[4,0,0] LIBER QUARTUS. [4,1,0] I. SEX- POMPEIO Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo debitor est uitae qui tibi, Sexte, suae. Qui seu non prohibes a me tua nomina poni, accedet meritis haec quoque summa tuis, 5 siue trahis uultus, equidem peccasse fatebor, delicti tamen est causa probanda mei. Non potuit mea mens quin esset grata teneri: sit precor officio non grauis ira pio. O, quotiens ego sum libris mihi uisus ab istis (4,1,10) inpius, in nullo quod legerere loco! O, quotiens, alii uellem cum scribere, nomen rettulit in ceras inscia dextra tuum! Ipse mihi placuit mendis in talibus error et uix inuita facta litura manu est. 15 'Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur! a! pudet offensam non meruisse prius'. Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen, oblitus potero non tamen esse tui, idque sinas, oro, nec fastidita repellas (4,1,20) uerba nec officio crimen inesse putes, et leuis haec meritis referatur gratia tantis; si minus, inuito te quoque gratus ero. Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus nec mihi munificas arca negauit opes. 25 Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis auxilium uitae fertque feretque meae. Vnde, rogas forsan, fiducia tanta futuri sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus. Vt Venus artificis labor est et gloria Coi, (4,1,30) aequoreo madidas quae premit imbre comas, arcis ut Actaeae uel eburna uel aerea custos bellica Phidiaca stat dea facta manu, uindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum, ut similis uerae uacca Myronis opus, 35 sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum tutelaeque feror munus opusque tuae. [4,2,0] II. SEVERO Quod legis, o uates magnorum maxime regum, uenit ab intonsis usque, Seuere, Getis, cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos, si modo permittis dicere uera, pudet. 5 Orba tamen numeris cessauit epistula numquam ire per alternas officiosa uices. Carmina sola tibi memorem testantia curam non data sunt: quid enim quae facis ipse darem? Quis mel Aristaeo, quis Baccho uina Falerna, (4,2,10) Triptolemo fruges, poma det Alcinoo? Fertile pectus habes interque Helicona colentes uberius nulli prouenit ista seges. Mittere ad hunc carmen frondes erat addere siluis. Haec mihi cunctandi causa, Seuere, fuit. 15 Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante, sed siccum sterili uomere litus aro. Scilicet ut limus uenas excaecat in undis laesaque subpresso fonte resistit aqua, pectora sic mea sunt limo uitiata malorum (4,2,20) et carmen uena pauperiore fluit. Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum, esset, crede mihi, factus et ille Getes. Da ueniam fasso, studiis quoque frena remisi ducitur et digitis littera rara meis. 25 Inpetus ille sacer qui uatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest. Vix uenit ad partes, uix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, paruaque, ne dicam scribendi nulla uoluptas (4,2,30) est mihi nec numeris nectere uerba iuuat, siue quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali, siue quod in tenebris numerosos ponere gestus quodque legas nulli scribere carmen idem est: 35 excitat auditor studium laudataque uirtus crescit et inmensum gloria calcar habet. Hic mea cui recitem nisi flauis scripta Corallis quasque alias gentes barbarus Hister habet? Sed quid solus agam quaque infelicia perdam (4,2,40) otia materia subripiamque diem? Nam quia nec uinum nec me tenet alea fallax per quae clam tacitum tempus abire solet nec me - quod cuperem, si per fera bella liceret - oblectat cultu terra nouata suo, 45 quid nisi Pierides, solacia frigida, restant, non bene de nobis quae meruere deae? At tu, cui bibitur felicius Aonius fons, utiliter studium quod tibi cedit ama sacraque Musarum merito cole, quodque legamus 50 huc aliquod curae mitte recentis opus. [4,3,0] III. AD INGRATVM Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen an notum qui sis omnibus esse uelim? Nomine non utar, ne commendere querela, quaeraturque tibi carmine fama meo. 5 Dum mea puppis erat ualida fundata carina, qui mecum uelles currere primus eras. Nunc, quia contraxit uultum Fortuna, recedis, auxilio postquam scis opus esse tuo. Dissimulas etiam nec me uis nosse uideri (4,3,10) quisque sit audito nomine Naso rogas. Ille ego sum, quamquam non uis audire, uetusta paene puer puero iunctus amicitia, ille ego qui primus tua seria nosse solebam et tibi iucundis primus adesse iocis, 15 ille ego conuictor densoque domesticus usu, ille ego iudiciis unica Musa tuis, ille ego sum qui nunc an uiuam, perfide, nescis, cura tibi de quo quaerere nulla fuit. Siue fui numquam carus, simulasse fateris, (4,3,20) seu non fingebas, inueniere leuis. Aut age, dic aliquam quae te mutauerit iram. Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est. Quod te nunc crimen similem uetat esse priori? An crimen, coepi quod miser esse, uocas? 25 Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, uenisset uerbis charta notata tribus. Vix equidem credo, sed et insultare iacenti te mihi nec uerbis parcere fama refert. Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat, (4,3,30) naufragio lacrimas eripis ipse tuo? Haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur, quae summum dubio sub pede semper habet. Quolibet est folio, quauis incertior aura. Par illi leuitas, improbe, sola tua est. 35 Omnia sunt hominum tenui pendentia filo et subito casu quae ualuere ruunt. Diuitis audita est cui non opulentia Croesi? Nempe tamen uitam captus ab hoste tulit. Ille Syracosia modo formidatus in urbe (4,3,40) uix humili duram reppulit arte famem. Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogauit submissa fugiens uoce clientis opem, cuique uiro totus terrarum paruit orbis indigus effectus omnibus ipse magis 45 Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, quo uictrix totiens consule Roma fuit, in caeno Marius iacuit cannaque palustri pertulit et tanto multa pudenda uiro. Ludit in humanis diuina potentia rebus [4,3,50] et certam praesens uix feret hora fidem. 'Litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis et metues arcu ne feriare Getae', 'I, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos quicquid et in tota nascitur Anticyra'. 55 Sum tamen haec passus nec, si mortalia possem, et summi poteram tela cauere dei. Tu quoque fac timeas et quae tibi laeta uidentur, dum loqueris, fieri tristia posse puta. [4,4,0] IV. SEX- POMPEIO Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, non intermissis ut fluat imber aquis; nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo mixta fere duris utilis herba rubis. 5 Nil adeo fortuna grauis miserabile fecit ut minuant nulla gaudia parte malum. Ecce domo patriaque carens oculisque meorum, naufragus in Getici litoris actus aquas, qua tamen inueni uultum diffundere causa (4,4,10) possim fortunae nec meminisse meae. Nam mihi cum fulua solus spatiarer harena, uisa est a tergo penna dedisse sonum. Respicio nec erat corpus quod cernere possem, uerba tamen sunt haec aure recepta mea: 15 'En ego laetarum uenio tibi nuntia rerum, Fama per inmensas aere lapsa uias: consule Pompeio, quo non tibi carior alter, candidus et felix proximus annus erit!' Dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit, (4,4,20) ad gentes alias hinc dea uertit iter, at mihi dilapsis inter noua gaudia curis excidit asperitas huius iniqua loci. Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum pulsus et a sacro mense December erit, 25 purpura Pompeium summi uelabit honoris, ne titulis quicquam debeat ille suis. Cernere iam uideor rumpi paene atria turba et populum laedi deficiente loco templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri (4,4,30) et fieri faciles in tua uota deos, colla boues niueos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis, cumque deos omnes, tum quos inpensius aequos esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt. 35 Curia te excipiet patresque e more uocati intendent aures ad tua uerba suas. Hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore, utque solet, tulerit prospera uerba dies egeris et meritas superis cum Caesare grates (4,4,40) - qui causam, facias cur ita saepe, dabit! -, inde domum repetes toto comitante senatu officium populi uix capiente domo. Me miserum, turba quod non ego cernar in illa nec poterunt istis lumina nostra frui! 45 Quod licet, absentem qua possum mente uidebo; aspiciet uultus consulis illa sui. Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum nomen et 'Heu!' dicas 'quid miser ille facit?' Haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor 50 protinus exilium mollius esse meum. [4,5,0] V. SEX- POMPEIO Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures uerbaque honorato ferte legenda uiro. Longa uia est nec uos pedibus proceditis aequis tectaque brumali sub niue terra latet. 5 Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum et maris Ionii transieritis aquas, luce minus decima dominam uenietis in Vrbem, ut festinatum non faciatis iter. Protinus inde domus uobis Pompeia petatur: (4,5,10) non est Augusto iunctior ulla foro. Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, nomina decepta quaelibet aure ferat. Vt sit enim tutum, sicut reor esse, fateri uera, minus certe ficta timoris habent. 15 Copia nec uobis nullo prohibente uidendi consulis, ut limen contigeritis, erit: aut reget ille suos dicendo iura Quirites, conspicuum signis cum premet altus ebur, aut populi reditus positam componet ad hastam (4,5,20) et minui magnae non sinet urbis opes, aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati, de tanto dignis consule rebus aget, aut feret Augusto solitam natoque salutem deque parum noto consulet officio 25 tempus et his uacuum Caesar Germanicus omne auferet: a magnis hunc colit ille deis. Cum tamen a turba rerum requieuerit harum, ad uos mansuetas porriget ille manus quidque parens ego uester agam fortasse requiret. (4,5,30) Talia uos illi reddere uerba uolo: 'Viuit adhuc uitamque tibi debere fatetur quam prius a miti Caesare munus habet. Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre barbariae tutas exhibuisse uias. 35 Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, effectum cura pectoris esse tui. Addita praeterea uitae quoque multa tuendae munera, ne proprias attenuaret opes. Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat (4,5,40) se fore mancipii tempus in omne tui. Nam prius umbrosa carituros arbore montes et freta ueliuolas non habitura rates fluminaque in fontes cursu reditura supino gratia quam meriti possit abire tui'. 45 Haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate! Sic fuerit uestrae causa peracta uiae. [4,6,0] VI. BRVTO Quam legis, ex illis tibi uenit epistula, Brute, Nasonem nolles in quibus esse locis, sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum. Ei mihi! plus illud quam tua uota ualet. 5 In Scythia nobis quinquennis olympias acta est; iam tempus lustri transit in alterius. Perstat enim Fortuna tenax uotisque malignum opponit nostris insidiosa pedem. Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, (4,6,10) numen ad Augustum supplice uoce loqui. Occidis ante preces causamque ego, Maxime, mortis-- nec fuero tanti!--me reor esse tuae. Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem; ipsum morte tua concidit auxilium. 15 Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae, spem nostram terras deseruitque simul. Quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti uestra procul positus carmen in ora dedi. Quae prosit pietas utinam mihi sitque malorum (4,6,20) iam modus et sacrae mitior ira domus! Te quoque idem liquido possum iurare precari, o mihi non dubia cognite Brute nota. Nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem, hic tamen aduerso tempore creuit amor, 25 quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret passuros poenam crederet esse duos. Lenem te miseris genuit natura nec ulli mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit, ut, qui quid ualeas ignoret Marte forensi, (4,6,30) posse tuo peragi uix putet ore reos. Scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem. Cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae, uerba uelut tinctum singula uirus habent. 35 Hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis sentire et linguae tela subire tuae quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes istius ingenium corporis esse negent. At si quem laedi fortuna cernis iniqua, (4,6,40) mollior est animo femina nulla tuo. Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum notitiam pars est infitiata mei. Inmemor illorum, uestri non inmemor umquam qui mala solliciti nostra leuatis ero. 45 Et prius hic nimium nobis conterminus Hister in caput Euxino de mare uertet iter, utque Thyesteae redeant si tempora mensae, Solis ad Eoas currus agetur aquas, quam quisquam uestrum qui me doluistis ademptum 50 arguat ingratum non meminisse sui. [4,7,0] VII. VESTALI Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, ut positis reddas iura sub axe locis, aspicis en praesens quali iaceamus in aruo, nec me testis eris falsa solere queri. 5 Accedet uoci per te non inrita nostrae, Alpinis iuuenis regibus orte, fides. Ipse uides certe glacie concrescere Pontum, ipse uides rigido stantia uina gelu; ipse uides onerata ferox ut ducat Iazyx (4,7,10) per medias Histri plaustra bubulcus aquas. Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro et telum causas mortis habere duas. Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset, non etiam proprio cognita Marte tibi! 15 Tendisti ad primum per densa pericula pilum, contigit ex merito qui tibi nuper honor. Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens ipsa tamen uirtus ordine maior erit. Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam (4,7,20) puniceam Getico sanguine fecit aquam. Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta sensit in ingenio nil opis esse loci. Nam, dubium positu melius defensa manune, urbs erat in summo nubibus aequa iugo. 25 Sithonio regi ferus interceperat illam hostis et ereptas uictor habebat opes, donec fluminea deuecta Vitellius unda intulit exposito milite signa Getis. At tibi, progenies alti fortissima Donni, (4,7,30) uenit in aduersos impetus ire uiros. Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, fortia ne possint facta latere caues ingentique gradu contra ferrumque locumque saxaque brumali grandine plura subis. 35 Nec te missa super iaculorum turba moratur nec quae uipereo tela cruore madent. Spicula cum pictis haerent in casside pennis parsque fere scuti uulnere nulla uacat. Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus, (4,7,40) sed minor est acri laudis amore dolor. Talis apud Troiam Danais pro nauibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces. Vt propius uentum est admotaque dextera dextrae resque fero potuit comminus ense geri, 45 dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic quotque neci dederis quosque quibusque modis. Ense tuo factos calcabas uictor aceruos inpositoque Getes sub pede multus erat. Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili [4,7,50] multaque fert miles uulnera, multa facit. Sed tantum uirtus alios tua praeterit omnes ante citos quantum Pegasus ibat equos. Vincitur Aegisos testataque tempus in omne sunt tua, Vestalis, carmine facta meo. [4,8,0] VIII. SVILLIO Littera sera quidem, studiis exculte Suilli, huc tua peruenit, sed mihi grata tamen, qua pia si possit superos lenire rogando gratia, laturum te mihi dicis opem. 5 Vt iam nil praestes, animi sum factus amici debitor et meritum uelle iuuare uoco. Inpetus iste tuus longum modo duret in aeuum, neue malis pietas sit tua lassa meis! Ius aliquod faciunt adfinia uincula nobis, (4,8,10) quae semper maneant inlabefacta precor. Nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, et quae te generum, me uocat illa uirum. Ei mihi, si lectis uultum tu uersibus istis ducis et adfinem te pudet esse meum! 15 At nihil hic dignum poteris reperire pudore praeter Fortunam, quae mihi caeca fuit. Seu genus excutias, equites ab origine prima usque per innumeros inueniemur auos; siue uelis qui sint mores inquirere nostri, (4,8,20) errorem misero detrahe, labe carent. Tu modo si quid agi sperabis posse precando, quos colis exora supplice uoce deos. Di tibi sint Caesar iuuenis: tua numina placa! hac certe nulla est notior ara tibi. 25 Non sinit illa sui uanas antistitis umquam esse preces: nostris hinc pete rebus opem! Quamlibet exigua si nos ea iuuerit aura, obruta de mediis cumba resurget aquis. Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis, (4,8,30) et ualeant quantum numina testis ero. Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum marmore: carpsit opes illa ruina meas. Templa domus facient uobis urbesque beatae, Naso suis opibus, carmine gratus erit. 35 Parua quidem fateor pro magnis munera reddi, cum pro concessa uerba salute damus. Sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est et finem pietas contigit illa suum. Nec quae de parua pauper dis libat acerra, (4,8,40) tura minus grandi quam data lance ualent agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco uictima Tarpeios inficit icta focos. Nec tamen officio uatum per carmina facto principibus res est aptior ulla uiris. 45 Carmina uestrarum peragunt praeconia laudum neue sit actorum fama caduca cauent. Carmine fit uiuax uirtus expersque sepulcri notitiam serae posteritatis habet. 49 Tabida consumit ferrum lapidemque uetustas [4,8,50] nullaque res maius tempore robur habet. Scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti et quisquis contra uel simul arma tulit. Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset et quicquid post haec, quicquid et ante fuit? 55 Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt tantaque maiestas ore canentis eget. Sic Chaos ex illa naturae mole prioris digestum partes scimus habere suas; sic adfectantes caelestia regna Gigantes (4,8,60) ad Styga nimbifero uindicis igne datos; sic uictor laudem superatis Liber ab Indis, Alcides capta traxit ab Oechalia, et modo, Caesar, auum, quem uirtus addidit astris, sacrarunt aliqua carmina parte tuum. 65 Si quid adhuc igitur uiui, Germanice, nostro restat in ingenio, seruiet omne tibi. Non potes officium uatis contemnere uates: iudicio pretium res habet ista tuo. Quod nisi te nomen tantum ad maiora uocasset, (4,8,70) gloria Pieridum summa futurus eras. Sed dare materiam nobis quam carmina maius, nec tamen ex toto deserere illa potes. Nam modo bella geris, numeris modo uerba coerces, quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit. 75 Vtque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est, sed uenit ad sacras neruus uterque manus, sic tibi nec docti desunt nec principis artes, mixta sed est animo cum Ioue Musa tuo. Quae quoniam nec nos unda submouit ab illa, (4,8,80) ungula Gorgonei quam caua fecit equi, prosit opemque ferat communia sacra tueri atque isdem studiis inposuisse manum. Litora pellitis nimium subiecta Corallis ut tandem saeuos effugiamque Getas, 85 clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo qui minus Ausonia distat ab urbe loco, unde tuas possim laudes celebrare recentes magnaque quam minima facta referre mora. Tangat ut hoc uotum caelestia, care Suilli, 90 numina, pro socero paene precare tuo. [4,9,0] IX. GRAECINO Vnde licet, non unde iuuat, Graecine, salutem mittit ab Euxinis hanc tibi Naso uadis missaque, di faciant, auroram occurrat ad illam bis senos fascis quae tibi prima dabit, 5 ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul et fiam turbae pars ego nulla tuae, in domini subeat partis et praestet amici officium iusso littera nostra die. Atque, ego si fatis genitus melioribus essem (4,9,10) et mea sincero curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui gratatusque darem cum dulcibus oscula uerbis nec minus ille meus quam tuus esset honor. 15 Illa, confiteor, sic essem luce superbus ut caperet fastus uix domus ulla meos, dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, consulis ante pedes ire iuberer eques et, quamquam cuperem semper tibi proximus esse, (4,9,20) gauderem lateris non habuisse locum nec querulus, turba quamuis eliderer, essem, sed foret a populo tum mihi dulce premi. Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo densaque quam longum turba teneret iter, 25 quoque magis noris quam me uulgaria tangant, spectarem qualis purpura te tegeret. Signa quoque in sella nossem formata curuli et totum Numidi sculptile dentis opus. At cum Tarpeias esses deductus in arces, (4,9,30) dum caderet iussu uictima sacra tuo, me quoque secreto grates sibi magnus agentem audisset media qui sedet aede deus turaque mente magis plena quam lance dedissem ter quater imperii laetus honore tui. 35 Hic ego praesentes inter numerarer amicos, mitia ius Vrbis si modo fata darent, quaeque mihi sola capitur nunc mente uoluptas, tunc oculis etiam percipienda foret. Non ita caelitibus uisum est, et forsitan aequis. (4,9,40) Nam quid me poenae causa negata iuuet? Mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, praetextam fasces aspiciamque tuos. Haec modo te populo reddentem iura uidebit et se secretis finget adesse tuis, 45 nunc longi reditus hastae subponere lustri credet et exacta cuncta locare fide, nunc facere in medio facundum uerba senatu publica quaerentem quid petat utilitas, nunc pro Caesaribus superis decernere grates [4,9,50] albaue opimorum colla ferire boum. Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus, ut mihi placetur principis ira roges! Surgat ad hanc uocem plena pius ignis ab ara detque bonum uoto lucidus omen apex! 55 Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur, hic quoque te festum consule tempus agam. Altera laetitiae est nec cedens causa priori: successor tanti frater honoris erit. Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri (4,9,60) imperium Iani suscipit ille die, quaeque est in uobis pietas, alterna feretis gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis. Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille, inque domo binus conspicietur honor. 65 Qui quamquam est ingens et nullum Martia summo altius imperium consule Roma uidet, multiplicat tamen hunc grauitas auctoris honorem et maiestatem res data dantis habet. Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique (4,9,70) talibus Augusti tempus in omne frui. Quod tamen ab rerum cura propiore uacabit, uota, precor, uotis addite uestra meis, et si quem dabit aura sinum, iactate rudentis, exeat e Stygiis ut mea nauis aquis. 75 Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus et illo ripa ferox Histri sub duce tuta fuit. Hic tenuit Mysas gentis in pace fideli, hic arcu fisos terruit ense Getas. Hic raptam Troesmin celeri uirtute recepit (4,9,80) infecitque fero sanguine Danuuium. Quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli et quam uicino terrear hoste roga, sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum uictima dira caput, 85 mentiar, an coeat duratus frigore Pontus et teneat glacies iugera multa freti. Haec ubi narrarit, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga. Non sumus hic odio nec scilicet esse meremur, (4,9,90) nec cum fortuna mens quoque uersa mea est. Illa quies animi quam tu laudare solebas, ille uetus solito perstat in ore pudor. Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis ut fera plus ualeant legibus arma facit, 95 rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos femina de nobis uirue puerue queri. Hoc facit ut misero faueant adsintque Tomitae, haec quoniam tellus testificanda mihi est. Illi me, quia uelle uident, discedere malunt, [4,9,100] respectu cupiunt hic tamen esse sui. Nec mihi credideris: extant decreta quibus nos laudat et inmunes publica cera facit. Conueniens miseris et quamquam gloria non sit, proxima dant nobis oppida munus idem. 105 Nec pietas ignota mea est: uidet hospita terra in nostra sacrum Caesaris esse domo. Stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos, numina iam facto non leuiora deo. Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum, (4,9,110) hic auiae lateri proximus, ille patris. His ego do totiens cum ture precantia uerba, Eoo quotiens surgit ab orbe dies. Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet officii testis Pontica terra mei. 115 Pontica me tellus, quantis hac possumus ara, natalem ludis scit celebrare dei. Nec minus hospitibus pietas est cognita talis, Misit in has si quos longa Propontis aquas. Is quoque quo Laeuus fuerat sub praeside Pontus (4,9,120) audierit frater forsitan ista tuus. Fortuna est inpar animo talique libenter exiguas carpo munere pauper opes. Nec uestris damus haec oculis procul Vrbe remoti, contenti tacita sed pietate sumus. 125 Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures: nil illi toto quod fit in orbe latet. Tu certe scis haec, superis adscite, uidesque, Caesar, ut est oculis subdita terra tuis, tu nostras audis inter conuexa locatus (4,9,130) sidera, sollicito quas damus ore, preces. Perueniant istuc et carmina forsitan illa quae de te misi caelite facta nouo! Auguror his igitur flecti tua numina nec tu inmerito nomen mite Parentis habes. [4,10,0] X. ALBINOVANO Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas litore pellitos inter agenda Getas. Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum duritiae confers, Albinouane, meae? 5 Gutta cauat lapidem, consumitur anulus usu, atteritur pressa uomer aduncus humo. Tempus edax igitur praeter nos omnia perdet: cessat duritia mors quoque uicta mea. Exemplum est animi nimium patientis Vlixes (4,10,10) iactatus dubio per duo lustra mari, tempora solliciti sed non tamen omnia fati pertulit et placidae saepe fuere morae. An graue sex annis pulchram fouisse Calypson aequoreaeque fuit concubuisse deae? 15 Excipit Hippotades qui dat pro munere uentos, curuet ut inpulsos utilis aura sinus. Nec bene cantantis labor est audire puellas nec degustanti lotos amara fuit. Hos ego qui patriae faciant obliuia sucos (4,10,20) parte meae uitae, si modo dentur, emam. Nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam gentibus obliqua quas obit Hister aqua, nec uincet Cyclops saeuum feritate Piacchen; qui quota terroris pars solet esse mei? 25 Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates. Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter uomat illa fretum; qui quamquam dextra regione licentius errant, (4,10,30) securum latus hoc non tamen esse sinunt. Hic agri infrondes, hic spicula tincta uenenis, hic freta uel pediti peruia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta naue uiator eat. 35 Qui ueniunt istinc uix uos ea credere dicunt. Quam miser est qui fert asperiora fide! Crede tamen, nec te causas nescire sinemus horrida Sarmaticum cur mare duret hiems. Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam (4,10,40) et quae praecipuum sidera frigus habent. Hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est et sumit uires a propiore loco. At Notus, aduerso tepidum qui spirat ab axe, est procul et rarus languidiorque uenit. 45 Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto uimque fretum multo perdit ab amne suam. Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque influit et crebro uertice tortus Halys Partheniusque rapax et uoluens saxa Cynapses [4,10,50] labitur et nullo tardior amne Tyras, et tu, femineae Thermodon cognite turmae et quondam Graiis Phasi petite uiris, cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes et tacite peragens lene Melanthus iter, 55 quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, separat et cursus inter utramque facit, innumerique alii, quos inter maximus omnis cedere Danuuius se tibi, Nile, negat. Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas (4,10,60) nec patitur uires aequor habere suas. Quin etiam stagno similis pigraeque paludi caeruleus uix est diluiturque color. Innatat unda freto dulcis leuiorque marina est, quae proprium mixto de sale pondus habet. 65 Si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni quidue loqui certis iuuerit ista modis: 'Detinui, dicam, curas tempusque fefelli. Hunc fructum praesens attulit hora mihi. Abfuimus solito, dum scribimus ista, dolore (4,10,70) in mediis nec nos sensimus esse Getis'. At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes, materiae titulos quin tueare tuae, quemque refers, imitere uirum: uetat ille profecto tranquilli comitem temporis esse fidem. 75 Qui quamquam est factis ingens et conditur a te uir tanto quanto debuit ore cani, est tamen ex illo nobis imitabile quiddam inque fide Theseus quilibet esse potest. Non tibi sunt hostes ferro clauaque domandi, (4,10,80) per quos uix ulli peruius Isthmos erat, sed praestandus amor, res non operosa uolenti. Quis labor est puram non temerasse fidem? Haec tibi, qui praestas indeclinatus amico, non est quod lingua icta querente putes. [4,11,0] XI. GALLIONI Gallio, crimen erit uix excusabile nobis carmine te nomen non habuisse meo; tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta fouisti lacrimis uulnera nostra tuis. 5 Atque utinam rapti iactura laesus amici sensisses ultra quod quererere nihil! Non ita dis placuit, qui te spoliare pudica coniuge crudeles non habuere nefas. Nuntia nam luctus mihi nuper epistula uenit (4,11,10) lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis. Sed neque solari prudentem stultior ausim uerbaque doctorum nota referre tibi, finitumque tuum, si non ratione, dolorem ipsa iam pridem suspicor esse mora. 15 Dum tua peruenit, dum littera nostra recurrens tot maria ac terras permeat, annus abit. Temporis officium est solacia dicere certi, dum dolor in cursu est et petit aeger opem. At cum longa dies sedauit uulnera mentis, (4,11,20) intempestiue qui mouet illa nouat. Adde, quod - atque utinam uerum mihi uenerit omen! - coniugio felix iam potes esse nouo. [4,12,0] XII. TVTICANO Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, nominis efficitur condicione tui; aut ego non alium prius hoc dignarer honore, est aliquis nostrum si modo carmen honor. 5 Lex pedis officio fortunaque nominis obstat quaque meos adeas, est uia nulla, modos. Nam pudet in geminos ita nomen scindere uersus, desinat ut prior hoc incipiatque minor, et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur, (4,12,10) artius adpellem Tuticanumque uocem. Et potes in uersum Tuticani more uenire, fiat ut e longa syllaba prima breuis, aut ut ducatur quae nunc correptius exit et sit porrecta longa secunda mora. 15 His ego si uitiis ausim corrumpere nomen, ridear et merito pectus habere neger. Haec mihi causa fuit dilati muneris huius, quod meus adiecto fenore reddet amor, teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, (4,12,20) paene mihi puero cognite paene puer, perque tot annorum seriem quot habemus uterque non mihi quam fratri frater amate minus. Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, cum regerem tenera frena nouella manu. 25 Saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae. Hic tenor, haec uiridi concordia coepta iuuenta (4,12,30) uenit ad albentis inlabefacta comas. Quae nisi te moueant, duro tibi pectora ferro esse uel inuicto clausa adamante putem. Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, inuisus nobis quae duo Pontus habet, 35 et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, et possit fatum mollius esse meum quam tua sint lasso praecordia dura sodali. Hic cumulus nostris absit abestque malis. Tu modo per superos, quorum certissimus ille est (4,12,40) quo tuus adsidue principe creuit honor, effice constanti profugum pietate tuendo, ne sperata meam deserat aura ratem. Quid mandem quaeris? Peream, nisi dicere uix est, si modo periit, ille perire potest. 45 Nec quid agam inuenio nec quid nolimue uelimue, nec satis utilitas est mihi nota mea. Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit et sensus cum re consiliumque fugit. Ipse, precor, quaeras qua sim tibi parte iuuandus 50 quoque uiam facias ad mea uota uado. [4,13,0] XIII. CARO O mihi non dubios inter memorande sodales, qui quod es, id uere, Care, uocaris, aue! Vnde salutaris, color hic tibi protinus index et structura mei carminis esse potest, 5 non quia mirifica est, sed quod non publica certe est: qualis enim cumque est, non latet esse meam. Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte reuellas, quod sit opus uideor dicere posse tuum. Quamlibet in multis positus noscere libellis (4,13,10) perque obseruatas inueniere notas. Prodent auctorem uires quas Hercule dignas nouimus atque illi quem canis ipse pares. Et mea Musa potest proprio deprensa colore insignis uitiis forsitan esse suis. 15 Tam mala Thersiten prohibebat forma latere quam pulchra Nireus conspiciendus erat. Nec te mirari, si sint uitiosa, decebit carmina quae faciam paene poeta Getes. A! pudet et Getico scripsi sermone libellum (4,13,20) structaque sunt nostris barbara uerba modis: et placui - gratare mihi! - coepique poetae inter inhumanos nomen habere Getas. Materiam quaeris? Laudes: de Caesare dixi! Adiuta est nouitas numine nostra dei. 25 Nam patris Augusti docui mortale fuisse corpus, in aetherias numen abisse domos, esse parem uirtute patri qui frena rogatus saepe recusati ceperit imperii, esse pudicarum te Vestam, Liuia, matrum, (4,13,30) ambiguum nato dignior anne uiro, esse duos iuuenes, firma adiumenta parentis, qui dederint animi pignora certa sui. Haec ubi non patria perlegi scripta Camena, uenit et ad digitos ultima charta meos, 35 et caput et plenas omnes mouere pharetras, et longum Getico murmur in ore fuit, atque aliquis 'Scribas haec cum de Caesare' dixit 'Caesaris imperio restituendus eras'. Ille quidem dixit, sed me iam, Care, niuali (4,13,40) sexta relegatum bruma sub axe uidet. Carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam primaque tam miserae causa fuere fugae. At tu, per studii communia foedera sacri, per non uile tibi nomen amicitiae,-- 45 sic capto Latiis Germanicus hoste catenis materiam uestris adferat ingeniis, sic ualeant pueri, uotum commune deorum, quos laus formandos est tibi magna datos!-- quanta potes, praebe nostrae momenta saluti 50 quae nisi mutato nulla futura loco est. [4,14,0] XIV. TVTICANO Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus non aptum numeris nomen habere meis, in quibus, excepto quod adhuc utcumque ualemus, nil te praeterea quod iuuet inuenies. 5 Ipsa quoque est inuisa salus suntque ultima uota, quolibet ex istis scilicet ire locis. Nulla mihi cura est terra quo mittar ab ista, hac quia, quam uideo, gratior omnis erit: in medias Syrtes, mediam mea uela Charybdin (4,14,10) mittite, praesenti dum careamus humo. Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, si quid et inferius quam Styga mundus habet. Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, proxima Marticolis quam loca Naso Getis. 15 Talia succensent propter mihi uerba Tomitae iraque carminibus publica mota meis. Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi plectar et incauto semper ab ingenio? Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor (4,14,20) telaque adhuc demens quae nocuere sequor? Ad ueteres scopulos iterum deuertor et illas in quibus offendit naufraga puppis aquas? Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, quos ego, cum loca sim uestra perosus, amo. 25 Quilibet excutiat nostri monimenta laboris: littera de uobis est mea questa nihil! Frigus et incursus omni de parte timendos et quod pulsetur murus ab hoste queror. In loca, non homines uerissima crimina dixi: (4,14,30) culpatis uestrum uos quoque saepe solum. Esset perpetuo sua quam uitabilis Ascra ausa est agricolae Musa docere senis, et fuerat genitus terra qui scripsit in illa, intumuit uati tamen Ascra suo. 35 Quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe? Hoc tamen asperitas indice docta loci est. Non loca, sed mores scriptis uexauit amaris Scepsius Ausonios actaque Roma rea est; falsa tamen passa est aequa conuicia mente (4,14,40) obfuit auctori nec fera lingua suo. At malus interpres populi mihi concitat iram inque nouum crimen carmina nostra uocat. Tam felix utinam quam pectore candidus essem! Extat adhuc nemo saucius ore meo. 45 Adde quod, Illyrica si iam pice nigrior essem, non mordenda mihi turba fidelis erat. Molliter a uobis mea sors excepta, Tomitae, tam mites Graios indicat esse uiros. Gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo [4,14,50] non potuit nostris lenior esse malis. Quem uix incolumi cuiquam saluoque daretis, is datus a uobis est mihi nuper honor: solus adhuc ego sum uestris inmunis in oris exceptis, si qui munera legis habent; 55 tempora sacrata mea sunt uelata corona, publicus inuito quam fauor inposuit. Quam grata est igitur Latonae Delia tellus, erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis (4,14,60) tempus ad hoc nobis hospita fida manet; di modo fecissent, placidae spem posset habere pacis et a gelido longius axe foret. [4,15,0] XV. SEX- POMPEIO Si quis adhuc usquam nostri non inmemor extat quidue relegatus Naso requirit agam, Caesaribus uitam, Sexto debere salutem me sciat. A superis hic mihi primus erit. 5 Tempora nam miserae complectar ut omnia uitae, a meritis eius pars mihi nulla uacat. Quae numero tot sunt quot in horto fertilis arui punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, (4,15,10) quot Sicyon bacas, quot parit Hybla fauos. Confiteor: testere licet. Signate, Quirites! Nil opus est legum uiribus, ipse loquor. Inter opes et me, paruam rem, pone paternas, pars ego sum census quantulacumque tui. 15 Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, quam domus Augusto continuata foro, quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, quaeque relicta tibi, Sexte, uel empta tenes, tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi (4,15,20) non potes in Ponto dicere habere nihil. Atque utinam possis et detur amicius aruum remque tuam ponas in meliore loco! Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando numina perpetua quae pietate colis. 25 Erroris nam tu uix est discernere nostri sis argumentum maius an auxilium. Nec dubitans oro, sed flumine saepe secundo augetur remis cursus euntis aquae. Et pudet et metuo semperque eademque precari, (4,15,30) ne subeant animo taedia iusta tuo. Verum quid faciam? res inmoderata cupido est: da ueniam uitio, mitis amice, meo. Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem: ipsa locum per se littera nostra rogat. 35 Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me dura iubet gelido Parca sub axe mori, semper inoblita repetam tua munera mente et mea me tellus audiet esse tuum. Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo, (4,15,40) transit nostra feros si modo Musa Getas, teque meae causam seruatoremque salutis meque tuum libra norit et aere minus. [4,16,0] XVI. AD INVIDVM Inuide, quid laceras Nasonis carmina rapti? Non solet ingeniis summa nocere dies famaque post cineres maior uenit et mihi nomen tum quoque, cum uiuis adnumerarer, erat, 5 cumque foret Marsus magnique Rabirius oris Iliacusque Macer sidereusque Pedo et qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus, Iunonis si iam non gener ille foret, quique dedit Latio carmen regale, Seuerus (4,16,10) et cum subtili Priscus uterque Numa, quique uel inparibus numeris, Montane, uel aequis sufficis et gemino carmine nomen habes, et qui Penelopae rescribere iussit Vlixem errantem saeuo per duo lustra mari, 15 quique suam Troezena inperfectumque dierum deseruit celeri morte Sabinus opus, ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arua senem, quique canit domito Camerinus ab Hectore Troiam, (4,16,20) quique sua nomen Phyllide Tuscus habet, ueliuolique maris uates, cui credere posses carmina caeruleos composuisse deos, quique acies Libycas Romanaque proelia dixit, et scriptor Marius dexter in omne genus, 25 Trinacriusque suae Perseidos auctor et auctor Tantalidae reducis Tyndaridosque Lupus, et qui Maeoniam Phaeacida uertit, et, une Pindaricae fidicen, tu quoque, Rufe, lyrae, Musaque Turrani tragicis innixa coturnis (4,16,30) et tua cum socco Musa, Melisse, leui; cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis, Callimachi Proculus molle teneret iter, Tityron antiquas Passerque rediret ad herbas aptaque uenanti Grattius arma daret, 35 Naidas a satyris caneret Fontanus amatas, clauderet inparibus uerba Capella modis, cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre nomina longa mora est, carmina uulgus habet, essent et iuuenes, quorum quod inedita cura est, (4,16,40) adpellandorum nil mihi iuris adest. Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere, Pieridum lumen praesidiumque fori, maternos Cottas cui Messalasque paternos, Maxime, nobilitas ingeminata dedit. 45 Dicere si fas est, claro mea nomine Musa atque inter tantos quae legeretur erat. Ergo submotum patria proscindere, Liuor, desine neu cineres sparge, cruente, meos! Omnia perdidimus, tantummodo uita relicta est, [4,16,50] praebeat ut sensum materiamque mali. Quid iuuat extinctos ferrum demittere in artus? Non habet in nobis iam noua plaga locum.