velut exaratae terrae cultura candescant, ut et radix quoque in sui viroris gratia inconvulsa permaneat. Carnis titillat illecebra, surgunt libidinis incentiva, ad apostolica mox tela prosiliens evangelicum quoque gladium bellator fervidus arripe, et frementes cuneos hostium que barbariem duce Christo facile poteris obtruncare. Unum est ut sobrietas cotidie tibi comes sit individua, nec aliquando a tuo sit collegio gula pruriente divulsa. Ubi enim viscerum pori, ciborum repleti sunt sucis, illic proculdubio robur sibi vendicat flamma libidinis. Haec enim pestis ariditate repellitur, et ubi effeti corporis humor deficit, haec etiam arescendo marcescit. Plane ut ignis aquae, sic luxuria inimica est frigori, atque ideo ubi genuinum carnis ardorem ciborum fomenta destituunt, fervor quoque luxuriae necesse est extinguatur. Nolo igitur cibis laucioribus inhies, nolo vino affluenter indulgeas, sive de eius coloris saporis ve distantia aliquando disputare praesumas. Hoc tenuis Lageos horror exasperat, illud venachoicae debilitatis enervat. Istud porro Thasiam rubet, illud autem aureo Mareotidis decore flavescit. Phi, vappa est, baptismus irrepsit. Expectavi quidem vinum, sed huic aquae perexiguum vini videtur admixtum. Huic sane vino Minea quidem vitis plurimum contulit, sed Retica propemodum superare contendit. Noli itaque callere, quid Argitis, quid Rhodia sapiat, quem suavitatis acrorem Thmolius cum purpureis Preciis Psithiis que componat. Haec enim omnia gulae philosophantis sunt argumenta, et ingurgitationis abhominandae materia. In sumendis igitur alimentis parcitas asperitatem mitiget, vulgaritatem delibatio castigata commendet. Nec sufficit in esculentioribus cibis cohibere crapulam, nisi et in ipsis grossioribus noverit quis tenere mensuram. Sic enim vulgari quolibet cibo crapulantis aliquando gulae culpa committitur, sicut et in deformi scorto coeundi voluptas expletur. Qui vero consuevit ventrem brevi panis aridi mensura conficere, non facile de inadipatis novit eduliis iudicare. Qui timet aquam ad sacietatem bibere, mulsi se potionibus ingurgitare non quaerit. Si vis ergo inter delicias sub sobrietatis legibus vivere, cave inter ipsa quoque simplicia alimenta edacitatis frena laxare. Suavem vero cibum cur debeamus expetere, qui quantislibet apparetur impendiis, et antequam in os intret nobis non sapit, et postquam frumine gluttiente traicitur, venter cui illapsus est non discernit? Totius igitur nostrae voluptatis iter, cui tanta ambitione servimus, brevissima unius palmi summa concluditur. Qui enim Christum desiderat, et ipso pane vescitur, nimirum qui de caelo descendit, de quam preciosis cibis stercus conficiat magnopere non discernit. Quicquid ergo non sentitur post gulam, idem tibi sit quod panis et holera. Nam si gula non sibi thesaurizat sed ventri, cur ipsa quid quasi delicatius eligit, quod venter idem indifferenter admittit? Ut ergo non sentiat pudicicia periclitata naufragium, inter fluctuantis huius vitae discrimina sobrietas magistra tui corporis teneat clavum. Abigendis quoque cogitationibus sollicitus semper invigila, quia non enixius expedit carnem ab illecebrosa titillatione reprimere, quam mentem quoque turpium cogitationum phantasmate custodire. Novi fratrem in Christo, qui districtam hanc mentis suae regulam iugi ac pervigili servat intentu, ut quociescunque libidinis suggestio surripit, mox cogitationi suae velut expeditus ad proficiscendum dicat: Eamus, inquit, ad circam. Ilico omnia cimiteria ac sepulturas imaginando perlustrans, putrescentium virus saniem que cadaverum, scatentes quoque vermes et foetentium ius carnium curioso rimatur intuitu. Cum que considerat quia olim carnes illae in sua viriditate florentes his subiacere molestiis, corpus etiam suum paulo post futurum esse non ambigit, quod illas esse iam cernit. Compendium dat luxuriae, quia praebet oculum corruptelae; nec est libidini diversorium, in qua versatur mente sepulchrum. O quoties frater ille candentem cultrum et vomerem quasi cauterium quoddam genitalibus imprimit, ita ut crepitante quodammodo perfrixae carnis incendio ad nares usque fumus per enargiam exhalare videatur. Cum necessitatis aliquando casus exegerit, ut tuum feminae colloquium negare non possis, limis semper et velut aliorsus intentus, absentem tui praesentiam exhibe, longinquus alloquere, confabulator absiste, terrae que defixis obtutibus, neque pallentem neque rubentem eius possis faciem iudicare. Beatus aliquando Romualdus rediens a Sibillae comitissae colloquio, comitanti fertur callide dixisse discipulo: Quam elegantis, ait, et venusti vultus femina, nisi prodolor unius oculi dispendio laboraret. Cui discipulus: Absit, magister, inquit, sicut decora certe facies, ita quoque oculi, prout sagaciter deprehendi, nichilominus incolomes vigent. Quem magister acerrima protinus animadversione corripiens: Et quis, inquit, in faciem te feminarum respicere docuit? Tunc ille circumventum se esse conspiciens, paenitentia ductus erubuit, et de caetero cautiorem se fore obstinatissima pollicitatione devovit. Versutus namque adversarius pictor est. Sed qui facile quidem possit ad memoriam visa reducere, vix autem in parietibus mentis nostrae ignotarum nobis spetierum liniamenta formare. Si vis itaque ad perfectionis fastigium provehi, amodo te necesse est in cunctis virtutum studiis exerceri. Videlicet dum aetas tua cerea est, dum mores teneri, in quamlibet valent partem indifferenter adduci. Cum ipsis igitur corporalibus incrementis coeva virtutum exercitia cohalescant, ut consuetudo leviget, quod debilitas humanae fragilitatis abhorret. Nunc itaque exiguo cibo, exigua nichilominus intestinorum se mensura coaptet, ut dum in ipsa viriditate sua vasculi sinus attrahitur, modica postmodum annonae mensura facile repleatur. Assuescat lingua sub taciturnitatis se cohibere censura, et tacendo discat, quod loquendo postmodum graviter proferat, ne si nunc districtum neglegit custodire silentium, loquendi postmodum nequeat refrenare pruritum. Lentescant nunc genua crebris attrita metaneis, immo caetera membra diversis exercitationibus edomentur, ne quorundam more durus postmodum stare videaris et rigidus et manimundulus, ut aiunt, quasi sacra Cereris oblaturus. Esto sollicitus ad exhibendum sedulitatis officium, et promptus semper obsequia delata respuere, ipse satage omnibus ministrare. Aliquid parari vel afferri praecipitur, repente consurge et festinus accelera, ut iubentis vox in te potissimum fuisse directa videatur. Illud autem te praecipue et sub districta prorsus animadversione praemoneo, ne quorumlibet te fratrum offendant privata ieiunia. Novi enim quorundam michi similium vicia. Nonnulli namque aliis ieiunantibus tanto livoris atque invidiae felle torquentur, ut illorum salutem sibimet in pernitiem vertant, et ut ita loquar, per alieni provectus scalam ipsi in precipicium corruant. Non, inquiunt, licet agere nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla. Quibus nimirum facile respondetur, quia si regula a regendo dicitur, potius ad districtionem ieiunii, quam ad dissolutionem vel ventris pertinere videtur ingluviem. Atque ideo illi inter eos non inmerito maiores sunt iudicandi eorum que exempla sectanda, qui per angustam ingredientes portam sub sobrietatis legibus et artiori crucis Christi noscuntur vivere disciplina. Quapropter cum de vocabulo regulae conflictus oboritur, illi magis debent ad ieiunium provocari, quam isti ab arrepti propositi rigore compesci. Correptiones autem, quamlibet duras sive multiplices, noli abhorrere, sed libenter complectere. Sicut enim aurum vel argentum ad claritatis speciem lima poliente perducitur, ita et anima nostra correptionibus erasa a peccatorum suorum velut rubiginoso quodam squalore purgatur. Cave etiam ne quorundam exemplo, dum oboedire detrectas, in neglegentem, quod absit, praepositum calumpniam querula mordacitate devolvas. Samuhel igitur ad memoriam redeat, qui desidem inhertem que magistrum tam pacienter, tam humiliter coluit, ut intempestae noctis silentio ter vocatus accurreret, tocies que interrupti soporis excubias non doleret. Poterat enim modo velut expostulantis obicere: Cur, inquiens, non vereris extraneo tanta auctoritate praecipere, qui ignoras et filiis imperare? Qui tamen scriptura teste non tumuit, non querulus suggillavit, sed ad iubentis imperium perniciter praevolans simpliciter ait: Ecce ego, vocasti enim me. Peccasti aliquando? Non est enim homo qui non peccet, et forte in notitia venit, quia prima post naufragium tabula est culpam simpliciter confiteri; prompta confessio facilem pariat veniam. Ne si defensio falsitatis accesserit, quod acu fortasse fuerat tenuiter punctum, lata videatur cuspide perforatum. Hinc est enim quod cum David perpetrati reatus arguitur, mox ut in vocem confessionis erupit dicens: Peccavi Domino, ex ore prophetae protinus audivit: Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris. Et quia se occasio praebuit, hoc etiam te fraudari non patiar, quia nonnulli a pueris in religionis ordine constituti sola inoboedientia superbiae mixta depereunt, cum in saeculo plurimi post immanium criminum perpetrata flagitia per humilitatis studium indulgentiam promerentur. Ecce enim David adulterium homicidium que commisit, Saul vero Samuheli inoboediens extitit. Sed quid est quod alter nullo interveniente vel in puncto veniam meruit, alterum vero nec propria confessio, nec prophetae tam lugubris et amara tam que prolixa supplicatio reconciliavit? Plane si scripturae series utrobique discutiatur, copiosior Saul quam David in verbis paenitentiae reperitur. Iste siquidem dumtaxat id quod praemissum est: Peccavi Domino, ille autem: Peccavi, inquit, quia praevaricatus sum sermones Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum. Atque idipsum postmodum repetens ait: Peccavi. Accessit autem et longanimis valde Samuhelis oratio, de quo videlicet dicitur: Contristatus que est Samuhel, et clamavit ad Dominum tota nocte illa. Sed quid sibi divina voce responsum est? Usquequo, ait, tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Quid est ergo quod alterius paenitentia pie suscepta, alterius autem sub districtae severitatis est examine reprobata, nisi quod ille scelus inoboedientiae spiritu superbiae parvipendens nequaquam pleno corde paenituit, hic autem pauca quidem protulit, sed eius viscera divini timoris gladio transfixa veri luctus amaritudo replevit? Haec, quaeso, considerare non neglegant, qui cum inoboedienter oboediant, de graviorum se immunitate criminum procaciter iactant. Quorum profecto nonnullos sepe videmus ad agendae confessionis iudicium frequentare, solo se devote prosternere, tinnulis se et accuratis verbis magis facete quam humiliter accusare, atque ideo nunquam eorum mores ad idoneae correctionis emolumenta procedere. Qui videlicet cum Saul ore penitent, corde tument. Cum incolomis vigeas, noli sponte languere. Advertis ne quod loquor? Illud namque michi in plerisque monasteriis non mediocriter displicet, quod nonnulli vigeto corpore, quique prorsus medicinalis industriae non indigeant, hodie vaporandam nemitori venam praebent, cras sibimet irudines adhibent, diversa perendie medicaminum prestruunt artificia. Interea similago commolitur, placentae examussim fabrefactae tepescentibus tantum cineribus excoquuntur. Fluminum sinus sive etiam marium perscrutantur, macellum quoque vacare, quia piscis pelagi profunda petierat non meretur. Immo felix infortunium creditur, si piscosus ager sterilis invenitur, ubi nimirum et necessitas ubertatem, et ubertas parit inopiam. Interea quodcunque sive terrae sive maris animal ad victimam ducitur, peritus coquus necesse est perquiratur. Qui videlicet ignibus tanto discretionis libramine moderetur, quatinus artifici et magistra temperie et ad ossa perveniant, et tamen superficiem carnium non oburant. Tamquam quibusdam prestigiis videatur vapor et transiliens exteriora non tangere, et penetrans ad interiora transire. Quid plura? Discumbentes tandem, immo iacentes, stomacho nauseante ligurriunt, et edaci fastidio vix imperant ut probet esse vera quae fingunt. Ad locum porro regiminis nunquam ambitiosus anheles, dum in proximo digressurus diem propriae vocationis ignores. In eodem nempe Classensi coenobio quod nunc incolis, aetate nostra quidam monachus vicem prioris optinuit, qui abbas ibidem fieri ardentissime concupivit. Sed dum satagit, dum conciliabula cogit, dum fabricat, et versuciae malleos infatigabiliter versat, in languorem decidens ad extrema perductus est. Dehinc in frenesin repente conversus, quod sciens mente concoeperat, ore nesciens effluebat. Ecce, inquit, in proximo comprehendam, michi dabitur monasterium; adest virga, accipiam et praevalebo. Inter haec igitur verba defunctus sinistram de se fratribus spem reliquit. Neglegentes denique neglegenter aspice, studiosos autem circa animam suam ac vigiles vigilanter attende. Illud siquidem ne aliena mala curiose diiudices, hoc autem ut temetipsum ad bonorum exemplar aemulatione sanctae imitationis informes. Propone itaque tibi aliquos egregios videlicet fratres ex tocius conventu coenobii, quorum recta vestigia tuto valeas imitari, et ut facilius possis aspirare quo duco, exemplum tibi de veteribus dabo. Eracleotes Zeuxis magno a Crotoniatis conductus est precio, ut Dianae simulacrum insigne depingeret, et eius imagines ad probatissimam suae artis industriam sine comparatione formaret. Poposcit autem omnes urbis virgines in uno spectaculo colligi, ut futuri elegantiam operis ex earum posset specie mutuari. Sed quia pudicas et honestas virgines in publicum prodire fas non erat, earum fratres ducti sunt ad palestram, ut ex eorum pictor decore colligeret, quid de sororum venustiori nimirum pulchritudine iudicaret. Sed quoniam natura non omnes uni pulchritudinis dotes attribuit, ut quod uni menbro prerogat, alii sepe demat, eo que fit, ut unum idem que hominis corpus, quod hic formositate preminet, illic deformitate laboret; ex omni illo puerorum examine quinque dumtaxat pictor elegit, quos ad compilandam cuiusque pulchritudinis elegantiam prae oculis habuit. Sed quorsum haec tam longa narratione protracta? Nimirum ut et tu ex pluribus paucos eligas, ad quorum normam interioris hominis pulchritudinem effigiare contendas. Verbi causa, sicut ille ab alio relucentes oculos, ab alio subductas aures, ab hoc denique lacteas ac rubore suffusas mutuatus est genas, ita nichilominus etiam tu ab alio promptam oboedientiam, ab alio ferventissimam karitatem, ab isto pernoctationis excubias, ab illo diuturni silentii disce censuram. Quatinus sicut ille diversorum corporum habitudines ad unius simulacri speciem transtulit, sic et tu ex variis sanctorum virorum virtutibus unius in te veri Dei restaures imaginem, ut ad eundem postmodum feliciter cognoscendus revertaris auctorem. Cave duplicitatem. Esto simplex, ut quod lingua depromitur, mente versetur. Azima namque soliditate statuitur, fermentum cavernis scaturescentibus viciatur. In azima veritas et sinceritas, in fermento malitia est et nequicia. Qui simpliciter gradiens azimus est, novum hominem induit, qui ex duplicitate fermentum est, in vetustatis errore permansit, ac per hoc ad novitatis gratiam non pervenit. Quid enim prodest Christianum verbotenus profiteri, et re ipsa antichristianum esse? Totus esto semper in prophetis, totus in evangeliis. Occupa cor tuum undique diversis sacrae scripturae sententiis, ut nulla eius pars vacet admittendis cogitationum inanium phantasiis. Quod si sermo fortassis horret incultus, et mel Dei in cordis tui fauce non sapit: Quam dulcia enim, ait propheta, faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum. Ora, ieiuna, atque omnes a te illecebras terrenae delectationis abscide, ut quod non ex se sed ex te videtur insipidum, in tuo possit ore dulcescere. Pueri namque illi qui se regiis decreverunt epulis abstinere, omnium librorum sapientiam et scientiam grata meruerunt talione recipere. Daniheli quoque quia censurae huius auctor extiterat, hoc est insuper additum, ut visionum omnium atque somniorum noticiam percaepisset. Digno videlicet retributionis divinae commercio, ut qui se a carnalis edulii voluptate reprimerent, ad spiritalis intellegentiae dapes mentis ora laxarent. Arescat igitur caro, ut mens saginata pinguescat. Cibi qui exculentiores sunt excludantur, ut intestina bella arbiter occultus inspiciat, et pro stercoris esca, caelestis alimenti nobis suavitates apponat. Nec ineptus applices, quod sepe suis discipulis vir Domini Romualdus aiebat: Fratres, inquit, cum in quorumlibet conventu reficitis, intentis ad cibum caeteris in ipso refectionis initio parcite, et cum iam illis ex parte satisfactum fuerit, vos inchoate. Quatinus et ypochrisis notam possitis evadere, et sobrietatis regulam sine offensione servare. Porro autem vidi Pomposiae monachum adprime divinae legis et disciplinis regularibus eruditum, qui, ut ferebatur, hoc cum assidente sibi fratre parili conventione pepigerat, ut apposita cuique vini, sicut mos est, personaliter obba, uterque cotidie utriuslibet mensura contentus esset, nimirum ut ex eo quod uni competeret, duo se sub sobrietatis moderamine sustentarent. Cum vero socius ille deesset, in ipso estatis ardore, qui nimirum eo loci ferventior incumbit, eo usque in propria obba vinum acescere permittebat, ut scaturescentes in ea vermes sepius reperiret. Martinus itaque decalvatus, hoc quippe ei vocabulum erat, ad extrema perveniens, cum eius totum corpus ydropis humore immaniter intumesceret, omnes nos qui eius lectulo videbamur assistere, petiit ut eum dignaremur scopis singillatim quilibet verberare. Cum que sic in fide perfecta et sancta fuisset confessione defunctus, cuidam postmodum fratri in visione apparuit. Erat autem in cuiusdam splendidissimae regionis vernanti et florido nemore, candida decoratus stola, et fulgido praeclarus aspectu. Recumbebat autem in lectulo, tegumentis insignibus et mirificis adhornato. De quo videlicet hucusque sufficiat, ne dum historiam teximus, epistolaris compendii limites excedamus. Decreveram quidem iam calamo imperare silentium, sed quem longa siti videmus arescere, peravarum est illi ciatum propinare. Cave itaque, fili karissime, ne quando intra claustrum monasterii constitutus, de saecularibus negociis colloquia cum fratribus misceas, et sicut referre, ita nichilominus et audire contempnas. Ilico plane indignatio sancta respondeat, et pii zeli fervor erumpentes mox inconditi sermonis ineptias frangat. Quae, inquiens, est participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras? Et revera quid monacho cum saecularibus neniis? Quid michi perstrepentia iuridicorum fora, tribunalia iudicum, aulas regum, intra monachorum septa pertrahere? Quid mortuo homini narrare de praeliis, dotales tabulas inter tales divortio interveniente rescissas? Illos titulis efferre natalium, infamare alios novitate cerdonum? His itaque et huiusmodi nugis inaniter occupari, quid queso est, nisi a perspicuo fonte divinae laudis fauces avertere, et coenosi luti spurcitias ore versare? Unde non inmerito per Hieremiam Dominus conqueritur dicens: Duo mala fecit populus meus, me dereliquerunt fontem aquae vivae et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas quae continere non valent aquas. Enimvero ipsam claustri tui fabricam respice, ecce enim quadrifida est. Ut nimirum ipse loci situs evidenter edoceat, quia undique te a mundanae conversationis strepitu semotum esse conveniat. Porro satis indecens est et inhonestum, ac per omnia probatur absurdum, ut quod in tabernis consuevit quis eructare cauponum, quod passim versatur inter ginecea testricum, in sanctorum choro locum invenire valeat monachorum. Sane ubi prophetas et apostolos alloqui me desiderantes aspitio, ubi Christum suum michi expandentem evangelium cerno, ego relictis illis inquiram si nuper Adriam transfretantes adhuc applicuerint naves, quanti sal veneat, utrum annonae modium taxeota karius vendat? Facessat igitur ab ore militis Christi omnis vani rumoris ineptia, et lingua quae inmaculati agni, immo summi verbi rubet sanguine, dedignetur ociosi sermonis sese fecibus inquinare. Noli cuiquam detrahere, sed ne aurem quidem dignum ducas detrahentibus applicare. Cum detractoribus, ait Salomon, ne commiscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utrorumque quis novit? Tam videlicet illius qui detrahit, quam eius quoque qui aurem accommodat detrahenti. Ipse potius si ratio postulat, peracti sceleris argue, durus invehere, non verens presentem austerius increpare. Absentem autem non laceres, nec apud alios livido dente commordeas. Sepe enim, nescio quo pacto, saeverius arguentem aequanimiter sustinemus, quem vel summotenus accusantem perferre non possumus. Exige tibi ut animus tuus ex abbatis tui iugiter animo pendeat, et nunquam proprii cordis arbitrium sed eius humiliter sequaris semper imperium. Ora itaque Deum, ut per eum tibi velut organum scilicet suae veritatis aperiat, quid tibi agendum esse pro sui beneplaciti dispositione decernat. Noli faleratam aliquando proavorum lineam texere, ut de vana te velis alieni nominis generositate iactare. Plane qui heres Dei et coheres est Christi, omnem terreni stematis prosapiam superat. Verumtamen esse christianum grande est, non videri vel dici. Et ille plus sepe placet mundo, qui displicet Deo. Quorundam sane versuta calliditas quasi derogando malorum suorum nomen exaggerant, et ut potentes atque magnifici fuisse videantur, superbiae eos vel crudelitatis accusant. Tenes quod dico? Accuso Achillem multi sanguinis reum, ut tu intellegas bellorum studio strenuum. Arguo Italicae pervasionis Annibalem, ut tu audacem non dubites et robustum. Memineris frequenter orandum, et corpore terrae prostrato mens erigatur ad caelum. Ventre vacuo sepius dormi. Sitim te ad lectulum comitantem sopor mitiget. Moderata vigilia purae orationis est causa, indiscreta autem otiosa loquendi fit sepe materia. Quia cui palpitantibus oculis, oscitantibus labiis legere vel orare non licet, aliquando vacare fabulis libet. Quapropter sero lectulum pete, ad vigilias moderatius surge. Preveniat siquidem somnus accubitum, non accubitus somnum, ut quo difficilius necessitas dilata conceditur, a fessis menbris avidius rapiatur. Interea rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores tamquam serpentini morsus venena devita, et velut obiecta teriaca protinus audiant: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt michi: Euge, euge. Nichil mediocri in te contentus sum, fili, totum summum, totum perfectum est quod in te sentire desidero. Deposita igitur omnis inertiae et torporis ignavia, adversus temetipsum ipse congredere, te cum dimica, te cum pugna, et arrepto evangelicae disciplinae mucrone omnes circumfrementium vitiorum cervices obtrunca. Dura quaeque et aspera pro Christi semper amore perferens, virtutis exercitium crede. Quicquid carni voluptuosum videtur et blandum, ut revera diaboli viscarium perhorresce. Quisquis enim in monachica regula carnis se sperat blandicias invenire, velut ex arido ligno sucum conatur exprimere. Scurrilia quaeque, urbanitatis sales, facetia lepores que verborum a labiis tuis tanquam gentilitatis quoddam praeputium circumcide. Piscatorum namque sumus discipuli, non oratorum, ut ex ore Christiani non latinitas Tullii, sed simplicitas resonet Christi. Omnes voluntates proprias frangens undique te cum apostolo Christi mortificatione praecinge, undique impressa tibi stigmata crucis ostende. Ut quo nunc artius iudicati vestigia sequeris, eo post sublimius iudicantis consortio perfruaris. Omnes autem sanctos fratres monasterii tui mea vice saluta. Karissimos autem michi fratres, Boninum et Petrum, si solito more videris aliquando excelsius canere, hoc disticon meo nomine in eorum manibus pone: Qui filomelinis depromitis organa fibris, Intima vox cordis modulis bene concinat oris. 133 Sanctis fratribus in heremo constitutis, P peccator monachus salutem. In conventu spiritalium fratrum tunc discretionis ordo congrue geritur, si moderatio rectoris imitetur diligentiam equitis. Ille siquidem calcaribus utitur ut impellat, frenis ut reprimat. Stimulat equum tardius incedentem, refrenat superbe frementis vestigia glomerantem. Hoc etiam modo praepositus fratrum, et tardiores exhortationibus suis velut quibusdam stimulis debet impellere, et ferventius quam necesse sit incedentes, sub discretionis debet loro frenare. An non quibusdam, ut ita loquar, stimulis urgebat Moyses populum Israhel, cum dicebat: Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et proni animi offerat Domino: aurum, argentum, aes, hyacintum et purpuram coccum que bis tinctum et bissum, pilos caprarum et pelles arietum rubricatas, ligna Sethim et oleum ad luminaria concinnanda? An non eundem populum velut inmoderate currentem freno moderaminis coercebat, cum illos ab offerendis muneribus prohiberet? Scriptum est enim, quia cum instarent operi, cotidie mane vota populus offerebat. Unde artifices venire compulsi dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est. Mox que subiungitur: Iussit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii. Ut igitur ad hoc veniamus, propter quod ista praemisimus, non ignoret sancta vestra devotio, dilectissimi, quoniam disciplina ista scoparum, cui tam ferventer insistitis sicut poterat moderata prodesse, sic agnoscitur indiscreta nocere. Propterea scilicet corpora vestra viribus effeta deficiunt, et aliquando, sicut a quibusdam creditur, tot allisionibus tabefacta languescunt, nimirum cum nonnulli vestrum unum continuum, vel etiam duo psalteria cotidie cum disciplina decurrant. Huc accedit, quia plerique fratres venire volentes ad heremum, cum haec audiunt, perculsi formidine deterrentur. Et quia disciplina durior creditur quam sentitur, et austerioris est formidinis quam doloris, cum eam apud vos tam longam fieri fratres quique debiles audiunt, medullitus expavescunt, et ab accessu protinus heremi revocantur. Quamobrem adhibito discretionis moderamine constituimus, ut ad disciplinam sibimet ingerendam nullus in heremo compellatur. Quem vero sanctus ad hanc fervor impellit, per quadraginta psalmos in uno quoque die disciplinam sibi facere liceat, ita dumtaxat, ut quadragenarium hunc psalmorum numerum non excedat. In duabus autem quadragesimis quae videlicet natalem Domini vel sacrosanctum pascha praecedunt, usque ad sexaginta psalmos cum disciplina procedere liceat, neque hanc mensurae quam praefigimus regulam temeraria, quod absit, quisquam praesumptione transcendat. Hoc itaque modo non quod bonum est tollimus, sed quod est superfluum coercemus. Nec salutem suam fratribus invidemus, sed mensuram discretionis indicimus. Citra quam licet cuique si velit affigi, ultra vero non erit licitum progredi. Et hoc facientes non quasi nostrae usurpamus auctoritatis arbitrium, sed divinae legis imitamur exemplum. Ait enim per Moysen in Deuteronomio Dominus: Sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis, prosternent et coram se facient verberari. Ubi mox additur: Pro mensura peccati erit et plagarum modus, ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant, ne fede laceratus ante oculos tuos obeat frater tuus. Ecce Dominus et delinquentem vapulare praecepit, et tamen modum verberibus posuit, ut et in reum vindicta procederet, et vindictae duritiam discretio temperaret. Hanc igitur, dilectissimi, faciendae disciplinae tenete mensuram, spiritum potius scopite, caeteris bonis operibus vigilanter insistite, ut remunerator ille summus transitorio labori vestro sine fine manentia dignetur praemia compensare. 134 Omnibus fratribus in qualibet heremo sub nostri ministerii custodia constitutis, P peccator monachus individuae vinculum caritatis. Nostis, dilectissimi, quia loca ista nobis commissa me vivente quasi unum sunt, et res quaecunque sunt necessariae hinc ad vos indifferenter transeunt, a vobis etiam huc, prout fraterna exigit unanimitas, perferuntur. Et oro Spiritum sanctum, ut eadem me defuncto inter vos concordia vigeat, quae nunc in vobis cor unum et animam unam per caritatis glutinum conflat. Sed necesse est nunc me vobis cauta provisione consulere, ne frigescente forsitan caritate, privatus amor de retentione rei cuiuspiam inter vos scandalum valeat generare. Quapropter adiuramus vos et per tribunal tremendi iudicis optestamur, quicquid post meum obitum quod alterius loci sit, quisque vestrum apud se forte reppererit, praesto restituat, et remota omni machinatione vel callida argumentatione, pure et simpliciter quod alienum est reddat. Alienum autem dico quicquid ego non pro munere habendum perpetualiter contuli, sed rem alterius loci in alio, quia noster erat uterque, manere permisi. Quisquis igitur huius nostrae sententiae temerator extiterit, usque ad satisfactionem congruam excommunicationi subiaceat. 135 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, scribat libellum repudii et dabit in manu eius et dimittat eam de domo sua. Haec igitur uxor nostra, carnalis scilicet vita, utinam in oculis nostris gratiam nunquam prorsus inveniat, sed eius abhominabilis foeditas mentium nostrarum nares, ut dignum est, semper offendat. Quae, libello repudii per legem poenitentiae semel accepto, sic a connubii nostri liminibus excludatur, ut in nostros denuo non revertatur amplexus. Unde et vir sapiens ait: Averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam. Quae quoniam aliena dicitur, merito cum Agar non uxor sed concubina intellegitur. Agar enim peregrina vel accola interpretatur. Et quia per Salomonem haec eadem impudica mulier dicit: Aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo, merito cum altera concubina Abrahae poterit comparari. Cethura siquidem dicitur hodorifera. Vita quippe carnalis spirat hodoramenta mendacii. Unde et in Proverbiis dicitur: Custodi te a muliere mala et a blanda lingua extraneae. Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum. Haec enim blanda lingua, videlicet carnalis vitae, miseros homines dicere persuadet: Venite, perfruamur bonis quae sunt et utamur creatura tanquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis, etc. At contra de muliere, quae religiosam signat vitam, scriptum est: Mulieris bonae beatus vir, numerus enim annorum illius duplex. Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit. Quomodo est numerus annorum hominis duplex, nisi quia et hic vivit in conversatione sancta et illic est victurus in gloria? Hae plane duae vitae, spiritalis scilicet atque carnalis, quadam inter se invicem quasi zelotipia dissident et ad diversum vivendi finem corda hominum trahunt. Ista siquidem cohibet gulae pruriginem, ne modum quis sobriae refectionis excedat, illa ventres ingurgitat, et per immoderata ciborum oblectamenta relaxat. Ista suspiriis ac gemitibus pascitur, illa cachinnis et ineptis lusibus delectatur. Ista sursum spiritum erigit et in coelestis desiderii arce suspendit, illa curis saecularibus et opibus congerendis incumbit. Ista quicquid iniuriarum, quicquid adversitatis ingeritur aequanimiter tolerat, illa gratuitas potius violentias accipit, iudicia quae tolerentur importat. Quaesierunt regi David servi sui adhulescentulam speciosam in cunctis finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitem, et adduxerunt ad regem. Quae dormiebat cum rege, et ministrabat ei, et non cognovit eam rex. Quae est autem haec puella, quae de cunctis finibus Israel tanquam singularis eligitur, et David regi ut cum eo dormiat, et frigescentes artus calefaciat copulatur? Interroga Salomonem et ipse tibi puellae huius aperiet sacramentum: Posside, inquit, sapientiam, posside intellegentiam. Vis etiam audire virginis huius amplexus? Ait: Ne derelinquas eam, et apprehendet te: ama illam, et exaltabit te: circumda illam, et glorificabit te: honora illam, et amplexabitur te. Sapientiam ergo, hoc est sanctam vitam amplectamur uxorem, ut ingenuam et haereditate condignam sobolem procreamus. Non enim ex hac uxore moritura nobis est successura posteritas, sed quae perpetuo sit victura. Nam quod de corruptione nascitur, necesse est corrumpatur, at quod virginitas gignit interire non novit. Nec est vicio corruptionis obnoxium, quod ex incorruptione fuerit procreatum. Sed videamus interpretationem istorum nominum, ut valeamus comprehendere sacramentum. Abysac namque interpretatur pater meus superfluus vel patris mei rugitus. Hic superfluus, non superfluitatem quasi non necessariam, sed abundantiorem Dei Patris significat gratiam. Rugitus autem vehementem sanctae praedicationis indicat fremitum, ut leonem de tribu Iuda quasi per intonantem sanctae praedicationis fremitum insonet, quisquis in Abysac, id est religiosae vitae complexibus iacet. Sunamitis autem in nostra lingua coccinea dicitur. Anima quippe sancta sicut dominici sanguinis mysterio rubet, ita nichilominus et igne sancti Spiritus fervet. Unde et in manu Phares coccinum alligatur, qui maceriam sub mystica duorum populorum sequestratione divisit, et Raab meretrix, in typo aecclesiae, coccineum funiculum ut domus sua pereunte Hiericho salvaretur appendit. Hinc etiam et alibi de sanctis viris scriptura commemorat: Hii sunt, qui venerunt de calore domus Raab. Et ipsa in evangelio veritas: Ignem, inquit, veni mittere in terram. Qui videlicet ignis in discipulorum cordibus aestuans, eos dicere compellabat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas? Hoc itaque mysticum et spiritale coniugium et in Sunamite fervorem gratiae concipit, et in Abysac sanctae praedicationis sobolem parit, ut quem in cordis quisque visceribus portat, per oris officium parere non omittat. Et quod concipit in corde per coccinum, pariat in ore per praedicationis sanctae rugitum. Fervorem ergo divinae caritatis in Sunamite concipimus, ut praedicationis rugitum Abysac quasi sobolem pariamus. Prudentia servabit te, ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos. Et post pauca: Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec apprehendent semitas vitae. Quae est autem meretrix vel mulier aliena cuius nobis prohibetur accessus, nisi vita saecularis, vita carnalis atque terrena, in cuius se miseri homines oblectamenta proiciunt, in cuius se captiosa iocunditate resolvunt ac adulterinis in eam, ut ita fatear, amplexibus immergunt? De bona vero muliere audi quid idem Salomon dicat: Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adhulescentiae tuae. Mulier enim adhulescentiae nostrae sancta proculdubio vita est, cui scilicet ex tunc iam quasi per arram et sponsionem coniuncti sumus, cum abrenuntiaturos nos diabolo et omnibus pompis eius in baptismo promisimus. Ubi mox subditur: Cerva karissima et gratissimus hinnulus, ubera eius inebrient te omni tempore, et in amore illius delectare iugiter. Quid per cervam, quae montium celsa conscendit, nisi sancta designatur aecclesia, quae sese in amorem patriae caelestis attollit? Quid cervae istius ubera, nisi duo significant testamenta? His uberibus inebriamur, cum sacrae scripturae fluentis infundimur et spiritalis sapientiae potum sitientes haurimus. In hac igitur muliere delectari praecipimur, ut eloquiorum caelestium pinguedine saginemur. Sequitur: Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu alterius? Ab aliena quippe muliere seducitur, qui carnalis vitae illecebris delectatur. Nec immerito dicitur aliena, quia nobis ex divina legis est sanctione prohibita. Unde rursus super utraque muliere loquitur dicens: Dic sapientiae: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam, et custodi te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia fecit. Mox que subiungit: De fenestra domus meae per cancellos prospexi, et video parvulos, considero vecordem iuvenem, qui transit per plateas iuxta angulum et prope viam domus illius graditur. Ubi notandum quia vita carnalis quae meretrix dicitur, non alios nisi parvulos et vecordes decipere posse perhibetur. Unde et alibi idem Salomon ait: Mulier stulta et clamosa plena que illecebris et nichil omnino sciens sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco, ut vocet transeuntes viam et pergentes in itinere suo: Quis est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est. Nam qui perfectus est vir, et mentis est sanae , nequaquam poterit carnalis illecebrae lenocinio decipi, vel quantumlibet ingruenti scaturientium passionum certamine superari. Illos enim duntaxat haec mulier superat, de illis vita carnalis et terrena triumphat, quos pravae voluntatis intentio et terrenae concupiscentiae teter fumus obcaecat. Unde illic apte subiungitur: In obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine ecce mulier occurrit illi hornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas. Inebriat enim carnalis vita cor luxuriae deditum, et tanquam nocturna caligine reddit obscurum, dum interiores oculos non in caelum erigit, sed in terra defigit. Deinde subicit: Garrula, vaga, et quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis: nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians. Hic porro carnalium hominum exprimit inconstantiam, levitatis vicio subditam, gravitatis turpiter alienam. Quod autem subiungitur: Intexui funibus lectum meum, stravi tapetibus pictis ex Aegypto. Quid per hoc aliud innuitur, nisi quia delectatio carnis, in quam luxuriosus quisque velut in cubile prosternitur, perplexis peccatorum vinculis obligatur? Quod autem lectus ille et pictis ex Aegypto tapetibus sternitur, quid est aliud , nisi quia vita luxuriantium nequaquam fundamento solidae veritatis innititur, sed mendacii fucis et adumbratis imaginibus coloratur? Quod autem meretrix ista dicit: Veni, inebriemur uberibus et mutuis fruamur amplexibus, donec illucescat dies. Non est enim vir meus in domo sua, abiit via longissima, tale est: Vir animae cuiusque fidelis Christus est. Qui non est in domo sua, sed abiit via longissima, quando pollutam cuiuslibet conscientiam cernit, atque ideo mox ab ea procul abscedit. Deinde subditur: Sacculum pecuniae se cum tulit, in die plenae lunae reversurus est. Redemptor enim noster pecuniae se cum sacculum tulit, cum ascendens in caelum fidei nostrae se cum lucra portavit. Qui reversurus est in die plenae lunae, id est in consummatione universalis aecclesiae. Veniet enim Dominus ad iudicium, cum expletus fuerit numerus electorum. Sed cum multa dicat de pestilentissima mulieris huius astutia, quibus venatur animas hominum perditorum, quae nos ob prolixitatem inserenda non ducimus, hoc in fine subiecit: Multos, inquit, vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea: viae inferi domus eius penetrantes inferiora mortis. Audi rursus sub mulierum specie, quid inter spiritalem vitam distet atque carnalem. Mulier, inquit, diligens corona est viro suo, et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit. In huius itaque mulieris ossibus est putredo, quia dum quilibet carnali vitae coniunctus superare alios nititur, dum forte quid , quod ossa significant, agere gloriatur, foeda per populum fama diffunditur et quasi foetor holidae putredinis exhalatur. De quibus utique mulieribus et alius sapiens dicit: Mulier si est tibi secundum animam tuam, ne proicias illam et odibili non credas te in toto corde. Mulier quippe secundum animam est vita virtutum, conversatio sancta. Mulier vero odibilis carnalis est vita, quae certe odio est habenda. Cui profecto si in toto corde non credimus, necesse iam erit ut sicut Samson per Dalilam, ita et nos per istam in manus hostium incidamus. De qua videlicet odibili muliere in Deuteronomio scriptum est: Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, scribat libellum repudii, et dabit in manu eius, et dimittat eam de domo sua. 136 Cum proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar et habitaverunt in eo. Dixit que alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni? Habuerunt que lateres pro saxis et bitumen pro cemento. Porro autem cum Christus vere sit oriens, propheta testante, qui ait: Ecce vir oriens nomen eius, de oriente veniunt, qui a Christi consortio male vivendo vel proximos lacerando recedunt. Senaar autem interpretatur excussio dentium sive foetor eorum. In campo igitur Senaar habitant qui non constituti in arce virtutum, sed potius in convalle vitiorum, et dentescunt ut proximos suos detractionibus quasi mordicus rodant, et foetores emittunt dum in coenosae conversationis squaloribus computrescunt. Sed eorum dentes Deus omnipotens excutit, dum perversorum quorumlibet et facta simul et verba confundit. Unde et illic dicitur: Idcirco vocatum est nomen eius Babihel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. Recte ergo dicitur, quia superbi illi homines ac vanae gloriae captatores nimirum dicentes ad alterutrum: Venite, faciamus nobis civitatem et turrem, cuius culmen pertingat ad caelum, et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras; habitaverunt in campo Senaar, quod apud nos, sicut dictum est, sonat excussio dentium vel foetor eorum. Quoniam perversi quique dum contra divinae legis mandata superbiunt, dum adversus Deum cervicem cordis arroganter attollunt, et proximis nonnunquam dampnabiliter detrahunt, et ipsi proclivius in obscenae vitae sterquilinio volutantur. Et de excussione quidem dentium per David dicitur: Tu percussisti omnes adversantes michi sine causa, dentes peccatorum contrivisti. Et alibi: Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus. De foetore quoque eorum alius propheta dicit: Computruerunt iumenta in stercore suo. Et Ysaias: Erit, inquit, pro suavi hodore foetor. Enimvero quisquis vult aedificium condere quod facili ruinae non sit obnoxium, necesse est eum non lateres et bitumen habere, quae repente dissiliant, sed lapides potius ac saxa, quae parietes erigant, et calcis ac sabuli cementum, quod ipsos parietes inviolata lapidum compage constringat. Quod ergo iam dicti Babylonii lateres pro saxis et bitumen habuerant pro cemento, carnalis vitae significant aedificium, ad vim ventorum vel impetum fluminum quantotius obruendum. Urbes illae tabernaculorum, quas Pharao luto palea que construxit, nimirum luto quod inquinat, palea quae destinatur ad flammas, Phyton et Rameses sunt non sine mysterio nuncupatae. Phyton siquidem interpretatur os abyssi vel subito. Quisquis enim iuxta Pauli sententiam supra fundamentum quod est Christus Iesus, ligna, foenum, stipulam nunc aedificat, quale cuiusque opus sit, ignis probat. Et quo magis in altum haec carnalis vitae structura subrigitur, tanto proclivius velut in abyssi voraginem mersa, subito dissipatur. Unde scriptum est: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Bene ergo dicitur et os abyssi, et subito, quia de carnalis vitae, quae per eam innuitur, culmine non segniter sed cito corruitur, et illud est os abyssi quod ascensus videbatur esse fastigii, propheta testante, qui ait: Deiecisti eos dum allevarentur. Rameses vero pabulum dicitur vel tinea. Pabulum namque diaboli sunt omnes reprobi, quibus ille tanquam lupus ovibus vescitur, eorum que pernicie velut epulis saginatur. De quibus et per David dicitur: Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos. Dixit Dominus ad Moysen: Proice virgam quam in manu gestas, in terram. Et proiecit, et factus est serpens. Expavit illico Moyses, et fugit. Et ait illi Dominus: Apprehende caudam eius: et apprehendit, facta que est iterum virga. Cuncti liquido novimus, quia serpens suasit homini mortem. Ergo mors a serpente. Quis autem virga nisi Christus, de quo propheta dicit, quia egredietur virga de radice Gesse? Virga itaque in serpentem, Christus in mortem. Moyses autem expavit et fugit, quia suspenso in cruce vel moriente Domino omnis ille apostolorum numerus tremefactus expavit, et a certae spei ac firmae fidei soliditate recessit. Quia vero cauda extrema pars est corporis, quid nisi finem dominicae significat passionis? Moyses igitur caudam apprehendit et nichil in virga ultra serpentis apparuit, quia completo dominicae passionis crucis que mysterio, et fidelis quisque tunc ad fidem rediit, et Christus consumpta morte idipsum in se quod fuerat per resurrectionis gloriam reparavit. Tollens Aaron turibulum cucurrit per mediam multitudinem quam vastabat incendium, et stans inter mortuos ac viventes thimiama obtulit, sic que deseviens plaga cessavit. Quem sane Aaron nisi redemptorem nostrum signabat? Ipse namque quoniam ad currendam viam quasi gigas exultavit, arrepto passionis suae turibulo inter mortuos ac viventes occurrit. Et obiectu crucis suae, in qua thimiama sacri corporis concrematum est, et agnus ille caelestis assatus est, vivos ac mortuos separavit, ignis que perniciem ab eis, quasi quidam interveniens murus, exclusit. Ut infideles quosque, de quibus scriptum est: Nunc ignis adversarios consumit, vorax flamma deglutiat, et iusti qui fide vivunt, incendium dampnationis evadunt. Quorum mortuorum atque viventium iam et ipsi latrones noscuntur fuisse primitiae, inter quos Dominus crucifixus est, quorum alter electus, alter est merito perfidiae reprobatus. Hoc itaque thimiama sacrificii singularis, quod in ara crucis oblatum est Deo Patri, mons ille fortitudinis inter mortuos viventes que portavit, cum hodorem suae noticiae per fideles et infideles effudit. Unde est illud in Canticis: Unguentum effusum nomen tuum. Et apostolus: Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et hodorem noticiae suae semper manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus hodor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt: aliis quidem hodor mortis in mortem, aliis hodor vitae in vitam. Pactus quidem est Saul maiorem filiam suam Merob David dare uxorem. Sed cum tempus advenisset quo dari sibi debuisset, non ei data est, sed alii est coniuncta viro. Dilexit autem Michol filiam Saul alteram David, eam que sibi uxorem coniunxit. Merob quippe interpretatur de multitudine, Michol autem aqua omnis vel ex omnibus. Et quid per Merob nisi illa duntaxat infidelium turba signatur, quae est de multitudine quae repellitur? Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Quid autem per Michol nisi sancta figuratur aecclesia, a qua videlicet omnes oriuntur electi, vel quae ex omnibus constat electis? Quae licet filium non genuerit, huic tamen intellegentiae eius sterilitas non obsistit. Aliud quippe mysterium est, quia regi David est in iugalitate coniuncta, aliud quia perstitit infoecunda. Aliud quia Christi Domini est sortita coniugium, aliud quia foecunditatis non meruit donum, sed pertulit in Israel sterilitatis obprobrium. Hanc sane David superbi regis Saul sibi filiam iunxit, dum fortis manu Iesus ac merito desiderabilis eam de superbi huius mundi principis obsequio sustulit, sibi que confoederationis intimae glutino counivit. Quam videlicet Michol, quae sancta electorum est aecclesia, superbus ille Saul, hoc est malignus spiritus, cum Merob auferre minime valet, quia fidelis custos inrevocabiliter eam suae dilectionis obstrinxit amplexibus, qui in evangelio clamat: Oves meae non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Qui contempta terrenae conversationis concupiscentiae que structura spiritalis aedificii fabricam construunt, hii quasi lateres in lapides vertunt, et non in harena mundanae spei, sed in petra fidei quae Christus est, atria nunquam lapsura constituunt. Unde per Ysaiam dicitur: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sicomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. Lateribus quippe cadentibus lapidibus, quadris aedificat quisquis viciorum voluptatum que lasciviam districtioris vitae rigore castigat, qui legem carnis lege spiritus superat, qui fortitudinem corporis animi virtute demutat. Unde rursus per Ysaiam dicitur: Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem. Nam dum non assumunt sed mutabunt dixit, patenter innotuit aliam esse fortitudinem quae deponitur, aliam quae noviter inchoatur. Hinc electis per psalmistam dicitur: Viriliter agite et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Hinc Salomon ait: En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Fortes enim lectulum Salomonis ambiunt, dum intimam pacifici redemptoris nostri requiem sancti quique indefessa desiderii sedulitate custodiunt. Inebriavit me absinthio. Ebrius quippe, quod tolerat, velut abrepticius pene vel mente captus ignorat. Quilibet ergo perversus, dum mundi lucra frenetice concupiscit, qui tot laboribus premitur, ea quae patitur, mala non sentit, quoniam ad cuncta delectabiliter ducitur, in quibus poenaliter fatigatur. Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos. Oves habet Christus, quas ad amoena virentia caulis caelestibus introducat, oves habet et ille leo rugiens, quas insatiabili cruentus ore deglutiat. Qui bene mors dicitur, quia cum sit auctor mortis, ad inferendum nobis interitum crudeliter efferatur. Unde Iohannes: Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi: mors. 137 Sanctis fratribus in Gamugni heremo constitutis, Petrus peccator monachus pacis osculum in Spiritu sancto. Pensualium conductores aedium vel procuratores agrorum, dum dominis suis placere desiderabiliter ambiunt, exactionum canones minui villicatus sui tempore non permittunt. Nos etiam quibus non quarumlibet rerum, sed animarum vestrarum est commissa custodia, valde pertimescimus, si frugum vestrarum redditus qui dominicis inferebatur orreis, sub nostra cura minuitur, si sanctae servitutis vestrae pensum per nostram, quod absit, coniventiam non impletur. Quicquid enim in hoc mundo laboratur, in usus proficit hominis, solus autem animarum fructus usibus deservit auctoris. Eo ergo formidolosius divinum cogimur expectare iudicium, quo rationem debemus non de segetibus in secessuum mox cuniculos digerendis, sed de animabus potius quae sui repraesentant imaginem conditoris. Non plane ad ratiocinium ducimur de novalibus quae vomeribus sunt et cultris obnoxiae, sed de rationabilibus terris quae suscipiendis sunt caelestis eloquii seminibus excolendae. Sicut ergo nobis timendum est qui circa vestram iubemur invigilare custodiam, ita et vos cum magna laeticia cordis ad propositam sanctis laboribus vestris debetis anhelare coronam. Nec minuere quod coepistis, sed pondus levigare prospiciendo quo tenditis. Inter caeteros autem flores sanctae vestrae conversationis et studia pietatis, suggero karitati vestrae, ut quattuor per ebdomadam diebus consueta ieiunii regula teneatur, et praecipue sabbatum, quod in quorundam iamiam mente vacillat, nisi a debilibus non solvatur. Novi plane quod trium dierum sine pugna et disceptatione ieiunia transiguntur, sabbato autem mens infirma et tepida, paulatim incipit in quodam abstinendi vel edendi meditullio nutare, et tamquam in bivio constituta, quo potissime gressum vertat ambigere, mox que a suo rigore resolvitur, mensas, patinas, calices, et quicquid eduliis competit meditatur. Corpore se debilem simulat, quae sit edendi suavitas crebris in cogitationibus versat, sese que peragendis superventurae noctis excubiis sufficere posse desperat. Interea veternosus ille gulae prurientis incentor accedit, reficiendi libidinem ingerit, venenum pestiferae delectationis infundit. Auream discretionis edocet semitam, indiscretionis astruit summopere cavendam esse ruinam. Melius esse cum sobrietate comedere, quam edendi rabiem duplicata fame nutrire. Accurate namque hunc suae calliditatis hamum seductor antiquus in filios inicit, quem olim ad capiendos parentes humani generis inescavit. Aculeo gulae transfixos parentes nostros attraxerat, gulae adhuc aditum ad capiendum nos callidus explorator observat. Adhibet adhuc et quoslibet assentatores ac placentarios incitat, ut hoc extrinsecus dicant, quod ille interius seminat. Quatinus miser homo inter tot balistas et machinas, inter tot telorum turbines et missilium tempestates facile corruat, adversus quem videlicet et linguarum obsidio et cogitationum sedicio conspirantes unanimiter pugnant. Praeterea nec omittendum quod eadem pugna de tercia feria infirmis mentibus oritur utroque quadragesimali tempore, cum quinque diebus per ebdomadam ieiunatur, quae fit de sabbatis caeteris anni temporibus quando videlicet intra quattuor dies ieiunii summa concluditur. Malignus quippe hostis quia quadragesimale sabbatum apud servos Dei temerare non sufficit, terciam saltim feriam violare contendit. Cum autem huius diei rigor amittitur, ad expugnandum sabbatum protinus ille transfertur, ut et antiquus adversarius ab inferendo certamine numquam desinat, et Dei famulus occasionem victoriae numquam perdat. Vos autem, dilectissimi, regulam a patribus traditam, a vobis etiam per longa iam tempora custoditam, sine causa nolite dimittere, saluberrimo cultui vivificae crucis, etiam sepulturae dominicae ieiunium copulate. Enimvero tres isti dies, tres per misterium continent temporum diversitates: sexta feria, sabbatum et dominica dies. Ideo que istos inter caeteros dies praecipue observare debemus, duos in carnis castigatione, tercium in spiritalis laeticiae iucunditate. Sexta quippe feria Dominus in cruce pependit, sabbato in sepulchro quievit, die vero dominica resurrexit. Quasi enim sexta feria est tota haec vita, in qua nunc tamquam morientes vivimus, et in qua crucem cotidie post Hiesum portare iubemur. Sabbatum autem quod utique requies interpretatur, illud significat spacium, quod est a die qua morimur usque ad resurrectionis diem, quo videlicet ad tribunal aeterni iudicis resumptis corporibus praesentamur. Dies vero dominicus illa post iudicium aeternitas erit, quae lucis et gloriae terminum non habebit. In huius ergo defluentis temporis sabbato quisque nostrum suum corpus affligat, ut in illo postmodum suaviter requiescat. In hoc fervens spiritus carnis suae blandimenta mortificet, ut in illo feliciter epulaturus exultet. Hic ad Domini sepulturam cum sanctis mulieribus lugeat, ut illic eius qui de morte resurrexit gloriam cernat. Lugubres oculi, pallida ora, dimissi vultus, inculta cesaries, signa sint nos esse discipulos crucifixi vel in sepulchro iacentis, ut qui nunc cum apostolis lugentes et ieiunantes affligimur, eis postmodum in mellis et piscis assi convivio sociemur. Ut autem qui fructus quae ve sit utilitas septima feria ieiunandi, non tam verbis quam rebus eluceat, non ab re credimus si etiam de nostris opusculis ad aedificationem vestram breve aliquid mutuemur. Nam quod dicturus sum, ibi iam scripsisse me memini, ubi de octo quondam ieiuniis disputavi. Mox, inquam, ut ista conscripseram, quid michi casu vel potius divino nutu nosse contigerit, non celabo. Senior quidam frater, qui iam a triginta fere annis heremitica cellula usus fuerat, ad me venit, et solus soli visionem quae sibi acciderat patefecit. Sepe, inquit, magister, in te simultatis et ire stimulum pertuli, quia diem sabbati tantopere ut ieiunaretur instabas. Interea concupivi Ierosolimam pergere. Cum que hoc in dies desiderio ferventius estuarem, dormienti michi dominica nocte astitit in visione splendidus quidam clericus, et dixit: Frater Iohannes, sic enim vocabatur, vis venire Ierosolimam? Cui cum velle me respondissem, protinus illuc me per somnium duxit, multa que sanctorum sepulchra circumiens quod que cuius esset specialiter designavit. Tandem ad sepulchrum Domini eodem duce perveni. Et ecce post sepulchrum stabat quidam clericus serena facie et pulcher aspectu, cervicetenus stola candida decenter ornatus. Qui dixit michi: Tu nudius tertius vivificam crucem, hesterno que die sepulturam dominicam dum ieiunasti, veraciter adorasti. Et hoc remoto omni scrupulo dubietatis agnosce, quia et sexta feria crucem, et sabbato sepulchrum Christi verissime celebras et adoras, si praedictos dies orando et psallendo ieiunas. Quo videlicet instructus oraculo et scandalum quod adversum te, pater, habueram perdidi, et deinceps sabbatum non minori devotione quam sextam feriam si facultas suppetat ieiunavi. Haec michi sanctus frater retulit, cum haec quae scribimus et tunc omnino nesciret, et adhuc prorsus ignoret. Hoc autem rescribere idcirco non piguit, ut si opusculum illud vobis occurrere non contingat, hoc saltim fraternitatis vestrae notitiam non evadat. Cavendum est itaque, dilectissimi, ne nostro tempore sancta vita ista tepescat, sensim que se imminuendo, quod absit, omnino deficiat. Novimus enim de magna olim et ardua vix iam tenues superesse reliquias. Et sicut quod a maioribus est omissum, non reparatur a nobis, ita quod apud nos per neglegentiam deperit, nequaquam successorum nostrorum posteritas instaurabit. Ut verum sit illud Oratii: Aetas parentum, peior avis, tulit nos nequiores, mox daturos viciosiorem progeniem. Sic utique rei erimus non modo nostrae neglegentiae, sed et alienae vitae, dum et ipsi lassescendo deficimus, et defectus causam posteris generamus. Nam cum eorum deses vita notabitur, ad nos praesto recurrent, nos sibi clipeum defensionis opponent, ut qui fuimus praecessores in vita, simus consequenter auctores in culpa. Neque enim meliores sumus, inquient, quam patres nostri. Quod invenimus arripuimus, quod didicimus hoc tenemus. Sic que erimus alieni torporis apostoli, et non doctrinae sed oblivionis magistri, non duces ad victoriam, sed praecessores ad fugam. Mementote quod scriptum est: Ve his qui perdiderunt sustinentiam. Et ego, inquit, dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum. Quare? Non utique quia coepistis, sed: Vos estis, ait, qui permansistis me cum in temptationibus meis. Quamobrem, dilectissimi, hoc ab aetate nostra praecidamus obprobrium, et virtutis insigne quod a patribus nostris accepimus, inlibatum et integrum fideliter in filios transfundamus. Si vita heremitica minuenda est, per alios incipiat minui, nec nos inveniamur in huius fraudis sacrilegio primi. Ne cum patres nostri, huius videlicet propositi fundatores, pervenient ad coronam, nos ipsis accusantibus et acriter insistentibus compellamur ultionis subire sententiam. Nam cum illi beatorum martirum sint imitati cum multo sudore certamina, nos de solis martirum solemniis disputamus. Et qui non interfuimus praeliis, de peractis aggliscimus gaudere triumphis. Tota plane vita ista quodammodo sabbatum est illius ultimae resurrectionis, et quasi profestum nunc atque vigilias colimus ad quam suspiramus solemnitatis aeternae. Sed qui ad nuptias properat, vel epulas cuiuslibet magnae festivitatis expectat, ad anticipandum praecedentis horae gintaculum non anhelat. Nos ad illud refectionis aeternae nuptiale convivium invitati festinare iam coepimus, et adhuc molliter ac delitiose viventes velut horam edendi legitimam praevenimus? Quid prandenti cum tumulo? Quid epulis cum sepulchro? Si sepulturam Domini cum discipulis non cum militibus custodimus, afferamus mixturam mirrae et aloes, non cacabos et lebetes. In illis siquidem amaritudo mentium, in istis autem sunt illecebrae voluptatum. Ad sepulturam sane debemus pectora tundere, non dapibus ventres inflare. Debemus mesta lacrimis ora perfundere, non epotandis calicibus indulgere. Non ingurgitari mero, sed potum cum fletibus temperare. Nec tamen haec inconsultius et sic absque discretione statuimus, ut humanitatem debilibus et valetudine laborantibus denegemus. Verumtamen sic sibi discretionem is qui infirmatur indulgeat, ut salubrem consuetudinis regulam cum convaluerit non omittat. Sic ipse remissius vivat, ut is qui incolomis est in continentiae suae nichilominus rigore permaneat. Non igitur, dilectissimi, gravemur sabbati servare ieiunium, ut dum nunc sub castigatione corporum redemptori nostro consepelimur in morte, et ipsi resurgentes cum ipso postmodum epulemur in caelestis gloriae claritate. 138 Domno Damiano fratri karissimo, Petrus peccator monachus quicquid servus et filius. Nolo te lateat, dulcissime michi in Christo pater et domine, quia continuo mens mea maerore deprimitur, dum diem proprii exitus iamiam propius inminentem et tanquam prae oculis positum assidue contemplatur. Nam dum tam longevos annos enumero, dum spargi me canis attendo, atque in quocumque conventu hominum positus omnes paene infra meam aetatem esse considero, postpositis omnibus curis de sola morte cogito, sepulchrum meditor, a sepulchro mentis oculos non avello. Neque hoc solo infelix mens mea pavore contenta in morte corporis considerationis suae limitem figit, sed mox ad iuditium rapitur, quid sibi obici valeat, quid ipsa defensionis optendat, non sine magna formidine meditatur. Sed heu me miserum atque inexhausto lacrimarum fonte lugendum, qui omnia mala commisi, et per tam annosae vitae spatia nullum paene mandatum divinae legis implevi! Quae enim, miser homo, mala non feci? Quibus me viciis, quibus me criminibus non involvi? Confiteor: Cecidit in lacum miseriae vita mea, perempta est in iniquitatibus meis anima mea. Superbia, libido, ira, inpacientia, malitia, invidia, gula, ebrietas, concupiscentia, rapina, mendatium, periurium, stultiloquium, scurrilitas, ignorantia, neglegentia, seu caeterae pestes supplantaverunt me, atque omnia vitia velut frementes bestiae devoraverunt animam meam. Pollutum est cor meum et labia mea. Contaminatus sum in visu, auditu, gustu, hodoratu et tactu. Et omnimodis, cogitatione, locutione sive actione perditus sum. Et haec quidem omnia mala commisi. Sed heu, prodolor, dignos paenitentiae fructus numquam attuli. Unum inter haec amarius defleo, quo me pernitiosius obligatum teste conscientia recognosco. Scurrilitas nimirum michi semper familiaris fuit, quae et propter conversionem nunquam me perfecte deseruit. Licet enim contra hoc ferale monstrum sepe pugnaverim, licet sepe huius bestiae nequissimos dentes malleo severitatis attriverim, ad tempus quidem reprimere, sed numquam ex ea potui plenam victoriam reportare. Inholita namque cuiuslibet vicii consuetudo, licet omni studio ab animi penetralibus sit repulsa, assistit tamen sepe quasi pro foribus inportuna, et vel lambere summotenus nititur, si mordicus apprehendere prohibetur. Sub specie namque spiritalis laetitiae, dum me fratribus hilarem ostendere cupio, in vanitatis verba declino, et dum a solito rigore descendere fraternae karitatis causa quasi discrete delibero, ad inutilia proferenda diffrenatam linguam indiscrete resolvo. Sed dum Dominus dicat: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, quale illis iuditium imminet, qui non modo fletibus non insistunt, sed ultro etiam cachinnis et vanis risibus istrionum more deserviunt? Cum que consolatio non gaudentibus, sed maerentibus utique debeatur, quam consolationem expectare a venturo iudice poterunt, qui se nunc ineptae leticiae male blanda iocunditate resolvunt? Rursum cum eadem veritas dicat: Ve vobis qui ridetis, quoniam flebitis, quid in tremendo iuditio dicturi sunt, qui non solum ipsi rident, sed insuper quaedam scurrilia proferentes risum audientibus violenter extorquent? Ubi notandum, quia cum inimicum animae sit ridere, pernitiosius tamen est scurrilitatis verba proferre. Scurrilitati quippe deserviens et alios se cum per vanam laetitiam destruit, et hoc insuper reus est, quod otiosa verba inutiliter fundit, cum scriptum sit: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iuditii. Enimvero dum haec evangelii verba considero, quid aliud quam quoddam nobis commercium propositum esse perpendo, quia nimirum et momentaneo risu perpetuus fletus emitur, et temporali fletu perpetua laetitia comparatur? Hinc est quod sancti viri nunc omni studio fletus et lacrimas seminant, ut aeterni gaudii fruges metant, propheta testante, qui ait: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos. Debemus enim in agro cordis nostri virentia virtutum germina quasi propaginando componere, et haec frequenti competentium imbrium inundatione rigare. Necesse est operibus lucidis ardenter insistere, et tamen salubrem fletus aquam, ubi superflua quaelibet extinguantur, semper habere. Unde legitur quia Moyses fecit in tabernaculo septem lucernas cum emunctoriis suis, et vasa ubi quae emuncta sunt extinguantur, de auro purissimo. Quid enim septem lucernas nisi septem sancti Spiritus intellegimus dona? Tunc enim septem lucernas in tabernaculo facimus, si in mente nostra sancti Spiritus karismata ex divino munere componamus. Sed quia in ipsis sanctis operibus quibus per afflationem sancti Spiritus ardentes insistimus, quaedam superflua se terrenae corruptionis interserunt, cum lucernis etiam emunctoria necessario fiunt. Quid enim per emunctoria, nisi districtio paenitentiae designatur? Emunctorio namque quod supervacuum est in lucerna, decerpitur, et districtione paenitentiae humanae pravitatis culpa deletur. Unde et Petrus quibusdam superflua perpetrantibus ait: Paenitemini igitur ut deleantur vestra peccata. Ac si aperte dicat: Emunctorium stringite et excessus pravi operis amputate. Recte ergo cum lucernis et emunctoria fiunt, quia etsi per sancti Spiritus gratiam bonorum operum lumine resplendere contendimus, dum tamen humana corruptio superflua generat, paenitentiae remediis indigemus. Sed quoniam haec ipsa superflua, quae disciplina paenitentiae resecat, necessarium est ut contriti cordis fletus extinguat, non inmerito Moyses post lucernas et emunctoria etiam vasa fecisse memoratur ubi, quae emuncta sunt, extinguantur. Vasa autem nostra sunt corda, quae lacrimarum semper et fletus debent esse inundatione repleta. In quibus nimirum vasis et oleum illud reconditur, de quo in evangelio perhibetur, quia prudentes virgines accaeperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Si ergo et hii qui claris operibus splendent, adhuc tamen fletibus indigent, quid de me misero meis que similibus sentiendum, qui tenebrosa multa commisimus, et bona quae luceant, non habemus? Quam uberibus lacrimarum rivis debemus semper affluere, quam continuo maerori necesse fuerat iugiter insudare? Et non alios in risum faceta quadam dicacis scurrae urbanitate compellere, sed ipsi potius dimisso semper vultu lugubres apparere? Quatinus perfectae paenitentiae formam ipse quoque exterior cultus exprimeret, quae in occulta cordis amaritudine principaliter aestuaret. Et non solum nobis conferre curationis optatae remedium, sed et aliis fructuose paenitendi prebere posset exemplum. Unde rogo sanctitatem vestram, dilectissime pater, et pedibus tuis me prostratus advolvo, ut adversus hoc ferale monstrum scutum michi sanctae tuae orationis obicias, et serpentinum virus ex me sapienter incantando depellas. Et non solum pro hoc, sed et pro cunctis, quae tibi supra confessus sum, continuas Deo preces fundere atque apud divinas aures misericordiae michi locum studeas impetrare. 139 Domno Tebaldo fratri karissimo et caeteris fratribus, Petrus peccator monachus dignae servitutis obsequium. In austeritate vitae huius quam ducitis, fratres karissimi, sancti quidem Spiritus fervor incitat, sed praecipitem cursum quem bonae voluntatis intentio dictat, necesse est ut per eundem Spiritum discretio cohibeat. Nam rationalis animae sessor ac praesidens, omnipotens Deus, et frenis utitur et flagellis; frenis quidem nimis agiles cohibet ne praecipites currant, stimulis vero sive calcaribus stimulat, ne per desidem torporis ignaviam ad sancti propositi terminum non pertingant. Scriptum plane est: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Recte offert, qui vitae suae Deo sacrificium offerens iter sanctae conversationis arripuit, sed recte non dividit, si praefixam a sanctis patribus metam excedit. 140 Domno Alexandro summae sedis antistiti, Petrus peccator monachus servitutem. Sicut ad patremfamilias quaelibet domesticae facultatis iactura refertur, sic etiam dignum est, ut summo pontifici patientis aecclesiae lesio nuntietur. Ut sicut ab illo, prout vires suppetunt, ingruentibus domus suae malis occurritur, ita nichilominus et ab isto nutantis fidei fundamentum vel etiam ordo religionis, qui confundi coeperat, instauretur. Nova, prodolor, nostro tempore heresis orta est, cui nisi quantocius auctoritatis vestrae se vigor obiciat, timendum est, ne ad religionis christianae perniciem animarum que periculum velut cancer feraliter serpat. Nonnulli plane clerici per exterioris habitus speciem mentientes prorsus a Deo frigidi, ambitionis aecclesiasticae facibus inflammati, hoc pertinaciter dogmatizant: Non ad symoniacam heresim pertinere, si quis episcopatum a rege vel quolibet mundi principe per interventum coemptionis acquirat, si tantummodo consecrationem gratis accipiat. Unde cum nuper in excellentissimi ducis Gotfredi versaremur alloquio, duo quidam ex capellanis eius, unus ut erat barbarus barbarico nomine Tudethchinus, alter vero natione Veneta Iohannes vocabantur. Hii nimirum tamquam Hymeneus et Philetus in praedicatione Pauli, vel certe tamquam Iamnes et Mambres tempore Moysi resistentes veritati hanc non cessabant disseminare doctrinam, hanc catholicam atque canonicam fatebantur esse sententiam, videlicet ut iure symoniacus non dicatur, quisquis absque manus impositione episcopatum comparasse convincitur. Dicebant enim, quia cum hoc fit, non distraitur aecclesia sed facultas, nec emitur sacerdotium sed possessio praediorum. Sub hac enim praestatione pecuniae opes tantum et divitiae facultatum non honoris vel aecclesiae redimitur sacramentum. Venale siquidem habent, sicut aiunt, unde sint divites: gratis accipiunt, unde fieri debeant sacerdotes. O novum scismaticorum genus et os sacrilegum aeterni silentii censura dampnandum! In una siquidem hominis persona duos esse constituunt, ut unus sit sacerdos sub peccato venundatus, alter autem dives sub taxatione pecuniae comparatus. Iste velut alter Sardanapallus inter delicias eructuet convivantium, ille tamquam apostolus in regimine praesideat animarum. Hoc ergo modo qui comparat agrum, pulverem terrae tantum, non segetum dicendus est comparasse proventum. Plagiarius etiam cum distrahit hominem, non animam iudicandus est vendidisse, sed carnem. Immo cum legamus, quia corpus hominis quadragesimo sexto die post maternae conceptionis inicium plena formetur distinctione membrorum, atque mox divinitus animetur, quoniam non anima, sed caro duntaxat ex paterno semine prodiit, ergo pater carnem tantummodo dicendus est genuisse, non prolem quae ex anima constat et corpore. Quod cum penitus absurdum sit, et merito pater ille dicatur, ex cuius femore sola caro sit egressa, non anima, sic ille proculdubio dicendus est mercator aecclesiae, qui per terrena que redemit ad honoris culmen ascendit, et per corporalis commercium lucri emptor efficitur nichilominus sacramenti. Dic itaque quisquis es, qui te iactas terrenae tantummodo facultatis emptorem, per quam tamen aspiras ad episcopalis excellentiae conscendere dignitatem, et dum te dicis a principe terrena duntaxat aecclesiae commoda percepisse, asseris te quodammodo villicum, non ut sacerdotali fungaris officio, constitutum. Dic, inquam, cuius erat figurae, quam sane habebat speciem investitura haec, quam in manibus tuis princeps ille deposuit? Porro si surculus, si simplex baculus, merito tibi letus applaude, quia sicut asseris, non ad sacerdotis officium, sed ad procuratoris initiatus es villicatum, atque ideo necesse iam non est ut episcopo, qui tibi praeferendus est, sis subiectus. At si secularis ille princeps accepta vel promissa pecunia pastoralem tibi tradidit baculum, qua fronte poteris episcopalis ordinis excusare commercium? Enimvero nisi per hanc investituram ille secuturi sacerdotii tibi prius imprimeret titulum, futurus ordinator nequaquam per manus imposicionem sacerdotii tibi traderet sacramentum. Per hoc enim quod venaliter accepisti, consequenter ad sacerdotium promoveris, atque ideo licet illa manus imposicio non venalis sit, sed gratuita, nequaquam tamen quantum ad te spectat, a venalitatis est sordibus aliena. Venalitas enim si sibi nota est, contaminat consecrantem, gratuita consecracio mundare non valet emptorem. Obscenitas immundi foeda commercii sordidat mundum, gratuita manus impositio non potest emaculare pollutum. Mendacii forsitan arguor, si quod loquor sacri eloquii testimonio non affirmo. Per Aggeum namque prophetam dicitur: Haec dicit Dominus Deus exercituum: Interroga sacerdotes legem dicens: Si tulerit homo carnem sanctificatam in hora vestimenti sui, et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes dixerunt: Non. Et dixit Aggeus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et respondentes sacerdotes dixerunt: Contaminabitur. Et respondit Aggeus et dixit: Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae optulerunt ibi, contaminata erunt. In his ergo propheticis immo divinis verbis evidenter ostenditur, quoniam emptor iste videlicet, qui est pollutus in anima, suscepti polluit ordinis dignitatem. Dignitas vero licet per manus imposicionem gratuito sit accepta, nequaquam tamen mundat emptorem. Adhuc autem ad investituram redeo, et te qui non aecclesiam, sed aecclesiae praedia te comparasse gloriaris, inquiro. Sane cum baculum ille tuis manibus tradidit, dixit ne: Accipe terras atque divicias illius aecclesiae, an pocius quod certum est: Accipe aecclesiam? Quod si bona aecclesiae sine aecclesia suscepisti, scismaticus es atque sacrilegus, qui bona aecclesiae ab aecclesia dividis, et quod alienum est, violenter in tui usus iura convertis. Quod si aecclesiam suscepisti, quod omnino negare non potes, proculdubio factus es symoniacus, et prius te venalitas fecit hereticum, quam manus imposicio redderet consecratum. Tunc enim consecracionem evidentissime coemisti, cum id propter quod ad consecracionem promovendus eras, venaliter accepisti. Sic enim unum pendet ex altero, ut qui terrena aecclesiae bona suscipit, ad graciam consecracionis aspiret, et qui consecracione perficitur, bona aecclesiae in usus egencium et cetera pietatis opera dispensanda conservet. Hoc itaque modo licet aecclesiasticae facultatis mencio in ipsa manus imposicione non fiat, is tamen qui consecratur, bonorum aeclesiae dispensator efficitur, et cum aecclesiam suscipit, quamvis tunc nil de consecracione dicatur, ad hoc tamen ut consecretur eligitur. Ab ipso plane principio nascentis aecclesiae salubris hec cepit consuetudo fidelium, ut sua queque vendentes ad pedes apostolorum apostolicorum que virorum pecunias ponerent, quibus illi necessitatibus pauperum subsidia ministrarent. Post autem visum est sanctis patribus, qui scilicet illis in sacri regiminis ordine successerunt, ut hii qui converterentur ad Dominum, nequaquam distraherent praedia, sed ea sanctis aecclesiis traderent, non iam transitorie sed iure perpetuo necessitatibus indigentium profutura. Et certe per Moysen in lege praecipitur: Omne, inquit, quod Domino consecratur, sive homo, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. Ecce hic manifestissime prohibetur ea, que Domino consecrantur, vel vendi debere vel redimi, sed iussum est ea sancta sanctorum iugiter permanere. Cur ergo gloriaris sancta sanctorum te precio redemisse, et rem Dei contra legem Dei, qui gratis accipienda, gratis danda est, venaliter percepisse? Tanquam non sit peccatum, quia sine consecracione fit tale commercium? Sed idcirco fortasse non times, quia lex illa vetus prohibet quidem culpam, sed non inrogat penam. Accipe igitur, quid super hoc Romanae praesul aecclesiae Bonifacius in decretali scribat epistola: Nulli, inquit, liceat ignorare, quia omne quod Domino consecratur, sive fuerit homo, sive animal, sive ager, vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod, quia inexcusabilis erit, omnis qui a Domino et aecclesia cui competunt, aufert, vastat, invadit vel eripit, usque ad emendacionem aecclesiae que satisfaccionem ut sacrilegus diiudicetur et si emendare noluerit, excommunicetur. Anacletus autem papa longe ante inter alia multa subinfert: Qui enim res aecclesiae abstulerit, sacrilegium facit et sacrilegus deputandus est. Papa quoque Lucius in decreto suo sic ait: Rerum aecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus sancte aecclesiae anathematizantes apostolica auctoritate pellimus et dampnamus, atque sacrilegos esse iudicamus. Possemus et alia quam plura catholicorum patrum exempla congerere, nisi perspicue cognosceremus nequaquam hoc epistolari compendio convenire. His itaque sanctorum pontificum aliis que sentenciis manifeste convinceris, quoniam aut aecclesiae bona sine aecclesia suscepisti, et idcirco tanquam raptor atque sacrilegus anathematizari, et ab aecclesiae liminibus debes expelli, aut certe, quod perspicuum est et negare non potes, aecclesiam simul cum bonis aecclesiae precio redemisti, ideo que dignum est, te ut revera symoniacum et hereticum canonici vigoris examine condempnari. Canonica nimirum sentencia est illa, qua dicitur: Si quis episcopus aut presbyter aut abbas per pecuniam hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione sancta modis omnibus abscidatur, et sit anathema, sicut Simon Magus a Petro. Ubi notandum, quod non ait: hanc optinuerit consecracionem sive manus imposicionem, sed pocius: Si quis, inquit, per pecuniam hanc obtinuerit dignitatem. Canonicum et illud asseritur, quod promulgatum a sanctis patribus in concilio reperitur: Cavendum et summopere praecavendum ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum episcopis et regibus et omnibus sublimioribus potestatibus atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcunque atque consensoribus seu ordinatoribus in gradu aecclesiastico, ut nemo per symoniacam heresim regiminis locum optineat, quacunque faccione, calliditate, promissione seu commoditate aut donacione per se aut per emissam personam. Hic quoque notandum, quod cum praemisisset episcopis, ilico subdidit regibus et omnibus sublimioribus potestatibus, ut non modo cavenda sit heresis illa solis duntaxat episcopis, qui consecrandis manus imponunt, sed et saecularibus quoque principibus, qui licet iniuste aliquo modo tamen aecclesias futuris rectoribus tradunt. Nam cum aliquid sub venalitate suscipitur, et illud proculdubio comparatur, quod ex necessitate subsequitur. Ad hoc enim pastoralis aecclesia cuique committitur, ut ad eius regimen optinendum consecracione firmetur, et ad hoc sine dubio collatae pecuniae commercium spectat, ad quod is, qui est promovendus, aspirat. Hinc est plane, quod non solum qui maioribus praeferentur ecclesiis, sed et illis quoque qui vel plebes agrorum, vel canonicales praebendas per interventum pecuniae pestilenter accipiunt, symoniacae hereseos tendiculas non evadunt. Per id enim quod venaliter adsequuntur, ad sacrorum graduum ordines tendunt, et tunc iam destinantur ad ordines, cum illa suscipiunt, per quae scilicet ad optinenda sacrorum graduum incrementa pertingunt. Iniciatur enim ad dignitatis ordinem, qui ad optinendam ordinis constituitur dignitatem. Hec me breviter adversus eos dictasse sufficiat, qui sine manus imposicione venaliter aecclesiam acquisisse non esse symoniacum dogmatizant. Qui nimirum si hoc simpliciter, prout sibi videretur, exprimerent, stulti vel ebetes merito dicerentur, sed quoniam nonnulli talium id procaciter astruunt, et quibusdam cavillacionum argumentorum que versuciis pervicaciter allegare contendunt, non inmerito, quod inviti dicimus, hereticorum nomen incurrunt. Non enim error hereticum, sed pervicax obstinacio facit. Nec omnes heretici dicendi sunt, qui opinantur errorem, sed qui pertinaciter et audacter predicant falsitatem. His itaque predicatoribus satanae et apostolis antichristi, tu venerabilis pater, celestis eloquii gladio precinctus occurre, et tanquam alter Iosue Amalechitas oppugnantes Israhel evaginato canonici vigoris mucrone prosterne. Tollatur e medio quantocius tartaree amaritudinis aconitum, ne quod absit, ferale venenum faucibus influat parvulorum. Tuis preterea manibus talis aromatici pigmenti quibusque languentibus propinetur antydotus, qui et venenati erroris tollat illuviem, et sanae atque sincerae fidei restituat puritatem. Unum in calce huius epistolae sacris clemenciae vestre auribus suggero, ut in quantum facultas suppetit, nunquam vel fieri vel esse permittat episcopum, quem ad honoris culmen constiterit ascendisse per praemium, vel etiam, quod damnabilius est, per curialis obsequii famulatum. Absit enim, ut qui praelacionis ambitu saecularem coluit principem, spiritalem aecclesiastici culminis optineat dignitatem. 141 Dilectis in Christo fratribus cappellanis Gotefredi ducis P peccator monachus salutem. Cum servandum aliquid quod cordi sit scribere soleo, multiplici diversorum codicum bibliotheca vallatus maiorum sententias recolo atque, ubi necessarium est, ad eorum semper exempla recurro. Nunc autem in praerupti montis atque nivalis cacumine constitutus, dum monasterialis aedificii fabricam construere gestio, non modo librorum paginis, quae procul absunt, insistere nequeo, sed et cementariorum ac latomorum perstrepentium clamore depressus, id ipsum pene quod intra me est, ignorare compellor. Unde vobis scribere timeo, ne dum stili rudis articulum inexpugnabilia, sicut talibus dignum est, non munierint testimonia scripturarum, mox ut elato supercilio et rugata fronte legeritis, tanquam deliras somniorum nugas et anilis ineptiae nenias conspuatis. Verumtamen ego malo cum David salivis in barbam defluentibus apud Achis, regem Geth, furiosus dici, et cum Iesu, sicut Marcus asserit, apud Iudeos freneticus appellari, quam imperitiae notam timens in supernae maiestatis examine de silentio condempnari, dicens cum Ysaia: Ve michi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum. Porro quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Et sicut idem dicit apostolus, quia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Hoc etenim et Samson ille signavit, qui cum mandibula asini mille Philisteos mirabiliter interfecit. Samson enim qui interpretatur sol eorum, Christus est, qui in mandibula asini, bruti videlicet et simplicis animalis, plurimos interemit, quando per ora piscatorum atque simplicium genus humanum a superbiae suae rigore contrivit, ut qui ad debellandas aerias venerat potestates, non cum oratoribus ac philosophis, sed cum mitibus triumpharet et imperitis. Tria plane dicitis, quibus salva karitate vestra necesse est responderi. Dogmatizatis enim sacri ministros altaris iure posse mulieribus permisceri. Illud insuper additis, et quibusdam allegationibus affirmare temptatis, quia non ille simoniacus esse dicendus est, qui sub praestatione pecuniae regimen aecclesiae suscipit, sed ille dumtaxat, qui ad impositionem manus et consecrationem per commercium venalitatis irrepit. Postremo quod minimum est, michi notam cupiditatis inuritis. Quod nimirum cur praesumatis, quia michi pro minimo est, breviter referam, et sic reliquis duabus obiectionibus, communibus videlicet aecclesiae negotiis proprio purgatus occurram. Michi enim pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die. Age igitur missarum michi mysteria celebranti, uxores principum, ducis scilicet et marchionis, bizanteos optulerunt. Quos utique monachus noster Paulus, expletis misteriis apud altare, nobis cum foras prodiens, dereliquit. Unus autem ex vestris, vobis tamen non modo rem ignorantibus sed et absentibus, cleptica fraude subripuit, et vobis nil omnino peccantibus, quia tamen vester erat socius, quodammodo nevum reatus induxit. Qui mox in crimine deprehensus, et minaci terrore Beatricis excellentissimae ducis et animosae viraginis violenter oppressus, aurum fratri nostro latenter attulit, atque ut pro se supplicaretur oravit. Quam sane summam mox, ut rescivimus, eidem clerico reddi praecepimus, atque ut de restituenda sibi dominae suae gratia non diffideret exhortati sumus. Quam ille pecuniam dum vehementer insisteret, et nullis omnino precibus nobis ingerere potuisset, altero tandem die fratri nostro clam dedit, sic que se mordacis conscientiae pondere levigavit. Cur ergo avaritiae accusatis, quem pecuniae questum tantopere contempsisse cognoscitis? Cur adversum me linguas acuitis, et non repugnanti mordentis obloquii vulnus infligere festinatis? Nam et Salomon dicit: Iaculus et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum. Et psalmista: Filii hominum, dentes eorum arma et sagitta, lingua eorum machera acuta. Ego ne cupiditatis arguendus sum, qui recipere surrepta contempsi, crimen indulsi, ac pro malis bona restituens, herilem reo gratiam reformavi? Ego, inquam, avaritiae notandus sum, qui iacturam equanimiter pertuli, an ille qui sacrum de sacro subripiens, sacerdotii quo fungebatur officium prophanavit? Adversus quem videlicet fratrum hoc ego sermone non invehor, sed vestra provocatus infamia me tantum purificare compellor. Piscatorum sum plane discipulus, ideo que non mare Demostenis nec torrentem commoveo Ciceronis. Et quia delinquenti fratri compassionem debeo, ad referendam digni talionis iniuriam non anhelo. Hoc tantum michi dicere liceat, quia si a contubernalibus et familiaritate coniunctis, sicut oratores ac rhetores perhibent, trahenda sunt argumenta, non merito nobis avaritiae crimen inpingitur, quorum frater pecuniam quasi parvipendens atque despiciens in aecclesia dereliquit. Sed, si dicere liceat, vobis potius adscribendum est, quorum socius, quod alienum erat, callida machinatione surripuit. Iam vero quod inpudenter asseritis, ministros altaris coniugia debere sociari, proprii sermonis adversum vos evaginare mucronem superfluum ducimus, dum armatos contra vos totius aecclesiae cuneos et constipatam omnium sanctorum patrum aciem vobis resistere videamus. Et ubi tanta se caelestium bellatorum nubes opponit, mirum est si non tantae auctoritati quaelibet novae praesumptionis temeritas acquiescit. Sed quanquam corpus canonum desit ad praesens, quaedam tamen patrum testimonia non gravemur apponere, quae vel ex repetita memoria, vel in quibusdam membranulis possumus invenire. Enimvero beatus Clemens hoc in sua scribit epistola: Ministri, inquit, altaris, presbyteri sive diaconi, ad dominica tales eligantur officia, qui ante ordinationem coniugem suam reliquerunt. Quod si post ordinationem ministro contigerit proprie nudare cubile uxoris, sacrarii non intret limina, nec sacrificii portitor fiat, nec altare contingat, nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad dominici corporis portionem accedat, aquam sacerdotibus porrigat manibus, hostia forinsecus claudat, minora gerat officia, urceum sane ad salutarem calicem non suggerat. Et paulo post: Clericus vero solus ad feminae tabernaculum non accedat, nec properet sine maioris natu principis iussione. Nec presbyter solus cum sola femina fabulas misceat, nec archidiaconus aut diaconus sub praetextu humilitatis et officii frequentet domicilia matronarum, aut forte per clericos aut per domesticos matronae mandent secretum aliquid. Si agnitum fuerit, et ille deponatur, et illa a liminibus aecclesiae arceatur. In Niceno etiam concilio dicitur: Innuptis autem, qui ad clerum provecti sunt, praecipimus ut, si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantores que tantummodo. Ex concilio quoque Cartaginensi: Preterea cum de quorundam clericorum, quamvis lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit episcopos et presbyteros et diaconos secundum propria statuta etiam ab uxoribus continere. Quod nisi fecerint, ab aecclesiastico removeantur officio. Item ex alio concilio apud Cartaginem Aurelius episcopus inter cetera dixit: Placuit sacros antistites ac Dei sacerdotes necnon et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus quo possint simpliciter, quod a Deo postulant, impetrare, ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. Ad haec Faustinus episcopus aecclesiae Pontianae provinciae Piceni, legatus Romanae aecclesiae, dixit: Placet ut episcopus, presbyter et diaconus, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant. Ab universis episcopis dictum est: Placet ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altari deserviunt. Ne vero de subdiaconis, quod abstinere coniugiis debeant, ulla possit remanere dubietas, idem Aurelius post multa subiungit: Placuit quod et in diversis conciliis firmatum est, ut subdiaconi qui sacra mysteria contrectant, et diaconi et presbyteri sed et episcopi secundum propria statuta etiam ab uxoribus se abstineant, ut tanquam non habentes videantur esse. Quod nisi fecerint, ab aecclesiae removeantur officio. Papa quoque Gregorius Petro subdiacono inter cetera scribit dicens: Ante triennium subdiacones omnium aecclesiarum Siciliae prohibiti fuerant, ut more Romanae aecclesiae suis uxoribus nullatenus miscerentur. Quod michi durum atque incompetens videtur, ut qui usum eiusdem continentiae non invenit, neque castitatem ante proposuit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc, quod absit, deterius cadat. Unde videtur michi, ut a praesenti die omnibus episcopis dicatur, ut nullum facere subdiaconum praesumant, nisi qui se caste victurum promiserit; quatinus et praeterita, quae per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur, et futura caute caveantur. Qui vero post eandem prohibitionem, quae ante triennium facta est, continenter cum suis coniugibus vixerunt, laudandi atque remunerandi sunt et , ut in bono suo permaneant, exhortandi. Eos autem qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerunt, pervenire ad sacrum ordinem nolumus, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit probata. Item decretum Leonis papae: Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur, ut et qui habent, sint tanquam non habentes, et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanto magis a primo vel secundo tertio ve servandum est, ne aut levitico aut presbyterali honore aut episcopali excellentia quisque idoneus estimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur? Item papa Silvester: Nulli autem subdiaconorum ad nuptias transire permittentes, praecipimus ne aliqua hoc praevaricatione praesumpserit. Quod si contempnenda tot apostolicorum virorum decreta duxeritis, ac per eorum ora tanquam totidem organa loquentis Spiritus sancti statuta spreveritis, quam de vobis beatus papa Damasus sententiam proferat, dignum est audiatis: Violatores, inquit, voluntarie canonum graviter a sanctis patribus iudicantur, et a sancto Spiritu, cuius instinctu ac dono dictati sunt, dampnantur. Quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter, ut praefixum est, aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum, quoniam, ut iam praelibatum est, contra eum agit, cuius iussu et gratia idem sancti editi sunt canones. Audiant ergo, qui nobis obsistunt, qui adversus nos super hac questione confligunt, quia dum nobis sunt adversarii, in Spiritum sanctum manifesto sunt rebellione blasphemi, et illum blasphemantes offendunt, cuius offensio non remittitur neque hic, neque in futuro. Sed iam plures sanctorum pontificum subnectere sanctiones omittimus, ne epistolaris compendii metam excedere iudicemur. Parit enim prolixitas laciniosa fastidium, et certe cui sanctorum testimonia non sufficient, undecunque congesta fuerint, nec pluribus acquiescet. Id praeterea quod obicitis, cautum esse canonibus, ut quicunque coniugati sacerdotis officium spreverint, debeant communione privari, ut pace vestra loquar, dum litterarum superficiem neglegenter adtenditis, sobrietatem aecclesiasticae intellegentiae non tenetis. Ille nimirum sacerdos coniugatus dicitur, non qui nunc habet uxorem, sed qui potius habuit ante perceptam sacerdotalis officii dignitatem. Quem profecto si spernimus, consequitur etiam ut et beatum Petrum apostolum, quod dictu nefas est, contempnere debeamus. Nichilominus et illud de beati Pauli epistola ad Corinthios velut egregium et insignem Goliath gladium versatis in manibus, eum que vibrantes Israheliticae plebis aciem ventilare temptatis: Propter fornicationem, inquit, unusquisque suam uxorem habeat; uxori vir debitum reddat, et uxor viro. In quo nimirum verbo, quod dicitur unusquisque, cum laicis simul et altaris ministros comprehensos esse conicitis, et dum in apostolica sententia litterarum paleas quasi iumentorum dente corroditis, medullas spiritalis intellegentiae pietatis humanae faucibus non gustatis. Immo prorsus a granis quisquilias non secernitis, et discretionis regulam postponentes simul omnia permiscetis. Illis nempe dicebat apostolus, unusquisque suam uxorem habeat, quibus loquebatur. Quia vero non sacerdotibus vel praedicatoribus, sed populo potius in hac loqueretur epistola, in ipso eiusdem epistolae principio luce clarius manifestat: Significatum est, inquit, michi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Cloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? Quibus utique verbis liquido claret, quia non sacerdotes sed populum corripiebat apostolus, qui sectas faciebant scismatum, dum diversorum se discipulos assererent esse doctorum. Cum ergo diceret unusquisque suam uxorem habeat, ille quoque coniugium indulgebat ad quos eloquium dirigebat. Huc accedit, quia non semper unusquisque vel omnis multitudinem universitatis amplectitur, sed plerumque intra mensuram certae quantitatis, prout ratio dictaverit, cohibetur. Sicut est illud quod Dominus ait: Ego cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Non enim ad se Iudam proditorem traxit, non sibi latronem impium sociavit, sed omnia, id est omnes duntaxat electos ad proprii contubernii culmen evexit. Et apostolus perhibet, quia Deus omnes vult salvos fieri, et neminem vult perire. Sed cum propheta dicat, quoniam omnia quaecunque voluit Dominus fecit, cur reprobos perire permittit? Scilicet cum et neminem perire velit, et omnia quaecunque vult, absque dubio possit. Unde cum dicitur Deus quod omnes fieri salvos velit, necesse est ut de solis intellegatur electis. Iuxta quam regulam et apostolus cum dicit, unusquisque suam uxorem habeat, non omnes amplectitur homines, sed illos tantum, quibus iuxta legitime sanctionis normam habere licet uxores. Alioquin quo pacto sibi matrimonii foedera copulabunt, qui cubilia paterna commaculant, qui germanas, ha scelus, uterinas incestant? Eant ergo iam monachi, dotales tabulas publice praeferant, nuptias contrahant, et iuxta sanctionis vestrae sententiam vagientes pueros teneris delinire complexibus nullatenus erubescant. Et revera cum monachos ac levitas vel in peccando vel in paenitendo canonica frequenter aequet auctoritas, quo pacto potestis coniugales copulas inhibere monachis, quas utique diaconis indulgetis? Nam quomodo in sola mulierum permixtione sunt dispares, qui in caeteris excessibus reperiuntur aequales? Decernendum est ergo, ut aut monachi, quod dici sacrilegum est, nuptias ineant, aut diaconi se penitus ab huius ignominiosae turpitudinis obscenitate compescant. Quod nichilominus et de subdiaconis sciendum est, sicut diversa sanctorum patrum, ut superius ostensum est, decreta confirmant. Quos nimirum nonnulli Nathineorum tenere opinantur officium, quod non procedit. Nathinei siquidem, sicut Hieronimus in Hebraicis questionibus asserit, interpretantur donati. Sunt enim Gabaonitae, eo quod ad serviendum dati sint tabernaculo Domini ab Iosue. Inter hos igitur et illos haec probatur esse distantia, quoniam illi tabernaculo vel templo Domini famulabantur ut servi, isti quarto funguntur altaris officio, diaconorum scilicet suppares ac ministri. Atque ideo sicut cum sacerdotibus ac levitis sacris missarum praecipiuntur interesse misteriis, sic eorum quoque participes esse necesse est, in custodienda perpetuae munditia castitatis. Postremo quod dicitis ad simoniacae hereseos nequaquam pertinere piaculum, si quispiam aecclesiae regimen non sine venalitate suscipiat, si tantummodo manus inpositionem gratis acquirat, quantum in aecclesia scandalum generet, quantum certe ab aecclesiasticae disciplinae tramite procul oberret, quoniam omnibus est perspicuum, non indiget prolixitate verborum. Quisquis enim aecclesiam pretio redimit, simul et consecrationem comparare convincitur, ad quam scilicet per acceptionem eiusdem aecclesiae promovetur. In aecclesiae quippe commercio et consecrationem proculdubio comparat, sine qua videlicet eidem aecclesiae praesidere se posse non sperat. E contra contenditis, quoniam investituram ille suscipit aecclesiasticae facultatis, non minus percipit gratiae spiritalis. Acquirit aecclesiae praedium, non aecclesiastici karismatis sacramentum. Quisquis plane per salsuginem huius tartareae sapientiae, immo venenatae versutiae aecclesiam dividit, cum per venalitatem hereticus sit, per divisionem quoque scismatici crimen incurrit. Fuerunt sane nonnulli sincerae fidei et catholicae confessionis ignari, qui sic inter humanam atque divinam divisere naturam, ut duas assererent in mediatore Dei et hominum constare personas. Hii vero, quibus datum est perspicaci mentis intuitu incarnati verbi penetrare mysterium, veraciter adstruxerunt in tam inseparabilem unionem utramque concurrisse naturam, ut ne in morte quidem Christi divinitas a carne potuisset abiungi, alioquin non esset verus Deus, si vel in ipso mortis articulo desineret esse Deus. Hinc est quod ait beatus Ambrosius: Caro quidem Christi gustavit mortem, sed inpassibilis Dei virtus non exivit de corpore. Magnus etiam Leo papa non disparem huius rei protulit in suo sermone sententiam: Nisi verbum, inquit, caro fieret, et tam solida existeret unitas in utraque natura, ut a suscipiente susceptam, nec ipsum breve mortis tempus abiungeret, nunquam valeret ad aeternitatem redire mortalitas. Idem quoque alibi: Deitas, quae ab utraque suscepti hominis substantia non recessit, quod potestate divisit, potestate coniunxit. Porro autem vos Christum non dividitis sed aecclesiam, quae corpus eius est, dividere non timetis. Ait enim apostolus: Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quae est aecclesia. Enimvero milites veriti sunt Domini scindere tunicam, vos discerpere non formidatis aecclesiam. Qui nimirum non idcirco aecclesiarum lucra conquiritis, ut ad consecrationis gratiam conscendatis, sed necessitate compulsi. Ideo patimini consecrationem, ut aecclesiasticam vos non contingat amittere facultatem. Nec ad hoc anhelatis, ut efficiamini aecclesiae sacerdotes, sed ad hoc tantum, ut velut hereditario quodam iure sitis sanctuarii possessores. Illos videlicet imitantes, qui iuxta David vaticinantis oraculum dixerunt: Hereditate possideamus sanctuarium Dei. De quibus et in eodem psalmo Deo dicitur, quoniam cogitaverunt consensum in unum, adversum te testamentum disposuerunt. Vos enim haec sententia percutit, qui consensum in unum cogitatis, dum in eo quod contra sacros canones dicitis, non dispari studio inter vos unanimiter concordatis, atque adversus Deum testamentum disponitis, dum novam legem atque contrariam aecclesiasticae regulae promulgatis. Qui vero sint illi, qui haec contra Dominum faciant, propheta subsequenter enumerans manifestat: Tabernacula, inquit, Idumeorum et Hismahelitum, Moab et Agareni, Gebal et Ammon et Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tirum. Etenim Assur simul venit cum illis. Facti sunt in susceptionem filiis Loth. Fac illis sicut Madian et Sisare, sicut Iabin in torrente Cison. Disperierunt in Endor, et reliqua. Quorum scilicet nominum si interpretationes exponimus, vestris haec concordare moribus proculdubio reperimus. Idumei namque dicuntur sanguinei vel terreni. Quod vobis utique congruit, qui dum ista contenditis, carnem et sanguinem vos esse, et omnino terrenos apertissime demonstratis. Estis etiam Hismahelitae, id est obedientes, non Deo sed mundo, non divinae legi, sed carni. Moab vero dicitur ex patre, per quod quoniam paternus incestus intellegitur, vestra quoque luxuria condempnatur. Agareni, id est proseliti vel advenae, quo designantur nomine, qui per exteriorem quidem societatem christiano populo se concives simulant, sed legi Christi contrarii, alieno atque adventicio inter eos animo perseverant. Gebal dicitur vallis vana, per quod designantur hii qui simultate sunt mites et fallaciter humiles. Amon interpretatur populus turbidus vel populus meroris, quibus scilicet illi debent intellegi, qui dum nova doctrina populum scilicet turbant, aecclesiae Dei merorem atque tristitiam generant. Amalech dicitur populus lingens, per quos utique Christi designantur inimici, de quibus in psalmo dictum est: Et inimici eius terram lingent. Alienigenae quamvis et ipso nomine latino se indicent alienos, et ob hoc consequenter inimicos, tamen in ebreo dicuntur Philistiim, quod interpretatur cadentes potione. Per quos exprimuntur illi, quos luxuria carnis inebriat, et quasi prae nimia potatione cadentes, in ima praecipitat. Tyrus etiam quae hebraice sors dicitur, angustia sive tribulatio interpretatur. Per quod illi videntur perspicue designari, qui per impietatis opera perpetuae tribulationi vel angustiae probantur obnoxii. Madian interpretatur declinans iudicium. Illi plane iudicium declinant, qui dogmatizando perversa divinae legis iustitiam violant. Sysara dicitur exclusio gaudii. Et quicunque se lasciviis et carnalibus lenociniis petulanter inmergunt, gaudium a se supernae felicitatis excludunt. Iabin dicitur sapiens, quod per antiphrasin de illis intellegendum est, de quibus dicit apostolus: Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius saeculi? Oreb interpretatur siccitas, et qui estu concupiscentiae carnalis exuritur, imbre sancti Spiritus madefieri non meretur. Zeb dicitur lupus, Zebee victima. Reprobi namque, qui sunt rapaces in saeculo, et lupi sunt, et ipsi sunt victima, quia dum infirmiores quosque devorare contendunt, et ipsi spiritalis lupi, hoc est diaboli dentibus exponuntur. Sed ut huiusmodi nominum expositio ab huius disputationis ordine non dissentiat, quasi lupi sunt silvae perversi doctores aecclesiae. Qui nimirum et lupi sunt simul et victimae, quia dum innocentes quosque velut oves cruentis pravae praedicationis dentibus mactant, ipsi quoque rapina facti, et in diaboli devorantis intestina traiecti, insatiabilem eius ingluviem recreant. De quibus et per psalmistam dicitur: Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos. Diabolus enim mors dicitur, sicut in Apocalipsi scriptum est, quia erat equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi mors. Cavendum est ergo vobis, ne dum mortibus parvulorum vestram satiatis esuriem, et ipsi occulti raptoris efficiamini victima, quos ille vorax et insatiabilis homicida in sua transferat alimenta. Salmana dicitur umbra commotionis, et carnalis quisque dum umbraticam felicitatem sequitur, veritate contempta, per varias mundi concupiscentias commovetur. Cison autem, in quo scilicet torrente omnes illi devicti sunt, duritia eorum interpretatur. In duritia quippe sua depereunt, qui prava docentes veritati pervicaciter et obstinate resistunt. Endor etiam, ubi perierunt, interpretatur fons generationis, sed utique carnalis, cui nimirum delectabiliter dediti, funesta meruerunt cede prosterni, non querentes illic germinare, ubi neque nubent, neque uxores ducent, nec incipient mori. Sed illic potius, ubi quicquid gignitur, in mortem necesse est resolvatur. Vos igitur in Endor intima divini gladii cede corruitis, qui sacri ministros altaris incesti coniugii consciscere copulas et spurios gignere filios edocetis. Postremo qui sanctuarium Dei non spiritali moderamine et provisione gerendum, sed velut hereditario iure possidendum asseritis, omnibus his interpretationibus nominum, quae succincte superius sunt exposita, perspicue subiacetis. Sed cum revincendis thematibus illis, quibus breviter celeriter que respondimus, adhuc argumenta perplurima suppetant, manum tamen iam a scribendi libertate compescimus, ut uberius dictandi vires, si tamen adhuc necesse fuerit, per respirantis spiritus otium reparemus. Parcite procacibus labiis, dilectissimi, et si quam asperioris in vos verbi salsuginem scaturire conspicitis, non me, sed vos potius redarguite, qui scribere compulistis. 142 Fratribus in Gamugni heremo constitutis, Petrus peccator monachus salutem. Filius sapiens, ait Salomon, laetificat patrem, filius vero stultus mesticia est matri suae. Qui rursus ait: Qui congregat in messe, filius sapiens est, qui autem stertit in estate, filius confusionis. Hoc ego cur dicam, consequenter aperiam. Vir quidam a Mediolanensi urbe progrediens, dum me quaereret, per vos transitum habuit, sed et habitare vobis cum, ut ipse professus est, sub meo nomine concupivit. Qui dum lassus itinere moram velut quiescendo protraheret, sed ab explorationis vestrae custodia clausos oculos non haberet, nescio quos vestrum aniles nugas et ociosa perpendit deliramenta profundere, cum laicis etiam scurriles iocos et ludibria vidit urbana miscere. Unde factum est, ut non modo vos nostrum que propter vos contubernium omne contempneret, sed et ipsum conversionis animum quantum deprehendi potuit funditus amisisset. Apte scilicet vita nostra fructificat, ut non modo per anfractus et invia a iustitiae tramite semper ipsa declinet, verum etiam alios a divini cultus aggressu per suae pravitatis exempla deturbet. Satis plane vigilanter attendimus, quod per exprobrationem prophetae minitantis audimus: Per vos nomen Dei blasphematur in gentibus. Illud etiam quod de filiis Heli scriptura testatur: Erat, inquit, peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines sacrificio Dei. Porro autem quam plurimi sunt qui sic in turbulenti saeculi tanquam in spumosi maris procellis ac fluctibus ventilantur, ut nisi ad quietum huius sacri ordinis se conferant portum, nulla ratione confidant propriae salutis evadere se posse naufragium. Quanti ergo sanguinis reus est, qui sub sacri habitus scemate talem se per susceptae professionis incuriam exhibet, ut quaerentes accedere perverse vivendo disturbet? Evangelica nimirum illi sententia congruit, qua dicitur: Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Tolerabilius enim fuerat, ut solus in eo quem reliquit mundi vertigine rotaretur, quam multos nunc a salutiferae stationis revocaret accessu. Si ergo vita nostra tam prava videtur et squalida, ut etiam carne vestitis hominibus foeteat, qualis putas est angelis qui iugiter supereminent in spiritalis munditiae culmine? Qualis Deo qui et ipsam superat angelicam puritatem? Unde et illud formidolose pensandum est, ne illos qui ad custodiam nostram deputati sunt angelos vitae nostrae foetor offendat, ut potius de nobis apud Deum conqueri, quam sua nos debeant attestatione tueri. Illud quoque de sanctitatis vestrae praeconiis notitiae nostrae nuper accessit, quia pleraque capitula ad continentiae pertinentia disciplinam, quae inter vos regulariter constituimus, ita nunc oblivioni sunt tradita, ac si a deliro quolibet fuerint opilione mandata. Videlicet ut vinum utroque quadragesimali tempore non bibatur, non piscis edatur, ut nisi praecipuis festivitatibus molis legumina non terantur, ut vespertinae refectioni pulmentarium non paretur, ut oleatae frixurae rarissime concedantur. Et multa similia, quae magis dolenda quam scribenda decernimus. Nec mirum si hoc me nunc procul agente praesumitur, cum horno videlicet sub ipsa nativitate dominica me praesente sed nesciente mulsum melle simul et diversis pigmentorum generibus parabatur. Quod ut agnovi, tanto magis prodigii novitate perculsus exhorrui, quanto id in heremo fieri ne audisse me quidem eatenus contigisset. Verum ista dicentes nec cum illis nos sentire quis iudicet, qui prohibent a cibis quos Deus creavit, nec apostolicae contraire sententiae qua nos manducare praecipit, quicquid apponitur, et nichil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Aliud est enim quod creaturas Dei bonas indifferenter asserimus, aliud quod pudicitiae sobrietati que servandae castigationem corporum providemus. Bonum quippe erat in paradiso lignum, a bono scilicet opifice conditum, bonum nichilominus manducare eodem instituente praeceptum. Sed dum bono bonum non bene iungitur, mors protinus ex virulento superbiae semine generatur. Quod enim bonum fuerat per naturam, malum factum est per inoboedientiae culpam. Et quod ab auctore fuerat salubriter interdictum, hoc loetale factum est homini per usurpatae libertatis arbitrium. Hoc primi hominis peccatum, fratres mei, ut cum pace vestra loquar, vos iterare usque hodie non desinitis, si quod vobis inhibitum est, per pruritum lenocinantis illecebrae degustatis. Quoties enim ad huiusmodi cibum manus inoboedientiae tenditur, toties proculdubio primi parentis lapsus iteratur. Et semen stirpis erumpit consequenter in ramis. Sic profluente vena, rivus fonti, tractus respondet origini. Hoc etiam me non levius movet, quia praetergresso nichilominus oboedientiae limite, helemosinas a saecularibus indifferenter accipitis, possessionis vestrae funiculos inhianter extenditis, et ut cuncta brevis sermo concludat, in occulto simul et publico fieri divites festinatis. Haec autem facientes, amarissimis vos terrenae concupiscentiae punctionibus laceratis, non solum vobis sed et posteris vestris dulcedinem quietis adimitis, curarum saecularium vos laqueis innodatis, et quod deterrimum est, pugnandi semper cum saecularibus, vel potius serviendi materiam constituitis, non considerantes illud egregii praedicatoris, quod veris abrenuntiatoribus ait: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in laqueos diaboli et temptationes ac desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Ubi et sequitur: Radix enim omnium malorum avaricia est, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Enimvero dona vel oblationes ab iniquo suscipere, quid est aliud quam propriam animam ex dantis squalore foedare? Hinc enim scriptum est: Immolans ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum. Et rursus: Dona malignorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum pro peccatis. Et revera quid prodest iustum orando aedificare, quod pravus festinat perverse vivendo destruere? Unde et per eundem sapientem dicitur: Unus aedificans et unus destruens, quid prodest illis nisi labor? Unus orans et unus maledicens, cuius vocem exaudiet Deus? Porro autem ut quid divitiarum lucra congerimus? An quia haec in nostros usus expendere natura modico contenta prohibente non possumus, in quos prodigi valeant anxia semper sollicitudine perquiramus? Interim autem in earum contemplatione solas infelicium oculorum nostrorum illecebras pascimus, quoniam eas intorquere in nostrae necessitatis impendia non valemus. Unde et Salomon cum praemisisset: Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias, fructus non capiet ex eis, protinus intulit: Ubi sunt multae opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? Quod autem divitiae sollicitudinem possidentibus ingerant, nec eos quiescere secure permittant, audiant monachi, quorum certe professio non sollicitudini militat sed quieti. Idem Salomon: Dulcis est, inquit, somnus operanti, sive parum sive multum comedat, saturitas autem divitis non sinit dormire eum. Praeterea tametsi homo violenter aut furtive non rapiat, etiam si nequaquam mentiendo vel circumveniendo decipiat, non leviter tamen peccat, si duntaxat alienam rem simpliciter concupiscat. Unde est quod in catalogo decem ponitur praeceptorum: Non concupisces rem proximi tui. Cuius autem reatus sit alieni iuris ambitio, ut ex industria multa praeteream, uno beati Petri doceatur exemplo. Nemo, inquit, vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor. Qui enim inter homicidas, fures atque maledicos, qui regnum profecto Dei non possident, appetitorem alienae facultatis constituit, quam grave crimen quam que damnabile sit ex collatione similium evidenter ostendit. Quod etiam lucidius cernitur, si quod his verbis subiunctum est suptiliter attendatur. Nam protinus addidit: Si autem ut Christianus non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine, quoniam tempus est, ut incipiat iudicium de domo Dei. Ut ergo de aliena petentibus disseramus, non sicut Christianus sed sicut antichristianus procul dubio patitur, qui dum alienis substantiis inhiat, ingruentis eum adversitatis sollicitudo perturbat. Christus enim venit semetipsum ac caelestem gloriam tradere, antichristus autem veniens animas hominum, pretiosam videlicet substantiam, conatur auferre. Si ergo qui aliena appetit Christianus non est, qua ratione monachus dicendus est? Notandum tamen quia quisquis non sceleratis sed honestioribus viris aliquid hoc studio tollit, ut subsidia fratribus in egestate provideat, vel pio cuilibet operi sumptus exhibeat, sive etiam, quod insignius est, pauperibus in necessitate succurrat, hic non dicendus est aliena impudenter appetere, sed potius quae communia sunt a fratribus in fratres iuste transferre. Ad hoc enim unus caeteris ditior est, non ut solus commissa possideat, sed ut non habentibus eroget, et non tam pie quam iuste minister ipse non dominus, quae sunt aliena dispenset. Unde propheta cum diceret: Dispersit, dedit pauperibus, non addidit misericordia eius, sed iusticia eius manet in saeculum saeculi. Hinc etiam Dominus cum de exhibendis elemosinis loqueretur: Videte, inquit, ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus ut videamini ab eis. Quod autem elemosinae largitatem hic praecipue iusticiam vult intellegi, insinuat ipse cum praesto subiungit: Cum ergo facis elemosinam, noli tuba canere ante te, sicut ypocritae faciunt. Sicut enim misericordia est propria praebere, ita iustitia est quae aliena sunt reddere. Quapropter qui divitibus auferens indigentibus exhibet, non alienorum dicendus est appetitor, sed bonorum potius communium distributor. Haec autem breviter diximus, ut inter alienorum appetitores et fideles dispensatores esse distantiam monstraremus, ne videlicet aliquando se sub colore virtutis vitium palliet, vel rursus virtutis intimae puritatem falsum vitii nomen obscuret. Giezi sane puer Helisei, si prophetarum filiis ut mentitus est argenti talenta suscipiendo consuleret, nequaquam subeundae leprae sententiam pertulisset. Nam idcirco plaga percussus est quam dator amiserat, quia non ad hoc aliena suscaepit, ut in opus pietatis expenderet, sed ut suae concupiscentiae satisfaciens in proprii iuris peculium possideret. Unde vir Dei postquam eum digne corripiens ait: Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi, mox addidit: Nunc igitur accaepisti argentum et vestes, ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas, sed lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum. Giezi porro semen sunt, qui ea quae in opus pietatis impendenda suscaeperant, sibimet in posterum noxie profutura conservant. Ignobili namque atque degeneri parenti responsura posteritas, dum sumptus misericordiae in sua transferre lucra conatur, alieni proculdubio sceleris lepra perfunditur. Nec praetereundum quod illic dicitur: Et egressus est ab eo Giezi leprosus quasi nix. Nix enim alba sed frigida. Ypocrita nempe qui se per sanctitatis adumbratae figmentum transfigurat in angelum lucis, nullis infervet estibus caritatis. Atque ad instar nivis simul est albus et frigidus, quia piis quidem se deservire operibus simulat, sed viscera solidae pietatis ignorat. Quid plura commemorem? Dixi praesens, dico nunc absens, tantundem tamen utrobique proficiens: Spernite divitias ne perpetuo mendicetis, estote voluntarie pauperes ut sine fine regnetis. Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Et Salomon ait: Qui odit avariciam, longi fient dies eius. Et iterum: Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte. Et rursus: Melior est pauper in simplicitate sua quam dives pravis itineribus. Et alibi: Qui festinat ditari non erit innocens. Et iterum: Vir qui festinat ditari et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. Pruritum praeterea gulae frenum cohibeat disciplinae. Incassum namque conatur aedificare fastigium, qui in arena quae dissilit, collocat fundamentum. Qui virtutum lapidibus festinat atrium sublime construere, prius eum necesse est inhorrescentia carnalium delectationum dumeta purgare. Unde recte per Salomonem dicitur: Diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam. Ille quippe bene domum mentis aedificat, qui prius agrum corporis a spinis vitiorum purgat. Alioquin si desideriorum passionum que carnalium sentes in carnis agro pullulare sinuntur, fame boni crescente tota intus virtutum structura collabitur. Hinc rursus ait: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverunt urticae, operuerunt superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat. Quid est enim ager vel vinea pigri hominis, nisi caro cuiuslibet ociosi, in spiritalis agriculturae laboribus desudare nolentis? Quid autem urticae nisi gulae prurigines et carnales illecebrae? Quid denique spinae sunt, nisi passionum carnalium punctiones? Quid postremo maceria lapidum, nisi karitate media quasi calce permixta cohaerentium structura virtutum? Ager ergo pigri et stulti hominis urticis spinis que repletur, cum caro cuiuspiam otiose viventis non per disciplinam continui laboris excolitur, sed in voluptatis atque lasciviae desiderio molliter enutritur. Lapidum quoque maceria labefacta diruitur, quia tota virtutum fabrica velut inpactis incontinentiae arietibus dissipatur. Princeps enim coquorum destruxit muros Hierusalem. Coquorum autem princeps iure venter asseritur, cui nimirum a coquis operoso labore servitur. Quisquis ergo desiderat spiritalium segetum ubertate ditescere, desudet nunc agrum sui corporis disciplinae ac continentiae vomere continuo labore sulcare, et tanquam novalium suorum glebas sarculo sariente confringat, dum quicquid durum, quicquid infoecundum in se deprehenderit, iugis paenitentiae contunsionibus terat, nec desinat gulae prurientis urticas atque inhorrescentes carnalium desideriorum vepres radicitus extirpare, quo uberes proventus spiritalium segetum valeant sui cordis rura proferre. Unde et idem Salomon ait: Qui operatur terram suam saturabitur panibus, qui sectatur otium replebitur egestate. Ad hanc sane agriculturam Iosue allegoricis exhortationibus provocabat filios Ioseph: Si populus, inquit, multus es, ascende in silvam, et succide tibi spacia in terra Ferezei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Effraim. Cum que illi quererentur et dicerent: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri, respondit Iosue: Populus multus es et magnae fortitudinis, non habebis sortem unam, sed transibis ad montem, et succides tibi atque purgabis ad habitandum spacia, et poteris ultra procedere, cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum. Quae nimirum multis indigentia verbis fortassis exponerem, si non michi meta compendii epistolaris obstaret. Hoc tantum quasi summotenus perstringendo dixisse sufficiat, quia cum Iosue populo praecipit silvarum condensa succidere, hoc innuit, quod noster Iesus eiusdem scilicet nominis sequentibus se iubet male pullulantes silvescentium vitiorum frutices extirpare. Hortatur ut infoederabile bellum contra Chananeos gerant, ut montana conscendant, quatinus et vitiorum elaborent debellare barbariem, et arduum virtutum festinent optinere cacumen. Porro autem quod illi pusillanimiter conqueruntur adversus eos qui ferreis utebantur curribus, se non posse confligere, hoc est quod nos inbecilles et fragiles sepe diffidimus, tanquam ferreos currus sic adversantes malignorum spirituum impetus sustinere. Nam cum petulantia gulae, vorago luxuriae, omnium que vitiorum pestes, tamquam frementium Chananeorum acies constipatis adversum nos cuneis conglobantur, quid aliud quam Chananei ferreis nos curribus impetunt, et ne de carnalis vitae campestribus ad virtutum valeamus excelsa conscendere, salutis nobis aditus intercludunt? Sed bonus militiae nostrae dux inbecillitatem nostram ad fortiter agendi constantiam erigit, et contra hostium impetus ut in altiora progrediamur impellit. Sed quomodo de inimicis nostris triumphum possumus optinere victoriae, qui semper in epulis, semper in poculorum affluentium volumus ingurgitatione iacere? De quibus utique Salomon ait: Qui diligit epulas in egestate erit, qui amat vinum et pinguia non ditabitur. Et iterum: Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas, quicumque his delectatur, non erit sapiens. Ventrem namque vino et epulis assuescere, quid est aliud quam hostibus animae ut ingrediantur aditus aperire? Unde et idem Salomon: Qui delicate, inquit, a pueritia nutrit servum suum, postea illum sentiet contumacem. Bene hunc servum loris cohibebat inediae, qui dicebat: Castigo corpus meum et servituti subicio. Adversus hunc servum disputabat, cum diceret: Esca ventri et venter escis, Deus autem hunc et illam destruet. Hunc servum sub calcibus frenandum esse significabat, cum diceret: Multi enim ambulant quos sepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, et quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum. Notandum autem duo hic terribilia dici, et inimicos crucis Christi, et quorum deus venter est. De inimicis enim Christi tremendam depromit idem apostolus sententiam dicens: Si quis non amat Dominum Iesum Christum, sit anathema. Maranatha. Qui vero ventrem pro deo veneratur, Deum quodammodo negare convincitur. Ac per hoc duo haec terrore plenissima, unum videntur, videlicet et Christi, quod absit, inimicum esse, et praeter unum Deum alium colere. Duo fratres, alter iuvenis, alter vero senex, in possessione Classensis monasterii, quae Ravenniana dicitur, ad custodiam morabantur. Octavo sane die ante nativitatem Domini, sexta scilicet feria quae sabbatum duodecim lectionum ex more praecedit, dixit iuvenis ad seniorem: Frater Leto, sic enim vocabatur, quomodo vivemus hodie? Cui senex: Vive, inquit, ut velis. Ego enim et vinum bibam, et in solo, sicut scriptum est, pane non vivam. Erat autem ille vigetus, obesus, incolomis, et robustus. Factum est, apposita mensa uterque discubuit. Sed iste pane contentus et aqua, sub regularis se ieiunii disciplina cohibuit, ille vero vinum sibi et insuper quod videbatur indulsit. Qui profecto si quod imminebat agnosceret, rigorem abstinentiae ad petulantis gulae lenocinium non molliret. Octava siquidem die cum dominicae nativitatis gloria mundo tripudiante claresceret, ille defunctus est, et cum festivitatis invitante laetitia caeteri provocarentur ad mensam, ille efferebatur flentibus undique propinquis carnalibus ad sepulturam. Quidam michi monachus retulit, quia cum frixuras quasdam refectorio deferret in vasculo, prurientis eum gulae stimulus pupugit, mox que unam sibimet in os proiciens furtive comedit. Sed ilico tantus eum libidinis ardor invasit, ut quod nunquam eatenus fecerat nulla se ratione comprimeret, donec inmunditiae fluxum semen sibi propriis manibus egessisset. Hic itaque servum suum merito contumacem sensit, quia iuxta viri sapientis elogium molliter enutrivit. De quo iure dici potest, quia post bucellam introivit in eum sathanas. Nimirum venter et genitalia invicem sibimet vicina sunt, et cum hoc incaute reficitur, illud ad contumelias excitatur. Quapropter extinguatur avaricia, ut liberi simus a saecularibus et quieti. Gulae reprimatur aedacitas, ut esse valeamus sincerae castitatis nitore conspicui. Otiosa ex ore nostro verba non profluant, sed superfluis omnibus rigida divini terroris nos semper censura compescat. Pudeat itaque nos in intestini huius belli congressu ingruentibus adversariis enerviter cedere, sed potius enitamur auctori virium triumphalis gloriae insignia reportare. Preterea quod quaedam, sicut superius dictum est, a nobis inter vos regulariter constituta, nunc autem oblivioni sunt tradita ac neglegenter omissa, et nos moeror non levis exasperat, et vos offensio non parvi reatus accusat. Quod enim me ordinante semel admitti placuit, nisi me praebente consensum nunquam debuit violari. Quicquid enim publica inter multos censura statuitur, aut a cunctis omnino servandum, aut si violari conveniat, communi debet iudicio retractari. Alioquin si ad personae cuiuslibet arbitrium frangitur, gravi dignum est animadversione plectatur. Achar nempe filius Charmi, quia contra commune mandatum manus ab Hierichontino anathemate non cohibuit, post iactus lapidum etiam conflagrationem ignium non evasit, ut qui facibus incanduerat avariciae, flammas quoque propria carne depasceret in animadversione vindictae. Ionathas autem mortis sententiam meruit, quia decretum in commune prolatum edendi tempus anticipando mutavit. Homo quoque ille qui per desertum praesumpsit in die sabbati ligna colligere, quia solus excessit commune mandatum, lapidibus obrutus solus expendit digna morte supplicium. Non quia crimen est in necessitate ligna colligere, sed quia non levis est criminis semel admissam decreti regulam per inoboedientiam violare. Ut autem ex domesticis quoque praebeamus exemplum, in monasterio beati Vincentii quod non procul a monte qui dicitur Petra Pertusa cernitur constitutum, hoc tanquam regulare constitueramus edictum, ut sub districti censura rigoris quadragesimale celebraretur initium. Nimirum ut per triduum omnes fratres nonnisi modicum panis cum aqua comederent, nulla nisi lectionum sive orationum verba proferrent. Nudis pedibus lugubres ac merentes incederent, expleto communi modulatione psalterio mutua se scoparum castigatione purgarent. Quod cum fratres votis et animis ac spiritali iucunditate laetitiae non segniter agerent, ultro etiam quod praefixum erat, satis super que peculio bonae voluntatis augerent, quidam inter eos extitit qui clam in edendo regulam violavit. Erat autem frater ille multis exercitiorum artibus pollens, scribendi videlicet et notandi, tornandi insuper et fabricandi. Ut hoc illi quodammodo congruere videretur: Augur, scenobates, medicus, magus, omnia novit. Atque ut in talibus assolet, multarum necessitatum suffulto peritia, quod libebat, plerumque inpune licebat. Cum que mediante iam quadragesima, ille vigetus, obesus, alacer, atque robustus per omnia videretur, repente sibi lenis ac temperatae gravedinis molestia supervenit. At cum ego ad illum gratia visitationis accederem, ilico venit in mentem ut sibi dicerem quod me audisse contigerat, illum videlicet pro quibusdam offensionibus non debere sacrosanctis altaribus ministrare. Eum tamen exasperare formidans: Diu, fateor, haesi, diutius deliberavi. Quid plura? Tandem obduravi frontem, arbitrans ac diffiniens tutius esse hominem quam Dei omnipotentis offendere maiestatem. Aio igitur ad eum: Karissime frater Maure, hoc enim nomine vocabatur, confitere, paenitentiam age, et si quid in te est quod fortassis a tremenda missarum te caelebratione prohibeat, venerabilis tua fraternitas sacris optemperare canonibus non contempnat. Ad quod ille: Peccata, inquit, mea omnia quamplurimis spiritalibus viris innotui, sed mandatum ut a sacrificandi recederem ministerio non accaepi. Secunda autem aegrotationis suae die vix diescente crepusculo, ecce ille non iacens sed sedens in lectulo, sacramentum dominici corporis anxie flagitabat. Cum que abbas nobis cum simul ac reliquis fratribus lecto decumbentis assisteret, coepit eum corripere, cur videlicet is qui nulla mortis signa praetenderet, tantopere viaticum postularet. Ille vero nichilominus in sua petitione persistens, sacerdote iam cum misteriis accedente, applicans sibi unum e fratribus grave nescio quod peccatum confitens insusurravit in aurem. Continuo ille attonitus ut postmodum michi retulit, et certum paenitendi calculum quem praefigeret, tam subito nesciens, licet addubitans auriculatorie subloquens, quindecim sibi paenitentiae annos indixit. Mox autem ut sacrosanctum mysterium de manu sacerdotis accaepit, heu prodolor horresco referens, cum felle simul et animam protinus exhalavit. Quod videlicet fel usque ad sepulturam ex ore eius effluere non cessavit, adeo ut donec in feretro cadaver iaceret exanime, iugiter sanies illa pavimentum aecclesiae longius irrigaret. Hoc autem iuxta fidem rei idcirco referre curavimus, ut audiant et pertimescant non solum hii qui indictam disciplinae regulam per propriae voluptatis inpatientiam frangunt, sed et illi quoque qui crimen admissum sub conscientiae suae uberibus confoventes, confiteri ad obitum praestolantur. Quia et isti rei sunt qui servanda postponunt, et illi debitum peragendae paenitentiae quod hic non reddunt, aucto proculdubio foenore in altera durius vita persolvunt. Dicam et aliud quod praefato contigit monasterio. Statutum erat atque iam per triennium fere servatum, ut horis canonicis cotidie beatae Mariae semper virginis officia dicerentur. Erat autem inter eos quidam Gozo habitu monachus, reprobae quidem vitae, sed dicacis et accuratae facundiae. Hic coepit conqueri satis super que sufficere quod sanctus praecipit Benedictus, nec novae adinventionis pondus debere fratribus superponi. Nec nos antiquis esse patribus sanctiores, qui videlicet haec superstitiosa ac supervacua iudicantes, psallendi nobis metam omnem que vivendi regulam praefixerunt. Hac sane debemus esse contenti, ne ab illa incautius declinantes per anfractus et invia ducantur erronei. Quid plura? Contra reginam mundi praeliari nisus est et confecit. Ad hoc nimirum fratres versuta machinatione pellexit, ut solitas beatae Mariae laudes ulterius non offerrent. Sed o divinum iudicium, a nostrae pravitatis intuitu non dormitans! Mox enim adversus praefatum monasterium tot adversitatum grandines, tot undique bellorum atque conflictuum exortae sunt tempestates, ut ipsis cotidie monachis minaces gladii necis exitium intentarent. Fiunt undique depraedationes atque rapinae. Conflagrantur cum tegetibus ac domibus areae. Familiares ac servi sancti loci crudeliter trucidantur, et non iam imago mortis sed mors ipsa crassatur, adeo ut tederet iam monachos vivere, dum nequaquam possent in procinctu certaminis amicum quieti suae professionis officium custodire. Non parvis expensis ad Teutonum partes imperator expetitur, pragmaticae sanctiones cum sigillis imperialibus advehuntur. Sed tantundem est. In omnibus quippe studiis non fructus, sed labor est supervacuus. Unde cum ego petitione fratrum sepe pulsarer, quatinus sequester accederem, et si possibile esset, pacis inter eos foedera concinnarem, hac rogantibus voce respondi: Christus, inquam, est pax nostra, de quo etiam per virginem recens nato angelitus dictum est: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax. Quia igitur matrem verae pacis de suo monasterio proiecerunt, dignum est ut inquietis calamitatum tribulationum que procellis atque turbinibus agitentur. Verum ne lectorem diutius protraham, fratres illi haec quae dixeram non dubiis erumpentibus signis vera probantes, in arto siti tandem ad cor redeunt, pavimento sese humiliter sternunt, ac percepta paenitentia nunquam se de caetero neglecturos solita genitricis Dei praeconia unanimiter pollicentur. Mox itaque, ut ita fatear, post coruscos atque tonitrua tanta caeli serenitas rediit, ut ex tunc usque hodie fratres iucundae pacis otio perfruantur, ac de Sillea voragine se delatos ad portum gubernante Filio virginis gratulentur. Impletum est ergo quod per prophetam dicitur: Revertimini ad me et ego revertar ad vos dicit Dominus. Qui ergo facile seniorum suorum statuta convellunt, ista considerent, et ne divini furoris super eos gladius veniat, non sine causa formident. Parcite ori meo, dilectissimi fratres, et si fortassis in aliquo limitem modestae correptionis excessi, zelo potius fraterni amoris adscribite quam livoris. Mementote quod per Salomonem dicitur: Melior est manifesta correptio quam amor absconditus, meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula. Et iterum: Viro qui corripientem dura cervice contempnit, repentinus superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Animarum medicus omnipotens Deus, dilectissimi, hunc mei sermonis absinthium vobis in dulcedinem vertat, et quicquid in vobis est frigidum, quicquid obscurum, flamma sui spiritus mirificus illustrator accendat. 143 Guillae clarissimae comitissae, P imperatrici, P peccator monachus servitutem. Vix referre sufficio, quanto cor meum merore confunditur, dum reditus vestri leticiam suspensis cotidie visceribus praestolatur. Heu me, cur itineri vestro vecors ac stolidus assensum praebui? Immo cur egredienti me ipsum non violenter opposui? Cur non equorum frena corripui, et cursum vestrum vel obviis manibus, in quantum licuerat, non tardavi? In vestri plane recessus absencia meret Roma, beati Petri luget aecclesia, et tota per sanctos viros ac mulieres lamentatur Italia. Tu siquidem velut aureum sydus terrena querencium videbaris illustrare caliginem, atque ad Deum provocans micantis exempli refundebas te sequentibus claritatem. Et ut multa praeteream, ego quoque donec te procul abesse suspiro, Romana conspicere moenia perhorresco. Revertere ergo, domina mi, revertere, te que lugentibus festivam redde leticiam, qui rutilantem celi gemmam de capite mundi Roma quodammodo ploramus avulsam. Ingerat tibi nauseam aula regalis imperii, sola tuis naribus sagena redholeat piscatoris. Illic cum Petronilla simul habere te libeat sepulturam, ut insignis ille pater geminam iuxta se, carnis videlicet ac spiritus gaudeat requiescere filiam. Dominum meum Lopertum episcopum eque saluto, et ut cito revertatur imploro. 145 Domno C urbis praefecto, P peccator monachus salutem. Propriae virtutis audire praeconium, sicut vanos in iactantiam erigit, ita bonos ac sobrios ad gratiam maioris humilitatis accendit, immo magis ad recti operis provocantur augmentum, dum attolli favoribus audiunt collata sibi dona virtutum. Heri plane dum in aecclesia beati Petri apostolorum principis de praesentis tunc Epyphaniae solemnitate, prout divina clementia suggerebat, concionaremur ad populum, ita locutus es, non ut praefectum reipublicae, sed potius ut sacerdotem decebat aecclesiae. Nec saecularis hominis verbum, sed apostolicae praedicationis audiebatur eulogium. In quo nimirum quem imitari censendus es nisi illum, qui rex et sacerdos, et mundum regit per divinae virtutis imperium, et semetipsum Patri pro nobis optulit salutaris hostiae sacramentum? Nos etiam per eiusdem redemptoris gratiam, cuius membra sumus, idipsum quod ipse est ut essemus accepimus. Unde Iohannes in Apocalypsi dicit: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Et Petrus: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Constat ergo quemlibet Christianum esse per Christi gratiam sacerdotem, unde non inmerito debet eius annunciare virtutem. Tu praesertim huius sacerdotis et regis evidenter imitaris exemplum, dum et in tribunalibus legitimae sanctionis iura promulgas, et in aecclesia per sanctae exhortationis instantiam adstantis populi mentes aedificas. Ego autem, cui per sacerdotalis ordinis gradum iniunctum est praedicationis officium, vocis incommodum patior, atque ideo ad satisfaciendum plurimae plebis auribus non assurgo. Sed dum apostolicae gratiae sacerdotes, Gregorium videlicet et Ambrosium, fractum stomachum vocis que defectum conquerentes attendo, desperatione postposita mentem in statum vividae consolationis attollo. Nec erga me deputo tremendi iudicis iram, quod tam sublimibus viris ad humilitatis arbitror provenisse custodiam. Illud me potius angit, illud atrocius mei cordis archana transfigit, quia dum voce raucio, sicut docendi facultate non affluo, sic etiam vel exiguum lucidae conversationis igniculum non emitto. Perfecto quippe praedicatori duo sunt permaxime necessaria, videlicet ut sententiis doctrinae spiritalis exuberet, et religiosae vitae splendore coruscet. Quod si sacerdos quispiam ad utrumque non sufficit, videlicet ut et vita clarus et doctrinae facultate sit profluus, melior est vita proculdubio quam doctrina. Dulcior quippe est fructus operum quam folia nuda verborum, et plus valet vitae claritas ad exemplum, quam eloquentia vel urbanitas accurata sermonum. Quamobrem in ipso dominicae nativitatis articulo, sicut evangelica testatur hystoria, pastoribus angelica virtus apparuit, eos que Dei claritas circumfulsit. Ubi praesto subiungitur, quia dixit illis angelus: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. In manifestatione vero qua magis quaerentibus ostensus est, index eiusdem redemptoris nostri stella luce quidem radiavit, sed verba non protulit. Quid ergo designatur per angelum, qui et splendore claruit et Dominum nunciavit, nisi geminae gratiae praedicator, qui scilicet et doctrinae verbis exuberat, et sanctae religionis splendore coruscat? Quid vero per stellam nisi simplex quilibet honestae vitae sacerdos innuitur, qui licet affluentis eloquii facultate non polleat, claris tamen operibus velut quibusdam laudabilis vitae radiis micat, et quos non erudit verbo, vivae conversationis informat exemplo? Quia ergo sacerdotes aecclesiae sunt caeli qui enarrant gloriam Dei, necesse est ut sacerdos qui praedicatoris officio fungitur, et doctrinae spiritalis imbribus pluat, et religiosae vitae radiis splendeat, instar illius angeli, qui natum Dominum pastoribus nuncians, et splendore claritatis emicuit, et quod evangelizare venerat verbis expressit. Hinc est quod per Malachiam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Quod si non potest esse angelus qui per linguam praedicatoris officium naviter impleat, sit saltim stella quae radios sanctae conversationis emittat. Hoc ipsum siquidem stella splendore suo magis innotuit, quod lingua loquens angelus pastoribus nunciavit. Unde per Danihelem dicitur: Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iusticiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Necesse est tamen ut clarius per vitae meritum luceat, qui facundae praedicationis affluentia non abundat. Hinc est quod Moysi qui de semetipso colloquenti Domino dixerat: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudius tercius, et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum, adeo postmodum facies clarificata resplenduit, ut filiorum Israel visus optunderet, et in eum prae splendoris magnitudine respicere non valerent. Aaron vero de quo illi divina voce responsum est: Aaron frater tuus levites scio quod eloquens sit, nullus supernae claritatis splendor accessit. Quibus plane dum quid divinitus iniunctum fuerit sollerti meditatione considero, utriusque munus a te suppleri quadam operis imitatione perpendo. Ego, inquit, ero in ore tuo et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum, tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent. Nam dum populi multitudinem praefectorii iurisdictione et iudiciariae potestatis vigore coherces, quid aliud quam Aaron officium imples? Et cum eundem populum ad ea quae Dei sunt sanctis exhortationibus provocas, quid aliud quam Moysi spiritale propositum pius aemulator usurpas? Age igitur macte virtute, vir strenue, et in agro te Domini tanquam duplex operator exerce. Profice, satage, labora, et in his quae gloriose coepisti, gloriosius persevera. Modo forense ligitium examine iustitiae dirimens, modo servata mensura tui ordinis in aecclesia salutiferae exhortationis verba depromens, modo in his quae ad Deum pertinent Moysi vestigia sequere, modo in causarum negociorum que saecularium calculis Aaron vel sacerdotis exempla propone. Esto itaque Beniamin, qui utraque manu utaris pro dextera, quatinus sic iurgia tumultuantis populi per disciplinae vigorem reprimas, ut in quantum tui ordinis facultas suppetit, etiam aecclesiastici status iura componas. Videatur in te de ore Iesu prodire gladius ex utraque parte acutus, ut mucro quo praecingeris, et tumentia rebellium corda perterreat, et a perversorum quorumlibet violentiis inopes ac pupillos et aecclesiastica praecipue iura defendat. Senciant te transgressores legum violatae iusticiae vindicem, gaudeant te super se rectores aecclesiarum strenuum atque sollicitum vigilare custodem. Esto David in sanctae discretionis arte discipulus, qui et clementer indulsit se persequentibus veniam, et rigidam tenuit in alienae cedis ultione censuram. Iudae quoque Machabei te pedisequum exhibe, qui ad hoc non cessabat, et fulmineus in hostes irruere, et tumentia tyrannorum colla gladiis ultoribus obtruncare, ut contribules suos ab imminenti sevientium barbarorum cede protegeret. Pro tuendis ergo facultatibus aecclesiarum infoederabiliter dimica, violentos pauperum oppressores ulciscere, aequitatis atque iusticiae lineam tene, totum te non domesticae curae sed reipublicae constanter impende, ut superstitem te et patrem patriae nuncupet Roma, et idoneum se defensorem habere sancta gratuletur aecclesia. Post obitum quoque apud utramque, et memoria tua semper in laude, et nomen sit in benedictione. 146 Dilectis in Christo civibus Florentinis, Petrus peccator monachus fraternae caritatis obsequium. Nuper ut recolitis, dilectissimi, ad vos venientes laboriose studuimus inter episcopum vestrum vos que componere, et amicitiae, quae rescissa fuerat, foedera reformantes, in unum vos spiritum sequestra pace conflare. Sed quoniam adiuvandi apud vos praedicti sacerdotis intuitu plura protulimus, quae sinistra scilicet interpretatione perverti et a turbis valent vulgaribus vitiari, ne nos indigna notemur infamia, et illi, quod absit, mendacii crimen incurrant, quod ore coram vobis frequenter expressimus, etiam stili currentis articulo commendamus, ut quod audistis ore prolatum, videatis apicibus exaratum, et in verba nostra commentari, vel ab his discrepare, mendax quisque non audeat, dum in nobis et manus scribens et lingua loquens, indissona sibimet unitate concordant. Anathematizamus itaque et inrecuperabiliter condemnamus simoniacam heresim, primam omnium hereseon ex imis diaboli visceribus erumpentem sese que adversus nascentis aecclesiae regulam exicialiter extollentem, quae nimirum adhuc ex ipso diaboli felle prograditur, et in perditionis filios pestilentissime derivatur. Cuius scilicet auctori per Petrum dicitur: In felle amaritudinis et in obligatione peccati video te esse. Quia vero fel columba non habet, Spiritus autem sanctus in columbae spetie super Dominum venit, is qui amaritudine fellis intumuit, columbini spiritus capax esse non potuit. Quapropter omnes huius nefandae hereseos peste corruptos, hereticos esse indubitanter asserimus, eos que damnabiles atque a suis arcendos honoribus iuxta sacrorum canonum sententias iudicamus. Verumtamen tantam gratiae plenitudinem sanctae aecclesiae inesse confidimus, ut in ea proculdubio, et per malos bona, et per inquinatos munda, et per execrabiles sacramenta conferri posse credamus. Haec est enim vere corpus Christi, et iuxta apostolum columpna et firmamentum veritatis. Et haec non noviter ex nostra temeritate decernimus, sed ex sanctorum catholicorum patrum auctoritate iam decreta firmamus. Quod in libello quoque cui Gratissimus nomen indidimus, multis novi ac veteris instrumenti testimoniis approbatur. Sed condemnatis omnino symoniacis ac indubitanter inter hereticos deputatis, sicut in praefato libro digessimus, licet eorum sacramenta canonum possent sanctione defendi, ut eos tamen magis ac magis sinodalis censura confunderet, constitutum est in Romano sanctae memoriae Nikolao praesidente concilio, ut quicumque per eos eatenus fuissent in cuiuslibet ecclesiastici gradus dignitate promoti, in percepti honoris ministerio permanerent. Ex tunc vero et deinceps quicumque se pateretur a simoniaco provehi, nil penitus ex ea deberet promotione lucrari, et sic ministrandi iura deponeret, tamquam si haec nullatenus percepisset. Hac itaque ratione iam non modo symoniacos reprobamus, sed et per eos exhibita sacramenta contemnimus. Haec itaque si obliti non estis, omnia me vivis vocibus proferentem frequenter audistis. Non enim alia scribimus quam quae locuti sumus. Si ergo ego et vos de simoniacis eorum que reprobandis in posterum consecrationibus una sententia utrique congruimus, cur adhuc invicem litigamus? Est plane super episcopo vestro questio, quem videlicet nonnulli vestrum opinantur venaliter irrepsisse, nonnulli vero gratis et per ostium introisse constantis animi libertate confirmant. Illi turbulentis iurgando convitiis quod opinantur allegant, isti quod se scire fatentur, crimen iniectum refellendo propulsant. Et quis ego sum, qui inter hos conpugnantium globos ignium manum mittam, et tam ferale scaelus homini antequam canonice probetur adscribam? Nam licet error semper sit et ubique vitandus, tolerabilius tamen est, si quis iustificet peccatorem, quam si praeiudicet innocentem. Synodus annualiter iminet, sedes apostolica cunctis adeuntibus patet. Romanam ergo pulset aecclesiam quisquis se iustam adversus episcopum habere calumpniam sperat. Nec enim nos homuntiones exigui in andronarum angulis reddere possumus irritum, quod in ipso summo totius mundi cardine non ambigimus institutum. Cernitis itaque me simpliciter haec sola conscribere, quae me praesentes audistis ore proferre. Erubescat ergo fabricator quisque mendatii, qui dum me videt in causa nutantis controversiae non leviter iudicantem, inpudenter elatrat simoniacae hereseos existere defensorem. His igitur paucis rationem me vobis reddidisse suffitiat, ne longior stilus fatigari vos nimia prolixitate compellat. Hinc ad commonachos meos articulum transfero, a quibus profecto procedere totam hanc iurgandi materiam non ignoro. Dicunt enim quia per huiusmodi sacerdotes nec crisma confici, nec aecclesia dedicari, nec clericalia iura conferri, nec missarum ullo umquam tempore potuerunt solemnia celebrari. Et tam haec inpudenter allegant, ut horno compulerint in tribus plebibus sine conspersione crismatis catecuminos baptizari. Sed cum Christus proculdubio denominetur a crismate, nil aliud tollunt baptismo nisi Christum qui crismatis subtrahunt sacramentum. Et certe si me forte non fugit, nulla umquam heresis in tantam prorupit audatiam, ut a baptismi lavacro crisma, hoc est ut a Christiano Christum dividere praesumpsisset. Quod si contempta propria ab alia aecclesia furtive delatum crisma credatur, sicut a quodam scilicet eorum fautore confingitur, ecce quantum ad illos pertinet, in spiritalibus rebus committitur adulterium, et in sacrilegium vertitur sacramentum. Nimirum dum propriae aecclesiae crisma proicitur, et ab aliena clandestinae fraudis ingenio subrogatur. Beatus denique papa Gregorius in supremo ultimae homeliae suae versiculo sic ait: Sed haec omnipotens Deus qui per me in vestris auribus loquitur, per se in vestris mentibus loquatur. Cum igitur hoc librum suum fine concludit, omnipotentem Deum cuncta quae in eo scripta sunt per se locutum evidenter ostendit. Hic itaque per quem talis inhabitator eloquitur, in homelia de sacerdotibus facta, per impositionem manus symoniaci Spiritum sanctum caelitus dari manifestissime confitetur: Nam qui, inquit, sunt in templo Dei hodie qui columbas vendunt, nisi qui in aecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus caelitus datur? Ubi adhuc eandem sententiam replicat, et tamquam tardioribus vel adhuc dubitantibus rursus inculcat dicens: Columba igitur venditur, quia manus impositio per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed quia de his in libro nostro multa conscripsimus, hic in talibus non diutius immoramur. Solummodo qui legit intellegat. Praeterea maior est aecclesia quam Ramatha, maior est Christus quam Samuhel. Si ergo in Saul quem malus exagitare spiritus consueverat, cum venisset in Ramatha ubi Samuhel cum David prophetabat, Spiritus sanctus insiluit, ita ut se vestimentis exueret et nudus tota die ac nocte cum caeteris concinens prophetaret, quid mirum si Spiritus sanctus in aecclesia super quemlibet reprobum veniat, et non per eius meritum, sed per eius ministerium in alios karismatis sui dona transfundat? Si , inquam, divinus spiritus illum repente corripuit, atque ab eo per tam diuturni temporis spacium non recessit, qui vas erat omnino diaboli, eum que nequitiae spiritus non clam sed aperte per corpus simul et animam possidebat, quid novum si cloacam reprobi cuiuslibet hominis splendor ille caelestis irradiat, quem tamen nullum squaloris obscoeni contagium foedat? Sed nunc cur ista prosequimur, cum consecrationem symoniacis nuper fuisse prohibitam superius praefati simus? Plane quia idem ipsi qui baptismum fieri sine chrismate docuerunt, adhuc adversus eos qui ante synodum gratis a symoniacis ordinati sunt sufflant, eos que suis ordinatoribus esse cohereticos dogmatizant, eorum quoque missas et omnia per eos facta mysteria blasphemant, anathematizant, conspuunt, abiciunt et explodunt, eorum que benedictionibus terribiliter maledicunt, cum dicat apostolus, quia maledici regnum Dei non possidebunt. Et his suis maledictionibus illud Malachiae prophetae testimonium adhibent, quo dicitur: Maledicam benedictionibus vestris, non attendentes quod Dominus in libro Numeri de sacerdotibus ait: Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. Sacerdos quippe Dominum super hominem verbis invocat, sed ipse super eum Dominus benedictionem efficaciter format. Effectus itaque benedictionis non in merito sacerdotis constat, sed hunc invocatio divini nominis amministrat, ut quod ex ore sonat hominis, virtus impleat creatoris, et per indigni sepe hominis ministerium divina virtus suum veraciter efficiat sacramentum. Sed fatui et imperiti quilibet homines in hoc prophetae verbo caligantes errant, nescientes scilicet quae loquuntur, vel de quibus affirmant. In sacris quippe scripturis ita maledictio aliquando pro sterelitate, sicut et benedictio pro rerum temporalium ponitur ubertate. De qua nimirum benedictione in libro Regum dicitur: Benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius. Nuntiatum que est regi David quia benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Domini. Dixit que: Ibo et reducam arcam cum benedictione in domum meam. Unde cum psalmista praemitteret: Viduam eius benedicens benedicam, ut ostenderet de qua benedictione diceret, protinus addit: Pauperes eius saturabo panibus. Et alibi: Benedixit eis, et multiplicati sunt nimis. Ubi patenter ostenditur quia benedixit, hoc est multiplicavit. Cui simile est quod filii Ioseph dixerunt ad Iosue: Quare dedisti michi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit michi Dominus? Benedictio igitur aliquando multitudinem, aliquando significat ubertatem. At contra contempnenti mandata cuilibet reprobo per Moysen dicitur: Maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae, maledictus fructus ventris tui, et terrae tuae. Unde paulo post: Mittet Dominus super te famem et esuriem. Quamobrem et in hoc Malachiae testimonio, ut non intellegamus maledictionis vel anathematis iaculum intorqueri, sed famis et inopiae supplicium intentari praemittit dicens: Si nolueritis, inquit, ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, mittam in vos egestatem, mox que subiungit: Et maledicam benedictionibus vestris. Cum ergo egestatem praemittit, quid maledicere benedictionibus intellegi velit, luce clarius innotescit. Ac si dicat: Si contempseritis praecepta mea in vestris cordibus ponere, quod praecipue pertimescitis, sub egestatis vos et inopiae faciam penuria suspirare, ut ipsa vos terrae vestrae sterelitas feriat, dum in proferendis bonorum operum frugibus vitium vos sterelitatis accusat. Et inopia vos cruciet corporum, qui videlicet alimenta neglegitis animarum. Et ut hoc eiusdem prophetae verbis adhuc clarius approbemus, longe postmodum dicit: Gens tota inferte omnem decimam in horreum meum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas caeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam. Porro si maledictionem anathematis illic Dominus voluisset intellegi, non diceret: Maledicam benedictionibus vestris, sed potius: Maledicam vobis, qui scilicet benedicere non merentes audetis. Et ut quod dicimus etiam ex evangelio manifestissime comprobemus, nil aliud ficulneae dixisse Dominus legitur, nisi hoc solum: Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet. Quae nimirum verba Petrus maledictionem appellavit, cum ei postmodum dixit: Rabbi, ecce ficulnea, cui maledixisti, aruit. Talis etiam maledictio primo homini data est, cui dictum est: Maledicta terra in opere tuo, quae spinas et tribulos germinabit tibi. Sed et ita sterelitatis maledictio benedictionem ubertatis excludit, sicut in Pharaonis somnio vaccae vaccas, et spicae devorant spicas. Sicut ergo hic praecepta servantibus non aliam quam benedictionem promittit abundantiae, ita illic non servantibus e contrario maledictionem minatur inopiae. Alioquin quo pacto Deus omnipotens sacerdotali malediceret benedictioni, quam virtus sui consecrat nominis? Cum enim sicut superius dictum est, super quem nomen Domini invocatur, indubitanter ab ipso Domino benedicitur, quomodo consequens est, ut eam benedictionem Dominus maledicat, per quam ipse hominem per invocationem sui nominis benedicit? Hinc est quod auctoritas canonum etiam a pestilentioribus hereticis baptizatos prohibet iterum baptizari, ne videlicet nomen Dei quod invocatum est super illos videatur annullari, vel in irritum duci. Quisquis praeterea dum sacerdotes quoslibet obtrectationibus lacerat, eorum nichilominus et sacramenta blasphemat, quid etiam beatus Iudas apostolus de blasphemantibus in epistola sua loquatur attendat. Nam cum praemisisset de quibusdam quia dominationem spernunt, maiestatem autem blasphemant, praesto subintulit: Cum Michahel, inquit, archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: Imperet tibi Dominus. Si ergo summus angelus in diabolum blasphemiae iudicium non praesumpsit inferre, quomodo non pavescit homo sacramenta quae virtute sancti Spiritus plena sunt irridere? Nam cum veritas dicat: Qui peccat in Spiritum sanctum, non remittitur ei neque hic neque in futuro, timendum valde est ne illum ab eis constet offendi, sine quo peccatorum offensio nequeat relaxari. Sed cur de sola sacerdotum sive sacramentorum obtrectatione conquerimur, cum ab eis omnia pene dilacerari, omnia conspui, omnia dicantur irrisione publica subsannari? Non est, inquiunt, papa, non rex, non denique episcopus, non sacerdos. Unde factum est, sicut dicitur, ut mille circiter homines his nugis neniis que decepti sine sacramento dominici corporis et sanguinis ex hoc mundo recesserint. Opinantur enim per huius temporis sacerdotes, nullam in sacramentis posse fieri veritatem. Sed et quamplures reperiuntur aecclesiae, quas non modo suis ingressibus indignas ducunt, sed ne salutationis quidem obsequio idoneas arbitrantur. Nam et salutare despiciunt, quas utique dedicatas ab indignis nescio quibus episcopis suspicantur. Enimvero ut Lucas narrat: Ait Paulus: Cesarem appello. Cui Festus: Cesarem, inquit, appellasti, ad Cesarem ibis. Est ne sceleratior papa quam Nero? Credimus monachos istos sanctiores esse quam Paulum? Cum ergo Paulus qui tertii caeli tribunal ante conscenderat, Neroniano conspectui non sit dedignatus adsistere, quis est monachus qui pro suae sanctitatis arrogantia sedis apostolicae debeat iudicium reprobare, ubi scilicet non hominis meritum, sed aecclesiasticae dignitatis attenditur institutum? Ipsi quippe in angiportuum angulis iudicant, et sinodalia iura detrectant. Diiudicant monachos, clericalia cuncta corrodunt, et solis laicis qui videlicet acrius ac mordacius insequendi sunt parcunt. Vident monachum incedentem: Aspice, inquiunt, unum scapulare. Presbyterum vel episcopum abire prospiciunt, barbirasos se videre fatentur. A quibus monachis etiam si benedictio quaeritur, nullatenus respondetur. Protinus avertunt oculos, asserentes scilicet eos quibus respondeatur indignos. Nos etiam si conpeccatoribus nostris communicamus et simul vescimur, obtrectationum mox sale conspergimur, laceramur, pari que cum illis sententia damnationis involvimur. Immo nos monachi, nos inquam ipsissimi sumus qui eorum indigni iudicamur alloquio, qui eorum sotiale contubernium non meremur. Sed haec non monachorum est regula, sed superstitio Phariseorum. Murmurabant, inquit evangelista, Scribae et Pharisei dicentes: quia hic peccatores recipit et manducat cum illis. Et haec est radix et tota materia, unde feralis in Dominum furor iudaici livoris incanduit, hinc in mortem eius viperini fellis malitia conspiravit. Nimirum quia se putabant legalium cerimoniarum esse custodes, Dominum autem arguebant amicum publicanorum et sabbata violantem. Delectat me cum Domino meo hanc perferre calumpniam, et malo cum illo in domo Levi carnaliter vivere, quam in tabernaculis peccatorum, hoc est cum sanctis Deo repugnantibus habitare. Qui nimirum spreta regula Christianorum stoicorum dogma sequuntur, dum esse prorsus aequalia omnia peccata diffiniunt. Nos autem inter David sanctum reprobum que Saulem Ionathan medium constituimus, qui licet Saulem veritatis ac fidei sinceritate transcendat, David tamen merita pietatem que non aequat. Ammonendi sunt itaque fratres nostri, ne nimis iusti, nimis sint sapientes. De quorum primo Salomon: Noli, inquit, esse nimium iustus. De secundo dicit apostolus: Noli plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Mala sapientia quam caligo erroris obnubilat, bona simplicitas quae a catholicae fidei tramite non declinat. Odiosa sanctitas quae in heresim labitur, et dum per triti itineris ductum dedignatur incedere, per anfractus et ruinosa declivia compellitur oberrare. Nimia certe mundicia in hereticae contagionis illuviem Novatianos, qui et Catharae dicuntur, inmersit, nimia sanctitas Luciferianos tanquam pernitiosos palmites ab aecclesiastici corporis unitate praecidit. Qui dum perhibent non licere quod licet, ac per hoc iactant se defensores esse iustitiae, hostes adiudicantur aecclesiae, ut sibimet extrinsecus velut ranae in paludibus garriant, qui dum inessent importune vociferantes omnia confundebant. Huiusmodi quippe genus hominum ranis sive locustis merito comparatur, quia sicut Aegyptum illa tunc animalia percusserunt, ita per hos nunc vastatur aecclesia. Nam de locustis scriptura dicit, quia operuerunt universam superficiem terrae, vastantes omnia. Mox que subiungitur: Devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit. Locustae siquidem universam terrae superficiem vastant, et herbas cum pomis arborum devorant, cum detractores quilibet, vel infirma nostra quasi herbas humilium, vel sicut fructus arborum opera perfectorum dilacerando corrodunt, et livido mordacis invidiae dente consumunt. Contra quos dicit apostolus: Capite vos: neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. Et alibi exprobrans ait: Invicem mordetis, invicem laeditis, videte ne ab invicem consumamini. Sed cum nos in sacro videlicet ordine constituti deberemus esse venatores Dei, sicut per Ysaiam dicitur: Mittam venatores meos et venabuntur, nos relicta praeda saecularium nudatis dentibus invicem ringimus, et quasi rabidae caniculae mutuis nos morsibus laceramus? Reprimatur iam praesumptio tumida, exaequet se fratribus sanctitas onerosa. Qui vult esse sanctus, sit sibi coram Deo, nec per arrogantiam fratri praeferatur infirmo. Catulus itaque cuius erat officium extraneos pellere, nequaquam contemptis illis aggrediatur domesticos lacerare, ne qui quietus poterat dormire sub tecto, exclusus foribus compellatur vaubare sub divo. 147 Sanctis ac venerandis fratribus Faventinae aecclesiae filiis, clero et populo, P peccator monachus in Domino salutem. Cum sanctae memoriae domnum P. episcopum vestrum obiisse cognovimus, mens nostra repente turbata contabuit, subiti casus nos stupor invasit, et fraternae compassionis moeror viscera nostra commovit. Venerabilis autem filius noster, abbas scilicet, quem ad me direxistis, ita me repperit non modo praeteritis langoribus, sed et quibusdam laboribus conquassatum atque confractum, ut nunc tam cito ad vos venire non possim. Quamobrem donec nos in servicium vestrum venire contingat, quod iuxta modulum nostrum vobis faciendum esse conicimus, per huius epistolae paginulam brevissimae prolationis eloquia destinamus. In quantum vero deprehendere possumus, unus spiritus fuit, qui et nostri cordis ingeniolum tetigit, et sanctam prudentiam vestram in id, quod inter vos pactum est atque conventum, unanimiter incitavit, videlicet ut non eligatis episcopum usque ad regis adventum. Qui scilicet et errorem tollat, et vos atque aecclesiam vestram sedatis undique iurgiis in quietis ac pacis tranquilitate componat. Unde et dominus noster papa rogandus est, ut episcopum vobis modo non ingerat, sed aecclesiam vestram interim vacare et vos sub suae benedictionis umbraculo manere decernat. Quia vero per Dei misericordiam industrios inter vos clericos ac prudentes et litteratos habetis, si placet, unus ex eis eligatur, qui ad exequendum hoc negotium utilior invenitur. Cui nimirum cura ac sollicitudo totius episcopatus possit imponi, ac per eum omnia necessitatis aecclesiasticae negotia debeant ministrari. Ego interim, si praecipitis, cum opportunum fuerit, in vestrum servitium veniam, et vel in consignandis pueris, vel in aliis episcopalibus officiis pro caritate Dei et vestra forsitan aliquantulum laborabo. 148 Domno G marchioni et duci et B serenissimae coniugi, P peccator monachus oracionem. Filius hic noster, abbas videlicet monasterii sancti Iohannis Baptistae, bibliothecam emit, sed quia non potest precium inopia constringente persolvere, necessitate compellitur a me reddendae quantitatis auxilium flagitare. Sed quod ad praesens michi non adiacet, ab aliis exigendi licenciam tribuo, ut quod a nobis divitibus scilicet episcopis non assequitur, a vobis saltim exiguis ac pauperculis in aliquo consoletur. Quod si dicit aliquis: Mundus adversum nos furit, bellum ingruit, et vacare nos ad offerenda Deo munera non permittit, audiat quia Iosue dux Israhel in deserto pugnabat, et Moyses in monte manibus in celum extensis orabat. Sed sicut scriptura perhibet, cum remitteret manus Moyses, superabat Amalech, cum vero manus erigeret, corruebat Amalech, et vincebat Israhel. Hinc propheta dicit: Levate corda vestra cum manibus ad Deum. Cor quippe cum manibus ad Deum levat, qui dum oracionum Deo vota persolvit, ei quoque, vel ad hornamenta aecclesiarum, vel ad subsidia pauperum rerum suarum dona transmittit. Induamus ergo nobis loricam bonorum operum, et iacula non timebimus impiorum. Unde Salomon in Proverbiis: Ne paveas, inquit, repentino terrore irruentes tibi potestas impiorum: Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris. Unde autem debeamus hanc audaciam mente concipere, presto subiunxit: Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac; ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare. Confidendum est ergo non in ferro vel armis, sed in operibus pietatis. Ego autem venirem ad vestrae iussionis imperium, nisi senectus incurva tremulum reprimeret gressum. Verumtamen frater hic videat et perpendat, si me causa racionalis invitat. Excellenciam praeterea vestram humiliter obsecro, ut si quem ad teutonica loca transmittis, pro karitate nostra ad dominam meam imperatricem hanc epistolam dirigas. 149 Imperatrici Agneti, P peccator monachus servitutem. Dum tuam mestus absentiam cotidie lugeo, me ipsum me cum non esse, immo cor meum a me procul abesse novo merore suspiro. Ubi scilicet est thesaurus meus, ibi et cor meum. Thesaurus enim meus proculdubio Christus est, quem quia reconditum in erario tui pectoris non ignoro, thesauri caelestis exedram te deputo, ideo que prorsus a te quocumque verteris non recedo. Sed quia cum a nobis egressa es, nequaquam in faustum, ut ita loquar, arriperes, nisi noster assensus licentiam prebuisset, utinam vel cum Zacharia lingua mea tunc penitus obrigesceret ad archangelice denuntiationis oraculum, vel cum Ysaia per manus Seraphin calculum ex altari suscepisset accensum. Ut quia iuxta scripturam mors et vita in manu lingue consistit, potius ipsa per amissum locutionis officium sola mortem incurreret, quam tot sanctorum virorum vitam incauta loquendo turbaret. Nam cum ille dicat: Ve michi qui tacui, ego veraciter dicere possum: Ve michi quia loquutus sum. Porro Moyses tandiu cum Domino solus in monte perstitit, donec decalogi dypticum quod populo reportaret accepit. Sed sicut scriptura testatur: Videns populus quod moram fecisset descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron ait: Surge, fac nobis deos qui nos precedant. Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Egypti, ignoramus quid acciderit. Si ergo difficilis Moysi reditus tantum Dei populo nocuit ut fidem perderet, vitulum ex metallo conflaret, ydola coleret, quantum putas dispendium sanctae vitae multorum piis que prestolantium desideriis tuae remorationis tarditas pariat, qui non de terra in terram, hoc est ex Egypto in terram Chanaan, sed de terra ad celum, de mundo ad paradysum per tui ducatus exemplum se transituros esse sperabant. Cum ergo Moyses qui ad tantum perductus est familiaritatis divinae fastigium, ut inaccessibile Dei omnipotentis mereretur alloquium, tantum nocuit quia cito non rediit, quantum putamus tua retardatio his qui in via Dei ducem atque preambulam sequebantur offecit, que non ex imis ad summa, sed de caelesti potius contemplatione ad mundi planitiem, hoc est ad aulam regiam descendisti. Quamquam pro certo crediderim quia, sicut angeli divinitus in ministerium missi, nunquam ab eo prorsus a quo diriguntur abscedunt, sed intra ipsum iugiter in delegati muneris executione currentes, inreverberati optutus aciem semper in eius speculatione defigunt, sic et tu quocumque graderis, quocumque discurris, ab aspectu sponsi caelestis oculos non avertis, ut idipsum genitrici congruat regis, quod de matre dicitur Samuhelis, quia vultus eius non sunt amplius in diversa mutati. Nam et Helias et Heliseus viritim in suis allegationibus dicunt: Vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectum sto. Et notandum quod sanctus quisque non se Deo perhibet sedere, sicut Moysi Dominus ait: Tu autem sta hic me cum et loquar ad te, quia nimirum ille salubriter Deum contemplatur, qui dum a mundi studet vacare negotiis, non per ignaviam otiosa stertit quiete remissus, sed bonis se exercet operibus in Deum per intentionem semper erectus. Quia igitur multorum turba sanctorum a spe tui reditus quadam iam pusillanimitate franguntur, prestolantium te vota totiens iam frustrata deficiuntur, te que de cetero redituram esse diffiditur. Revertere iam, domina mi, revertere, et corda piorum quae de tui contristantur absentia, votivi reditus celeritate letifica, ne tue reversionis diffidentia diutius contabescant, qui serenam vultus angelici speciem videre desiderant. Et ut in me vociferante prophetica saltim verba non spernas, cum Hieremia simul exclamo: Revertere virgo Israel, revertere ad civitates tuas. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Quamquam iter illud tuum non quod vagationi, sed hobedientie potius asscribendum sit et solide rationi. Dicam etiam tibi ex voce Romane aecclesie, quod in Canticis nova universalis ecclesia clamat veteri synagoge: Revertere, revertere, Sunamitis, revertere ut intueamur te. Sunamitis plane vertitur in captivam vel despectam. Set quomodo tibi congruit ut captiva vel despecta dicaris? Et ut despecta quidem non incongrue dici possis, nulli dubium est, quia que regalibus olim fueras infulis insignita, que frequentibus obsequium meminebas cuneis circumfulta, que splendore gemmarum ac diversi cultus videbaris nitore conspicua, nunc pullarum vestium deformitate contenta, et a secularibus pompis et ab omni pene constipantium ministrorum cerneris obsequio destituta. Illud autem qualiter ostendemus ut in captivam merito debeas appellari? Sed illud nunc in memoriam venit, quod obsessis in Iaerusalem a Chaldaico rege filiis Iuda per Hieremiam Dominus ait: Ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis. Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, fame et peste, qui autem egressus fuerit et transgressus fugerit ad Chaldeos, qui obsident vos, vivet et erit ei anima sua quasi spolium. Plane sicut nobis videtur, in urbe nunc habitat, qui mundi huius exilium pro patria diligit, qui radicem cordis in terrene possessionis amore plantavit. Chaldei vero captivitates dicuntur, per quos sancti intelliguntur apostoli, illius nimirum discipuli, qui ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Cuius magistri se perhibet sequi vestigia ille discipulus, qui ad Corinthios secundo scribens ait: In carne ambulantes non secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia corporis destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequio Christi. Non ergo incongrue per Chaldeos sancti designantur apostoli, qui mundi huius altitudinem extollentem se adversum Dei scientiam, et omnem intellectum in captivitatem redigunt, et sic animas hominum a mundi principe velud dives quoddam spolium raptas in Christi obsequium vertunt. Quid ergo mirum si captivae tibi vocabulum congruat, que per sanctos apostolos rapta de manibus mundi, facta es preda Dei, sic que iuxta legis antiquae preceptum, rasa cesarie, unguibus precisis, nova sponsa translata es in thalamos redemptoris? Et ut illa quoque tibi similitudo conveniat, velut nobilis ille piscis in cuius ore didragma repertum est, ex intumescentium profunditate fluctuum hamo caelestium capta es piscatorum. De quibus etiam per Hieremiam Dominus ait: Ecce ego mittam piscatores multos et piscabuntur eos. Miser ille piscis qui piscatorum istorum retibus non includitur, infelix anima que sub talium bellatorum triumpho non captivatur. Quisquis ergo habitaverit in urbe, fame et peste et gladio moritur, illorum autem qui transfugerint ad Chaldeos, vita servatur. Qui amat animam suam perdet eam, et e contra qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodiet eam. Iuxta apostolum: Ergo exeamus ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Debemus ergo ad hostium castra transfugere, ne compellamur in urbe perire, ut unusquisque nostrum ab huius mundi desiderio radicem cordis evellat, et in apostolicae deditionis iura deveniat. Et ne periture urbis excidium sentiat, sed in transfugii peregrinatione servatus vivat, illius sequatur imperium qui ad Abraam dixit: Exi de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. Apud Zachariam quoque hec eadem fuga suggeritur, et ut de propriis ad peregrina transfugiat, fidelis anima provocatur. Ait enim: O, o fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventis celi dispersi vos. Ubi et presto subiungitur: O Syon, fuge que habitas apud filiam Babilonis, quia hec dicit Dominus Deus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes que expoliaverunt vos. Quod si noxium est in urbe manere, quanto perniciosius est moenia iam deserta repetere? Intelligis ipsa que dico? Gloriosum plane est patriam pro Deo relinquere, pudoris est autem ad ea que semel abiecta sunt, retrograde conversionis postliminio repedare, cum de sanctis animalibus scriptum sit, quia pedes eorum pedes erant recti, et non revertebantur cum incederent. Revertor ergo adhuc ad mutationem reversionis, et non clamose, sed affectuose. Atque ideo quo silenter, eo magis valenter inclamo: Revertere, revertere, Sunamitis, revertere ut intueamur te. Ubi mox sequitur: Quid videbis in Sunamite hac nisi choros castrorum? Chorus plane concentus est et dispositus ordo canentium, castra vero ad militares acies et stationes pertinent bellatorum. Que profecto diversitas a sancta qualibet anima atque in procinctu caelestis militie constituta non dissonat, quia nimirum quisque Deo veraciter deditus, et se proximis in fraterna karitate confederat, et adversus spiritalium hostium cuneos infederabiliter pugnat. Nam dum fratribus per concordiam nectitur, Deo suaviter concinit. Dum passionibus vero propriis non nerviter obluctatur, velut armis arma conserere non desistit. Sanctorum ergo mentes et chori sunt et castrorum, quia dum Deo in fraternae dilectionis unanimitate coniubilant, adversus aerias potestates virtutum lorica muniti et fidei mucrone precinti strenue dimicare non cessant. Quod in te mirabiliter viguisset, dum esses in arena certaminis, dum gympnasium spiritalis te teneret agonis, hoc est dum limina tereres piscatoris, et vidimus modo, et gavisi sumus. At postquam aule regie tuam presentiam reddidisti, sinistra nobis suspicio repente suborta est, ne videlicet, quanquam sancti propositi robur inmobile semper ac fixum in sua stabilitate permaneat, per rimas tamen visus et auditus aura saltim tenuis influat, et vaccillantium atque nutantium cogitationum vel leviter ramos inpellat. Et cum scriptum sit de ligno quod plantatum est secus decursus aquarum, quod folium eius nullatenus defluat, quanquam de vernanti sanctae tue mentis arbuscula pomum sancti non corruat operis, timendum tamen est, ne folium saltim decidat ferventis et sincerissime voluntatis. Porro si tantum oculorum visus etiam in brutis animalibus valuit, ut dum eorum aspectibus varia Iacob virgulta proponeret, illa mox in eorum contemplatione conciperent, et sic postmodum discolor foetus virgarum varietatibus responderet, quanto magis certum est quod humana corda ratione vigentia, dum sciunt diiudicare quod cernunt, ea que sensibus exterioribus hauriunt, intra semetipsa postmodum ymaginando depingunt. Et licet haec per deliberationem nequaquam sibimet agenda proponant, dum tamen ea sepius in cogitationibus versant, a sua nonnunquam munditia et puritate degenerant. Nam et de David ita legitur, quia dum deambularet in solario domus regiae, vidit mulierem se lavantem ex adverso, nec dubium quin Bethsabeae. Nimirum vidit et corruit. Aperuit oculum, et ingressus est inimicus. Sic per fenestram eius mors introiit, et sicut alibi legitur, oculus eius depredatus est animam eius. Tres plane annorum decades subiuncto fere biennio transacte sunt, ex quo clericalem cycladem cuculla mutavi. Nec unquam michi persuadere quis potuit, ut vel ante domum quidem ex qua prodideram properus viator incederem, nisi semel tantum michi nescio quo pacto scriptum est, ut ante ianuam illam via publica intempesta iam nocte transirem. Secundo quoque conpulsus sum, ut primogenitam michi sanctae vitae germanam, quae me vice matris aluerat, et tunc egerrima decumbebat, inviserem. Set tunc fateor oculos meos tanta caligo verecundi pudoris obduxit, ut cum intra domum consisterem, domestica vix viderem. De secularium nempe rerum et mundanae conversationis aspectu rediviva rursum bella consurgunt, ut urticarum veprium que ferales aculei, qui pungendi vel urendi vires amiserant, in agro mentis nostre perniciosius inhorrescunt. Dina quippe, dum ad hoc ut mulieres extraneae regionis cernat egreditur, a Sichem terrae illius principe repperitur, et sic obscene libidini subiacere compellitur. Levites de latere montis Effraim, qui socerinis precibus ut cum eo maneret acquiescere noluit, uxorem itinere constitutus amisit. Qui dum cadaver uxoris in frusta concidit, ad ultionem turpis et inmanissimi sceleris totius Israhel corda permovit. Semei filius Gera proprie domus limite contentus esse precipitur, huc autem illuc que discurrere minaci sententia prohibetur. Sed dum fugaces servos velud herili more persequitur, digna mox ultoris gladii perfossione multatur, et dum ius suum in personis servilibus repetit, infelici commercio semetipsum stultus possessor amisit. Enimvero cum scriptum sit: Qui facit peccatum servus est peccati, ille servos qui se fugerant repetit, qui ad ea que contempserat prioris vitae servilia opera denuo committenda recurrit. Ut ergo tu, sponsa Christi, ab horum servorum societate sis libera, vivat in te nobilitas morum, nec libeat iactare prosapiam vel titulos eminentium proavorum. Helenam nempe, Constantii senioris uxorem, cuius filius, magnus videlicet Constantinus, post patris obitum in Brittania creatus est imperator, stabulariam fuisse Romanae testantur historiae. In qua tamen tante fidei fervor incanduit, tam pie devotionis affectus excrevit, tanta denique sancte conversationis ingenuitas claruit, ut nunc in eius honore constructe nonnullae repperiantur per diversa regna basilicae, quod ex aliqua nobilium reginarum vel difficile, vel certe inpossibile est invenire. Ruth quoque tam pauper ac tenuis exstitit, ut residuos spicarum culmos post metentium terga colligeret, virga more triturantium cederet, et emendicata per agros ac purgata ventilabro ad coegenam socrum propriis cervicibus comportaret. Et ex hac tamen David originem duxit, ex quo nimirum rex ille processit, qui totum mundum de iugo servitutis eripiens in libertatis antique titulos reformavit. Tu quoque, quia cum Ruth de Moabitarum regione progrediens iam in terra Israhel peregrinari coepisti, noli de cetero paterna rura repetere, sed cum Noemi que pulcra dicitur et amara, individua deinceps cohabitatione persiste. Ne, inquit, vocetis me Noemi, id est pulchra, sed vocate me Mara, id est amara, quia valde me amaritudine replevit omnipotens. Quod nimirum apte congruere sancte videtur aecclesiae, quia et pulchra veraciter spiritalium decore virtutum et amara semper est ingruentium tolerantia pressurarum. Hinc est quod ei sponsus dicit in Canticis: Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet. Malum quippe punicum et amarum in cortice et dulce satis est in medulla. Sic videlicet sancta aecclesia persecutionum quidem extrinsecus sevientium amaritudinem tolerat, sed intus pulchra per innocentiam suavissimae caritatis dulcedinem servat. Que de sponso suo similiter dicit: Dilectus, inquit, meus candidus et rubicundus, candidus videlicet virginitate, rubicundus pretiosi sanguinis effusione. Dic ergo tu Romanae aecclesiae quod dixit illa socrui suae: Ne adverseris, ait, michi ut relinquam te, et abeam. Quocumque enim perrexeris pergam. Ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. Et quia Ruth festinans dicitur, tu secundum huius vocabuli sacramentum noli diutius moras innectere, sed festivam tui reditus sollempnem que letitiam sanctis omnibus totius Italiae celerius redde, ut et dominus noster papa suum videat desiderium, et sustentator ille tuus baculus Hildeprandus, meus autem arundineus, tanquam Iacob veniente Ioseph ad tuum reviviscat aspectum. Lopertus episcopus absentis quidem manus in me signaculum dirigat, sed per presentiam spiritus benedicat. 150 Domno Baroncio fratri karissimo, Petrus peccator monachus fraternae karitatis affectum. Quod praesens verbis sepius inculcavi, nunc absens scribo, et ne fluctuantis materiae more decurrat, funiculum scriptionis innecto, videlicet ut implere valentis paenitentiam nullatenus inordinata karitate suscipias, quod si susceperis, instantissima prout vires suppetunt agilitate persolvas. Porro cum canonica vetet auctoritas, ut paenitenti sacerdos unius diei ieiunium non relaxet, nisi ad praesens digni pretii per elemosinam taxatione compenset, qua conscientia tam metuendis alienae cautionis vinculis obligamur, qui quam sit propinqua vitae nostrae meta non novimus? Domnus plane Martinus, qui in Gamaldulensi heremo commoratur, vir videlicet diversis virtutum floribus adhornatus, et praecipue iugibus lacrimarum fluentis irriguus, michi retulit quod enarro. Monachus, inquit, erat in Aritini territorii coenobio, quod dicitur ad Pinum, multis peccatorum nexibus involutus. Cui cum iuxta quantitatem lapsuum austerior ac longa nimirum paenitentia fuisset indicta, ille fratri cuidam cui complex in amicitia familiarius adherebat, ad comportandum paenitentiae pondus auxilium petiit. Quod frater ille devote suscipiens condictam paenitentiae partem tulit, atque a persolvendo huius debiti canone securum manere praecaepit. Sed dum ille partito levigatus onere a districtioris vitae censura remittitur, iste sibi ad solutionem debiti prolixioris vitae spatium pollicetur, aliquanto post in egritudinem cecidit ac subito mortem quam procul esse sperabat incurrit. Fuerat autem frater iste, quantum ad se, inreprehensibilis vitae et opinionis inter fratres honestae. Non multis vero postmodum diebus paenitenti monacho in somnis apparuit, quem ille protinus inquisivit: Quid erga te, frater, agitur? Quomodo tibi est? Cui querulus expostulanti admodum voce respondit: Male, inquit, et dure, sed propter te. Nam liber a propriis quia tuis me vinculis innodavi, et alienae cautionis obnoxium reddidi, nec persolvi, flagellis atteror, et amara satis animadversione coartor. Unde queso te, et qua valeo supplicatione deposco, ut vigiles pro te, ac liberes me. Vade itaque et sanctum huius loci precare conventum, ut debita meae sponsionis a me neglecta persolvant, sic que me ab his quae praesto sunt suppliciis eruant. Expergefactus ille fratribus quod viderat retulit, quod audierat intimavit, preces exposuit, efficaciter impetravit. Porro autem, cum iam fratres praefixam illius paenitentiae quantitatem diversis argumentorum specialium exercitiis implevissent, praefato monacho frater ille per visum rursus apparuit, ei que festivitatem sereni satis et alacris vultus ostendit. Interrogatus iterum quid haberet, respondit se per orationes fratrum non modo poenalibus incommodis erutum, sed etiam ad electorum sortem mirabili dexterae excelsi nuper immutatione translatum. Benedicta divinae clementiae dispensatio, quae per mortuos etiam instruit vivos, et dum alios verberat, alios qualiter a verberibus eripiantur informat. Audisti, frater, hystoriam; esto providus ad cautelam. 151 Domno Rainerio clarissimo marchioni, P peccator monachus salutem. Iniunxi tibi, vir magnifice, ut pro peccatis, que michi confessus es, Hierosolimam peteres, divinam que iusticiam longinque peregrinacionis satisfaccione placares. Sed tu, dum iuxta scripturam nescias, quid crastina pariat dies, rem differs in posterum, et dum formidas incertos casus itineris, certum tibi municipium non provides mansionis. Et sic in te completur sentencia illa, qua dicitur: Qui observat ventum nunquam seminat, et qui considerat nunquam metit. Nos plane quandam tenemus in huius paenitenciae moderacione distanciam, ut nec omnes passim qui nobis consilium expetunt, ab hoc itinere compescamus, nec omnibus ire volentibus libera licenciae frena laxemus. His enim qui regulariter vivunt, et vel canonicae vel monasticae religionis legitime iura custodiunt, suademus, ut in ea qua constituti sunt vocacione permaneant, nec pro his que in humano constituuntur arbitrio, ea que necessaria proponuntur omittant. Sicut ergo per Iohannem dicitur: Teneant qui habent, et nemo accipiat coronam eorum. Hos autem qui vel paludati mundo deserviunt, vel spiritalis quidem praeferunt miliciae titulum, sed professionis sue non custodiunt institutum, hortamur ut spiritalis exilii iter arripiant, tremendo que iudici peregre satisfaciant, cuius intra domesticae curae sollicitudines leges ac mandata non servant. Et hoc modo vagando, quietem peregrinando patrie sibi provideant mansionem. Itaque, dilectissime, noli tibi quae fingi vel excogitari possint adversa proponere, noli diversorum casuum muliebriter infortunia formidare, sed spera in Domino et fac bonitatem. Sepe nimirum, ubi magis ex humana racione diffiditur, illic propensius superna clemencia subvenitur, et ubi solacium desperamus humanum, divinum plerumque cernimus adesse praesidium. Et ut ex eo super quo nunc agimus loquamur itinere, religiosae vitae et honestae gravitatis fratre nostro atque commonacho Richardo referente didicimus, quod horno octo viri, expleto pii desiderii voto, dum ab Hierosolimis repedarent, sed eos per inhabitabilia gradientes loca quatriduana iam fames vehementer affligeret, divinam coeperunt unanimiter implorare clemenciam, ut laborantibus in extrema calamitate succurreret, et qui dat escam omni carni, sibi quoque saltim quaelibet alimenta in tante necessitatis articulo non negaret. Qui mox oracione completa panem in via iacere conspiciunt, et enormis utique magnitudinis et miri candoris. Mirantur ad commune spectaculum, non utique nescii quia tanti ponderis moles de sarcina nescientis geruli nequaquam potuisset elabi. Tunc supernae misericordiae beneficium recognoscunt, et panem divini muneris, ut erant octo, in totidem partes dividunt. Ex quo nimirum ita sunt suaviter ac sufficienter expleti, ut in omni vita sua nullis fuerint dapibus uberius recreati. Idem frater noster Richardus aliud quoque retulit, quod silencio praetereundum esse non arbitror. Ait enim quod Agius frater noster, vir videlicet etate grandevus et religione conspicuus, dum adhuc esset in saeculo constitutus, oracionis studio pergebat ad beati archangeli Michaelis aecclesiam, que est iuxta Sipontum in Gargano monte constructa. Hic cum germano suo, saeculari scilicet viro, unum duntaxat equum habebat, cui per alternas uterque vicissitudines insidens utcumque laborem itineris temperabat. Sed cum conviatores suos ad portandas sarcinulas auxilio indigere conspiceret, ammonuit fratrem, ut a iumenti vectacione uterque quiesceret, illud que pro karitate sociorum portandis eorum oneribus publicaret. Porro dum lassati longioris viae labore quiescerent, cibo que deficientem stomachum recrearent, praefatus frater Agius panem quidem in poculo vino commiscuit, sed iuxta se ponens refeccionem interim differens conquievit. Quibus ita quiescentibus ecce latrunculi repentino impetu superveniunt, et eorum omnia cum equo simul diripientes abscedunt. Unus autem eorum substitit, et fratris Agii cibum potum que consumpsit, quem protinus intolerabilis dolor invasit, et donec omnia compulsus evomeret, ab eius visceribus feralis angustia non recessit. Tunc agili pernicitate subsiliens celeriter que procurrens sociis persuasit, quia nisi iumentum Dei famulo quantocius redderent, imminens ulcionis divinae periculum non vitarent. Qui divinitus tremefacti confestim ad Dei hominem redeunt, praesumpcionis suae gementes indulgenciam querunt, simul que iumentum cum his que nichilominus fuerant ablata restituunt. Sic itaque divina pietas ab eorum tuicionis auxilio non elongat, quos in suae devocionis obsequio laborare considerat. Frater eciam noster Bonizo, vir videlicet veteranus et sanctus, qui iam per plurimos annos in heremo perseverat, et continencioris vitae senilis in eo debilitas non relaxat, sicut nobis ipse retulit, dum ab Hierosolimis navigio remearet, naufragium passus est. Intumescentibus nempe procellis, nave summersa, omnibus que sociis marini discriminis tempestate peremptis, iste saccum qui bombacis involucro plenus erat arripuit, ei que inter fluctivagos undarum cumulos praesidens, per tres fere dies et duas noctes tanquam vir pugnator marina congradiens, cum morte conflixit. Contigit autem, ut remiges quidam aequora marina sulcantes eum procul aspicerent, quem ad se pie sublatum et cibo reficiunt et humanitatis curas impendunt. Sic ergo qui Paulum die ac nocte sub pelagi profunditate servavit illesum, fratrem eciam hic ne marina voragine sorberetur, in ipsa compugnancium procellarum continuit alluvione suspensum. Et cuius virtute Ionam voracis bestiae guttur evomuit, eius imperio huic eciam viro non ad sorbendum sed ad custodiendum sese mollis unda substravit. Hos igitur et huiusmodi supernae misericordiae flosculos, vir insignis, internis obtutibus adhibe, de propriis quidem, ut dignum est, viribus ambige, de illius autem qui ubique omnipotens est, indeficua tuicione praesume. Caro quidem degener trepidat, sed ingenuus fervor promti spiritus inardescat. Egredere, satage, contende, ille dux erit itineris, qui remunerande auctor est voluntatis. Tuum est iter arripere, Dei est querentis se vestigia gubernare. Effectum bonis operibus adhibet, qui pii cordis movet affectum. Et qui hominis ad bene agendum spiritum provocat, ipse proculdubio piae intencionis vota consumat. 152 Domno I. venerabili abbati, Petrus peccator monachus sincerissimae karitatis affectum. Sanctitatis vestrae litteras, colende pater, digna devotione suscepimus, quibus etiam prout causa dictaverit, breviter respondemus. Succensetis enim ac nos conquerentes arguitis, quia non debuimus vestros monachos in heremo contra beati patris nostri Benedicti praecepta suscipere, dum ille decernat de noto monasterio venientibus apud extraneos habitationis aditum non patere. Cuius insugillationis obstaculum pace vestra nos facile propulsamus, quia nimirum sanctus ille vir monasteria quidem doctrinae suae mandatis instituit, super heremitis vero nullum sibi magisterium arrogavit. Enumeratis siquidem quattuor monachorum generibus praesto subiunxit: His ergo omissis ad coenobitarum fortissimum genus disponendum adiuvante Domino veniamus. Qui ergo ad solum coenobitarum genus se contulit disponendum, patenter innotuit, quod heremitarum sibi non applicuit institutum. Sed ipsa hic beati viri verba ponamus, et utrum coenobitis an heremitis scripserit, perspicue discernamus: Caveat, inquit, abbas, ne aliquando de noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis sui. Qui ergo abbatem monasterii, non priorem alloquitur heremi, evidenter ostendit, quia quicquid scripsit, non heremitis sed coenobitis potius ut sequerentur, iniunxit. Porro autem quia iam manifeste docuimus, quod sanctus Benedictus alienum in heremo suscipi monachum non prohibuit, ostendamus nunc qualiter ut hoc fieret, hoc est ut monachus de monasterio festinaret ad heremum etiam provocavit. Haec itaque non nostra, sed eiusdem patris nostri verba sunt: Secundum, inquit, genus est anachoritarum, id est heremitarum, horum qui non conversionis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna, didicerunt contra diabolum multorum solatio iam docti pugnare. Et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam heremi, securi iam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum Deo auxiliante sufficiunt pugnare. Ex quibus itaque verbis manifeste colligitur, quia doctor almificus de monasterio fratrem quemlibet ad heremum conscendere non modo non prohibuit, verum insuper monuit, docuit, quibusdam etiam persuasionibus incitavit. Auctoritatem quippe dat, ut diuturna prius probatione frater in monasterio discat qualiter in heremo contra callidi temptatoris argumenta confligat. Hic enim pugnare multorum solatio fretus inchoat, ut illic postmodum sola manu vel brachio infatigabiliter se et indesinenter exercens, carnis ingruentibus vitiis vel cogitationibus non succumbat. Hic tyro, illic miles. Hic rudis et tener quasi sub campi doctore certaminibus assuescit, illic iam roboratus quominus dimicat, et singulare certamen Christi monomachus non recusat. Hic velut puer simulat pugnae proludium, illic docta manus ad prelium conserit arma, nec perhorrescit constipatos impetus bellatorum. Illic homo de saeculo veniens velut urbem parvulam Segor de Sodomis egressus ingreditur, cum vero ad heremum transit, iam cum eodem Loth montana conscendit. Ad perfectionis igitur summa tendenti monasterium transitus debet esse, non mansio, non habitatio sed hospitium, non finis intentionis, sed quaedam quies itineris. Ad hoc plane quisque signatur in clericum, ut eum ad aecclesiasticum ordinem sacerdotalis electio provehat, ad hoc grammaticorum scolas ingreditur, ut cum fuerit in arte perfectus abscedat. Ad hoc denique scita legum quispiam studet addiscere, ut causarum forensium lites luculente valeat in tribunalibus iudicum perorare. Sicut ergo isti non in hoc quod faciunt animi intentionem figunt, sed ad alium proculdubio finem tendunt, sic nimirum sic monachus quem tamen aetas aut aegritudo non aggravat, et in monasterio corporaliter degere, et ad heremum toto desiderio debet medullitus anhelare. Quatinus illic per intentionem mentis velut nobilis arbor radicitus haereat, hic se ad tempus sub oboedientiae regularis exerceat disciplina, ut videlicet monasterii conversatio nil aliud quam heremi sit praeparatio, et altiori proposito totum militet, quicquid est quod se prius in monasterio constitutus exercet. Sic Iacob quod per duas annorum ebdomadas Laban opilionis more servivit, ad hoc duntaxat ut solam Rachelis copulam mereretur intendit. Et iam quidem Liam coniugali iure susceperat, sed per amoris intimi desiderium in venustae Rachelis amplexibus quiescebat. In illis itaque sanctae regulae verbis, quae supra posuimus, perspicue declaratur, quia sanctus Benedictus dum in monasterio hominem ponit, ad heremum dirigit. Hic quidem collocat, sed illuc cohortator invitat. Hic spiritale certamen incipere, illic edocet consumare. Hic ammonet tironatus arma corripere, ut illic noverit falangas hostium vitiorum que barbariem non enerviter obtruncare. Sed forte dicatur, quia nos sancti viri verba ad nostrae voluntatis arbitrium violenter inflectimus, et potius argumentis innitimur, quam in hac interpretatione verborum nobis veritas suffragetur. Inquiramus adhuc beatissimum virum, ut quid super huius disceptationis articulo sentiat, enucleatius elucescat, et illa quidem eius verba quae supra posuimus, in ipso sanctae regulae reperiuntur exordio. Videamus nunc quo eandem regulam fine concludat. Ait enim: Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis, aliquatinus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere. Caeterum qui ad perfectionis conversationem festinat, sunt doctrinae sanctorum patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. Vides igitur, quia doctor insignis in monasterio quidem constituit bonae conversationis initium, sed ad sublimioris in sancta religione fastigii provocat institutum, ut illic honeste vivere mores que componere velut in convalle piae conversationis incipiat, deinde spiritalibus iam exercitiis roboratus tanquam a lacte ad cibum solidum transiens verticem perfectionis ascendat. Ad hoc enim animal in materno ventre concipitur, ut egrediatur. Et certe necesse est, ut mater abortiat, nisi foetus ad sui plenitudinem coalescat. Nos autem volumus, ut semper uterus tumeat, et quod semel conceptum est, non erumpat. Sinistrae indolis puer est, cui iam grandiusculo nec ex gingivis dentes prodeunt, nec ad gradiendum genua convalescunt. Porro autem cum ipsa coenobitarum regula perfectionem se non habere perhibeat, sed volentem perfici ad heremi patenter instituta transmittat, cur nos perfectionis arcem et ipsi conscendere floccipendimus, et insuper aliis ne ad meliora proficiant invidemus? Respiciens Iesum ambulantem Iohannes clamat: Ecce agnus Dei. Ad haec protinus evangelista subiungit: Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum. Quid , rogo, querelae potuisset habere Iohannes, dum ipse sibi Iesum manifeste praeferret, et illi sequerentur utique potiorem? Si ergo ipsa quae praeest regula ad se confluentes ad heremum destinat, qua temeritate, qua fronte is qui sub regula est constitutus obsistat? Iam luce clarius patet, quia qui quaerentibus heremum vetat, ipsam proculdubio regulam rebellis oblocutor inpugnat, et dum regulae verbis adimit auctoritatem, ipsum sanctae regulae condemnat auctorem. Vera mater filium tradit ut vivat, falsa petit ut publicus eum gladius dividat. Octogenarius Berzellai ut Chamaa filii sui utilitatibus consulat, eius sustentaculo senectutis incurvae gravedinem fulcire non curat. Dummodo ille regi David familiariter hereat, ipse destitui prolis auxilio non recusat. Hylarionem dimittit Antonius, ut solus altiora conscendat. Nos autem diligimus monachos sicut asinos, vel certe sicut cervos. Amant enim homines haec animalia non illis sed sibi, ut ea videlicet aut in suam transferant carnem, vel ut eorum fruantur auxiliis ad laborem. Amant haec homines, ut ipsi bene sint, illa vero aut non sint, aut male sint. Nos etiam ut potiamur duntaxat oboedientia monachorum, salutis eorum omnino parvipendimus incrementum. Hoc praeterea proculdubio novimus, quia beatus Benedictus heremi cultor extitit, et hoc certe nos optavit esse quod fuit. Sed quoniam, sicut ipse testatur, unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic, neque omnes capiunt verbum hoc, dispensative constituit prius monasterialis vitae planiciem, ut illic disciplinae flagellis attriti et exercitiis roborati iam facilius heremi conscendamus ad arcem. Hoc itaque Benedictus quod et beatus fecerat Paulus. Agamus siquidem erat apostolus, homines tamen ad coniugium provocabat. Unusquisque, inquiens, uxorem accipiat, et unaquaeque virum suum habeat, vir uxori debitum reddat, et uxor viro. Paulo post tamen dicit: Volo omnes homines esse sicut meipsum. Aliud ergo volebat apostolus, et aliud praecipiebat. Volebat nos sicut ipse erat caelibes esse, propter excellens videlicet vernantis pudicitiae meritum, sed iubebat inire coniugium, quia fragilitati nostrae periculum formidabat. Volendo me esse sicut se provocat ut ascendam, offerendo copulam nuptialem retinet sustentando ne corruam. Ad illud gliscit ultroneus, hoc concedit invitus. Mavult enim me esse quod est, quam fieri quod non est. Eligit tamen me utcumque sibi manere vicinum, quam procul abesse prorsus extraneum. Sicut ergo beatus Paulus magis optat agamiam quam monogamiam vel digamiam, ne tamen fragiles quique labantur in pelices, concedit uxores, ita nimirum sanctus Benedictus, quamquam propensius velit nos esse quod erat, hoc est heremi sectatores, tolerabilius tamen ducit nos infirmos ac debiles in monasterii portu vel ignobiliter vivere, quam in tempestuosa naufragi mundi voragine deperire. Fratres itaque in monasterio inmobiliter permanentes tolerandi sunt, ad heremum vero fervido spiritu transmigrantes, plausibus ac praeconiis efferendi. Illi siquidem sub divinae protectionis clipeo delitescunt, isti vero in campum certaminis prodeuntes victoriae titulis decorantur. Illi defendunt sua, isti referunt spolia. IlIi Deo se protegente sunt insuperabiles, isti cottidie satagunt hostium suorum calcare cervices. Illi intra moenia constituti obsidentes ne ingrediantur obsistunt, isti minaces hostium cuneos procul de suis finibus terga cedentes expellunt. Et quid plura dicam? Illi scilicet a saeculo sunt remoti, isti iam Deo confabulantur intima sibi karitate coniuncti. Illi aereum altare custodiunt, isti iam ingrediuntur sancta sanctorum. Ut autem in calce iam huic epistolae subnectamus epilogum, quia de noto monasterio suscepisse monachos accusamur, luce clarius constat, quia sanctum Benedictum in hoc nil prorsus offendimus. Sicut enim nobis in heremo videlicet constitutis, nil ut exequeremur iniunxit, ita ut caveremus nil omnino prohibuit. Sicut autem superius satis super que docuimus, ut ex monasterio frater ad heremum transeat, doctor insignis non modo non abnuit, verum etiam suggerit, provocat, et impellit. Atque ut evidenter ostenderet, hoc apud se quantam desiderii vim haberet, hoc regulae suae principium indidit, hoc descriptum fine conclusit. Ab hac scilicet sanctus ille liber incipitur, in hac per auxesim materia terminatur, ut ipsum quodammodo per omnem sui textum praecipere videatur. Porro autem cum incipientium scribere ista sit regula, quatinus ut auditor reddatur intentus, commendent quae scribenda sunt, iste non solum in ipso regulae incipientis exordio, sed et in fine quoque totum opus suum levigando et annullando depreciat, ut coenobitarum ordinem heremiticae vitae supparem statuat. Ut ergo fratres ad heremum de monasteriali vita conscendant, et vos hortari, et nos debemus cum caritate suscipere, ut non velut hostes a beato viro sismatica, quod absit, aversione discidere, sed ut revera discipuli videamur et illi et invicem unanimiter consentire. 153 Domno M. venerabili abbati et sancto conventui, Petrus peccator monachus devotissimae servitutis obsequium. Pauperculo debitori licet solvere nequeat omne quod debet, excusationi tamen est id perexiguum offerre quod habet. Sepe nimirum rusticus, qui pecuniam feneratus acceperat exactori suo olerum duntaxat advexit exenium, et mox cautionis suae cyrographo rediit absolutus. Ego itaque, qui beneficiis vestris magna debeo, viles litteras mitto. Viles, inquam, mea rusticitate, non suo genere videlicet quae et divinae voluntatis indices, et veterum novorum que gestorum depositariae sunt fideles. Itaque non ignoratis fratres mei, quod gemens loquor, ad quantum sancti fervoris lapsus sit, immo proclivius cotidie labi non desinat noster ordo defectum, ut iam omnium pene mandatorum neglegenter obliti, sola professionis huius videamur veste contenti. Sub religionis enim specie seculariter vivimus, et violato disciplinae genio, dum nos per illecebrarum fluxa dissolvimus, velut a nobilitatis nostrae titulis degenerati monachorum nomen inaniter possidemus. Ac si spurius puer patris quidem se censeri nomine gaudeat, sed generis sui degenerata condicio legibus hunc ab hereditate repellat. Nam et Ismahel et filii Cethurae omnes indifferenter Abrahae filii dicebantur. Sed cum ad successionum iura perventum est, Ysaac legitimo videlicet filio tota in integrum hereditas traditur, concubinarum autem filiis tantummodo munera tribuuntur. Spuria, inquit Salomon, vitulamina non dabunt radices altas. Nec vos queso, quod loquor, in vestram vertatis iniuriam. Nostis enim, quia fomes apte congeritur, ubi scintilla saltim ignis superesse videtur. Illic autem quis inaniter sufflat, unde calorem penitus exhalasse considerat? Ego etiam, nisi per Christi gratiam de vobis meliora confiderem, relictis aliis exhortationis stilo vos etiam prosequi supervacuum iudicarem. Quapropter, karissimi, in vires vos Christo auxiliante colligite, eius que militiam, in cuius arma iurastis, non segniter, non enerviter, sed fervide potius ac viriliter baiulate, ut rudimenta conversationis vestrae, quae adhuc in quodam meditullio posita sunt, non ad nichilum, quod absit, per neglegentiam redeant, sed per continui fervoris instantiam ad perfectionis culmen excrescant. Mementote quod angelo Sardis ecclesiae dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant, non enim inveni opera tua plena coram Deo meo. Quia enim plena coram Deo eius opera non invenerat, moritura etiam illa, quae iam bene gesta fuerant, perhibebat. Si enim, quod mortuum in nobis est, ad vitam non accenditur, hoc etiam extinguitur, quod quasi adhuc vivum tenetur. Perdit quippe quod egerat, qui quod faciendum est non consumat. Quid enim prodest, si in materno utero formari corpus incipiat, et tamen ad naturalis incrementi plenitudinem non pertingat? Non enim vos latet de qua sobole dicitur: Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius, cum autem peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium, quia natus est homo in mundo. Abortivum plane opus Deus non approbat, qui personarum et officiorum, conditionum et ordinum actus in statera provide discussionis examinat, et diversas habet lances per singulos ordines. An ad trutinanda regis opera stateram habilem non habuerat, ea que actus illius appenderat, cui per manus articulum in pariete describebat: Regnum tuum appensum est in statera, et inventum est minus habens? Atque idcirco praesto subiunctum est: Divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis. Si ergo regnum simul et vitam illi Deus omnipotens abstulit, non ob aliud crimen, nisi quia tam boni operis, quale regem decuerat, in eo plenitudinem non invenit, quid de nobis est sentiendum, qui sub professione monastica et scandere perfectionis excelsa promisimus, et adhuc tamen sub torpore desidie in inperfectionis nostrae convalle iacemus? Ut quid homo totis nisibus non satagit inplere quod instat, ob id saltim ne perdat omne quod praeterito labore quaesierat? Nam quantumlibet itineris, quisque perrexerit, quid , queso, proficit si ad locum propositum non attingit? Porro si quispiam regi vehementer infensus non aliter redire in gratiam possit, nisi centum argenti libras appenderit, certus quia post solutum exactionis regiae debitum, non solum gratiam, sed et magnae cuiusdam dignitatis erit infulas accepturus. Nunquid non fatuus erit si nonaginta novem libras, quae publicis aerariis illate iam fuerant, perire patitur, nisi sola una quae de ratione remanserat, persolvatur? Nonne melius est, ut modicum id quod restat, plene solvatur, et gratiam simul homo cum dignitate recipiat, quam et quod datum est, perdat, et quod terribilius est, in regis indignatione permaneat? Dedimus, fratres, ut confidenter dicam, dedimus nonaginta libras argenti regi nostro Christo, pro cuius intuitu possessa reliquimus, coniugium sprevimus, esum carnium devitamus, mundi pompas et gloriam perhorrescimus, nitorem saecularis habitus humili veste mutamus. Magna sunt haec, ardua sunt, fateor, magnis que supernae retributionis muneribus compensanda, sed adhuc restat, unde praefixum debeat pondus impleri, ut in gazophilacium regis aeterni mereatur admitti. Queritis quid sit hoc? Occurrit michi protinus, ut vobis ista respondeam: Oboedientia, caritas, gaudium, pax, patientia cetere que virtutes, quas gentium praedicator enumerat. Sed volo compendiose perstringere, quo menti vestrae valeat facilius ac per hoc artius inherere. Itaque nichil est aliud nisi fervor in Deum et mortificatio in temetipso. Si enim apostolica in nobis sententia viveret, qua dicit: Semper mortificationem Ihesu in corpore nostro circumferentes, quia carnalis amor non haberet, ubi se intra nostra diffunderet, necessario se omnis nostra delectatio in Deum suspensa transferret, et illic noster ignis exiliens viveret, quia intra nos diffundendi se spatium non haberet. Prudens etenim vir et ad salutis suae custodiam vehementer intentus, tanta reprimendis vitiis sollicitudine semper invigilat, ut perfecte mortificationis cingulo lumbos suos et renes, ventrem una cum lateribus undique circumstringat. Quod nimirum tunc fit, cum pruriens gula reprimitur, cum lingua procax sub silentio cohibetur, cum auris a detractionibus clauditur, cum oculus aspectare quae sunt inlicita prohibetur, cum retinetur manus ne crudeliter feriat, pes ne vagabundus inaniter pergat, cum resistitur cordi ne prosperis alienae felicitatis invideat, ne quod suum non est per avaritiam concupiscat, ne se ab amore fraterno per iracundiam dividat, ne se super ceteros arroganter extollat, ne titillanti luxuriae ex delectatione consentiat, ne se vel in merorem immoderatius deprimat, vel letitia lenocinante resolvat. Quia igitur humana mens penitus vacare non valet, ut cuiuslibet rei se amore non occupet, cum hoc virtutum muro undique circumcluditur, quia se circa se nequaquam dilatare permittitur, supra se necesse est rapiatur. Hoc itaque modo cum mens nostra in suo ceperit auctore quiescere, et ex illa iam dulcedinis intime suavitate gustare, mox quicquid divinae legi iudicat esse contrarium, respuit, quicquid a supernae iustitiae regula discrepat, abhorrescit. Hinc plane vera mortificatio nascitur, hinc fit, ut homo redemptoris sui baiulans crucem mundo mortuus videatur. Itaque iam non fabularum gaudet ineptiis, non otiosis acquiescit diffluere verbis, sed psalmis, hymnis et canticis spiritalibus vacat, remotionem querit, latibulum expetit, colloquentium officinas, publicum claustra monasterii forum deputat, angulis gaudet, secreta rimatur, et ut liberius conspectui sui creatoris assistat, in quantum praevalet, etiam colloquia humana declinat. Hic itaque vir postquam urbes hostium subruit, postquam regum in spelunca latentium colla calcavit et perdidit, postquam maritima, campestria ac montana regna subvertit, quid iam restat, nisi ut repromissionis terram cum triumphatore Iosue tranquilla pace possideat? Alioquin quid prodest, quod deserentes Egyptum diviso mari Rubro transivimus, si in deserto nunc per quadraginta annorum spatia coartamur, et nec ad ollas carnium redire iam possumus, nec terram lacte melle que manantem iure possessionis intramus? Dormimus, stertimus, et sub ignavie torpore marcemus. Merito itaque nobis ad obprobrium dicitur, quod septem tribubus necdum possessiones habentibus idem Iosue dixisse perhibetur: Usquequo, inquit, marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis. Stultus denique miles est, qui satagit vincere, si non studuerit ante pugnare, nimis delicatus est, si ante nititur optinere victoriam, quam egrediatur ad pugnam. Frustratur agricola, si antequam desudavit serere, ambiat triturare, cum constet, quia quisquis desiderat frumenta colligere, prius necesse sit frutices simul cum vepribus extirpare. Et revera divina voce peccatori homini dicitur: Terra tua spinas et tribulos germinabit, ut autem terra ista valeat esse ferax segetum, patiens sit ante ligonum et vomerum, quatinus diversis afflictionibus perfecte que penitentie disciplinis exculta, velut uberum proventu frugum, sic adornetur omnium fecunditate virtutum. Ad hanc profecto agriculturam typice impellebat Iosue filios Ioseph, cum eis de parvae sortis funiculo conquerentibus diceret. Si populus, inquit, multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Ferezei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Effraim. Nam ut rem ad id quod propius adiacet, non incongrue referam, in angusta se montis Effraim possessione cohibuit, qui sola beati Benedicti regula contentum esse decrevit. Sed audi quomodo te ad montem Iosue novus inpellat, et ad latiora possessionum spatia festinare praecipiat: Regulam, inquit, hanc descripsimus, ut hanc observantes aliquatenus, vel honestatem morum, vel initium conversationis nos demonstremus habere. Ecce mons Effraim. Sed quoniam angustam hic possessionem esse perpendit, mox ad altiora simul et latiora transmittit: Caeterum qui festinat, inquit, ad perfectionem, sunt doctrine sanctorum, sive collationes et instituta patrum et caetera. Quae quoniam vobis notissima novimus, hic apponere superfluum iudicamus. Sed o utinam, quia tepidi atque degeneres nequaquam ad altiora contendimus, huius saltim parvi montis angustias naviter cultaremus, ut nullus in eadem regula mandatorum angulus sub neglegentia delitesceret, quem nostri laboris et exercitii aratrum non sulcaret. Nam ubicumque duriora vel quantumlibet altiora precepta conspicimus, illuc aratrum nostri sudoris inmittere, velut in praeruptum montem, vel in vivum lapidem formidamus. Volumus siquidem annumerari inter cuneos militum, sed insignia non curamus habere virtutum. Ad oculos quidem hominum praetendimus honestatis imaginem, sed in conspectu occulti iudicis habere neglegimus veritatem. Nonnulli namque, quod sine gemitu dicere nequeo, sic ad novae religionis transeunt ordinem, ut tamen praeteritae vitae nunquam deserant vetustatem, hii nimirum Gabaonitae sunt, non Israhelitae. Notum quippe est, quod Gabaonitae mortis timore perterriti ad Israheliticum populum cum fraude et calliditate venerunt, ita ut se veteribus vestimentis induerent, panes etiam siccos, utres, saccos, calciamenta, atque omnia simul inveterata portarent, quibus scilicet postquam impetrato foedere vita donatur, consequenter etiam fraus patefacta cognoscitur, quos Iosue comperto dolo sub maledictione dampnavit, et aquae gestatores lignorum que cesores perpetuo iure constituit. Qui sunt autem Gabaonitae, qui ad Israhelitas mortis formidine transeunt, nisi hii, qui ad servitutis divinae militiam non perfectionis amore, sed tremefacti scelerum suorum immanitate confugiunt? Sed eorum nonnulli veste non mente mutati, siccos panes ad esum portant, quia azima adhuc sinceritatis et veritatis ignorant. Vetustis vestibus conteguntur, quia in veteri adhuc homine constituti novum induere nesciunt, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Postremo omnia videntur inveterata, que gestant, quia in praeteritae vitae vitiis perseverant, non obtemperantes praecipienti apostolo: Renovamini, inquit, spiritum mentis vestrae, nec illa eis sententia congruit, qua dicit: Vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Ad novitatem quippe superficietenus venientes, re ipsa in vetustate persistunt, quia emendationem et novam conversationem in suis moribus non ostendunt. Tales itaque maledictione plectuntur, nec ad sortiendam cum Israelitis hereditatem aliquatenus admittuntur. Non enim ex illorum numero sunt, quibus dicitur: In hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. Aqua autem insipida est et ligna dura. Ligna ergo cedere et aquas vectare iubentur, quia gustu intellegentie spiritalis ignari, duris atque insensibilibus exterioris exercitii negotiis occupantur. Sic igitur aliquam quidem in exterioribus videntur utilitatem ecclesie serviendo conferre, sed quia serviliter vivunt, hereditatem inter Israhelitas nequeunt possidere. Talium tamen nonnulli si frequenter ammoniti fuerint, si eis correptionis severitas adhibetur, si pena pravis irroganda proponitur, si terror denique tremendi iudicis intentatur, de servitute ad libertatem veniunt, et ad capescenda cum ceteris iura hereditarie possessionis assurgunt. Quorum scilicet typum tribus ille tenuerant, quae et prius praecipiente Moyse, deinde Iosue exequente, ad maledicendum sunt constitutae. Sic enim scriptura testatur: Omnis populus et omnes maiores natu duces que ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum, qui portabant arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena, media eorum pars iuxta montem Garizim, et media iuxta montem Hebal. Porro hii qui stabant iuxta Garizim, benedicebant factores legis, qui vero iuxta Hebal maledicebant transgressores legis. Quid enim designant isti, qui benedictionis funguntur officio, nisi eos proculdubio, qui non poenarum metu, sed spe caelestium praemiorum et perfectionis amore ad servitia divina confugiunt, et iugiter Deum sancte conversationis operibus benedicunt? Quid autem illi, qui ad maledicendum positi sunt, nisi eos, qui non amore perfectionis estuant, non desiderio glorie celestis anhelant, sed ad hoc tantum, quae in lege praecepta sunt, servant, ut gehenne poenas evadant? Ad maledicendum itaque missi sunt, ut dum maledicunt, ipsi ad conscientiam redeant, et perpendentes poenas in scripturis peccatoribus constitutas, a perversitate peccandi se vel timore compescant. Hinc est plane quod ille tribus, quae ad benedicendum constitute sunt, nobiliores sunt, filii videlicet uxorum, que autem ad maledicendum, ignobiles, utputa ancillarum, id est Gad et Aser, Dan et Neptalim, inter quos erat Ruben, qui maculaverat thorum patris, et Zabulon Liae ultimus. Notandum autem, quia omnes stetisse circa arcam foederis referuntur, quia omnes tam nobiles quam ignobiles, ac per hoc sive tepidi, sive in Dei amore ferventes, a sancta ecclesia non recedunt. Hoc autem a Moyse quidem praeceptum, sed longe post Iosue est executione completum. Quid per Moysen nisi lex, quid per Iosue nisi evangelium figuratur? Benedictionem ergo iustis debitam, et maledictionem peccatoribus irrogandam, non solum lex vetusta praedixerat, sed evangelice novitatis gratia manifestat. Sed quamquam isti sint nobiles, ideo que benedictionis potiantur officio, ignobiliores illi ac per maledictionis formidinem terreantur, quia tamen adversus hostes unanimiter dimicant, quia communi laboris instantia promissam terram sibi vendicare desudant, omnes simul admittuntur ad sortes, et non diverso iure fiunt sibimet invicem coheredes. Verumtamen valde clarius est, ut ferventes atque robusti nobilium inveniamur titulis insigniti, quam molles in aliquo degeneri compellamur ignobilitate multari. Fugiamus ergo Hebal, contempnamus multo magis et Gabaonitas, ut neque exterioribus implicatos servilis nos condicio deprimat, neque solo gehennae timore constrictos inter ignobiles filios desidiae torpor addicat. Vendicemus virtutum armis hereditatem nostram, ut possessionis nostrae terminos assiduae culturae sudoribus dilatemus. At fortassis desides quique respondeant, quod filios Ioseph tunc dixisse scriptura commemorat: Non poterimus, inquiunt, ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananei, qui habitant in terra campestri. Alta quidem petunt, sed eos, qui in imis habitant, pertimescunt, quia ad arcem nituntur festinare virtutum, sed carnalium vitiorum diffidunt superare posse conflictum, quibus tamen ignobiliter requiescere non conceditur, sed ilico respondetur. Populus multus es et magne fortitudinis, non habebis sortem unam, sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere. Immo ut audaciam timidis praebeat, ipse Deus omnipotens clamat: Ego sum, inquit, qui delebo eos a facie Israhel. Et Iosue caelestis militiae bellatores hortatur, ac facilem de hostibus victoriam pollicetur: Nolite, inquit, timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: disperdet enim Dominus cunctos hostes vestros, adversum quos dimicatis. Preterea, dilectissimi, ut vobis tanquam complicibus et unanimibus in Christo familiariter loquar, quandam in plerisque monasteriis teneri consuetudinem novimus, quam ut vos abdicetis, humiliter suademus. Nonnulli namque rectores fratrum plus tribuentes monastice regule quam expediat, quibuslibet a saeculo venientibus, etiam si graviter lapsi sunt, aliam penitentiam non imponunt, nisi tantum communem monasterii ordinem servare praecipiunt, quod profecto quam sit inconsideratum, quam inhumanum, quam penitus indiscretum, quisquis sapit, intellegit. Hi nimirum auditores suos in Hebalitarum ignobilitate constituunt, dum penitentie fervorem tollunt, dum non post solutum debitum amore perfectionis ad alta conscendere, sed penarum semper terrore constrictos et cautione fenoris obligatos docent sub degeneris ignaviae torpore languere, ut non cum his, qui iuxta Garizim sunt, secure Dominum benedicant, sed circa Hebal potius cum ancillarum filiis maledictionum iacula pertimescant. Qui haec enim agit, quid distet inter decem milia talenta et centum denarios, non attendit. Nam si ius discretionis inspicitur, unusquisque quo magis gravatur offensis, eo maiori gravandus est pondere satisfactionis. Facilius quippe debitor solvitur, qui mutuatus est unicam, quam ille qui libram, nec pari emendatione plectendus est, qui ovem rapuit, et ille qui bovem. Nam si diligenter attendimus, ipsos quoque apostolos, discipline nostre principes et christiani dogmatis duces, iuxta prioris vite culpas laborum invenimus postmodum inter se invicem habuisse distantiam. Nam Paulus, quia se in nece Stephani crudelis admiscuit, plura quam ceteri passionum supplicia toleravit, Petrus autem nuptiarum sordes abluit cruore martyrii, at Iohannes, quia virgo eligitur, ceteris omnibus plus amatur, et quoniam in puerili aetate mundo subtractus graviter non deliquit, non penas martyrii patiendo, sed suaviter et quiete quasi dormiendo migravit. Et cum praedicator ille egregius dicat: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei, cum corpus suum castiget servituti que subiciat, cum quod aliis ipse concedit, de evangelio nichil accipiat, sed de manuum suarum laboribus vivat, cum ille plus omnibus laboret, et tamen non se comprehendisse formidet. Si ille, inquam, inter tam magnifica virtutum opera non confidit adhuc in apostolatu, quid nos infelices et miseri tantum praesumimus de nostre desidie monachatu? Quisquis sane ad religionis huius ordinem confugit, finem malis imponit. Sed quid prodest a peccatorum perpetratione desistere, nisi et hec ipsa que perpetrata sunt, studeat quis districte penitentiae satisfactione delere? Sed quia michi fortasse non creditur, quid ex hoc in pastorali libro perhibeat beatus papa Gregorius, inquiratur, ubi ait: Ammonendos esse qui peccata deserunt, nec tamen plangunt, ne iam relaxatas estiment culpas, quas etsi agendo non multiplicant, nullis tamen fletibus mundant. Que videlicet tam plena, tam evidenti illic sunt ratione digesta, ut quisquis diligenter illa perlegerit, ex hac re de cetero dubitare non possit, nos autem hic apponenda non ducimus, quia prolixitatis fastidium devitamus. Et revera quomodo de reatus sui relaxatione securus est, qui ad locum penitentie veniens penitentiam non observat? At fortassis obicitur, quia praeter id quod commune est, speciale cuiquam venienti de seculo ieiunium in regula non iubetur. Ad quod facile respondemus, quia beatus Benedictus sua quidem praecepta monachis edidit, sed iudicantes de peccatoribus sacros canones non destruxit, immo omnia catholica scripta firmavit. Conversis plane dedit praecepta vivendi, peccatoribus autem penitentiam non donavit, alioquin murmurare possunt, et iuste conqueri tam hii qui in puerili etate, quam qui a gravibus custoditi ad conversationem veniunt, si eundem vivendi modum tenere cum his, qui criminibus gravati sunt, compelluntur. Nam si aliter ieiunare nunquam debemus, nec aliam agere penitentiam, nisi que in eadem regula sancta praecipitur, cur ibi iussum est: Ut ieiunium frangatur a priore propter hospites, nisi praecipuus ieiunii dies sit? Age nunc, lege, percurre, revolve folia, sollerter investiga, et dies ille ieiunandi praecipuus, qui hic in transitu dicitur, ostende, ubi sancti doctoris auctoritate iubetur; et cum invenire non poteris, necessario confitere, quia sanctus vir non sola que scripsit observare nos voluit, et dum sua condidit, edicta patrum praecedentium non cassavit. Sed ne me quis temeritatis incessat, tanquam qui sacrum ordinem derogando diiudicem atque depreciem, nos sancte professioni tantum tribuimus, ut et secundicerium apostolici ordinis, et secundum nichilominus fateamur esse baptismum. Sed dico quod dictum est, cum princeps apostolorum quibusdam ad conversionem venire volentibus dicat: Penitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum; qua igitur mente securus est, qui transactas culpas flere neglegit, quando ipse summus pastor ecclesie huic etiam sacramento addendam penitentiam credidit, quod principaliter peccata dimittit? Sancta nimirum regula illis est sub tanta discretionis arte disposita, illis specialiter sub tante moderationis libramine temperata, qui spontaneo desiderio et perfectionis amore gratis seculum deserunt, non propter eos, qui scelerum inmanitate deterriti, fugere necessario compelluntur. His, inquam, qui amore veniunt obedientie, non his qui trahuntur timore gehenne, desiderantibus scilicet augere gratiam, nec praecaventibus vitare vindictam. Quod in ipso libri principio manifeste colligitur, si ad quem sua verba Spiritus sanctus dirigat, subtiliter attendatur. Spiritum sanctum dico. Neque enim vir sanctus tante que cultor humilitatis protinus ut in verba prorumperet, magisterii cathedram et precipue pii patris sibi privilegium usurparet, dicens: Ausculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et ammonitionem pii patris libenter excipe. Sed ille servum suum proprie vocis organum fecit, qui similiter in ipso vaticinii incipientis exordio clamare per Ysaiam cepit: Filios, inquit, enutrivi et exaltavi. Videamus ergo cum scribere incipit, quibus verba dirigit, ad quod hominum genus omnem vim secuture locutionis intendit. Ait enim: Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluptatibus, domino Christo vero regi militaturus, obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis. Quantum ergo ex sancti viri verbis colligere possumus, magis ad discendam obedientiam, quam ad peragendam penitentiam regulae huius scola cognoscitur instituta, non ut sive peccatores sive iustos excludat, vel ullum genus hominum respuat, sed quia omnem vim et intentionem ad edocenda obedientie praecepta constituat. Verum dum hec scribimus, non ignoramus nos quosdam fratres offendere, eos videlicet, qui arbitrantur et absolutionem criminum et virtutum clausulam in sola dumtaxat conversione constare. Nobis autem sufficiat respondere, quia dum ista proferimus, nulli iuxta apostolum laqueos inicere volumus, sed ad hoc tantum quod bonum est provocamus. Cur autem hec tantis protraham, quia non alienum videtur, exponam. Quidam nempe frater ad nos de monasterio venit, quid in laicali vita commiserit confessus est. Porro debebatur illi septuaginta, si recte teneo, annorum penitentia, sicut nobis ex sacrorum canonum sententia videbatur. Erat autem fere iam septennis in habitu religionis, cum que quereremus pro his peccatis quantum iam penitentie peregisset, respondit: Domno quidem abbati se cuncta fuisse confessum, sed eum praeter communem monasterii observantiam nullam sibi penitentiam indidisse, quia perhibuit solam conversionem pro omnium peccatorum suorum absolutione plene sufficere. Quid dicam? Fateor, res michi valde displicuit; despexi, horrui et hominem deceptum esse clamavi, nimirum qui penitentiam necdum haberet inceptam, quam diversis afflictionum modis iam habere potuerit consummatam. Vobis autem, karissimi, et hec et alia multa displiceant, que decepti homines, dum se recte agere arbitrantur, ignorant, atque ut in aliis, que non agenda sunt, libera possitis auctoritate corrigere, ipsi cautius evitantes abhominanda monstrate. Ut autem ad illud redeam, sancta regula quasi ampla quedam, capax et spatiosa domus facta est ad omnia genera hominum capienda, pueros videlicet et senes, fortes et debiles, delitiosos et multimoda morum inequalitate diversos. Non ergo debemus vana nosmetipsos securitate decipere, nec omnem clementiam regule nostris quasi licenter usibus arrogare. Licet enim via publica cunctis iterantibus pateat, indiscretus ille viator est, qui totam occupare divaricatis gressibus temptat. Singulorum totus est fons, qui in medio profluit, sed insolenter agit, qui totum vendicare propriis usibus concupiscit. Ita nimirum et de remissione sancte regule dicimus et hortamur, ut unusquisque frater, qui de sua est salute sollicitus, ad possibilitatis sue conscientiam redeat, et de remissione regule non tam quod licet, quam quod necessitas postulat, in proprios usus assumat. Aliud quippe est quod ex auctoritate praecipitur, aliud quod misericorditer indulgetur. Sed quod praecipitur, non sine peccato negligitur, quod autem indultum est, bonum est si dimittitur, non malum est, si completur. Sed si ipsius regule verba diligenter inspicimus, quod dicere volumus, facilius approbamus. Nam cum dicit alicubi: Infirmorum condescendentes imbecillitati credimus eminam vini singulos sufficere per dies. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentie, propriam se habituros mercedem sciant. Quid aliud de vino monachis, quam quod apostolus de communi amplexu coniugibus dicit? Hoc autem, inquit, dico secundum indulgentiam, non secundum imperium, ubi mox addit: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Aliud itaque volebat apostolus, et aliud permittebat. Volebat siquidem omnes homines esse sicut semetipsum, hoc est coniugalibus negotiis alienos, sed quia id omnibus persuadere non poterat, necessitate coactus nuptias permittebat, melius esse iudicans, ut in nuptiarum lecto velut infirmi iacerent, quam ut in luxurie voraginem decidentes cervices effringerent. Sed beatus qui audit apostolum quod vult praecipientem, non quod non vult ignoscentem. Sic itaque auctor sancte regule librato discretionis examine, alia ex auctoritate praecipit, alia propter imbecillitatem fragilium ex necessitate permittit. Nam cum dicit: Licet legamus vinum monachorum omnino non esse, et alibi: Licet omni tempore vita monachi quadragesime debeat observationem habere, tamen quia paucorum est ista virtus, et multa similia, quid est aliud quam si dicat: alta quidem vobis ostendo, sed poplitibus teneris adhuc vos claudicare conspiciens, per plana deduco. Si cui autem possibilitatis vigor accesserit, deserat ima que invitus indulgeo, teneat alta que volo? Nimirum melius est quidem salvari animam in Segor, quam sulphureo in Sodomis igne consumi. Melius est enim nubere quam uri. Sed quam gloriosius est ad montana conscendere, quam in parvule Segor obscura ignobilitate iacere. Et ut ad id quod nostrum est redeam, melius certe est in spiritali ordine vel segniter vivere, quam funditus in mundana conversatione perire. Sed quam elegantius est omnia vitiorum portenta festinanter elidere, ad virtutum culmen estuanti desiderio festinare, quam sub torpore desidie in solo suscepti ordinis securitate dormire. Ac si promulgator sancte regule suis auditoribus dicat: Suscipientes quidem quod indulgeo, non peccatis, sed non suscipientes mercedem habetis, admissa siquidem misericordia non incurritis penam, sed propter Deum dimissa pertingitis ad coronam. Et hec quidem speciali quolibet crimine non depressis, alioquin quisquis se meminit inlicita perpetrasse, versa nunc vice debet a licitis abstinere, et qui commisit superbe prohibita, debet nunc humiliter abdicare concessa. Plerique enim molliter suaviter que viventes, si aliquando suadentur, ut quantumlibet vel parum saltim artioris vie arripiant institutum, mox ratiocinium sibi defensionis optendunt, dum quispiam eorum sic ait: Vivo, inquit, ut iubeor, dum rebus concessis utor, legis mee mandata conservo, deinde ut tanquam victor de superiori contendere videatur, in audaciam prosilit. Nunquid, inquiens, regula ab his et huiusmodi licentiam tollit? Nunquid non michi hec et illa concedit? Verum quisquis ista contendit, inter voluntatem necessitatem que scriptoris discernere necdum didicit, et alia secundum indulgentiam permitti, alia secundum imperium praecipi, non cognovit. Hic itaque in deserto moriturus est, quia dum in carnis sue voluptatibus ignobiliter habitat, ad optinendam sui iuris terram per laborum certamina non desudat. Sive cum Rubennitis et Gadditis antequam Iordanem transeat, figitur, atque ideo terram lactis et mellis possidere post triumphum cum aliis tribubus non meretur, intentioni sue terminum posuit, et quia adhuc in expeditione positus iam domi habitare se credit, ad hereditatis sue funiculum, ubi vera est requies et secura tranquillitas, non attingit. Omnia denique nostra conversio et abrenuntiatio seculi ad nil aliud nisi ad requiem tendit. Sed hec requies sic acquiritur, si prius homo diversis certaminum laboribus exercetur, ut cessante postmodum omni perturbationum strepitu per gratiam contemplationis transferatur animus ad indagandam speciem veritatis. Sed cum ad hanc requiem, sicut dictum est, non nisi per labores et certamina pervenitur, quomodo quis ad requiem pervenit, qui necdum ad certamina ipsa, que in medio sunt constituta, descendit? Quo enim pacto quis valeat aulam ingredi regiam, si eam, que prae foribus est, nondum transivit arenam? Qui propaginare non didicit, qui palmitum sarmenta non secuit, qui glebas sarculis nunquam fregit, qui vomeribus novalia non sulcavit, quomodo excussis paleis in horreo frumenta recondere, aut plenis musto canalibus vinatia poterit amovere? Porro non obscurum est, quod Laban duas filias habuit, quarum iuniorem Iacob in coniugium concupivit, ad cuius tamen amplexus pervenire non potuit, donec maiorem ignarus atque ideo invitus accepit. Sed quia rem scientibus loquor, non michi multis elaborandum est verbis. Laban quippe dealbatio interpretatur. Quis autem ad Deum convertitur, nisi ut deposita peccatorum nigredine per remissionis gratiam dealbetur? Sicut ipse pollicetur dicens: Si fuerint peccata vestra quasi vermiculus, tanquam nix dealbabuntur. Quod felix ille peccator postulabat, cum diceret: Mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor. Lia interpretatur laborans, Rachel verbum sive visum principium. Sed si scripturam diligenter attendimus, nec uno quidem die servisse Iacob propter Lie desiderium reperimus, sed per totas illas annorum ebdomadas pro sola Rachel servituti subiacuit, insuper et ipsam Liam ad illius intuitum toleravit. Quis enim ad Deum idcirco convertitur, ut labores et erumpnas ac temptationum certamina patiatur? Omnis enim Deum quaerentis intentio hoc sperat, ad hoc spectat, ut ad requiem quandoque perveniat, et in summe contemplationis gaudio velut in pulchre Rachel amplexibus requiescat, videlicet ut per verbum quod audit, ascendat ad videndum principium, quod quesivit. Sed necesse est, ut hunc diversorum certaminum labor exerceat, antequam ad quietis intime suavitatem, quam concupiscit, attingat. Prius servitute deprimitur, ut iure postmodum ad perfecte libertatis titulos provehatur. Septem vero annis sub dealbationis gratia servit, cum septem ea quae ad proximi dilectionem pertinent, decalogi mandata custodit. Videlicet ut primo timore constrictus, atque ideo servitutis iugo depressus, saltim a vetuste legis incipiat institutis, ut nimirum parentes honoret, ut non mechetur, non occidat, non furetur, non falsum testimonium proferat, non uxorem alterius, non rem proximi concupiscat. Quibus rite servatis non mox ut sperabat ad contemplationis oblectamenta perducitur, ut velut expectate diu Rachel pulchritudine perfruatur, sed Lia sibi per noctem inopinata supponitur, quia inter humane huius ignorantie tenebras tolerantia sibi laboris iniungitur. Ex qua tamen iam numerosam sobolem suscipit, quia uberes spiritalis lucri per hunc laborem fructus acquirit. Hanc itaque tolerat, ut ad illam quandoque perveniat, quam perseveranter amat. Suadetur ergo, ut alios septem annos servire desudet, quia profecto necesse est, ut adhuc alia septem praecepta conservet, sed iam aliquanto liberior, non legalia tanquam servus, sed evangelica sicut gener, videlicet ut sit pauper spiritu, sit mitis, lugeat, esuriat sitiat que iustitiam, sit misericors, mundum cor habeat, sit postremo pacificus. Enimvero vellet homo si fieri posset, nullas quidem laborum molestias agendo vel patiendo perferre, sed protinus in ipsis sui tyrocinii rudimentis ad pulchrae contemplationis delicias pervenire, verumtamen hoc non in terra morientium fit, sed in terra viventium, quod significare videtur illud, quod ad Iacob dicitur: Non est, inquit Laban, in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. Nec absurde maior appellatur, que prior est tempore. Prius est enim in hominis eruditione labor boni operis, quam requies contemplationis. Expletis itaque duabus ebdomadibus, altera videlicet legis antiquae, altera evangelicae gratiae, mox ad diu desiderate Rachel pervenitur amplexus, quia quisquis pertingere ad divinae contemplationis oblectamenta desiderat, prius necesse est, ut utriusque testamenti peragere mandata contendat. Sed quia electus quisque perfectionis suae limite non contentus, filios etiam Deo gignere spiritali fecunditate desiderat, postquam coniugale foedus Iacob cum duabus sororibus iniit, ad propagandum uberioris germen sobolis, ancillas quoque ad generandi usum suscipere non refugit, atque ut omnia spiritalibus intellegantur redundare mysteriis, ipsa quoque ancillarum nomina sub mysticis sunt pronuntiata figuris. Nam Bala interpretatur inveterata. Sane quia intellectum spiritalis substantie nudis verbis humana lingua nequit exprimere, quandoque doctrina sapientie per quasdam corporeas similitudines audientem nititur informare. De veteri autem vita et carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, quarum videlicet ad docendum usus assumitur, cum aliquid ex incomprehensibili et incommutabili essentia divinitatis auditur. Rachel itaque maluit utcunque filios ex ancilla suscipere, quam omnino sterilis permanere, quia doctrina sapientiae sive gratia contemplationis per exteriorem scientiam vel visibilium rerum formas auditoribus intimat, quicquid de invisibilibus intra archana mentis occultat, et sic quodammodo per ancillam filios accipit, dum per eam, quae sub se est scientiam, spiritales Deo filios parit. Zelpha vero interpretatur os hians. Haec igitur ancilla illos figurat, quorum in praedicatione evangelicae fidei os quidem hiat, sed cor non hiat. De quibus videlicet scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et de quibus apostolus: Qui praedicas, inquit, non furandum, furaris. Verumtamen ex hac ancilla coheredes futuros aliis Lia filios accipit, quia sepe per tales etiam praedicatores activa vita multos regni filios adoptavit. De quibus veritas: Quae dicunt, inquit, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Et apostolus: Sive, inquit, occasione, sive Christus veritate annuntietur, et in hoc gaudeo sed et gaudebo. Sed iam sufficiat, quod sacrae mentionem historiae hucusque protraximus, qui seriatim scripturas exponere propositum non habemus. Hoc tantum in his considerandum esse perpendimus, quia sicut Iacob solius Rachelis intuitu omnes illas mulieres accepit, ex quibus filios genuit, sic quisquis sub dealbationis gratia constitutus fructificare Deo spiritali fecunditate desiderat, necesse est, ut per omne quod agit, ad contemplationis semper gratiam tendat. Sed quid ad haec dicimus, cum videamus in domo Laban nonnullos sub tanti torporis atque desidiae neglegentia vivere, ut neque Rachelis ambiant pulchritudinem, neque etiam circa Lie se videantur exercere laborem? Hii profecto sunt, qui in monasteriis constituti, neque per remotiorem vitam sive per assiduae orationis instantiam ad gratiam contemplationis anhelant, neque sub ieiuniorum se diversorum que laborum districtione castigant. Huiusmodi plane vel coniugiis omnino liberi, vel ancillarum tantummodo complexibus sunt contenti, quia vel inertis ignaviae potiuntur otiis, vel si quid agunt, non ad hoc tendunt, ut activae vel contemplativae vitae perferant fructum, sed ad hoc potius, ut proprii arbitrii sue que voluntatis expleant appetitum. Hii sunt denique, qui ad quelibet peragenda negotia huc illuc que votiva iugiter vagatione discurrunt, et dum quiescere nesciunt, videri velut obedientes volunt, sic que morbum vitii quo laborant, superducto velamine virtutis obumbrant. Hii nimirum non idcirco laboribus atteruntur, ut obediant, sed ideo suis propositis obedire deliberant, ut laborandi materiam non amittant, otium videlicet tolerant, labore fruuntur, quia vagationem, quietem molam que negotiorum volvere suavem deputant voluptatem. Sunt enim quaedam anime paraliticae, quae se gaudent crebris discursionibus agitare. Quisquis enim corporeae paralisis languore constringitur, sepe ministrorum vexatione concutitur, et sic agitationibus refovetur. Hii certe spiritales videlicet paralitici vel solis ancillis dicendi sunt esse coniuncti, atque ideo eorum filii nullatenus ad hereditatis capescende iura perveniunt, vel si liberas habere se putant, non ancillas, ut ita dixerim, propter filias Laban, sed perverso ordine filias sibimet federare volunt propter ancillas, quia non ad hoc laborant, ut obediant, sed ad hoc potius obediunt, ut laborent. Nec more Iacob ad activam vel contemplativam vitam fructus suorum operum referunt, sed sive de activa quid in sua operatione demonstrent, sive de contemplativa aliquid verbis enuntient, non in his spiritalis utilitatis expetunt fructum, sed propriae tantummodo voluntatis aucupantur arbitrium. Ut autem cum stomacho loquar, ex istorum numero sunt hii, qui gramaticum vulgus adeunt, qui relictis spiritalibus studiis addiscere terrene artis ineptias concupiscunt, parvipendentes siquidem regulam Benedicti, regulis gaudent vacare Donati. Hii porro fastidientes ecclesiastice discipline peritiam, et secularibus studiis inhiantes, quid aliud quam in fidei thalamo coniugem relinquere castam, et ad scenicas videntur descendere prostitutas? Et , ut ita fatear, meretricum lenociniis oblectati dant repudium liberis, ut violato nuptiali federe sotientur ancillis. Deserunt uxores Laban, videlicet filias, et ad lupanares transeunt concubinas, ut merito cum Bala veteres et cum Zelpha vaniloqua videantur urbanitate dicaces. Sed fortassis obiciunt, quia ad hoc exteriorum artium nugis insudant, ut locupletius ad studia divina proficiant. Iacob certe petitionibus uxorum concubinarum toleravit amplexum, alioquin qui ex eis nati sunt, nullatenus cum ceteris ad hereditatis iura concurrerent, si adulterine conceptionis infamie subiacerent. Querant ergo et auctoritatem patrum subtiliter consulant. Quod si hiis artibus operam dare monachum sacra scriptura permittit, dicatur iam quia uxor viro ancillam in usum sobolis tradit. At si Gregorius, Ieronimus alii que doctores sancti hec funditus abnegant, noverint isti, quia adulterino pelicum amore decepti velut contra coniugale fedus sine federe pertinaciter pugnant. Nam non solum prohibemur post acceptum sacrum ordinem vanis huiusmodi doctrinis intendere, sed ex hiis quoque que ante didicimus, superflua queque praecipimur detruncare. Unde per Moysen lege decernitur, ut mulieri in bello captae et in coniugium victoris electae corporis superfluitas abscidatur: Quae radet, inquit, cesariem, et circumcidet ungues, et deponet vestem in qua capta est, sedens que in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense, et postea intrabis ad eam dormies que cum illa, et erit uxor tua. Mulieri quippe cesariem radimus, cum rationali disciplinae sensus superfluos amputamus, ungues etiam circumcidimus, cum ab ea mortua quaeque superstitionum opera desecamus. Quae etiam vestem deponere, in qua est capta, praecipitur, ut superductam fabularum et quorumlibet figmentorum exuat superficiem, ac solidam verae rationis exhibeat veritatem. Patrem vero et matrem deflet, quia liberalium auctores artium mens nostra mortuos deputat, et eos in errore perisse compatiendo deplorat. Consuetudo autem feminarum est per unumquemque mensem sui sanguinis effusione purgari, post mensem itaque ad hanc mulierem intrare praecipimur, ut artem cuiuslibet disciplinae omni superstitionum contagio defecatam velut in coniugium sortiamur, quatinus iam Israelitica facta consequenter in Israelitae coniugium transeat, et bene fecunda spiritalium operum sobolem reddat. Et hec omnia illis proculdubio congruunt, qui in seculari militia liberalium studiorum artibus instruuntur, ceterum quibus non licet etiam cum hospitibus loqui, in quibus videlicet ipse Christus alloquitur et suscipitur, qui non nisi ad interrogationem os aperire debemus, et cum reficimur, ex ipsa etiam sacra lectione consulere non audemus, quomodo liceat theatralia gramaticorum gymnasia insolenter irrumpere, et velut inter nundinales strepitus vana cum secularibus verba conferre? Hec autem adversus monachos nugis exteriorum artium implicatos diximus, ut eorum vanitas quam procul a linea rectitudinis exorbitet, monstraremus. Ultro etiam expedit, ut quicunque frater seculum perfecto corde deseruit, ea ipsa quae sibi iam nota sunt, si noxia probantur esse, dediscat, et oblivioni perpetuae, in quantum praevalet, tradat. Nesciat itaque iam disputare de coquis, ignoret esculentiores praeferre lautioribus cibis, non iam calleat urbana vel captiosa verba proferre, non rethoricos colores in usus tinnule declamationis assumere, non denique per sales atque facetias risum cuilibet extorquere. Ieiunium amet, necessariarum rerum penuriam diligat, aspectus hominum fugiat, sub silentii se censura constringat, ab exteriori se negotio subtrahat, os suum ab otiosa confabulatione custodiat, mentis sue latibulum petat, ubi ad videndam creatoris sui faciem totis nisibus inardescat, ad lacrimas anhelet, lacrimas Deo cotidianis precibus flagitet. Lacrimarum quippe mador animam omni labe purificat, et ad proferenda virtutum germina nostri cordis arva fecundat. Sepe namque miserabilis anima velut sub pruinali glacie comas et foliorum ornamenta deposuit, et recedente gratia ipsa sibimet derelicta tota remanet arida, et quasi decidentium florum videtur decore nudata. Sed mox ut lacrimae ex munere intimi inspectoris eruperint, protinus haec eadem anima revirescit, torporis ignavi frigore solvitur, et tanquam arbor verna, austri fomite recalescens, redivivo virtutum suarum flore vestitur. Lacrime porro quae a Deo sunt, divine exauditionis tribunal fiducialiter adeunt, et inpetrantes praesto quod petunt, de peccatorum nostrorum certa remissione confidunt. Lacrime sunt in federanda inter Deum et homines pace sequestre, et veraces sunt atque doctissime in qualibet humane ignorantie dubietate magistre. Nam dubitantes ex aliquo utrum Deo placeat necne, nunquam melius certitudinem capimus, quam cum veraciter lacrimantes oramus. Tunc enim quicquid agendum mens nostra decreverit, super hoc rursus ambigere necessarium iam non erit. Lacrime porro diluunt omne spurcitiarum in meretrice contagium, et immundis manibus tribuunt, ut non solum pedum sed et dominici capitis mereantur attactum. Lacrime tribuunt, ut negator apostolus non modo non pereat omnino post lapsum, sed ultro etiam ut super ceteros celestis curie senatores optineat principatum. Lacrime contulerunt, ut David post adulterii simul et homicidii profundissimum baratrum non modo regnum cum vita non perderet, sed ultro etiam promissionem heredis ex se nascituri cum iuramento susceptam immobiliter obtineret, qui et regni sui solium et omnium regna terrarum perpetuo possideret. Lacrimis est concessum, ut morituro mox Ezechiae tria annorum lustra ad vitam Deus omnipotens adderet, et insuper se et urbem Ierusalem de regis Assiriorum manibus liberaret. Lacrimis certe divina pietas contulit, ut Saram Raguelis filiam de vinculo turpis improperii clementer absolveret, et ad digni viri thalamos nuptiali per angelum foedere destinaret. Lacrimis impetravit Hester, ut Israeliticum populum Deus de communi periculo perditionis eriperet, et in Aman, quod ipse paraverat, propositi suspendii sententiam retorqueret. Lacrime nichilominus contulere Iudith, ut et caput abscideret Holofernis, et intra cubiculum luxuriantis illecebre florem non amitteret pudicissime castitatis. Quid de centurione Cornelio referam, qui munere lacrimarum apostolice meruit visitationis accessum, mox que deserens gentilitatis errorem ad christiane regenerationis translatus est novitatem? Quid Susannam memorem, que mox ut ad lacrimarum patrocinium confugit, protinus de manibus ad mortem se trahentium rapitur, in falsorum caput testium dampnationis sententia vertitur, et sic per spiritum iunioris pueri sanguis innoxius liberatur? Porro autem si cuncta lacrimarum percurrere dona voluero, prius forte dies clauditur quam exemplorum copia subtrahatur. Hec sunt enim, que et animam peccatorum labe purificant, et cor vagum in oratione confirmant. Hec sunt, que de merore pariunt gaudium, et dum per oculos carnis erumpunt, ad spem nos superne beatitudinis erigunt. Non enim possunt in sua petitione contempni, que et magnas voces habent in auribus creatoris, quas profecto voces ille ad Deum frequenter emiserat, et quid ad optinendum possent, subtiliter noverat, qui dicebat: Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam, auribus percipe lacrimas meas. Qui enim non oculis attendi, sed auribus percipi lacrimas postulat, voces inesse lacrimis manifeste designat. Lacrimae nempe cum in conspectu pii iudicis supplicant, nichil hesitant, sed sic misericordiam tamquam rem quamlibet proprii iuris sibimet vendicant, et impetrasse se quod petierant confidenter exultant. O lacrimae delicie spiritales, super mel videlicet et favum, atque omni nectare dulciores! Que mentes ad Deum erectas iocunda saporis intimi suavitate reficitis, et arida ac tabescentia corda haustu supernae gratie medullitus irrigatis. Terrenarum namque dapum sapores atque dulcedines superficie quidem palati gustantes oblectant, viscera autem interiora non penetrant, sapor vero divinae contemplationis omnia interiora nostra replet, vegetat, obdulcat. Lacrimantes equidem oculi dyabolum terrent, et sic lacrimarum erumpentium expavet impetum, ac si procellosi nymbi grandinem, vel furentium undique ventorum effugiat tempestatem. Nam sicut spumosi torrentis cumulus superveniens cunctis alveum sordibus purgat, sic lacrimarum profluentium cursus ex mente flentis et dyabolicae versutiae semina et omnes sordentium vitiorum pestes eliminat. Sed hec aqua ex igne profluit, ut quisquis affluere imbris inundatione desiderat, divini amoris ignem prius necesse est in camino sue mentis accendat. Quod facilius exprimere possumus, si quod in secundo Machabeorum libro perhibetur hystorialiter gestum ad memoriam deducamus. Ait ergo scriptura: Cum in Persidem, inquit, ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc Dei cultores erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. Cum praeterissent autem multi anni, placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis. Hic misit nepotem sacerdotum illorum qui absconderant, ad requirendum ignem, et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. In quibus omnibus verbis illud unum specialiter attendendum est, quod in alto et sicco vallis puteo prius ignis absconditur, et postmodum non ignis, sed aqua crassa a requirentibus invenitur. Mens quippe sincera atque perfecta Deum intentione querentis non incongrue per puteum vallis altum designatur et siccum, quae nimirum et a fluvidis illecebrarum carnalium voluptatibus arida, et terrenae concupiscentiae ruderibus alte defossa, et in verae humilitatis est convalle fundata. Huic itaque puteo sacrificii ignis inmittitur, cum in electi cuiuslibet mente divini amoris flamma concipitur, atque ad caeleste desiderium pius animus inflammatur. Sed hic ignis in aquam vertitur, quia ex igne divini amoris lacrimarum compunctio generatur. Et notandum, quod non pura dumtaxat aqua, sed crassa aqua narratur illic fuisse reperta. Quid enim crassa est aqua, nisi lacrimarum compunctio, divinae proculdubio gratiae pinguedine saginata? Qua videlicet saginari pinguedine aestuabat propheta, cum diceret: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Et per alium prophetam haec eadem promittitur crassitudo, cum ait: Delectabitur in crassitudine anima vestra. Hinc iterum dicitur: Memor sit, inquit, Dominus omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Nec pretereundum quod abscondentes hunc ignem, contutati quidem fuisse, non autem funditus extinxisse referuntur, quia nimirum ignis divini amoris, quem in ara nostri cordis accendimus, ut ex aromatibus bonorum operum suave Deo sacrificium offeramus in ipso nostrae conversionis initio, intus quidem debet occulte semper ardere, non autem foras se per vanae gloriae flammas expandere. Contutatur ergo sopitis flammis, non autem vi privatur ardoris, ut non prorsus intereat, sed sese postmodum mirabiliter ignis in aquam vertat. Haec porro aqua, compunctio videlicet lacrimarum, non solum a peccatorum nos contagione purificat, sed etiam, ut placeant ipsa Deo bona nostra, commendat. Omne namque bonorum operum sacrificium in conspectu superni iudicis suavius redditur, si contrite mentis lacrimis aspergatur. Unde illic apte subiungitur: Et sacrificia, inquit, quae imposita erant, iussit sacerdos Neemias aspergi aqua ipsa, et ligna quae erant superposita. Sed cum operum nostrorum sacrificium verae compunctionis aqua perfundimus, mox mentes nostras splendor irradiat, et quicquid obscurum, quicquid in eis tenebrosum eatenus latebat, illustrat. Quidam namque se nobis tunc intimae lucis radius aperit, et omnes animae nostrae latebras nova iucundi fulgoris serenitate perfundit. Quapropter illic cum praemittitur, quia iussit haurire et afferre sibi, et sacrificia quae imposita erant, iussit sacerdos Neemias aspergi aqua ipsa, et ligna quae erant superposita, protinus hystorie series addidit: Hoc factum est, et tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, et accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. Audivimus antea, quia aqua pro igne reperta est, nunc e contrario dicitur, quia per aspersionem aquae ignis magnus accensus est. Ergo et ex igne aqua nascitur, et ex aqua ignis invicem procreatur. Quia videlicet et ex igne divini amoris gratia compunctionis oritur, et rursus ex compunctione lacrimarum desiderii caelestis ardor augetur. Alterum siquidem pendet ex altero et sibimet utrumque invicem praestat, dum et ex amore Dei lacrimarum compunctio profluit, et rursus per lacrimas ad amorem Dei mens nostra ferventius inardescit. In qua autem mente huius alternitatis reciproca varietas agitur, ab omni proculdubio reatus sui squalore purgatur. Unde illic non incongrue postremo subiungitur: Appellavit autem Neemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur purificatio. Locus itaque noster, ubi sacrificium offertur, ubi aquae necnon et ignis, ut dictum est, varietas alternatur, fidelis est anima. Quae profecto non incongrue purificatio dicitur, quia dum nunc superni amoris igne decoquitur, nunc contriti cordis fletibus inundatur, velut secundi baptismi fluentis abluitur. Has autem successionum alternantium vicissitudines et mutationum spiritalium varietates Ysaias profunde prospexerat, cum dicebat: Orietur, inquit, in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies, et requiem dabit tibi Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Ecce ignis in puteo absconditus. Sed audi ignis hic quomodo vertatur in aquam, nam protinus subdit: Et eris quasi ortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. Postremo, ut noveris, quia haec rursus aqua in ignem convertitur, et per lacrimarum gratiam divini amoris ardor ferventius excitatur, paulo inferius addidit: Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudinem terrae. Hic autem quid nobis acciderit, silentio praetereundum esse non ducimus. Nam hucusque scribentibus dominica festivitas supervenit, emergentibus que negotiis a scriptione diutius exteriorum nos sollicitudo compescuit. Tunc iuvenculus quidam, Silvester nomine, qui haec non quidem me dictante scribebat, sed ut digne me praedicem, tabulis descripta in scedulas transferebat, tanta maligni hostis arte delusus est, ut in lacrimas repente prorumperet, et vix nocte vel die praeter horas soporis et cibi sese a lacrimarum inundantia cohiberet. Vinum autem omnino dimisit, cibo quoque se continentissimo ac permodico sustentabat, sompno etiam summotenus indulgebat. Interea suggerebat illi dyabolus, ut remotioris heremi secessum peteret, ubi videlicet vel raro, vel numquam hominem iam videret, cum que sibi conclusionis copiam praeberemus, aiebat se concludi quidem nullatenus velle, talem autem desiderare locum, ubi dum ingrederetur et egrederetur, liber et solitarius a nemine videretur. Obsistebant autem huic obstinationi omnes unanimiter fratres, et tegnam hanc versutiam que dyaboli probabiliter asserebant. At ille pervicax et obstinatus, dum lacrimis exuberantibus fidem praebet, in voto suo, quod maligno spiritu suggerente conceperat, inrevocabilis permanet. Puto quod antiquus hostis aptum deceptionis suae nactus articulum, hoc eius oculis ingerebat, quod in hoc opusculo paulo superius Silvester ipse conscripserat, ubi dicitur, quia dubitantes ex aliquo, utrum Deo placeat necne, nunquam melius certitudinem capimus quam cum veraciter lacrimantes oramus. Non enim attendit, quod huic versiculo paulo ante premissum est, quia ille dumtaxat lacrimae, quae a Deo sunt, exauditionis tribunal adeunt, non ille certe quae a callidi insidiatoris praestigiis suggeruntur. Hoc etiam oscitando praeteriit, quod dictum est, veraciter lacrimantes. Non enim veraciter, sed fallaciter lacrimatur, cui per mendacem ab initio spiritum falsus fletus inmittitur, nam nec dissimile quod et beatus papa Gregorius in suis Moralibus scribit dicens: Sed haec, inquit, vitia, quae sub virtutum specie antiquus hostis occultat, valde subtiliter manus compunctionis examinat. Qui enim veraciter intus dolet quae agenda foris, quae non agenda sint, fortiter praevidet. Si enim nos vis compunctionis in intimis afficit, omnis mox strepitus prave suggestionis obmutescit. Et si cor veraciter intus dolet, linguam contra nos vitia non habent. Ecce hic magnificus doctor, cui et fatuitatis nostre concordat ineptia, non ait, si cor intus dolet, sed si cor veraciter intus dolet. Ut patenter insinuet alium esse dolorem, quo mens divinitus afflata compungitur, alium quo per insidiatoris fraudem quasi contriti cordis lacrimas imitatur, alias esse lacrimas, quas mendacii et erroris spiritus simulat, alias autem, quibus veritatis spiritus animarum squalorem et rubiginem purgat. Ut igitur ad relationis ordinem redeamus, quia dudum in alia solitudine habitare permissus, semetipsum temerarius abscidit, nec non et ad alia loca vagabundus erravit, ille dumtaxat confisus in lacrimis, aequis consiliis nullatenus acquiescebat praebere consensum, nec se aliquatenus decipi posse credebat, quem cotidiana compunctio crebris lacrimarum profluviis inundabat. Quid plura? Ovum certe, quod aspis in pectoris eius nidulo confovebat, tandem familiarem prorupit in foetum. Nam librum nobis admodum carum videre ad modicum petiit, cuius quattuor de medio furtim quaterniones abscidit, ac fibulas ad mensuram stringendi codicis, ne tale quid suspicaremur, accuratissime detruncavit. Deinde stimulo conscientiae territus ne compedibus vinciretur, prae foribus cellulae stans cultello vulnus infligere vel sibi, vel aliis, si quis eum contingeret, minabatur. Tunc liquido patuit huiusmodi lacrimas non de celesti rore descendere, sed ex tartari sentina sine dubio scaturire. Hoc autem, fratres mei, vobis narrare curavimus, non ut delinquentis fratris exaggeremus infamiam, sed ut vos suspectam semper in ipsis etiam bonis operibus studeatis habere cautelam. Libet hic diversa monasterii officia succincte perstringere, et quid amministratoribus eorum quibusque servare conveniat, summotenus expedire. In primis igitur, o venerabilis abba, fac ipse quod praecipis, exerce quod praedicas, imple quod mandas; non vita discordet a lingua, non opera videantur a sermone discreta, nec aliud doceat auctoritas praesidentis, aliud exhibeat operatio conversantis. Raro autem processurus egredere, ut semen verbi, quod sparseras, iugiter valeas excolendo rigare. Non itaque hospitem te monasterii frequens discursus exhibeat, sed habitatorem potius atque domesticum diuturnitas morose gravitatis ostendat. Commendet inedia ieiunia praedicantem, nec loquentis sententias comedentis fauces inpugnent. Melius nempe sobrietatem docet manus, cum ad os sub moderamine ducitur, quam si vescentis lingua loquatur. Porro vivida satis et efficax in discipulorum mentibus praedicatio est: alios ad mensas impellere, impellentem vero in rigore ieiunii permanere. Sic intenta delinquentibus ferulam, ut in te motum iracundiae sub rigida cohibeas disciplina. Interim vero dum corripis, dum minaris, dum terroribus culpabilem concutis, in temetipsum oculos revoca, modum humanae fragilitatis attende, et temetipsum corripi posse, si censor adesset, suptiliter meditare. Nec mireris, si subiectus quispiam forte transgrediens cuncta iussionis tuae mandata non impleat, cum tanta sit conditionis humanae fragilitas, ut ipsa etiam corporis tui membra prorsus in omnibus tibimet optemperare non possint. Ut autem quod dicimus, evidenter eluceat, praecipe oculis tuis, ut eis accidia non obrepat, cordi, ut cogitationum phantasmata non admittat, indic genitalibus pudicitiam, ut aliquando incentiva luxuriae non titillent, gulae sobrietatem, ut ad alimenta esculentiora non pruriat, postremo toti simul corpori, ut morbis irruentibus non patescat. Et cum liquido probaveris haec a temetipso exigere quidem, sed penitus impetrare non posse, quid mirum si in his, qui a te personis et moribus disiuncti sunt, perfectam in omnibus nequeas obedientiam reperire? Plane si haec in te solerti meditatione consideres, fraterne quoque imbecillitatis excessum equanimiter feres. Si quid forte patrimonii latioris accesserit, si suppetere copia cernitur, si Dei domus augetur, noli tuis meritis sive studiis arrogare, sed beneficiis dumtaxat divinis adscribe. Revoca itaque ante oculos tempora quando privatus eras, et recole quia tibi nullatenus ista provenerant. Constat ergo quia non tibi sed Christi confertur ecclesiae, quod tu sine illa assequi nequivisti. Non mensam fratrum cenaturus exhorreas, non te convivia privata delectent, et cum quibus tibi est altaris mensa communis, non indignos iudices, qui tibi participent etiam in corporalibus alimentis. Non igitur suspitionem private vescentis absentia generet, unde ad perniciem murmurantium sive detrahentium tua quoque fama laboret. Nec magnopere cures quam pretiosum sit quod latrinam compleat, sed id potius unde fraterna karitas in Christo per amoris mutui glutinum cohalescat. Noli monasterii bona prodigere, nec popularis aurae favorem proprium de communi velis utilitate captare. Si enim credimus, quod ditantium ecclesias peccata solvuntur, credendum est etiam proculdubio, quia minuentes et dilapidantes eas gravis sacrilegii vinculis innectuntur, et inde sunt isti peccatis obnoxii, unde reperiuntur illi peccatorum nexibus absoluti. Cave dum parentium stiparis obsequiis, dum verbis assentantium suaviter deliniris, ne, quod absit, ipsa in mente tua praelatio vel impensa reverentia lenocinetur, et quasi dignus sis, qui ad ista perveneris, male demulcens cogitatio blandiatur. Villicus quippe quanto in commissa largiori possessione beatior, tanto est in reddenda ratione miserior, tanto que debet plura cum reddit, quanto gloriatur ampliora cum accipit. Plane timendum est valde quod dicitur: Quia de omnibus animabus sibi commissis rationem redditurus est abbas, addita et suae animae ratione. Pensemus itaque quanto nunc expedit ut sit timore perterritus, qui in tremendo examine ad sui discussionem venit alienis iam ratiociniis fatigatus. Sed quia doctori magis docendum est quam discendum, haec illi pauca sufficiant, qui dum sua constitutus sit dicere, aliena forte fastidit audire. Prior autem monasterii hoc modo sui prioratus officium naviter amministrat, si ab abbatis sui voluntate non discrepat, si omnium fratrum animos, quantum in se est, in eiusdem abbatis sincera dilectione confirmat. Ioseph namque herili praepositus domui noluit ad ultimum alienae coniugis in se desiderium trahere, sed in amore viri proprii docuit permanere. Nobilis et ille servus Abraham, ut uxorem domino suo sincera fide provideat, omne vir strenuus inpense humanitatis officium calcat, laboris sui scilicet ac tanti itineris obliviscitur, ut soli domino suo militet, quicquid in expeditione positus operatur. Sicut enim abbas per omne quod agit ad amorem Christi debet filios provocare, ita etiam prior ne qua, quod absit, zelotipia generetur, in dilectione abbatis sui fratres studeat unanimiter confovere. Non itaque circa delinquentium culpas se exhibeat mitem, ut abbatem faciat apparere crudelem, sed sic illo absente prava queque redarguat, ut is postmodum rediens velut in tranquilli portus sinu, sic in spiritali fratrum iocundantium letitia requiescat. Teneat igitur rigidam in excedentium correptione censuram, nec patiatur apud se consuetam regularis propositi tepescere disciplinam. Ille sit ad iustitiam rigidus, ut abbas videri valeat in mansuetudine pius, ille instet exigere, ut sit quod abbas paterna possit pietate donare. Moyses quippe ut fidelis famulus nudae iustitie praecepta tradidit, Christus autem ut vere pius Dominus austere legis duritiam temperavit. Aaron vero, qui praevaricanti populo se quasi tractabilem praebuit, cum eo simul ad sacrilegos ritus ydola fabricavit. Sicut appendebatur velum ante arcam federis, sic prior ad exteriora queque negotia quasi quoddam sit tegmen abbatis. Ille siquidem pulveribus de seculi via surgentibus semper expositus obviet, ut iste velut arca Domini in sui fulgoris munditia iugiter perseveret. Ille tanquam Aaron os abbatis factus, loquatur ad populum, iste sicut Moyses, in his quae ad Deum pertinent, divinis alloquiis perfruatur. Uterque igitur in unitate spiritus alterutrum concurrentes, talem, si possibile est, Deo sobolem nutriant, cui in ius celestis hereditatis ascripte posteritas nulla succedat. Noverit autem significator horarum, quia nulli magis in monasterio est oblivio fugienda, quam sibi. Si enim articulum suum cuiuslibet sinaxis hora vel praeventa vel dilata non teneat, omnem proculdubio horarum succedentium ordinem turbat. Non ergo fabulis vacet, non longa cum aliquo colloquia misceat, non denique quid a secularibus agatur inquirat, sed commisse sibi cure semper intentus, semper providus, semper que sollicitus, volubilis spaerae necessitatem quiescere nescientem, syderum transitum et elabentis temporis meditetur semper excursum. Porro psallendi sibi faciat consuetudinem, si discernendi horas cotidianam habere desiderat notionem, ut quandocumque solis claritas sive stellarum varietas nubium densitate non cernitur, ille in quantitate psalmodie, quam terit, quoddam sibi velut horologium metiatur. Enimvero mos, ut homines ad ecclesiam, dum pulsantur tintinabula, congregentur, ex antiquae legis mistica traditione descendit, iubente Domino Moysi: Fac tibi, inquit, duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem, quando movenda sunt castra, cum que increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad hostium tabernaculi federis. Sicut enim tunc Israhelitica plebs cum tubis ad tabernaculum confluebat, ita etiam nunc fidelium populus ad ecclesiam audito tintinabulorum clangore festinat. Neque hoc discrepat, quod illic dicuntur castra moveri, cum videlicet castra ad bellorum noscantur pertinere procinctum. Unde et paulo post dicitur: Si exieritis de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. Ad pugnam quippe quasi castra contendimus, cum, ut ita dicam, psallituri vel oraturi ad ecclesiam festinamus. Illic enim tenebrarum principes adversum nos feraliter dimicant, ut per illusiones fantasmatum ab his que per labia defluunt, vagabundas mentes avertant. Et revera quam pulchra militiae species, praecipue nocturnis horis, cum fratres quasi tubarum clangoribus excitati cuneum faciunt, et tanquam directa acie properantes, attoniti ad procinctum divini certaminis concorditer gradiuntur. Cum videlicet puerorum ala precedit, iuvenum vero tanquam manipulorum turma subsequitur, postrema autem legentes vestigia senes, belli scilicet robur, ne subsidat aliquis, ne vel hostis furtivus immergat, totius exercitus terga custodiunt. Adde, quod laterna in prima belli fronte praefertur, ut columpna ignis per desertum praecedere populum aptissima similitudine videatur. Sic nimirum, sic centuriae Christi ad comedendum caeleste manna, sic ad optinendam terram lacte melle que manantem vere Israheliticae properant, legiones. Clangentibus nempe tubis ad tabernaculum federis properant, ut verbi caelestis illic epulas comedant, et sacrificium laudis Deo ac bone voluntatis vota persolvant. Unde et ibidem non inconvenienter additur: Si quando, inquit, habebis epulum ad dies festos et kalendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. In his igitur et huiusmodi verbis significator horarum prudenter advertat, quam vigilem, quam que sollicitum in assignato sibi ministerio esse semper oporteat, ne tantum videlicet opus per eius incuriam sui ordinis statuta confundat. Mensae lector sollicita consideratione perpendat, quam distincte, quam aperte, quam denique intellegibiliter legere debeat. Quandoquidem cum refectione corporum, ille pabulum exhibet animarum. Dicit apostolus: Esca ventri, et venter escis; Deus autem hunc et illam destruet. Per alios igitur offertur esca corporibus, quae mox in putredinem vertitur; per hunc divina ministrantur eloquia, quae caelo etiam terra que transeuntibus non transibunt. Sic ergo legendum est, ut dum caro sua stipe reficitur, anima quoque celestibus epulis saginetur. Legatur itaque non lectori, sed auditori, nec aucupetur propriae rumusculos fame, sed edificationi potius consulat aliene. Nec curet quid de lectore dici, sed quid de lectione possit intellegi. Edentibus etiam suggerendum est, ut sic refectionem sobrietas temperet, quatinus commolentium strepitus faucium meatus aurium non opturet. Sic mediatrix inter os et mensam manus scilicet moderata discurrat, sic se sub gravitatis freno suspensa cohibeat, ut dum terrena per fauces esca trahicitur, nequaquam a divinis ieiunare dapibus esuriens anima compellatur. Cellararius autem, quia quasi pater constitutus est monasterii, debet officium sibi commissum tanta dispensationis arte peragere, ut manum et aperiendo substringat, et stringendo discretus aperiat, quatinus in eo et parca sit largitas, et parcitas larga. Summopere quippe cavendum est, ne parcitatem tenacitas, largitatem effusio mentiatur. Sepe enim vitium virtutis se specie palliat, quanto que quasi bonum esse quod malum est cernitur, tanto difficilius emendatur. Bonus autem amministrator sic dispensat necessaria corporum, ut saluti etiam consulat animarum, quia et parcendo sobrietatem nutrit, et largiendo murmurationis vitium ne oriatur, obsistit. Sepe enim, ut vir prudentissimus ait, liberalitate liberalitas perit, videlicet cum res et non indigentibus indiscrete profunditur, ideo que quid vere indigentibus dandum sit, postmodum non habetur. Debet itaque negari superfluum nostris, ut supersit unde caritas impendatur extraneis. Neemias enim ut venientes quosque de gentibus per circuitum in convictum proprie mensae suscipiat, gregibus suis parcere inhumanum putat, sic que suis necessitatum stipendiis temperat, ut caritatis officium et in alienos extendat. Tobias cum tanta laboraret inopia, ut uxor eius textrini operis questum conducta susciperet, haec ipsa, que habebat, adiecit parva dividere, ut concaptivis fratribus qualecumque saltim solatium exhiberet. Peregrinus itaque pietatem a se peregrinari non pertulit, et rebus pauper opulentissimae caritatis divitias non amisit. Abigail dum magnifici convivii partem subtrahit, a viri iugulo gladium David in ultionem contumeliae festinantis avertit, sic que suis cibum bene furata surripuit, quibus utique vitam extraneis ministrando servavit. Paulus etiam monet per unam sabbati, quod placuerit apud unumquemque reponi, ut Hierosolimam sanctis indigentibus Corinthiorum posset gratia destinari. Sic itaque debemus nostris cotidiani victus stipendia ministrare, ut meminerimus, etiam si facultas suppetat, et extraneis in necessitate succurrere. Sit autem ecclesiae dispensator, non acceptor personarum, sed considerator infirmitatum, non captator gratiae, sed sustentator imbecillitatis alienae, ut equaliter indigentibus equalia tribuat, quos autem fragilitatis diversitas separat, amministrationis etiam dispensatio moderata discernat. Sic enim omne scandalorum seminarium tollitur, si singulis quibusque membris non quod voluntas ambit, sed quod necessitas expetit, impleatur. Porro autem quia totum sancti huius cenobii corpus velut extensis quibusdam fraterni amoris ulnis amplectimur, ratum ducimus, ipsa quoque aetatum momenta distinguere, et tanquam congruentia quedam ammonitionum indumenta singulis quibusque membris aptare. Ut igitur ab incipientibus ordiamur, instruendi estis, o pueri, quia nunc aetas vestra cerea est, et sicut teneri adhuc estis in pusillitate membrorum, ita etiam utique flexibiles diversitatibus morum. Quantum que a ramis adhuc Pithagorice littere procul agitis, tanto faciliores estis, vel in dexteram dirigi, vel in sinistrae partis proclivia detorqueri. Sed si inter manus figuli plasta vicium laesionis incurrit, nisi praesto corrigitur, postquam ad instar lapidis obduruerit, non medetur. Si virgula ex prima radice succrescens in obliquum se qualibet occasione retorqueat, ad rectitudinem nunquam remeat, si aliquanto diutius in eadem obliquitate perdurat, et quia ut astile sit, indigna decernitur, flammis edacibus pabulum deputatur. Cavete ergo, ne vicium aliquod vestrum cum incremento corporis simul adholeat, ne pravitatis cuiuslibet in vobis nodositas obdurescat, sed sitis vasa non in contumeliam, sed in honorem facta atque in domo Domini in omne opus bonum parata. Plane si vultis adultorum probitate nitescere, et quod aliis impossibile est, absque laboris tedio virtutibus abundare, amodo sobrietatis arma corripite, et adversus aestuantes carnis illecebras totis viribus decertate. In ipso iam tirocinii vestri primordio certam vobis victoriam Deo pro vobis stante promittite, et praelato crucis vexillo certamen infederabile cum adversis spiritibus audenter inite. Calcate superbiam, frenetur ira, frangatur invidia, teneat silentii lingua censuram, ruminatio scripturarum gulae pruritus extinguat, detractionem ut lingua non profert, sic et auris non audiendo comdempnet. Cum detractoribus, ait Salomon, ne commiscearis colloquium, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utrorumque quis novit? Tam videlicet eius qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti, et quidem non detrahendum, verumtamen peccatum fratris illi, a quo debeat corrigi, non celandum. Quod nimirum tanto interdum a pueris facilius deprehenditur, quanto in eis vel noscendi vel deferendi suspitio non habetur. Accusavit plane Ioseph apud patrem fratres crimine pessimo, sed unde illorum tunc pertulit odium, inde postmodum super eos dominationis obtinuit principatum. Achimas et Ionathas suppositi iuxta fontem Rogel latuerunt, regi que David ut a facie Absalon quantocius fugeret, nuntium detulerunt, et hoc Abiathar et Sadoch fecere per filios, quod facere non poterant per seipsos. Saepe siquidem culpa per iuniores detegitur, que a maioribus salubriter emendatur. Nolite autem iam grandiusculi de priorum vestrorum perperam forte viventium meritis disputare, et non qua via gradiantur, sed cuius vice fungantur, attendentes, illis in Christo humiliter oboedite. Patres enim carnis, ut apostolus ait, habuimus eruditores, et reverebamur eos, quanto magis obtemperabimus patri spirituum et vivemus? Samuhel namque edoctus est ab Heli, quid vocanti se Domino responderet, et ille, quamvis reprobo sacerdoti, quia tamen humiliter paruit, oraculum mox divinae revelationis accepit. Superbum Saulem nequam spiritus vexat, et ei David obsequi crispando citharam non recusat. Ut libidinis autem valeatis aestus extinguere, irritamenta gulae tanquam stuppae, naptae, picis, et maleolae fomitem declinate. Qui enim inter tres abstinentes pueros in camino ignis quartus apparuit, et vobis tanquam ventum roris flantem spiritus sui refrigerium ministrabit. In omnibus igitur crepundias infantiae lactantis exuite, et rudimenta tyrocinii vestri Domino per ingenuitatis indolem dedicate. Illum sequimini inter tentationum certamina ducem, illum quaerite in prosperitatis pace custodem. Insuperabilibus igitur virtutum telis accincti Christo propugnatori vestro unanimiter dicite: Iudica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me, apprehende arma et scutum, et exurge in adiutorium michi. Ille vos in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis suae perductos, sua faciet virtute victores. Ille vos hostium vestrorum triumphatricibus plantis dabit calcare cervices. Legite etiam epistolam quam Marino fratrueli nostro direximus. Vos autem, ephebi adolescentes, vos etiam pubescentes iuvenes, tanto propensioribus exhortationum auxiliis indigetis, quanto duriora carnalis incendii certamina toleratis. In vos siquidem recto cursu omnis hostilis impetus irruit, vobis omne belli robur incumbit. In vos omnigenum telorum densissimae grandines et constipatis adversum vos iniquis spiritibus cum viciis carnis turbulentissimae vobis ingruunt tempestates. Fervent, fervent in ossibus bella, et tanquam vagus Vesevus vel Ethna vaporati corporis vestri caminus flammarum globos eructat. Unde necesse est, ut quanto acrius impugnamini ad tutelae vestrae custodiam, tanto robustius insistatis. Ultro etiam satagendum est, ut iaculis pateant, qui iacula vibrare non cessant, et vulnera sentiant, qui infligere vulnus anhelant. Nam aut fugandum est, aut fugiendum, aut terga vertendum est, aut e contrario terga cedendum. Huiusmodi enim pugna est, ut quicunque non deicit, ipse deiciatur, et qui gloriose non vicerit, turpiter superetur. Ubique periculosum est, dum hostium exercitus circumfunditur, discidentium eis civium cuneus aggregatur, et dum acies ad conferenda bella dirigitur, castrorum aditus a seditiosis civibus aperitur. Vitia quippe quae intra nos sunt, tentatoribus in tentatione concordant, et vires iniquis spiritibus administrant. Quapropter carissimi, sobrietatis, humilitatis, pacientiae, obedientiae, castitatis, caritatis, omnium que virtutum arma corripite, et non pro agris et urbibus, non pro filiis vel uxoribus, sed pro animabus vestris, quae omnem affectum necessitudinis superant, dimicate. Praecipue ut aetas vestra vim sentiat, ieiunandum vobis est et orandum, quatinus et ieiunium carnis robur edomet, et oratio ad Deum animam levet. Notandum tamen, quia nonnulli dum peragunt indiscrete ieiunium, ieiunii non capiunt fructum. Quicquid enim uno die ieiunant, altero ad votum se satiando compensant. Sic que fit, ut ieiunii dies sequenti militet diei, et dum hesterna vix hodie esca digeritur, vacuato stomacho crastini apparatus copia commendetur, dum que praeter communia singulare aliquid et lautius quaeritur, non sine ministrorum tedio cuncta apothecarum secreta vexantur. Ille igitur bene ieiunat, qui in die refectionis communibus contentus est alimentis, si videlicet dum non escarum genere discrepat, etiam modum cotidie prandentium non excedat. Nec tamen ieiuniis nimium tribuentes, obedientiam, quae aurea ad caelum via est, relinquatis. Dicam non quod aliena relatione cognovi, sed quod oculis vidi. Pomposiae quidam frater erat, Raimbaldus nomine, frater videlicet Petri reverentissimi viri, qui nunc apud Vincentiam abbatis officio fungitur. Hic itaque adulescentiam suam crebris consueverat edomare ieiuniis, et sicut in primis auspiciis famosae indolis in plerisque specimen dabat. Huic iniunctum erat officium, ut cuidam Teutonico ministraret incluso, qui nimirum effossis oculis et abscisa dextera iuxta aecclesiam positus arduam ducebat vitam. Erat autem regula monasterii, ut nemo claustrensium egrediens loqueretur. Aliquando autem cum Raimbaldus in capitulo constitutus graviter quereretur, se nequaquam posse pueris imperitis per signa praecipere, ut servo Dei vestes abluerent, et praesertim quae sibi edulia praepararent, postremo asserens atque denuntians, quia nisi silentium frangeret, mandata penitus servare non posset. Econtra vir sanctus, abbas scilicet. Guido, ne silentium solveretur, vehementer obsisteret, constanter que in auctoritatis suae sententia permaneret, demum ad hoc post multa perventum est, ut ille praeciperetur ab administratione cessare sibi que quiescere. Sed, o divine ultionis accelerata severitas! Vix dum dimidiae hore cursus elabitur, et ecce Raimbaldus superposito dolori digito in gutture se esse percussum lacrimabiliter protestatur. Quid plura? Post diem, si rite teneo, tertium satisfactione facta et accepta sancti patris benedictione defunctus est. Hoc autem, karissimi, domesticum vobis idcirco retulimus, ut memineritis sanctam oboedientiam pro confidentia nullius pii operis sive religionis aliquando neglegendam. Estote praeterea inter temptationum vestrarum bella solliciti, undique vigiles, undique circumspecti, ut videlicet temptationis hora pertranseat, ne quod in cogitatione suggeritur, protinus opere consumetur. Sepe enim in secularium praeliis uno momento contingit, quod per nulla temporum spatia postmodum valeat emendari. Econtra qui unius vulneris caverit ictum, brevissimo puncto diuturne vite lucratur augmentum. Nostis ipsi quod dicimus, sepe quis in peccati voraginem subito labitur, quod per omne vite sue spatium flere necessario compellatur. In omni igitur temptationis articulo sollerter est attendendum, ne temptatio ipsa perveniat ad effectum, nam si brevi puncto operatio prava differtur, evaditur, et dum momentaneus ictus, ut ita loquar, effunditur, diu postmodum incolumis vita servatur. Hii vero, qui ad religionis ordinem noviter convertuntur, admonendi sunt, ut prima contra gulam bella suscipiant, ut dum sobrietatis legibus venter parere compellitur, consequenter etiam in hiis quae sub ventre sunt, flamma libidinis temperetur. Refrenetur lingua non solum a sermonibus otiosis, sed et a fraterni plerumque confabulatione colloquii, ut tanto liberius in orationibus se vel laudibus divinis exerceat, quanto hanc per ambagum vicissitudines inanis verbositas non fatigat. Terat oculus assiduis obtutibus pavimentum, mens per estuantis desiderii machinam suspendatur in celum. Utraque substantia suam perpendat originem, ut et caro quem cernit pulverem se esse non dubitet, et anima ad id erecta quod perdidit, inhianti atque indefessa semper cupiditate suspiret. Pannosas et hispidas vestes paucitas attenuata conciliet, vilia ac despecta frigus indumenta commendet. Durum cubile diu dilatus raptim que sopor admissus emolliat. Parvipendit quippe strati molliciem, qui solam indultae quietis cogitat quantitatem, nec cum Sardanapallo plumis innatare pensilibus inhiat, qui pervigiles cum Machario noctes ducere in orationibus intentus anhelat. Deseratur publicum, hominum fugiatur aspectus. Scrutentur anguli, remotionum recessuum abdita penetrentur. Furtivae quippe orationes vim inferunt caelo et indulgentiam rapiunt, dum frequenter in tenebris caelesti lumine perfunduntur. Illatis contumeliis non vox contumeliosa respondeat, sed aut conviciantis amaritudinem modestia respondentis obdulcet, aut si hoc facile obtineri non potest, ne iurgium feraliter effluat, irati linguam silentii saltem censura compescat. Furentibus nempe ventis navis saepe velificata submergitur, si autem antenna deponitur, omnis mox flatuum impetus necesse est inaniter effundatur. Ictum quippe convicii sagitta non invenit, cum conviciati mens sese in humilitate velut inclinata deponit. Tentet novitius sepe maiora, ut quae minora sunt reddantur eorum collatione facilia. Quod dicere gestio tale est. Sepe aqua turbida vel tepida hoc studio bibitur, ut contempta vini concupiscentia, perspicua solummodo vel frigida aqua sufficere iudicetur. Sepe cantabricius panis apponitur, ut dum communis appetitur, siligineus non quaeratur. Cui post pulvinaria cento non sufficit, quovis sibimet stramine satisfacere poterit, si nudum prius pavimentum lateribus terit. Qui post carnes oleum nauseat, ut sobrius liquor faucibus suaviter sapiat, salitis aliquandiu leguminibus vivat. Quem multa delectat equitandi vectatio, intra cellulae se angustias colligat, et claustrum monasterii postmodum forum putat. Qui post gebellinam martorinam ve molliciem vervecum fastidit ependitem, si birros induit, utrum a peregrinis an a domesticis foveatur pellibus, de caetero non discernit. Moyses quippe ut simplici mannae cibo contentus sit, ne cum caeteris Israelitis sedere super ollas carnium concupiscat, ab omni cibo vel potu per duplicem quadragenarii cursum in monte ieiunat. Filii prophetarum ut quaelibet holuscula non abhorreant, amarissimas collocintidas in ollam concidere non recusant. Daniel dum inter rabidos leonum rictus coactus est degere, perversorum deinceps hominum didicit insidias non timere. Nabuchodonosor dum bruti animalis vecordiam tolerat, dum ferarum more saltuum atque silvarum condensa perlustrat, formatur, ne de regalis imperii dignitate superbiat. David cum a proprio filio a regalis solii sublimitate deicitur, ne in Semei extraneum videlicet hominem vindicet, eruditur. Isaias postquam triennio nudus et discalciatus incessit, omnino credendum est, quia superfluis postmodum vel mollibus indui non quaesivit. Quisquis ergo vult facile sibi cuiusque laboris exercitium reddere, aggrediatur intrepidus et altiora tentare, quatinus asperitatem asperitas leviget, et , ut ita loquar, tolerabiles iudicentur urticae, palliuris vel irsutis vepribus comparatae. Neque hoc dicimus, ut non a minimis quis incipere debeat, sed hoc potius, ut dum difficiliora tentantur, collatione quadam haec eadem minima levigentur. Studeat etiam hoc novicius, qui ardua tentans angustum iter ingreditur, ut cum gravari ultra vires coeperit, mox ad latitudinem revertatur. Acus quippe si duris violenter impingitur, nisi ex discretione retrahitur, necesse est ut coacta frangatur; si autem sutor eam more cerdonum et impellit et retrahit, facile quicquid soliditatis obstiterat penetrabit. Sic et nos in nostrae conversionis initio dum modo nitimur, modo remittimur, modo per dura, per aspera violenter insistimus, modo nos remittendo laxamus, paulatim via panditur, ut omne quod obstiterat, ingenue transeatur. Vos etiam, sancti senes, praeterire non debeo, quos utique tanto necesse est fieri cauciores ad prelium, quanto conspicitis ipsum vobis preliandi terminum iam propinquum. Unde constat, quia si nunc perditis, amissae victoriae titulos recuperare de cetero non potestis. Nunc igitur ad fortiter agendum fervens animus incalescat, et senilis etas ad debellandam vitiorum barbariem robur iuvenale concipiat. Iamiam profecto in limine municipii pedem ponitis, iam ad felicissimae quietis otium mediantibus duntaxat foribus propinquatis. Abiciatur ergo desidia, deponatur inertia, et non transacti longi forte laboris memoria retrahat, quos subiectae poenae iam oculis oblatio mercedis invitat. Rimator auri, quo profundius terrae venas effodit, eo robustius atque ferventius se ad explendum id operis, quod restat, accingit. Nec tam praeteritus labor vires enervat, quam spes thesauri iamiamque propinqui ad egerendi ruderis studium provocat. Sine causa ientaculo inhiat, qui pronubus ad convivium nuptiale festinat. Ecce enim tauri evangelici et altilia occisa, et omnia sunt parata, insuper et vox praeconis intonans: Venite, inquit, ad nuptias. Cur ergo praevenire delitias appetit, qui ad nuptiales dapes epulaturus accedit? Cur ructare ante vult, quam discumbere? Cur porcorum se siliquis satiat, qui ad epulas properat angelorum? Cur se non ab omni nunc voluntatum suarum famelica satietate coerceat, quem summa atque perfecta beatitudo gloriae caelestis expectat? Cur non linguam suam a fabulis nunc et vana verbositate refrenet, qui verbum ipsum, per quod facta sunt omnia, praesentissima in perpetuum contemplatione prospiciet? Cur se pro disciplinae censura ab aspectibus non removeat hominum, qui ad curiam tendit imperatoris aeterni et caelestium senatorum? Cur asperis exhorreat contegi vestimentis, qui stola induendus est immortalitatis? Non ergo nos pigeat a cunctis mundi delectationibus ieiunare, ut omnium delitiarum caelestium copiis mereamur affluere, ne mens nostra haereat creaturis, sed ad amplexus potius inhiet creatoris. Quisquis enim de longinquo veniens aulicis liminibus appropinquat, vecordiae arguitur, si fabricis intentus ad regis faciem non anhaelat, nec a spe fortiter agendi effeti corporis debilitas frangat, quia si spiritus adest cordi, consequenter etiam vires artuum visceribus administrat. Unde et Caleph quia mandata Dei ferventer impleverat, iuvenali robore vigetus aiebat: Hodie octoginta quinque annorum sum, sic valens ut eo valebam tempore, quando ad explorandum missus sum; illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum, quam ad gradiendum. Hoc est scilicet tam in resistendo viciis, quam et per religionis tramitem in bonis operibus augmentandis. Et in Deuteronomio: Moyses, inquit, centum viginti annorum erat quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt. Hinc est etiam, quod in benedictione Aser ipse dicit: Ferrum et aes calciamentum eius, sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua. Nolite itaque, dilectissimi, velut extinctis iam viciis ieiuniorum vel vigiliarum, in quantum fas est arma deponere, nolite dum adhuc in stadio curritis, quasi iam securi delitiis lenocinantibus indulgere. Familiare quippe est senibus ieiunare, et licet cibos sepe debilitas appetat, naturae voluntas insita cum ieiunio et sobrietate concordat. Invitatur Berzellai Galaadites ad requiem: Veni, inquit David rex, ut requiescas secure me cum in Hierusalem. Sed opponit senectae stuporem, et excusat epularum regalium voluptatem: Nunquid, ait, vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum, aut delectare potest servum tuum cibus et potus, vel audire ultra possum vocem cantorum vel cantricum? Unde perpenditur quam quietus, quam certe bene moratus fuerit iste senex. Quomodo enim non esset rei familiaris, si contingeret, egestate contentus, qui regalis mensae dapes despicit invitatus? Quomodo delectaretur otiosa vel risibus apta verba depromere, qui et alienas melodiarum voces castis auribus dedignabatur audire? Et qui illic etiam delectari noluerat, ubi aliquando crisparentur vasa psalmorum, quomodo quiescere potuisset, ubi ludicra et saltationes perstrepunt histrionum? Nonnulli plane senum sunt, quod praetereundum non est, qui etiam postquam ad religionis ordinem venerint, ita fabulosis neniis occupantur, ut et sibi sint noxii, et auditoribus videantur esse deliri. Modo enim rerum gestarum lacinias texunt, modo regum antiquorum edicta vel victorias referunt, sic que diem in nugarum anilium inepta recitatione consumunt. Ita fit, ut per linguam Deo dicatam, quam non salutares occupant preces, ridiculose vani ac supersticiosi recitentur annales, qui nimirum dum linguam pestiferis fabularum dapibus satiant, quia ieiunio semper est inimica verbositas, etiam ventrem digno sobrietatis moderamine non castigant. Habemus denique senem in monasterio videlicet Sitriae, vocabulo Mainardum, quem scilicet adhuc paludatum cum admonuissem ut monachus fieret, ut verbosus ac mordax semper extiterat, in typum quodammodo iurgiosae responsionis erectus. Ecce, inquit, ancillae meae cotidiana me sedulitate undique confovent et ministrant, et sic vix utcunque substistere valeo, quo igitur pacto poteram spiritalis institui iter arripere, qui absque ulla disciplinae sarcina me ipsum paene nequeo saltim pedibus sustinere? Verumtamen paulo post, quibus adnitentibus nescio, ecce factus est monachus. Qui nimirum iam senex et languidus cum tanto fervore cepit, ut grandevis atque maturis sani scilicet consilii viris miraculum, iuvenculis autem monasterii lubricis atque lascivis fieret in derisum. Qui profecto lacerantes eum detractionibus et verbis mordacibus obrodentes nunquam eum a sui rigore propositi in tantum potuere deflectere, quin adhuc per dies singulos psalteria quattuor expleat, quattuor nichilominus per ebdomadam dies absque ullo cibo vel potu tam aestivo quam hiberno tempore transigat. Hoc tamen adhuc de prisco more servato, ut mensem unumquemque sic dedicet, quatinus in prima cuiusque mensis ebdomada, nisi dominica die vel quinta feria, penitus non manducet. Est autem iam, nisi fallor, in sacrae conversationis habitu duodennis, et hic quidem in conventu fratrum. Est autem et alius intra cellulae septa conclusus, Leo videlicet Prezensis, quem et in aliis nostrae dictationis opusculis nos breviter adnotasse meminimus, vir videlicet tam decrepitus, ut qui eorum obitus recolit, quos ille parum nascendo praecessit, quibus que simul vivendo consenuit, senex sit. Hic igitur in tam effeti ac tremuli corporis gravitate vinum nisi duabus vel forte tribus anni praecipuis festivitatibus nunquam bibit. Ante horam nonam praeter dominicos dies nunquam comedit, duobus in ebdomada diebus, quando scilicet indulgentius vivit, pulmentum praeter unum prorsus aliud non admittit. Sic autem orationis eius ordo disponitur, ut cotidie sive per estatem sive per hiemem unum psalterium cum canticis et laetaniis suis ante nocturnas aecclesiae vigilias expleat, secundum autem psalterium ab aurorae crepusculo usque ad horam sextam pro defunctis cum novem lectionibus canat, tertium vero psalterium, iterum cum Gloria, cum ipso advesperascentis diei fine concludat. Habet autem hanc gratiam, quam in nullo unquam quantevis perfectionis viro deprehendere potui, videlicet ut psallenti nunquam se cogitatio ingerat, tanta que cordis in eo puritas viget, ut absque ulla resistendi molestia nichil omnino mens cogitet, quod a psallentis ore discordet. Illud etiam valde mirandum, quia nunquam esurit, nunquam sitit, nunquam eius oculos accidie tedium deprimit. Adde etiam, quod cum prae senectutis caligine faciem hominis discernere nequeat, litteras discernit et legit cotidie que psalterium bis lectitando percurrit. Hoc quoque stupendum, quia intra cellulam positus, ubi nimirum subobscura lux est, litteratim scripturae discernit articulum, egressus autem ubi liberior videndi facultas est, apices non agnoscit. Sicut autem mihi subtiliter sciscitanti sepius ipse professus est, nulla iam carnis certamina tolerat, nulla mentis vel ad momentum quidem vagatione laborat. Crucifixus igitur huic mundo iam pene que sunt humana non sentit, sed totus azimus totus que sincerus, ut ita fatear, angelus vivit. Ecce, dilectissimi, cum multa suppetant duo tantum vobis exempla proposui, unum communis, solitariae alterum vite. Quibus nimirum manifeste colligitur, quia ubi fervidi spiritus ardor incanduit, senilis etas a boni operis studio non torpescit, sed sicut serpentem costis duntaxat, non pedibus innitentem, vivax ad currendum spiritus evehit, sic senilia membra per spiritalis militiae stadium divinus amor impellit. Qui enim nondum habemus manentem civitatem, sed futuram inquirimus, in qualibet hic etate sperare requiem non debemus, in huius quippe mundi salo iusti laborant, ubi suam reprobi possident requiem. Quam videlicet diversitatem bene corvus ex arca dimissus et columba significant. Corvus quippe cadaveribus insidens ad arcae claustra non rediit, columba autem reversa est, quia ubi pes eius requiesceret, non invenit. Hic enim ubi pravi quique carnalibus se voluptatibus satiant, sancti viri reperire nequeunt, ubi ad quiscendum desiderii sui pedem ponant. Hinc est etiam, quod qui peccasse deprehenditur, quadraginta verberibus atteri per legis mandata iubetur. Quadragenarius quippe numerus totum hoc tempus per misterium comprehendit, quo sancta ecclesia per quattuor partes mundi diffusa sub decalogo legis vivit. Quadragenario ergo numero delinquentes cedimur, si in hoc tempore penitentiae verberibus castigamur. Debet itaque peccator quisque, sive senex sit sive iuvenis, temporalibus atteri, ut purgatus in iudicio valeat inveniri. Eos enim nulla illic animadversio affligere poterit, quos hic cuiuscunque etatis conditionis ve fuerint, perfectae penitentiae desciplina percussit. Nunc autem, fratres karissimi, omnes vos generaliter alloquor, omnes per id in quo omne flectitur genu, Christi nomen optestor. In fraterna caritate persistite, in mutui amoris studio adversus antiqui hostis insidias unanimiter conspirate. Tota sancte operationis vestrae machina in caritatis se basibus erigat, omne quod construitis aedificium, es vivis virtutum lapidibus sincerae dilectionis glutino cohalescat. Arcam quippe, quae octo animas inter cataclismi fluenta continuit, intrinsecus et extrinsecus liniri bitumine vox divina praecepit. Sancta scilicet ecclesia, quae ad resurrectionis gloriam tendit, sic intus et extra bitumine linitur, ut et foris blandiatur in fraterna dulcedine, et intus cohereat in dilectionis mutue veritate. Quisquis enim intus amat, sed foris a fratribus morum inconsona asperitate discordat, intrinsecus quidem bitumen habet, sed extrinsecus non habet. Quisquis vero se specietenus affabilem praebet, amicitiam simulat, sed in cordis occulto veritatem amicitie non conservat, dampnabiliter intus hiat, cum forinsecus superducti bituminis simulatione cohereat. Quorum videlicet a diluviali naufragio neuter eripitur, qui duplici caritatis bitumine, ut divinitus preceptum est, non munitur. Qui autem se et foris prebet amabilem, et intus conservat amantem, foris cum ramis verbi fructus exhibet beneficii, intus alte radicem figit, quia medullitus diligit, hic profecto et intus et extra bitumine linitur, quia duplici caritatis glutino cum proximis federatur. Porro autem quia de lignis levigatis prius fieri arca praecipitur, et sic deinceps ut bitumine liniatur, qualiter ligna vestra levigari debeant, et dolabro penitentiae ac disciplinae poliri utcunque supra descripsimus, nunc ut compactae fabricae bitumen accedat, exigente rationis consequentia suademus. Enimvero quandiu mores hominum asperi sunt et inculti, inaniter eis caritatis gluten apponitur, quoniam ab invicem cito dissiliunt dum in eis politae moralitatis aequata confederatio non tenetur. Estote igitur levigati per spiritalis exercitii disciplinam, estote bituminati per caritatis fraterne concordiam. Quae tamen confederatio congruere perfecte non poterit, nisi cum arca in cubitu consumatur, id est cum multis unus Christi vice preponitur. Unitas quippe facit, ut multa sibimet invicem congruant, ut diverse hominum voluntates in compage caritatis et communis spiritus unanimitate concurrant. Quapropter, karissimi, si cupitis invicem in Christi caritate congruere, ei, qui vobis Christi vice praeest, humili ex corde attentius oboedite. Non inter vos sit garrulus ille Cham, qui nudata parentis verenda denuntiet, qui paternae offensionis obscoena divulget. Qui videlicet inter duos fratres medius, nec in primitiis numeretur Israelitarum, nec locum mereatur in plenitudine gentium. Non ibi sit, qui contempto pastore mercenarium quaerat, qui voces alienorum audiat, qui in odii fornace discordiae malleos cudat, qui regnum Israel per scismatis seminarium dividat. Non est, inquit, nobis pars in David, nec hereditas in filio Isai. Plane tandiu apes in commune mellificant, quandiu sub uno principe perseverant. Grues quoque iuxta vocabulum tandiu lineatim congruunt, quousque unam sequendo litterarum utrinque ordinem non confundunt. Roma mox ut condita est, duos etiam fratres simul reges habere non potuit, ideo que prima surgentis structurae moenia parricidio dedicavit. In Rebecce concipientis utero Iacob et Esau cum necdum praeter materna viscera vestes induunt, iam velut loricati bella committunt. Rector itaque fratres tanquam filios amplectatur et foveat, ut et ipsi tanquam patri a filiis deferatur. Scitum quippe est illud oratoris Domitii: Cur ego te, inquit, habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem? Non ut haec spiritalibus sint taxanda discipulis, sed ut murmurationis occasio tollatur infirmis. Omnes itaque diligat, ut iure ab omnibus diligatur. Sic igitur pastor et oves, dux et militum caterve uno spiritu confoederentur in exercitatione virtutum, ut caritas, quae Deus est, individuae unitatis in eis teneat principatum. Ecce, dilectissimi mihi patres et domini, ex studio vobis stili currentis articulum reprimo, qui incultum ac rusticum esse, quod scribitur, non ignoro, ut quod absque salis condimento iure despicitur, brevitatis saltem compendio commendetur Quaeso itaque, ut qui lupinos aliquando post marinas delicias editis, hoc quoque pitacium post sacra volumina non spernatis utcunque respicere. Sit nomen Domini benedictum. 154 Domno G excellentissimo duci et marchioni, P peccator monachus zeli ferventis obloquium. Nova nuper et inaudita de vobis apud nos fama percrebuit, quae nobis non parvi meroris mestitiam intulit, viscera tremefacta concussit, os nostrum a solita gloriae vestrae laude compescuit, et tabefactum cor velut acutissimo doloris intimi pugione transfodit. Vos scilicet communicasse cum Kadaloo, quem ut liquido nostis, iam dudum universalis aecclesia tamquam loetale virus evomuit, et ut revera putridum membrum de propriis visceribus amputavit, in geennalis baratri profunda demersit, et quasi stercus hominum intra latrine cuniculos obrutum, ne naribus hominum de caetero foeteat, spiramen obstruxit. Huic itaque tali viro vestram communicasse prudentiam, fossores in agro, mercatores in foro, milites vociferantur in publico. Heu, prodolor, vir eminentissime, ubi tunc erat uberes illi lacrimarum rivi, quos velut torrentem de ferventissima pii pectoris consueveras karitate profundere, et sancti Spiritus amore succensus non cessabas madefacta fletibus ora rigare? Huccine redacti sunt elemosinarum fructus, quibus utique per continuum quadragesimalis ieiunii cursum liberalis piissimae clementiae tuae largitas, non modo indigentium recreavit inopiam, sed etiam ad nostri redemptoris exemplum et pedes lavit, et oscula defigere non erubuit? Unde timendum vobis est, quod per Salomonem de illo viro dicitur: Qui habuit pecuniam et misit eam in sacculum pertusum. In pertusum quippe sacculum quicquid per oris aditum mittitur, per irruptionis exitum necesse est elabatur. Et quid prodest, si primo per constipationem pecuniae crumena turgescat, et per iacturam incurie vacuefacta mox folleat? Et quidem adversus antichristum hunc viriliter dimicasti, eius que conatibus sacrilegis atque perversis cum serenissima atque clarissima uxore tua frequentius obstitisti. Nunc autem nescio quis sanctae religionis vestrae constantiam ab hac intentione compescuit, tantum que ac severitatis honestae rigorem pestifera suggerendo mollivit, et quasi ceptum opus obruere persuasit. Unde et Salomon ait: Qui mollis et dissolutus est, frater est sua opera discipantis. Quia videlicet qui cepta bona districte non exequitur, dissolutione neglegentiae manum destruentis imitatur. Dic michi, vir magnifice, si quis honestis ac pudicissimis thalamis tuis inferre moliretur iniuriam, quis necessarius tuus, quis domesticus auderet illi familiaritate coniungi? Quis illorum praesumeret in amicitie federe copulari? Si ergo homo cum adversario domini sui concordiae fedus inire non audet, quo pacto sublimitas tua illi communicare non timuit, qui sponsam Christi, sanctam scilicet aecclesiam, quasi per obsceni lenocinii stuprum violare praesumpsit? Dei quippe hostis esse convincitur, qui eius inimico in amicitia sotiatur. Hinc est quod cum Ioram rex Israel, vir utique funestus et inpius, Heliseum consuleret dicens: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? Respondit Heliseus: Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem, ne attendissem quidem te nec respexissem. Hinc est quod eidem Iosaphat quia auxiliabatur Ahab, Hieu filius Annani, propheta dixisse legitur: Inpio praebes auxilium et his, qui oderunt, amicitia iungeris? Idcirco iram Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda, et praeparaveris cor tuum, ut requireres Dominum Deum patrum tuorum. Hinc est quod Ahab, quia Benadab regem Syrie, quem bello contriverat, abire permisit inlesum, ex ore prophetae quod dignum erat audivit: Quia dimisisti, inquit, virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. Hinc est quod Saul regnum perdidit, quoniam inpie plus in Agag regem Amalech, sicut dignum fuerat, non vindicavit. Quod si suam nunc in te Deus omnipotens expostularet iniuriam, et hanc tibi proponeret digna redargutione querelam? Ego te, inquiens, prae cunctis regni tui principibus extuli, ego per cunctos Romani fines imperii insignem atque conspicuum feci. Ego te in peregrinae terrae partibus multo plures quam de paterno iure successeras divitias contuli, nullum que te praeter regalis imperii principatum non dicam praecedere, sed ne vel aequiparare permisi. Quod si haec pauca sunt, adde quod et acuti cordis ingenium et facundiam ad loquendum et vires ad bellandum tradidi, ac rigida multorum hostium pedibus tuis colla substravi. Ego tibi haec omnia cum multis aliarum virtutum dotibus contuli, et tu adversarium meum a me proiectum, a membris meis prorsus abscisum, communi sacerdotum meorum sententia condempnatum in communionem suscipere decrevisti? Si haec, inquam, tibi Deus per semetipsum, vir insignis, opponeret, quid excusationis obtenderet? Quod tergiversationis aufugium prudentiae tuae subtilitas inveniret? Haec et his similia, quae tibi possent obici, vir insignis atque sublimis, attende, reatus admissi piaculum digne paenitentiae fletibus ablue, loetalis amicitiae foedus abrumpe, te deliquisse palam omnibus confitere, et in gratiam sedis apostolicae, cui nobilis et praeclarus es filius, sub celeritate revertere. Quatenus qui, quod a membris diaboli laudabatur, explodis, et ipse per lamenta paenitentiae sponte corrigeris, simul cum rege David non modo veniam a Deo, sed et gratiam consequaris. Parcat ori meo sublimitas tua, vir magnifice, ac non adversum te, sed pro se locutum esse conitiat, et quod a me dictum est, non livoris vel odii fomitem, sed medicinalis cure potius deputet ustionem. 155 Domno Cimtio praefecto, P peccator monachus salutem in Domino. Dilectissime, qui tantae dignitatis amministras offitium, formidabile valde est, si te reddas aliquando torpore desidiae resolutum. Multas siquidem adversum te fieri quaerelas audio ab his, qui negotiorum causas habent, quia videlicet legalis iuditii sanctionem a te optinere non praevalent. Audi ergo quid vir sapiens dicat: Iudex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati terrae stabilis erit. Secundum iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Quibus utique verbis aperte colligitur, quia si tu servaveris iustitiam, ac per hoc fueris iustus, iusti fient non modo ministri, sed et quique tibi sunt in urbana plebe subiecti. Cave ergo, ne propter peculiaris orationis studium, quibus insistere forte contendis, disciplinam tam innumerabilis populi qui tibi commissus est neglegas, et propter proprium commodum, communem salutem plebis, quae iustitiam a te praestolatur, omittas. Scriptum quippe est: Qui conservat legem, multiplicat orationem, et sacrifitium salutare, attendere mandatis. Iustitiam ergo facere, quid est aliud quam orare? Alibi quoque scriptum est: Iustitia elevat gentes. Et psalmista: Beati, inquit, qui custodiunt iuditium, et fatiunt iustitiam in omni tempore. Memini plane excellentissimum ducem Gotfredum michi retulisse quod scribo. Avunculus, inquit, meus eque nomine Gotfredus, praepotens videlicet vir, ad fatiendam iustitiam nimis erat intentus, et super subditos sibi populos legalium sanctionum disciplinam vigorem que tenebat, adeo ut aliquando congregata coram se plebis innumerae multitudine, ipse dux excelsa voce clamaret: Proferat causam suam in medium, qui vult habere iuditium. Cum que hoc praeconis offitio functus tertio diceret, et nullus e tanto populo responderet, intellexit omnibus satisfactum, indirempta prorsus atque sopita omni lite causarum. Tunc equum letus ascendit, et populum non iurgantem sed pace mutua perfruentem cum gaudio dereliquit. Post cuius obitum vir quidam raptus in spiritu per soporem ductus est ad infernum, et diversa poenarum tormenta conspexit. Inter quae vidit Richardum Verdunensem abbatem velut excelsas turrium machinas erigentem, et anxium atque sollicitum tanquam munita castrorum propugnacula construentem. Hoc enim morbo laboraverat abbas ille dum viveret, ut in extruendis inaniter aedifitiis omnes fere diligentiae suae curas expenderet, et plurimas facultates aecclesiae in frivolis huiusmodi neniis profligaret. Quod ergo fecit in vita, hoc perferebat in poena. Is itaque qui haec in sopore cernebat, dum hinc inde plurima curiosus attendit, videt avunculum meum, qui superius dictus est, in aureo subsellio praesidentem. Cui nimirum duo angeli videbantur assistere, et flabella manibus ventilantes conabantur estus in eius fatie more ministrantium temperare. Cum que quis esset ille, is qui haec videbat inquireret, responsum est ei: Iustitia. Nimirum qui iustitiam dum viveret fecit, ipsum quoque post mortem iustitiae vocabulum meruit. Tu etiam, dilectissime, naviter officium tibi creditae amministrationis exerce, ut tanquam commissae vineae te operarium credas, nec a laboris exercitio torpeas, si nummum dignae remunerationis expectas. Legalium itaque sanctionum severitas reprimat, quos honestatis pudor ab excessibus iniustitiae non coartat, vigorem que sentiant legis, quos rectitudinis limitem praevaricare convincit violentia pravitatis, ut dum his qui tibi subiecti sunt, sua cuique iura servantur, tibi quoque ministerii tui merces apud Deum digna servetur. 156 Inexpugnabilibus Romanae aecclesiae clipeis domino suo Hildebrando et dulcissimo fratri Stephano, Petrus peccator monachus servitutem. Querelam omnipotenti Deo et vobis, qui eius estis membra, depono de domino nostro papa, qui cor meum tam crebro maerore conturbat et grandevi iam senis animam ad amaritudinem provocat. Tulit enim librum nostrum, quem videlicet de paupertatula inopis ingenioli cum magno labore decerpseram, et velut unicum filium ulnis uterinae dulcedinis amplectebar, et hunc qualiter tulerit opere pretium est agnoscatis. Sciebat enim hoc se a me aliter impetrare non posse, domno abbati sancti salvatoris me praesente tradidit, praecipiens ut transcriberet. Nocte vero me nesciente tulit suis que scriniis infercivit. Et revera hoc est mundiciae sacerdotalis ingenium, immo hoc papalis puritatis est argumentum. Ex his tamen cum expostulatur arridet, caput que meum tanquam oleo iocosae urbanitatis suavitate demulcet. Sacerdotem scilicet deputat hystrionem, dum me rebus impugnat, verbis obdulcat, manus incutit colaphum, os excitatur ad risum. Cui simile Salomon in Proverbiis: Sicut noxius est, inquit, qui mittit lanceas et sagittas in mortem, sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et , cum fuerit deprehensus, dicit: Ludens feci. Romana porro tradit hystoria, quia Tyberio Cesari, quoniam multo se vino sepius ingurgitabat, dum vocaretur Claudius Tyberius Nero, dicebant hystriones: Caldius Biberius Mero. Ego quoque quia nescio saltare sed scribere, scribam fortassis aliquando non quod sacerdotem sed quod deceat hystrionem. Nam et ego domini mei nomen facile possem iocoso sale conspergere, nisi hoc michi tantae dignitatis excellentia prohiberet. Alexander quippe levans angustias tenebrarum interpretatur, sicut in Hebraicorum nominum interpretationibus invenitur. Quibus nimirum tenebrarum angustiis quid aliud designatur, quam tot laboris et calamitatis erumpnae, quas frenetica rabies ac furor nobis Cadaloicus intulit? Cadalous plane tenebrarum excitavit angustias, quas iuxta sui nominis ethimologiam Alexander papa levavit, quia dum ille sulphureo, ut ita loquar, Ethneae cupidinis fumo lumen apostolicae sedis est aggressus extinguere, omnes nos tenebrarum compulit angustias tolerare. Quamobrem non modo dominus noster papa, sed et omnes nos in conspectu Cadaloi dici possumus Alexandri, quia dum ille tenebrarum nobis imponit angustias, cui sumus participes in labore, merito censemur et nomine. Sed cum hoc nomen habeat levare, illud exprimat cadere, per hoc inter levantem et cadentem praelium, illum quem Iohannes narrat, ad memoriam cogimur revocare conflictum. Factum est, inquit, praelium in caelo, Michahel et angeli eius praeliabantur cum dracone. De quo etiam paulo post additur: Et proiectus est in terram draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocabatur diabolus et Sathanas. Ad cuius exemplum et Cadalous de caelo in tartarum cecidit, cum de sedis apostolicae culmine, quod sperabat, in anathematis voraginem corruit. Preterea nunquam huius nominis pontifex apostolicae sedi praesedisse legitur, nisi solus ille martyr insignis, quem quinto loco a beato Petro in eius cathedra constitutum per omnia novimus fuisse membra transfixum. Et quia compellor ad ludum, hoc in apostolica sede vocabulum omnia sibi vendicat genera tormentorum, et ab antiqua non degenerat consuetudine, dum hereditate possidet tribulationem. Immo iuxta nominis huius interpretationem totus mundus factus est Alexandria, dum ubique terrarum tota universalis aecclesia sub diversis pressurarum gemit angustiis constituta. Reproborum scilicet hominum patet hinc inde rapinis, laceratur iniuriis, calamitatum fasce deprimitur, sublatis cotidie possessionibus angustatur. Et dum ambages atque tumultus perversa loquentium patitur, titionum quodammodo tenebris denigratur, dicens per Salomonem: Nigra sum, sed formosa, filiae Hierusalem, nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Sed cum haec verba praefatus dominus noster audierit, fortassis, ut solet, ilico respondebit: Dure loqueris, et quid ego commerui? Quid in te grave commisi? Cui non dissimile fuit quod filii Dan dicebant ad Micham, cui nimirum quae possidebat cuncta rapuerant: Quid , inquiunt, tibi vis? Cur clamas? Quibus ille respondit: Deos meos quos feci, michi tulistis, et sacerdotem et omnia quae habeo, et dicitis: Quid tibi est? Sed quoniam sicut vir sapiens ait: Musica in luctu importuna narratio est, licet hystrio sim, non libet labiis ludere, dum compellar corde lugere, nec cytharam crispare delectat, quem amissi codicis iactura perturbat. Reddat ergo librum, si vult possidere librificum, et propter brevem vilis articuli seriem pauperculum eiusdem stili non amittat auctorem. Haec scilicet merentur impendia tot laborum, tot pericula mortium, cum illud prophetae lugubri cogeremur voce cantare: Quoniam propter te morte afficimur tota die, extimati sumus ut oves occisionis. Plane sicut octo beatitudines enumerat evangelium, sic in legibus suis Tullius octo nichilominus genera describit esse poenarum. Et quia beatitudines illae sicut nobis sunt in cognitione, sic utinam haberentur in opere, nos hic iuxta Tullianum ordinem sola poenarum genera numeremus, damnum videlicet, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, servitutem. Cum igitur haec omnia fere pro sedis apostolicae servitio pertulerimus, dignum quaeso est, ut quasi soluto poenarum debito nunc eidem sedi potissimum etiam foenus iniuriae persolvamus, quanquam et beatitudinum evangelii pro eiusdem papae servitio non omnino videamur expertes? Habemus enim primam et ultimam, paupertatem scilicet et persecutionem, harum scilicet beatitudinum copiis abundamus. Romani quippe volunt Alexandrum, sed aerarium, hunc scilicet, quem apostolus reprobat, non eum, qui per apostolorum apostolicorum que pontificum tramitem currat. Nolunt, inquam, Alexandrum evangelicam aecclesiasticae mensae pecuniam proponentem, sed sordentis avariciae potius aera librantem. Petri respuunt successorem, et alumnum Symonis amplectuntur pro venalitate spiritus pecunias offerentem. Proinde Dominus noster, quia sua nobis praebere non vacat, non saltim quae nostra sunt tollat. Apostolica quippe sententia est: Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis. Sed dum tanto patri praesumentes obloquimur, quia mensuram nostram insimulantes excessimus, a vobis, dilectissimi, procacibus labiis paenitentiam postulamus. Inter servi scilicet domini que litigium debetur et satisfactio delinquenti et paenitentia vapulanti. 157 Quia novi, frater, tibi non deesse prudenciam, securus et absque formidine correpcionis adhibeo disciplinam. Nam et in Proverbiis Salomon dicit: Plus proficit correpcio apud prudentem quam centum plagae apud stultum. Et iterum: Si corripueris sapientem, intelleget disciplinam. Qui rursus ait: Auris, quae audit increpaciones vitae, in medio sapiencium commorabitur, mox que subiungit: Qui abicit disciplinam, despicit animam suam, qui autem acquiescit increpacionibus, possessor est cordis. Quod ore ad os sepe praemonui, per litteras replico, et motum fugacis eloquii velut ad anchoram stacionis apicibus ligo. Instaura, venerabilis frater, aecclesiae tuae praedia prodige saecularibus tradita, revoca diversi generis ornamenta nocenter opposita, et saltim insignia quaeque vel optima restituantur, quae praelacionis tuae tempore graviter suspiramus ablata. In moribus quoque tuis temetipsum corrige, et undique cautus undique circumspectus omnino te in sacerdotali gravitate et honestate compone, nec delecteris fallacium diviciarum copiis, quae fortassis ingeruntur, affluere, nec de cathedrae, cui praesides, ambias honore gaudere. Nam sepe Deus omnipotens, quod procul sit a te, menti reprobae, quam per abrupta voluptatum suarum iter arripere conspicit, omnem sibi cepti conatus aditum intercludit. Et sicut iam praesidenti sepe prohibet, dum vult gaudere, ne gaudeat; sic ad regimen anhelantem reprimit, ne concupitae dignitatis culmen ascendat. Iohannes plane Marsicanae prius aecclesiae archipresbyter, nunc religiosus in Casinensi coenobio monachus, hesterna me docuit relacione quod narro. Albericus, inquit, aecclesiae meae sub nomine episcopalis incubabat officii. Hic obscenae meretriculae prolectarius adhaerebat, qui videlicet dum Ottonis augusti propinquum formidaret adventum, falsum mentitus est celibatum. Meretricem itaque a consorcii sui societate removit, eam que sacro velamine fallaciter indutam sanctimonialem esse constituit, verumtamen post imperatoris abscessum et ad pristine feditatis ignominiam rediit, et insuper ad probrosae infamiae suae cumulum ex eadem tartarei prostibuli victima filium procreavit. Qui mox ut per incrementa temporum grandiusculus adholevit, pater eum sibimet in episcopali dignitate substituit. Sed cum longa dominandi consuetudo ad memoriam rediret, se que non celebrari ac venerabiliter excoli, sicut ante consueverat, erubesceret, repperit consilium ex intimo diabolici pectoris felle prolatum. Locutus itaque primo cum quibusdam pestilentibus monachis, deinde cum nonnullis Deum nescientibus laicis, tandem condicto praestitae sponsionis pactus est foedere, ut centum librarum Papiensis monetae precium infelix mercator appenderet. Et sic illi cecato prius abbate qui tunc praeerat, Casinense monasterium ei secure contraderent, quod ille deinceps eorum fultus auxilio, sine ullo contradiccionis obstaculo possideret. Hoc eciam primogeniti sathanae convencioni machinati foederis addiderunt, ut ille praetaxati precii partem duntaxat per suos servos mitteret, et donec in manibus suis positos abbatis oculos non aspiceret, partem quae residua esset, nullatenus destinaret. Quid plura? Corrasis, undecunque potuit, atque congestis aureis muliebribus ornamentis sexaginta librarum precii ad beati Germani oppidum per suos complices misit, eis que quid et quibus loqueretur, quod de sentina diaboli nequam discipulus hauserat, serpentinum virus invomuit. Qui venientes ad oppidum et communicato cum quibus edocti fuerant nefando mysterio, protinus in cripta quadam eiusdem oppidi missi sunt, ibi que per aliquot dierum spacium occultati, satellites autem sathanae comprehenso violenter abbati oculos eruunt, eos que linteolo protinus involutos ad eos, qui in cripta latitabant, occulte transmittunt. Qui mox alacres effecti et tanquam thesaurum diu desideratum inhianter amplexi, festinanter ad propria remeare ceperunt. Cum que iam profligato longiori spacio extrema pars itineris superesset, et tanquam voti compotes securi iam alimenta perciperent, peregrinus quidam subito supervenit, et novum aliquid inquisitus, Albericum, qui dudum fuerat episcopus, obisse respondit. Quod illi graviter aspernati ac vehementer attoniti credere nullatenus potuerunt. Deinde rem cercius agnoscentes, et dierum spacium, quo videlicet ille in egrotacione decubuit, diligenter addiscunt, et illa signanter hora, qua videlicet abbati lumen avulsum est, illum infeliciter expirasse liquido deprehendunt. Ecce quam amaro fine defecit, qui iucunde atque suaviter vivere concupivit, et ipso temporis articulo, quo se conscensurum esse sperabat quasi sublime fastigium, qui cecum fecerat, et ipse tamquam vere caecatus atque ex improviso correptus repente est dimersus in tartarum. Cui recte propheticum illud congruit: Dum adhuc ordirer, succidit me. Filius autem eius, apostolus videlicet antychristi, quem in aecclesiasticae dignitatis apicem pater allexerat, quanto tempore supervixit, multas calamitatum atque contencionum amaritudines pertulit, postremo ferocibus suorum gladiis undique perfossus occubuit. Dignum quippe est, ut talis vitae clausula illis occurrat, qui contra voluntatem Dei ad sacri ordinis culmen anhelant, ac perinde dulcedo vivendi, quam mente conceperant, in amaritudinem, et prosperitas quae per colorem falsitatis arriserat, illis proveniat in calamitatem. Quibus et illud Ysaie merito congruit: Speravimus pacem, et non est bonum; quaesivimus bona, et ecce turbacio. Et illud psalmistae: Deiecisti eos dum allevarentur. Econtra tu, venerabilis frater, huius mundi suavia quaelibet ac male iocunda contempne, rerum transeuncium copias ac mundanae gloriae lenocinium despice, sequens que vestigia salvatoris aspera quaeque tibi ac dura propone, ut per difficilia gradiens ad iucunda pertingas, et velut aspera dumeta perambulans viam tuam suavi fine concludas. 158 Damiano nepoti, P peccator monachus paterne dileccionis affectum. Si Deus qui populum suum ex ergastulo Pharaonis eduxit, eius in deserto dux esse desisteret, Israel ad terram repromissionis attingere nullatenus potuisset. Egebat enim ut haberet itineris ducem, quem habuerat egressionis auctorem. Unde et Abrahae dixerat: Veni in terram quam monstravero tibi. Quod enim non ait, vade, sed pocius veni, futuri se comitem pollicetur itineris. Quod vero subiungit, in terram quam monstravero tibi, patenter ostendit, quia quem provocabat, ut de terra nativitatis exiret, usque ad metam consummatae profeccionis ductor existeret. Tibi quoque non absimile quid coepisse contingere valde gavisus sum, dum nonnulla novicii tui fervoris insignia veracis admodum viri fratris Hubaldi relacione cognovi. Ait enim inter caetera, quia dum tanta brumalis algoris inclemencia tunc in illis Alpibus inhorresceret, ut congesta nivium moles quarumlibet tegetum vel domorum culmina superaret, tu proiectis vestibus nudum te in illa nivalium ruderum profunda latenter immergeres, ibi que te quidam fratrum pene seminecem repperisset. Cui, dum te severius, ut dignum erat, argueret, diceris respondisse: Caro me conatur occidere, sed eam ego pocius occidam. Et postmodum non quidem sub divo, sed sub quo nescio repertus es aedificio, in nive similiter provolutus. In quo nimirum facto licet regularis non sit dissimulanda correpcio, malo tamen ut modum discrecionis in aliquo nimius fervor excedat, quam degeneres animos desidis ignaviae torpor adstringat. Facilius est enim refluo vasi, quod superexuberat, demere, quam quod in eo vacat implere. Laboriosius est trunco ramos, qui non habentur, inserere quam arbori superfluos amputare. Equus eciam maioris est precii, qui prae cursus impaciencia cohibencia lora requirit, quam qui fodienda calcaribus latera per ignaviam ingentis torporis exponit. Ille siquidem dum pernix ac volax praepetis gressus volumina glomerat, reducto paululum chamo facile cohibetur, iste verberatur et tunditur, nec tamen equina concitus agilitate deproperatur, sed se per genuini torporis ignaviam velut asinum repraesentat. Licet itaque et hoc vicium sit, quod limitem discrecionis excedis, melius est tamen te nimii fervoris argui quam foedo desidiae morbo notari. Non itaque volo, ut haec in te laudabilis zeli flamma deferveat, servato tamen ut indiscrecionis excessum, ubi necesse est, priorum tuorum gravitas ac disciplina compescat. Per hunc enim zelum, qui in te vivere dictus est, intellexi quod spiritus ille, qui te, ut de domo cum Abraham exires ammonuit, non recessit, sed dux itineris factus te praecedere non cessavit. Illud tamen moleste tuli, quia te pro discendis aecclesiasticae cantilenae modulis beati Bartholomei monasterium ingressum esse cognovi. Porro cum hoc audivi, ita michi quodammodo visum est quod e caulis ovium tener agniculus exilivit et cruentas lupi raptoris fauces incurrit. Nam et tunc, et cum frater Hubaldus hoc michi de te, non quod scilicet optabam, nuncium retulit, aderat cum multa dulcedine recolendus, et religiosae conversacionis honestate conspicuus Petrus abbas monasterii, quod beati Benedicti titulo decoratum in Salernitana floret urbe constructum. Qui michi narravit, quia vorax hominum lupus parvulum de familia monasterii sui puerulum clandestinus impeciit, arpaxavit, et abiit. Post quem transfixa dolore mater inclamans ait: Adiuro te, bestia, per beatum Benedictum, cuius servus est, ne filium meum ulterius feras, sed eum sub celeritate dimittas. Quo lupus audito hunc quidem quem ferebat aperto protinus ore deposuit, in alium vero puerum repentinus insiluit, eum que subito desecans truncum cadaveris sprevit, praecisum que caput mordicus apprehensum in suas latebras concitus asportavit. Ego quoque, qui te invisibilis lupi dente correptum timeo, in eiusdem sancti patris nostri Benedicti, cuius effectus es famulus, erepcione confido. Nam quo pacto de heremo ad monasterium descendisses, nisi te perniciosae versuciae suae morsu callidus insidiator attraheret? Verumtamen hanc ergo primam culpam nolo diucius insequi, quae, sicut credo, non ex inconstancia tuae levitatis erupit, sed ex temeraria iubencium cautela processit, presertim cum michi praefatus Hubaldus dixerit, quoniam invitus atque coactus vix tandem huic praecepto consenseris. Ad heremum ergo, karissime fili, sub omni celeritate revertere, ne dum monasterialis adolescenciam tuam latitudo delectat, heremi districcio per oblivionem desuetudinis quandoque, quod absit, et in odium veniat. Illic tropheum crucis tuae inmobiliter fige, illic te simul cum Christo suspende, ut in karitate, sicut dicit apostolus, radicatus et fundatus possis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, altitudo, atque profundum. Quae crux est proculdubio redemptoris. In hac enim caelestis figura victoriae omnis religio christiana depingitur, in hoc vitalis signi caractere tota virtutum spiritalium perfeccio designatur. Nam cum in his tribus virtutibus, fide videlicet, spe, simul et caritate, omnis lex divina consistat, atque ex his omnium virtutum multitudo procedat, in illa crucis parte, quae terrae defigitur, fides, quae religionis christianae fundamentum est, figuratur. Huic scilicet fundamento tota fabrica bonae operacionis innititur, et ut stare possit, omnis virtutum spiritalium machina sustentatur. Unde et apostolus discipulis ait: Nam fide statis. Per supremum vero cornu, quod caeteris eminet, spes intellegitur, qua noster animus ad capescenda caelestia provocatur. Illo vero ligno, quod in medio positum binis utrimque porrigitur brachiis, latitudo designatur geminae karitatis. Hoc eodem vivificae crucis signo quattuor principalium virtutum numerus indubitanter exprimitur, ex quibus utique tanquam seminibus omnium virtutum segetes germinantur, iusticia scilicet, fortitudo, prudencia, atque temperancia. Per supremum namque cornu, quod caelum spectat, iusticia figuratur, sicut ex ipsius redemptoris sermone colligitur. Qui cum praemisisset, quia Spiritus sanctus arguet mundum de peccato et de iusticia et de iudicio, paulo post intulit: De iusticia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Et vir sapiens ait: Iusticia elevat gentes, nec dubium quin ad caelum. Inferior autem pars crucis, quae superiorem sustinet molem, fortitudinem signat, quae videlicet gravia quaelibet et adversa aequanimiter tolerat. Dextrum vero crucis brachium prudenciam exprimit, qua videlicet iniecta maligni spiritus iacula tamquam dextrae manus obieccione propellimus, eum que fervidi spiritus telo perfossum divino muniti praesidio fortiter prosternentes victoriae manubias reportamus. Per sinistrum quoque cornu temperancia non immerito designatur. In sinistra scilicet manu minor virtus est quam in dextra. Per temperanciam ergo virtutis nostrae quodammodo robur attrahimus, dum temperanter et modeste vivimus, dum sepe rigorem censuram que iusticiae quadam magistrae discrecionis arte mollimus. Quid dicam quod et lex veteris instrumenti in ipso suae promulgacionis inicio mysterium iam redolebat crucis, dum videlicet sicut ista compingitur lignis, ita nichilominus et illa digito Dei geminis exarata noscatur in tabulis. Et quia denarius numerus per X litteram, quae signum crucis repraesentat, exprimitur, lex autem per decalogum data fuisse non dubitatur, perspicuum est, quod et lex illa licet occulte salutiferae crucis in se sacramenta continuit, quod postmodum coruscando per mundum evangelicae gratiae claritas revelavit. Unde et per Zachariam dicitur: In die illa erit quod super frenum equi est, sanctum Domino vocabitur. Frenum equi sanctum est evangelium, quod utique carnalis desiderii velut infrenis equi cohibet appetitum. Super hoc ergo frenum crux est, quia quicquid per evangelica mandata praecipitur, ad crucem proculdubio ipso Domino perhibente refertur: Qui vult, inquit, venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. Quae nimirum crux sanctum Domino iure vocatur, quia per eam mundus, qui adeo prophanatus fuerat, benedicitur. Sed qui prolixius alibi de sancta ac preciosa cruce conscripsimus, ne fortassis eadem hic contingat obrepere, ista dumtaxat in hoc epistolari compendio sub celeritate decursa sufficere iudicamus. Hoc vitae tuae signum, fili karissime, sicut in fronte depingis, ita nichilominus cordis tui liminibus imprime, quod ultor angelus cernens sine tua non tardet laesione transire. Haec filacteria prae oculis tuis sine cessacione dependeant, haec stigmata corpus tuum undique, sicut apostolus de se testatur, inurant: Ego, inquit, stigmata Iesu in corpore meo porto. Frange ieiuniis corpus, propriis voluntatibus abstine, alienae te iussionis imperio promptissima devocione substerne, procacis linguae petulancias modesta silencii censura cohibeat, iocosi sermonis lenocinia non erumpant, illices carnalium passionum motus districtae continenciae rigor elidat, ut qui nunc Christo sponte commoreris, quanto gravior crux eius in tua conversacione conspicitur, tanto tibi plenior resurreccionis eius gloria cumuletur. 159 Domno Desiderio sanctae conversationis abbati religioso que conventui, Petrus peccator monachus in Domino servitutem. Ut domnum Martinum ad vos iter arripere didici, notario protinus, ut exciperet, imperavi. Sed quoniam per totum quadragesimalem circulum te cum, venerabilis pater, familiariter degens, quaeque conferenda videbantur, viva voce contulimus, et quae communicanda erant sive tractanda sepius intimavimus, iam quid novi ad te scribi valeat, non invenio, dum quicquid necessarium esse poterat frequentius iteratum alterutra confabulatione perpendo. Quid igitur faciam? Nunquid qui loqui coeperam, deficiente materia stolide conticescam? Sed dum armatam penna atque ad scribendum ex more libratam manum scriptoris aspicio, materia michi dulcis offertur, de qua ad disputandum mea mens alacriter provocetur. Per istam siquidem notarii dextram repente michi illud occurrit, quod ipse a me questione proposita sepe numero requisisti: Cur videlicet in imaginibus picturarum per universas adiacentes Romae provintias Petrus, qui primus est, ad sinistram, coapostolus autem eius Paulus constituatur ad dexteram, cum iuxta vulgarem sensum hoc rerum ordo deposcat, ut Petrus, qui senatus apostolici princeps est, dextrum Domini latus, Paulus vero, qui iunior est, sinistrum iure possideat? Sed durum est valde, ut opinemur, quia tam egregium tam que famosum apostolicae dispositionis ordinem inconsulte atque inconsiderate devota Deo atque religiosa vetustas admiserit. Neque enim credendum est, ut Constantinus imperator, immo papa Silvester tot que post eos principes et sacerdotes in aecclesiasticae disciplinae litura pervigiles atque sollertes hunc ordinem tantorum principum neglegendum ducerent, si correctione dignum aliquatenus estimarent. Ne ergo sanctae huius hystoriae ordo inordinatus appareat, quod nobis videtur, sanctitati vestrae breviter innotescat. Paulum plane de tribu Beniamin extitisse quis ambigat? Beniamin autem Hebraice, Latine filius dexterae nuncupatur. Quid ergo mirum est, si ad dexteram constituitur, qui vocabulum dexterae ex paterno iure sortitur? Enimvero ut vetus illa beato Paulo liquido congruere videatur hystoria, non sine cause scriptura dicit, quia egrediente anima Rachel prae dolore et imminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris mei. Pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dexterae. Per Rachel namque, quae ovis vel visum principium dicitur, aecclesia non inmerito designatur. Quae nimirum et ad instar ovis innocenter vivit, et per studium contemplationis ad videndam redemptoris sui speciem medullitus inardescit. Qui de se requirentibus Iudeis ait: Ego principium, qui et loquor vobis. Beniamin igitur nascente Rachel mater emoritur, dum appropinquante ad lucem novae regenerationis Saulo persecutionibus aecclesia per eum crudeliter impugnatur. Sicut Lucas in Actibus apostolorum: Saulus, inquit, devastabat aecclesiam, per domos intrans et trahens viros et mulieres tradebat in custodiam. Congrue itaque Rachel Benoni, id est filium doloris mei vocat, quem Iacob Beniamin, id est filium dexterae nuncupat, quia Paulus, qui matris aecclesiae dolor extitit, qui eam quodammodo dum nasceretur, inpugnando peremit, a Deo Patre filius dexterae est vocatus, dum per eum divina potentia adversus gentes quasi per fortem suam dexteram dimicavit, verborum iacula valenter intorsit, salubres cordium plagas intulit, et per eum devictis atque prostratis hostibus cum gloria triumphavit. Hinc est quod idem Paulus ad Galathas ait: Cum autem complacuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, et evangelizarem eum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. Non ergo inmerito filius dexterae Paulus vocatur, per quem omnis gentium multitudo, quae ad dexteram Dei ponenda est, ad fidei sacramenta colligitur. Accinctus siquidem verbo Dei, quod est gladius spiritus, hodieque usque ad finem saeculi adversus omnium vitiorum iniquorum que spirituum rabiem dimicat, et tanquam fulminea Christi manus vibratis caelestis eloquii gladiis rigidas resistentium Deo cervices optruncat. Recte igitur Paulus dextri iuxta redemptorem lateris optinet dignitatem, qui divinae dexterae non ambigitur exercere virtutem. An non quodammodo dexteram Dei adversus diabolum dimicantem se fatetur esse, cum dicit: Ego autem sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans? Huc accedit quia Paulus ad caelum tertium raptus ascendit, ubi etiam archana verba, quae hominibus loqui non licet, audivit. Quis autem nesciat, quia vita terrena Dei sinistram, caelestis autem significat dexteram, sicut sponsa dicit in Canticis: Leva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Leva namque esse sub capite dicitur, quia praesens vita apud electum quemlibet sub mente, quae proculdubio cogitationum caput est, despecta calcatur. Dextera vero Dei sponsa amplexari perhibetur, quia dum fidelis et sancta anima estuanti sui creatoris igne succenditur, velut divinis quibusdam amplexibus undique confovetur. Qui ergo carnis adhuc fragilitate circumdatus ad caelestem vitam ascendisse cognoscitur, recte filius dexterae nuncupatur. Hunc dexterae filium Deus omnipotens tanquam propriam dexteram per totam mundi latitudinem semper extendit, et per eam adoptionis populos ad fidei unitatem colligit. Hanc dexteram summus agricola per aecclesiae suae aream versat, et per eam spiritales segetes ventilat, ut purgata mystici frumenti grana horreis caelestibus introducat. Hanc dexteram suam Deus huc illuc que procul extendit, dum ad colligendas in fidei sacramento gentes Paulus toto terrarum orbe discurrit. Ipse quippe quam valida caritate flagrat, tam nimia ex locis ad loca se vagatione permutat. Transire ad alia ex aliis appetit, quia ipsius eum quae implet, stimulus caritatis impellit. Longe namque a Romanis positus scribit: Memoriam vestri facio semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Desidero enim videre vos. Retentus Ephesi, Corinthiis scribit: Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos. Rursum Ephesi commorans, Galathis loquitur dicens: Vellem modo esse apud vos et mutare vocem meam. Romae quoque custodia carceris clausus, quia ire per semetipsum ad Philippenses non permittitur, transmittere se discipulum pollicetur dicens: Spero in Dominum Iesum, Timotheum cito me mittere ad vos, ut ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. Constrictus etiam vinculis atque Ephesi retentus Colossensibus scribit: Nam si corpore absens sed spiritu vobis cum sum. Ecce cor apostolicum quanto fraterni amoris igne decoquitur, quanto ad desudandum pro salute gentium desiderio concitatur. Hic corpore tenetur, illuc spiritu ducitur, et paterni amoris affectum praesentibus impendit, absentibus porrigit. Coram positis exhibet opera, audientibus exprimit vota. Efficaciter praesens eis cum quibus erat, nec tamen illis absens, cum quibus non erat. Cuius amorem melius agnoscimus, si eius adhuc ad Corinthios verba pensamus. Ait enim: Veniam ad vos cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo, apud vos autem forsitan manebo vel etiam hyemabo. Quid est, quod tam anxie per tot loca partitur, nisi quod circa omnes una caritate constringitur? Caritas enim, quae divisa unire consuevit, unum cor Pauli dividi per multa compellit. Quod tamen tanto ardentius in Deo colligit, quanto latius per sancta desideria spargit. Predicando igitur Paulus vult simul omnia dicere, amando vult simul omnes videre, quia et in carne permanendo vult omnibus vivere, et de carne transeundo per sacrificium fidei vult omnibus prodesse. Nec mirum si praedicator egregius in fraterna caritate ferventius estuat, si prae cunctis mortalibus in eo copia verae dilectionis abundat, cum fons vitae qui eum vas electionis appellat, in eum se decreverit abundanter influere, eum que dignatus sit sacramentorum suorum fluentis incomparabiliter irrigare. Hinc est quod ait: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Hoc plane salvator mundi beato Paulo per singularis gratiae privilegium contulit, quod nulli mortalium post incarnationis suae mysterium praerogavit. Nam postquam beata illa atque divina redemptoris humanitas ad paternae maiestatis est evecta consessum, ut non iam hominibus corporaliter interesset, sed caeli potius virtutibus praesideret, non per magistrum, sed specialiter per se ipsum sic illum efficaciter docuit, omnium que sibi gestorum suorum mysteria delegavit, ut non modo praecessorum suorum magisterio nullatenus indigeret, sed eos insuper omnis caelestis sapientiae profunditate praecelleret. Unde et ipse primus apostolorum Petrus eius ammiratur sapientiam dicens: Sicut et karissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis loquens in eis, de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant. Quod autem in discendis evangelicae doctrinae mysteriis non magistrum quemlibet hominem, sed Deum specialiter habuerit praeceptorem, testatur ipse qui in principio epistolae suae ad Galathas loquitur dicens: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis. Fons enim aeternae vitae velut inmensus torrens totum se simul in vas suae electionis inmersit, qui in caeteros apostolos per longa temporum intervalla sapientiae suae fluenta profudit. Et paulo post: Notum enim vobis facio, fratres, evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem, neque enim ego ab homine accaepi illud neque didici, sed per revelationem Domini nostri Iesu Christi. Quod ergo Petrum Dominus per multa argumenta adhuc mortalis edocuit, hoc totum repente beato Paulo constitutus iam in gloria paternae maiestatis exhibuit, ac si doctor quispiam dum privatus est discipulos doceat, postquam vero ad optinenda regalis imperii sceptra conscendit, remotis clientium classibus unum inter multos egregium, quem nobilius instruat, eligit. Ut ergo ad id unde coepit sermo recurrat, cum beatus Petrus ad dexteram ponitur, primatus eius, quem inter caeteros est sortitus apostolos, honoratur. Cum vero Paulus eiusdem dextri lateris occupat locum, in Beniamin, cuius est filius, mysticae figurae redholet sacramentum, quanquam et hoc non a mysterio vacet, quod beatus Petrus dominici lateris sinistram tenet. Per illum siquidem activa vita signatur. Et sicut contemplativa vita per dexteram, sic actualis exprimitur per sinistram. Quod autem per beatum Petrum praesens vita, hoc est activa figuretur, in hoc praecipue demonstratur, quod sicut evangelica frequentissime testatur hystoria, et Petrus Dominum plus omnibus condiscipulis diligat, et Dominus non Petro sed Iohanni potius praerogativam specialis omnino dilectionis impendat. Per Iohannem quippe contemplativa, per Petrum vero, sicut dictum est, activa vita signatur. Quia sancti omnes in hac vita ad similitudinem Petri Deum plus amant, et quasi minus amantur, dum duras propter eum laborum molestias perferunt, mortali tamen adhuc carne circumdati ad amplexus eius dulcedinem non pertingunt. Illi vero qui iam cum Deo sunt, in hoc eum quodammodo minus amant, et magis amantur, dum et pro eo nullos laborum turbines sentiunt, et tamen intimae familiaritatis eius oblectationibus perfruuntur. Non ergo mirum si beatus Petrus aliquando partem videatur tenere sinistram, qui et activae vitae continet ex scripturarum auctoritate figuram. Unum vero in beato Paulo videtur egregium, quia cum omnes apostoli distributis terrarum regionibus proprias optineant cathedras, iste dum nullam specialiter teneat, videtur aliquatenus communiter omnibus praesidere. Plane quia ipse toto terrarum orbe universalem fundavit aecclesiam, dignum est, ut sicut in omnibus fidei semen sparsit, sic etiam in omnibus ius teneat praesidentis. Dicit enim ad Corinthios: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego, sed gratia Dei me cum. Ad Romanos autem: Habeo, inquit, gloriam in Christo Iesu ad Deum in oboedientia gentium, verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti, ita ut ab Hierusalem per circuitum usque ad Illiricum repleverim evangelio Christi. Sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo videbunt, et qui non audierunt intellegent. Haec est igitur causa, cur Paulus nullam specialiter cathedram teneat, quia si audemus summis minora conferre, ad instar Christi salvo caeterorum apostolorum iure videtur omnibus aecclesiis praesidere. Porro autem quantum ad vulgarem pertinet sensum, quoniam Hierosolimis passus est Dominus, universis aecclesiis non Romana, sed Hierosolimitana potius praeesse deberet aecclesia. Verumtamen cum ex auctoritate canonum Romana aecclesia primum teneat locum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Constantinopolitana quartum, Hyerosolimitana iam quintum, constat Dominum salvatorem non uni cuilibet cathedrae speciali iure praeesse, sed cunctis unum pastorem universaliter praesidere. Liquet ergo aecclesiarum ordinem esse dispositum iuxta privilegium Petri, non secundum incomparabilem excellentiam redemptoris. Quia quod omnes apostoli iuxta mensuram suam optinent per gratiam collati muneris, hoc totum possidet Christus per naturalis imperium maiestatis. Quandam ergo, si dici liceat, cum Christo similitudinem Paulus tenet, dum non uni duntaxat aecclesiae sed omnibus praesidet. Non igitur sine causa beatus Paulus dextrum in picturis optinet latus, dum id non modo deposcat propensior fructuum cumulus, sed et figuralis intellegentiae sacramentum. Gliscit adhuc animus super hoc themate plura conscribere, sed litterarum baiulus, qui ad vos properare festinat, dum potius vellet volare quam currere, non me permittit saltim minimas ad scribendum moras habere. Clementia vobis, dilectissimi, divina praecipiat, ut pro me orare sancta vestra fraternitas non desistat. 160 Reverentissimo fratri Hildeprando, P peccator monachus intimae dilectionis affectum. Quod ego simul et tu, venerabilis frater, vicaria nuper interlocutione contulimus, non ociosum vel superfluum ducimus, si per articularis etiam stili seriem digeratur. Dixi siquidem, si oblitus non es, nosse me servum Dei, qui praeter illas quadragesimas, quae scilicet a patribus institutae, suis que limitibus per anni circulum sunt praefixae, alias occulte carinas celebrat, quibus scilicet illices carnalium passionum appetitus frangat, ac prurientes estuantis illecebrae concupiscentias crucifigat. Modo quippe per quadraginta dierum spacium piscibus abstinet, modo se vel a pomorum vel etiam holerum, quae sibimet aptiora sunt, perceptione coercet. Aliquando siquidem cerasorum primitias comedit, aliquando peponum, aliquando ficuum vel uvarum vel quicquid illud est quod delicatius sapit. Sed mox ut gula provocatur ut comedat, disciplina protinus adhibetur, ne desiderata contingat, et quia quod ardor edendi iam gustaverat, avidius concupiscit, ille protinus frenum abstinentiae faucibus inicit, non utique condempnans cibos, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, nec ignorans quia omnis creatura Dei bona, et nichil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Cum omnia scilicet comedere prius incipiat, quanquam esus ille magis ad cruciatum quam ad oblectationis emolumenta proficiat, in hac igitur abstinentia gulae frangitur appetitus, concupiscentiae fervor extinguitur, non Dei, quod absit, creatura damnatur. Et in hoc uberior mercedis fructus acquiritur, quod haec quasi vilium rerum abstinentia non famosa vel celebris et palam geritur, et tamen velut occulta nescitur. Quem videlicet fratrum si quis cur hoc vel illo cibo non utatur inquirat, respondet ilico, quia suis infirmitatibus hunc noxium non ignorat. Quod tamen iste de languoribus animae loquitur, hoc ille de incommoditate corporis arbitratur, et hanc per singulos illos cibos abstinentiam quadrageno semper dierum circulo tenere consuevit. Ipse quoque michi nuper confessus es, quoniam ideo te funditus a porrorum sive ceparum perceptione compescis, quia videlicet his acruminibus uberius delectaris. In his itaque despicabilibus rebus et gravior abstinentia, et minor est gloria. Facilius enim carne quam sale quis abstinet, gravius est abicere fructus arborum quam aspersas patinis fraglantias pigmentorum. Quamquam et parentes nostros de paradiso pomum proiecerit, non pigmentum, quia non est in culpa quod pluris emi, sed quod possit avidius concupisci. Sed potiorum rerum abstinentia plausu favoris attollitur, vilium vero contemptus dignus praeconio non videtur. Unde fit ut quod minoris est honoris in publico, maioris gloriae pondus habeat in occulto, sicut ait praedicator egregius: Quod momentaneum, inquit, et leve est tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Enimvero michi videtur servus ille Dei, quem diximus, de sancti Spiritus hoc infusione concipere, quod semper vult de quadragesima in quadragesimam per varias succedentis abstinentiae vicissitudines currere, et nunquam velut a proposita sacrati huius numeri linea declinare. Hic est enim numerus quo caelum cataclismus aperuit, cum abolitis iniquitatum sordibus mundi faciem divina pietas innovavit. Per huius numeri continentiam Moyses scripta digito Dei legis mandata promeruit, per hanc et Helias usque ad montem Dei Oreb indeficua gressuum agilitate pervenit. Accedit huic numero longe clarior gloria, cum et ipse Dominus et quadraginta diebus ieiunavit in deserto, et totidem horis postmodum iacere dignatus est in sepulchro. Post resurrectionem quoque quadraginta diebus cum discipulis deguit, donec ad maiestatis paternae consessum victor ascendit. Quod ergo frater ille huius sacri numeri mysterio delectabiliter pascitur, ut intra metam eius per salutaris semper abstinentiae vicissitudines transferatur, divini proculdubio spiritus permovetur instinctu, ut dum intra quadragenarii numeri modum iugiter graditur, ex Aegypto cum Israelitis ad patriam se properare testetur. Per hunc enim numerum Israeliticus populus terram repromissionis ingressus est. Et o quam profundi, quam admirabilis altitudo mysterii, quia per quam sacramenti lineam Deus est conversus ad hominem, per hanc homo reversus est ad auctorem. In egressione quippe filiorum Israel ex Aegypto quadraginta duae sunt mansiones, et adventus Domini salvatoris in mundum per quadraginta duas nichilominus generationes inducitur, quas videlicet evangelista Matheus enumerat dicens: Ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim, a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim, a transmigratione vero Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. Ipso ergo numero Dominus in Aegypti huius ima descendit, quo populus Israel ad terram repromissionis ascendit. Descendit, inquam, ille ut iste ascenderet. Ille servitutis induit formam, ut iste de servitutis ergastulo liber exiret. Et observanter Moyses posuit dicens: Ascenderunt filii Israel cum virtute sua. Quae est enim electorum virtus nisi Christus, qui est virtus Dei? Qui ergo ascendit, cum ipso ascendit qui ad nos non necessitate, sed dignatione descendit, ut illud verum esse non dubitetur, quod per apostolum dicitur: Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Sed quia nos ex occasione praedicti fratris in materiam huius disputationis incidimus, non ociosum credimus, si in ea paulo diutius immoremur, praesertim cum nonnulli divinae rationis ignari frivolum conquerantur atque superfluum, ut in aecclesia legatur istarum descriptio mansionum. Arbitrantur enim haec scire vel legere nil penitus utilitatis afferre, putantes quod rem tantummodo gestam narret hystoria, et hanc cum ipsa tunc vetustate transisse, neque nunc ad nostram aliquatinus notitiam pertinere. Sed si suptiliter ipsa scripturae verba perpendimus, quam extremae dementiae sit hoc dicere, luce clarius invenimus. Ait enim hystorica series: Et hae mansiones filiorum Israel, ex quo exierunt de terra Aegypti cum virtute sua in manu Moysi et Aaron, mox que subintulit: Et scripsit Moyses profectiones eorum per verbum Domini. Audisti quia scripsit haec Moyses per verbum Domini? Et quis hoc audeat dicere, immo quis temerario praesumat ore garrire, ut quod Domino iubente conscribitur, nil utilitatis, nulla conferat emolumenta salutis? Aggrediar ergo, frater mi, si tibi onerosum non est, mansionum illarum figuras summatim ac succincte perstringere, et quod ex dictis patrum indagare potuerim, compendiosis verbis breviter annotare, ut querelosus quispiam ex gustu micarum labentium colligat, quam nectareis dapibus pleni ferculi mensa redundat. Notandum autem quoniam omnis ille discursus et quicquid illic gestum hystorialiter legitur, totum in nobis per mysterium spiritalis intellectus impletur. Quod enim tunc visibiliter gestum est, nobis per spiritalem intellegentiam congruit, nostro tempori vetus illud saeculum militavit. Haec enim, ut ait apostolus, in figura contingebant illis. Nos enim de fornace Aegyptiacae servitutis egredimur, et terram repromissionis ingredi per plurima mansionum loca, hoc est per diversa virtutum incrementa conamur. Sed quoniam absque tribu sola Levi patrum pene omnium cadavera prostrata sunt in deserto, ad terram autem illam filii tantummodo pervenerunt, expedit ut vetus homo noster intereat, et novus, qui secundum Deum creatus sit, ad optinendam terram viventium convalescat. Quod autem tribus Levi cum caeteris in deserto non periit, hinc manifeste colligitur, quia postquam omnium Israelitarum numerus a viginti annis et supra Moyse supputante descriptus est, praesto subiunctum est: Levitae autem in tribubus familiarum suarum non sunt numerati cum eis. Dicit enim Dominus ad Moysen: Tribum Levi noli numerare, neque ponas summam eorum cum filiis Israel. Postmodum vero scriptura dicit: Hic est numerus filiorum Israel, qui descriptus est a Moyse et Eleazaro sacerdote; inter quos nullus fuit eorum, qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in monte Synai. Praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Quibus videlicet hystoriae verbis patenter ostenditur, quia caeteris in deserto prostratis ad repromissionis terram Levi tribus incolomis et illibata pervenit. Quisquis ergo se potuerit in sacerdotum vel levitarum ordine constituere, quisquis noluerit cum reliquis hominibus in terra sortem haereditariae portionis adquirere, sed solum cum tribu Levi contentus sit Dominum possidere, iste profecto in huius mundi deserto non moritur, sed terram repromissionis ingredi vivus et incolomis promeretur. Qui ad promissiones ergo patrum pervenire desiderat, haereditatis in terra funiculum cum tribu Levi possidere contempnat. Nam qui se pro terrenis in terram deicit, qui sese, ubi cum amaritudine pasca celebrandum est ac velociter transeundum, diutius gaudere confidit: Anima, inquiens, habes multa bona reposita in annos multos, requiesce, comede, bibe, epulare, non sine causa meretur audire: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, quae autem parasti, cuius erunt? Hic itaque non die sed nocte perimitur, sicut primogenita Aegyptiorum. Nimirum qui non sprevit Aegyptum, sed obsequium praebuit rectoribus tenebrarum, qui et ipsi nocte animam eius repetunt, quoniam odivit lucem, nec iustitiae consecutus est veritatem. Sed dum vagantius ad exteriora progredimur, iam quasi praemissae sponsionis obliti nunc ad Israelitarum mansiones, in quibus aliquantulum immoraturos nos esse promisimus, iam quodam, ut ita loquar, postliminio redeamus. Itaque, sicut dictum est, in quadraginta duabus mansionibus pervenerunt filii Israel usque ad principium capiendae haereditatis. Principium vero capiendae haereditatis fuit, ubi Ruben et Gad et dimidia tribus Mannasse accipiunt terram Galaad in possessionem. Porro autem, sicut illi ascenderunt per quadraginta duas mansiones, ita salvator noster in Aegyptum mundi huius descendit per totidem patres. Quod si iam intellegimus quantum sacramenti numerus iste contineat, humanae scilicet ascensionis et divinae descensionis incipiamus iam per ea quae descendit Christus ascendere, et primam nobis eam mansionem quam ipse novissimam habuit, aedificare. Si quis enim ad nos per loca quaelibet veniat, ut mox rediens per loca nos eadem ducat, ubi desinit ille, nos iter incipimus, et ubi ille coeperat, nos finimus. Prima scilicet Christi generatio coepit ab Abram, ultima vero velut postrema mansio terminavit in virginem. Et quoniam Abram interpretatur pater excelsus, nos hoc iter incipimus a virginis partu, ut peragrantes sequentia deinceps mansionum loca postremo ad Deum, Patrem videlicet perveniamus excelsum. Partus ergo virginis nobis ex Aegypto exire volentibus in primis occurrit, cum verbum Dei carnem factum in hunc mundum venisse credentes, relictis omnibus caducis et transitoriis, in illo solo requiescimus, in illo nostrae quietis et spei habitaculum collocamus. Post haec iam si proficere et ad singulos quosque fidei et virtutum gradus ascendere nitimur, tandiu debemus immorari, donec valeant virtutes in consuetudinem verti. Et tunc non quasi transcurrere spiritalis viae deserta conspicimur, sed mansiones facere vel etiam habitare in ipsis virtutum profectibus iudicamur. Nam qui bonum opus non perseveraturus incipit, quasi viam properando transcurrit, qui vero in ea quam semel arripuit, permanet sanctitate, ibi quodammodo aedificat mansionem. Et notandum quia cum ire et manere, ac per hoc iter et mansio a se sint penitus dissona, nec sibimet invicem congruant, utrumque tamen in illo Israelitico procinctu convenisse scriptura confirmat, ut illi per desertum et iter habuisse dicantur et mansiones. Quod nimirum nos, qui terram viventium intrare contendimus, et manere debemus per fixum professionis nostrae propositum, et ire semper per meliorandae conversationis et cumulandi profectus augmentum. In primis ergo proficiscuntur filii Israel de Ramese. Ramese, sicut nonnullis videtur, in nostra lingua commotio turbida vel commotio tineae dicitur. In quo datur intellegi, quod omnia quae mundi sunt, in commotionibus et perturbationibus constituta, et corruptelae, quam tinea designat, probantur obnoxia. In quibus utique non oportet animam residere, sed incunctanter exire. Quidam vero Ramese interpretari commotionem vel tonitruum putaverunt. Quod utique nobis aptari non incongrue poterit, quia dum ad praedicationem evangelicae tubae commoti fuerimus, velut a tonitru caelestium nubium excitati ex Aegypto mundi huius eximus. Exierunt autem illi mense primo, quintadecima luna, in ipso scilicet plenilunio ac veris exordio. Et nos cum summae lucis radiis illustramur, cum in nobis bonae voluntatis flores erumpunt, cum omnia renovantur, cum prata denique nostrorum cordium superni solis fomite recalescunt, tunc ex Aegypti tenebris egredi festinamus. Secundae mansio fit in Sochot. Sochot autem interpretatur tabernacula. Primus igitur animae profectus est, ut a terrenis se commotionibus dividat, sibi que tanquam peregrinae et incolae non habitaculum figat, sed exilii tabernaculum struat lugens cum propheta: Heu me, quia incolatus meus prolongatus est. Deinde veniunt in Etham sive, ut Septuaginta interpretes dicunt, Buthan, quae est in extremis finibus solitudinis. Etham fortitudinem sonat. Qui ergo iam pro Deo peregrinantur in mundo, qui se incolas et exules recognoscunt, necesse est ut quanto magis se praebent in terrenis actibus debiles, tanto sint in humilitate ac patientia fortiores. Buthan autem vallis interpretatur, quod ab eodem sensu nequaquam discrepat. Oportet enim, ut quisquis ad terram viventium properat, ad perferenda temptationum iacula in humilitatis et patientiae convalle persistat. Inde profecti sunt in Phiairoth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. Phiairoth interpretari dicitur os nobilium, per quod exprimitur lingua doctorum. In convalle quippe patientiae constitutus, quo gravius vel persecutionum vel carnalium temptationum flagellis atteritur, eo magis necesse est, ut ei ab ore nobilium, id est a sanctorum doctorum exhortationibus succurratur. Si vero non Phiairoth sed Os Irath proferendum est, ut alia testatur editio, sciendum est quod Irath vicus interpretatur. Ad os ergo, hoc est ad primum vici huius venitur ingressum, quod significat novae conversationis initium. Unde non ad urbem, sed ad vicum veniunt, quia necesse est, ut novicii quique interim se intra suburbanae vitae cohibeant modum, nec praecipitanter adhuc audeant senatoriae perfectionis attemptare fastigium. Unde bene dicitur, quoniam Airoth respicit Beelsephon. Beelsephon siquidem interpretatur ascensio speculae sive turris. A parvis enim ad magna conscenditur. Non enim haec mansio fuit in ipsa specula, sed respiciebat speculam. Quia novicius quisque et si ad speculativam vitam iam per desiderium tendat, necdum tamen ad speculativae perfectionis culmen aspirat. Quamobrem illic apte subiungitur: Et castrametati sunt ante Magdalum. Magdalus magnificentia dicitur. Noviter enim quis ad Dei servitium veniens, ascensionem speculae et magnificentiam iam quidem in conspectu suo per intentionem tenet, sed per effectum virtutis necdum possidet. Quia licet spe contemplationis ac perfectionis iam pascitur et nutritur, necdum tamen consumatae munditiae vel supernae gratiae nitore perfruitur. Vel si Beelsephon interpretatur dominus aquilonis, sicut a quibusdam dicitur, quid per hunc aquilonis dominum nisi antiquus hostis exprimitur, qui frigidis et ab amore Dei alienis cordibus principatur? Ante hunc ergo, id est contra hunc castrametamur, cum adversus eum infoederabili dimicatione confligimus. Inde profecti per mare Rubrum venerunt in Mara, quae interpretatur amaritudo. Rectus scilicet ordo est, ut qui ad terram properant melle manantem, in deserto vitae huius laboris et temptationis amaritudinem hauriant, et per disciplinae praesentis asperitatem perveniant ad remunerationis internae dulcedinem. Unde dicit apostolus: Omnis, inquit, disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii sed moeroris, post autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitiae. In procinctu siquidem spiritalis militiae constitutis, modo amara dulcibus, modo dulcia miscentur amaris, ut per haec experiatur humana conditio, et quid a se patiatur infirmitatis, et quid a Deo debeat sperare virtutis. Sicut eidem populo dicitur: Afflixi te et cibavi te manna in deserto, quod nesciebant patres tui, donec dignosceretur quid esset in corde tuo. Unde sequitur, quia profecti de Mara venerunt in Elim, ubi duodecim erant fontes aquarum et septuaginta palmae. Vides post temptationis amaritudinem ad quantam deveniunt et dulcium pomorum et aquarum profluentium amoenitatem. Per temptationis itaque pugnam perducuntur ad palmas, et per sitis intolerandae paenuriam ad irriguam veniunt aquarum viventium affluentiam. Animarum quippe medicus omnipotens Deus sic omnia ordinate dispensat, ut tanquam melle pigmentis infuso et tristibus laeta et laetis tristia misceat, quatinus mens infirma et aliquando percussa nunquam de prosperitate superbiat, et aliquando refota in adversitatibus non succumbat. Elim praeterea interpretatur arietes, qui nimirum sunt gregum sequentium duces. Qui vero sunt duces rationalis gregis, hoc est populi Christiani, nisi sancti apostoli? Hii nimirum sunt duodecim fontes ariditatem mentium doctrinae caelestis fluoribus irrigantes. Verum quia non illos duodecim duntaxat apostolos salvator noster elegit, sed et alios septuaginta constituit, idcirco non solum duodecim fontes, sed et septuaginta describuntur illic arbores fuisse palmarum. Nam et ipsi apostoli nominantur, sicut et in beati Pauli verbis agnoscitur. Cum enim de resurrectione salvatoris ageret: Visus est, inquit, Cephae et post haec illis undecim, deinde apparuit apostolis omnibus. Ex quibus verbis manifeste colligitur, quod praeter illos duodecim et alii discipuli non inconvenienter apostoli nominentur. Sed egressi de Elim iuxta mare Rubrum fixere tentoria. Nota quia non mare rursus ingrediuntur, sed iuxta mare tabernaculum figunt, ut mare tantum et procellarum cumulos procul aspiciant, nequaquam tamen motus eius et impetus pertimescant. Nos etiam post temptationum fluctus, post undissoni maris formidolosa naufragia eadem saepe mala quae pertulimus, ante oculos ponimus, ut iam velut in litore constituti dignas ereptori nostro Deo gratias referamus. Profecti quoque de mari Rubro applicuerunt in desertum Sin. Sin interpretatur rubus sive temptatio. Incipit ergo Christi militi iam prosperitatis spes arridere, et allocutionis divinae verba promittere. De rubo siquidem Dominus apparuit et Moysi ad filios Israel perferre mandata praecepit. Illic ergo tibi datur sperandae clementiae signum, ubi factum est Israeliticae visitationis initium. Sed non otiose Sin etiam temptatio dicitur. Solet enim sepius et in visionibus intervenire temptatio, dum nonnunquam spiritus iniquitatis transfigurat se in angelum lucis. Et ideo suptiliter est agendum, ut discernantur genera visionum. Sicut et Iesus Nave cum angelum cerneret, et temptationes aliquando huiusmodi visionibus inesse nullatenus dubitaret, protinus ab eo qui apparebat, requisivit dicens: Noster es, an adversariorum? Nam et per apostolum discretio spirituum inter dona sancti Spiritus numeratur. Quod autem Sin etiam odium interpretari dicitur, ne et hoc quidem a spiritali exorbitat intellectu. Quisquis enim pervenit ad visionem vel allocutionem Dei, confestim concipit odium mundi. Sed et inde progressi venerunt in Depthca, sive ut alia translatio perhibet Raphaca. Depthca denique pulsatio dicitur. Et nos postquam pertingimus ad aecclesiam, quam videlicet rubus ille significat, ubi Dei meretur homo colloquium, ubi visio conspicitur angelorum, tunc incipimus petere, quaerere, ac regni caelestis archana pulsare, Domino praecipiente et pollicente, qui dicit: Pulsate et aperietur vobis. Si vero Raphaca quis malit admittere, quae sanitas dicitur, hoc nomen animae dudum languidae, sed iam per donum sanctae aecclesiae languoris nexibus absolutae convenienter aptatur. Haec est enim anima cui dicitur: Benedic, anima mea, Dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum eius. Quem, quaeso, Dominum? Qui sanat, inquit, omnes languores tuos, qui redimit de interitu vitam tuam. Languor scilicet animae et vitia sunt, mors animae peccata criminalia sunt. Peccatum enim cum consummatum fuerit, generat mortem. Deinde veniunt in Halus. Halus interpretatur labores sive fermentum. Et certe sanitatem labores sequuntur, quoniam ad nil aliud sanitatem sancta debet anima concupiscere, nisi ut labores pro Deo valeat pressuras que perferre. Ideo nempe socrus Petri de febre convaluit, ut Domino per sedulitatis obsequium ministraret, ideo per Ananiam sanatus est Paulus, ut continuis postmodum laboribus insudaret. Hinc est quod eidem Ananiae de illo dictum est: Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Quod autem Halus etiam fermentum interpretari dicitur, et hinc nobis congruae significationis intellectus offertur. Hoc est enim fermentum illud, quod tollens mulier commiscuit in farinae satis tribus donec fermentaretur totum, id est sanctum evangelium. In hac siquidem solitudine populus murmuravit, et manna simul et coturnices accepit. Et cum non modo fermentum, sed et manna sanctum significet evangelium, miro modo haec simul in decima mansione conveniunt, ut post legis praemissae decalogum, panis evangelii succedere videatur. Post haec veniunt in Raphidin. Interpretatur itaque Raphidin laus iudicii. Et certe satis congruit, ut et labor antecedat laudem, et laus proveniat post laborem. Verum non cuiuscunque rei sed laus iudicii, videlicet quae de rationis iudicio prodeat, non laus quae de superbiae vanitate procedat. Spiritalis enim homo iudicat omnia, et a nemine iudicatur. Reperiuntur et aliae horum nominum interpretationes, sed si cuncta quae nobis in hac materia suggeruntur amplectimur, iam non servabitur epistolaris ordo compendii, sed onerosi consurget enormitas libri. Israelitarum ergo mansiones succincte transcurrimus, non ut earum scrutemur archana cubicula, sed ut in earum nominibus tanquam exteriora parietum simpliciter ostendamus. Deinde veniunt in desertum Synai. Sin, quam superius diximus, et Synai, unum non ambigitur esse desertum, sed Sin dicitur ipsa planities. Synai vero mons est in eadem supereminens solitudine, in quo nimirum Dominus legis edicta promulgat, et Moyses tabernaculum fabricat. Et hoc aptissime congruit, ut postquam rationabilis anima rectum ac per hoc laudabile coeperit habere iudicium, tunc in se Deo suo construat tabernaculum, et digna iam creatoris alloquio caelestium percipiat mysteria mandatorum. Post haec profecti sunt ad sepulchra concupiscentiae, ubi scilicet pulcher ordo contexitur. Nam cum felix anima suo sit habitaculum creatori, cum mandatis divinae legis intenta iam coeperit caelestia contemplari, mox aestuantium vitiorum ardor extinguitur, et omnis carnalis illecebrae concupiscentia sepelitur, ut non iam caro se adversus spiritum moveat, non adversus carnem spiritus concupiscat. Inde transitur in Aseroth, quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Et o quam pulcher ordo mysterii, quam decora series spiritalis incrementi, ut postquam sepelieris concupiscentias carnis, praesto pervenias ad atrium perfectionis et praemium beatitudinis. Felix anima, quae nullis iam vitiis carnis urgetur, quia mox ad beatitudinem percipiendae remunerationis ingreditur. Post haec venerunt in Rethma sive Pharam. Rethma, ut opinamur, interpretatur visio consumata, Pharam vero visibile os. In quibus quid aliud intellegitur nisi ut sancta quaelibet anima post sepultas iam concupiscentias carnis, perducta iam ad atrium perfectionis, secura de praemio beatitudinis ad consummatam mox Dei visionem veniat, eius que visibile os, hoc est presentem Dei speciem cernat? Nunc enim videmus eum, sicut dicit apostolus, in speculo et in enigmate, tunc autem facie ad faciem, et nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Quae tamen omnia, quia sancti quilibet in hac carne constituti habere nequeunt pleniter in re, iam habent in spe. Quam scilicet spem iam firmissimam tenent, quia Spiritum sanctum, qui eos in viae huius laboribus roborat, pignus habent. Unde et illa interpretatio, qua Rethma sonitus sive iuniperus dicitur, non incongrua iudicatur. Ferunt enim lignum hoc ignem in se longo tempore conservare, adeo ut si pruna eius fuerit cineribus adoperta, usque ad annum ignita perveniat. Quia ergo Spiritus sanctus, sicut legitur, scientiam habet vocis, et in apostolos missus est in specie ignis, haec interpretatio, qua Rethma sonitus vel iuniperus dicitur, aptissime Spiritui sancto convenire videtur. Hinc itaque digressi castrametati sunt in Remon Phares, quod apud nos excelsa intercisio dicitur. Nam cum animae redeuntis ad Deum intellectus augetur, mox ei datur perfecta notitia, qua scilicet excelse atque sublimiter novit et terrena a celestibus intercidere, et caduca quaelibet ac transitoria a perpetuis separare. Si vero Remon Phares, ut alibi reperitur, mali punici divisio dicitur, per hoc proculdubio sancta designatur aecclesia, quae tanquam multa grana uno cortice contegit, dum omnem credentium turbam inseparabili catholicae fidei unitate concludit. Deinde transeunt in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Non autem ignoramus dealbationem aliquando pro crimine poni, sicut dicuntur monumenta dealbata et paries dealbatus, sed hic illa dealbatio debet intellegi, de qua per Ysaiam dicitur: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, ut lana alba erunt. Et in psalmo: Nive dealbabuntur in Selmon. Et in Apocalypsi capilli Iesu tanquam lana albi referuntur. Quapropter hic dealbatio convenienter intellegitur de verae lucis splendore prodire, et de summae visionis claritate descendere. Quod si Lebna, ut quidam dicunt, in laterem vertitur, in quo videlicet opere Israeliticus in Aegypto populus coactus est laborare, hoc datur intellegi, quia sicut illi post tam sublimia loca rursus in laterem veniunt, ita nos quandiu in huius mundi deserto peregrinamur, necessitate compellimur aliquando a summis ad ima descendere, et a spiritalibus ad terrenae actionis opera transmigrare. Post haec veniunt in Resa, quod in frenos vertitur, et non incongrue. Si enim post perfectionis culmen ad opera lutulenta descendimus, disciplinae nexibus et paenitentiae loris infrenandi sumus, ne vagemur per abrupta praecipites, sed cito redeamus ad consuetae mundiciae puritatem. Interpretatur etiam Resa visibilis sive laudabilis temptatio. Quamvis enim mens cuiuslibet iusti viri iam ad alta proficiat, temptatione tamen adhuc in ima deprimitur, ne per tumorem superbiae de virtutibus extollatur. Stimulus enim temptationis ad custodiam adhibetur humilitatis. Unde dicit apostolus: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est michi stimulus carnis meae angelus sathanae, qui me colaphizet. Haec ergo temptatio visibilis est, quia manifesta, laudabilis, quia salutifera. Inde progressi veniunt in Ceelata, quod interpretatur aecclesia, ut videlicet instabiles quique, qui se per vitiorum abrupta praecipitanter impellunt, sacrae scripturae frenis ad aecclesiam retrahantur, sive quod alia tenet editio Machelat, quod est principatus virgae, quod utrumque potestatem videtur exprimere. Carni quippe, quae temptatur, necesse est ut praesidens spiritus principetur. Ut cum illa tolerat pugnam, iste quasi desuper intentet minaciter virgam, dum rigidi terroris adhibet disciplinam. Exinde venitur in montem Sepher sive Sephar, quod tubicinatio appellatur. Tuba signum est belli, equus enim Dei hodoratur bellum, et cum audierit bucinam, dicit va, et miles Christi cum se persenserit vitiorum ingruentium temptatione vallatum, virtutum protinus arma corripiens procedit ad praelium, et quominus in bella congreditur, ne degeneri torpore solutus ab adversariis facile perimatur, et tunc poterit gloriosius tuba canere, hoc est ad spiritale certamen et alios provocare. Unde illic dicitur, quia inde profecti venerunt in Arada, sive quod alibi dicitur in Charadath, quod in nostra lingua sonat idoneus effectus, ut ipse nimirum iam predicator factus merito valeat cum apostolo dicere: Qui idoneos nos fecit ministros novi testamenti. Sed et inde proficiscentes veniunt in Maceloth, quod interpretatur ab initio. Quisquis enim ad perfectionis summam contendit, omnium rerum contemplatur initium, dum cuncta viscerum suorum vota convertit ad Deum. Et dum cor ad auctorem suum iugiter dirigit, a rerum omnium initio non recedit. Vel si Maceloth, ut quidam sentiunt, dicatur esse conventus, per hoc aecclesia intellegitur, in qua videlicet a cunctis fidelibus convenitur. Unde canitur: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Deinde venitur in Taaht, vel sicut alibi legitur in Caath, quod est patientia vel confirmatio. Quisquis enim desiderat terram viventium per praesentis vitae labores ingredi, necesse est eum ad toleranda mundi pericula per patientiam confirmari. Vel si Taath, ut a quibusdam dicitur, vertitur in pavorem, dicatur unicuique certanti vel iam forte per divinam gratiam triumphanti: Noli altum sapere, sed time. Sed inde profecti veniunt in Thare, quod grece quidem extasis, in nostra vero lingua dicitur contemplatio. Consequens est enim, ut quisquis ante probatur per patientiam, perinde ad contemplationis perveniat gratiam, et qui prius in tribulatione deprimitur, postmodum ad visionis intimae laetitiam sustollatur. Sin autem Thare, sicut quidam putant, astutia vel malitia debet intellegi, hoc ad aecclesiarum praepositos non inmerito videtur posse referri, ut ipsi suis auditoribus timeant, qui in temptationum tribulatione laborant. Astutia enim et malicia illius cavenda est, de quo dicitur: Quoniam adversarius noster tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Deinde procedunt in Methca vel, sicut alibi legitur, Maathica, quod interpretatur mors nova. Nunquam tam perfecte diabolica cavetur astutia, quam si Christo commorimur, ut tanquam insensibiles ad hostis callidi temptamenta reddamur. Quam novam mortem contemplatio parit, quae scilicet et mundum nobis, et nos mundo mortuos efficit. Quod si Methca, ut quibusdam placet, in dulcedinem vertitur, quid mirum si de contemplatione ad dulcedinem veniatur, cum ipsa contemplatio nil aliud sit quam ineffabilis et immensa dulcedo? Post haec venitur in Esmona, quae festinatio dicitur. Nam postquam pertingimus ad dulcedinem contemplationis, moram non ferimus tarditatis. O quam moleste moram patiebatur ille, qui dicebat: Utinam dirrumperes caelos et descenderes et liquefierent montes a facie tua. Quam graviter hanc moram ferebat ille qui dicebat: Cupio dissolvi et esse cum Christo multo melius. Sin autem a Senna dicatur, quod ossa significat, hoc ad robur constantiae pertinet. Quod necesse est, ut Christi amator habeat, ne per amorem nimium inpatiens fiat. Hinc iam transitur in Moseroth, quod significare putatur excludens. Anima quippe quae ad perfectum sponsi sui amorem pervenit, temptationes a se callidi corruptoris excludit. Unde et apostolus: Nolite, inquit, locum dare diabolo. Quod si Moseroth iuxta quosdam interpretatur vincula, sanus per omnia et congruus intellectus elucet. Nimirum sancta quaelibet anima, quae caelesti sponso in amore coniungitur, necesse est ut ei assiduis scripturarum meditationibus quasi quibusdam vinculis insolubiliter connectatur. De quibus vinculis Christo per Ysaiam dicitur: Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt, et post te ambulabunt colligati vinculis. Unde non inmerito iam venitur in Banaeain, quod significat fontes vel excolationes, id est ubi divinarum scripturarum fontes anima bibit et excolat, hoc est suptiliter tractat ac ruminat. Excolat, inquam, cum illud evangelicum servat, ut ne unus quidem apex aut unum iota de lege praetereat, quin omnia fiant. Si vero Beneiacan, sicut quidam dicunt, transfertur in filios necessitatis sive stridoris, hoc significat, quia quisquis divinis eloquiis eruditus est et affluenter instructus, necesse est ut post se et alios trahat, ac filios gignat. Quibus nimirum dum fletus et stridorem dentium minaciter obicit, quodammodo necessitatem eis, ut ad Deum convertantur, imponit. Hii sunt ergo filii necessitatis vel stridoris de quibus et prophetice canitur: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Post haec ascendunt in montem Gadgad, quod interpretatur nuntius vel accinctus vel certe concisio. Quibus enim verba Dei annuntiamus, eos proculdubio commonere debemus, ut et se virtutum armis accingant, et invisibilium hostium spiritalibus gladiis terga concidant. Quod cum eos agere non segniter edocemus, cum eis simul ad montana conscendimus. Quod si Gadgad, ut quidam putant, temptamenta significat, datur intellegi quoniam his, qui ad caelestem patriam tendunt, temptationes deesse non possunt. Et saepe temptatio virtutibus admiscetur, ut laborioso Christi militi merces uberior conquiratur. Et quia per mala temptationum ad praemiorum bona transitur, congrue sequitur, quoniam inde profecti venerunt in Getebatha sive ut alibi legitur Tabatha, quod interpretatur bonitas sive bonum. Ergo per experimenta temptationum ad bonitatem, quae proculdubio Christus est, pervenitur. Inde profecti sunt in Ebrona, quod transitus appellatur. Animo quippe transeunda sunt omnia, et in eum solum debes optutum mentis infigere, cum quo sine transitu valeas permanere. Post haec veniunt in Asiongaber, quod interpretatur consilia viri. Postquam enim nos in Christum omnino proicimus, postquam in eum omnem cordis nostri fiduciam collocamus, esse pueri sensibus ulterius non debemus, imitantes apostolum qui dicit: Cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Et iterum: Nolite pueri effici sensibus. Sed quoniam qui apponit scientiam, apponit dolorem, iterum veniunt in desertum Sin, quae est Cades. Sin autem temptatione interpretari iam superius diximus. Sicut enim vas aureum vel argenteum sepe malleus percutit, sepe lima hinc inde poliendo circumdat, ut clarius fiat, sic iterata temptatio constantis et non cedentis animae rubiginem purgat. Vas enim figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis. Et quia Cades fructificatio sancta dicitur, vides quoniam temptationum sulcos sancta fructificatio subsequatur. Sed et hinc applicuerunt in montem Hor in extremis finibus Edom. Hor montanus interpretatur. Quisquis enim temptatus non labitur, sed de temptatione fructificat, consequens est ut ad montem, qui Christus est, victor ascendat. Hic est enim mons ille coagulatus, mons pinguis, de quo per prophetam dicitur: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Hic mons dicitur montanus, quia ubi Christus, ibi et proculdubio Christianus. Ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Deinde veniunt in Salmona, quod interpretatur umbra portionis. Et merito postquam in montem, qui est Christus, ascendimus, vitiorum fugientes ardorem sub defensionis eius umbraculo residemus. De qua videlicet umbra per Hieremiam dicitur: Spiritus oris nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. Et angelus ad Mariam: Virtus, inquit, altissimi obumbrabit tibi. Salmona etiam, ut alicubi reperitur, imaguncula dicitur, quod utique loco illi non absurde congruit, dum ibi aeneus ille serpens appensus sit, qui crucifixi representat imaginem salvatoris. Fit praeterea transitus in Phinon, quod interpretatur os vel oris parsimonia. Et os quidem, quia mox ut passionis Christi sacramenta cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum. Et apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Oris vero parsimonia dicitur, quia dum tam profunda redemptionis humanae mysteria penetrare non possumus, quasi ori nostro digitum superponimus, ut divinitatis Christi celsitudinem maioribus relinquentes de sola tantum eius cruce tractemus. Sicut dicit apostolus: Nichil iudicavi me scire inter vos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Post haec profecti sunt in Oboth, quod utique vertitur in magos sive phitones. Per quod datur intellegi, quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione concipitur, post acceptam fidem, quae oris confessione profertur, consurgunt adversum nos heretici, errorem venenatae perfidiae dogmatizantes, tanquam phitones et magi malefica incantationum carmina conspergentes. Hinc transitur in Gebarim, quae est in finibus Moabitarum. Gebarim significat acervos lapidum transeuntium. Isti porro sunt lapides vivi, sancti scilicet, ex quibus non modo Hierusalem superna construitur, sed et praesens aecclesia tanquam margaritis coruscantibus adornatur. Qui merito transeuntes dicuntur, quia terrena quaelibet ac transitoria mente calcant, atque ad caelestia transire festinant. Si vero non Gebarim sed Gai dicatur, quod alia testatur editio, et hoc ab intellectu transeuntium non oberrat. Gai siquidem interpretatur chaos. Dicit autem Abraham diviti, quia inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Ad illum ergo sancti semper transire desiderant, ut in eius sinu, sicut et beatus ille Lazarus, feliciter requiescant. Unde satis apte consequitur, ut post chaos phitonum atque magorum, quod est tenebrosa calliditas hereticorum, praesto veniant in Dibongad, quod significare dicitur apiarium temptationum. Apes enim ore mella ferunt, sed aculeis pungunt, sic et heretici verbis quidem manifeste blandimenta praetendunt, sed quasi post se erroris aculeos contegunt. Primo distillant ore dulcedinem, sed postmodum spargunt aculeatae falsitatis errorem. Unde propheta conqueritur dicens: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis. Inde profecti sunt in Helmondeblathaim, quae vertitur in contemptum palatarum, hoc est ficuum sive contemptus obprobrii. Ficus autem deliciosus est fructus, per quod intellegitur necessarium esse, ut qui iam donis caelestibus appropinquant, cuncta carnalis illecebrae blandimenta contempnant. Quod si contemptus obprobrii magis admittitur, per hoc indubitanter instruimur, ut si quando vel hereticorum vel reproborum quorumlibet dehonestamur iniuriis, non turbemur. Per quod scilicet utrumque salubriter edocemur, ut nos nec inhonestati contemptus irrisio moveat, nec ulla terrenae dulcedinis oblectamenta resolvant, quatinus de hoc mundo valeamus dicere cum propheta: Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. Inde commigrant ad montes Abarim contra Nabo. Abarim transitus, Nabo abscessio interpretatur, ubi scilicet anima quasi per omnes itineris mansiones ita per cunctas fuerit progressa virtutes, quia iam ad culmen perfectionis ascendit, mente mox transit ex hoc saeculo et abscedit. Quae nimirum etsi adhuc manere videatur in mundo, in carne tamen, non secundum carnem ambulans, iam recessit e mundo. Sicut de Enoch dicitur: Et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Ita quisquis sanctitate perfectus et mundo iam mortuus pertransiit mundum, et habitat in regione virtutum. Postrema vero mansio est in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho. Ad hoc enim tam longi itineris transitus agitur, ad hoc tot erumnis ac laboribus per vastam huius mundi solitudinem suspiratur, ut applicemus ad Iordanem, hoc est accedamus ad inexhaustam caelestis sapientiae plenitudinem. Iuxta quam peregrinationis nostrae tabernaculum construentes eius fluentis a cunctis nos Aegypti squaloribus properemus abluere, ut purificati terram repromissionis valeamus intrare, ut simus, sicut de sponsa in Canticis dicitur: Oculi eius sicut columbae super rivos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissimae. Et notandum quod profectio ista non in montibus, sed in campestribus desinit, quoniam sancti quique quanto celsiori perfectione sunt praediti, tanto maiori sunt humilitate fundati. Qui etiam contra Hiericho mansiones aedificant, quoniam adversus mundum, qui per eam designatur, infoederabiliter pugnant. Quibus dicitur: Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret, sed quia de mundo non estis, propterea odit vos mundus. Haec tibi, venerabilis frater, de Israeliticis mansionibus summatim raptim que transcurrimus, profundiora vero mysteria vacationi tuae, quae liberior est, reservamus. Inquirendi quidem vel intellegendi dedimus occasionem, non autem plenae contulimus intellegentiae facultatem. Et nos quidem earundem mansionum tantummodo quasi ianuas aperuimus, tuae prudentiae sit eas ingredi earum que mysteria velut occulta thesauri caelestis talenta rimari. Michi autem hoc dumtaxat optinuisse sufficiat, ut fatuus quisque nesciens quae loquitur, vel de quibus affirmat, non ulterius garriat haec nichil utilitatis afferre, sed mysticis allegoriarum spiritalium sacramentis non dubitet omnia redundare. Nos itaque post metata tot mansionum castra, post tam longae profectionis erumnas, Aaron et Moyse iam defunctis, hoc est, veteri sacerdotio ac lege solutis, sub Iosue duce terram evangelicae repromissionis sumus ingressi. Terram, inquam, lacte ac melle manantem, hoc est humanitatis Christi atque divinitatis mysteria profluentem, quibus utique iam nil aliud restat, nisi ut in Hierusalem pectoris nostri construamus Domino templum, ita decore virtutum tanquam auri et argenti omnium que gemmarum varietate conspicuum. In cuius scilicet templi vestibulo duas erigamus hinc inde columnas ad Salomonis exemplum, ponentes et catenulas in earundem capitibus columnarum. Sicut enim Scriptura testatur: Unam columnam a dextris et alteram posuit a sinistris, ubi mox sequitur: Eam quae a dextris erat, vocavit Iachim, hoc est firmitas, et quae ad levam Booz, hoc est in robore. Quid enim per columnam, quae a dextris est, et vocatur firmitas, debet intellegi, nisi dilectio Dei? Et quid per eam, quae a sinistris est, et vocatur in robore, nisi dilectio proximi? Aliud est enim firmitas, hoc est ipsum robur, aliud in robore, quoniam aliud est diligere ipsum Deum, aliud diligere proximum in Deo. In dilectione quippe proximi mensura ponitur, Deum vero diligere sine ulla prorsus mensura iubemur. In vestibulo ergo templi columnam, quae firmitas vocatur, erigimus, cum in hac praesenti aecclesia, quae caelestis illius aecclesiae vestibulum est, Deum totis viribus firmiter et constanter amamus. Ipsa quippe dilectio, sicut Iohannes evangelista perhibet, Deus est. Et de Deo propheta psallit: Tu es Deus meus et fortitudo mea. Columnam vero quae vocatur in robore, in sinistra eiusdem vestibuli parte statuimus, cum proximum nostrum in Deo sicut nosmetipsos amamus. Ubi notandum, quod scriptura prosequitur: Nec non et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum. In nostrae quippe mentis oraculo capitibus columnarum catenulas superponimus, quibus scilicet utramque columnam sibimet invicem connectamus, quia nec Deum sine proximo, nec proximum vere diligimus sine Deo. Quod utique templum tu, venerabilis frater, optime potes Deo manum praebente construere, qui mutuatus es ab Aegyptii aurea vasa et argentea cum vestibus pretiosis. Thesaurum quippe tollit Aegyptiis, unde Deo tabernaculum construat, qui poetas ac philosophos legit, quibus ad penetranda mysteria caelestis eloquii suptilius convalescat. Ipse tabernaculum hoc in nostra dignetur mente construere, qui destructum sui corporis templum triduano potuit spacio reformare. 161 Sanctis fratribus in Casini montis caelesti scola degentibus, P peccator monachus servitutem. Observatio sextae feriae, dilectissimi, cui sancta vestra devotio dedicavit, et ieiunii salutaris inediam, et apostolicorum verberum disciplinam, quot hominum multitudines ad exemplum salutis attraxerit, et tanquam novella divinae plantationis in exuberantium germinum propagines pullulaverit, testes sunt non modo monasteria, que vestra, hoc est suorum gaudent imitari vestigia magistrorum, set a multitudine urbium atque villarum, que se communiter ingerentes atque letantes idipsum plausibiliter arripiunt institutum, adeo ut plerique piae devotionis ardore concepto nisi quantocius huius observantiae suscipiant regulam, non levem se deputent propriae salutis perferre iacturam. Nullatenus ambigentes, quia dum die crucis per corporalem alimentorum se continentiam mactant, passioni redemptoris in veritate communicant, atque ad dominicae resurrectionis gloriam se pertinere non inaniter credunt, dum Christo in cruce pendente ipsi quoque suae carnis illecebras per abnegatae refectionis patibulum crucifigunt. Hinc est quod ait apostolus: Si compatimur, et conregnabimus; si commorimur, et convivemus. Et iterum: Si complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Et paulo post: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo. Set sciendum est, quod humani generis inimicus, dum totum sacrificium non valet de manibus offerentium rapere, more quasi rapacis arpigae partem saltim quamlibet conatur auferre. Hinc est, quod cum Abraham Deo sacrificium ex diversis animalibus optulisset, scriptum est, quoniam descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Super mactata quippe cadavera descendunt volucres, dum ad rapiendum sacrificium afflictorum corporum nostrorum aeriae se praecipitant potestates, ut vel totum de manibus litantium rapiant, vel parte praerepta quasi de manubiis sibi victoriae triumphalis applaudant. Hinc est quod auctor antiquae superbiae spiritus per ora quorumdam, tanquam per vasorum suorum organa, vobis concrepat dicens: Ieiunio quidem non penitus improbandum est corpus atterere, set turpe nimis et inhonestum est, ante tot fratrum intuentium oculos membra nudare. Et unde vox ista procedit, nisi ab illo qui parentes generis nostri nuditatem erubescere compulit? Ante vocem quippe serpentis ait scriptura: Erat uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant. At postquam eis venenata consilia callidi draconis instillavit astutia, protinus scriptum est: Cum que cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. Audenter dicam, dilectissimi fratres mei, quia quisquis, ut compatiatur Christo, nudari vestibus erubescit, hic proculdubio verba serpentis audivit. Et quia de sua nuditate confunditur, instar primi parentis a divinis, ut ita loquar, aspectibus occultatur: Vocem, inquit, tuam audivi in paradiso et timui eo, quod nudus essem et abscondi me. Et revera sine dubio celatur a facie Dei, qui portare dedignatur improperium Christi, cum apostolus dicat: Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Humilis ergo frater extra castra cum Paulo simul egreditur, et portare salvatoris improperium non veretur. Superbus autem et arrogans quisque petit cum primo parente latibulum, ut omnia cernentis Dei vitet aspectum, nimirum ex illis est quibus dicitur: Discedite a me, operarii iniquitatis, quia nescio vos. Nescio, inquit, quia vos fugientes a me non vidi, hoc est elationis vestrae superbiam reprobavi. Porro cum in initio salutaris huius observantiae unusquisque vestrum et disciplinam nudus acciperet et nuditatis ignominiam non timeret, quis vos postmodum fascinavit et Christi passionem, que mundi decus et salus est hominum, erubescere docuit? Absit autem ut vobis, dominis videlicet meis, illud inferre praesumam, quod Galathis apostolus ait: Sic, inquit, stulti estis, ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne consumemini. Illud tamen audenter dicam, quod Corinthiis exprobrans dicit, quia libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cedit. Que nimirum omnia ad doctrinam perversa dogmatizantium pertinere quis ambigat? Porro autem sicut dixit Deus ad Adam: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes, comedisti? Ita vobis non inmerito valeat cum iurgio severitatis intendi: Quis ad hoc vos induxit, ut crucis Christi portare contumeliam timeretis, nisi verba cuiuspiam male suadentis audistis? Hinc est etiam, quod a me sollicite perquisiti, quod erat in causa, simpliciter respondistis, quia videlicet pie memoriae Stephanus cardinalis hoc insugillando derisit, ac velud indignam rem conspuens et excreando despiciens, ne ulterius fieret penitus interdixit. Nec mirum, cum apostolus dicat: Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Dompnum plane Stephanum cum credam per Christi gratiam nonnullis floruisse virtutibus, morbo tamen elationis laborasse, prout eum fervor iuventutis inpelleret, dicebatur. Et forte iusto Dei omnipotentis exigente iudicio factum est, ut propter huius verbi piaculum obitum incurreret repentinum. Brevi quippe temporis spatio postquam haec vobis verba locutus est, accepit antydotum. Festivitate vero beatae Scolasticae virginis invitante, quasi vigetus iam et incolumis ad nocturnum surrexit officium, eodem que die prior ipse, deinde germanus eius iunior repente defuncti, atque altera die pariter sunt sepulti. Et credi forsitan digne potest hoc divina fuisse moderatione dispositum, ut venerabilis ille frater in eius potissimum virginis die iudicium inprovisae mortis incurreret, contra cuius monasterium incauti sermonis arrogantiam protulisset. Quatinus ob hanc culpam animam illius lesio nulla contingeret, pro qua momentanee mortis poenam caro eius subito corruens pertulisset. Saepe namque sic divinae iustitiae misericordia permiscetur, ut in hac vita peccator dignam perpetrati sceleris recipiat vicem, quatinus illic aeternae dampnationis effugiat ultionem. Et hic eum finiendi supplicii poena percellat, ut illic ultionem quae nunquam finitur evadat. Hic plane ad memoriam redit, quod michi nuper Petrus de Burgo vicelicet clarissimus retulit. Faber est, inquit, in regione que Pilonicum dicitur, artis malleatorum adprime peritus, et in fabricandis praecipue lanceis atque sagittis circumquaque notissimus. Spretis scilicet ferramentis et utensilibus que congrua sunt necessitatibus hominum, illa delectabatur acuere, que infligendis sunt apta vulneribus et cedibus bellatorum, ita ut non iam parvus eorum numerus esset, qui per eius inevasibiles gladios in certamine corruissent. Hic cum aliquando non graviter sauciatus in pectore cecidisset, quoniam procul erat a propriis, in aliena receptus domo decubuit. Ubi tandiu vulnusculum medicinalis industriae sedulitate curavit, donec resumptis aliquantulum viribus, in melius de languore convaluit. Misso itaque ab uxore sua vehiculo ut rediret ad propria, laetus quidem praesto surrexit. Sed dignum stupore miraculum, totum cum armo brachium in lectulo dereliquit. Atque ut rem audias inauditam, nullam tunc doloris molestiam sensit, sed sic sua tanquam aliena miratus et se repente debilem repperit, et convulsum a se brachium eminus iacere conspexit. Iusto nimirum Dei iudicio factum est, ut repente brachium perderet, quo videlicet repentinae mortis ministra tela crudeliter fabricasset. Et ubi vulnus non pertulit, ibi se vulneratum invenit, qui saepe quamplurimos per feralis artis ingenium inproviso vulnere sauciavit. Ut ergo ad id quod exorsus est sermo recurrat, quisquis disciplinam suscipere pro nuditate sui corporis erubescit, proculdubio cum Adam Dei deambulantis in paradyso fugit aspectum, et crucifixi Christi convincitur irridere supplicium. Nec eum sequitur qui, ut nos liberaret a maledicto, ipse factus est maledictum, set illum potius imitatur, qui omnes de sublimi videt, et ipse princeps est super omnes filios superbiae. Ille nimirum indutus est gloria, de quo et per prophetam dicitur: Omnis lapis pretiosus indumentum tuum, set propter elati tumoris arrogantiam in confusionem corruit sempiternam. Iste vero est cuius et persecutores et sectatores unum concorditer profitentur obprobrium. Illi siquidem insidiantes dicunt: Morte turpissima condempnemus eum, iste vero paenitentes clamant: Nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Quibus utique verbis supra iam propheta praemiserat: Non est ei species neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum; despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem, et quasi absconditus est vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum. Dic ergo quisquis es, qui Christi passionem superbus irrides, qui cum eo nudari flagellari que despiciens nuditatem eius et cuncta supplicia tanquam nugas ac nenias et quedam somniorum deliramenta subsannas, quid facies cum eum qui publice nudatus est et in cruce suspensus videris in maiestatis suae decore conspicuum, angelicis agminibus undique constipatum, incomparabilis splendoris inmensitate circumdatum, et super omnia visibilia et invisibilia ineffabiliter gloriosum? Quid , inquam, facies, cum eum, cuius nunc ignominiam despicis, aspexeris in igneo tribunalis excelsi solio praesidentem, et omne genus humanum recto equitatis examine terribiliter iudicantem? Tunc sol obscurabitur, luna tenebris involvetur, stelle de caelo cadent, fundamenta montium contremiscent, caeli tristibus radiis coruscabunt, terra simul et aer flammis in excelsa furentibus cremabuntur, et elementa pariter omnia confundentur. Et tu ornate, tu molliter et decenter indute, inter ista quid facies? Qua fronte, qua praesumptionis audacia illius gloriam participare sperabis, cuius portare contumeliam et ignominiam despexisti? Quis te delicatum atque tenellum aggregabit collegio martyrum, in quorum corporibus videbuntur in gloriam verse non modo virgarum vibices, set et innumerabilium vulnerum cicatrices? Christus crucis non erubuit turpitudinem, et tu ad putride carnis tue vermibus devorandae confunderis nuditatem? Ille nudatur, ceditur, nectitur vinculis, oblinitur sputis, quinquepartito vulnere illius caro perfoditur, ut nos a vitiorum, que in nos per quinque sensus ingrediuntur, irruptione curemur. Et tu lascivus, tu unctus, tu petulcus ac tenellus, non vis thesaurum carnis tuae hominibus detegi, ne mortalis vel terrena, quod absit, sed magnum quid debeat estimari? Paulus apostolus ter virgis in publico ceditur, nec veretur; quinquies quadragenas una minus in iudicio accipit, et letatur. Preterea gaudere se dicit in frigore et nuditate. Petrus cum coapostolis omnibus flagellatur, atteritur in concilio Fariseorum, et omnes gloriantur atque tripudiant, quia dignatus est eos Iesus pro suo nomine contumelias pati. David propriis indumentis exutus et ephod lineo praecinctus ante arcam Domini totis viribus saltat, et non suam set Dei gloriam querens atque a regalis genii gravitate declinans in Dei omnipotentis honore coniubilat. Cui Michol: Quam gloriosus, inquit, hodie fuit rex Israhel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris. Superbi scilicet regis filia humilitatem viri portare non potuit, atque idcirco nuditatis, que Domino ministrabat, gloriam non cognovit. Talem ergo merentur habere magistram, qui carnem suam coram fratribus perhibent non esse nudandam. Et quoniam isti arescentes in radice superbie nunquam spiritalem germinant fructum, his merito congruit, quod de illa quoque scriptura testatur dicens: Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque in diem mortis suae. Nam et isti merito deberent a vobis cum austeritate repelli, sicut illam David suis responsionibus fregit: Vivit Dominus, ait, quia ludam ante Dominum, et vilis fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis. Cui scilicet Michol simul cum suis discipulis deliciose viventibus quodammodo per Ysaiam Dominus dicit: Et nunc audi hec, delicata et habitans confidenter, que dicis in corde tuo: Ego sum, et non est praeter me amplius, non sedebo vidua, et non videbo sterilitatem; venient tibi hec duo subito in una die, sterilitas et viduitas. David plane, ut nudus incederet, sanctus qui in eo erat Spiritus impulit; Michol vero paternus ille possessor, ut eum insolenter argueret, incitavit. De quo videlicet possessore dicitur, quia insiluit spiritus Domini malus in Saul. Ideo que sine ulla dubitatione credendum est, quia divinus eum spiritus provocat, qui ad honorem crucis Christi se humiliter nudat, et ille superbi Saul spiritu in arrogantiam tumoris attollitur, qui se ut crucifixo Christo participet, exuere dedignatur. Quae profecto superbia sic eum ab ipso humilitatis auctore divisit, ut ne Samuhel quidem sibi veniam impetrare potuerit. Egregium prophetarum Ysaiam publice coram omni populo nudum incedere Dominus imperat, et monachus qui, ut ita loquar, unius stateris impar est, nudari coram paucis fratribus erubescit? Vade, inquit, solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tolle de pedibus tuis, mox que subiunctum est: Et fecit sic, vadens nudus et discalciatus. Et notandum quia non molle carbasinum, non stamineum delicatum, sed ait: Solve saccum de lumbis tuis, ut ex vestis mollitie colligas quam delicate, quam molliter vixerint quoscumque etiam sub lege veteri spiritus veritatis implevit. Reges igitur ac prophetae immo salvator pariter et apostoli nequaquam veriti sunt nudari, cum id ordo persecutionis expetiit, et tu quasi dominicus delicatus times nudus aspici, ne te contingat oculis videntium fascinari? Et revera fratres tui pulli sunt corvorum, qui Domini sui portare gloriantur obprobrium. Tu, sicut dicitur, filius gallinae albae gaudes ornatus ac nitidulus apparere. Set dum corvorum contempnis superbiendo nigredinem, lepre quam lex antiqua denuntiat incurris alborem. Age, frater, quid est caro ista, quam videlicet tam diligenti cura vestibus contegis, et tamquam regiam sobolem molliter nutris? Nonne massa putredinis, nonne vermis, pulvis, ac cinis? Nec iste, qui nunc est, a sapiente viro attenditur, set potius dignum est ut sanies, virus, fetor, et obscenae corruptionis illuvies, que postmodum futura est, perpendatur. Quas ergo gratias tibi referent vermes, qui voraturi sunt carnes, quas molliter ac suaviter enutristi? Age, inquam, cur passus est Christus? An ut proprios reatus ablueret et excessus sui commissa deleret? Set audi Petrum de illo dicentem: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius. Ad quid ergo passus est? Adhuc Petrus ipse respondeat: Christus, ait, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. Christus ergo primo passus est, quem protinus apostoli sunt secuti, quorum et nos vestigia praecipimur imitari, sicut unus eorum dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ad quid ergo Christum legimus passum, nisi ut eius e vestigio prosequamur exemplum? Obsecro vos, dilectissimi, aures vestras a serpentinis perversa loquentium sibilis claudite, eas que in simplicitate pauperis et crucifixi Christi Iesu virgines custodite. Aureum Babylonis poculum et calicem irae Dei, qui vobis blande porrigitur, ab ore vestro repellite, pestifera superborum et adulterantium verbum Dei venena vitate. De quibus ad Timotheum apostolus ait: Prophana et inaniloquia devita; multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Ne vobis et michi, quod absit, gemina illa formido contingat, quam apostolus diversis ponit in locis. Vobis quidem: Timeo ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate, que est in Christo. Michi autem illud: Timeo ne sine causa laboraverim in vobis. De illis etiam dicit: Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi; quorum finis erit secundum opera ipsorum. Non ergo mens sancta participare crucem Christi in verberibus metuat, non eius contumeliam in nuditate corporis erubescat, cum ipse dicat: Qui erubuerit me et meos sermones, hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. Numquam plane de sui corporis nuditate confunditur, qui clara mentis acie futurae retributionis praemia contemplatur, nec perorrescit plagarum sub momento volantium asperitatem, qui provide considerat eam, que sibi compensanda est suavitatis aeternae dulcedinem. O quam iocundum, quam insigne spectaculum, cum supernus iudex de caelo prospectat, et homo semetipsum in inferioribus pro suis sceleribus mactat. Ubi reus ipse in pectoris sui tribunalibus praesidens tripharium tenet officium: in corde se constituit iudicem, reum in corpore, manibus se gaudet exhibere tortorem, ac si Deo sanctus penitens dicat: Non opus est, Domine, ut officio tuo me punire praecipias, non expedit, ut ipse me iusti examinis ultione percellas. Ipse michi manus inicio, ipse de me vindictam capio, vicem que meis sceleribus reddo. Et hoc est profecto, quod Petrus apostolus ammonet dicens: Nemo vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus, non erubescat. Enimvero ubi hoc fit, demones fugiunt, et quod ad Christi gloriam eorum que fit ignominiam, cernere perorrescunt. Huic econtra spectaculo assistunt angeli, qui gaudent de peccatore converso, et hoc Deo gaudentes annuntiant, cum iam invisibilis iudex id ipsum per se delectabiliter cernat. Hec est hostia, quae viva mactatur, ad Deum per angelos oblata defertur, et sic humani corporis victima illi unico sacrificio, quod in ara crucis oblatum est, invisibiliter permiscetur. Et sic in uno thesauro sacrificium omne reconditur, videlicet et quod unumquodque membrum et quod caput omnium optulit electorum. 162 Domno Petro Lateranensis canonicae archipresbytero, Petrus peccator monachus fraternae glutinum karitatis. Tantum valet iaculum, quanta virtus est bellatoris. Nam quantalibet limetur et exacuatur industria, si brachium vibrantis elangueat insignis victoriae manubias non reportat. At ubi bellator est strenuus, per optunsum quoque gladium cesis hostibus aliquando fit triumphus. Nam et Goliath insigni munitus gladio non modo perdidit, sed et percussus occubuit, et Samson cum vili mandibula asini mille de Philistiim viros occidit. Hinc est quod cum Iether primogenitus Gedeonis gladium timuisset educere, Zebee et Salmana, reges Madian, dixerunt Gedeoni: Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis. Itaque qui contra clericorum luxuriam tamquam tudites iaculum fabrico, in nullius eum melius quam in tuis manibus pono. Tanto quippe zelo vidi te semper adversus eorum perditos mores medullitus inardescere, ut Finees vel Heliae iudiceris incendio non egere, adeo ut plus in sugillationis tuae vereantur obloquium, quam ipsum quoque timeant papale decretum. Nam velut egregius canis aulae regiae custos, nocturnos fures claris vaubatibus impetis, eos que ne libidinis suae facibus palacium regale comburant, mordicus apprehendis. Non enim te latet, quia presbyteris, diaconis et subdiaconis tam districte, tam rigide regula castitatis indicitur, ut omni catholicorum patrum concurrente iudicio a contrahendis nuptiis funditus abscidantur. Et certe satis est ratione plenissimum, ut post episcopos, in his quoque tribus gradibus niveus pudicitiae candor effloreat, qui nimirum sacris mysteriis familiarius appropinquant. Nam quia dominicum corpus in virginalis uteri templo cohaluit, nunc etiam a ministris suis continentis pudicitiae mundiciam quaerit. Plane sicut concipienti deificae virgini non virile semen influxit, sed virtus sancti Spiritus obumbravit, ita nunc in altari positum sacramentum eadem sancti Spiritus virtus est, quae vivificat, et necesse est, ut hoc pudica manus et inpolluta contingat. Sed quoniam super hoc themate prolixius iam alibi disputavimus, et primo quidem piae memoriae Nikolao papae deinde Taurinensi episcopo, postremo etiam comitissae Adalaidi viritim scribentes diversa scripturarum exempla congessimus, ad illa te, frater venerande, transmitto, illis te velut armis militaribus induo, atque ut alter Iosue urbem Iericho subvertere nitaris impello. Superest ergo nunc, ut eosdem clericos ipse paulisper aggrediar, quatinus quod in camino pectoris fervet, ita labiis quasi rimis patentibus evaporet. Convenio vos, o prolectarii, uxorii, ac mulierum dominantium ditionibus inserviti, ut quid canonicae sanctionis iura confunditis, et a sanctis patribus institutam puritatis aecclesiasticae regulam violatis? Pro pudor, libidinis vestrae legibus colla summittitis, et promulgata per ora doctorum sancti Spiritus edicta calcatis. Ecce per vos apostolorum labor evertitur, et aedificium quod doctores aecclesiae fundaverunt, liquet quod vobis impugnantibus obruatur. Et ita fit, ut lex aecclesiae quam clericalis ordo constituisse dignoscitur, per eundem rursus ordinem e contrario destruatur. Amnon et Absalon fratres fuerunt, quos unus quidem pater genuit, sed alterum alter extinxit. Cain trucidavit Abel, malus scilicet iustum. Sepius etiam adulterinus legitimum perimit, sicut Iugurtha perhibente Crispo Iempsal et Adherbal occidit. Ita quodammodo spurii fratres legitimos perimunt, cum hii qui se solo nomine clericos profitentur, sanctorum patrum iudicia destruunt. Et tanquam ipsos videntur extinguere, quorum non metuunt sententias annullare. Quos videlicet apte significare videtur Abimelech filius Ierobaal, quem scriptura genitum refert de concubina, quam habuerat in Sichem. Hic enim occidit fratres suos filios Ierobaal, septuaginta viros super lapidem unum. Quid enim per septuaginta viros, nisi praedicatorum aecclesiae libra signatur? De quibus ait Lucas evangelista, quia designavit Dominus septuaginta, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Hic etiam praedicantium ordo iam figurabatur in illis, de quibus ad Moysen Dominus ait: Congrega michi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes populi sint et magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis. Idem quoque misticus numerus praedicatoribus convenire tunc indubitanter agnoscitur, cum Israeliticus populus in Helim castra posuisse narratur, ubi videlicet erant duodecim fontes et septuaginta palmae. Quid enim per duodecim fontes, nisi sancti designantur apostoli, qui ariditatem cordis humani sanctae praedicationis non desinunt irrigare fluentis? Quid vero per septuaginta palmas, nisi inferioris gradus debent sacerdotes intellegi, qui constituti sunt per mundum Christi narrare victorias? Palma siquidem consuevit coronare victores. Denarius autem numerus in his per septenarium ducitur, quia necesse est, ut per septiformis spiritus gratiam decalogus impleatur. Nec praetereundum, quod populus ille antequam veniret in Helim, pridiana castrametatus fuerat in Mara, ubi nimirum cum aqua tam esset amara, ut poculum non admitteret, lignum quod Deus ostendit, ingeritur, et protinus obdulcatur. Occidentem quippe litteram veteris legis, quia nemo valebat implere, quasi prae amaritudine salsas aquas horrescebant homines bibere, sed his aquis cum lignum crucis adhibetur, cum dominicae passionis series applicatur, mox spiritalis intellegentiae cum dulcedine bibitur sacramentum. Sic que populus de Mara venit in Helim, amarae scilicet litterae spernit horrorem, et ad apostolicos fontes atque ad palmalis fructus gaudet festinare dulcedinem. Legalem abiciens servitutem, dulcem expetit evangelicae gratiae libertatem. Ut ergo ad id quod coepimus revertamur, cum per septuaginta viros, quos occidit Abimelech, praedicatores figurentur aecclesiae, quid per eundem Abimelech, qui eorum frater erat, sed spurius, nisi luxuriosi atque carnales intellegendi sunt clerici, qui catholicorum sanctorum que pontificum et fratres quidem sunt per acceptum aecclesiasticum ordinem, et tamen spurii iudicantur per degeneris vitae et ignobilium operum pravitatem? Hii fratres suos occidunt, cum sanctorum patrum iudicia destruunt, cum sanctiones eorum atque decreta perverse vivendo confundunt. Et haec interfectio fit super lapidem unum. Lapis iste salvatoris est aecclesia, de qua per Zachariam dicitur: Ecce ego adducam servum meum Orientem. Quia ecce lapis quem dedi coram Iesu: super lapidem unum septem oculi sunt. Lapis iste utrobique unus aptissime dicitur, ut unitas aecclesiae commendetur. De qua sponsus ait in Canticis: Una est columba mea, una est genitricis suae. Qui sunt autem septem oculi super lapidem unum, salvo tamen, si est, altiori mysterio, nisi illi septuaginta viri, hoc est doctores sancti in aecclesiasticae pacis unitate coniuncti, et septiformis sancti Spiritus karismatibus illustrati? Per hos enim oculos sancta videt aecclesia, per hos conspicit ubi recti operis pedem ponat, ac per viam mandatorum Dei gradiens normam rectitudinis non offendat. Abimelech ergo manzer ac spurius septuaginta legitimos fratres super unum lapidem perimit, quando pars clericorum ab aecclesiasticae castitatis nobilitate degenerans obscenis se luxuriae legibus subicit. Et dum sacros canones reprobandos iudicat, eorum conditores, sanctos videlicet viros, ac per hoc nobiles, Gedeonis, id est salvatoris et aecclesiae filios impia quodammodo crudelitate trucidat. Habent enim adulterinos canones et quasdam argumentorum cavillantium novitates, quibus et sequaces suos ad imitationem sui dogmatis provocent et arcem aecclesiasticae castitatis oppugnent. Quod videlicet in illa quoque turris Sichimorum obsidione signatur, cum de eodem fratricida per hystoricam seriem dicitur: Abimelech, inquit, audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, ascendit in montem Selmon cum omni populo suo, et arrepta securi praecidit arboris ramum, impositum que ferens humero dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite. Deinde sequitur: Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem, quibus circumdantes praesidium succenderunt, atque ita factum est, ut fumo et igne mille hominum necarentur, viri pariter ac mulieres, habitatorum turris Sichem. Non est huius loci sacrae figuras hystoriae sollerter exponere, sufficiat nobis, quantum ad propositum attinet, rem summotenus praelibare. Rami arborum sunt sententiolae scripturarum, quas dum inpudici quique ad allegationis suae robur violenter inflectunt, fumo simul et igne numerosas hominum catervas extingunt, fumo scilicet erroris et igne libidinis, ut deceptas male discentium mentes et luxuriae flamma succendat, et pravi dogmatis caligo confundat. Hae sunt enim merces, quae de Sodoma et Gomorra prodire visae sunt post excidium: Abraham, inquit scriptura, consurgens mane ubi steterat prius cum Domino, intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius, vidit que ascendentem favillam de terra, quasi fornacis fumum. Porro autem et dum Thebes cum suis agminibus obsideret oppidum, eundem contra castitatem Abimelech videtur figurasse conflictum. Erat autem turris excelsa, ut scriptura testatur, in medio civitatis, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula. Civitas universalis aecclesia, turris castitatis est eminentia, ad quam confugerant viri simul ac mulieres, fortes scilicet et infirmi, principes etiam civitatis, ordo videlicet clericorum, qui tenet aecclesiae principatum. Accedens itaque Abimelech iuxta turrim, coepit instantius dimicare, et appropinquans ostio ignem conabatur apponere. Hoc itaque modo clerici petulantes et infruniti, turri castitatis moliuntur incendium, dum multos ad suae libidinis et estuantis insaniae cohortantur exemplum. Ignibus armati turrim castitatis impetunt, dum incesti castos flamma pestiferae persuasionis accendunt. Sed huic certamini qui finis imponitur? Quos victoriae titulos haec pugna sortitur? Ecce, inquit, mulier fragmentum molae desuper iaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum eius. Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui iussa perficiens interfecit eum. Ut autem in his verbis non diutius immoremur, fragmen hoc molae quod Abimelech cerebrum fregit, nichil est aliud quam saxum illud, quod Danihel sine manibus abscisum de monte conspexit, ipse videlicet Dominus, qui de se in evangelio dicit: Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum. Mulier vero de cuius manibus mittitur, sacra lex est, quae flagitiosis pudicitiae contemptoribus repentinum Christi iudicium comminatur. De qua per Hieremiam dicitur: Nunquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? Armiger vero Abimelech diabolus est, qui videlicet omnibus qui turrim castitatis oppugnant, arma libidinis et acuta luxuriae iacula subministrat. De quibus iaculis dicit apostolus: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et propheta: Ibi, inquit, Assur cum armis suis. Quem ergo mulier fragmine molae percussit, armiger ense peremit, quia castitatis adversarios, quibus scriptura sacra iudicium divinae animadversionis intentat, diabolus aeternae mortis internitione trucidat, ut quibus fuerat minister in pugna, eorundem sit postmodum tortor in poena. Quaeque illis contra pudicitiam arma suggesserat, eadem exigentibus meritis in eorum tunc iugulum vertat. Eant igitur nunc clerici molles, incesti, atque a genuina sui ordinis nobilitate degeneres, cum Abimelech arma corripiant, legitimos super unum lapidem fratres occidant, turrim Thebes, id est castitatis arcem expugnare contendant. Omnis tamen eorum conflictus hoc fine concluditur, ut post ictum lapidis armigeri quoque sui gladio perimantur, quatinus qui super lapidem gladio fratres extinxerant, lapide proterantur, ut gladium non evadant, eos que pondus primo divinae sententiae conterat, deinde maligni spiritus poenalis mucro concidat, quamquam non ignoremus non absurde significari posse per Ierobaal Christum, per Abimelech antichristum. Qui nimirum sicut ille concubinae, sic et iste est reiectae filius sinagogae. Per septuaginta vero fratres quos Abimelech occidisse narratur, septuaginta linguarum gentes, quas antichristus in saeculi fine persequitur. Sed et nos, ut coepimus, clericorum adhuc vesaniam persequamur. Hii plane tamquam filii Iacob paternae quidem prosapiae titulo decorantur, sed quia spurii atque degeneres, non legitimam ex uxoribus, sed ignobilem potius, quasi ex concubinis originem trahunt. Sicut enim scriptura dicit: Spuria vitulamina non dabunt radices altas. Non enim Liae sive Rachelis, sed Ballae potius vel Zelfae ancillarum filii in servili sordidae conversationis opere comprobantur. Balla siquidem interpretatur inveterata. Et hii dum carnaliter vivunt, non ex novitate spiritus, sed ex carnali vetusti hominis germine se prodire testantur. Zelfa vero in nostra lingua sonat os iens. Haec itaque illorum mater recte dicitur, quorum scilicet in praedicatione veritatis os videatur ire, sed cor non ire, de quibus utique scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Quibus etiam apostolus quasi personaliter exprobrans ait: Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris? Qui dicis non mechandum, mecharis? Qui abhominaris idola, sacrilegium facis? Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? Nomen enim Dei per vos blasphematur in gentibus. Verbum quippe Dei, quod labiis astruunt, reprobe vivendo convellunt. Et loquentes quidem de clarissima patriarcharum videntur nobilitate descendere, viventes autem ex ignominiosa foedi prostibuli comprobantur linea propagari. Abraham plane unum quidem de uxore, plures autem ex concubinis filios genuit, sed eos ab illo procul, dum adviveret, separavit. Non enim fratri fieri poterant coheredes, qui ancillabantur in germine. Quid itaque scriptura dicit? Dedit Abraham cuncta quae possederat Isaac, filiis autem concubinarum dedit munera. Et quidem dum superesset Abraham, omnes gloriabantur se esse filios Abrahae, sed cum in fine totum uni patrimonium contulit, qui revera filii nomen optineat, qui concubinali notantur infamia, manifeste discrevit. Nunc itaque manzeres clerici inter legitimos Abrahae filios communi videntur admixtione discurrere, sed postmodum ab hereditatis consortio repelluntur, qui modo mulieribus quasi perceptis a patre muneribus delectantur. Sed dicunt: Nonne dicit apostolus: Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Vir uxori debitum reddat, et uxor viro? Ecce, inquiunt, haec apostolica verba generalia sunt, et dum unicuique nubendi licentiam tribuunt, nos excipere non videntur. Ad quod ego: Si per haec verba coniugalis incontinentiae passim frena laxantur, episcopis etiam, sive monachis, insuper et abbatibus libertas eadem non negetur. Et quoniam uterque sexus non diversa lege constringitur, etiam sacrae virgines ad ineunda coniugalis copulae foedera provocentur. Sed quae aures aecclesiasticis attritae doctrinis hoc aequanimiter ferant, et non protinus expavescentes immane sacrilegium perhorrescant? At nonnulli super hac questione conventi ad paupertatis ilico patrocinium convolant, unde sibi clipeum frivolae excusationis opponant: Muliebris, inquiunt, sedulitatis auxilio carere non possumus, quia rei familiaris inopiam sustinemus. Quibus etiam e contrario respondemus, quia ubi angustiora sunt alimenta, ibi minor est alenda familia, et mensa quae non gravatur eduliis, non est pluribus obeunda convivis. Unde necesse est, ut paupertas indiga solitudinis feminarum doceat abdicare consortium, et greges inhianter edentium prohibeat gignere parvulorum. Verum qua mentis audacia divinis non expavescunt appropinquare mysteriis, cum David antequam panes propositionis attingat, mundum se ac suos iam per triduum a contactu mulierum reverenter excusat? Dixerat enim sibi Abimelech sacerdos: Non habeo panes laicos, sed tantum panem sanctum. Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent. Ubi notandum, quia cum dicit eos qui panem sanctum cogebantur edere, maxime a mulieribus mundos esse debere, perspicue docet nullum culpae contagium, nullum omnino reatum divinis mysteriis magis esse contrarium, quam est inlicita praesertim commixtio feminarum. Porro dum tantus apud veteres metus inesset umbrae dominici corporis, quanta nunc debetur ipsi reverentia veritati? Et si coniugale commertium ab illius panis compescebat accessu, quanto magis ab hoc sacrosancto mysterio removendus est pelicatus? Ha scelus! Manus quae deputatae fuerant ad ordinandas in caelestis mensae ferculo vitales epulas angelorum, tractare non metuunt obscoenitates et spurca contagia mulierum. Hii qui inter illa terribilia sacramenta choris admiscentur angelicis, mox tanquam de caelo ruentes ad femineae foeditatis relabuntur amplexus, et velut sues inmundae caenosis vermigenae luxuriae volutabris inmerguntur, quorum scilicet ignis non extinguetur, et vermis non morietur. Caelum aperitur, summa simul in unum et ima concurrunt, et se sordidus quilibet audacter ingerere non veretur. Potestates angelicae trementes assistunt, inter offerentium manus virtus divina descendit, donum sancti Spiritus influit, pontifex ille, quem adorant angeli, a sui corporis et sanguinis hostia non recedit, et adesse non trepidat, quem tartareae libidinis estus inflammat. Si is qui nuptialibus non ornabatur induviis, manuum pedum que loris addictus in tenebras proicitur ultionis, quid illi sperandum est, qui caelestibus tricliniis intromissus non modo non est spiritalis indumenti decore conspicuus, sed ultro etiam foetet sordentis luxuriae squalore perfusus? Si ille stridore dentium et fletu plectitur oculorum, qui cultu vestium convivantium non oblectat aspectus, quod illi iudicium, qui faeculentus ac luridus, quantum ad se, ipsam nuptialis edulii mundiciam polluit, discumbentium candidatus offendit, ipsum que regem sordidis manibus attrectare praesumit? Dathan et Abiron iurgantes contra Moysen et Aaron dehiscens terra deglutiit. Chore propter hoc ipsum cum ducentis quinquaginta viris repentinum de caelo descendentis ignis incendium devoravit, et iste quomodo vivet, qui non hominem, sed hominum tam cruente, tam turpiter offendit auctorem? Huiusmodi plane clerici legationem mittunt Domino, non quidem strepitu verborum, sed linguis operum et intentione votorum: Nolumus hunc regnare super nos. De quibus utique dicturus est postmodum: Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite et interficite ante me. Pharaonis quippe sibimet praeesse delectantur imperium, et Deum Israel super se regnare contempnunt. Sed ille eos luto et lateribus opprimit, quia lutulentis atque caenosis operibus incubare compellit. Quibus operibus admiscentur et paleae, actiones scilicet inutiles et infaecundae, ac flammis inextinguibilibus deputatae. Istis praeterea propheticum illud lumbar aptissime congruit, de quo Hieremias ait: Dixit Dominus ad me: Vade et posside tibi lumbar lineum et pones illud super lumbos tuos. De quo paulo post: Surgens, inquit, vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae. Quod cum fecisset, et in Eufrate, sicut iussus fuerat, abscondisset, post plurimos dies ait Dominus ad eum: Surge, vade ad Eufraten et tolle inde lumbar. Et abii, inquit, ad Eufraten et tuli lumbar de loco ubi absconderam illud, et ecce computruerat, ita ut nulli usui aptum esset. Et ait Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Iuda, et superbiam Hierusalem multam, populum istum pessimum, qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, et erunt sicut lumbar istud, quod nulli usui aptum est. Quid hic Hieremiae persona nisi Dominum? Quid lumbar nisi ordinem significat clericorum? Omnis aecclesia vestis est Christi, de cuius sibi membris per prophetam dicitur: Omnibus his velut ornamento vestieris. Sed sicut lumbar intimum est humano corpori, et artius adhaeret quam reliquae vestes, ita clericalis ordo familiarius divinis agglutinatur obsequiis quam caeteri homines, sicut illic de Israelitico populo divina vox ait: Sicut enim adhaeret lumbar ad lumbos viri, sic agglutinavi michi omnem domum Israel et omnem domum Iuda, ut esset michi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt. Quibus, quaeso, tam apte, tam expresse sicut clericis possunt ista congruere, qui nomen Dei, laudem et gloriam specialiter constituti sunt praedicare? Sicut enim Israel et Iuda peculiaris erat populus Deo inter omnes gentes terrae, ita nunc clerici specialiter adhaerent Christo prae cunctis membris aecclesiae. Isti nempe sunt lumbar lineum artiori divino corpori familiaritate conexum. Linum siquidem laboriose pervenit ad candorem, et clerici modo litterarum studiis insudando, modo per intervalla temporum quibusdam gradibus ascendendo, difficile promoventur ad sacri ordinis dignitatem. Alioquin si quis contentiosius astruat hoc iuxta scripturae seriem historialiter factum, nec spiritaliter intellegendum, quomodo Hieremias potuit inter innumerabiles Assiriorum Chaldeorum que nationes urbem Hierusalem constipatis agminibus obsidentes, lumbari praecinctus exire, id que in Eufrate, qui tam longe decurrit, abscondere? Postmodum quoque profligato diuturni temporis cursu, quo pacto quasi securus rediit, illud que putrefactum, sicut scriptura testatur, invenit, cum Hierusalem videlicet fossa, vallo, castellis et tam crebra undique esset munitione circumdata? Nam cum aliquando idem propheta ad Anathoht viculum suum in tertio miliario ab urbe situm conaretur exire, in porta protinus capitur, ad principes trahitur, graviter verberatur, et tamquam transfuga sive patriae proditor in carcerem truditur. Quia ergo non consequitur, ut intellegatur hystorialiter factum, constat proculdubio typicae figurae non deesse mysterium. Bene ergo per lumbar lineum, iuxta haec quae superius dicta sunt, chorus exprimitur clericorum. Quod autem hoc lumbar in Eufrate, hoc est in aquoso loco, et in foramine petrae, id est in obscuritate atque umbra poni iubetur, quid per hoc exprimitur, nisi illa clericorum pars, quae sub voluptatis umbra et in fluxu luxuriae commoratur? De quorum duce in libro Iob Dominus dicit: Sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus, protegunt umbrae umbram eius, circumdant eum salices torrentis. Atque ut ostendat quantum cum suis familiaribus in habitatione fluminis delectetur, protinus addidit: Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur; habet enim fiduciam quod influat Iordanis in os eius. Quod autem dicitur fuisse positum in foramine petrae, potest non inconvenienter intellegi intra septa aecclesiae. Quasi enim in foramine petrae clerici recluduntur, dum intra aecclesiae limina suis excubare ministeriis sedula frequentatione iubentur. Lumbar ergo in humenti loco positum putruit, quia de his qui in luxuriae fluxibus immorantur, propheta testatur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Iumenta quippe in stercore suo computrescunt, dum quique carnales et sordidi vitam suam in luxuriae foetore concludunt. Nulli etiam usui aptum repertum est, quia et Dominus ait: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Ac si aperte dicat: Quisquis dictante sui ordinis regula pudicitiae semel arripit stivam, si postmodum per ardorem libidinis oculos reflectit ad Sodomam, quia iam montana desperat, regno Dei se prorsus inutilem factum esse demonstrat. Ad instar ergo lumbaris in humecto loco positi, clerici computrescunt, dum tumidos crapula et ebrietate ventres ingurgitant, dum illuvie se libidinis et caenosae luxuriae fluentis inundant. Sic que cunctis usibus redduntur inutiles, quia quo magis videntur in carne virescere, eo deterius marcescentes obsolescunt in squalentis animae foeditate. De quibus et in psalmo: Corrupti sunt, inquit, et abhominabiles facti sunt in voluptatibus suis. Tu autem, venerabilis frater, his aliis que scripturarum telis armatus, adversus Madian castra congredere, Zambrin et Cosbin in meritorio turpiter coeuntes, divini verbi pugione transfige, ut pacem foederis Domini et ius sacerdotii sempiterni cum Finees merearis accipere: Ecce, inquit Dominus, do ei pacem foederis mei, et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel. Non itaque hostilitas timeatur humana, quae pace divini foederis compensatur. Moyses namque quia percussit Aegyptium, profugus mox amisit Aegyptum, unde postmodum velut aucto faenore totius Israeliticae plebis optinuit principatum. Vidit enim, ut scriptura testatur, virum Aegyptium percutientem quendam de fratribus suis, quem ilico percussum abscondit sabulo. Tu quoque, dum vides Aegyptium, hoc est principem tenebrarum, quemlibet de fratribus tuis, clericalis scilicet ordinis, virga libidinis affligentem, immo quod magis congruit, loetali iaculo trucidantem, vibrato protinus verbi gladio in ictum te vulneris exere, eum que qui domesticum seminis tui mulcabat occide, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Sed quoniam, sicut idem testatur apostolus, erunt nonnulli, qui sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et avertent quidem auditum a veritate, ad fabulas autem convertentur; tu noli cessare, sed age quod sequitur: Tu vero, ait, vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Hoc itaque modo, quos poteris, attrahe, contumaces autem et obstinata mente rebelles in obscoenitatis suae foeditate relinque. Hoc est enim Aegyptium in sabulo sepelire. Sabulum quippe arenosa est et fragilis terra, quae surgentis aedificii continere nequeat fundamentum. Unde non in arena, sed in petra perpetuo non lapsura fundatur aecclesia: Super hanc, inquit Dominus, petram aedificabo aecclesiam meam. Fundamentum ergo suum in petra aecclesiae collocant, quique fixi ac stabiles in bonis operibus perseverant. De quibus in evangelio Dominus ait: Omnis homo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Qui vero fragiles sunt atque pulverei, et velut arundo impellentibus carnalis illecebrae flatibus agitati, arenosi proculdubio sabuli sunt subsicivio comparandi. De quibus per psalmistam dicitur: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae. Et Dominus: Omnis, inquit, qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam; et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna. Hinc etiam in libro Regum: Omnia, inquit, vasa quae fecit Hyram regi Salomoni in domo Domini de auricalco erant, et in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra. Nam quia vasa illa carnales quosque designant, non ex auro, sed ex auricalco potius dicuntur esse formata, et ideo non in montibus, sed in campestri regione funduntur, quia qui per haec figurantur, non virtutum montana conscendunt, sed in carnalis et luxuriosae vitae convalle subsidunt. Nec enim ductiles, sed potius fusiles sunt, quia non extunduntur crucis et paenitentiae malleis, sed libidinum laxantur illecebris, et fluoribus resolvuntur obscoenissimae voluptatis. Ideo que sicut in Eufrate lumbar est positum, sic ista vasa iuxta Iordanem fusa referuntur, et non in solida ac firma terra, quae basis iniectae contineat fundamentum, sed in argillosa potius et arenosa, quae repentinum pariat subsicivium. Tu itaque, venerande frater, cum Moyse telo districtae correptionis Aegyptium percussorem fratris interfice, eum que tamquam sabulo in mentibus arenosis absconde, ut argillosam terrenarum mentium sepulturam mortuus impleat, ibi que vermes concupiscentiae pariat. Eos autem qui vere Israelitae sunt, temptationum suarum flagris verberare desistat. Non enim casu accidit, quod caput electorum Dominus in saxeo monumento, Aegyptius vero, qui diabolum figurat, sepelitur in sabulo. Diabolus enim, qui interpretatur deorsum fluens, illos sibi vendicat, qui ad ruinam semper velut arena dissiliunt. Qui autem Christi sunt, constanter in sancti propositi soliditate persistunt. Sepultura vero domus est mortuorum, et quia diabolus mortuus est, quoniam a Deo, vera scilicet vita, disiunctus est, omnem mentem, quam inhabitat, facit absque dubio sepulturam. Unde per prophetam dicitur: Ibi Assur, et sepulchra eius. Aegyptius ergo sanctae eloquentiae tuae mucrone percussus intereat, eum que sabuli sepultura concludat, ut Israelitica plebs Pharaone dimerso et pudicitiae praecedente vexillo cum triumphalibus hymnis ad terram repromissionis ascendat. 163 Ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem, et super muros eius in circuitu. Et loquar iudicia mea cum eis super omni malicia eorum, qui dereliquerunt me. Quae profecto verba, si praeter illos terrenae Hierusalem cives ad alios non respicerent, nequaquam hodie in sancta aecclesia resonarent. Quae sunt igitur illae cognationes regnorum aquilonis, nisi malignorum spirituum multitudines in frigidis a Deo mentibus superbe regnantes? Hii solium suum unusquisque in introitu portarum Hierusalem ponunt, cum egredientem de corpore infelicem animam circumposita, ne libera prodeat, obsidione custodiunt, ut eam se cum nunc ad ignis supplicium pertrahant, in cuius antea frigida mente regnabant. O quam luctuosa, quam lugubris est sera et infructuosa illa paenitentia, cum peccatrix anima iam incipiens carnis carcere, quo inclusa tenebatur, absolvi, respicit post se, dirigit oculos ante se. Videt post se velut angustissimum atque brevissimum stadium vitae mortalis emensum, videt ante se interminabilium longitudinem saeculorum. Perpendit quasi momentum temporis celeriter avolasse, quod vixit, contemplatur infinitam prolixitatem temporum instare, quam incipit. Id enim brevissimum est, quod velut in puncto transcurrit, huic autem viae quam nunc ingreditur, nullus omnino finis occurrit. Ecce, ait Dominus, mittam in eos, in cives videlicet Hierusalem, gladium et famem et pestem, et erunt in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium. Quare sit hoc facturus, aperit cum subiungit: Eo quod non audierint, inquit, verba mea, quae misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens. Quod autem dicit, de nocte consurgens, mittendi sollicitudinem indicat et velocitatem, ut non in verbi praedicatoribus, sed in auditoribus potius torpor desidiae valeat inveniri. Cum itaque Deus omnipotens humano more hominibus loquens, de nocte se consurrexisse, ac per hoc quasi somnum se interrupisse conqueritur, quod nobis obprobrium valet obicere, si nobis in ultimae necessitatis periculo constitutis, velit haec pro merito respondere: Ego propter vos cum essem creator, factus sum creatura. Ego propter vos irrisiones et obprobria pertuli, crucem subii, et cuncta quae vobis debebantur tormenta percurri. Vos tamen me non audistis, et legis meae cerimonias et mandata sprevistis? Porro si illis improperabat servos a se missos, quanto terribilius nobis improperat semetipsum? Si illis somnum improperat interruptum, quanto magis nobis valet obicere se pro nobis mortuum ac sepultum? Non liberat Deus Iudaeos vallantium hostium obsidione conclusos, quia destinatos ad se famulos contempserunt. Et quomodo Christianos audiet, qui missa per Filium evangelica praecepta spreverunt? Nam qui non audit Deum, non auditur a Deo. Unum est quod mens cuiusque fidelis debet assidue, sollerter attendere, et intra semetipsam sollicita semper inquisitione versare, scilicet utrum placeat Deo quod agit, et an in eius vita Deus vel operibus delectetur. Quid enim prodest, quicquid faciat homo, si hoc non placeat Deo? Sic de David dicitur: Quaesivit Dominus sibi virum iuxta cor suum. Nam si nunc conditor non delectatur in homine, homo postmodum delectari non poterit in conditore. Unde legitur in Vita patrum, quia cum falsus quidam famosus et magni nominis solitarius propinquaret ad exitum, tartareus ad eum spiritus venit, qui tridentem igneum in manibus attulit. Et ecce vox ad eum facta est: Sicut, inquit, anima ista vel una hora me in se requiescere non permisit, sic neque tu miserearis evellens eam. Tunc nequam spiritus tridentem igneum cordi morientis infixit, et animam eius, sicut erat iussus, evulsit. —. 164 Domno suo A papae, P peccator monachus servitutem. Scripsistis ut scriberem, praecepistis ut saepe vobis, licet incultas, ineptiae meae scedulas destinarem. Verum me magis libet flere quam scribere, immo hinc gravius fleo, quia flere non valeo. Ita nimirum a synodo, cui vestrae sanctitatis auctoritas praefuit, contritus nuper et arefactus abscessi, ut mens mea tot oppressa negociis, more silicis obdurata, nec per imbrem se compunctionis emolliat, nec se quantumlibet super se gratia intimae contemplationis attollat. Hoc itaque michi datur ad poenam, quod promissum est sanctis dandum esse per gratiam. Absterget, inquit, Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum. Et in psalmo dicitur: Qui eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis. Quod ergo sanctis viris praerogatur ad praemium, hoc meis meritis infligitur ad tormentum. Quapropter haec apud me diffinita sententia est, quia de caetero, nisi me necessitas inevitanda compellat, donec advixero Romanis me conciliis funditus absentabo. Preterea duo quaedam apud apostolicam sedem frequens usus optinuit, quae si sancta prudentia vestra iudicat, ut nobis videtur, omnino digna sunt corrigi. Unum quia cunctis fere decretalibus paginis anathema subiungitur, alterum quia cuiuslibet aecclesiae filius, sive clericus sive laicus sit, exponere proprii excessus antistitis prohibetur. Quorum primum quam sit humanae salutis immane periculum, et infinite patens vorago labentium, ac pernicies animarum, clementiae vestrae pietas non ignorat. Dicitur enim quisquis haec vel illa non fecerit, sive certe quisquis hoc, quod superius statutum est, irritum duxerit, vel in aliquo violaverit, anathema sit. Ubi notandum quam lubrica, quam praeceps subito ruendi illic procuretur occasio, ut ante quis in aeternae mortis baratrum corruat, quam se vel leviter impegisse cognoscat, et substratae quodammodo tendiculae iam pes eius innectitur, dum se liberis adhuc incedere gressibus arbitratur. Delinquit itaque quisquis ille est, in illud apostolicae constitutionis edictum, et aliquando levi quadam ac perexigua offensione transgreditur, et continuo velut hereticus, et tanquam cunctis criminibus teneatur obnoxius, anathematis sententia condempnatur. Et cum dictante iusticia alia sit ultione plectendus, qui plus delinquit, alia qui minus excedit: hic graviter leviter que peccantibus aequa cunctis, et indifferens poena solius scilicet anathematis irrogatur. Non tribunalium more vel forensis examinis aut libertas ceditur, aut possessio confiscatur, nec pecuniae multa reus addicitur, sed Deo potius omnium scilicet bonorum auctore privatur. Hanc itaque homo de homine poenam sumit, quam de sui transgressione mandati ipse quoque Deus omnipotens non praesumit. Qui amat, inquit, patrem aut matrem plus quam me, non continuo addidit, sit anathematizatus vel maledictus, sed tantum ait: non est me dignus. Et in lege: Oculus pro oculo, dens pro dente, percussura pro percussura, adustio pro adustione, duntaxat exigitur, nec continuo qui reus est, de synagoga proicitur vel maledictione dampnatur. Non enim secundum stoicos omnia peccata sunt paria, atque idcirco indifferenti sunt ultione plectenda, sed iuxta modum culpae temperanda semper est mensura vindictae. Porro nec beatus papa Gregorius vel caeteri patres, qui diversis temporibus in apostolicae sedis regimine floruerunt, hunc morem in suis reperiuntur observasse decretis, et vix eorum aliquando statutis anathema subnectitur, nisi cum catholicae fidei clausula terminatur. Quamobrem si sanctae prudentiae vestrae placet, hunc morem de caetero a decretalibus paginis amoveri praecipiat, et vel dampni pecuniae vel alterius cuiuslibet ultionis calculum in earum transgressione praefigat, ne quod aliis est ad tuitionis munimenta provisum, aliis ad perniciem proveniat animarum. Illud etiam quod dicitur: Non licere cuiuslibet aecclesiae filium ad maiorem aecclesiam proprii reatus episcopi, et quaeque sunt corrigenda, deferre, nimis absonum et prorsus aecclesiasticae disciplinae probatur adversum. Nam cui melius dicitur, quod delinquit episcopus, quam illi, qui magistri officio fungitur? Et ideo inter fratres reliquos praeminet, ut quod aliis non licet, ipse solus per propriae sedis privilegium errata corrigat sacerdotum. Quis est enim hic arrogantiae tumor, qui elationis fastus, quae denique tanta superbia, ut liceat episcopum per fas et nefas ad propriae voluntatis arbitrium vivere, et quod insolenter excessum est a subiectis suis dedignetur audire? Presertim cum illi non adierint tribunalia praesidum, non forensium pulsaverint examina cognitorum, sed aecclesiam potius adeant, et sacerdotibus iudicabilia sui sacerdotis exponant, ut quod saecularibus venire poterat in derisum, graviter et honeste per sacerdotale corrigatur officium. Ubi profecto dignum est, ut is qui impetitur, vel ex ratione se exhibeat innocentem, vel confiteatur humiliter peccatorem. Nec his allegationibus utendum est, ut dicat se non debere ab his, qui sibi subiecti sunt, accusari, ne videatur excessibus suis velamen optendere et iudicium subterfugere, dum conatur in alium motae quaestionis iniuriam retorquere. Quis enim nesciat, quod princeps apostolorum Petrus potestatem regni caelestis accepit, virtutem ligandi sive solvendi quod vellet in caelis ac terris optinuit, supra mare pedibus ambulavit, sola sui corporis umbra egrotantes erexit, mentientes iaculo nudi sermonis occidit, oratione mortuos suscitavit? Hic itaque tam sublimis meriti vir cum ex ammonitione sancti Spiritus ad Cornelium, gentilem videlicet hominem, fuisset ingressus, adversus eum quaestio facta est ab his, qui erant ex circumcisione, fidelibus, cur ad alienigenas introisset, atque cum eis comedere praesumpsisset, insuper et in baptismate recaepisset. Hic, inquam, tot donorum caelestium incomparabili virtute suffultus, tot miraculorum ostentione conspicuus, querelae subiectorum non ex potestate restitit, sed rationem reddendo humiliter satisfecit, causam que per ordinem veridicus relator exposuit, quomodo videlicet vas quoddam velut linteum in quo quadrupedia terrae reptilia atque volatilia inerant, de caelo submitti viderit, vocem audierit: Surge, Petre, macta et manduca, qualiter etiam tres viri venientes eum ad Cornelium vocaverunt, qualiter postremo Spiritus sanctus eum cum illis ire praeceperit, et quemadmodum idem Spiritus sanctus, qui supervenire iam baptizatis in Iudaea consueverat, in gentiles et ante baptismum venit. Si igitur iste, cum a discipulis culparetur, auctoritatem, quam in sancta fuerat sortitus aecclesia, voluisset optendere, respondere potuerat, ut pastorem suum oves, quae sibi commissae fuerant, reprehendere non auderent. Sed si in querela fidelium potestatis suae titulum obiecisset, doctor profecto mansuetudinis non fuisset. Non ergo eos privilegii sui auctoritate repressit, sed humili potius satisfactione placavit, et tanquam solus ipse ad faciendam fidem non sufficeret, etiam testes adhibuit: Venerunt, inquit, me cum et sex fratres isti. Discat ergo, cum de suis actibus convenitur episcopus, rationem humiliter reddere, non de sui primatus eminentia superbire, nec fieri sibi credat iniuriam, cum a minore corripitur, sed consulentem potius vel medicum sui vulneris arbitretur. Nunquid enim Nathan propheta, cum David tam austerae saeveritatis invectione corripuit, indignationem regii motus incurrit? Nunquid ille regalis excellentiae culmen opposuit, ac velut illatam a subiecto suo contumeliam propulsavit? Sed mox ut se cognovit egrotum, suscepit libenter antydotum, detexit vulnus et sectionis suae non exhorruit ferramentum. Vide humilem languidum: Peccavi, inquit, Domino. Audi etiam velox medicinae remedium: Transtulit Dominus peccatum tuum, non morieris. Econtra rex Ahab, qui corripientem se prophetam audire despexit, ultionis gladium, quem ille minatus est, non evasit. Quia dimisisti, inquit, virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. David ergo culpam suam aequanimiter audiens, sententiam mortis, quam merebatur, evasit, Ahab autem correptionis impatiens, impiae pietatis, quam indigno regi contulerat, veniam non invenit. Nunquid et mulieres illae, hospitae videlicet salvatoris, invicem inter se litigaverunt, dum altera quereretur adversus alteram, quia solam se ministrare compelleret? Poterat enim Maria dicere nostrorum more pontificum: Accusasti me et torporis ac neglegentiae condempnasti. Non sane omnis querela protinus accusatio dicenda est. Nam aliud est querela compassionis, aliud accusatio simultatis et odii. Ista nimirum fit, ut offensio corrigatur, illa vero ut is qui offenderat, condempnetur. Petrum plane in faciem resistens Paulus obiurgat, et coram omnibus reprehensibilem iudicat. Quod ille non in accusationis tulit iniuriam, sed benigne et patienter accepit, quod non ex livore, sed ex caritate procedere perspicue recognovit. Sed ecce dicitur: Ego sum episcopus, ego sum pastor aecclesiae, non debeo a commissis ovibus accusationum patere molestiis, et michi in causa fidei dignus sum etiam in pravis moribus aequanimiter ferri. Sed dic michi quisquis es, nunquid non legisti, quod in evangelio scriptum est: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus es fratrem tuum; si te non audierit, adhibe te cum duos vel tres testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum; sin autem vos non audierit, dic aecclesiae? Si aecclesiae ergo referenda est causa quorumlibet fratrum, quomodo non etiam sacerdotum? Porro si sacerdos, qui in aecclesia peccat, dedignatur in aecclesia discuti, quis iam ferat aecclesiae se legibus coerceri? Porro si aecclesiae tuae filiis, ut asseris, adversum te mutire non liceat, nunquid aliunde producendi sunt testes, qui te et facta tua per absentiam domesticae cohabitationis ignorant. Beatus Iob dicit: Si contempsi subire iudicium cum servo meo, et tu dicis: Absit, ut digner ad examen venire cum clerico meo. Deus omnipotens per Ysaiam clamat: Iudicate pupillo, defendite viduam, et venite, arguite me. Si is qui iudicat omnia, non dedignatur a servis argui, tu servus utique cum conservo in iudicium venire fastidis? Et cum sis terra et cinis, vermis ac pulvis, humiliare te despicis ad imaginem conditoris? Presertim cum scriptura dicat: Ducem te constituerunt: noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Quis plane nesciat, quia Samuheli Israelitica plebs praeiudicium intulit, eum que de principatu iniuste deiecit? Et cum eos arguere merito potuisset, ultro se arguendum nullis accusantibus optulit, et utrum eos in aliquo violenter oppresserit, inquisivit: Ecce praesto sum, inquit, loquimini de me coram Domino et coram Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim aut asinum: si quemquam calumpniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiuspiam munus accepi, et contempnam illud hodie restituam que vobis. Cum ergo tam incomparabiles, tam eminentes atque sublimes viri subiectis suis rationem reddere de propriis actibus non despiciant, quis arrogantiae typus, quis est iste tantae superbiae fastus, quo sacerdos huius temporis intumescens tytulum sui praesulatus opponat, et aecclesiae suae filiis, qui se gravatos asserunt, ex aequo in iudicio non respondeat? Excludatur ergo ab aecclesiastica disciplina perniciosae consuetudinis regula, tollatur haec subterfugii versuta calliditas, ut is, qui tam perversis audacis superbiae allegationibus utitur, inmunitatem commissi piaculi non lucretur. Iustis ergo querelis liber pateat aditus, liceat apud primatem aecclesiam conqueri, quae se a suo pontifice viderit praegravari, ne de sublimis praerogativae singularitate superbiat, qui se per arrogantiae fastum fratribus non coaequat. Et qui censoriam super alios concutit virgam, ipse quoque super se vigoris aecclesiastici sentiat disciplinam. Quique non humanum sonat, sed super alios quasi fulgur terribiliter intonat, aliquando se hominem recognoscens humana verba formare per humilitatem discat, quatinus dum praelatus quilibet arrogans a tumore elationis deprimitur, subiectis autem per auctoritatem superioris aecclesiae subvenitur, sopitis undique iurgiis et synodalis examinis concepta formidine omnia simul aecclesiae membra confoederentur in pace. 165 De contemptu saeculi huius, fratres karissimi, Albizo videlicet venerabilis heremita, et Petre de mundi rhetore iam Christi philosophe, sepe, ut nostis, familiari quodam studio disputare soliti, tum de nostra ipsorum inperfectione doluimus, tum etiam de nonnullis huius sacrae militiae fratribus per abrupta vagantibus conquesti sumus. Ad tantam quippe fecem cotidie semetipso deterior mundus iste devolvitur, ut non solum cuiuslibet sive saecularis, sive aecclesiasticae conditionis ordo a statu suo collapsus iaceat, sed etiam ipsa monastica disciplina solotenus, ut ita dixerim, reclinata, ab assueta illa celsitudinis suae perfectione languescat. Periit pudor, honestas evanuit, religio cecidit, et velut facto agmine omnium sanctarum virtutum turba procul abscessit. Omnes enim quae sua sunt, quaerunt, et contempto caelesti desiderio terram insatiabiliter concupiscunt. Et quia sub ipso mundi fine post mundum inhiare non desinunt, quasi post alta pelagi in litus evecti terram remigio inaniter pulsant, dum adhuc pervicaces navigare festinant. Et cum laborandi finis proculdubio quies sit, quibus ultro quiescendi locus offertur, supervacuo laboris studio penaliter fatigantur. Sed esto, ut filii huius saeculi in fluctivaga saecularium procellarum inundatione versentur, et nunc semina, quibus propensius oblectantur, aspergant, ut non quas voluerint, postmodum fruges metant. Quid enim michi, iuxta apostolum, de hiis qui in mundo sunt, iudicare? Nos autem, qui mundi abrenuntiatores dicimur, qui terreni fluctus naufragium evasisse gloriamur, cur ad illud denuo velut quodam vortice violenter absorbente relabimur? Cur ad ea, quae pro divino amore contempsimus, retrogradis nitentes gressibus male aestuanti desiderio recalemus? Cur non veremur illud inhonestae ambitionis importunitate repetere, quod neque terrena iura, neque divinae legis auctoritas vetuerat possidere? Porro nos fecimus, ut a nobis iuste possessa iam nostra non fierent, et quae nostri iuris erant, in alienum dominium translata prodirent. Quod ergo consilium fuit in tam periculosum nosmetipsos certamen adducere, ut contra omnium humanarum divinarum que legum decreta, quarum videlicet pace fruebamur, nunc necesse sit dimicare? Nos siquidem minime lacessiti ultronea temeritate bellum movimus, et nunc contra sacrae scripturae sententias confligere non timemus. Quis, rogo, Ananiam et Saphyram rebus propriis abrenuntiare coegit? Sed quia partem pecuniae uterque pro sustentanda quasi longa vita retinuit, repentinae mortis sententiam non evasit. Et quia nequaquam iuxta abrenuntiatorum regulam contenti sunt vivere, iuxta praevaricatorum animadversionem coacti sunt inmaturo exitu infeliciter expirare. Et quidem illi, utpute rudes et ad fidem noviter venientes, necdum fortasse ad plenum evangelica praecepta didicerant, necdum sacri novae doctrinae codices ad publicum in commune processerant, attamen qui in ipso fidei tyrocinio quodammodo simpliciter peccaverunt, districto quidem sed pio iudicio, sola, ut credimus, sunt corporum morte multati. Nos autem, qui cuncta sacri eloquii volumina novimus, qui innumerabilium sanctorum patrum vitas atque praecepta post illud aureum apostolorum saeculum existentium prae oculis assidua discussione versamus, ante tribunal Christi quid excusationis optendere, quod tergiversationis argumentum poterimus invenire? Ecce longe nobilioris quaestus optentu, quaestus et lucra quaeque terrena non modo reliquimus, sed et perpetuam eorum abhominationem non homini, sed Deo potius professi sumus. Si ergo adhuc marsupio nostro nummus includitur, si ad interni spectatoris iniuriam quantumlibet pecuniae reservatur, quid illi in reddenda ratione dicemus? Qua nos defensionis arte purgabimus? Huc accedit, quod illi vacillante adhuc fide in nulla videbantur aecclesiastica posse sustentatione confidere, nimirum dum in ipso christianae religionis exordio ipse quoque aecclesiae necdum fuerant per materiale aedificium fabricatae. Nos autem, qui ubique terrarum tam largissima aecclesiarum patrimonia cernimus, ut cotidie, dum mundus inminuta possessione contrahitur, aecclesia copiosissime dilatetur, si tamquam de futuris alimentis lucrum carnale reponimus, dum nobis in posterum providendo ditescimus, thesauro fidei nos vacuos esse monstramus. De quo apostolus: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus. Et dum cautionem, quam cum Christo pepigimus, frangimus, violatae fidei potius tormenta metuere, quam praemia possumus de nostra conversione sperare. In conventione etenim pacti, quod inter duos fit, sponsionis vox ex utraque parte procedit, ut nimirum uterlibet, qui condicta servaverit, modum deliberati fructus accipiat, e contra qui transgressus fuerit, iacturam violatae sponsionis incurrat. In pactione autem illa, qua cum Deo nostro convenimus, vox nostra haec proculdubio fuit, quia Christum sequentes, mundum et quaeque sunt mundi, abrenuntiare promisimus. Divina autem vox consequenter ad ista respondit: Amen, inquit, dico vobis, quia vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Et hoc quidem, si propositae sponsionis iura servamus, alioquin si post terga respicimus, terribile mox oraculum divinae comminationis audimus: Nemo, inquit, mittit manum suam in aratrum, respiciens retro, aptus est regno Dei. Ecce audivimus, quia perfectis abrenuntiatoribus non qualiacunque munera promittuntur, sed sedes, quibus videlicet praesidebunt iudices facti, qui de suis olim timuerant excessibus iudicari. Nimirum decebat, ut haec dexterae excelsi inmutatio fieret, quatinus qui amore perfectionis pro Christo effecti sunt pauperes, iam cum ipso divites facti communiter sedeant caelestis curiae senatores, sicut scriptum est: Nobilis in portis vir eius, cum sederit cum senatoribus terrae. Qui vero ad ea, quae reliquit, terrena quaelibet congerendo revertitur, sicut alienus est a saeculo, quo se decrevit excutere, ita etiam regno Dei aptus ultra non est, quod indubitanter acceptum noluit possidere. Fatuus nimirum viator nec eo reverti potest, unde inrevocabiliter prodiit, et quo ire disposuerat, non pertinxit. Enimvero cum mundo renuntiavimus, proprietatem nostram Deum esse constituimus, et nos illius proprietas consequenter effecti sumus, ut et ille esset portio nostra, et nos peculiariter hereditas sua. Dicimus enim: Portio mea, Domine. Et ille nobis: Opus manuum mearum tu es, hereditas mea, Israel. Nam de hereditate terrena scriptum est: Hereditas ad quam in principio festinatur, in novissimis benedictione carebit. Si ergo portio nostra ipse omnipotens Deus esse dignatur, quod, rogo, divitiarum genus quispiam valebit acquirere, quod super hunc singularem thesaurum merito debeat cumulare? Thesaurus namque ille huiusmodi est, ut si solus sit, omnes in illo divitiae valeant veraciter possideri. In pectore namque Iesu omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sunt. Si vero alias atque peregrinas divitias super hunc is, qui potitur, constipare voluerit, ilico vilis atque ignobilis copiae dedignatur omnino consortium, et indigni contubernalis impatiens, dum retineri putatur, amittitur, atque hoc modo ex frustrati avolat manibus possessoris: Nemo enim potest Deo servire et mammonae. Quapropter, o monache, vis in tuo loculo recondere Christum? Excute prius nummum, neque enim in uno receptaculo congrue sotiantur, nam si utrumque simul incluseris, alterum sine altero vacuus possessor invenies. Quanto quippe in egenis mundi lucris copiosior fueris, tanto a veris divitiis erumpnosius inanescis. Nummus ergo si est, in aliena protinus iura concedat, ut vacuam tui pectoris arcam Christus inveniat. Magnus nempe hospes in diversorii tui quaerit angusta descendere, atque idcirco solus vult et sine consortibus habitare. Quem enim caeli terrae que non valet vastitas capere, quo pacto in exiguo tui domatis angulo niteris illi peregrinos ad cohabitandum socios adhibere? Cedat, cedat terrena pecunia, ubi caelestis thesaurus admittitur: Quae enim societas luci ad tenebras? Quae conventio Dei ad mammonam iniquitatis? Abiciatur ergo pecunia, aerugini tineae que et furtis obnoxia. Vacet exedra cordis, quae caelesti mercimonio possit impleri: Nolite, inquit, thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Periculosior namque est animae pecunia cum acquiritur, quam cum ultro suppeditans possidetur. In ista siquidem terreno more est iusta possessio, in illa vero feralis sepe regnat ambitio. Salubrius ergo fuerat habita quieto animo possidere, quam abiecta non sine quadam solliciti rancoris anxietate requirere. Pudeat ergo te, o miles Christi, peritura in hoc saeculo facultate ditescere, ne in futuro cogaris nudus et inops perpetuo mendicare. In talis quippe militiae arma iurasti, quae nudos et agiles expetit bellatores, honustos autem atque ideo segnes a castrorum excubiis donativi arcet inmunes. Abiurat illa militia sarcinis praegravatum, et turpiter ante tempus emerito subrogat expeditum. Non licet illic marsupia pendere nummorum, ubi thecae tantummodo vibrantium cernuntur armorum. In bellicosa scilicet acie inerti pecuniae non tuto servitur, ubi constipatis cuneis assidua dimicatione confligitur. Non illic solidorum summam securus enumerat, qui circumfusa hostium multitudine telorum missilia indesinenter expectat. Sepe namque in talibus dum talentum metalli cuiuslibet trutinatur, improvisa veniens occulti hostis sagitta, stomacho librantis infigitur, sic que fit, ut qui solus sibimet sine rei familiaris amminiculo minime videbatur posse sufficere, iam se et sua repentino casu lugeat inrecuperabiliter amisisse, et qui pauper cum Christo in libertate dedignatus est vivere, dives absque illo, sed servus pecuniae compellitur dampnabiliter interire. Audi quid divitibus vox divina promittat: Vae vobis, divites, quia recepistis consolationem vestram. Nec te praetereat et hoc, quod Iacobus dicit: Vae vobis, divites, divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Audisti, obsecro, nummicola monache, quid tibi aestus avaritiae pariat? Audisti ad quem finem pecunia congesta perducat? Iustum quippe est, ut cuius nunc mens amore carnis ardet in concupiscentia, illius postmodum et ipsa caro comburatur in coena. Nunc fornax mentis invisibili concupiscentiae ardore succenditur, dignum est, ut tunc quoque caro materialis incendii flamma inextinguibiliter depascatur. Audi adhuc, nummicola: quod autem te nummicolam appello, a qualitate tui operis vocabulum traho, non contumeliae in te nomen usurpo, nummos enim colis, qui pecuniam diligis. Et cum Dominus per prophetam dicat: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus, vacationis quidem cultum, quem Deo debueras, nummis exhibes, circa quorum custodiam vacas. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Quocirca sicut qui Christum colit, iure christicola dicitur, ita et qui nummis per custodiam servit, non inmerito nummicola perhibetur. Sed adhuc fortasse proprii cordis sequi arbitrium iudicor, si ethimologiam nominis huius sacrae scripturae testimoniis non affirmo. Ipsa nempe veritas dicit: Non potestis Deo servire et mammonae, ac si aperte dicat: Nemo potest Deum simul et pecunias colere. Quod apostolus manifestius declarat, cum ait: Hoc autem scitote, intellegentes, quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus, quod est ydolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Tot ergo criminibus simpliciter enumeratis, dum solam avaritiam ydolorum asserit servitutem, luce clarius docet avarum non Dei, sed nummorum ac per hoc daemoniorum esse cultorem. Sed dum in exponendo nummicolae nomine diutius immoror, ab effundenda ipsa nummorum congerie manum disputationis, immo dissipationis averto. Facta igitur tibi de proprio nomine satisfactione, nummicola, iam quod dicturus eram vigilanter ausculta. Audi ergo quid de te tuis que similibus veritas dicat: Difficile, inquit, qui divitias habent, intrabunt in regnum caelorum. Et haec quidem sententia de his, qui divitias iuxta morem saeculi possident, ceterum hii, qui reiectis omnibus denuo ad vomitum sunt relapsi, nisi resipiscant, regnum caelorum nulla vel cum difficultate possunt fiducia promereri. Sed ex isto nummicolarum numero cerebrosus quisquam fortasse non deerit, qui michi ad ista respondeat: Divitiarum me cur mordaciter impetis, quem perexigua summa contentum vix paucos habere obolos cernis? Cum que hoc propriae fragilitati consentio, relevandae tantummodo futurae necessitati prospicio, non affluere divitiis quaero. Teste siquidem totius fraternitatis meae conventu, a filo subteminis usque ad corrigiam caligae de monasterii mei facultatibus non accipio, et si propriis me quibuscunque reculis prorsus evacuo, qualiter vivo? Ecce proprietarius noster, sive melius ut ante, nummicola, paupertatis patrocinio utitur, ut ipse dives inreprehensibiliter videatur, et quibusdam argumentorum fucis mortale vitium palliat, ut quodammodo sepulchrum foedis cadaveribus plenum superductae calcis albore candescat? Age, frater, si ex monasterialibus impensis commodum tibi sperare licuisset, numquid non vestes, quas mox ut praeberentur indueres, non autem pecuniae lucra darentur, quae loculis famulatura servares? Cur non eodem compendio uteris in his etiam, quae ab extraneis conferuntur? Videlicet ut percepto quolibet munere mox necessaria redimantur, et virus apud te pecuniae non moretur? Hoc enim modo et indigentie tuae velox consolatio provenit, et lepra pecuniae foedis te maculis non aspergit. Cur autem tibi de exiguitate pecuniae tamquam securus applaudis, qui tibi sic calcum, sicut et ipsum assem prohibitum esse non ambigis? Cui vero tota rei cuiuslibet universitas intercluditur, excusationis aufugium de minutiis non lucratur, et unde totum cessit, pars proculdubio non remansit, presertim cum haec sit mentis humanae natura, ut ita occupetur circa minima, si sit indigens, sicut erga multa, si dives. Sive enim sumptuosa divitiarum inundatione circumfluas, sive tenuissima te rei familiaris angustia premat, sententia illa mutari non potest: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Cresus et Amidas, diversi quidem possessores, sed non diversas circa haec, quibus fruuntur, exhibent voluntates. Licet enim ille aureos metiatur, iste milium numeret, discreta quidem facultatum quantitate ceduntur, sed non dissimili circa illa, quae cuique viritim suppetunt, amore tenentur. Porro si exiguus mus, vel quodcumque reptantium in quamlibet capacissimam tunnam casu decidat, nunquid non protinus cum securibus hinc inde concurritur, totum quicquid illud erat, effunditur, cunctis que screantibus vomitum minante stomacho nauseatur? Si tenuissima veneni stilla pando holeris aeno diffunditur, nonne totum, exculentius licet, edulium prorsus abhominabile iudicatur? Si ergo perexigua mala largissima sepius bona corrumpunt, quo pacto te lenocinante conscientia iactas, quia minimum sit, quod contra professionis tuae propositum privata proprietate possideas? Nam iuxta apostolum: Modicum fermentum totam massam corrumpit. Et alibi: Qui modica spernit, paulatim decidit. Neque enim primi parentes nostri ex illo prohibito pomo frequentibus sunt conviviis crapulati, cuius una tantum leguntur infausta perceptione corrupti, sed non idcirco momentaneae ultionis perplexi sunt poena, quia diutius non perstitere transgressores in culpa. Si ergo, frater, quisquis es, sumptus te delectat acquirere, unde futurae possis occurrere paupertati, veras providus divitias appete, verae etiam paupertatis inopiam pertimesce. Illius namque paupertatis intuitu facillime paupertas ista contemnitur, illarum comparatione divitiarum omnis terrenae substantiae copia, tamquam litorea alga despicitur, quae pedibus conculcatur. Igitur si vere contendis inopiam tediosissimae illius paupertatis evadere, stude in agro cordis tui optimarum frugum sationibus insudare, teste enim apostolo: Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam, et iterum: Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. Illud summum et unicum granum in novalibus tuae mentis occulta, quod videlicet cadens in terram mortuum fuit, et multum attulit fructum. Hoc tibi thesaurus, hoc tibi sit omnigenarum ubertas frugum. In illo acquirendi finem constitue, in illo omnem utriusque vitae fiduciam pone. Dominus enim omnium est, et dives in omnes qui invocant illum. Enimvero si granum illud competenti cura servare studueris, videbis apothecas interioris cellarii tui, auri argenti que omnium que divitiarum talentis affluere, videbis et horrea tua novo proventu segetum incomparabiliter redundare. Illum ergo thesaurum curiosa sollicitudine iugiter excole, circa illum nocturnas diurnas que excubias vigili sedulitate depende. In illo enim uno omnium dives eris, nec eorum, quae tibi fuerint necessaria, copiam poteris indigere. In illo quippe possidebis aurum divinae sapientiae argentum aedificatricis eloquentiae. In illo diversa pallia decorae et honestae conversationis, bis tinctum videlicet coccum geminae caritatis, colobium nitidae castitatis. In illo bissum patientiae, flammeum dirotinum divini fervoris, purpuram regiae dignitatis. Quia enim muriceo sanguine tingitur, ut in purpureum colorem lana vertatur, quisquis solio recti examinis ita praesidet, ut omnes suae carnis illecebras vitiorum que barbariem violento imperio mortificare festinet, hic rex non inmerito dicitur, et spiritalis purpurae decore vestitur. In illo diupisticum virentis semper spei, nimirum vocatus in hereditatem incontaminatam, inmarcescibilem, conservatam in caelis. In illo habebis anulum fidei, armillas perfecti in activa vita operis, dextralia etiam speculativae contemplationis. Leva enim eius sub capite tuo, et dextera illius amplexabitur te. Et quid tibi plura pollicear? Quandoquidem in illo omnium virtutum gemmis, cunctorum perfrueris karismatum margaritis? Nec tibi deerunt omnium mundorum scilicet inmundorum que animalium greges, quae sub virga tuae transeant disciplinae. Inmunda siquidem vitiorum armenta sub tuae ditionis imperio domabuntur, munda vero interioris tui hominis ventrem suavissimae refectionis dapibus saginabunt. Ovini velleris turma delicatius accurata, dulcis innocentiae praebebunt tuis ferculis alimenta. Domesticae altilium carnes non cessabunt in te divini amoris augere pinguedinem. Universa genera volucrum super mentis tuae mensam sumptuosius instruent spiritale convivium, at vero taurina cervix superbiae suppositum tuae ditionis emugiet iugum. Equinae luxuriae effrenata libertas sub te chamati oris mandet insatiabiliter ferrum. Omnes beluae vitiorum, universa portenta reptilium tremefacta pavebunt tuae dominationis imperium. Et haec quidem omnia in hac vita in tuum cedent ultro peculium, si preciosum illum ac singularem, quem praediximus, caute studueris custodire thesaurum. Caeterum in illa verae beatitudinis vita quanta tibi et quam potiora dabuntur, non est, fateor, nostrarum virium disputare, non est nostrae facultatis evolvere. Hoc tantum ad compendiosum inexplicabilis negotii exitum referre sufficiat, quia hoc accepturi sunt, qui mundum perfecte reliquerunt: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Hunc ergo thesaurum, Christum videlicet, Deum et Dominum nostrum, qui nobis factus est redemptor et precium, ipse promissor et praemium, qui et vita est hominum et perhennitas angelorum, hunc, inquam, in exedra tui pectoris diligenti cura reconde. In illum omnem cuiuscunque necessitatis sollicitudinem proice. In ipso per assiduae orationis colloquium delectare. In ipso te iugibus sanctarum cogitationum epulis refice. Ipse tibi sit cibus, ipse nichilominus indumentum. Si contigerit autem, ut etiam cuiuspiam commodi exterioris indigeas, nichil hesites, nichil de eius fixa promissione diffidas, qua pollicetur dicens: Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adicientur vobis. Qui enim sitientibus Israeliticae plebis agminibus ex illo aride metallo rupis uberes aquarum rivos iussit effluere, qui esurientibus caeleste manna per annosa temporum potuit spatia ministrare, qui innumeram ortigometrarum multitudinem praecepit in murmurantium castra descendere, uni homuntioni suis iugiter obsequiis insistenti non poterit necessaria providere? Et qui per quadraginta circiter annorum curricula infinitae illius turbae vestimenta servavit inlesa, difficile sibi est attritis veteribus novas tibi exuvias reparare? Nos certe nos minimae fidei compellimus Christum esse tenacem. Nempe pusillanimorum diffidentia facit pauperem Christum, at plena fides divitem illum et largum in exhibendis muneribus experitur. Satage tantum in his te exercere, quae iussit, et nulla prorsus ex his maneat dubietas, quae promisit. Sit securus exactor, ubi ad reddendum promptus est debitor. Sine causa diffiditur, ubi ille promissor est, qui nunquam mentitur. Securus creditor graditur, cum simplex veritas promissione tenetur. Haec autem de proprietatem habentibus monachis brevi perstringere compendio duximus, nunc autem ad eos, qui equinis vectationibus assidue delectantur, disputationis articulum transferamus. Nec reor de vestra excidere potuisse memoria, fratres karissimi, quia sepenumero de hac quoque monachorum pernicie concordi inter nos familiaritate doluimus, et inquietis fratribus ac vagationis vitio pereuntibus, fraternae karitatis affectu compassi sumus. Sunt namque nonnulli, quibus dum saeculi militiam baiularent, pertesum erat sub mundanae servitutis iugo huc illuc que discurrere, adeo ut deliberarent ad monasteriale otium libertatis amore transire, nunc autem tanto sunt pestiferae inquietudinis ardore succensi, ut si quando non praebetur occasio dictans longius progredi, tenebroso carceralis custodiae videantur horrore concludi, quod proculdubio fieri antiqui hostis non ignoratur astutia. Quos enim adhuc sessor nequissimus equitat, idcirco importunis vagandi calcaribus urget, ut et ipsi ad saeculi vanitatem redeuntes pereant, et alios ab arripiendo tramite verae salutis avertant. Sunt enim quamplures in saeculari habitu constituti, qui nisi ad hunc monasticae institutionis portum Christo duce confugiant, aliter se in illis procellosis mundani pelagi fluctibus salvari posse omnino diffidant. Sed cum contemplantur eos, qui nuper cuncta quae mundi sunt, cum magno fervore contempserant, nunc ad saecularium negotiorum turbinem inhianter redigi, et in eiusdem quam evaserant, cenosa volutabri fece versari, stupor mirantibus oritur, suspirium ab imis visceribus trahitur, et in eorum mentibus desperatio generatur. In semetipsum namque unusquisque huiusmodi querelam deponit dicens: Vae, vae, ubi ego propriae salutis spem posui? Cur autem capitis mei periculo ad ordinem illum transire decrevi? Paulo minus brevi puncto corpus simul et animam perdidi. Pene me in ignem apertis oculis propria voluntate conieci. Quis enim illo ferventior aliquando monasterium petiit? Quis ut videbatur, animosiori constantia ad Christi militiam properavit? Nunc autem omnia, quae promisit, oblitus, in terrenis se negotiis iugiter versat, saeculum tractat, saeculum spirat, et quem a me mortificationis habitus dissimilem reddit, me cum mundo non dissimiliter vivit. Plane ut perspicuum est, mutare corpus exteriorem speciem potuit, sed mens in eo, quo fuerat statu, male fixa permansit. Quid michi conversionis eius incentores accusare? In rebus siquidem bellicis solummodo commilitonem perdidi, sed in reliquis terrenis actibus socium non amisi. Me cum certe forenses lites agitat, me cum in tribunalibus iudicum perorare non cessat, me cum importunus atria principum penetrat, me cum simul eorum auribus consilia terrenae profunditatis instillat. Sed qua temeritate socium nuncupare praesumo, quem iam non consuetudinaliter socium, sed in cunctis pedissequa vix praeambulum sequor? Sane tantam a populo gloriam de sua conversione lucratur, ut supervenienti omnes assurgant, quicquid attulerit, velut prophetiae oraculum credant, et devotionis illi obsequium reverenter exhibeant. Sic videlicet quantum ad carnem nequaquam infructuosa illius creditur fuisse conversio, quia qui saecularem vestem non cum mente deposuit, saecularem pompam callidus permutator plenius acquisivit. Has itaque atque huiusmodi murmurationes dum detractores effundunt, quantis sit occasio pereundi in saeculo pervagatio monachorum quis enumerare sufficiat? Facilius enim in saeculari habitu etiam perire deliberant, quam perditorum exempla sequendo utrumque simul, ut aiunt, saeculum perdant. Et revera non est mirandum, si videntibus hoc scandalum nascitur, quod et Deo et sacrae auctoritati probatur esse contrarium. Ait enim apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Et ipse Dominus admonet discipulos suos dicens: Cavete, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius saeculi. Ex hac namque inquietudinis venenata radice tot vitiorum propagines oriuntur, ut in quocumque vigere cognoscitur, omni monasticae perfectionis fructu velut arbor arida denudetur. Et tamquam grossi ficulneae ventis expositi stare nequeunt, sic in illo diversis mundi tentationibus hinc inde perflantibus bonorum operum fructus permanere non possunt. Hoc namque vitium tantae violentiae est, ut postquam sibi in pectore monachi semel imperium vendicaverit, mox ex maxima parte, si inest virtutum chorus, abscedat, nonnulla vitiorum portenta velut ergastulum proprii iuris irrumpant. Nam ut pauca referantur e multis, monachus in itinere positus tenere ieiunium nequit, quia hospitalis ei humanitas non permittit, non sapienter psallit, quia obambulantis comitatus eum loquacitas impedit, nocturnis non insistit excubiis, quia secretum deest singularitatis, flectendis genibus non insudat, quia sanctae devotionis studio labor itineris non concordat, nequaquam sub silentii censura constringitur, quia frequenter emergentibus causis invitus etiam per multiloquia diffrenatur. Quid dicam, quia lectioni vel orationi minime vacat, quem extra semetipsum egredi et terrena quaeque tractare imminens potius necessitas dictat? Charitas in eo minuitur, quia mens, quae tot actionum saecularium ventos recipit, ab amoris intimi fervore tepescit. Suum quoque castitas mentis dispendium patitur, quia nonnunquam mens concupiscentiae telo configitur per carnis speciem, quam exterius contemplatur. Robur etiam patientiae frangitur, quia quodlibet inceptanti dum sepe contra votum repentini casus emergentes obviant, qui suum accelerabat explicare negotium, non aequanimiter portat, et talia tunc per impatientiam verba profundit, quae cum ad otium revertitur, ultricibus lacrimis graviter punit. Sobrietatis regula non servatur, quia dum lautioribus cibis convivii apparatus instruitur, dum hospitalis officii sedulitas exhibetur, quia inhumanum putat invitantium precibus non condescendere, delectat etiam ventri sub charitatis specie molliter indulgere. In quo nimirum articulo in mente servi Dei sepe dubietas oritur, ne videlicet unde sobrietati consulitur, ex eodem quoque hypochrisi, quod abhominabile est vitium, serviatur. Unde apud quosdam sobrietatis modus omnino contemnitur, ut hypochrisis quoque nota procul abesse videatur. Sed hoc modo in eo, quod discrete agi creditur, discretio non tenetur. Ille enim scit recte discernere, qui virtutem novit a vicio separare, qui autem cum zizaniis simul etiam triticum eradicat, hic proculdubio vim discretionis ignorat. Quisquis ergo solo supernae remunerationis intuitu sobrietatis limitem non excedit, et hypochrisin sub humilitatis suae pedibus calcat, et custoditae sobrietatis praemium incuntanter expectat. Ut autem adhuc quoque de monacho discurrente dicamus, lacrimarum compunctionem quibus peccata defleat, non habet, quia mens arida, quae per estum terrenae conversationis incedit, dum perfundi rore sancti Spiritus non meretur, arescit, et terrenarum cogitationum caeno plena, quia aquam capitis interius gratia largiente non concipit, nullas extra se lacrimas fundit. Aliquando fortasse circumfusis auditoribus praedicat, sed repente vana gloria surripit, et quasi ex insidiis prodiens eum, qui aliis medebatur, occidit. Si autem et hoc praecavens sub silentii se censura constringit, nihil eorum posse perficere, quorum gratia venerat, erubescit. Si morosae gravitatis, ut dignum est, speciem servat, valde pertimescit, ne et hic hypochrisis notam simulator incurrat. Si autem a suae mortificationis rigore quantumlibet se in laevitatem resolvit, hic etiam multo minus securus est, ne videlicet suo exemplo alios destruat. Si quando inter discidentes sequestrae pacis vult reformare concordiam, si districte veritatem exequitur, reconciliationis inter eos unitas non conflatur, quod si uti mendaciis adquiescit, peccati laqueos non evadit. Cum vult peccantes arguere, culpam non minimam deputat, tot proximorum suorum adversum se odia concitare. Videre autem et conticescere, quid aliud arbitratur, nisi prave agentibus consentire, et haec quidem ex illis, qui quantolibet calent superni fervoris igniculo? Caeterum frigidi quique, qui spretis divinae militiae castris ad mundanae vertiginis molam sinistro postliminio revolvuntur, quanta iudicabiliter agant, quam inconsiderate vivant, referant qui volunt. Nobis consultius videtur eos pia compassione deflere, quam execrandae conversationis gesta conscribere, ne quibus solas compatiendi lacrimas debemus impendere, hos videamus censoriis litteris obtrectare. Hoc autem absolute dicimus, quia tantis insidiarum tendiculis hoc tempore mundus iste densatus est, ut quisquis huius sacri ordinis desiderat innocenter vivere, ab illius processu cautissime se expediat abstinere, cuius videlicet iter si sepe terit, procuratos insidiarum laqueos non evadit, et tamquam arbor munientis se corticis defensione nudata, nec virtutum fructus afferre, nec vitiorum quasi teredonum scaturientium cariem poterit evitare. Cum vero ad propriae habitationis claustra revertitur, comminus illum quasi quaedam conglobata turba omnium quae viderat vel audierat, comitatur, ut tumultuantium negotiorum strepitum, quem illic tolerabat in corpore, multo ingruentius multo que importunius hic patiatur in mente, praecipue si orationi vacare enixius coeperit, ecce phantasmata cogitationum, ecce imagines, quas viderat, rerum, ita ut in quolibet angulo constitutus videatur sibi ludis theatralibus interesse, vel inter agitantes forense litigium residere. Et quidem homo renititur, et quasi circumvolantes muscas abigere a suae mentis ore conatur. At illae mox ut abscedunt, protinus redeunt, ilico ut repelluntur, assistunt, ut quasi fugitivum suum persequentes capere et in propriae servitutis moliantur exercitia revocare. Tunc infelix anima discit, quanti sibi constiterit, quod se per latitudinem saeculi inaniter relaxavit. Tabescit enim sicca, obscura, lapidea, in modum namque lapidis obdurata, nec in lacrimarum fluenta prorumpere, nec lumen potest tenebris undique circumfusa videre. Psalmorum quidem misteriis intendere nititur, sed tamquam lippientibus oculis intolerabili lumine reverberatur. Anhelat virtute, qua potest, ad summa contendere, sed quodam suo pondere praegravata in imis cogitur humiliata iacere. Cui propheticum illud non inconvenienter aptatur: In tenebrosis collocavit me quasi mortuos sempiternos, circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum, sed et cum clamavero et rogavero, excludet orationem meam. Meret, anxiatur, anhelat, et quia nec ipsam hanc eius miseriam sibi flere permittitur, acriori doloris amaritudine repleta turbatur. Saltim hanc ploratus vocem cum propheta daretur effundere, qua dicitur: Idcirco, inquit, ego plorans et oculus meus deducens aquam, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Sed infelix illa anima, cum et se flebilem videat, et tamen flere non possit, quam procul sit a salute, quasi in quendam lacum devoluta miseriae longius conspicit. Nimirum cum flere via tantummodo sit, ut peccatorum valeat ad indulgentiam pervenire, ergo cum illa reatum suum plangere nequeat, videtur sibi, quod necdum etiam in viam pedem posuerit, qua pertingere ad indulgentiam possit. Huic simile est, quod ex inperfectorum persona per prophetam dicitur: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore. Qui enim legem Dei, quae proculdubio iustificatio eius est, omni tempore nondum desiderat, sed iam desiderare concupiscit, iam quidem utcumque eminus suspicit, sed nequaquam perfectionis alta conscendit. Fit ergo menti miserae tam tenebrosa confusio, ut quocumque se verterit, se versari in saeculo videat, cum saeculum sine se esse indubitanter agnoscat. Cum illo itaque est, quod cum ipsa non est, quia scilicet mundum, quem corporali digressione deseruit, se cum per phantasticas imaginationes in mente depingit. Enimvero ista in humana mente calamitas et peccatum est et poena peccati. Iustum quippe est, ut quod quisque volens admisit, patiatur invitus. Nimirum ut qui noluit se intra secretum sui ordinis cohibere, cum potuit, nequaquam saeculo carere potuisset etiam cum reliquit. Mens igitur humana tantae egestatis atque penuriae necessitate constricta dolet, gemit, atque ab imis visceribus suspirium trahit, quia videlicet recessus sui munditiam vagitatis vitio perdidit, et se rursus in volutabro saeculi velut sus lutulenta provolvit. Tunc se levitatis atque inconstantiae mordaciter arguit, se vagam atque fallacem vehementer accusat, et Dei iudicium rectum esse et aequitatis iura tenere veraciter probat, dicens cum propheta: Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini. Bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua: sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se. Quae enim, si secreta diligeret, super semetipsam gauderet evecta, moeret nunc, quia ad publicum exiens se sub se videt iacere prostratam. Est etiam aliud , quod etsi caetera impedimenta deessent, solum sufficere poterat, ut monachos a mundi vagatione compesceret. Quis enim hoc tempore quorumlibet saecularium possit invenire conventum, ubi non sit huiusmodi, qui pro sui reatus piaculo excommunicationis debeat subire iuditium? Iam dudum enim omnia per mundum crimina communiter emerserunt, universa flagitiorum mala nunc vigent, atque eo se diffusius cotidie pullulando dilatant, quo vicinius mundi terminus appropinquat. Quapropter impossibile est monacho, qui ad publicum egreditur, ut non sive excommunicatis sive excommunicandis, quod paene tantundem est, communicare cogatur. Cum homicidis enim, cum periuris , cum incestuosis, cum incensoribus aedium, cum adulteris loquitur, quibus etiam si aversus exhorreat, plerumque tamen osculo iungitur, simul etiam communi ferculo, prout necessitas imminet, convivatur, cum econtrario apostolus clamet: Si is, qui frater nominatur, est fornicator aut immundus aut ebriosus aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere. Et certe satis formidolosum est nimis que contrarium, cum his qui a Deo divisi sunt, habere consortium, presertim monachis, qui Deo ita sunt peculiari quadam atque, ut ita loquar, domestica familiaritate coniuncti, ut abiurato saeculo solis sint divinis obsequiis irrevocabiliter deputati. Sicut enim ab ipso reproborum capite, ita quoque a membris illius, nisi causa conversionis exegerit, studendum est declinare. Una siquidem hic abhominationis repulsa debetur, quibus illic unus ignis, attestante veritate paratur, dum ad sinistram positis dicitur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Quos ergo ad aliam cernimus patriam tendere, non debemus eis in via noxiae sotietatis glutino foederari, ne quos inordinatus amor assotiat, simul etiam poena extremae ultionis involvat. Enimvero ut enucleatius pateat, quantum bonos pravorum sotietas laedat, hac possumus perspicua ratione colligere, quia videlicet eorum alii sunt sacerdotali sententia nuper excommunicati, alii tantummodo canonico sanctorum patrum iuditio communione privandi. Sed de his, qui nuper excommunicati sunt, nulli dubium quin omnis, qui eorum participio utitur, similem damnationis sententiam sortiatur. De his autem, qui pro commissis criminibus canonica quidem sunt auctoritate damnandi, necdum tamen vivis sacerdotum vocibus ab aecclesiastica videntur unitate praecisi, a nonnullis ambigitur, utrum eorum tuto sotietas admittatur, sed si rem pensiori subtilitate perpendimus, nullam paene inter eos esse distantiam invenimus. Sive enim a modernis, sive ab antiquis patribus quis iure damnetur, idem est, nec temporum diversitas solvit, quem eadem perpetrati piaculi causa constringit, et aetatum varietas iudiciali calculo non praeiudicat, ubi una limatae aequitatis regula sententiam dictat. Sed quod approbare volumus, melius ostendimus, si ipsa excommunicantium patrum et antiquorum scilicet et novorum verba ponamus. Sacri siquidem canones dicunt: Qui hoc vel illud fecerit, excommunicetur. Moderni quoque pontifices in iaculanda excommunicationis sententia eadem fere verba depromunt, dicentes: Ille qui haec fecit, excommunicetur. Quorum igitur sunt eadem verba, eadem nihilominus est intellegenda sententia, et cum praesentium sanctorum pontificum omne iudicium ab antiquorum patrum diffinitionibus pendeat, nullum isti damnare praesumunt, nisi quos iam ab illis damnatos esse noverunt. Non ergo quemlibet isti noviter damnant, sed iam prolatam maiorum sententiam sequendo confirmant. Concludendum est igitur, quia sicut ab his cavendum est, quos moderna synodorum concilia ab aecclesiastica sotietate repellunt, ita et ab illis nihilominus declinandum, quos antiqui patres eliminandos esse decernunt. Haec itaque causa non minima est, quae monachum a saeculi discursionibus retrahat, et in sui recessus angulo stabilem reddat, quia valde miserum est a propriis quidem excessibus reprimi, sed alieni reatus maculis inquinari, cum aliis non delinquere et alieni delicti supplicia sustinere. Malorum namque, cum incaute amicitiis iungimur, culpis ligamur. Unde Iosaphat qui tot de anteacta vita praeconiis attollitur, de Ahab regis amicitiis pene periturus increpatur, cui a Domino per prophetam dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris, et idcirco iram Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda. Ab illo enim, qui summe rectus est, eo ipso iam discrepat, quo perversorum amicitiis vita nostra concordat. Quem enim vox illa apostolica non terreat, qua nobis contestans et a pravorum contubernio revocans clamat? Denuncio, inquit, vobis in nomine Domini Iesu, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam tradidimus vobis. Si ergo ab his omnibus nosmetipsos debemus caute subtrahere, quos non secundum traditionem apostolicam cernimus ambulare, quanti in illo saeculari supersunt ordine, cum quibus absque periculo valeamus contubernium familiaritatis habere? Porro autem qui apostolica traditione contempta aliam doctrinam sive dogmatizando sive vivendo superinducere nititur, orthodoxi et religiosi viri perfrui consortio non meretur, apostolo quoque Iohanne testante qui ait: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domo, nec ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi ave, communicat operibus eius malignis. Quibus nimirum apostolicae veritatis instructi sententiis evidentissime comprobamus, quia qui cum sceleratis hominibus carnaliter amicitias iungunt, alieni reatus participes fiunt, et cum illis simul extremae ultionis coguntur subire iudicium, cum quibus tamen in hac vita simul non admisere peccatum. Hoc etiam vitium, quod videlicet iam persecuti sumus, discurrentem monachum familiariter obsidet, quia profecto nunquam sic ad purum valet a se lepram virosae proprietatis excutere, quin sibi necessarium videatur, quamtumlibet apud se occasione itineris retinere. Hinc etiam preciosarum amor vestium nascitur, ne videlicet in publicum prodiens despicabilis esse videatur. Verumtamen dum exterioris indumenti falera quaeritur, cuncta interioris hominis compositio dissipatur. Haec autem insania falsa, nescio quo pacto, ita perversae mentis oculos caecat, ut neque quae apud homines honestas sit, videat, neque unde apud Deum quis clarus videri possit, attendat. Et revera insania est, et falsa est. Insanum quippe est occulti arbitri iudicium superbiendo contemnere, et humani favoris auram molliori veste captare. Falsum vero est, quia unde oculos superni spectatoris offendit, inde etiam nihilominus apud humanae aestimationis iudicium cadit, et ex qua re hominibus videri clarior appetit, ex ea se quodammodo dentibus publicae obtrectationis exponit, cum que nitor indumenti ad intuendum se oculos provocat, linguas etiam ad carpendum hunc, qui induitur, derogationum spiculis armat. Quis enim monachum mollibus indutum videat, et non protinus illum divino vacuum spiritu, terrenis potius quam caelestibus iniare decernat? Quae enim sit mens ex veste colligitur, et iuxta exteriorem cultum, quae sit intentionis species, iudicatur. Quod nimirum cum evangelica auctoritate concordat, cum dicitur: A fructibus eorum cognoscetis eos. Quamquam isti non veniant ad nos cum vestimentis ovium, quandoquidem vestimentum ovium vestis est humilitatis et innocentiae, non arrogantiae vel rapinae. Illa autem vestis rapinae esse non immerito nuncupatur, quae duarum vel etiam trium vestium summa coemitur. Rapinae namque scelus admittit, qui vanae gloriae deditus in sui corporis indumentum solus insumit, unde et fratrem suum se cum contegere communiter potuit. Rapinam proculdubio perpetrat, qui vani honoris ardore succensus duarum impensas vestium in unam prodigit, et proximum suum, quem sicut semetipsum amare debuerat, in sua nuditate relinquit. Sed hoc distat inter istos enceniatos videlicet monachos, et illos hypochritas quos evangelium notat, quia illi teste veritate veniunt ad nos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, isti autem intus vento vanae gloriae crepantibus ilibus intumescunt, foris autem in veste rapinae sicut probatum est, ac per hoc in veste luporum arroganter incedunt. Itaque cum Dominus de Iohanne dicat Iudaeis: Quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt, profecto monachus, qui nitorem preciosae vestis affectat, non superni regis, sed mundi huius militiam baiulat, et licet videatur specietenus Deo suae quasi obedientiae munus offerre, sed aperte convincitur, humanum captando favorem vanae gloriae veraciter deservire. Porro autem si sub obtentu obedientiae licet mollibus indui, cui potuit haec remissio liberiori dispensatione concedi, quam beato Iohanni, qui praecipuae obsequelae donatus officio venerat corda patrum in filios nova praedicatione convertere, et perfectam plebem Christo Domino praeparare? Numquid et ipse Dominus providere sibi calciamenta non potuit, cuius gentilis perfidia sola inter se vestimenta divisit? Nam si ei minime calciamenta deessent, de illis etiam sacrae hystoriae series non taceret. Rex Ninivae purpura indutus propriae civitatis excidium meruit, coopertus sacco divini furoris motum contriti cordis humilitate placavit. Ezechias quoque cultu regio decoratus, terribilis regis Assiriorum minas tremefactus audivit, sed mox ut ipse cilicio tegitur, cilicio que contectos ad prophetam mittere nuntios non erubuit, propinquae divinae victoriae et optatae prosperitatis oraculum reportavit. Quae nimirum promissio scriptura teste celerem pervenit ad exitum. Nam ecce angelus Domini centum octoginta quinque milia Assiriorum una nocte percussit, deinde ipsum Senacherib regem uterque filius parricidali quidem, sed digno gladio trucidavit. Vides igitur apud Deum quantum vestis fluxa distet ab aspera? Perpendis, quia quem iratum experiri delicata meruerat, vilis et abiecta vestis iudicem placat? Et quem plectibilem illa reddiderat, venia dignum ista commendat? Cuius autem momenti apud Deum vestium sit ornatus, egregius ille prophetarum Ysaias evidenter ostendit, qui nimirum ad divinae iussionis imperium vestimenta deposuit, et per trium annorum spatium nudus et discalciatus incessit. Erubescat igitur humana superbia, confundatur mens misera vanae gloriae peste corrupta, dum ille videlicet organum Dei, templum Spiritus sancti, divini consilii propalator, non dubitavit publice nudus incedere. Et infelix homo, qui ne ullum quidem meruit divinae familiaritatis indicium, superstitiosum laciniosae vestis affectat ornatum, et dum male coloratae vestis fucos induitur, lubricus aspici a semetipso, superni speculatoris oculos non veretur averti. Ita sane dum indumentum illud arrogantiae sub divina aestimatione despicitur, is etiam qui induitur, consequenter abhominabilis iudicatur. Sed esto, videlicet, ut Ysaias nudus incesserit. Numquid tunc cum vestitus ire consueverat, indui mollioribus indulgebat? Interrogemus ergo ipsam propheticae narrationis hystoriam, et audiamus quid sibi vox divina praecipiat: Locutus est, inquit, Dominus in manu Ysaie filii Amos dicens: Vade et solve saccum de lumbis tuis, et calciamenta tolle de pedibus tuis. Qui enim non aliud quoddam vestimenti genus, sed saccum de lumbis auferre praecipitur, profecto quanti sibi vestium litura constiterit, liquido declaratur. O quanta tunc erant regum et principum terrae triclinia deaurata! Quot pictis circumfusa tholis purpurata cubilia! Quanta praedivitum ornamenta gemmis micantibus insignita! Quot laquearia cedrinis ac cypressinis instructa tigillis! Et tamen omnibus spretis despicabiliter que contemptis hunc saccina deformitate contectum dignatus est omnipotens Deus templum sibi rationale construere, et per eum quasi per organum secreti sui mysteria mortalibus revelare. Discat ergo, discat enceniatus monachus, quam male mercatur, quia unde clarus apparere humanis oculis appetit, hinc proculdubio in superni iudicis aestimatione sordescit, unde impensius ab hominibus honoratur, inde magis a Deo despicitur, cum que in admirationem sui intuentium oculos provocat, ab obtutibus se divinae gratiae contenebratus occultat. Sed quoniam loquendi de vanitate vestium se occasio praebuit, sicut de his, qui mollibus delectantur, pauca perstrinximus, ita etiam de illis, qui eodem quidem laborant morbo, sed diversa feruntur insania, breviter disseramus. Sunt namque nonnulli, qui vilium deformitate vestium favorabilem vulgi mercantur applausum, et hac iocundius delectatione pascuntur, si dum pro accuratae deformitatis industria videntur abiecti, per efferentium populorum ora volitent gloriosi. Gaudent de se inquirentium discussionem fieri, gaudent se, velut mirandum aliquid, digito demonstrari, qui nimirum de sua deformitate compositi, de obscuritate conspicui, de humilitate videri machinantur excelsi. Versuta siquidem diabolicae calliditatis astutia ad hoc deprimuntur, ut sublimes appareant, ad hoc deturpantur, ut oculis intuentium spectabiles enitescant. Porro autem isti cum superioribus diversa quidem summa est, quam expendunt, sed unae sunt merces, quas concorditer emunt. Vana gloria nempe, quasi quaedam negotiandi materia in medio posita est, ad quam videlicet diversi mercatores accedunt. Alii vilia indumenta tamquam precium de marsupio proferunt, alii redhibere preciosa contendunt. Sed dum quique pro suis partibus satagunt, qui viles vestes afferunt, reliquis emptoribus continuo praeferuntur. Qui enim delicatis vestibus utitur, sicut superius dictum est, saepe unde captare auram favoris aestimat, inde latius obtrectatorum morsibus patet, qui vero vilis indumenti extremitate contentus est, porro de monachis loquor, cuiuscunque intentionis studio, scilicet sive prave sive recte id faciat, sanctitatis illum opinio contuentibus plerumque commendat, et quo in exteriori habitu deformior quisque conspicitur, eo maiori sepe dignus reverentia iudicatur. Verumtamen quisquis ille est, qui de proprii habitus vilitate supernae retributionis praemium sperat, necesse est, ut omnem laudis humanae favorem sub pedibus suae mentis ac si caenosum lutum calcare non desinat, qualem que se spectantium obtutibus praebet, talem se intra conscientiae suae secreta diiudicet. Unde David cum eum Michol filia Saul obiurgaret dicens: Quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris, ut ostenderet, quia eadem humilitas vigebat in mente, quam pretendebat in corpore, non iratus efferbuit, non elationis verba respondit, sed humiliter dixit: Vivit Dominus, quia ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis. In quibus verbis verae humilitatis forma proponitur, dum non minus interior, quam exterior humilitas demonstratur. Nonnulli enim quo se deformius in exteriori compositione deiciunt, eo de se intrinsecus maiora decernunt. Qui profecto aliud optant se in superficie videri, aliud latenter intellegi, et unde se humiliter in publico deprimunt, inde in occulto elatius intumescunt. David autem, ut extrinsecus se humilem prebeat, dicit: Ludam et vilior fiam plusquam factus sum. Ut vero humilitatem mentis ostendat, adiungit: Et ero humilis in oculis meis, ac si patenter dicat: Et exterius humiliabor, ut aliis exemplum salutis exhibeam, et intus humilis ero, ut in eiusdem salutiferae humilitatis radice et ipse persistam. Qui ergo ita simpliciter graditur, ut qualem se in deformatione sui habitus praebet, talem se in opinione videntium esse desideret, hic profecto Christi improperium veraciter portat, et crucem post eum mundo mortuus baiulat, tanto que in divinis obtutibus clarior redditur, quanto apud humanos oculos despicabilior iudicatur, et fructuoso commercio is, quem vestis exterior foedat, gratia interiore coruscat. Nonnulli etiam sunt, qui rectae intentionis studio vilibus indumentis diutius assueti, si contingat aliquando, ut quantumlibet potioribus contegantur, liberae humilitatis supercilio dedignante fastidiunt, et sicut alii foedis, ita isti preciosis indui vestibus erubescunt, delicatos sane habitus tolerant, despicabilium asperitate fruuntur, fiunt illis omnia corporum ornamenta dedecori, deformitas honestati. Horum denique Hester speciem tenuerat, cum dicebat: Tu scis, Domine, necessitatem meam, quod abhominer signum superbi et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae et non portem in diebus silentii mei. Hii quidem sancti desiderii ardore fervescunt, adhuc tamen adversus passionum suarum tentamenta confligunt. Alii autem ad tantae mortificationis celsitudinem pervenerunt, quod iam ad utrumque velut insensibiles facti, sicut vilibus indui consuetudinaliter expetunt, ita etiam ubi res exigit, preciosa quaeque vel nitida nullatenus perhorrescunt, utraque scilicet uno contemplantes aspectu, quos nimirum et mollia non resolvunt, et aspera non affligunt. Istorum quoque forma Iudith fuerat, quae videlicet ciliciis eatenus usa, cum necessitas petiit, diversis se corporeae venustatis infulis adornavit, sacra testante scriptura quae ait: Abstulit a se Iudith cilicium, et exuit se vestimentum viduitatis suae, et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis iocunditatis suae, induit que sandalia pedibus suis, assumpsit que dextrariola et lilia et inaures et annulos et omnibus hornamentis suis ornavit se. Cum his igitur ornamentis sancta femina et vere circa se humilitatis custodiam tenuit, et eum, quo locupletata fuerat, paupertatis spiritum non amisit. Sed dum ego monachum preciosis indutum exuere gestio vagantem, quem arripueram, de manu propriae disputationis amitto, et iam procul elongantem vix aspicio, dum solas michi in manibus vestes remansisse perpendo. Abiectis itaque vestibus ipsum perniciter insequamur, et comprehendentes, si fieri possit, sistere laboremus. Noverit ergo monachus vitio vagationis addictus, quia nisi a saeculo pedem retrahat, et ad serviendum Deo in loco remotionis se perseveranter accingat, nec perfectionis culmen attingere, nec ordinis sui digne poterit munia custodire. Dina quippe Iacob filia, quandiu se intra tabernacula paterna cohibuit, illibatae virginitatis iura servavit, postquam vero ad videndas mulieres regionis illius egressa publicum petiit, hostem protinus virginitas pertulit, et alienae libidini turpiter prostituta servivit. Uxor levitis de latere montis Effraim, donec in penetralibus posita curis se domesticis occupavit, coniugalis thalami pudiciciam custodivit, ducta autem relictae cognationis affectu patriam parentes que revisit, dehinc rediens multis corruptoribus furiosae libidini facta praeda succubuit, et dum in carne periclitantis pudiciciae naufragium pertulit, ignominioso vexata ludibrio etiam spiritum exalavit. Thamar soror Absalon, dum in fraternis laribus simpliciter habitat, intemeratae virginitatis genium servat, cum vero Amnon filio David fraternae dependit visitationis officium, praereptae virginitatis plorat incurrisse dispendium, et tandem experta tutius esse manere quam progredi, licet sero, secreti otium noxiae praetulit vagitati. Et tu si vis animam tuam in suae virginitatis integritate persistere, si abhominandum ducis foedis et violentis corruptoribus subiacere, secretum appete, recessum singularitatis inquire, aures et oculos a negotiorum saecularium vanitate firmiter obstrue, carnalium hominum colloquia destructioni magis quam aedificationi profutura contemne. Nam iuxta Solomonem: Qui tangit picem, coinquinabitur ab ea. Intra conscientiae ergo tuae te cubiculum collige, cunctis domus tuae foribus, cunctis videlicet sensibus censoriae disciplinae repagula, ne quis ingrediatur, oppone. Fons enim, qui circumquaque ne effundatur occluditur, undis ad alta profluentibus elevatur, econtra qui per plures rivos hinc inde diducitur, mox ut super eum aestus ferventior incubuerit, exiccatur. Denique si deambulanti David in solario domus regiae clausi fores obsisterent, in lavantis se Bethsabeae concupiscentiam nullatenus exarsisset, sed quia oculum sub custodia disciplinae non tenuit, ipse quoque post eum in immane hiantis ruinae baratrum totus preceps ruit. Lubricatis enim gressibus, totius sui expertus est lapsum, dum solius frenum relaxavit obtutus, cui videlicet illud Hieremiae aptissime congruit: Depraedatus est, inquit, oculus meus animam meam. Si ergo tam sublimis caeli columna propter solam oculorum vagationem gravissime corruit, quid de nobis infirmis et parvulis sentiendum, qui per saeculum discurrentes nos extra nosmetipsos prorsus educimus, et visum atque auditum omnes que sensus nostros hauriendis mundi vanitatibus occupamus? Quae autem distantia sit inter monachos, qui secreti remotionem diligunt, et eos, qui se per exteriora diffundunt, in duobus Ysaac filiis luce clarius edocemur. Scriptum namque est, quia factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola, Iacob autem simplex habitabat in tabernaculis. Sed iste prudenter simplex fratris primogenitam benedictionem a patre, provectus sui cautus executor accepit, ille fatuitate gnarus, quia in gladio viveret, et fratri suo velut domino famulus serviturus esset, audivit. Attamen iste nisi in tabernaculis residisset, proculdubio primitivae benedictionis immunis existeret, ille nisi pervagus se in exteriora proiceret, primatus sui privilegio non careret. Iste domesticae quietis otium tenuit et divina largiente gratia in aliena iura subsiluit, ille venandi labore confectus et hoc, quod sibi iure competebat, amisit. Ut autem supersedeant scutum excusationis opponere, qui saeculum perlustrantes iactant se obedientiae legibus deservire, non ignorent, quia et Esau venatum prodiens paternis iussionibus paruit, et tamen nec patri cibos offerre, nec optatae benedictionis meruit primitias obtinere. Quisquis enim rem quae ad vitium pertinet, consuetudine ductus, propriae voluntatis instinctu libenter exequitur, peccat etiamsi alienis imperiis specietenus obtemperare videatur. Nam cum dicitur, quia Ysaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur, constat nimirum, quia Esau, ut patri cibos studio venationis acquireret, non magis paternae iussioni per obedientiam paruit, quam inolitae consuetudini quodammodo tributa persolvit. Qui ergo discurrendo per saeculum propriae libidini satisfacit, et tamen obedire se maiorum iussionibus asserit, noverit Deum non tam coloratis verbositatibus credere, quam de occultis hominum iuxta conscientiam iudicare. Notandum autem quod nonnulli quandiu in ipsa vagatione sunt positi, non graviter corruunt, revertentes autem quasi quodam negotiorum saecularium temeto ebrii, in immane praecipitium devolvuntur. Actionum quippe saecularium fumo suffusi oculos redeunt, atque idcirco propriis liminibus redditi, ubi pedem operis ponere debeant, non attendunt. Quod profecto idem Esau patenter insinuat, qui dum de agro rediens oppido se conqueritur lassum, damnosum valde pepigit cum fratre commercium, dum que in se immoderatam famis rabiem sevire permisit, magnum primogenitorum decus vili parvae lenticulae coctione distraxit. Sic nimirum, sic qui exterioribus deditus semetipsum deseruit, et sua postmodum corpore, non corde in interiora revocatus amisit. Contingit etiam vagationis vicio laborantibus, ut pulveratis interioribus oculis, sicut non praecavent, ne in reatus foveam corruant, ita etiam postmodum quo ceciderint non advertant, itaque dum admissa quaeque considerare subtiliter neglegunt, quicquid illud est, quod delinquerant, confuso mentis examine parvipendunt, culicem siquidem non liquantes etsi camelum glutientes. Cuius quoque caecitatis Esau non immunis extitisse cognoscitur, sicut sacra hystoria testante perhibetur, ubi postquam dicitur, quia iuravit Esau et vendidit primogenita, deinde subnectit: Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. In his igitur duobus fratribus manifeste deprehenditur, quanta inter residentes atque vagabundos monachos haberi distantia sentiatur. Ille enim nisi se instabilem et sui prodigum per exteriora diffunderet, nequaquam benedictionis paternae mysterium una cum primogenitis amisisset, iste nisi intra domestici se laris septa comprimeret, infra praescriptum subsecutionis suae limitem iunior humiliter desedisset. Ille gnarus et sollers a suae praerogativae iure dilabitur, iste quietus et simplex subactis fratribus singulari privilegio principatur. Alter saltus et lustra peragrando defessus a primatus sui dignitate deicitur, alter in conclavi amoeno fruens otio ad capescendam super populos tribus que monarchiam divinitus sublimatur. Desinat ergo monachus, quisquis est, cum Esau remotionis suae claustris frequenter erumpere, desinat cum eo sub obedientiae specie causis se saecularibus implicare, ne quandoque se cum ipso lugeat divinae benedictionis extorrem, quem noxiae vagationis sortitur auctorem. Cum Iacob igitur se domesticum praebeat, cum Iacob in tabernaculis simpliciter vivat, quatinus Deum, qui vere pater est electorum, boni operis vesci dapibus cupientem, non silvestrium ferarum, sed domestici gregis apparatione reficiat, quando non de externae sanctitatis superficie, sed suave sibi de conscientiae suae virtutibus edulium parat. Neque enim Deus hostiarum pelles in sacrificio sibimet mandat offerri, sed interiora potius viscerum cum ipsis quoque medullis praecipit exhiberi. Unde et in ostendendo ipso sacrificiorum ritu Moyses praecipit dicens: Subtracta pelle hostiae, artus in frusta concidant, cui mandato etiam mysticus intellectus inesse deprehenditur, si subtilius indagetur. Pellem namque hostiae subtrahimus, cum a mentis nostrae oculis superficiem virtutis amovemus. Cuius artus in frusta concidimus, cum distinguentes subtiliter eius intima membratim que cogitamus, ut quae foris sincera videntur et solida, intus non habeantur latebrosae vanitatis vicio cavernosa. David autem pro magno munere medullata se Deo sacrificia oblaturum esse pollicetur dicens: Holocausta, inquit, medullata offeram tibi, cum incenso et arietibus. Quisquis autem se per negotiorum saecularium exercitia delectabiliter fundit, holocausti sui medullas cum visceribus subtrahit, et solam victimae pellem Deo, quod offerri prohibetur, adholere contendit, qui vero suave Deo sacrificium offerre desiderat, recessus petat, interiora sectetur, animam suam integram illibatam que in propria virginitate custodiat, nec discurrendo per lupanaria saeculi immundis corruptoribus, prostibuli more substernat. Ut ergo interni sponsi conspectui placeat, non oculos suos stibio cum Iezabele depingat, id est, non se fucis pompae saecularis obducat, sed cum Iudith myro optimo sua membra perungat, omnes videlicet mentis suae sensus immortalis unguine castitatis obliniat, ne in mortem per incontinentiam corruens in foetore luxuriae computrescat. In conclavi igitur sanctae aecclesiae anima se pudica concludat, sic que in aeterni regis thalamo iugiter requiescat. Non carnalium propinquorum, non complicium quorumlibet requirat affectus, sed solius veri sponsi delectetur amplexibus. Neque enim sine causa scriptum est: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupivit rex speciem tuam. In huius igitur sponsi cubiculo anima sancta ab omni saecularis strepitus turbine dormiat, super hoc suae virginitatis auctore casti amoris facibus inardescat, cantans nimirum et dicens: Introduxit me rex in cellaria sua, exultabimus et laetabimur in te. Et iterum: Fasciculus mirrae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Si vero cuiuslibet occasionis articulus accidat, ut egrediendi necessitas imminere videatur, non mox ad vagandum se leviter proruat, non colloquio consanguinitatis aggliscat, non ad saeculi vanitatem fixus in Deo animus incalescat, sed morose ac graviter inter se deliberet dicens: Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Si igitur singularis ille sponsus hoc desiderium animae sanctae inesse perspexerit, quia proculdubio princeps est pacis, liberam sibi spiritalis ocii requiem tribuit, et omnes emergentium causarum fluctus placida circa illam tranquillitate componit. Hinc est enim quod in Canticis canticorum dicit: Adiuro vos, fili Hierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Quod contra menti reprobae negotiis que saecularibus inhianti, sub Babilonis specie per prophetam dicitur: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babilonis, sede in terra, non est solium filiae Chaldeorum. Hoc enim loco humana mens, virgo, non incorrupta, ut arbitror, dicitur, sed infaecunda. Et quia Babilon confusio interpretatur, recte infaecunda mens Babilonis filia vocatur, quae in eo quod nequaquam bona opera germinat, dum nullo ordine rectae vitae componitur, quasi confusione matre generatur. Sin autem virgo non infaecunda dicitur sed incorrupta, postquam statum salutis perdidit, ad confusionis suae cumulum appellatur quod fuit. Cui apte per increpationem dicitur divina voce: Descende. In alto quippe humanus animus stat, quando supernis retributionibus inhiat. Sed ab hoc statu descendit, cum turpiter victus sese defluentibus mundi desideriis subicit. Cui bene mox additur: Sede in pulvere. Descendens enim in pulvere residet, quia caelestia deserens terrenis cogitationibus aspersus in infimis vilescit. Ubi adhuc ingeminando subiungitur: Sede in terra. Ac si aperte exprobrans dicat: Quia caelesti conversatione noluisti te regere, sub temetipso prostratus in terrenis actibus humiliare. Unde et necessario protinus additur: Non est solium filiae Chaldeorum. Chaldei namque feroces interpretantur. Valde autem feroces sunt, quia voluntates proprias sequentes, nec suis parcere moribus sciunt. Ferocia sunt terrena desideria, quae non solum contra praecepta conditoris, sed sepe etiam contra percussionum verbera duram atque insensibilem mentem reddunt. Sed filia ferocium solium non habet, quia mens, quae ad amorem mundi ex pravis desideriis nascitur, atque eisdem desideriis obduratur, in eo quod se terrenis concupiscentiis subicit, sedem iudicii amittit nulli que apud se solio praesidet, quia examine discretionis caret, quasi a iudicii sui sessione repellitur, quia per exterioris desiderii concupiscentiam vagatur. Liquet enim, quod mens quae intus consilii sedem perdiderit, foras se per desideria innumerabiliter spargit, et quia agere intellecta dissimulat, caecatur etiam, ut nesciat quod agat, et sepe iusto iudicio in sua ipsa voluntate relinquitur, et sub ea, quae anxie appetit, laboriosa mundi ministeria relaxatur. Unde et apte illic subditur: Quia ultra non vocaberis mollis et tenera: tolle molam et mole farinam. Constat nimirum, quod tenerae suae filiae parentes parcunt, nec duris atque servilibus hanc operibus affligunt. Omnipotens ergo Deus quasi teneram filiam vocat, quando dilectam uniuscuiusque animam a laboriosis huius mundi servitiis revocat, ne dum exterioribus actibus afficitur, ab internis desideriis induretur. Sed Chaldeorum filia mollis et tenera non vocatur, quia mens pravis desideriis dedita in eo, quem anxie appetit, huius saeculi labore relinquitur, ut foris mundo velut ancilla serviat, quae intus Deum ut filia nequaquam amat. Unde et molam tollere ac farinam molere iubetur. Mola in giro ducitur et farina profertur. Unaquaeque autem mundi huius actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per girum vertit, atque ex se quasi farinas proicit, quia seducto cordi semper minutissimas cogitationes gignit. Nonnunquam vero qui quietus alicuius esse meriti credebatur, positus in qualibet actione denudatur. Unde illic protinus subinfertur: Denuda turpitudinem tuam, discoperi humerum, revela crura, transi flumina. In amministratione quippe operis turpitudo denudatur, dum vilis mens abiecta que in actionis ostentatione cognoscitur, quae quieta prius magna putabatur. Humerum mens discoperit, quando opus suum, quod ignorabatur, ostendit. Crura revelat, quia quibus desideriorum passibus lucris mundi inhiet, manifestat. Flumina etiam transit, quia actiones huius saeculi, quae cotidie ad terminum defluunt, indesinenter appetit, dum que alia relinquit, alia assequitur, quasi semper de flumine ad flumen tendit. Haec autem diximus, ut mens a solio sanctae intentionis excussa, et vagationis vitio dedita, quo iaceat, monstraremus, quia si ad ea quae super ipsam sunt, inhiare cessaverit, sub semetipsam etiam indesinenter ruit. In alto autem figitur, si amorem temporalium deserens ad spem incommutabilis aeternitatis ligatur. Neque nos his verbis illud astruimus, ut monachus pervicaci proposito in sua iugiter remotione permaneat, nec aliquando progredi, ubi violenta poposcerit necessitas, acquiescat, sed hoc potius suademus, quatinus id tanto partius tanto que rarius agat, quanto scit, quia vagando per saeculum, neque spiritaliter vivere, neque ad perfectionis culmen valeat, etiam si diligenter invigilet, pervenire. Sed inter omnia hominum a suo proposito deviantium genera illud non mediocriter displicet, quod etiam ipsis sanctissimis heremitis quidam videntur admixti, quos idem pestiferae vagationis morbus exagitat et , si dicere liceat, quasi Vertunnus, quoddam scilicet daemonium, vexat. Vertunni siquidem apud antiquos dicebantur daemones, quorum instinctu homines in vertigine positi reddebantur instabiles. Quibus nimirum illi non inmerito videntur obnoxii, qui solo quadragesimali tempore in cellulis commorantes toto pene anni circulo huc illuc que discurrunt et sic vitam suam inaniter spatiando consumunt. Qui nimirum dummodo summotenus remotiora sectantes, modo in publicum crebrius prodeuntes, in utramque se vitam contemplativam scilicet et activam gloriantur extendere, in neutra plenum salutis fructum probantur afferre, cum que sibi applaudant cum Iacob duarum coniugum spiritali quadam copula foederari, deprehenditur illis propriae opinionis sententia in contrarium verti. Quibus nimirum contra consuetudinem et Rachel lippa, et Lia redditur infaecunda, altera siquidem hebetatione visus obtunditur, altera sterilitatis animadversione feritur, quia videlicet huiusmodi homines et per publicum discurrentes, utputa sinistrae opinionis apud populum habiti, nequaquam possunt spiritales Deo filios gignere, et velut ebrii de saeculo redeuntes intima nequeunt penetrare. Quisquis enim desiderat ad illud inaccessibile lumen acie mentis attingere, necessarium sibi est interiores oculos per diuturna vacationis spacia ab omni mundanae actionis labe purgare, ne dum ad summa speculanda oculos elevat, terrenae conversationis pulvis obsistat et magis tenebras, quas reliquerat, videat, quam lumen, ad quod nititur, apprehendat. Huc accedit, quod his, qui vitam suam sub hac inconstantia mutationis alternant, eo fit vita remotionis austerior, quo inholita vagandi consuetudine retrahuntur, ita ut heremitica destrictio gravissimae difficultati, cella ipsa illis videatur horrori. Consuetudo enim facit monacho cellulam dulcem, vagatio videri facit horribilem. Vagantibus cellula carcer est, permanentibus suave cubiculum; silentium perseverantem monachum vigilem reddit, extrinsecus venientem sopore deprimit; assuetum ieiuniis corpus sobrietas roborat, affluentium epularum fluxus enervat. Vigilia moderata aciem humanae mentis exacuit, geminatio repetiti soporis optundit. Confabulatio crebra in mente monachi esuriem parit, secreta remotio animam in assuetae continentiae rigore custodit. Saecularium negotiorum relatio animam passionibus desiderii facit obnoxiam, sacri eloquii assidua meditatio mundo reddit extinctam. Paupertas monachi securitas est mentis, securitas mater est puritatis. Econtra rerum abundantia aculeos parit sollicitudinis, sollicitudo radix est anxietatis. Pedes inloti, manus neglectae, inculta cesaries, quasi quaedam anchora est monachi in cella iugiter permanendi; e diverso accurata delicati corporis compositio fomes est et occasio in publicum prodeundi. Quisquis ergo vult, ut sibi heremitica vita dulcescat, profecto necesse est, ut in ea constanti animo iugiter perseverare contendat, nec alternet vicibus, si suave iugum Domini vult portare quietus. Vita namque heremitica continuata quidem est refrigerium, intermissa quoddam videtur esse tormentum. Remotione quoque continua illuminatur anima, vicia deteguntur, et quicquid hominem de semetipso latuerat, aperitur. Cum aqua de vivario remotis, quae opponebantur, egeritur, pisces in siccum remanentes, humanos paciuntur aspectus et a nobis, cum terrenae actionis fluctus elabitur, quicquid in profundo procellarum emergentium subnatare consueverat, denudatur. Venator quoque oppilatis anfractibus, densis circumsepit saltuum lustra fruticibus, unum que pro multis aditum feris fugacibus ex arte relinquit illic que se vibrata stringendo venabula in insidiis ponit, sic que compendium sibi laboriosae vexationis attribuit, dum pernicium ferarum vestigia, quae persequi per infinita nequiverat, in egressionis solo vestibulo negotioso otio quietus expectat. Et nos cum viciis ad pravi operis libertatem prodire nitentibus, terrenae actionis meatus occludimus, quasi uno in loco illis insidias ponimus, quia cum solis cogitationibus iugiter dimicamus. Sic que viciorum nostrorum bestialis feritas facile capitur, dum solum cogitationis humanae pervium singulariter custoditur. Auceps etiam cunctos undique gurgites ramalium densitatibus operit atque ad unum hauriendae dulcis aquae locum confluere volucres praescripta necessitate compellit, dum que solus ille ad bibendum locus exponitur, circumposita musipularum argumenta felicis aucupii proventione ditantur. Ut ergo diversis animi passionibus facile possimus laqueos captionis inicere obtrusis negotiorum saecularium rivulis adversus solos cogitationum impetus studeamus viriliter decertare, ut dum vicia nostra ab actione deterrita solis cogitationum fluctuationibus advolant, facile in sanctae prudentiae laqueos cadant. Notandum autem, quia saepe servus Dei per huius mundi membra decipitur, dum ad dirimendas dissidentium lites vel ad aliqua peragenda aecclesiasticis scilicet usibus profutura, inportunius invitatur, iminens namque periculum multorum que commune discrimen, nisi progrediatur, exaggerant. Quod si accesserit, cuncta ad suae voluntatis arbitrium atque ad felices exitus proventura multipliciter asseverant. Antiquus enim hostis videns militem Christi in procinctu sancti certaminis positum, non aliter posse a sui propositi fervore tepescere, machinatur uberioris cuiusdam fructus superficiem fallaciter adumbrare, ut dum lucrum maius attenditur, bonum, quod in praesenti est, ad tempus quasi dispensatorie postponatur. Sed qui mendacis mundi consuetudinem frequenter expertus est, prudenter novit et vana suggerentium commenta respuere et se ab infructuosi laboris exercitio graviter custodire. Apud quosdam namque absentis monachi auctoritas gravis est; si autem praesens adfuerit, nullius iudicatur esse momenti. Saepe enim cuiuspiam opinabilis viri litteris reverentiae honor impenditur, qui personae, si adsit, indevotius exhibetur. Apud saeculares nempe religiosus quisque velut pictura est. Pictura siquidem, si procul absistat, inhianter et cum aviditate prospicitur, si iuxta sit, contemptibilis iudicatur. Et spiritalis quisque carnalibus absens quidem timori, praesens autem videtur esse despectui. Quod et apostolus sibimet contigisse testatur, cum ait: Epistolae, inquit graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis. Quos enim epistolarum fortitudine et gravitate terruerat, his corporali praesentia despicabilis apparebat. Quid autem mirum, si iustis quibuslibet viris ista contingant, cum et de ipso electorum capite, redemptore videlicet nostro, non dissimile, quid aevangelica series asserat? Herodes, inquit, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo. Sed videamus hoc tam magnum, tam diuturnum desiderium, quod in absentem Dominum falsitas Herodiana tenuerat, in quem tandem exitum oblata videndi facultate concluserit. Quod nimirum manifeste declaratur, cum paulo inferius subditur: Sprevit autem eum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. Ecce quem vulpes illa maliciosa desideraverat, sprevit; quem videre cupiebat, illusit, et quia vitam non pio vivendi amore quaesivit, remittens eum ad Pilatum in impietatis suae morte remansit. Quisquis ergo in procinctu caelestis militiae positus ad supernae patriae municipium properat, studeat male blandientis mundi promissa respuere, abhorreat se sub qualibet specie actionum saecularium laqueis irretire. Habet deputatum sibi propriae servitutis officium; sufficere sibi credat, si indictae sibi oboedientiae praescriptum munus possit implere. Illud ad memoriam revocet, quod scriptum est: Cave, ne in multis sint actus tui. Saecularibus relinquatur saecularia iura componere. Satis sit servis Dei perituro huic mundo se mortuos exhibere. Sicut enim absurdum est, bonis mala praeferre, ita etiam fatuum, optimum bono inferius iudicare. Maria, quia optimam partem elegit, sufficere sibi credidit, nec se ad bona Marthae frequens videlicet ministerium reclinavit. Moyses, quia ab humana conversatione remotus bis quadragenario dierum numero ieiunavit, bis etiam legem Domini digito scriptam suscipere meruit, Aaron autem, qui ad custodiam populi derelictus est, cognoscitur idola fabricatus. Sic nimirum, sic plerumque contingit, ut, qui propria non contentus alienae progreditur saluti consulere, sui potius cogatur periculum sustinere, cum que alii velut inter procellosa naufragia palpitanti manum porrigit, ipsum quoque praecipitem vorax fluctus involvit. Tutius ergo est sub huius vitae nocturna caligine nos in litore positos naufragantibus lumen ingerere, quam ad eos compassionis gratia cum propriae vitae periculo pernatare, quatinus ipsi per nos dato recti cursus indicio sinum tuti portus attingant, non autem nos ad eos transfretantes vorago spumosi maris absorbeat. In vertice montis Raphidim Moyses orabat et duce Iosue Israel in convalle pugnabat. Sed si Moyses in adiutorium populi sui ad campestria descendisset, Amalech proculdubio Israelitarum cedentium terga percuteret. Si ille manus ad corripienda arma deponeret, facta suorum strage facilem victoriam adversariis triumphantibus praebuisset. Quod nimirum patenter agnoscitur, si ipsa sacrae hystoriae series subtiliter attendatur, ubi dicitur, quia cum levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem paululum remisisset, superabat Amalech. Orantis ergo manus, manus praeliantium roborabat et quia istae imbelles ad caelum patebant, idcirco illae dimicantes victoriam caesis hostibus obtinebant. Illarum quidem fuerit pugna, sed istarum non ambigitur fuisse victoria, quia, ut illis daretur vincere, istae meruerunt divinitus impetrare. At contra Balaam filius Beor, qui ad praelium cum Madianitis egreditur, cum his, quos iuvare decreverat, gladio trucidatur. Et iure, qui proprio non est contentus officio, discrimine redditur obnoxius alieno. Infelix meruit inter bellantium cuneos hostilibus gladiis confossus occumbere, qui in pace positus per prophetiae oraculum ipsius belli potuisset exitum nuntiare. Nequaquam sic Heliseus, qui nimirum Ioram regem Israel adversus Moab properantem non ad bella secutus est, sed tantum sufficere credidit, quod ei successum belli et adfuturam concisis hostibus victoriam praelibavit. Sed cur dicimus, quia nequaquam in praelium regia castra secutus sit, cum et Naaman de remotis Syriae finibus venienti et ostio domus suae cum equis et curribus humiliter assistenti non limen egredi dignum duxit, non ianuam ut ingrederetur aperuit, sed per nuntium potius, quae fuerint facienda, mandavit? Et certe Naaman isti multiplex mundanarum dotum suppetebat copia, quibus honorandus esse videretur. Sicut enim sacra testatur hystoria: Princeps erat militiae, vir quoque magnus apud dominum suum et honoratus, per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat insuper, sicut scriptum est, vir fortis et dives. In ipsa etiam expeditione positus substantiae facultate non adeo vacuus. Tulerat enim se cum, sicut legitur, decem talenta argenti et sex mille aureos, decem nihilominus mutatoria vestimentorum, quae etsi cuiusmodi fuerint, scriptura non dicat, gravibus tamen auri argenti que connumerata ponderibus preciosa fuisse quis ambigat? Quanti sunt hodie, qui monachicae institutionis professione censentur, quibus si tam potens tam que famosus vir pro foribus dignaretur assistere, mox etiam festinantes reverenter occurrerent, ut ingrederetur, humiliter obsecrarent et non tam, quae utiliter implerentur, quam quae libenter audirentur, assentationis verba proferrent? Qui etiam, si tantopere rogarentur, nequaquam suscipere oblata renuerent, praesertim si aliquantulum numerosior alendorum fratrum sibi conventus adesset. Heliseus autem Spiritus sancti discipulus, spe dives, thesauro fidei locuples, licet centum prophetarum filios sub disciplinae suae magisterio sustentaret, pecuniam sprevit, munera reppulit et impensae gratiae vicem recipere laudabiliter recusavit, ne videlicet quod gratis acceperat, ad dantis iniuriam vendere videretur. Venienti autem Naaman nequaquam superbe, sed prudenter non assurrexit, ne videlicet alienigenae et de terrena adhuc gloria praesumenti reverentiam exhiberet, nimirum iam tunc apostolicae dignitatis imaginem praeferens, quam Paulus postmodum expressam repraesentat dicens: Quamdiu, inquit, sum apostolus gentium, ministerium meum honorificabo. Numquid enim minister humilitatis existimandus est, Naaman superbe fixisse pro foribus, qui de monte Carmeli in quo manebat, a femina se passus est pertrahi et Sunamiten illam non solum comitatus, verum insuper est secutus? Nam cum illa diceret: Vivit Dominus et vivit anima tua, non dimittam te, mox sequitur scriptura dicens: Surrexit et secutus est eam. Nunquid etiam copiosa munera tumidi fastus supercilio respuit, qui a viro quodam de Balsalisa venienti viles ordeaceos panes caritative suscipere non despexit? Sed hic dum prophetae obstaculum, ne tumidae elationis arguatur, opponimus, in nosmetipsos exactoriae quaestionis aditum aperimus. Potest enim adversus haec, quae proponimus, quaestio huiusmodi fieri: Si tantus propheta et panes de manibus offerentis accepit et exire de heremo feminea supplicatione consensit, qua ratione monachus vel saeculum frequentare non audeat, vel suscipere munera difficile acquiescat? Ad quod nos sub compendio respondentes nequaquam quid accipiendi licentiam monacho prorsus abscidimus, sed quo id temperatius et cum discretione fiat, cum fraterna devotio postulat, suademus, nimirum ut necessaria quaeque, sicut propheta panes, quibus indigebat, accipiat et quae superflua iudicaverit, sicut ille pecuniam non admittat. Quod autem Heliseus ad resuscitandum Sunamitis filium de montana remotione descendit, huius temporis monachis potius est venerationi habendum quam imitandum. Liceat sane monacho ad saeculum ex voluntate recurrere, quotiens mortuum hominem ad vitam potuerit suscitare. Illud namque propheticum iter omnino cognoscitur et virtute plenum per resuscitationis humanae miraculum et typicum per significationis internae misterium. Quid autem significet non otiosum creditur, si breviter apponatur. Sunamitis nempe filium puer ab Heliseo missus cum baculo non resuscitavit, per semetipsum vero Heliseus veniens se que super mortuum sternens atque ad eius membra se colligens huc illuc que deambulans et in ore mortui septies aspirans hunc ad redivivam lucem protinus per misterium compassionis animavit. Auctor siquidem humani generis Deus quasi mortuum puerum doluit, cum extinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit. Per legem quippe Deus virgam tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. A peccati igitur morte lex nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae Deus aspirata mansuetudinis gratia clementer erexit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia Paulo attestante: Nichil ad perfectum adduxit lex. Ipse autem per semetipsum veniens et super cadaver se humiliter sternens ad exaequanda sibi mortui membra se collegit: Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Huc illuc que deambulat, quia et Iudeam iuxta se et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies aspirat, quia ad perceptionem divini muneris gratia septiformis spiritus in peccati morte iacentes inflammat. Mox que vivens erigitur, quia is, quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam redit. Quis ergo propheticum discursum iure audeat in exemplum trahere, cuius nimirum constat, quia neque virtutem, neque misterium possit aequare? Excubet igitur assidue bellator Christi in procinctu caelestis militiae lorica munitus fidei; pro castris sui imperatoris ad dimicandum paratus semper assistat, ne fortassis extra castra vagantem reperiens eum gladius hostilis absumat. Donec Abner commilitonum castris interfuit, adversariorum cuneis terribilis extitit, postquam vero arma deposuit, rudioris adhuc militis gladio caesi nuper Asahel poenas exolvit. Uriae quoque si propriae domus hospitium placuisset, sententiam proculdubio regiae indignationis ac fraudis evaderet. Sed quia extrinsecus in alienis, quam in proprio dormire cubiculo maluit, auctores suae mortis litteras ad castrorum urbem obsidentium principem reportavit. Et quidem fuit olim tempus, quo bona annuntiantibus mundus egebat, sed elapsa sunt haec, evoluta sunt tempora, quibus religiosus quisque potuerit saecularibus fructuose consulere et in mente carnalium spiritalia non inutiliter seminare. Nunc infelices quique verba vitae fabulas deputant et salutaribus monitis licet aures adhibeant, servare declinant. Porro si fidei oculos ad transacta reducimus, velut fructuosos ramos in sterilia degenerasse vitulamina, praeteritum in hoc praesens saeculum invenimus. Quis enim non miretur, quod Ninive, spatiosa nimis et incomparabilis civitas, ad vocem unius hominis tam facile a sua pravitate convertitur, et innumerabilis populus non solum cum parvulis et mulieribus, sed etiam cum iumentis ad poenitentiam revocatur? Quis hoc tempore, non dicam infirmae aetati vel sexui, sed ipsis etiam viris praesumat ieiunia triduana praescribere, ut nec aquam bibere, nec quicquam omnino cibi liceat degustare? Ecce apud gentiles bruta etiam pecora ad prophetae vocem triduanas levant, cum et ipsi homines sub evangelica disciplina ultra diem ieiunare contemnant. Illi ad poenitentiam uno predicante unanimiter confluunt, isti praedicatorum turbas indesinenter audiunt et oboedire nullatenus acquiescunt. Quis etiam non obstupescat, quod omnes viri Iuda et Beniamin, quicunque uxores alienigenas duxerant, ad praedicationem Esdre sacerdotis non solum illicita connubia dissolverunt, sed et omnem sobolem, quae ex eis genita fuerat, abiecerunt? Quis nesciat, quantus virorum amor circa uxores proprias vigeat, quanta circa filios pietas paternum pectus astringat? Quis ignoret ad dissolvendum duplex huius necessitudinis vinculum, quo merore, qua amaritudine se potuerunt viscera humana concutere? Quo vehementissimi doloris incendio paternus affectus, coniugalis animus compulsus est aestuare? Habentes tamen veram circa Deum pietatem, ad nichilum redegerunt falsae pietatis imaginem atque, ut essent in spiritu veraciter pii, facti sunt contra carnem et sanguinem laudabiliter rigidi. Armaverunt se contra iura naturae, ut naturarum auctori fideliter militarent. Obliti sunt erga filios, quod fuerant genitores, ut veri patris ipsi ascriberentur heredes atque, ut supernae pacis sibi foedera resarcirent, coniugalis tori copulam resciderunt. Nesciunt servare matrimoniis fidem, ubi fides melior ad proprium recalescit auctorem. Quibus utique convenienter aptatur, quod per Moysen dicitur: Qui dixit patri suo et matri suae, nescio vos, et fratribus suis, ignoro vos , et nescierunt filios suos, hii custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Quis, rogo, nunc possit incestuosa coniugia quantumvis instantissima praedicatione rescindere? Quis valeat, non dicam populum, sed vel unum hominem ad illiciti matrimonii repudium provocare? Clamant sacri canones, humanae in tantum scelus vindicant leges, obsistunt praedicatores aeclesiae et cuncta hec perditis hominibus velut aniles neniae risum potius movent, quam ad corrigendi piaculi lamenta compungant. Ecce insuper hoc anno, sicut nostis, per Romanae sedis antistitem bis congregatum est synodale concilium, ubi denuo omnes incestuosi iuxta canonum decreta aecclesiastica sunt communione privati. Sed quis ex tot milibus hominum saltim unum vidit ab infausti foederis abhominatione divulsum? Immo ut profundiori iustae damnationis absorbeantur hiatu, quis eorum post haec aecclesiae limen terere destitit? Aut quis insuper ista considerans ab eorum se familiaritate removit? In omnes itaque letalis leprae contagium serpit, quia nimirum omnes eorum complices apostolicae excommunicationis nexus astringit. Enimvero quisquis coniugalis prosapiae titulis insignitur, quisquis male blandientis formae savita venustate mulcetur, praesertim si largioris substantiae dotibus affluit, vel succrescentis sobolis indoles spem sibi future posteritatis infundit, consultius iudicat a Deo manifeste recedere, quam adeo lucrosi matrimonii glutinum disgregare. Si vero his contraria luxuriae calamitatis incommoditate percellitur, ipse vir falsae consanguinitatis lineam texit et inaudita proavorum nomina per multa argumenta confingit atque senes quosdam in huius allegationis testimonium advocat, quos tamen per vitae terminum sublatos e medio non ignorat. Ipse itaque sibimet accusator et reus crimen impingit, scelus exaggerat atque adminiculum, quo ex tam periculoso naufragio enatare possit, inquirit. Eat ergo nunc monachus, salutiferum quietis suae otium deserat vitam que suam sub specie lucrandi animas inania sectando consumat. Quis enim symoniacus nostrae commonitionis instinctu sua se aliquando sponte deposuit? Quis alieni iuris violenter invasor, paterno solo depulsos in patrimonia sublata restituit? Quis in campo bellicosis armatorum cuneis constipatus, si ex aequo congredi potuit, obstaculo sequestrae pacis ad propria nisi fuso sanguine repedavit? Quis exactor egeno debitori praefixum cyrographo fenus indulsit? Quis debitor creditoris heredibus bonae fidei iura servavit? Omnia in orbe confusa, cuncta pietatis ac fidei decreta convulsa. A iudicibus iustitia venditur, a legisperitis veritas tenebroso cavillatoriae argumentationis colore fuscatur. Venales sunt siquidem leges et pecunia iustificat delinquentes. Aurum nunc ipsis senatoribus praesidens in tribunalibus iudicat et velut imperator quidam pragmaticae sanctionis edicta promulgat. Sicut enim rex in secretalibus aditis de regni statu, de rerum summa deliberat, quodammodo sic aurum et latet in occulto, et sententias depromit in publico. In sudario angusto concluditur et decisis negotiis calculos iudiciales apponit. Plerumque enim quos causa condemnat, mendax pecunia praemio dignos procaciter asseverat, econtra, quos conscientia testatur innoxios, statuit inopia coram iudicibus reos. Nummus nempe momenta legibus tribuit atque ad suum intellectum obscuras sententias falsus interpretator inflectit. Nummus cor iudicum circa divites oleo impietatis emollit, erga pauperes vero ad exercendum vigorem rigidae animadversionis impellit. Nunc igitur avaritia malorum omnium radix uberius pullulatae et tamquam virosae propaginis ramos per totum orbem feralium vitiorum portenta dilatat. Haec nimirum tempora apostolico denuntiantur oraculo, dum Timotheo futura praedicit: In novissimis, inquit, diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes, atque his praemissis ilico subiungit: Et hos devita. Numquid usque ad mundi huius terminum Timotheus perventurus erat, cui cum pravitates hominum in novissimis diebus futuras apostolus enumeraret, protinus ut devitaret, adiecit? An potius in unius persona discipuli illis mandatum hoc communiter indidit, quos ad hoc deputatos officium iuxta finem saeculi fore praevidit? Igitur dum non dicit: His praedica, his verba vitae denuntia, sed hos devita, profecto modernae temeritatis insolentiam arguit atque ab infructuosa tumidos quosque praedicatione compescit. Quid ad haec nos monachi dicimus, qui mensurae nostrae metas excedimus atque ius nobis alieni muneris usurpatorie vendicamus? Si Paulus discipulum in hoc ipsum specialiter constitutum ab incorrigibilium praedicatione prohibuit, qua nos audaciae nota corripimur, qui nequaquam nobis delegato praedicationis officio inportune nosmetipsos ingerimus et nostra salute postposita alienis quasi profectibus inaniter insudamus? Cedat ergo, cedat sterilis cura negotii. Superfluum iudicetur infructuoso indulgere labori. In semetipsa mens totis collecta viribus redeat, adversus infatigabiles adversarios pervigil se ad certamen accingat. Caritatis quidem visceribus erga omnes intrinsecus affluat, ad exteriora vero se causa alienae salutis extendere supervacuum ducat. Ad se venientibus monita salutis impendat, nullius hortatu leviter propriae quietis lucra postponat. Imperialis edicti pagina veredario discurrente defertur, bullatae nobis apocae ab auctoritate sedis apostolicae diriguntur, synodus congregatur, religiosis viris totius concilii summa committitur. Solotenus illico se monachus flectat, honorem sacris litteris reverenter exhibeat, huius tamen expeditionis munus a se alienum inretractabiliter ducat, reputans intra se: Quid michi cum regibus terrae? Quid michi cum synodali conventu? Sufficiat michi peccatis meis flendis insistere, satis michi sit me huic mundo mortuum exhibere. Nolite, quaeso, monachi, nolite sub aeclesiasticae compassionis specie regum aulas irrumpere, nolite aures principum velut salutaria suggerendo fastidiosa importunitate pulsare. Credite experto, credite in huius gratiae studiis non leviter fatigato. Imperatoriae namque maiestati sepe, quae suggerenda videbantur, expressimus, a summis pontificibus invitati synodalibus conciliis interfuimus, sed qui hoc tempore ista prosequitur, tamquam si semina credere arenosis litoribus videatur. Sepe namque in conciliis synodalibus positi quosdam sibi feraliter conscios praesidere in numero sacerdotum vidimus, non modo suis securos, sed ultro etiam ad aliorum crimina defendenda impudenter accinctos, qui nimirum, ut ferebatur, et cum Symone prius emerant, et cum Giezi postmodum karismatum dona vendiderant. Quorum tanta vis erat ad excusandas excusationes in peccatis, ut inter caetera mala etiam symoniacae hereseos non modo defensores, sed viderentur potius assertores. Quis ad istorum invidiam monachus mutire praesumeret? Quis ad arguenda crimina vel iustitiam declarandam vendicare sibi ius libertatis auderet? Ilico saevirent, ilico in nos durae insuggillationis arma corriperent et praemisso iurgio silentium imperarent, inter se scilicet hoc modo invicem conquerentes: Ad concilium hoc iudicaturi convenimus. Sed, o nova praesumptio! Mortuorum sententiis subiacemus et episcoporum sunt iudices facti, qui legaliter sub eorum fuerant legibus constituti. Quibus aliquando respondetur: Venerabiles patres et domini, sicut vobis specialiter praerogatum est iudicare, ita etiam minoribus aecclesiae membris competit, quod sentiunt in commune conferre, nec ulla canonum auctoritas prohibet iuniores, quae aecclesiae ducunt profutura depromere, dum tamen ventilata negotia pontificalis iudicii debeat clausula terminare. Si quando ergo hoc aut aliquid huiusmodi illis cum humilitate suggeritur, nequaquam patienter admittitur, sed quicquid a nobis in synodo dictum est, totum ad invidiam nostram superbo vocabulo iudicium nuncupatur. Haec breviter idcirco perstrinxerim, ut in me quilibet inexpertus discat, sibimet etiam a talibus declinare quam diligenter expediat. In uno siquidem praevadante colligitur, utrum a subsequenti exercitu ignotae aquae tuto fides habeatur. Protinus se ab impetu proprii cursus institores venalium reprimunt, cum vel unum e suis redire a nundinis vacuum non distractis mercibus cernunt. Quem ruralibus curis intentum frequenter seges negata delusit, quamplures a sterilis arvi cultura compescuit. Cum scrutator fluctuum labore frustratus vacua lassus lina reportat, facile iam nudatos a perlustrandis inopis aquae finibus revocat. Sic nimirum me, non michi soli, sed et cunctis fratribus meis talia temptasse sufficiat, ut dum unius labor inutilis fuisse perpenditur, non uni, sed multis a supervacui laboris impendio cautela praebeatur. Quisquis ergo monachus perfectionis culmen festinat attingere, intra remotionis suae se claustra cohibeat, spiritale otium diligat, discurrere vero per saeculum, velut mersare se in lacum sanguinis, perhorrescat. Tot enim criminum magis ac magis in dies mundus contaminatione polluitur, ut quaelibet sancta mens sola eius consideratione fedetur. Et dum veteribus nova semper augentur, quid aliud agitur, quam antichristi via proculdubio sternitur, ut iam iuxta finem saeculi in mundum veniens sine offendiculo liber ingrediatur? Et cum illius via nil aliud prorsus quam nostra sint absque dubio scandala, eadem causa debet vestigia nostra compescere, quae illi spondet liberis posse gressibus adventare. Reprimatur ergo quilibet frater nunc in angusto suae remotionis ergastulo, ut infinitae magnitudinis domus sibi paretur in caelo. Hieremias ait: O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius: magnus, et non habet consummationem, excelsus et immensus! Nunc se vinculo divini timoris obstringat, ut postmodum ius verae libertatis obtineat. Requiescens in Christo reputet nil sibi commune esse cum mundo, ut, quod Iohannes apostolus iubet, non solum corde, sed et corpore ipso conservet: Nolite, inquit, diligere mundum, nec ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Clarescat servus Christi, nulla mundum cordis affectione diligere atque ad hoc probandum corporalibus etiam hunc fastidiat gressibus frequentare. Ipsa siquidem corporalis abscentia piae mentis odium comprobet, ut, quo quisque a noxia mundi notitia magis excluditur, eo artiori Deo familiaritate iungatur. Nunc flebilis et merens defixos in terram oculos teneat, quos ad eum videndum, qui venturus est in nubibus caeli cum potestate magna et maiestate, tunc laetus attollat, sicut scriptum est: Respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. O quam ad pronuntiandum brevissima verba, quam ad pertractandum medullitus infinita sententia, videlicet cum reprobi eiulantes tremefactis visceribus dicent: O montes, cadite super nos, et colles operite nos a facie sedentis in throno. Cum denique sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo. Tunc nimirum cum videbit eum omnis oculus et qui pupugerunt et plangent se super se omnes tribus terrae. Quae mens humana concipere, quae lingua valeat explicare, quantum erit tunc electorum gaudium, quam inenarrabilis laetitia beatorum, cum periclitante mundo ipsi de caetero subiacere periculis desinunt et venienti immortali sponso accensis lampadibus tripudiantes occurrunt! Cum membra mundi ad perferenda tartareae combustionis supplicia corruunt, ipsi ad percipienda inmarcessibilis gloriae praemia felices assurgunt! Cum illorum vitam repente mors immortalis intercipit, istorum mortalitatem virtute resurrectionis absorptam incorruptio gloriosa consumit! Hoc cunctis saeculis admirandum singulare spectaculum incessanter sibi mens sancta proponat. Hanc tremendam venturae discussionis imaginem assidua prae oculis meditatione depingat. Iam se vir electus ad tribunal raptum iudicis deputet, iam se in examine positum ad reddendam rationem duris quaestionibus perurgeri formidabiliter penset. Mundo se extraneum reddat, ut Deo propensioris gratiae largitate familiaris adhereat. Hoc itaque modo mortuus vivat, a terrenis se vexationibus subtrahat, ac velut in sepulcro iam positus in solo creatoris sui desiderio suaviter requiescat. Sic que in Deo vita sit eius abscondita, quatinus apparente Christo et ipse cum eo apparere mereatur in gloria. Amen. Nunc igitur, fratres karissimi, alter scilicet teres forma coenobitarum, alter imitandum heremiticae conversationis exemplum, ad vos stili huius articulum revoco, ut quibus primordium incipientis intenditur, in eos etiam consequenter peracti opusculi clausula terminetur. Videtis igitur, quam celeriter brevis haec vita pertranseat, videtis, quia mundus hic vicinum sui terminum indiciis iam evidentioribus clamat. Tellus enim genitalibus effeta humoribus, quodammodo invita aratrum tolerat, dum ferre fructus suis cultoribus negat et velut anilis alvus, dum sanguis in corpore, vulva marcescente frigescit, etiamsi procreandi studium non defuerit, ad gignendam tamen sobolem non assurgit. Aqua etiam nichilominus sterilitatem patitur, ut iam piscator retibus impendium deneget, dum inopis capturae quaestus duris per elementum liquidum laboribus non respondet. Nec te, aer olim fecunde, praeteream, qui nunc, dum diversis tendicularum argumentis in volucrum captione non provenis, nimirum aucupes casso labore frustratos ad exercitium rurale remittis, et quos dudum ad sublimia captandis tuis muneribus faciebas intentos, iam ut meminerint, cui sustentandae vitae adminiculum acceptum referre debeant, alumnae terrae reddis obnoxios, quique tunc largus quaelibet grossiora edulia tuis iubebas deliciis cedere, iam nunc ad te manum retrahens vilia facis holuscula, velut accuratas epulas, mensas divitum infercire. Mundus itaque, ut predictum est, quasi longo lassatus iam senio per cuncta sua membra probabiliter indicat, quia cursus sui terminus diutius non elongat. Huc accedit, quod homines nunc in iuventute senescunt et iuvenili adhuc decore vernante intempestivis canis verticem spargunt. Nimirum quos propria dictat aetas immaturae venustatis adhuc flore virescere, senex mundus quodam violentae auctoritatis imperio se cum praecipit decrepitos apparere. Quo fit, ut sicut cavernosae arboris poma mox ut producta fuerint, ante maturitatem corruunt, ita nimirum homines acerbo, ut ita dixerim, exitu priusquam ad aetatis plenitudinem veniant, moriuntur. Cum itaque mundus praecipitem et iamiam protinus prae oculis imminentem sui cursus minetur occasum, homines etiam cotidie immaturo praeventi rapiantur interitu, quid restat, nisi ut hoc brevi puncto, quo vivimus, lapsura quaeque velut iam lapsa despicere et ad ea, quae permanent, pleno fervidae mentis studeamus desiderio festinare? Ecce non levia currentibus praemia proponuntur et itineris nostri stadium cotidie breviatur. Nulla ergo vitae praesentis offendicula nostri cursus iter impediant, nullas nobis moras carnalis illecebrae torpor innectat. Quisque iam ad promissa munera perspicaces fidei oculos dirigat et abruptis ignaviae vinculis obviantia quaeque terrenae pravitatis obstacula robustae spei penna transcendat. Ecce enim qui de longinquo vocaverat, manum iam appropinquantibus porrigit, et quasi teneros filios vacillantibus nutantes poplitibus firmat blande que ac leniter in gremium suae caritatis invitat. Adeamus ergo cum fiducia thronum gloriae, arripiamus tantae insignia pietatis, et quod temeritatis fuerat quaerere non promissum, pudoris sit nolle suscipere vel oblatum. Dedignemur iam coenosi huius mundi lutum sepius corporaliter terere, cuius amorem Deo inspirante didicimus libero mentis pede calcare. Ab eo itaque, quem non diligit animus, ipse etiam corporeus reprimatur incessus. Indignum censeamus visitationis nostrae frequentia, qui de nostra gliscit triumphare ruina. Inimicitias mentis ipsa quoque testetur absentia corporalis, nec crebro nostros mereatur ille discursus, quorum fedare consuevit obtutus, solus que in insidiarum suarum foveas incidat, qui nostris assidue gressibus deceptionum laqueos parat. Sic sic frustratas fraudum suarum excubias lugeat, dum nobis in pace quiescentibus nocturnae nostrae profectionis aditum callidus insidiator explorat. Sufficiat autem nostrae discursioni divini campus eloquii. Per hunc campum iugiter gradiamur, in eo delectabiliter spatiemur. Licet illic liberis gressibus per parilem sacrarum historiarum planitiem currere, possumus etiam per misticae intellegentiae profunditatem quodammodo praeruptorum illic montium celsitudinem repere. Illic perfruemur fidelium amicorum dulce colloquium, illic diversi apparatus epularum que caelestium iuge convivium. His dapibus inhians fidelis anima assiduae lectionis alimento vegetata robur accipiat et purissimae orationis adipe saginata pinguescat. Relinquatur fames saeculi fastidientibus convivium Dei. Nos autem illas didicimus epulas esurire, quae et famelicis satietatem assolent cum iocunditate tribuere et tamen satiatis nesciunt fastidium generare. Quae nimirum epulae et mentis nostrae stomachum suaviter replent et tamen cloacarum secessibus nichil debent. Nichil enim de se prorsus egestioni relinquunt, sed ad praebendas vires per omnium se venarum poros cunctorum que viscerum penitus interna diffundunt. His itaque caelestis mense dapibus mens intenta inexplebiliter vacet, his oculus solerter invigilet, lingua articularis stili verba percurrat, cor, quae leguntur, intellegat et misterii latentis archana revolvat. Hoc pabulum sacra animalia per assiduae retractationis studium iugiter ruminent, quae nimirum a ventre scientiae ad memoriae guttur sepius iterata meditatione redundent. Has, inquam, dapes mens ieiuna semper esuriat, ab his vero nunquam satiata recedat, sed quo magis expletur, eo rursus ad earum appetitum avidius accendatur, sic que omnes sensus nostros circa istas vitales epulas occupemus, ut cunctis causarum saecularium negotiis insensibiles facti vere mortui mundo soli vivamus Deo, quatinus ipse auctor et instructor felicissimi huius ferculi, illis suis convivis nos dignetur ascribere, qui ex ore veritatis merebantur audire: Ego dispono vobis, sicut disposuit michi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Omnipotens Deus, qui caritas est, fratres karissimi, sancto cordi vestro clementer inspiret, ut pro me peccatore dignemini semper orare. Sit nomen Domini benedictum. 166 Domno Stefano religioso viro, P peccator monachus salutem in Domino. Cum in psalmodie studiis et divinis laudibus te vigilanter exerceas, ortor, venerande frater, et moneo, ut cotidianum quoque beate Marie semper virginis officium non omittas. Dignum quippe est, ut quae laudum praeconia meretur ab angelis, obsequiis etiam frequentetur humanis ei que post Deum totus orbis exhibeat laudem, per quam suscepit proprie salutis auctorem. Optima sane spes est apud eam habere confugium, que scilicet inter omnes caelestis curiae senatores impetrandi apud Deum primum optinet locum. Nempe sororis meae filius Damianus, religiose videlicet indolis adolescens, dum hec coram eo scriberem, retulit, quod apud Gallias in litterarum studiis constitutus fama vulgante cognovit. Clericus quidam Nevernensis ecclesiae morbo depressus elanguit, iamiamque superexcrescente molestia, moribundus ad extrema pervenit. Hic plane regulam sibi sanctae servitutis indixerat, ut beatae Dei genitrici cotidiana per singulas horas laudum vota persolveret. Cum que de vita illius iam nemo pene confideret, et velut egressurus in eius pectore spiritus anxie palpitaret, ecce gloriosa mater Domini sibi visibiliter astitit, et de sacri uberis papilla lac exprimens eius labiis instillavit. Et o divini virtus antidoti, protinus ille resumptis viribus ex infirmitate convaluit, et mox clericalibus ornamentis indutus ecclesiam adiit, sese que choro psallentium fratrum laetus interserens mirum videntibus spectaculum praebuit. Dicitur etiam, quod adhuc tunc in labiis eius quaedam lactis videbantur vestigia. Quae autem sibi verba beata virgo protulerit, quamvis michi utcumque dicantur, quia certus non sum, non adhibeo, quoniam in veritatis lineam vel leviter impingere pertimesco. Quamvis per hoc conici possit, quoniam eisdem labiis quibus eam ille laudavit et coluit, gloriosa virgo lac salutis immulsit, ut per illud corporis membrum, quo sibi venerabilis clericus laudis optulerat gloriam, congrua vicissitudine recuperandae salutis suae perciperet medicinam. Illud praeterea sancte prudentie tue suggerere necessarium iudicavi, ut vel sacrarum scripturarum pagine semper versentur in manibus. In his totus esto, his immorare, in his iugiter requiesce. Nec cum saecularibus te delectet miscere colloquium, quod mentis Deum querentis sepe reverberat et confundit optutum. Mens tua divinis se voluminibus occupet, his intenta, pervigili semper instantia perseveret. His antiquus insidiator cum te videt intentum, velud hostem fugit armatum, et timet quominus aggredi, donec te conspicit his telis et inpenetrabili, ut ita fatear, lorica muniri. Idem plane qui supra, meus exadelphus, certa se relatione didicisse narravit. Quia Normannus quidam, dum non minimam aureorum congeriem possideret, eo que unde fuerat oriundus redire contenderet, cepit tam crimine formidare quam vitae, ne videlicet si suffarcinatus incederet, Isauricae directionis impetum incurrisset. Cum que id sollicitus intenta meditatione revolveret et modo ire modo non ire varie deliberationis aestibus alternaret, advesperascente iam sabbato adest antiquus hostis sub specie viatoris. Cuius desiderium cum percontatus addisceret, decem bisanteorum pepigit cum futuro conviatore mercedem, sic que sese spopondit et itineris ducem et indubie securitatis auctorem. Proxima, inquid, nocte, collectis rerum tuarum sarcinulis requiesce, me que ad te venturum sine dubio praestolare, ut ego nocturno silentio superveniens te que reperiens, iter uterque simul debeamus arripere. Credidit homo sermonibus alloquentis, et sopori se tradens sicut ammonitus fuerat, expectavit. Eadem nocte versipellis spiritus ad eum sicut promiserat venit ei que dixit: Ecce te sine tuo labore in patriam tuam te nesciente reduxi, et quod tibi promiseram, non segnis implevi. Cum que se homo super rivum quendam, quem dudum adprime noverat invenisset, et loca queque contigua insperato ac subito postliminio revisa cognosceret, tremefactus expavit, et hunc malignum spiritum, qui se tam repente de longinquis finibus transposuerat, indubitanter agnovit. Cui mox spiritus fallaciter verax, immo veraciter fallax, ait: Vide, non neglegas, ut quinta feria proxime ventura huc ad me venias, et praefixum mercedis meae debitum solvas. Quibus auditis vir ille sacerdotem quendam concitus adiit, que que sibi contigerant per ordinem retulit, quid etiam sibi de prefato debito foret agendum sollerter inquisivit. Quem presbyter aqua sanctificata respersum quibusdam sacris litteris sanctorum que patrociniis premunivit, eum que ad constitutum remittens locum, condicti debiti quantitatem, non ut exactori nequissimo traderet, sed ut in os eius proiceret, imperavit. Cum que ad praefatum locum uterque invicem convenissent, et vir ille bisanteos in aerem spargeret, dicens: Tolle debitum tuum, diabolus procul adsistens ac propius accedere metuens, conqueri cepit et graviter expostulare dicens: Armatus adversus me venis, et telis gladiis que praecinctus tamquam praeliaturus occurris? Ubi est fides tua? Iam que tibi propinquare non audeo, mercede mea frustratus abscedo. Et mox aerem michi obscurum turbine concitavit, et cum magno furoris impetu ab aspectu trepidantis evanuit. Qui protinus aureos ut iacebat e pavimento collegit, ac rursus ad sacerdotem rediens, quid sibi de his agendum esset, inquirere studuit. Quem presbyter de bisanteorum collectione valde corripuit, cui tamen hoc consilium dedit, ut ex his in loco satis necessario pontem construeret, qui comeantium usibus profuturis esset. Cuius ille verbis humiliter paruit, et pontem, sicut iussus fuerat, fabricavit. Sed quicquid ille cum latomis et cementariis elaborando construxit, hoc diabolus nocturno silentio violenter obruens dissipavit. Quem praedictus vir usque tertia sive quarta, ut dicitur, vice est conatus erigere. Sed quicquid praecedenti die non sine magno labore construxit, hoc die altero per nocturnas diaboli machinas destructum repperit. Ut igitur cetera exempla huius omittam, si ille, qui sacras litteras sanctorum que reliquias habebat, armatus atque terribilis in antiqui hostis oculis videbatur, ita ut ad eum accedere vel appropinquare nequiverit, quanto studio nos debeamus celestis eloquii telis accingere, ut de maligni spiritu valeamus infederabili certamine triumphare, apostolo nos exortante, qui ait: Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Hoc itaque gladio, dilectissime, semper accingere, quo videlicet et callidus insidiator confossus intereat, et Christus in te velut in munitissimo castrorum suorum propugnaculo victor existat. 167 Domno A summe sedis antistiti, P peccator monachus servitutem. Quod Eugubina aecclesia, que michi dudum a vestris decessoribus est commissa, nunc, prodolor, est omnino confusa, et velud area, que pedibus conculcata, abiecta peccatis meis id exigentibus deputo, non vicio, quod absit, vestre parvitatis adscribo. Multitudo quippe meorum scelerum exigit, ut is eciam propriis manibus meo pectori vulnus infligat, pro quo non enerviter stans adversus totum mundum certamen assumpsi, me que gladiis ac sagittis tocius fere humani generis durus et insuperabilis colluctator obieci. Hoccine michi, venerabilis pater, meritum reddidisti, quod cause tue perorator in sanctorum pontificum conciliis tocies extiti, quod in legacionis tue curis atque negociis, frequenter in secularium laicorum que conventu, quasi quidam causidicus declamavi? Heccine, inquam, michi munera redhibentur, quod in hostes tuos violenter invectus eos mordacissime loquendo et scribendo destruxi, te que per multimode scripcionis articulos extuli, tuam que memoriam et egregie laudis , quantum in me fuit, eciam apud posteros propagavi? Quod itaque fecerim, quid ve pertulerim, examinis vestri censura discuciat, ne coactus digna querela compellar effluere, quod adhuc silencio supprimens vix possum ulterius occultare. Hoc enim necdum Roma me referentem vel scribentem cognovit, necdum aliis per me res ista, que sanctitatis vestre famam laceraret, innotuit. Agat ergo, qui lesit, sicut dignum est, penitenciam, ut is, qui lesus est, non compellatur dignam exaggerare querelam. Mitiget olei suavitas aceti mordentis acrorem, et tumefactis austerrima verberacione vibicibus mitis ac blandus beneficiorum liquor influat lenitatem, alioquin necesse iam erit tot ictuum verbera perferenti, ut ipse quoque —. Set iam frenum libertati procacitate lingue repressa adhibeo, labiis digitum superpono, et qui miseriam passus sum, misericordiam versa vice deposco. Preterea de infelicissimo Ravennati episcopo clemenciam vestre sanctitatis imploro, atque ut eum, sicut olim decrevistis, solvere dignemini, suppliciter obsecro. Indignum quippe est, ut propter unius homuncionis offensam tam innumerabilis multitudo hominum depereat, et tantum Christi laborem, pro quo preciosum sanguinem fudit, ac tot innocentum animas miserande unius persone culpa subvertat. Nolumus autem sanctos oculos vestros onerare pluribus litteris, set omnia, que dicenda sunt, committimus experiencie portitoris. Hunc igitur sancta clemencia vestra quasi me loquentem diligenter intendat, sic que duabus peticionibus nostris quas hic in transcursim celeriter que perstrinximus, annuat, ut et nos nuncios ac veicula misisse per tot terrarum spacia non peniteat, et mens nostra, que circa vos non dicam tepescere, set pocius frigescere ceperat, in antique dileccionis vestre desiderium recalescat. 168 Quia novi sanctam mentem tuam, venerabilis pater, praecipue de hominum salute gaudere, adeo ut, cum animarum te contingit audire profectum, velut ad dulcium epularum aggliscas ac delecteris edulium. Refero tibi de canonicis nostris, sanctae videlicet Veletrensis aecclesiae, quia, qui sub multis laboribus nostris atque sudoribus incorrigibiles videbantur, iam per divinam graciam resipiscunt et per canonicae regulae tramitem non iam coacti, sed gaudentes incedunt. Unusquisque praeterea eorum quadragesimali tempore cotidie psalterium complet, tribus que per ebdomadam diebus omnes vino et pulmento communiter abstinent, tantum que districtae conversacionis videntur habere fervorem, ut per totam quadragesimam, quae est ante pasca, et illam, quae nativitatem Domini nostri Iesu Christi consuetudinaliter antecedit, tribus in ebdomada diebus unusquisque se in capitulo coram fratribus exuat et propria peccata confessus dura corrigiarum scutica perferat disciplinam. In quo videlicet sanctae devocionis indicio potes manifeste colligere, quid de ceteris vite modis et observacionibus debeas estimare. Et , o disciplina salutifera, nimirum carnis affliccio, in qua dum corpus ad humanum nudatur aspectum, ante Dei oculos coruscantibus indumentis apparet ornatum. Porro vix dum mensis emensus est, ex quo res contigit ista, quam refero. Baruncius plane michi frater unanimis et in amoris praecipui dulcedine singularis, non in heremo, sed in villa quadam heremo subiecta, dum opus ageret necessarium, languorem incurrit extremum. Qui dum imminentem sibi cognosceret obitum, fratribus, qui sibi sedulitatis officium exibebant, penitenciam sibi poposcit iniungi. Qui dum tres vel ut multum quattuor psalmos, utpote sancto et innocenti viro sufficere iudicarent, ille peciit, ut decem sibi annorum penitenciam traderent, quam ilico peragendam fratribus, qui morabantur in heremo, quantocius delegarent. Nocte igitur insecuta, dum quique per cellulas constituti post gallicinium nudati corporalibus disciplinis insisterent, festinarent que fratres penitenciam, antequam ille moreretur, implere, Lamberto fratri, qui sibi sedulus assistebat, Baruncius ait: Cur, inquit, te non praeparas et sicut ceteri fratres indumentis ecclesiasticis non adornas? Omnes enim de heremo fratres usque modo michi visibiliter astiterunt albis nimirum ac resplendentibus stolis induti et velut in choro psallentes micancium vestium candore conspicui. Compulit ergo illum, ut ad eorum indueretur exemplum. Ubi notandum, quia, dum fratres illi nudati corporalibus disciplinis essent ab ipso procul intenti, ei, ut ita loquar, non iam carnalibus sed spiritalibus oculis decoro cultu videbantur induti. Is plane, qui michi hoc retulit, venerabilis frater Liuprandus, aliud eciam michi consequenter innotuit, quod ab audiencium edificacione non vacat. Inicio, inquit, illius quadragesimae, quae nativitatem dominicam ex aecclesiastica institucione praecedit, tanta michi subito molestia repentini languoris incubuit, ut vix pedibus constanter insisterem, nedum possem regulam cotidianae conversionis implere. Cum que tenebrosis atque confusis cogitacionibus fluctuans ieiunium funditus desperarem ac de cotidiana deinceps ciborum remissione decernerem, subito lenis michi sopor obrepsit, et super codicem, cui videlicet intentus eram, caput paululum reclinavi. Tunc michi visum est, quod tota cella plena esset fumo et insuper quamplures illic essent homines, qui clamosis ac mutuis inter se vociferarentur alloquiis, cum ecce sanctus frater Iuvencius, qui in eadem heremo laudabiliter conversatur, repente cellulae fores inrupit et zelo severissimae animadversionis homines exturbavit, ac sine mora propellens violenter exclusit. Num, inquit, huius heremi non est inviolabilis regula, ut colloquium fieri in cella non audeat, sed ingrediencium labia silencii protinus censura compescat? Mox que manutergium repente corripuit, omnem que fumi chahos tetram que congeriem, qua cella replebatur, abiecit. Quo facto protinus exoporatus evigilo mentem que meam ab omni fumigancium cogitacionum caligine liberam, non sine magna cordis laeticia recognosco. Tunc itaque omni tedio temptacionis atque languoris expulso tantae virtutis in me robur ac fortitudinem repperi, ut per totam illam quadragesimam usque ad dominicam nativitatem vix aliquando vel leviter esurirem et ne uno quidem die praeter panem et aquam, nisi fallor, alia quaelibet alimenta requirerem. Et , o utinam sic Albuino Parisiensis aecclesiae contigisset episcopo. Cui nimirum dum septimi, si rite teneo, mensis ieiunium celebraret, et profligato iam ieiunii biduo ad sabbatum pervenisset, singularis ferus venacione captus offertur. Mox ille in concupiscenciam loetalis edulii pestilenter illectus exarsit, ieiunium in alteram ebdomadam transferendum esse decrevit, et confestim coquis, ut porcum accuracius coquerent, imperavit. Illo itaque die gulae suae perfecit homo miserabilis appetitum, octavo autem, proximo videlicet sabbato, diem clausit extremum. Et hoc certe digne commeruit, qui de aecclesiae sacrario quasi sepulchra concupiscenciae fecit in deserto. Quid autem mirum, si illic, ubi tam aperta est culpa, manifesta est irrogata vindicta, cum sepe mirabilem rei videamus eventum, et tamen ignoremus superne disposicionis causa latente misterium? Leo plane dudum Puteolanus episcopus, nunc autem nobilis heremita, nuper michi et fratribus retulit, quia, cum demoniacus quidam esset in monasterio, quod apud Parthenopen est in beati Agnelli confessoris honore constructum, in hominem propter astantem repentinus insiluit, eum que rabido furore percuciens protinus interfecit. Et , o quis profunda Dei iudicia penetrare sufficiat! Mox enim, ut innocentem hominem furibundus extinxit, confestim a demonio liberatus et menti suae ac racioni pristinae restitutus, numquam de cetero passionis illius molestiam pertulit. Inquisitus autem cur hoc facinus perpetraverit: Hominem, inquit, non vidi, sed nigrum canem, qui me mordicus apprehendere satagebat, sicut michi videbatur, occidi. In hoc igitur occultae disposicionis effectu causa non claruit, cur videlicet vel ille repentino dignus fuerit vulnere perimi, vel iste meruerit a demonio liberari. Cum et ille, quantum ad humanum spectat arbitrium, innocenter occisus, et iste, quantum ad exterioris reatus speciem videatur ulcione plectendus. Et quid mirum, si merita nobis aliena non pateant, cum et ipsi sepe, quod fecimus, per oblivionis ebitudinem ignoremus? Religiosus plane presbyter Iohannes rem michi retulit ante paucos annos Romae contigisse, quam narro. In assumpcione scilicet beatae Dei genitricis Mariae, cum nocturno tempore Romanus populus iuxta morem oracionibus et letaniis insisteret et accensis luminibus diversarum regionum ecclesias perlustraret, mulier quaedam in basilica, quae est ad honorem eiusdem beatae virginis in Capitolio constituta, comatrem suam vidit, quae scilicet ab anno fere fuerat iam defuncta. Cum que per multitudinem confluencium ad eius attingere non posset alloquium, studuit eam in tali cuiusdam angiportus articulo prestolari, ut dubium non esset, quod egressa basilicam ab ea declinare non posset. Hanc itaque transeuntem protinus inquisivit: Nonne, inquit, tu commater mea es, Marozia videlicet, que dudum defuncta es? Hoc illi vocabulum fuerat, dum adviveret. Qua respondente: Ipsa sum. Et quomodo, inquit, tibi nunc est? Ait: Usque hodie non levis me poena constrinxit, quia videlicet per lascivie petulantis illecebras cum coaetaniis me puellis in tenera adhuc aetate foedavi. Et hoc ipsum, prodolor, oblivioni quodammodo tradens sacerdoti quidem confessa fui, sed iudicium non accepi. Verum hodie regina mundi pro nobis preces fudit, me que cum multis aliis de locis penalibus liberavit, tanta que multitudo per intervencionem eius hodie est de tormentis erepta, ut numerum tocius Romanae plebis excedat. Unde sacra eidem dominae nostrae gloriosae dicata passim loca visitamus, acciones que sibi graciarum pro tantis misericordiae beneficiis alacres exhibemus. Cum que super hoc commater illius ambigeret, nec fidem facile sermonibus adhiberet, subiunxit: Ut experiaris, inquit, pro certo verum esse, quod loquor, scias te transacto hoc anno, in hac eadem festivitate proculdubio morituram. Quod si , quod fieri non potest, ulterius vixeris, me protulisse mendacium liquido comprobabis. Et his dictis ab oculis eius evanuit. Mox illa cilicium induit, et de obitu suo sollicita, quae audierat, vivere caucius coepit. Quid plura? Peracto fere anno pridianis coepit egrotare vigiliis, in ipso vero festivitatis die vitam, sicut ei denunciatum fuerat, terminavit. Ubi notandum et non leviter expavescendum, quia de peracta culpa, quam praefata mulier oblivioni tradiderat, usque ad interventum intemeratae Dei genitricis supplicia perferebat. Rainaldus quoque Cumanus episcopus michi narravit, quod et ab Humberto venerabili sancte Rufinae quondam episcopo se didicisse perhibuit. Presbyterum, inquit, nocturno silencio quiescentem compater suus, qui defunctus fuerat, in visione clamavit dicens: Veni, vide spectaculum, quod iudicare non poteris ociosum. Duxit ergo illum ad basilicam beatae Ceciliae, in cuius videlicet atrio videbantur Agnes, Agatha, eadem que Caecilia, multarum que beatarum virginum chorus, mirabili cultus et habitus nitore conspicuus. Hae nimirum parabant quandam magnificam sedem, caeteris hinc inde subselliis eminentem, et ecce beata virgo Maria cum Petro et Paulo atque David ac non parvis martirum diversorum que sanctorum vallata turmis micantibus venit, sese que in ea, quae parata erat, sede composuit. Porro autem dum in illo tam sancto conventu silencium fieret, omnes que reverenter adstarent, ecce mulier quaedam, licet paupercula, pellicio tamen indumento decenter ornata, ad intemeratae virginis vestigia corruit eam que, ut Iohanni patricio iam defuncto misereretur, oravit. Cum que hoc ipsum mulier ter obsecrando repeteret, nec responsum aliquod impetrare posset, adiecit: Nosti, inquit, domina mea, regina mundi, ego sum misera illa, quae in atrio basilicae tuae maioris nuda et tremula iacere consueveram. Ille vero mox ut aspexit, pia michi miseracione condoluit, et pellem hanc super me, qua videlicet erat indutus, iniecit. Tunc beata Dei genitrix: Homo, inquit, ille, de quo rogas, multa flagiciorum mole depressus est. Duo tamen haec habuit, ut et indigentibus pius et magna sacris locis extitisset humilitate devotus. Frequenter enim oleum propriis cervicibus deferebat et lucernis ecclesie meae fomitem ministrabat. Cum que super hoc eidem patricio et caeteri sancti testimonium perhiberent, eum que idipsum et suis ecclesiis egisse simul assererent, ilico regina mundi precepit, ut patricius ille duceretur ad medium. Et ecce multitudo daemonum praefatum Iohannem trahunt, poenalibus undique loris adstrictum, et ambiencium catenarum squaloribus vehementer attritum. Tunc eum domina nostra iussit absolvi et sanctorum cetibus aggregari. Vincula vero, quibus ille fuerat absolutus, alteri homini, qui in hac adhuc vita manebat, praecepit innectenda reponi. Tunc conventus ille sanctorum solutus est, et unusquisque in diversa contendens ab aspectu cernentis evanuit. Beatus vero Petrus apostolus ad ecclesiam suam venit, cui protinus omnium successorum suorum, pontificum videlicet Romanorum, chorus infulatus ac festivus occurrit. Ipse quoque beatus Petrus, cum eatenus videretur indutus hebraicis vestibus, sicut in picturis ubique conspicitur, tunc et frigium suscepit in capite, et sicut ceteri sacerdotalibus infulis est ornatus in corpore. Tunc responsorium illud, quod dicitur: Tu es pastor ovium, melodis atque mellifluis ceperunt intonare clamoribus, sic que illum usque ad sacerdotalis chori consistorium deduxerunt. Quo perveniens ipse apostolorum princeps nocturnum est exorsus officium dicens: Domine, labia mea aperies. Deinde tres psalmos totidem que lecciones ac responsoria, quae in apostolorum nataliciis recensentur, canonico more persolvit. Omnibus itaque per ordinem rite decursis matutinis quoque laudibus consequenter expletis eiusdem ecclesiae tintinnabulum sonuit, et continuo presbyter, qui haec videbat, evigilans somnium terminavit. Preterea idem qui supra michi narravit episcopus, quia monachus quidam cotidie dum ante sanctum altare beatae Mariae semper virginis pertransiret, illam ex more percurrebat antiphonam, quae sic incipit: Gaude, Dei genetrix virgo immaculata, ac sepius intercalatis vicibus per singula commata repetebat, Gaude. Quam videlicet antiphonam dum quadam die pertransiens diceret, audivit vocem ex eodem altario procedentem: Gaudium michi annunciasti, gaudium tibi eveniet. Sed et idem michi narravit episcopus, quia frater quidam non cotidiano, non certe sollemni sanctorum, sed solo utebatur et delectabatur officio defunctorum. Cum que condicionis humanae debitum solvens tribunali superni iudicis adstitisset, coepit turba daemonum vehementer hoc illi crimen impingere, quod ecclesiasticae institucionis regulam neglegens per assuetae sinaxis officia vota Deo reddere contempsisset. Tunc beata regina mundi semper virgo Maria et omnes sanctorum chori, cum ea valenter occurrunt, sese que ad illius auxilium concorditer interponunt. Hic, inquiunt, noster cappellanus ac minister extitit, quod que defunctorum semper exequiis libenter interfuit, nobis omnibus proculdubio ministravit. Absit igitur, ut in impiorum manus iste deveniat, qui piis erga nos, dum adviveret, studiis insudabat. Sic itaque beatae virginis precibus omnium que supplicacione sanctorum in eorum meruit transire consorcium. Ignorabat tamen huius rei relator episcopus, utrum ille frater ad nos reversus an aliis in hac vita degentibus ista retulerit. Haec tibi, venerabilis frater, familiariter scribo, quia velut suavibus epulis, sic in tua, quaecumque sit, allocucione delector, et mens mea continuo letatur et gliscit, cum aliquid, quod tibi congrue scribatur, occurrit. 169 Domno Iohanni religioso viro, P peccator monachus salutem in Domino. Quod episcopatum me relinquere velle succenses, meis que utilitatibus prospiciens consulis, ut pace tua loquar, rem fateor oculis spiritalibus non attendis. Tot enim causarum tenebris secularium obvolutus intimi luminis claritatem videre non valeo, ad contemplanda spiritalia confusam nimis et optunsam mentis aciem non attollo. Ante septem fere annos abbas monasterii ad honorem beati Petri in Perusino suburbio constituti, commissi sibi regiminis curam sprevit, rectorem que loci sibimet ex apostolicae sedis auctoritate substituit. De quo michi Rainerius iudex, vir videlicet insignis et facundiae lepore conspicuus, nuper retulit, quod enarro. Abbas, inquit ille, postquam a depositi regiminis amministracione cessavit, cotidie missas gemino celebrabat officio. Cui pater meus iam veteranus, quem ille dudum monachum fecerat, in divini cultus assidue ministrabat obsequiis. Quadam itaque die dum perlecto evangelio caelestes ille victimas immolaturus esset, pater meus agnum iuxta altare videt adsistere. Quem cum voluisset repente corripere, tremensfactus expavit, manum que in eum extendere non praesumpsit. Cum que ad id perventum esset, ut corpus frangeretur, praefatum agnum super mensam altaris vidit, quem dum fixis optutibus denuo miraretur, repente disparuit. Quod dum venerabilis abbas ex relacione illius, qui hoc viderat, agnovisset, occultandum esse praecepit atque, ut ne cui diceretur, donec idem abbas adviveret, omnino prohibuit. Qui paulo post sanctae conversacionis studio deditus obiit, nec longo post intervallo is quoque, cui visio facta fuerat, ad Dominum ex hac luce migravit. Quod videlicet exemplum ad quid me aliud provocat, nisi ut occupacionis ecclesiastice sollicitudinem deseram, atque ad contemplacionis requiem tota spiritus libertate contendam? Sed dum hoc michi per ordinem diceretur, aliud quoque michi sub eodem fere momento relatum est, quod memoriae mandare ociosum esse non credo. Quia licet ad hoc negocium non pertineat, a Dei omnipotentis, cui quicquid scribimus militat, laude non vacat. Richardus plane rector monasterii, cui Camporizani vocabulum est, hoc se certis quorundam relacionibus didicisse narravit, quod vir quidam ex Langobardie partibus cum uxore simul ad veneranda beatorum apostolorum limina contendebat. Cum que lacum Bulsini obvium viator haberet, navigium piscatoris ingressus pisces emit. Sed reversus ad litus marsuppium, in quo bis duodenos nummorum Papiensium solidos habuerat, se perdidisse cognovit. Cum que uxor eius propter vilem cenam gravem se quereretur pertulisse iacturam, vir magnanimus hoc equanimiter tulit, dolorem que coniugis blandis adhortationibus lenire curavit. Sex, inquit, adhuc denariorum Lucensium libras habemus, huius summe duntaxat impendio valemus iter nostrum honeste transigere. Nam divina clemencia sua benediccione dignabitur nostre iacture dispendium conpensare. Factum est autem cum expedicione peracta praefatus vir iuxta eundem lacum metiretur hospicium, cepit gratulabundus sociis dicere: Quia lacus iste, fratres, nobis intulit dampnum, dignum profecto est ut auxiliante Deo ad propria repedantibus latum praebeat ac sollemne convivium. Et conversus ad accolas: Quis, ait, michi distracturus est duodecim numismatum piscem? Cui piscator adsistens praesto respondit: Venalem profecto piscem optimum habeo, sed quindecim proculdubio michi denarios numerabis, si eum tibi vendicare volueris. Quam ille summam non cunctatus exolvit, emptum que piscem uxori ut exculencius pararetur iniunxit. Quem mulier ut extenteravit, in intestino eius folliculum cum viginti quattuor Papiensis monetae solidis repperit. Tunc omnes, qui aderant, in commune gracias referunt, et in succedentibus sibi iacturis semper in Deo spem esse ponendam indubitanter agnoscunt. —. 170 Domno Morico prudentissimo iudici, P peccator monachus salutem in Domino. Quia debilem te, dilectissime, ac teneros nervos interioris hominis tuis visceribus inesse conspicio, plurima scripturarum praecepta praetereo, ac perexili fasce contentus grave pondus tuis cervicibus non inpono. Et ut rebus ipsis verborum quoque compendium congruat, haec eadem pauca, quae iubeo, succincta nichilominus brevitate perstringo, ut, quem gravare metuo ponderibus rerum, in hoc quoque debilitati tuae prospiciam, dum utor etiam brevitate sermonum. Hortor igitur, dilectissime, et karitatem tuam reverenter ammoneo, quatinus et iuramentis, quae a tuis corregionariis sacrilego ritu frequentantur, abstineas, et indigentibus refrigeria ministrare in quantum facultas suppetit, non omittas. Ab uno igitur horum te velut ab hiantis baratri summersione prohibeo, ad alterum autem tanquam ad arcem atque fastigium salutiferae munitionis impello. Elemosina, siquidem, ut Tobias ait, ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. Sed ut de iuramentis, sicut praemissa sunt, prius breviter eloquar, quisquis iusiurandum peierans violat, a Christi se corpore, quasi per quoddam abscissionis discidium separat, et a redemptionis humanae misteriis alienat. Nam cum hoc ex more dicatur ab illo, qui iurat: Hoc faciam, vel certe non faciam, sic me Deus adiuvet, et istud sanctum evangelium, hoc cum Deo interposita conditione paciscitur, ut si promissa non impleat, a Deo vel sancto evangelio ulterius non iuvetur. Et sicut tunc cum iniciatus est Christo, per catetismum sacerdotalis officii abrenuntiaverat diabolo et pompis eius, ita velut retrogradus ac transfuga sic Deo et evangelio eius abrenuntiat, ut in eum quasi suae quodam conventionis foedere de caetero non confidat. Et sicut Laban inter se et Iacob acervum posuit lapidum, et interclusit alterutrum praecavendo meatum, sic iste quodammodo inter se et Deum ponit mentiendo periurium. Signat adversum se librum evangelii, ut eum aperire non possit, dum inter se et illud omnem salutis aditum intercludit. De quo videlicet libro per Ysaiam dicitur: Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum, et respondet: Non possum, signatus est enim. Quis est enim liber ille signatus, nisi sanctum evangelium misticis figurarum sententiis obvolutum, et ab humanae mentis intellegentia procul archana quadam profunditate remotum? Hic profecto liber ille est, de quo Iohannes ait: Vidi in dextera sedentis supra thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Quae sunt autem sigilla, quibus liber evangelicus obsignatus dicitur, nisi septem illa sacramenta, quibus utique totus ordo dominicae dispensationis impletur, videlicet incarnatio Domini, nativitas, passio, resurrectio, ad caelos ascensio, deinde iudicium, postremo regnum? His itaque sigillis liber evangelicus ita signatus est, ut nisi eum Christus aperuisset, cuilibet omnino patere non posset. Unde subiungitur: Ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum et solvere septem signacula eius. Quisquis ergo periurat, studiose perpendat, quia nisi paenitens canonice satisfecerit, ita sibi septem sigilla evangelicae narrationis occludit, ut nec incarnatio Domini, neque nativitas, neque passio vel resurrectio, aut ascensio, iudicium quoque, vel regnum sibi proficere aliquatenus possit. Omnia scilicet haec a se procul abicit et quantum ad se in nichilum redigit, qui dum iusiurandum violat, cum adiutorio evangelii abrenuntiat nichilominus etiam auxilio Dei. Plane non ociosum credimus, si quod Richardus nostri monasterii prior, vir videlicet honestae vitae, nobis hesterno die retulerit attexamus. Vir, inquit, in Perusino territorio nuper ad extrema deveniens, duobus liberis suis totidem que filiabus patrimonium suum sexcupla proportione legavit, ut erciscundae hereditatis, maribus quidem relinqueret bissem, femineus vero sexus succederet in trientem. Post cuius obitum unus quoque filiorum eius defunctus est, superstes vero frater parum putans, quia res defuncti fratris cum sororibus non divisit, sed, ut in earum quoque portiunculam controversiae calumpniam moveret, adiecit. Quanto nimirum est aucta possessio, tanto magis est possidentis inflammata cupido. Quid plura? Fit forense iudicium, diversarum partium allegatores accedunt, causidici perstrepunt, movetur questio, calumpnia litis intenditur, ab obsistentibus intentio removetur. Tandem inter partes alterutra deliberatione convenit, ut presbyter quidam, qui viri contra germanas fautor erat, se que defuncti patris interfuisse iudicio perhibebat, iusiurandum daret, sic que decisionis calculum causa susciperet, omnem que controversiam unius hominis testimonium consopiret. Cum que presbyter pro viro contra feminas iuraturus accederet, iam que manum libro, qui propositus fuerat, applicaret, subito terribilis serpens ex ea, quae supereminebat arbore, corruit, librum que complexus spiris squamosi corporis circumcinxit. Mirantur omnes attoniti et quodam quasi prodigio stupefacti, presertim presbyter ipse diriguit et iusiurandum, quod non veritati sed humanae gratiae devoverat, abiuravit. Sic igitur antiquus hostis, qui virus suae malitiae cordi presbyteri, ut contra veritatem iuraret, infudit, adesse se huic iuramento per familiarem sibi bestiam visibiliter demonstravit. Illarum quoque patruus, qui rem quidem noverat, sed pro favore viri veritatis testimonium supprimebat, mox ut a iudicio recessit, simul cum eo, cui insidebat, equo in praecipitium decidit, quem sibi substratum bestia toto corpore pene usque ad mortem vehementer allisit, ut divina dispositio patenter ostenderet, quia, qui constantia spiritus pro veritate stare noluerat, etiam corpore non inmerito cecidisset. Tu itaque, dilectissime, noli supprimere veritatem, sed eam in omni negotio et controversia iuxta tuum posse defende. Christum quippe, qui veritas est, negare convincitur, qui veritati pro humana gratia reluctatur. A periuriis cave, immo, si possibile est, ab omni te iuramento compesce. Quia sicut qui non loquitur, nunquam mentitur, ita qui non iurat, inpossibile est, ut periurii crimen incurrat. Dicit enim ipsa veritas: Sit autem sermo vester: Est, est; non, non; si quid autem amplius est, a malo est. Cave ergo periurium, ne librum adversum te redemptionis humanae compellaris invenire signatum. Neve quod simul etiam proposuimus, excidat, elemosinis animam tuam redime, operibus pietatis insiste. Date, inquit Dominus, elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Et iterum scriptum est: Qui dat pauperi, Deo foenerat. Sustenta ergo pauperem, ut tanquam ipse creditor Deum tibi facias debitorem. Neque enim te omnipotens Deus ad elemosinam provocat, tanquam desit sibi, unde pauperibus suis alimenta provideat. Sed idcirco potius illos inopes exhibet, ut tibi redimendi te materiam subministret. Scriptum quippe est: Divitiae hominis, redemptio eius. Porro autem venerabilis idem frater noster Richardus, qui, quod superius dictum est, retulit, hoc etiam, quod dicturus sum, sicut fama compererat, fideli prosecutione narravit. Octo, inquit, inopes viri in Hierosolimitano nuper itinere constituti, dum non haberent omnino, quod ederent, eptomadam totam sine victualis alimoniae perceptione transegerant. Cum que iam diuturna macerarentur inedia ac viribus effeti longi que itineris molestia tabefacti iam pene deficerent, eos que nutantes vix lapsabunda vestigia sustinerent, ecce canis obvius dentibus mantele trahebat, in quo panis velut in sacculo latebat involutus. Quem panem protinus arripientes cum gratiarum actionibus alacriter refecerunt et in fortitudine cibi illius octo dierum iter incessabiliter expleverunt. Rursum que dum intolerabili postmodum cruciarentur inedia, tres Agareni eorum in itinere facti sunt comites, singulos panes pro sua viritim sustentatione portantes. Qui cum nacta refectionis hora discumberent, duo quidem ex eis ita proprios consumpsere panes, ut Christianis esurientibus nil penitus inpertirent. Tertius autem unam, quam portabat ipse bucellam, in novem frusta divisit, et una duntaxat ipse contentus singulis, qui se cum erant, Christianis aequales particulas ministravit. Factum est postea, dum simul incederent, ecce leones in eos ferociter irruunt, eos que potissimum, qui panes soli consumpserant signanter invadunt. Quos ilico violenter arpaxant et caeteris evadentibus illos tantummodo inmaniter devorant. Sic nimirum, sic qui soli manducaverant, soli sunt manducati, et qui sine karitate sua bestialiter alimenta consumpserant, frementium bestiarum sunt inmanitate consumpti. Postmodum vero per glareas marini litoris gradientes enormis magnitudinis piscem reperiunt, quem protinus sabulo propter equites, quos eminus adventare contemplantur, abscondunt. Et illi quidem propius accedentes, dum recentem superaggestae glareae conspiciunt tumulum, quod res erat, arbitrati sunt occultae cuiusdam repositionis non deesse misterium. Incipientes igitur curiose rimari, tandem divino nutu suspicati sunt sepulturam esse defuncti. Sic que dum illi relinquentes cepta discedunt, isti defodientes benedictionem divini muneris in sua protinus alimenta convertunt. —. 171 Commendo te omnipotenti Deo, karissime frater N., ei que te cuius es creatura committo, ut, cum humanitatis debitum morte interveniente persolveris, ad auctorem tuum, qui te de limo formaverat, revertaris. Egredienti itaque animae tuae de corpore, splendidus angelorum coetus occurrat, iudex apostolorum te senatus absolvat. Candidatorum tibi martyrum triumphator exercitus obviet, liliata te rutilantium confessorum turma circundet. Iubilantium te virginum chorus excipiat, et in beatae quietis sinu patriarcharum te complexus adstringat. Mitis atque festivus Domini Iesu tibi conspectus appareat, qui te inter adsistentes sibi iugiter interesse decernat. Ignores omne, quod horret in tenebris, quod stridet in flammis, quod cruciat in tormentis. Cedat tibi teterrimus sathanas cum satellitibus suis, in adventum tuum te comitantibus angelis contremiscat, atque in aeternae noctis chaos imane diffugiat. Exurgat Deus et dissipentur inimici eius, et fugiant a facie eius, qui oderunt eum. Sicut deficit fumus, deficiant, sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Confundantur igitur et erubescant tartareae legiones, et ministri sathanae iter tuum impedire non audeant. Eripiat te a penis Christus, qui pro te passus est, liberet te a cruciatu Christus, qui pro te crucifixus est, liberet te a morte Christus, qui pro te mori dignatus est. Constituat te Christus Filius Dei vivi intra paradisi sui semper amoena virentia, et inter oves suas te verus ille pastor agnoscat. Ille te ab omnibus peccatis absolvat, atque ad dexteram suam in electorum suorum te sorte constituat. Redemptorem tuum facie ad faciem videas, et praesens semper assistens manifestissimam beatis oculis aspicias veritatem. Constitutus igitur inter agmina beatorum contemplationis divinae dulcedine potiaris in saecula saeculorum. Amen. 172 Domnis V. et P. religiosis Faventinae aecclesiae clericis, Petrus peccator monachus fraternae charitatis obsequium. Conquesta est mihi vestra fraternitas, quod quidam aecclesiasticae disciplinae ordinem confundentes et iuxta prophetam Deum ponentes post corpus suum quadragesimali ieiunio matrimonium contrahunt, sed ut canonum sententiam subterfugiant, uxore ducta et celebratis nuptiis solum concubitum defuisse contendunt. Accedit adhuc vestrae querelae, quod gravius est, quia nonnulli, qui specietenus spiritales videntur, et scripturarum sibi scientiam vendicant, illos excusare nituntur. Nam cum canonum decernat auctoritas ut, quicumque a septuagesima usque ad octavas pascae tribus que ebdomadibus ante festivitatem sancti Iohannis ab adventu quoque Domini usque post epiphanias nuptias celebraverint, separentur, illi in solo concubitu nuptialia iura constituunt, eos que perhibent dividi non debere, qui dilato dumtaxat carnali commertio praedictis temporibus foederantur. Quod nimirum quam absurdum, quam que sit frivolum, quisquis utcumque sacri eloquii limen terit, facile deprehendit. Si enim iure in concubitu constare nuptiae perhibentur, quid est, quod sacri canones prohibent, ut absque publicis nuptiis numquam matrimonium copuletur? Numquid hoc volunt, ut vir uxori publice misceatur? Cum que hoc adeo sit inhonestum et pudore plenissimum, ut in totius humani generis tam prolixis aetatibus nemo umquam praeter duos homines id attentasse legatur, Paridem videlicet et quendam philosophum, quomodo fieri canonica censura praecepit, quod effrenata quoque luxuria gentilis populi turpissimum iudicavit? Porro si nuptiarum celebritas in solo carnali commertio constituitur, quid est, quod secundas contrahere nuptias viduata quoque persona permittitur, a terciis vero vel quartis auctoritate canonica prohibetur? Numquid postquam vir uxori secunda vice coniungitur, iam redire ad thorum suum ulterius, quod omnino ridiculum est, denegatur? Enimvero si concubitus nuptiae sunt, quoties mulieri vir admiscetur, toties proculdubio nuptias celebrare convincitur. Quapropter si carnale negotium quis centies iteraverit, non modo multinubi contra canonicam regulam sed et centinubi crimen incurrit. Quod qui praesumit astruere, sine dubio creditur insanire. Concubitus quippe, qui tamen iure permittitur, non nuptiae, sed res est potius nuptiarum. Non enim, iuxta Leonis papae sententiam, omnis mulier viro iuncta uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Et paulo post: Non dubium est, inquit, eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse misterium. In cuius utique verbis liquido perpendere possumus, quia aliud nuptiale misterium, aliud carnale est sacrilegium. Quod enim canonice fit, sacramentum est, quod autem contra canones usurpatum est, sacrilegium est. Ex ratione quippe temporis agitur, ut una eadem que res sive salubris sive noxia iudicetur. Quisquis enim inhorrescente hieme vites putat, vineam dissipat. Qui aestate seminat, frumenta profligat. Tunc denique suscipiendis seminibus apta tellus efficitur, si congruo tempore sariatur. Qui sub nivali turbine cementarios conducit, ruinam construit. Qui sucosa verni temporis ligna succidit, ut domatum parietes erigat, ut laquearium tabulata compingat, supervacui se laboris vexatione fatigat. Et ut ad sacramenta veniamus, qui praeter statuta tempora clericos ordinat, non eos utique provehit, sed offensionis obstaculum, ne de caetero provehantur, opponit. Qui passim nec certo tempore chrismatis vel baptismi sacramenta celebrat, non tam opifex sacramenti quam reus dicitur sacrilegii. Cum ergo ipsa aecclesiastica sacramenta suorum temporum vicissitudines quaerunt, vigorem que suum ex deputati temporis congruitate concipiunt, quo pacto sola matrimonia vires habere poterunt, si temporum statuta confundunt? Ut enim Salomon ait: Omnia tempus habent et suis spaciis transeunt universa sub caelo. Et paulo post: Tempus flendi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, tempus amplexandi et tempus longe fieri a complexibus. Qui ergo flendi tempore saltant et rident, qui tunc amplexantur, quando longe fieri a complexibus debent, sicut apud eos temporis ordo pervertitur, sic eis iure voluptas in amaritudinem, gaudium in moerorem, in confusionem gloria, in prostibulum thalamus permutatur. Cum enim legibus cautum sit, ut tempore messium vel vindemiarum nequaquam causarum litigia ventilentur nec forensia negotia dirimantur, et temporum ratio fert, ut quicquid tunc in tribunalibus iudicum diffinitur, irritum censeatur, quomodo quadragesimale tempus nuptias non evacuat, quas canonum auctoritas damnat? Numquid minorem vim canones sacri continent, quam pragmaticae sanctiones? Dicitur nuptiarum summam esse concubitum, qui nimirum si desit, nuptiale dici non posse misterium. Ergo et beata virgo Maria viro secundum eos carnaliter nupsit, quae iuxta evangelii fidem sponso suo Ioseph nuptiali foederatione convenit: Ante, inquit, quam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Sed quia nuptiarum vocabulum patenter evangelista non exprimit, ideo que nuptias celebrasse beata virgo mihi perhibenti fortasse non creditur. Expositorum aliquis, prout occurrit, in testimonium deducatur. Ait nempe Baeda in expositione Mathei: Notandum, inquit, imprimis in eo quod ait: Antequam convenirent, verba conveniendi non ipsum concubitum, sed nuptiarum, quae praecedere solent, tempus insinuant, quando ea, quae prius sponsa fuerat, coniux esse incipit. Ergo antequam convenirent, dicit: Antequam nuptiarum solemnia rite celebrarent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Siquidem memorato ordine postea convenerunt quando Ioseph ad praeceptum angeli accaepit coniugem suam. Ambrosius quoque: Non te, inquit, moveat, quod frequenter scriptura coniugem dicit; non virginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. Cum ergo luce clarius constet, quia beata Dei genetrix virgo non nupsit, et tamen iuxta scripturae sententiam absque dubio nuptias celebravit, quomodo dicitur, ubi concubitus defuit, nuptias dici non posse? Nos autem e diverso libere profitemur, et concubitum posse sine nuptiis fieri, et sine concubitu recte nuptias appellari. Sunt enim aliquando nuptiae caelibes, sunt, quae digne dicantur, nuptiae virginales. In quibus videlicet sic uxor viro dotali foedere iungitur, ut praelato caelestis thalami desiderio carnali nullatenus misceatur. Ex quarum scilicet genere nuptiarum beatus Iohannes evangelista subtractus a Domino traditur, qui nimirum cum virgo permanserit, nihilominus tamen nuptiae vocatae sunt, quas contempsit. Ad quod etiam nuptiarum genus beatus apostolus auditores suos videtur invitare, cum ait: De quibus scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque mulier suum virum habeat. Cum enim mulierem non tangere bonum esse primo perhibeat, deinde propter fornicationem uxorem habere unumquemque decernat, ad caelibes proculdubio nuptias discretus doctor invitat, ut si laqueum fornicationis dumtaxat evadere possumus, carnale commertium in nuptiis non quaeramus. Nuptiarum plane sotietas ab initio propter gignendam sobolem et propagandam posteritatem non ambigitur instituta. Quantum ergo ad antiquitatem saeculi intentio nuptiarum est procreatio filiorum. Attamen sicut solo vomere terra proscinditur, sed, ut hoc fieri possit, caetera necessaria membra aratris attexuntur, soli nervi in cytharis atque huiuscemodi musicis vasis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint, insunt et caetera in compagibus organorum, quae a canentibus non percutiuntur, ita et huic intentioni, propagandae videlicet sobolis, adduntur et alia, cum propter coniugalis matrimonii sacramentum, tum propter speciem honestatis, conventus videlicet pronuborum, convivii celebris apparatus, dona sponsalia, tabularum dotalium instrumenta, et si qua sunt alia. Quae videlicet omnia simul iuncta nuptiae vocantur. Et haec antiquitus, ut praedictum est, ad propagandam tantummodo sobolem, nunc autem advesperascente iam mundo et illius coruscante doctrina, qui de virgine virgo est, ad evitandam spectant proculdubio fornicationem. Tunc enim salvo altiori misterio dicebatur: Maledictus vir, qui non habuerit semen in Israel. Nunc autem dicitur: Viri, diligite uxores vestras sicut Christus aecclesiam. Et apostolus: Tempus est, inquit, ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Et iterum: Volo omnes homines esse sicut ego. Enimvero qui, sicut superius diximus, uxorem ducendam praedicat et non tangendam, non exculpere prolem, sed fornicationis videtur oppilare voraginem. Nec tumescentem uterum infantium que balatum, sed immaculatum cubile et coniugalis continentiae desiderat caelibatum. Qui nimirum cum dicit: Si se non continent, nubant, et alibi: Revertimini in idipsum, ne tentet vos sathanas propter incontinentiam vestram, patenter ostendit, quia mutuae inter coniuges castitatis est avidus, admixtionem vero carnis permittit invitus. Constat ergo per haec, quae superius comprehensa sunt, quia quisquis sine concubitu fieri posse nuptias denegat, adversus apostolum, per quem Christus loquitur, contumaciter pugnat. Qui et omnes homines vult sicut semetipsum continenter vivere, et tamen admonet unumquemque suam uxorem, ne in fornicationem labatur, habere. Erubescant ergo stulte sapientes et sapiendo vecordes, qui pervicaciter asserunt virum a femina dividi non debere, quam non interveniente concubitu quadragesimali tempore duxit uxorem. Qui videlicet ad tantam quandoque prorupere vesaniam, ut eam quoque, quae ipso sancto die parasceves, quo Dominus crucifixus est, a viro furata dignoscitur, abnegent relinquendam. Et dum impudenter astruunt quasi legale connubium, sacrilegum roborant versutis allegationibus pelicatum. Quippe cum Dominus pateretur crucis affixionem, ille versabat in mente sordentis luxuriae voluptatem. Et cum redemptori suo totus orbis, ut revera capiti membra, commoritur, ille subantis libidinis turpitudinem meditatur. Quid aetate mea hoc dominicae crucis die contigerit, succincte perstringam. Apud Ravennam sane urbem multa animalia in macello sunt a libripendibus caesa, quae communi senatus consulto et praecipue Martini venerabilis heremitae decreto omnia canibus sunt proiecta. Quid igitur facerent zelum Dei habentes, si novam nuptam transire in sponsalicium cernerent, si amicorum turbas relicta crucis adoratione nuptiales choros ducere comperissent? Sed dicite mihi, o novae assertionis auctores, si casu obrepserit homini, ut intra quadragesimalis observantiae cursum uxori se carnaliter iungat, salvo coniugio paenitentiam illis inponitis, an eos ab invicem solutis tabulis interveniente divortio separatis? Sed ecce, canonica decernit auctoritas, ut quisquis eo tempore cum coniuge labitur, quadraginta dumtaxat dierum paenitentia reformetur. Quo igitur pacto in solo concubitu consistere nuptias dicitis, et utrumque idem esse contra totius sacri eloquii sententiam iudicatis, cum videlicet censura canonica nuptias illicitis temporibus institutas remoto omni scrupulo dividat, concubitum vero sola parvae paenitudinis animadversione percellat? Dicite, inquam, mihi, cum pace vestra loquor, si in solo concubitu nuptiae constare dicendae sunt, cur nuptiae contra legum mandata contractae usque ad divortium condemnantur, concubitui vero levis tantummodo paenitentiae mensura praefigitur? Si enim utraque unum sunt, sicut non diversa sunt in peccato, ita nec dispari debent subiacere iudicio. Et quorum est eadem causa, una utriusque debet esse censura. Porro autem, quid est hoc etiam, quod canonica sanctione praecipitur, ut virgines, quae se non custodiunt, si eosdem, qui eas violaverint, maritos acceperint, eo quod solas violaverint nuptias, post unius anni paenitentiam reconcilientur? Si enim nihil aliud sunt nuptiae quam concubitus, cur dicuntur nuptias violasse virgines prostitutae, quae profecto concubitum non violarunt, sed potius impleverunt? Enimvero si solo concubitu nuptialia iura complentur, iam non damnentur foeda prostibula, immo meritoria coronentur, et olidi fornices aedes sint nuptiales. Huccine tandem philosophorum nostrorum argumentatione perventum est, ut eiusdem sint meriti et nuptiales tabulae, et obscoenarum pelicum voluptates? Idem lupanaris videatur esse volutabrum, quod cubile immaculatum? Et , ut cum stomacho loquar, tandundem furtivus videatur valere concubitus, quantum publica ac per hoc honesta celebritas nuptiarum? Confundatur ergo versuta calliditas, nec res, quas veritas segregat, multiplicitate verborum iungere se posse confidat. Reprimatur etiam plectenda praesumptio, ne quod temerariis ausibus nunc latenter inchoat, per conveniendi vicium passim postmodum inolescat. Dirimantur infausta coniugia, et in sui vigoris statu aecclesiastica permaneat disciplina. Rescindatur, quod contra legum scita contractum est, ne cancer, qui nunc oritur, male serpendo pullulet, et ab uno se per aecclesiastici corporis membra dilatet. Sic itaque nunc temerariae praesumptioni sacerdotalis auctoritas obviet, ut christiana religio non, quod absit, omni vento doctrinae circumferatur et fluctuet, sed in apostolicae traditionis regula immobiliter perseveret. Sit nomen Domini benedictum. 173 Bucconi filio karissimo P. Consulendum me duxit dilectio tua, utrum boni an mali angeli sint, per quos omnipotens Deus peccata delinquentium feriat, et sive repentinae mortis, sive cuiuslibet infortunii soleat irrogare vindictam. Ad quod profecto facilis patet et aperta responsio. Nam si scriptura sacra diligenter attenditur, per utrumque diversorum spirituum genus ultio fieri, prout summus decreverit arbiter invenitur. Ut autem in re perspicua succinctus sermo non haereat, Sodoma per bonos angelos est subversa. Nam si fuissent contrariae fortitudines, eos beatus Loth nec adorasset, nec reverenter, ut legitur, hospicio suscepisset. Obsecro, ait, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi. Ille quoque angelus, qui septuaginta milia virorum David populum numerante percussit, proculdubio bonus fuit. De quo scriptura sic refert: Angelus, inquiens, Domini praecaepit Gad, ut diceret David et ascenderet extrueret que altare Domino Deo in area Ornan Iebusei. Neque enim altare fieri reprobus spiritus prophetae praeciperet et ille devotus humiliter oboediret. Porro autem et illi angeli sancti erant, qui sicut in secundo Machabeorum libro dicitur, Heliodorum sacri templi molientem auferre pecunias percusserunt, eum que terribilibus plagis affectum ac caecitate multatum tanquam mortuum reddiderunt. De quibus nimirum, sicut scriptura prosequitur: Apparuit illis, inquit, quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adhornatum. Is que cum impetu Heliodoro priores calces elisit, qui autem ei insidebat, videbatur arma habere aurea. Alii etiam apparuerunt duo iuvenes, virtute decori, optimi gloria, speciosi que amictu, qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant sine intermissione, multis plagis verberantes. Subito autem Heliodorus concidit in terram, eum que multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria impositum eiecerunt. Quod autem per reprobos etiam spiritus flagella sua Deus hominibus inferat, scriptura saepius manifestat. Nam et spiritus malus regem Saul invaserat, qui vesano eum furore vexabat. Et Sathan beatum Iob non solum in corpore, sed et in filiorum perculit orbitate. Daemon etiam Asmodeus, sicut sacrae historiae series astruit, septem Sarae Raguelis filiae viros occidit. Unde scriptum est, quia immisit in eos indignationem et iram, et immissiones per angelos malos. Constat ergo, quia per utrosque, bonos scilicet ac malos angelos, de nobis divinae iusticiae motus ulciscitur, sicut his et pluribus aliis sacri eloquii testimoniis approbatur. Sed quia omnes huiusmodi vindictae et animadversiones divinae sententiae angelicis amministrantur obsequiis, in solius est Dei omnipotentis arbitrio, quando per bonos, quando ve per malos angelos fiant. Nam ut non per longinqua divagemur exempla, beata Cecilia boni angeli est comminata furorem, et beata martyr Agnes mali angeli factam perhibet ultionem. Illa quippe Valeriano sponso denunciat: Angelum Dei habeo amatorem, qui nimio zelo custodit corpus meum. Hic, si vel leviter senserit, quod tu me polluto amore contingas, statim circa te furorem suum exagitat et amittes florem tuae gratissimae iuventutis. Ista vero dicit praefecto de filio eius ab iniquo spiritu praefocato. Ille, inquit, cuius voluntatem volebat perficere, ipse in eum potestatem accaepit. Manifesta igitur novi ac veteris instrumenti auctoritate colligitur, quod vindicta divinae animadversionis non modo per malos, sed per bonos etiam angelos exhibetur. Nam et paterfamilias quispiam et feras capit et fures expellit, aliquando per catulos, aliquando per domesticos viros. 174 Domno V. reverentissimo episcopo et sanctis aecclesiae suae canonicis, Petrus peccator monachus servitutem. In procinctu militaris exercitus idcirco tubae, litui, bucinae et classica comportantur, ut eorum clangoribus castrenses excitentur excubiae sese que valeant milites a nocturna hostilis impetus incursione munire. Nos etiam, qui in caelestis militiae sumus sacramenta iurati, et contra mundi principes ac spiritales nequitias in bella congressi, mutuis nos debemus excitare clamoribus, ut non degeneri sopore depressos nocturnus insidiator inveniat, sed paratos semper ac promptos in acie reperiens pertimescat. Nam velut in quinque portarum civitate consistimus, dum in corpore, quod quinque sensibus cingitur, habitamus. His ergo portis seras opponimus, his repagula, vectes ac pessulos adhibemus, cum sensuum nostrorum aditus a vitiis irruentibus ac mundi vanitatibus sollicite custodimus. Tunc enim nostra Pentapolis incolomis et integra perseverat, cum suis contenta limitibus nec ad hostes ipsa insolenter egreditur, nec eis irrumpere molientibus aperitur, ut videlicet mens nostra in montis Syon arce consistens, quae sursum sunt, quaerat, non ad carnalis illecebrae fluxa descendat. Ad illam Ierusalem, quae sursum est libera et est mater nostra, suspiret, illam vero, quae servit, cum filiis suis despiciens calcet. Alioquin si in vallem silvestrem, quae nunc est mare salis, ad Gomorritarum progrediatur exemplum, hoc est, si in infructuosae vitae sese ima deiciat, si terrenae sapientiae salsuginem quaerat, mox hoste victoriam optinente prosternitur, quoniam obseratis urbis propriae moenibus non munitur. An portas huius nostrae civitatis non obserat propheta, cum dicit: Qui opturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum, iste in excelsis habitabit. An non et Dominus gustus nostri munit aditum, cum dicit: Cavete, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate. De hodoratu vero dicit apostolus: Quia Christi bonus hodor sumus Deo in his, qui salvi fiunt. At contra, hodoratus sui male spiramenta laxaverant, qui dicebant: Ungentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis; coronemus nos rosis antequam marcescant. Tactus vero noster idipsum debet desiderare quod gustus. Nam quod propheta dicit: Gustate et videte, quam suavis est Dominus, idem et Iohannes ait: Quod manus nostrae tractaverunt de verbo vitae. Hoc porro certamen, quod adversus quinque sensus corporis geritur, per quinque Madianitarum reges mystice figuratur: Armate, inquit Moyses, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. Cum que pugnassent contra Madianitas, ut sacra narrat hystoria, atque vicissent, omnes mares occiderunt et reges eorum, Evi et Recem et Sur et Bur et Rebe, quinque principes gentis. Evi plane beluinus sive ferinus interpretatur. Hunc itaque regem in nobis spiritali mucrone transfigimus, cum ferinos a nobis mores abscidimus, cum bestialis iracundiae rabiem a nostro pectore detruncamus. Nam cum Dominus dicat: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, quomodo poteris mansuetorum optinere beatitudinem, nisi beluini spiritus in te cohibeas feritatem? Recem vero, sive sicut in veteri translatione dicitur Rocon, interpretatur inanitas. Et quid est aliud , quicquid in mundo pro mundi concupiscentia geritur, nisi quod scriptura loquitur: Vanitas vanitantium, et omnia vanitas! Vanitas siquidem efficit vanitantes, et ipsi vanitantes faciunt vanitatem, dum et mundus, qui transitorius est, homines, quos decipit, vanos efficiat, et homines mundum, quem insane diligunt, in vanitatem vertant. Hunc ergo regem Dei miles perimit, verus Israelita concidit, si nil superflue, nichil inaniter vel quod ad rem non pertinet, gerat, sed graviter et rationabiliter divinae legis implere mandata contendat. Tertius autem Madianitarum rex Sur dicitur, quod profecto murus sive robustus vel etiam angustia interpretatur. Quid vero per murum sive robustum, nisi durae mentis obstinatio vel pervicacia hic debet intellegi? Quod vero et angustia interpretari dicitur, neque hoc longius a vitio duriciae separatur, quoniam quisquis ad dimittenda proximo debita durus et obstinatus est, angustia constringitur mentis, dum nulla dilatatur amplitudine karitas. De qua nimirum karitate per prophetam dicitur: Latum mandatum tuum nimis. Sive etiam hoc valet intellegi, quia duriciam mentis sequitur angustia damnationis. Unde per Salomonem dicitur: Beatus vir qui semper est pavidus; qui autem mentis est durae, corruet in malum. Quartus praeterea Madianitarum rex Bur dicitur, quod irritatio interpretatur. Vides ergo, quia nomina regum umbrae sunt et imagines vitiorum. Qui enim onera gravia per portas suas inferunt, qui peccata forinsecus obstrepentia per sensuum suorum aditus in pectorum suorum archana transfundunt, Deum indubitanter irritant, quem videlicet in se ad inferendam ultionis sententiam provocant. Unde scriptum est: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Et de quibus sepe ad Iezechielem dicitur: Quia domus exasperans est. Et psalmista: Ut quid , Deus, improperavit inimicus, irritat adversarius nomen tuum in finem? Rebe vero, qui ordinatus dicitur, non aliter hic procedit, nisi ut per yroniam vel antifrasin dictum intellegatur, quatinus, qui ordinatus dicitur, e contrario inordinatus sit et confusus. Vitiosus enim quisque, etsi superficietenus quasi recte vivendi praetendat ordinem, confusae tamen et inordinatae cogitationis versat in corde caliginem. Per quinque ergo reges Madianitarum quinque figurantur corporis sensus, quia omne vitium, quod regnat in corpore, ex istis quinque sensibus pendet. Hii ergo tunc a nobis extinguendi sunt et gladiis optruncandi, cum adversum nos in bella consurgunt, cum nos scandalizare non desinunt. An non istos reges extingui et spiritus mucrone concidi praecipit Dominus, cum scandalizantem oculum erui, cum manum vel pedem iubet abscidi? Melius est, inquit, cum uno oculo, vel debilem ad vitam ingredi, quam duos oculos, pedes, ac manus habentem, in inferna demergi. Hii plane sunt reges Madianitarum, Madian autem interpretatur de iudicio. Quicunque enim lege spiritus non reguntur, sed sensibus carnis oboediunt, non ad misericordiam sed ad iudicium se pertinere testantur. Sicut de quolibet incredulo dicitur: Qui autem non credit, iam iudicatus est. At contra, de eo, qui verbum salvatoris audit, dicitur: Quia in iudicium non venit, sed transit de morte in vitam. Illud potius unicuique studendum est, ut se in operibus sanctis exerceat, ut sese in omnibus purificare ac sanctificare contendat. Hoc tamen modo semetipsum insugillare ac diiudicare non desinat. Nam qui semetipsum perfecte diiudicat, iudicium non expectat. Perfecte autem semetipsum diiudicare est, et reprehendenda non agere, et quae inreprehensibiliter acta sunt, timide retractare. Porro autem quisquis hoc agit, ille vere Madianitarum reges perimit, ille Amalechitarum principes sternit et omnes a se vitiorum pestes excludit. Hinc est, quod eadem sacra testatur hystoria: Quoniam egressi filii Israel venerunt ad fontem iudicii, hic est Cades, et interfecerunt omnes principes Amalech et Amorreos, qui habitabant in Tharansem. Cades autem sanctificatio interpretatur. In Cades ergo, qui fons est iudicii, Amalechitas simul et Amorreos spiritaliter interficimus, cum et vitam nostram piis operibus sanctificare satagimus et tamen ipsi nos tanquam nocentes ac reprehensibiles iudicamus. Cum elaboramus semper inreprehensibiliter vivere, per sollicitudinem tamen districti examinis opera nostra non desistimus accusare. Et notandum quoniam et fons iudicii et Cades, quae sanctificatio dicitur, unus idem que locus est, quia nimirum iustus quisque semetipsum, dum sancte vivit, accusat, et se diiudicando vel accusando magis magis que sanctificat. Hoc itaque modo vita sanctorum et in propriis cogitationibus reprehenditur, et tamen in operibus inreprehensibilis invenitur. Unde et praecipua urbs illa regni Seon vocatur Esebon, quae nimirum cogitationes interpretatur. Per quod datur intellegi, quia maxima pars diabolicae potestatis in cogitationibus regnat. Per Seon quippe nequitiae spiritus figuratur, sed Esebon ex ditione Seon in Israelitarum iura transfertur, cum cogitatio nostra, quae superbiae peste tumuerat ad reprehensionis suae iudicium, per gratiam se verae humilitatis inclinat, ut, quae se dudum arroganter extulerat, iam sua facta diiudicans ac diligenter examinans humiliter reprehendat. In Cades ergo, quae est fons iudicii, Amalechitas et Amorreos gladio vorante deicimus, quia tunc vitiorum omnium barbariem sternimus, tunc potestates aerias invictissime debellamus, si et innocenter vivimus, et tamen reos nos ac peccatis obnoxios iudicamus dicentes cum apostolo: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Et tunc Esebon, quam cogitationes interpretari diximus, in Israelitarum cogitur transire dominium, cum mens nostra de superbia vel omni terrena concupiscentia transfertur in amorem regni caelorum. Cogitationum quippe certamen nunquam Christi potest deesse militibus, quoniam operis nostri nos rectitudo non liberat, si pravis suis cogitationibus mens armata virtutibus non resultat. Sufficiebat quidem legis antiquae cultoribus, ut recta dumtaxat extrinsecus agerent, nobis autem evangelio terribiliter intonante praecipitur, ut dum operibus pravis exuimur, etiam cogitationibus pervigiles obluctemur: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non mechaberis. Ego autem dico vobis, quia quicunque viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. Hinc est, quod Iohannes baptista, per quem lex vetus exprimitur, zonam pelliciam in lumbis habuisse perhibetur. Salvator vero noster, qui auctor est evangelii, inter septem candelabra aurea visus est a Iohanne vestitus podere et praecinctus ad mamillam zona aurea. Quid est ergo zona pellicia circa lumbos, nisi quod antiquis dictum est: Non mechaberis? Et quid est zona aurea ad mamillam, nisi quod christianae fidei cultoribus dicitur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo? Hinc etiam per prophetam divina voce praecipitur: Lava, Ierusalem, a malitia cor tuum; usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae. Et alibi: Attendi, inquit, et auscultavi; nemo, quod bonum est, loquitur. Et Salomon ait: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Arripiamus ergo gladium spiritus et contra cogitationum nos infestantium cuneos infoederabiliter dimicemus. Legimus, quia Finees sacerdos, cum vidisset Israeliten cum Madianitide coeuntem, sirosma repente corripuit, et sacrilegam fornicantium bigam per ipsa potissimum pudenda transfodit. Hoc factum priorem aedificaverit populum. Tu autem, qui alterius belli magisterio instructus es, et cui de manibus gladius corporalis ablatus est, arripe gladium spiritus et si videris Israeliticum sensum in Madianitarum prostibulo coeuntem, id est cum lascivis et illecebrosis se cogitationibus volutantem, nolo parcas, nolo dissimules, sed ilico percute, sine dilatione transfige. Ipsam quoque vulvam, id est, secreta naturae discutiens atque intime penetrans, illum ipsum peccandi fomitem perfode, ne valeat ultra concipere, vel virulentam sobolem, quae Israelitica castra contaminet, generare. Gladius, inquam, spiritus ipsum peccandi conceptaculum feriat, quae petulantia lassivientis oblectamenta carnis extinguat. Quod cum omnibus pro suo cuique modulo necesse sit agere, illis tamen hoc propensius iminet, qui locum regiminis tenent, qui commissis fratribus praesident. Quos nimirum necesse est, ut contra vitia subiectorum sacerdotalis zeli fervor accendat, ut cum Finees aeterni sacerdotii iura possideant. Quod si desidiae circa delinquentes torpore languescunt, nudati sacerdotio, cum Heli fractis in terram cervicibus eliduntur. Hinc est quod cum Israeliticus ille populus initiatus esset Beelfegor in deserto, et in scorta Moab turpiter corruisset, iratus furore Dominus adversus Israel, dixit ad Moysen: Tolle cunctos principes populi et suspende eos in patibulis contra solem, ut avertatur furor meus ab Israel. Quid est, quod populus in luxuriae voraginem labitur et in eorum praepositos vindicatur? Subiecti delinquunt et principes in patibulis suspenduntur? Scilicet alius est, qui peccat, alius ille, qui vapulat. Cur hoc, nisi quia culpa subiectorum in praepositorum redundat obprobrium, et , quod ab ovibus erratur, neglegentiae pastoris adscribitur. Et vide, quam formidolosa sit conditio praesidentium, ut non modo pro suis, sed et pro subiectorum puniantur offensis. Arguit eos Moyses, quia lex Dei neglegentiae illos ac torporis accusat. Qui suspendit eos ad solem, quoniam ad examinandum producuntur et arguuntur a luce. Omnis enim, ut Dominus ait, qui mala agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; qui autem facit veritatem, venit ad lucem. Ad lucem quippe venit, qui occulta sua per purae confessionis aditum pandit. Curandum est ergo rectoribus aecclesiarum, ut filios generent in Israel. Et non qualemcunque, sed virilis sexus sobolem nutriant, quae videlicet ad praeliandum bella Domini fortiter convalescat. Quisquis enim per iniunctae praedicationis officium ad pugnandum alios incitat, sed ipse non pugnat, illi similis est, qui bucinae clangoribus obstrepit, sed congredi quominus non praesumit. Hic itaque non virilem generat sexum, dum sit pater ignavus. Quem profecto Salphaat ille signavit, qui non filium, sed quinque filias moriens dereliquit. Salphaat siquidem interpretatur umbra in ore eius. Quisquis enim fortia praedicat et enerviter vivit, ne turpis appareat, quasi sub foliis se honesti sermonis occultat, sub umbra se proprii oris abscondit, dum in campum certaminis per sui torporis ignaviam non procedit. Hic itaque quantum ad se non virilem, sed muliebrem sobolem, et hanc sub quinario numero generat, dum sequaces suos non ad robur spiritalis audaciae, sed ad ocium educat ignobilis vitae. Quos utique dum non curat industria pugnae spiritalis imbuere, cogit exterioribus negotiis quasi quinque corporeis sensibus deservire. Has itaque corporalium sensuum portas, dilectissimi, et vitiorum irruentium falangis obstruite, et virtutum spiritalium agminibus aperite. Mens quippe militis Christi, quasi retiaculum debet expandi, quae scilicet et inanium cogitationum fluenta transponat, et sancti Spiritus incitamenta concipiens quasi pisces includat. Robustos vos atque pervigiles nocturnus insidiator inveniat, ut castrorum, pro quibus statis, hoc est, cordium vestrorum aditus, non irrumpat. Erectum adversum se semper aspiciat crucis triumphale vexillum, ut non a vobis, quod absit, victor manubias referat, sed praesto diffugiens evanescat. Insistite semper et quae recta sunt agere et tamen eadem sub districta cordis examinatione pensate, ut qui vestris tribunalibus ipsi nunc trementes assistitis, illud ultimae necessitatis examen videatis intrepidi, non denuo iudicandi, sed gloriam percepturi. 175 Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abhominati sunt. Quibus et paulo post ait: Domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis. In porta quippe corripit, qui ad hoc reprehensibilem quemque castigat, ut eum ad reditum patriae celestis impellat. Sed is, qui corripientem odit, in domo a se aedificata non habitat, quia licet aedificium posuerit boni operis, in eo tamen non merebitur habitare, quia per correptionis portum dedignatus est introire. Et qui noluit per angusti aditus asperitatem ingredi, interioris atrii non poterit amoenitate potiri. Beatus Lucas, qui vituli speciem representat, quia videlicet vitulus in sacrificium mactari consueverat, solus inter caeteros evangelistas tria describere cantica reperitur, primum Zachariae, secundum Mariae, tercium Symeonis. Et cum nullus evangelistarum alius proprio stilo canticum inseruerit, iste duntaxat, qui formam in se legalis hostiae solus exprimit, cantica diversa describit, primo quidem sacerdotis, deinde virginis, postremo iusti senis, ut per hoc ostendatur, quoniam illi, prae caeteris in aecclesia canendi debetur officium, qui semetipsum iam Deo veraciter optulit holocaustum. Canat ergo siccus et aridus, non qui deliciis fluit humectus et uvidus. Ovis plane vivens beat, mortua cantat, et arida corda clarum, humida sonum reddit optunsum. Cavendum est ergo de saeculo venientibus et terribiliter formidandum, ne dum mundanae conversationis laqueos fugiunt, mollis et fluxae vitae nexibus deterius innectantur. Qui etsi Deo boni aliquid offerant, sacrificantis oblatio non suscipitur, nisi et is, qui offert, quibusdam, ut ita loquar, devotionis suae manibus offeratur. Hinc est, quod Cain inaniter offerebat, quia semetipsum prius offerre neglexerat. 176 Fratri G, Petrus peccator monachus salutem. Prodigium atque portentum, frater, videtur esse quod agis; inmeabile est iter, quod novus nunc viator ingrederis. A me plane iussus, immo rogatus, et a fratribus indifferenter electus, heremi regimen suscepisti, ac postmodum tanquam aeger et languidus tantis que te laboribus imparem asserens superimpositi oneris sarcinam abiecisti. Nunc autem alibi rector effectus evidenter ostendis, quia sub aliena censura tenere regimen dedignaris, ne videlicet sub alieno nomine sobolem procrees et dum propriae familiae nomen extendere niteris, defuncto fratri semen suscitare contempnis. Onan scilicet Iudae filium imitatus, qui iuxta sacrae hystoriae seriem introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. Sed nota, quod sequitur: Idcirco, inquit, percussit eum Dominus, eo quod rem detestabilem faceret. Horres enim atque fastidis, ut, qui sunt Gebizonis, Petri dicantur esse discipuli, et qui singularem gloriam quaeris, famam tui nominis cum alio participare, caeteros despiciens erubescis. Enimvero sacris canonibus cautum est, ut, quisquis frigidus cum uxore coire non praevalet, hac spreta repudio ad secundas nuptias non transmigret. Figmentum quippe fuit, cum prima non potuisse concumbere, si valet cum altera convenire. Tu etiam, si illic sufficis congregationem regere, hic etiam potuisti. Sed hanc cum regere potuisses, adulterino perfugio ad alienae te congregationis regimen transtulisti. Unde non debes tenere, quam habes, qui legitima uxore contempta meretrici copulatus adhaeres, presertim cum canonica rursus decernat auctoritas, ut qui de una aecclesia transmigrat ad alteram, et illa careat, quam contempsit, et eam nullatenus teneat, quam noviter acquisivit. Ambis plane privatum propriae gloriae nomen acquirere, dedignaris alieno nomini sobolem procreare. Sic et ille, cui iure propinquitatis accipere Ruth competebat uxorem: Cedo, inquit, ad Booz iure propinquitatis, neque enim posteritatem familiae meae delere debeo. Ille quippe vanus et gloriae cupidus proprio nomini posteritatem familiae conabatur extendere, Booz autem, vir bonus et iustus, famam proprii nominis parvipendens divinae tantummodo legis contentus est mandata servare. Sed ecce illius, qui suam post se memoriam anhelebat in posteritate relinquere, ne nomen quidem agnoscitur, hic autem non solum in patrum, sed et in patriarcharum catalogo cum gloria numeratur. Ille posteritatis famam, cui providit, amisit, iste paternum nomen, quod pro sacrae legis observatione sprevit, accaepit. Ille nescitur parens esse saltim quorumlibet hominum, iste praepotentium pater factus est regum. Ille, dum posteritatis memoriam concupiscit, de memoria corruit, iste, qui propagando sub suo nomine generi non consuluit, per Daviticae stirpis traducem totius mundi genuit salvatorem. Desine, frater, desine cervicem cordis arroganter attollere, te que tam evidenter in superbiae cornibus exaltare. In cuius enim corde radicem superbia fixerit, licet quibusdam superductae humilitatis aliquando brateolis coloretur, nequaquam tamen, ne vel tenuiter effluat ac latenter erumpat, undique cohibetur. Memento, frater, quia dum in kapitulo nuper fratribus consideres, in hanc vocem velut consulens erupisti: Est ne, pater, retributio, si solatiamur monasterio construendo? Et hoc non ut scirpi nodum, quo liber erat, absolveres, sed ut viam verbis sequentibus aperires. Quis enim hoc nesciat, nisi qui pietatis cultum prorsus ignorat? Sed ut efflueret, quod scatebat, protinus intulisti: Frater enim meus sancti Laurentii monasterium a se constructum nuper ut dedicaretur, effecit et duodecim sibi pallia munificus optulit. Quid enim ad nos in tam terribili loco vel quid tuus optulerit frater audire, vel ipsum oblationis calculum supputare, nisi tantum ut tu generosus atque sublimis in fratre, et frater tuus videretur opulentus ac liberalis in munere? Eiusdem quoque monetae fuit et illud, quod paulo post fabricans addidisti: Frater meus talis vassi unicam filiam sibimet in matrimonio copulavit, atque ilico subdidisti: Unicam, inquam, aliam quippe vassus ille sobolem non habebat, ut nisi pudor ora suffunderet deprehendi que timeres, consequenter adiceres, si spiritum, quo mens turgebat, efflares: Neque enim ille dotali sibi eam iure coniungeret, si in successione parentum coheredes haberet. Hoc porro verbis non expressisti, sed accurate nobis, ut subintellegeremus, perspicuum reliquisti. Quicquid autem homo per oris organum promat, scrutator renium Deus, mentis duntaxat archana considerat et auribus occulti iudicis non tam strepitus vocis, quam clamor insonat cordis. Hinc est, quod per prophetam dicitur: Desideria cordis eorum exaudivit auris tua. Hinc est, quod de superbo Nabuchodonosor rege Danihel ait: Respondens que rex ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei? Cui, rogo, ventosus et arrogans iste respondit per verba prolatae superbiae, nisi tumidae cogitationi, quae ante iam vociferabatur in mente? Nam et perditionis ille spiritus qui dixisse legitur: In caelum conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo, nequaquam haec labiis protulit, nimirum qui carne non tegitur, sed in cogitationem sacrilegam tyrannus erupit. Si ergo sublimis ille angelus idcirco inrecuperabiliter periit, non quia contra universitatis auctorem protulit, quaelibet prava vel fecit, sed tantum quia per nequiciam cogitationis intumuit, quid nobis prodest in vestimento vel verbo nos velut humiles deici, intus vero de proavorum titulis, vel fastu sapientiae singularis super caeteros arroganter extolli? Nitimur humiliter loqui, humiles videri. Evellatur ex corde radix infixa superbiae et mox etiam, si nostra desit industria, videbitur humilitas in sermone. Sed ubi liquor acescit in vegete, suave vinum in poculo nullus valet haurire. Quis enim de furfure conficiat pollinem? Quis de vena ferri argenti fabricet claritatem? Immo ut ad evangelicum recurramus exemplum, numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Non enim, ut illic sequitur, potest arbor mala fructus bonos facere. Arbor sane voluntas intellegenda est, non persona. Nam eadem persona hominis et bona operari valet et mala, sicut ex eadem terra et ficus profertur et spina. Sed sicut mala arbor nunquam bona germinat poma, ita de superba voluntate, quae proculdubio mala est, nunquam mera vel incontaminata procedit humilitas. Et sicut radice laesa totius arboris rami consequenter arescunt, sic ex mente superba, si quid boni operis ad tempus virescere cernitur, velut humore convallis exhausto in praerupti saxi ariditate siccatur. Reversi sunt autem, ut Lucas evangelista testatur, septuaginta duo cum gaudio dicentes: Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo. Quid ad haec ille, qui cordis attendit archana, respondit? Videbam, inquit, sathanan sicut fulgur de caelo cadentem, ac si dicat: Videte, ne dum nequitiae spiritus vestris subduntur imperiis, mentes vestrae iugo premantur elationis. Quia si sathanas per superbiam caelum perdidit, quod tenebat, homo superbiens nequaquam valet invenire, quod sperat. Certe cum Ioab contra Rabath regem Ammon robuste confligeret urbem que regiam obsidione vallaret, nuntios ad David ordinat eum que, ut veniens victoriam in suum transferat nomen, invitat: Dimicavi, inquit, adversum Rabath, et capienda est urbs aquarum. Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem et cape eam, ne, cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo adscribatur victoria. Militaris homo ad regalis gloriae famam gaudet sui laboris transferre victoriam, et servus Dei in regendis fratribus praeceptori suo dedignatur impendere clientelam? Herodes et Philippus urbes proprio labore constructas ad honorem alter Augusti alter que Tyberii Cesareas appellarunt, et nos, qui vitae huius pompas abiecimus, immo qui mundo nos mortuos fore iuravimus, vani nominis gloriolas concupiscimus, et de rumusculis frivolae laudis inflamur? Cave, frater, ne, quae dicimus, mens tua graviter ferat, ne sub correptionis malleo pulvefacta dissiliat, et hoc esse quod reprehenditur, per hoc etiam clarius innotescat. Humanam quippe mentem superbia vitream reddit, ut correptionis ictum per inpatientiam ferre non possit. Vitrum nempe dicitur, quia visu penetratur, atque ideo si robur haberet soliditatis, caeteris potuerat eminere metallis, sed quia citius rumpitur, vili pretio taxatur. Ita qui ad correptionis ictus per inpatientiam frangitur, etiam si caeteris virtutibus polleat, soliditatem virium se non habere demonstrat. Hinc est, quod de superba Israelitica plebe et inpatientiae morbo laboranti per prophetam Dominus dicit: Versa est michi domus Israel in scoriam. Scoria plane metalli cuiuslibet si malleo tundente feritur, protinus in pulverem contrita redigitur. Mens igitur tua ne se coram Domino in scoriam vertat, amicae redargutionis ictus aequanimiter ferat. Ut autem epistolam sententiae promulgatione concludam, aut ad id, quod sprevisti, te regimen redige, aut propria salute contentus sub priore monachum vive. Quatinus aut casti prioratus labor legitima te spiritalium filiorum educatione fecundet, aut verae humilitatis abiectio coram optutibus humiliati pro te redemptoris exaltet. 177 Domno Uberto religioso presbytero, Petrus peccator monachus individuae glutinum karitatis in Domino. Questiunculas tuas, venerabilis frater, de spiritalis studii, quod in te nobiliter aestuat, non ambigo fervore procedere, quibus latore praesentium reditum festinante necesse est me breviter respondere. Presertim cum earum solutio prolixo sermone non egeat, dum sic aperta sint omnia, ut in his omnino non haereat, quisquis aecclesiastici ordinis regulam non ignorat. Nos enim novum morem aecclesiae non inducimus, sed ea, quae sunt a patribus instituta, servamus. Et quoniam ab apostolis fidem, ab apostolicis autem viris conversandi in aecclesia percepimus ordinem, ita propemodum non mutamus disciplinae modum a maioribus traditum, sicut illibatum tenemus ipsum quoque fidei fundamentum. Unde ad Timotheum dicit apostolus: Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est aecclesia Dei vivi, columpna et firmamentum veritatis. Non enim iam licet ultimis aecclesiae membris, quod sibi potissimum videtur eligere, sed necesse est antiquitus ordinata, maxime prout Romana tenet aecclesia, conservare. Heresis enim electio dicitur, et illi merito notantur heretici, qui praesumunt, quod sibi melius videtur eligere, dedignantur autem in his, quae a sanctis sunt instituta doctoribus, permanere. Ego autem quia non modo veterum sanctorum, sed et praesentium me discipulum esse profiteor, et doctoris michi cathedram non usurpo, non tibi novam super his, quae consulis, regulam condo, non legis iura promulgo, sed quod vel ipse in Romana aecclesia ipsis apostolicae sedis edituis me docentibus consuevi, vel in aliis aecclesiis didici ac sepius frequentavi, simpliciter innotesco. Sacrosancto itaque baptismatis lavacro ego iuxta morem Romanae aecclesiae solum crisma semper inmiscui, vinum vero permisceri vel oleum nunquam vidi. Nam et illa scriptura, quae in die coenae Domini legitur, quae etiam sic attitulatur: Sermo generalis de confectione crismatis, hoc videtur exprimere, ut nil praeter sanctum crisma debeamus fonti baptismatis admiscere. Ait enim inter caetera: Oleo vero sacri crismatis conficitur aqua baptismatis, et efficitur fons gratiae coelestis. Nam cum ille sermonis istius auctor de oleo sanctificato sufficienter superius eloquatur, quando vero ad baptisma descendit, tacito oleo solo illud perhibet crismate confici, patet proculdubio quia, quod nominavit, id solum voluit permisceri. Nam si vinum vel oleum infundendum esse decerneret, nominato crismate haec etiam non taceret. De celebrandis vero missarum solemniis nos hanc consuetudinis regulam in disciplinatis aecclesiis et didicimus et tenemus, ut calicem differamus in missarum fine perfundere, si nosmetipsos eodem die sacrificium denuo speramus offerre. Alioquin quandocunque sacras hostias immolamus, in fine calicem semper ex more perfundimus. Porro sive ieiunamus, sive reficimus, hanc perfundendi regulam non mutamus. Quod autem perhibes, quosdam dicere quia, postquam perfundit quispiam calicem, non est dicendus esse ieiunus, et per has frivolas conantur ineptias quasi questionum movere litigium, hic illud tibi cavendum est, quod dicit apostolus: Stultas autem et sine disciplina questiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Sufficiat itaque tibi succincte digestam audire, quam nunc tenet aecclesia consuetudinem, nec tibi reddi consequenter exigas rationem. Quoniam negotium hoc pluribus indiget verbis, et facilius fit confabulatione communis eloquii, quam ut dictantis articulo possit expleri. Nec mireris, si cum tanta celeritate decursa scriptiuncula tibi ista non sufficit, vel etiam vicio rusticitatis offendit. Interroga gerulum litterarum, quia cum pene mediante iam die nostri montis cacumen ascenderit, hanc cartulam ante occasum solis accepit. Adhuc tamen inquire de baptismo, si quid michi fortassis excidit, quid in Romana teneatur aecclesia. Divinam queso clementiam, venerabilis frater, ut tui pectoris sacrarium visitet, et radiis illud suae claritatis illustret, quatinus clavis ille David, qui librum signatum septem sigillis aperuit, tibi quoque, quae adhuc clauduntur, aperiat, et , quae ligata sunt, potenter absolvat. 178 Domno A. dudum abbati, P peccator monachus salutem. Quia tua flagicia in tantum, frater, creverunt, ut fama per populos nimium percrebuerit, iuste nimirum abbatia privatus existis. Sed quoniam dictum nobis est te monasterium et fratres persequi et peiora minari, monemus te ab hac quantotius cessare insania, et mala, que a te perpetrata sunt, digna luere penitentia. Quod si contumax extiteris, et ab hac tua temeritate qua totius non cessaveris, ut Dei aecclesiam eius que famulos tranquille vivere sinas, scias te divina ultione plectendum, et ex apostolice sedis auctoritate dampnandum, excommunicandum et anathematizandum. Sin autem cum fratribus pacem habere volueris et eos in pace manere permiseris, et Dei omnipotentis gratiam recuperare poteris, et nostram fidelitatem semper habebis. 179 Domno G. nobilissimo viro, Petrus peccator monachus fraternae karitatis obsequium. Rogasti me, dilectissime, ut consolatoria tibi per epistolas verba transmitterem, et amarum animum tuum inter tot flagella, quae pateris, blandis ammonitionibus obdulcarem. Sed si prudentiae tuae ratio non obdormiat, praesto est consolatio, cum et ipsa verbera ad hereditatem capescendam te divinitus erudiri, utpute filium, indubitanter ostendant. Quid enim apertius eo, quod per Salomonem dicitur: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad temptationem? Ubi enim timor est et iustitia, adversitatis cuiusque temptatio non servilis est taurea, sed paterna potius disciplina. Unde et beatus Iob inter ipsa verberum flagella cum diceret: Qui coepit, ipse me conterat, solvat manum suam et succidat me, protinus addidit: Et haec michi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat. Magna quippe electis Dei est consolatio, ipsa divina percussio, quia per momentanea flagella, quae perferunt, ad nanciscendam supernae beatitudinis gloriam firmae spei gressibus convalescunt. Sicut enim scriptura testatur: Non iudicat Dominus bis in idipsum. Pravi autem quique, qui se inter verbera ipsa non corrigunt, etsi post vitae huius adversa, flammis tradantur ultricibus, nequaquam bis iudicantur, quia duplex eorum contritio sic iusto Dei iudicio continuatur, ut hic coepta illic infelicius expleatur. Sed sicut duris et obstinatis flagella gehennalium sunt tantummodo primitiae tormentorum, sic profecto bonis et rectis corde eadem flagella caelestium sunt materia praemiorum. Ad hoc enim aurum malleis tundit, ut scorias faber eiciat, ad hoc lima frequenter eradit, ut vibrantis vena metalli rutilantius enitescat. Vasa siquidem figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis. Unde et per beatum Iacobum dicitur: Omne gaudium existimate, fratres, cum in temptationes varias incideritis. Illis quippe iure gaudendum est, quibus et pro malis suis hic afflictio temporalis infertur, et pro bonis, quae gesserant, praemia in caelo sempiterna servantur. Felix sane commercium, pressuris hic temporalibus atteri et in illa postmodum perpetuae lucis amoenitate laetari, carnis nunc subiacere molestiis, et ad angelicae postmodum transferri gloriam dignitatis. Ubi nimirum non languor quemlibet aggravat, non tremula senectus incurvat, non amissarum rerum dampna discruciant, non acquirendarum aestus inflammat, sed flos perpetuae iuventutis viget incolomis, et sic conspicua beate viventium species incorruptibiliter vernat, ut viva venustatis gratia iugiter in sua viriditate permaneat. Et cum ad nutum cuncta pro desideriis affluant, non amittendi sollicitudo perturbat, ubi sine fine fruendi securitas perseverat. Quapropter, karissime et dulcissime frater, dum verberibus cingeris, dum caelestis disciplinae tunsionibus castigaris, non mentem disparatio deprimat, non querela murmurationis erumpat, non tristitiae moeror absorbeat, non inpatientem pusillanimitas reddat, sed semper serenitas in vultu, hylaritas in mente, gratiarum actio resultet in ore. Laudanda quippe divina est dispensatio, quae ad hoc suos temporaliter verberat, ut a perpetuis eos flagellis abscondat. Ad hoc premit, ut elevet, ad hoc secat, ut sanet, ad hoc deicit, ut exaltet. Qui enim bona agit et mala suscipit, quicquid sibi iustae retributionis in terra subtrahitur, hoc illi in caelo multiplicius cumulatur. Porro autem medici corporum, quos desperant, ad percipienda passim, quaeque petierint, alimenta relaxant. At quos erigendos esse coniciunt, cuncta eis noxiae delectationis edulia minaciter interdicunt. Antidota insuper et amara propinant, ut per amaritudinis haustum ad incolomitatis dulcedinem convalescant. Quid ergo mirum, si medicus animarum omnipotens Deus et quos perpetuae morti cernit obnoxios, vivere delectabiliter sinat, et quos ad vitam elegit, sub districta severitatis suae lege constringat? Nam et animalia, quae in proximo mactanda disponimus, indulgentius victitare permittimus et largiora illis alimenta praebemus. Eorum vero paenuriam et maciem parvipendimus, quae ad usum seminis et propagandam sobolem reservamus. Vites quoque et faecundae quaelibet arbores putationibus subiacent steriles autem et quae ignibus sunt tradendae ramis evagantibus quo liberius eo diffusius patent. Noli itaque huius vitae felicitatem pravis hominibus invidere, sed condole. Immo quia ipsi non dolent, potius ingemisce. Qui nimirum velut bruta animalia ad macellum edendo properant, ad gladium lasciviendo festinant. De tuis autem pressuris atque molestiis gaude, et totis in Domino visceribus gratulare. Quia qui nunc, ut ita fatear, pennarum inanium levitate deprimeris, remunerandus postmodum preciosi auri pondera reportabis, Paulo videlicet pollicente, qui ait: Id enim quod in praesenti est momentaneum ac leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Scrutare suptiliter apostolica verba et studiose considera, quia quicquid pateris, momentaneum est et leve. Quatinus et , quod leve dicitur, aequanimiter feras, et quod momentaneum est, quantotius evolare confidas. Nec illud etiam te praetereat, quam congrue, quam accurate divina sibimet verba respondent, ut ad id, quod tribulationis momentaneum et leve praemiserat, mox aeternum gloriae pondus reddendo subiungat. Perpende igitur et invicem confer, tribulationem et gloriam, momentaneum et aeternum, leve et pondus. Gaude ergo et exulta, quia, quod tribulationis sustines, momentaneum est, quod gloriae praestolaris, aeternum est. Leve est omne, quod toleras, pondus est, quod expectas. Gaude, inquam, pro tribulatione gloriam, pro levitate pondus, pro momentaneo recepturus aeternum. Inter pressuras igitur et erumpnas ad illum semper oculos erige, qui te paratus est post flagella dulcedinis suae gremio confovere, qui te post turbines et procellas in supernae quietis amoenitate constituet, et ab oculis tuis lacrimas linteo perpetuae consolationis absterget. Absterget enim Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum. Illud etiam apostolicum assidua meditatione revolve, et inter flagella positus totis in Domino visceribus gratulare: Non solum, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Spes autem non confundit, quia karitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. His igitur aliis que scripturae divinae testimoniis, dilectissime, mentem ad patientiam robora, et gaudium post tristitiam laetus expecta. Ad illud te gaudium spes erigat, caritatis fervor accendat, ut obliviscatur mens bene ebria, quod extrinsecus patitur, et ad hoc gliscat et tendat, quod interius contemplatur. 180 Sunt quidam insipientes, qui dicunt, quia redemptor noster nequaquam sit pro salute ac redemptione omnium hominum crucifixus. Quibus nos pro tempore breviter respondemus. Quoniam contra vulnus originalis peccati, quo in Adam necessariae morti corrupta cunctorum hominum natura succubuit et omnium concupiscentiarum morbus insolenter erupit, verum et potens ac singulare remedium mors nostri salvatoris occurrit. Qui nimirum liber a mortis debito et solus absque peccato pro peccatoribus mori voluit, et nequaquam debitor pro nobis mortis debitum solvit. Quantum ergo ad magnitudinem et potentiam precii et quantum ad humani generis pertinet causam, sanguis Christi redemptio totius est mundi. Verumtamen qui saeculum hoc sine fide Christi et regenerationis sacramento pertranseunt, redemptionis huius participes esse non possunt. Cum itaque propter unam omnium naturam et unam omnium causam a redemptore nostro in veritate susceptam omnes recte dicantur esse redempti et tamen propter improbitatem suam non omnes a captivitate sunt eruti, proculdubio redemptionis proprietas ad illos specialiter pertinet, de quibus princeps huius mundi missus est foras, ut iam non vasa diaboli sed membra sint Christi. Nullus enim est ex omnibus hominibus, cuius natura in Domino nostro suscepta non fuerit. Quamvis ille natus sit in similitudine carnis peccati, omnis autem homo nascitur in carne peccati. Deus ergo, Dei Filius, mortalitatis humanae particeps absque peccato hoc peccatoribus mortalibus contulit, ut, qui nativitatis eius participes extitissent, vinculum peccati simul ac mortis evaderent. Sicut itaque non sufficit hominum renovationi natum fuisse hominem Christum, nisi in ipso de eodem, de quo ortus est, spiritu renascantur, ita non sufficit hominum redemptioni crucifixum esse Dominum Christum, nisi commoriantur ei et consepeliantur in baptismo. Poculum quippe immortalitatis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus prosit, sed si non bibitur, non medetur. Qui dicit ergo, quod non pro totius mundi redemptione salvator sit crucifixus, non ad sacramenti virtutem sed ad insanabilem respicit infidelium ac perditorum hominum vanitatem. Quantum ergo ad hoc spectat, quod Dei Filius communem nostram et naturam suscepit et causam, quantum etiam pertinet ad eiusdem precii virtutem atque potentiam, salvator noster iure pro totius mundi redemptione dicitur crucifixus. Sed quia plurimis in impietate manentibus mors Christi nullatenus profuit, ab istis mundi redemptio merito dicitur aliena, quae sanctorum atque electorum Dei specialis perhibetur et propria, nec humani meriti praerogativa sed sola salvatoris est gratia. Apostolus enim praecepit, ut pro omnibus hominibus supplicetur, quod scilicet in cunctis aecclesiis regulariter custoditur. Ex quibus utique, quod multi pereunt, pereuntium proculdubio meritum, quod multi salvantur, salvantis est donum. Ut enim reus dampnetur, inculpabilis Dei iusticia est, ut autem reus iustificetur, incomprehensibilis divinae clementiae gratia est. Nam et quamplures extitisse noscuntur, qui dicerent, quod ideo quibusdam evangelii praedicatio subtrahatur, ne percaepta fidei praedicatione salventur. Sed si probari potest, quod, ex quo evangelium coruscare per mundum coepit, nemo prorsus extiterit, cui Christi gratia nunciata non fuerit, non recte dicitur quibusdam tacitum, quod ostenditur omnibus praedicatum. Alioquin si reperiri possunt homines, quibus evangelium nunciatum non fuerit, non potest dici sine iudicio Dei factum. Quod tamen nefas est ideo ab homine reprehendi, quia non valet humana scientia comprehendi. Quamobrem rectum iudicii tenemus examen, si nec adversus Dei statuta conquerimur, quibus deserit meritos deseri, eius que misericordiae gratias agimus, qua liberat immeritos liberari. Qui nimirum et ipsi in impietatis suae obstinatione persisterent, nisi per propensiorem dispensationis intimae gratiam eis Dei mediator Dei et hominum subveniret. Cuius profecto sacratissimus sanguis sic in humanae salutis sacramenta profluxit, ut omnes ad gratiam festinantes ablueret, fermentum vetus in sinceritatis azimam verteret, et antiqui piaculi peste corruptum per regenerationis gratiam saeculum innovaret.