Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iouem memorant diffusum nectare curas seposuisse graues uacuaque agitasse remissos 320 cum Iunone iocos et 'maior uestra profecto est, quam quae contingit maribus' dixisse 'uoluptas.' illa negat. placuit quae sit sententia docti quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota. nam duo magnorum uiridi coeuntia silua 325 corpora serpentum baculi uiolauerat ictu deque uiro factus (mirabile) femina septem egerat autumnos; octauo rursus eosdem uidit, et 'est uestrae si tanta potentia plagae' dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, 330 nunc quoque uos feriam.' percussis anguibus isdem forma prior rediit, genetiuaque uenit imago. arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa dicta Iouis firmat: grauius Saturnia iusto nec pro materia fertur doluisse suique 335 iudicis aeterna damnauit lumina nocte; at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam facta dei fecisse deo) pro lumine adempto scire futura dedit poenamque leuauit honore. Ille per Aonias fama celeberrimus urbes 340 inreprehensa dabat populo responsa petenti; prima fide uocisque ratae temptamina sumpsit caerula Liriope, quam quondam flumine curuo inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis uim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno 345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, Narcissumque uocat. de quo consultus, an esset tempora maturae uisurus longa senectae, fatidicus uates 'si se non nouerit' inquit. uana diu uisa est uox auguris: exitus illam 350 resque probat letique genus nouitasque furoris. namque ter ad quinos unum Cephisius annum addiderat poteratque puer iuuenisque uideri: multi illum iuuenes, multae cupiere puellae; sed fuit in tenera tam dura superbia forma, 355 nulli illum iuuenes, nullae tetigere puellae. adspicit hunc trepidos agitantem in retia ceruos uocalis nymphe, quae nec reticere loquenti nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. Corpus adhuc Echo, non uox erat et tamen usum 360 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, reddere de multis ut uerba nouissima posset. fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset sub Ioue saepe suo nymphas in monte iacentis, illa deam longo prudens sermone tenebat, 365 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit, 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas parua tibi dabitur uocisque breuissimus usus,' reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi ingeminat uoces auditaque uerba reportat. 370 ergo ubi Narcissum per deuia rura uagantem uidit et incaluit, sequitur uestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt uiuacia sulphura flammas. 375 o quotiens uoluit blandis accedere dictis et mollis adhibere preces! natura repugnat nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est exspectare sonos, ad quos sua uerba remittat. forte puer comitum seductus ab agmine fido 380 dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, uoce 'ueni!' magna clamat: uocat illa uocantem. respicit et rursus nullo ueniente 'quid' inquit 'me fugis?' et totidem, quot dixit, uerba recepit. 385 perstat et alternae deceptus imagine uocis 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam responsura sono 'coeamus' rettulit Echo et uerbis fauet ipsa suis egressaque silua ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; 390 ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' spreta latet siluis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo uiuit in antris; 395 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; extenuant uigiles corpus miserabile curae adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit; uox tantum atque ossa supersunt: uox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. 400 inde latet siluis nulloque in monte uidetur, omnibus auditur: sonus est, qui uiuit in illa. Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante uiriles; inde manus aliquis despectus ad aethera tollens 405 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudue pecus, quem nulla uolucris 410 nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; gramen erat circa, quod proximus umor alebat, siluaque sole locum passura tepescere nullo. hic puer et studio uenandi lassus et aestu procubuit faciemque loci fontemque secutus, 415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera creuit, dumque bibit, uisae correptus imagine formae spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. adstupet ipse sibi uultuque inmotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum; 420 spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines inpubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niueo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: 425 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, in mediis quotiens uisum captantia collum bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! 430 quid uideat, nescit; sed quod uidet, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas? quod petis, est nusquam; quod amas, auertere, perdes! ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: 435 nil habet ista sui; tecum uenitque manetque; tecum discedet, si tu discedere possis! Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam 440 perque oculos perit ipse suos; paulumque leuatus ad circumstantes tendens sua bracchia siluas 'ecquis, io siluae, crudelius' inquit 'amauit? scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. ecquem, cum uestrae tot agantur saecula uitae, 445 qui sic tabuerit, longo meministis in aeuo? et placet et uideo; sed quod uideoque placetque, non tamen inuenio'--tantus tenet error amantem-- 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens nec uia nec montes nec clausis moenia portis; 450 exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri: nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, hic totiens ad me resupino nititur ore. posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis 455 quoue petitus abis? certe nec forma nec aetas est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae! spem mihi nescio quam uultu promittis amico, cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notaui 460 me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis et, quantum motu formosi suspicor oris, uerba refers aures non peruenientia nostras! iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; uror amore mei: flammas moueoque feroque. 465 quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo? quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. o utinam a nostro secedere corpore possem! uotum in amante nouum, uellem, quod amamus, abesset. iamque dolor uires adimit, nec tempora uitae 470 longa meae superant, primoque exstinguor in aeuo. nec mihi mors grauis est posituro morte dolores, hic, qui diligitur, uellem diuturnior esset; nunc duo concordes anima moriemur in una.' Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem 475 et lacrimis turbauit aquas, obscuraque moto reddita forma lacu est; quam cum uidisset abire, 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem desere!' clamauit; 'liceat, quod tangere non est, adspicere et misero praebere alimenta furori!' 480 dumque dolet, summa uestem deduxit ab ora nudaque marmoreis percussit pectora palmis. pectora traxerunt roseum percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quae candida parte, parte rubent, aut ut uariis solet uua racemis 485 ducere purpureum nondum matura colorem. quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flauae igne leui cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore 490 liquitur et tecto paulatim carpitur igni; et neque iam color est mixto candore rubori, nec uigor et uires et quae modo uisa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amauerat Echo. quae tamen ut uidit, quamuis irata memorque, 495 indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu' dixerat, haec resonis iterabat uocibus 'eheu'; cumque suos manibus percusserat ille lacertos, haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. ultima uox solitam fuit haec spectantis in undam: 500 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit uerba locus, dictoque uale 'uale' inquit et Echo. ille caput uiridi fessum submisit in herba, lumina mors clausit domini mirantia formam: tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, 505 in Stygia spectabat aqua. planxere sorores naides et sectos fratri posuere capillos, planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem 510 inueniunt foliis medium cingentibus albis.