[13,0] LIBER TERTIVS DECIMVS [13,1] Consedere duces et uulgi stante corona surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, utque erat inpatiens irae, Sigeia toruo litora respexit classemque in litore uultu 5 intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! at non Hectoreis dubitauit cedere flammis, quas ego sustinui, quas hac a classe fugaui. tutius est igitur fictis contendere uerbis, [13,10] quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum, nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci inque acie ualeo, tantum ualet iste loquendo. nec memoranda tamen uobis mea facta, Pelasgi, esse reor: uidistis enim; sua narret Ulixes, 15 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est! praemia magna peti fateor; sed demit honorem aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, sit licet hoc ingens, quicquid sperauit Ulixes; iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, [13,20] quod, cum uictus erit, mecum certasse feretur. 'Atque ego, si uirtus in me dubitabilis esset, nobilitate potens essem, Telamone creatus, moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit litoraque intrauit Pagasaea Colcha carina; 25 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic reddit, ubi Aeoliden saxum graue Sisyphon urget; Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur Iuppiter esse suam: sic a Ioue tertius Aiax. nec tamen haec series in causam prosit, Achiui, [13,30] si mihi cum magno non est communis Achille: frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi inseris Aeacidis alienae nomina gentis? 'An quod in arma prior nulloque sub indice ueni, 35 arma neganda mihi, potiorque uidebitur ille, ultima qui cepit detractauitque furore militiam ficto, donec sollertior isto sed sibi inutilior timidi commenta retexit Naupliades animi uitataque traxit ad arma? [13,40] optima num sumat, quia sumere noluit ulla: nos inhonorati et donis patruelibus orbi, obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? 'Atque utinam aut uerus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam uenisset ad arces 45 hortator scelerum! non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! qui nunc, ut memorant, siluestribus abditus antris saxa moues gemitu Laertiadaeque precaris, quae meruit, quae, si di sunt, non uana precaris. [13,50] et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, heu! pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque uelaturque aliturque auibus, uolucresque petendo debita Troianis exercet spicula fatis. 55 ille tamen uiuit, quia non comitauit Ulixem; mallet et infelix Palamedes esse relictus, {uiueret aut certe letum sine crimine haberet} quem male conuicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probauit [13,60] crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. ergo aut exilio uires subduxit Achiuis, aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes! 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora uincat, haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen 65 esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem uulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe uocatum corripuit trepidoque fugam exprobrauit amico. [13,70] aspiciunt oculis superi mortalia iustis! en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. conclamat socios: adsum uideoque trementem pallentemque metu et trepidantem morte futura; 75 opposui molem clipei texique iacentem seruauique animam (minimum est hoc laudis) inertem. si perstas certare, locum redeamus in illum: redde hostem uulnusque tuum solitumque timorem post clipeumque late et mecum contende sub illo! [13,80] at postquam eripui, cui standi uulnera uires non dederant, nullo tardatus uulnere fugit. 'Hector adest secumque deos in proelia ducit, quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. 85 hunc ego sanguineae successu caedis ouantem eminus ingenti resupinum pondere fudi, hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus sustinui: sortemque meam uouistis, Achiui, et uestrae ualuere preces. si quaeritis huius [13,90] fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iouemque in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? nempe ego mille meo protexi pectore puppes, spem uestri reditus: date pro tot nauibus arma. 95 'Quodsi uera licet mihi dicere, quaeritur istis quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est, atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: [13,100] luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto; si semel ista datis meritis tam uilibus arma, diuidite, et pars sit maior Diomedis in illis. 'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis rem gerit et furtis incautum decipit hostem? 105 ipse nitor galeae claro radiantis ab auro insidias prodet manifestabitque latentem; sed neque Dulichius sub Achillis casside uertex pondera tanta feret, nec non onerosa grauisque Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis, [13,110] nec clipeus uasti caelatus imagine mundi conueniet timidae nataeque ad furta sinistrae: debilitaturum quid te petis, inprobe, munus, quod tibi si populi donauerit error Achiui, cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste, 115 et fuga, qua sola cunctos, timidissime, uincis, tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti? adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, nouus est successor habendus. [13,120] 'Denique (quid uerbis opus est?) spectemur agendo! arma uiri fortis medios mittantur in hostes: inde iubete peti et referentem ornate relatis.' Finierat Telamone satus, uulgique secutum ultima murmur erat, donec Laertius heros 125 adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resoluit ora sono, neque abest facundis gratia dictis. 'Si mea cum uestris ualuissent uota, Pelasgi, non foret ambiguus tanti certaminis heres, [13,130] tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille, quem quoniam non aequa mihi uobisque negarunt fata,' (manuque simul ueluti lacrimantia tersit lumina) 'quis magno melius succedat Achilli, quam per quem magnus Danais successit Achilles? 135 huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse uidetur, neue mihi noceat, quod uobis semper, Achiui, profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, quae nunc pro domino, pro uobis saepe locuta est, inuidia careat, bona nec sua quisque recuset. [13,140] 'Nam genus et proauos et quae non fecimus ipsi, uix ea nostra uoco, sed enim, quia rettulit Aiax esse Iouis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo: nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, 145 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul; est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, [13,150] proposita arma peto: meritis expendite causam, dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, sed uirtutis honor spoliis quaeratur in istis! aut si proximitas primusque requiritur heres, 155 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi: quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumue ferantur! nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa? ergo, operum quoniam nudum certamen habetur, [13,160] plura quidem feci, quam quae conprendere dictis in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar. 'Praescia uenturi genetrix Nereia leti dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, in quibus Aiacem, sumptae fallacia uestis: 165 arma ego femineis animum motura uirilem mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros uirgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti "nate dea," dixi "tibi se peritura reseruant Pergama! quid dubitas ingentem euertere Troiam?" [13,170] iniecique manum fortemque ad fortia misi. ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta pugnantem domui, uictum orantemque refeci; quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, 175 et Scyrum cepisse; mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, utque alios taceam, qui saeuum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector! illis haec armis, quibus est inuentus Achilles, [13,180] arma peto: uiuo dederam, post fata reposco. 'Ut dolor unius Danaos peruenit ad omnes, Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes 185 inmeritam saeuae natam mactare Dianae. denegat hoc genitor diuisque irascitur ipsis atque in rege tamen pater est, ego mite parentis ingenium uerbis ad publica commoda uerti: hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides) [13,190] difficilem tenui sub iniquo iudice causam. hunc tamen utilitas populi fraterque datique summa mouet sceptri, laudem ut cum sanguine penset; mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu decipienda fuit, quo si Telamonius isset, 195 orba suis essent etiam nunc lintea uentis. 'Mittor et Iliacas audax orator ad arces, uisaque et intrata est altae mihi curia Troiae, plenaque adhuc erat illa uiris; interritus egi quam mihi mandarat communem Graecia causam [13,200] accusoque Parin praedamque Helenamque reposco et moueo Priamum Priamoque Antenora iunctum; at Paris et fratres et qui rapuere sub illo, uix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 205 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque utiliter feci spatiosi tempore belli. post acies primas urbis se moenibus hostes continuere diu, nec aperti copia Martis ulla fuit; decimo demum pugnauimus anno: [13,210] quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti? quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris, hostibus insidior, fossa munimina cingo, consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida, doceo, quo simus alendi 215 armandique modo, mittor, quo postulat usus. 'Ecce Iouis monitu deceptus imagine somni rex iubet incepti curam dimittere belli; ille potest auctore suam defendere uocem: non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, [13,220] quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros? cur non arma capit, dat, quod uaga turba sequatur? non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. quid, quod et ipse fugit? uidi, puduitque uidere, cum tu terga dares inhonestaque uela parares; 225 nec mora, "quid facitis? quae uos dementia" dixi "concitat, o socii, captam dimittere Troiam, quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?" talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum fecerat, auersos profuga de classe reduxi. [13,230] conuocat Atrides socios terrore pauentes: nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam audet, at ausus erat reges incessere dictis Thersites etiam, per me haut inpune proteruis! erigor et trepidos ciues exhortor in hostem 235 amissamque mea uirtutem uoce repono. tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse uideri fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. 'Denique de Danais quis te laudatue petitue? at sua Tydides mecum communicat acta, [13,240] me probat et socio semper confidit Ulixe. est aliquid, de tot Graiorum milibus unum a Diomede legi! nec me sors ire iubebat: sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona 245 interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi prodere et edidici, quid perfida Troia pararet. omnia cognoram nec, quod specularer, habebam et iam promissa poteram cum laude reuerti: haut contentus eo petii tentoria Rhesi [13,250] inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captiuo, uictor uotisque potitus, ingredior curru laetos imitante triumphos; cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, arma negate mihi, fueritque benignior Aiax. 255 quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro deuastata meo? cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque exitioque dedi cum Chersidamante Thoona [13,260] et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. sunt et mihi uulnera, ciues, ipso pulchra loco; nec uanis credite uerbis, aspicite! en' uestemque manu diduxit et 'haec sunt 265 pectora semper' ait 'uestris exercita rebus! at nihil inpendit per tot Telamonius annos sanguinis in socios et habet sine uulnere corpus! 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Iouemque? [13,270] confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem uobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis. 275 ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis se putat, oblitus regisque ducumque meique, nonus in officio et praelatus munere sortis. sed tamen euentus uestrae, fortissime, pugnae quis fuit? Hector abit uiolatus uulnere nullo! [13,280] 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore temporis illius, quo, Graium murus, Achilles procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque tardarunt, quin corpus humo sublime referrem: his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis 285 et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro. sunt mihi, quae ualeant in talia pondera, uires, est animus certe uestros sensurus honores: scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, [13,290] artis opus tantae, rudis et sine pectore miles indueret? neque enim clipei caelamina nouit, Oceanum et terras cumque alto sidera caelo Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton diuersosque orbes nitidumque Orionis ensem. 295 {postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!} 'Quid, quod me duri fugientem munera belli arguit incepto serum accessisse labori nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? si simulasse uocas crimen, simulauimus ambo; [13,300] si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, primaque sunt illis data tempora, cetera uobis: haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen cum tanto commune uiro: deprensus Ulixis 305 ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. 'Neue in me stolidae conuicia fundere linguae admiremur eum, uobis quoque digna pudore obicit. an falso Palameden crimine turpe accusasse mihi, uobis damnasse decorum est? [13,310] sed neque Naupliades facinus defendere tantum tamque patens ualuit, nec uos audistis in illo crimina: uidistis, pretioque obiecta patebant. 'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, esse reus merui (factum defendite uestrum! 315 consensistis enim), nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bellique uiaeque labori temptaretque feros requie lenire dolores. paruitet uiuit! non haec sententia tantum fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. [13,320] quem quoniam uates delenda ad Pergama poscunt, ne mandate mihi! melius Telamonius ibit eloquioque uirum morbis iraque furentem molliet aut aliqua producet callidus arte! ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide 325 stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro uestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit. sis licet infestus sociis regique mihique dure Philoctete, licet exsecrere meumque [13,330] deuoueas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri: te tamen adgrediar mecumque reducere nitar tamque tuis potiar (faueat Fortuna) sagittis, 335 quam sum Dardanio, quem cepi, uate potitus, quam responsa deum Troianaque fata retexi, quam rapui Phrygiae signum penetrale Mineruae hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax? nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: [13,340] fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni uerba uiri? cur hic metuis? cur audet Ulixes ire per excubias et se committere nocti perque feros enses non tantum moenia Troum, uerum etiam summas arces intrare suaque 345 eripere aede deam raptamque adferre per hostes? quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus gestasset laeua taurorum tergora septem. illa nocte mihi Troiae uictoria parta est: Pergama tunc uici, cum uinci posse coegi. [13,350] 'Desine Tydiden uultuque et murmure nobis ostentare meum: pars est sua laudis in illo! nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem 355 esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae: [13,360] quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi, consiliis cessere meis. tibi dextera bello utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro; tu uires sine mente geris, mihi cura futuri; tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum 365 eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite maior, tantum ego te supero. nec non in corpore nostro pectora sunt potiora manu: uigor omnis in illis. [13,370] 'At uos, o proceres, uigili date praemia uestro, proque tot annorum cura, quibus anxius egi, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris: iam labor in fine est; obstantia fata remoui altaque posse capi faciendo Pergama, cepi. 375 per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, {si Troiae fatis aliquid restare putatis,} [13,380] este mei memores! aut si mihi non datis arma, huic date!' et ostendit signum fatale Mineruae. Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit, fortisque uiri tulit arma disertus. Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iouemque 385 sustinuit totiens, unam non sustinet iram, inuictumque uirum uicit dolor: arripit ensem et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes? hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, [13,390] ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.' dixit et in pectus tum demum uulnera passum, qua patuit ferrum, letalem condidit ensem. nec ualuere manus infixum educere telum: expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus 395 purpureum uiridi genuit de caespite florem, qui prius Oebalio fuerat de uulnere natus; littera communis mediis pueroque uiroque inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae. Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis [13,400] et ueterum terras infames caede uirorum uela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas; quae postquam ad Graios domino comitante reuexit, inposita est sero tandem manus ultima bello. {Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx 405 perdidit infelix hominis post omnia formam externasque nouo latratu terruit auras, longus in angustum qua clauditur Hellespontus.} Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iouis ara cruorem [13,410] conbiberat, tractata comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas; Dardanidas matres patriorum signa deorum, dum licet, amplexas succensaque templa tenentes inuidiosa trahunt uictores praemia Grai; 415 mittitur Astyanax illis de turribus, unde pugnantem pro se proauitaque regna tuentem saepe uidere patrem monstratum a matre solebat. iamque uiam suadet Boreas, flatuque secundo carbasa mota sonant: iubet uti nauita uentis; [13,420] 'Troia, uale! rapimur' clamant, dant oscula terrae Troades et patriae fumantia tecta relinquunt. ultima conscendit classemmiserabile uisu! in mediis Hecabe natorum inuenta sepulcris: prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem 425 Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; Hectoris in tumulo canum de uertice crinem, inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit, Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus [13,430] Bistoniis habitata uiris: Polymestoris illic regia diues erat, cui te commisit alendum clam, Polydore, pater Phrygiisque remouit ab armis, consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas adiecisset opes, animi inritamen auari. 435 ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem rex Thracum iuguloque sui demisit alumni et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, exanimem scopulo subiectas misit in undas. Litore Threicio classem religarat Atrides, [13,440] dum mare pacatum, dum uentus amicior esset: hic subito, quantus, cum uiueret, esse solebat, exit humo late rupta similisque minanti temporis illius uultum referebat Achilles, quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro 445 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achiui, obrutaque est mecum uirtutis gratia nostrae! ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum, placet Achilleos mactata Polyxena manes!' dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, [13,450] rapta sinu matris, quam iam prope sola fouebat, fortis et infelix et plus quam femina uirgo ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto. quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris admota est sensitque sibi fera sacra parari, 455 utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem; inque suo uidit figentem lumina uultu, 'utere iamdudum generoso sanguine' dixit 'nulla mora est; at tu iugulo uel pectore telum conde meo' iugulumque simul pectusque retexit. [13,460] 'scilicet haud ulli seruire Polyxena uellem. haud per tale sacrum numen placabitis ullum! mors tantum uellem matrem mea fallere posset: mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamuis non mea mors illi, uerum sua uita tremenda est. 465 uos modo, ne Stygios adeam non libera manes, ite procul, si iusta peto, tactuque uiriles uirgineo remouete manus! acceptior illi, quisquis is est, quem caede mea placare paratis, liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri [13,470] uerba mouent oris (Priami uos filia regis, non captiua rogat), genetrici corpus inemptum reddite, neue auro redimat ius triste sepulcri, sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.' dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat, 475 non tenet; ipse etiam flens inuitusque sacerdos praebita coniecto rupit praecordia ferro. illa super terram defecto poplite labens pertulit intrepidos ad fata nouissima uultus; tunc quoque cura fuit partes uelare tegendas, [13,480] cum caderet, castique decus seruare pudoris. Troades excipiunt deploratosque recensent Priamidas et quot dederit domus una cruores, teque gemunt, uirgo, teque, o modo regia coniunx, regia dicta parens, Asiae florentis imago, 485 nunc etiam praedae mala sors; quam uictor Ulixes esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu edideras: dominum matri uix repperit Hector! quae corpus conplexa animae tam fortis inane, quas totiens patriae dederat natisque uiroque, [13,490] huic quoque dat lacrimas; lacrimas in uulnera fundit osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit canitiemque suam concretam sanguine uellens plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit: 'nata, tuaequid enim superest?dolor ultime matris, 495 nata, iaces, uideoque tuum, mea uulnera, uulnus: en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum, tu quoque uulnus habes; at te, quia femina, rebar a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, totque tuos idem fratres, te perdidit idem, [13,500] exitium Troiae nostrique orbator, Achilles; at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis, nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles: nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti in genus hoc saeuit, tumulo quoque sensimus hostem: 505 Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens, euentuque graui finita est publica clades, sed finita tamen; soli mihi Pergama restant. in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, tot generis natisque potens nuribusque uiroque [13,510] nunc trahor exul, inops, tumulis auulsa meorum, Penelopae munus, quae me data pensa trahentem matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx," postque tot amissos tu nunc, quae sola leuabas 515 maternos luctus, hostilia busta piasti! inferias hosti peperi! quo ferrea resto? quidue moror? quo me seruas, annosa senectus? quo, di crudeles, nisi uti noua funera cernam, uiuacem differtis anum? quis posse putaret [13,520] felicem Priamum post diruta Pergama dici? felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam adspicit et uitam pariter regnumque reliquit. at, puto, funeribus dotabere, regia uirgo, condeturque tuum monumentis corpus auitis! 525 non haec est fortuna domus: tibi munera matris contingent fletus peregrinaeque haustus harenae! omnia perdidimus: superest, cur uiuere tempus in breue sustineam, proles gratissima matri, nunc solus, quondam minimus de stirpe uirili, [13,530] has datus Ismario regi Polydorus in oras. quid moror interea crudelia uulnera lymphis abluere et sparsos inmiti sanguine uultus?' Dixit et ad litus passu processit anili, albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!' 535 dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas: adspicit eiectum Polydori in litore corpus factaque Threiciis ingentia uulnera telis; Troades exclamant, obmutuit illa dolore, et pariter uocem lacrimasque introrsus obortas [13,540] deuorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et aduersa figit modo lumina terra, interdum toruos sustollit ad aethera uultus, nunc positi spectat uultum, nunc uulnera nati, uulnera praecipue, seque armat et instruit ira. 545 qua simul exarsit, tamquam regina maneret, ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est, utque furit catulo lactente orbata leaena signaque nacta pedum sequitur, quem non uidet, hostem, sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram, [13,550] non oblita animorum, annorum oblita suorum, uadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis conloquiumque petit; nam se monstrare relictum uelle latens illi, quod nato redderet, aurum. credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore 555 in secreta uenit: tum blando callidus ore 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato! omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti, per superos iuro.' spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira [13,560] atque ita correpto captiuarum agmina matrum inuocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira potentem) inmergitque manus foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit. 565 clade sui Thracum gens inritata tyranni Troada telorum lapidumque incessere iactu coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum morsibus insequitur rictuque in uerba parato latrauit, conata loqui: locus exstat et ex re [13,570] nomen habet, ueterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululauit maesta per agros. illius Troasque suos hostesque Pelasgos, illius fortuna deos quoque mouerat omnes, sic omnes, ut et ipsa Iouis coniunxque sororque 575 euentus Hecaben meruisse negauerit illos. Non uacat Aurorae, quamquam isdem fauerat armis, cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moueri. cura deam propior luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis [13,580] uidit Achillea pereuntem cuspide mater; uidit, et ille color, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether. at non inpositos supremis ignibus artus sustinuit spectare parens, sed crine soluto 585 sicut erat, magni genibus procumbere non est dedignata Iouis lacrimisque has addere uoces: 'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether, (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) diua tamen, ueni, non ut delubra diesque [13,590] des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras: si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, tum cum luce noua noctis confinia seruo, praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores: 595 Memnonis orba mei uenio, qui fortia frustra pro patruo tulit arma suo primisque sub annis occidit a forti (sic uos uoluistis) Achille. da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, summe deum rector, maternaque uulnera leni!' [13,600] Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto corruit igne rogus, nigrique uolumina fumi infecere diem, ueluti cum flumine Nais exhalat nebulas, nec sol admittitur infra; atra fauilla uolat glomerataque corpus in unum 605 densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (leuitas sua praebuit alas) et primo similis uolucri, mox uera uolucris insonuit pennis, pariter sonuere sorores innumerae, quibus est eadem natalis origo, [13,610] terque rogum lustrant, et consonus exit in auras ter plangor, quarto seducunt castra uolatu; tum duo diuersa populi de parte feroces bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras exercent alasque aduersaque pectora lassant, 615 inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto corpora seque uiro forti meminere creatas. praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo Memnonides dictae, cum sol duodena peregit signa, parentali moriturae more rebellant. [13,620] ergo aliis latrasse Dymantida flebile uisum est; luctibus est Aurora suis intenta piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe. Non tamen euersam Troiae cum moenibus esse spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem 625 fert umeris, uenerabile onus, Cythereius heros. de tantis opibus praedam pius eligit illam Ascaniumque suum profugaque per aequora classe fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum et Polydoreo manantem sanguine terram [13,630] linquit et utilibus uentis aestuque secundo intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus rite colebatur, temploque domoque recepit urbemque ostendit delubraque nota duasque 635 Latona quondam stirpes pariente retentas. ture dato flammis uinoque in tura profuso caesarumque boum fibris de more crematis regia tecta petunt, positique tapetibus altis munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. [13,640] tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos, fallor, an et natum, cum primum haec moenia uidi, bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?' huic Anius niueis circumdata tempora uittis concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros 645 maxime; uidisti natorum quinque parentem, quem nunc (tanta homines rerum inconstantia uersat) paene uides orbum. quod enim mihi filius absens auxilium, quem dicta suo de nomine tellus Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? [13,650] Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber femineae stirpi uoto maiora fideque munera: nam tactu natarum cuncta mearum in segetem laticemque meri canaeque Mineruae transformabantur, diuesque erat usus in illis. 655 hoc ubi cognouit Troiae populator Atrides, (ne non ex aliqua uestram sensisse procellam nos quoque parte putes), armorum uiribus usus abstrahit inuitas gremio genitoris alantque imperat Argolicam caelesti munere classem. [13,660] effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus et totidem natis Andros fraterna petita est. miles adest et, ni dedantur, bella minatur: uicta metu pietas consortia corpora poenae dedidit; et timido possis ignoscere fratri: 665 non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, Hector erat, per quem decimum durastis in annum. iamque parabantur captiuis uincla lacertis: illae tollentes etiamnum libera caelo bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque [13,670] muneris auctor opem,si miro perdere more ferre uocatur opem, nec qua ratione figuram perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque coniugis in uolucres, niueas abiere columbas.' 675 Talibus atque aliis postquam conuiuia dictis inplerunt, mensa somnum petiere remota cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi, qui petere antiquam matrem cognataque iussit litora; prosequitur rex et dat munus ituris, [13,680] Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris: miserat hunc illi Therses, fabricauerat Alcon Hyleus et longo caelauerat argumento. 685 urbs erat, et septem posses ostendere portas: hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant; ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique effusaeque comas et apertae pectora matres significant luctum; nymphae quoque flere uidentur [13,690] siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. ecce facit mediis natas Orione Thebis hac non femineum iugulo dare uulnus aperto, illac demisso per fortia pectora telo 695 pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem funeribus ferri celebrique in parte cremari. tum de uirginea geminos exire fauilla, ne genus intereat, iuuenes, quos fama Coronas nominat, et cineri materno ducere pompam. [13,700] hactenus antiquo signis fulgentibus aere, summus inaurato crater erat asper acantho. nec leuiora datis Troiani dona remittunt dantque sacerdoti custodem turis acerram, dant pateram claramque auro gemmisque coronam. 705 Inde recordati Teucros a sanguine Teucri ducere principium Creten tenuere locique ferre diu nequiere Iouem centumque relictis urbibus Ausonios optant contingere portus, saeuit hiems iactatque uiros, Strophadumque receptos [13,710] portubus infidis exterruit ales Aello. et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, praeter erant uecti: certatam lite deorum Ambraciam uersique uident sub imagine saxum 715 iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, uocalemque sua terram Dodonida quercu Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso inpia subiectis fugere incendia pennis. Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis [13,720] rura petunt, Epiros ab his regnataque uati Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur; inde futurorum certi, quae cuncta fideli Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis, 725 e quibus imbriferos est uersa Pachynos ad austros, mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos aequoris expertes spectat boreanque Peloros. hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo sub noctem potitur Zanclaea classis harena: [13,730] Scylla latus dextrum, laeuum inrequieta Charybdis infestat; uorat haec raptas reuomitque carinas, illa feris atram canibus succingitur aluum, uirginis ora gerens, et, si non omnia uates ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore uirgo: 735 hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, ibat et elusos iuuenum narrabat amores. cui dum pectendos praebet Galatea capillos, talibus adloquitur repetens suspiria dictis: [13,740] 'te tamen, o uirgo, genus haut inmite uirorum expetit, utque facis, potes his inpune negare; at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem 745 effugere.' et lacrimae uocem inpediere loquentis. quas ubi marmoreo detersit pollice uirgo et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit 'neue tui causam tege (sic sum fida) doloris!' Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: [13,750] 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus magna quidem patrisque sui matrisque uoluptas, nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni. pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia lanugine malas. 755 hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis [13,760] horrendus siluis et uisus ab hospite nullo inpune et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor, sentit ualidaque cupidine captus uritur oblitus pecorum antrorumque suorum. iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, 765 iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam et spectare feros in aqua et conponere uultus. caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris cessant, et tutae ueniuntque abeuntque carinae. [13,770] Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes." risit et "o uatum stolidissime, falleris," inquit, 775 "altera iam rapuit." sic frustra uera monentem spernit et aut gradiens ingenti litora passu degrauat, aut fessus sub opaca reuertitur antra. prominet in pontum cuneatus acumine longo collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda): [13,780] huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit; lanigerae pecudes nullo ducente secutae. cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est antemnis apta ferendis sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum, 785 senserunt toti pastoria sibila montes, senserunt undae; latitans ego rupe meique Acidis in gremio residens procul auribus hausi talia dicta meis auditaque mente notaui: '"Candidior folio niuei Galatea ligustri, [13,790] floridior pratis, longa procerior alno, splendidior uitro, tenero lasciuior haedo, leuior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiua gratior umbra, mobilior damma, platano conspectior alta, 795 lucidior glacie, matura dulcior uua, mollior et cycni plumis et lacta coacto, et, si non fugias, riguo formosior horto; '"Saeuior indomitis eadem Galatea iuuencis, durior annosa quercu, fallacior undis, [13,800] lentior et salicis uirgis et uitibus albis, his inmobilior scopulis, uiolentior amne, laudato pauone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, 805 et, quod praecipue uellem tibi demere possem, non tantum ceruo claris latratibus acto, uerum etiam uentis uolucrique fugacior aura, (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque ipsa tuas damnes et me retinere labores) [13,810] sunt mihi, pars montis, uiuo pendentia saxo antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu, nec sentitur hiems; sunt poma grauantia ramos, sunt auro similes longis in uitibus uuae, sunt et purpureae: tibi et has seruamus et illas. 815 ipsa tuis manibus siluestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque non solum nigro liuentia suco, uerum etiam generosa nouasque imitantia ceras. nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt [13,820] arbutei fetus: omnis tibi seruiet arbor. '"Hoc pecus omne meum est, multae quoque uallibus errant, multas silua tegit, multae stabulantur in antris, nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: pauperis est numerare pecus; de laudibus harum 825 nil mihi credideris, praesens potes ipsa uidere, ut uix circumeant distentum cruribus uber. sunt, fetura minor, tepidis in ouilibus agni. sunt quoque, par aetas, aliis in ouilibus haedi. lac mihi semper adest niueum: pars inde bibenda [13,830] seruatur, partem liquefacta coagula durant. '"Nec tibi deliciae faciles uulgataque tantum munera contingent, dammae leporesque caperque, parue columbarum demptusue cacumine nidus: inueni geminos, qui tecum ludere possint, 835 inter se similes, uix ut dignoscere possis, uillosae catulos in summis montibus ursae: inueni et dixi 'dominae seruabimus istos.' '"Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto, iam, Galatea, ueni, nec munera despice nostra! [13,840] certe ego me noui liquidaeque in imagine uidi nuper aquae, placuitque mihi mea forma uidenti. adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior Iuppiter in caelo, nam uos narrare soletis nescio quem regnare Iouem; coma plurima toruos 845 prominet in uultus, umerosque, ut lucus, obumbrat; nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flauentia uelent; pluma tegit uolucres, ouibus sua lana decori est: [13,850] barba uiros hirtaeque decent in corpore saetae. unum est in media lumen mihi fronte, sed instar ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus Sol uidet e caelo? Soli tamen unicus orbis. '"Adde, quod in uestro genitor meus aequore regnat: 855 hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni, quique Iouem et caelum sperno et penetrabile fulmen, Nerei, te uereor, tua fulmine saeuior ira est. atque ego contemptus essem patientior huius, [13,860] si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso Acin amas praefersque meis conplexibus Acin? ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur: sentiet esse mihi tanto pro corpore uires! 865 uiscera uiua traham diuulsaque membra per agros perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis, cumque suis uideor translatam uiribus Aetnen pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moueris." [13,870] 'Talia nequiquam questus (nam cuncta uidebam) surgit et ut taurus uacca furibundus adempta stare nequit siluaque et notis saltibus errat, cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes me uidet atque Acin "uideo" que exclamat "et ista 875 ultima sit, faciam, Veneris concordia uestrae." tantaque uox, quantam Cyclops iratus habere debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne. ast ego uicino pauefacta sub aequore mergor; terga fugae dederat conuersa Symaethius heros [13,880] et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes," dixerat "et uestris periturum admittite regnis!" insequitur Cyclops partemque e monte reuulsam mittit, et extremus quamuis peruenit ad illum angulus e saxo, totum tamen obruit Acin, 885 at nos, quod fieri solum per fata licebat, fecimus, ut uires adsumeret Acis auitas. puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor euanescere coepit, [13,890] fitque color primo turbati fluminis imbre purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit, uiuaque per rimas proceraque surgit harundo, osque cauum saxi sonat exsultantibus undis, miraque res, subito media tenus exstitit aluo 895 incinctus iuuenis flexis noua cornua cannis, qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem uersus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.' Desierat Galatea loqui, coetuque soluto [13,900] discedunt placidisque natant Nereides undis. Scylla redit; neque enim medio se credere ponto audet, et aut bibula sine uestibus errat harena aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda: 905 ecce fretum stringens, alti nouus incola ponti, nuper in Euboica uersis Anthedone membris, Glaucus adest, uisaeque cupidine uirginis haeret et, quaecumque putat fugientem posse morari, uerba refert; fugit illa tamen ueloxque timore [13,910] peruenit in summum positi prope litora montis. ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum longa sub arboribus conuexus in aequora uertex: constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne ille sit, ignorans admiraturque colorem 915 caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. sensit et innitens, quae stabat proxima, moli 'non ego prodigium nec sum fera belua, uirgo, sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus [13,920] ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis; nam modo ducebam ducentia retia pisces, nunc in mole sedens moderabar harundine linum. 925 sunt uiridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuuencae, nec placidae carpsistis oues hirtaeue capellae; non apis inde tulit conlectos sedula flores, [13,930] non data sunt capiti genialia serta, neque umquam falciferae secuere manus; ego primus in illo caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captiuos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus 935 aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest? gramine contacto coepit mea praeda moueri et mutare latus terraque ut in aequore niti. dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas [13,940] turba suas dominumque nouum litusque relinquunt. obstipui dubitoque diu causamque requiro, num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae: "quae tamen has" inquam "uires habet herba?" manuque pabula decerpsi decerptaque dente momordi. 945 uix bene conbiberant ignotos guttura sucos, cum subito trepidare intus praecordia sensi alteriusque rapi naturae pectus amore; nec potui restare diu "repetenda" que "numquam terra, uale!" dixi corpusque sub aequora mersi. [13,950] di maris exceptum socio dignantur honore, utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant, Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, et purgante nefas nouiens mihi carmine dicto pectora fluminibus iubeor supponere centum; 955 nec mora, diuersis lapsi de partibus amnes totaque uertuntur supra caput aequora nostrum. hactenus acta tibi possum memoranda referre, hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. quae postquam rediit, alium me corpore toto, [13,960] ac fueram nuper, neque eundem mente recepi: hanc ego tum primum uiridem ferrugine barbam caesariemque meam, quam longa per aequora uerro, ingentesque umeros et caerula bracchia uidi cruraque pinnigero curuata nouissima pisce. 965 quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, quid iuuat esse deum, si tu non tangeris istis?' talia dicentem, dicturum plura, reliquit Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa prodigiosa petit Titanidos atria Circes.