[3,0] LIBER TERTIUS. Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, Mars, ades et nitidas casside solue comas. Forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae: a te qui canitur nomina mensis habet. [3,5] Ipse uides manibus peragi fera bella Mineruae: num minus ingenuis artibus illa uacat? Palladis exemplo ponendae tempora sume cuspidis: inuenies et quod inermis agas. Tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos [3,10] cepit, ut huic urbi semina magna dares. Siluia Vestalis quid enim uetat inde moueri? sacra lauaturas mane petebat aquas. Uentum erat ad molli decliuem tramite ripam; ponitur e summa fictilis urna coma: [3,15] fessa resedit humo, uentosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas. Dum sedet, umbrosae salices uolucresque canorae fecerunt somnos et leue murmur aquae; blanda quies furtim uictis obrepsit ocellis, [3,20] et cadit a mento languida facta manus. Mars uidet hanc uisamque cupit potiturque cupita, et sua diuina furta fefellit ope. Somnus abit, iacet ipsa grauis; iam scilicet intra uiscera Romanae conditor urbis erat. [3,25] Languida consurgit, nec scit cur languida surgat, et peragit tales arbore nixa sonos: 'utile sit faustumque, precor, quod imagine somni uidimus: an somno clarius illud erat? Ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis [3,30] decidit ante sacros lanea uitta focos. Inde duae pariter, uisu mirabile, palmae surgunt: ex illis altera maior erat, et grauibus ramis totum protexerat orbem, contigeratque sua sidera summa coma. [3,35] Ecce meus ferrum patruus molitur in illas: terreor admonitu, corque timore micat. Martia, picus, auis gemino pro stipite pugnant et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.' Dixerat, et plenam non firmis uiribus urnam [3,40] sustulit: implerat, dum sua uisa refert. Interea crescente Remo, crescente Quirino, caelesti tumidus pondere uenter erat. Quo minus emeritis exiret cursibus annus restabant nitido iam duo signa deo: [3,45] Siluia fit mater; Vestae simulacra feruntur uirgineas oculis opposuisse manus. Ara deae certe tremuit pariente ministra, et subiit cineres territa flamma suos. Hoc ubi cognouit contemptor Amulius aequi [3,50] nam raptas fratri uictor habebat opes, amne iubet mergi geminos. Scelus unda refugit: in sicca pueri destituuntur humo. Lacte quis infantes nescit creuisse ferino, et picum expositis saepe tulisse cibos? [3,55] Non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, nec taceam uestras, Faustule pauper, opes: uester honos ueniet, cum Larentalia dicam: acceptus geniis illa December habet. Martia ter senos proles adoleuerat annos, [3,60] et suberat flauae iam noua barba comae: omnibus agricolis armentorumque magistris Iliadae fratres iura petita dabant. Saepe domum ueniunt praedonum sanguine laeti et redigunt actos in sua rura boues. [3,65] Ut genus audierunt, animos pater editus auget, et pudet in paucis nomen habere casis, Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, regnaque longaeuo restituuntur auo. Moenia conduntur, quae, quamuis parua fuerunt, [3,70] non tamen expediit transiluisse Remo. Iam, modo quae fuerant siluae pecorumque recessus, urbs erat, aeternae cum pater urbis ait: 'arbiter armorum, de cuius sanguine natus credor et, ut credar, pignora multa dabo, [3,75] a te principium Romano dicimus anno: primus de patrio nomine mensis erit.' Uox rata fit, patrioque uocat de nomine mensem: dicitur haec pietas grata fuisse deo. Et tamen ante omnes Martem coluere priores; [3,80] hoc dederat studiis bellica turba suis. Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam, Volcanum tellus Hypsipylaea colit, Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae, pinigerum Fauni Maenalis ora caput: [3,85] Mars Latio uenerandus erat, quia praesidet armis; arma ferae genti remque decusque dabant. Quod si forte uacas, peregrinos inspice fastos: mensis in his etiam nomine Martis erit. Tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, [3,90] sextus apud populos, Hernica terra, tuos; inter Aricinos Albanaque tempora constat factaque Telegoni moenia celsa manu; quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer, a tribus hunc primum turba Curensis habet; [3,95] et tibi cum proauis, miles Paeligne, Sabinis conuenit; huic genti quartus utrique deus. Romulus, hos omnes ut uinceret ordine saltem, sanguinis auctori tempora prima dedit. Nec totidem ueteres, quot nunc, habuere Kalendas: [3,100] ille minor geminis mensibus annus erat. Nondum tradiderat uictas uictoribus artes Graecia, facundum sed male forte genus: qui bene pugnabat, Romanam nouerat artem; mittere qui poterat pila, disertus erat. [3,105] Quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas senserat, aut geminos esse sub axe polos, esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur Sidoniis, Helicen Graia carina notet, signaque quae longo frater percenseat anno, [3,110] ire per haec uno mense sororis equos? Libera currebant et inobseruata per annum sidera; constabat sed tamen esse deos. Non illi caelo labentia signa tenebant, sed sua, quae magnum perdere crimen erat, [3,115] illa quidem feno, sed erat reuerentia feno quantam nunc aquilas cernis habere tuas. Pertica suspensos portabat longa maniplos, unde maniplaris nomina miles habet. Ergo animi indociles et adhuc ratione carentes [3,120] mensibus egerunt lustra minora decem. Annus erat decimum cum luna receperat orbem: hic numerus magno tunc in honore fuit, seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, seu quia bis quinto femina mense parit, [3,125] seu quod adusque decem numero crescente uenitur, principium spatiis sumitur inde nouis. Inde patres centum denos secreuit in orbes Romulus, hastatos instituitque decem, et totidem princeps, totidem pilanus habebat [3,130] corpora, legitimo quique merebat equo. Quin etiam partes totidem Titiensibus ille, quosque uocant Ramnes, Luceribusque dedit. Adsuetos igitur numeros seruauit in anno; hoc luget spatio femina maesta uirum. [3,135] Neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae Martis, ad haec animum signa referre potes. Laurea flaminibus quae toto perstitit anno tollitur, et frondes sunt in honore nouae; ianua tum regis posita uiret arbore Phoebi; [3,140] ante tuas fit idem, Curia prisca,fores. Vesta quoque ut folio niteat uelata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis. Adde quod arcana fieri nouus ignis in aede dicitur, et uires flamma refecta capit. [3,145] Nec mihi parua fides annos hinc isse priores Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli. Hinc etiam ueteres initi memorantur honores ad spatium belli, perfide Poene, tui. Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde [3,150] incipit a numero nomina quisquis habet. Primus, oliuiferis Romam deductus ab aruis, Pompilius menses sensit abesse duos, siue hoc a Samio doctus, qui posse renasci nos putat, Egeria siue monente sua. [3,155] Sed tamen errabant etiam nunc tempora,donec Caesaris in multis haec quoque cura fuit. Non haec ille deus tantaeque propaginis auctor credidit officiis esse minora suis, promissumque sibi uoluit praenoscere caelum [3,160] nec deus ignotas hospes inire domos. Ille moras solis, quibus in sua signa rediret, traditur exactis disposuisse notis; is decies senos ter centum et quinque diebus iunxit et a pleno tempora quinta die. [3,165] Hic anni modus est: in lustrum accedere debet, quae consummatur partibus, una dies. 'Si licet occultos monitus audire deorum uatibus, ut certe fama licere putat, cum sis officiis, Gradiue, uirilibus aptus, [3,170] dic mihi matronae cur tua festa colant.' Sic ego. Sic posita dixit mihi casside Mauors sed tamen in dextra missilis hasta fuit: 'nunc primum studiis pacis deus utilis armis aduocor, et gressus in noua castra fero. [3,175] Nec piget incepti: iuuat hac quoque parte morari, hoc solam ne se posse Minerua putet. Disce, Latinorum uates operose dierum, quod petis, et memori pectore dicta nota. Parua fuit, si prima uelis elementa referre, [3,180] Roma, sed in parua spes tamen huius erat. Moenia iam stabant, populis angusta futuris, credita sed turbae tum nimis ampla suae. Quae fuerit nostri si quaeris regia nati, aspice de canna straminibusque domum. [3,185] In stipula placidi capiebat munera somni, et tamen ex illo uenit in astra toro. Iamque loco maius nomen Romanus habebat, nec coniunx illi nec socer ullus erat. Spernebant generos inopes uicinia diues, [3,190] et male credebar sanguinis auctor ego. In stabulis habitasse et oues pauisse nocebat iugeraque inculti pauca tenere soli. Cum pare quaeque suo coeunt uolucresque feraeque atque aliquam de qua procreet anguis habet. [3,195] Extremis dantur conubia gentibus: at quae Romano uellet nubere nulla fuit. Indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem. "tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt." Festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet, [3,200] illa facta die dum sua sacra canet. Intumuere Cures et quos dolor attigit idem: tum primum generis intulit arma socer. Iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, tractaque erant longa bella propinqua mora: [3,205] conueniunt nuptae dictam Iunonis in aedem, quas inter mea sic est nurus ausa loqui: "O pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus, non ultra lente possumus esse piae. Stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi [3,210] eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet. Quaerendum est uiduae fieri malitis an orbae. consilium uobis forte piumque dabo." Consilium dederat: parent, crinesque resoluunt maestaque funerea corpora ueste tegunt. [3,215] Iam steterant acies ferro mortique paratae, iam lituus pugnae signa daturus erat, cum raptae ueniunt inter patresque uirosque, inque sinu natos, pignora cara, tenent. Ut medium campi scissis tetigere capillis, [3,220] in terram posito procubuere genu; et, quasi sentirent, blando clamore nepotes tendebant ad auos bracchia parua suos. Qui poterat, clamabat auum tum denique uisum, et, qui uix poterat, posse coactus erat. [3,225] Tela uiris animique cadunt, gladiisque remotis dant soceri generis accipiuntque manus, laudatasque tenent natas, scutoque nepotem fert auus: hic scuti dulcior usus erat. Inde ~diem quae prima mea est~ celebrare Kalendas [3,230] Oebaliae matres non leue munus habent, aut quia committi strictis mucronibus ausae finierant lacrimis Martia bella suis; uel quod erat de me feliciter Ilia mater rite colunt matres sacra diemque meum. [3,235] Quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente niues; arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uuidaque in tenero palmite gemma tumet; quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras, [3,240] fertilis occultas inuenit herba uias? Nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, nunc auis in ramo tecta laremque parat. Tempora iure colunt Latiae fecunda parentes, quarum militiam uotaque partus habet. [3,245] Adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat, qui nunc Esquilias nomina collis habet, illic a nuribus Iunoni templa Latinis hac sunt, si memini, publica facta die. Quid moror et uariis onero tua pectora causis? [3,250] eminet ante oculos quod petis ecce tuos. Mater amat nuptas: matris me turba frequentat. Haec nos praecipue tam pia causa decet.' ferte deae flores: gaudet florentibus herbis haec dea; de tenero cingite flore caput: [3,255] dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti': dicite 'tu uoto parturientis ades.' Siqua tamen grauida est, resoluto crine precetur ut soluat partus molliter illa suos. Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis [3,260] arma ferant Salii Mamuriumque canant? Nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae; nympha, Numae coniunx, ad tua facta ueni. Uallis Aricinae silua praecinctus opaca est lacus, antiqua religione sacer; [3,265] hic latet Hippolytus loris direptus equorum, unde nemus nullis illud aditur equis. Licia dependent longas uelantia saepes, et posita est meritae multa tabella deae. Saepe potens uoti, frontem redimita coronis, [3,270] femina lucentes portat ab Urbe faces. Regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, et perit exemplo postmodo quisque suo. Defluit incerto lapidosus murmure riuus: saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi. [3,275] Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis: illa Numae coniunx consiliumque fuit. Principio nimium promptos ad bella Quirites molliri placuit iure deumque metu. Inde datae leges, ne firmior omnia posset, [3,280] coeptaque sunt pure tradita sacra coli. Exuitur feritas, armisque potentius aequum est, et cum ciue pudet conseruisse manus, atque aliquis, modo trux, uisa iam uertitur ara uinaque dat tepidis farraque salsa focis. [3,285] Ecce deum genitor rutilas per nubila flammas spargit, et effusis aethera siccat aquis. Non alias missi cecidere frequentius ignes: rex pauet et uolgi pectora terror habet. Cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen [3,290] est' ait 'et saeui flectitur ira Iouis. Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi tradere, Romani numen utrumque soli. Nec sine ui tradent: adhibe tu uincula captis'; atque ita qua possint edidit arte capi. [3,295] Lucus Auentino suberat niger ilicis umbra, quo posses uiso dicere 'numen inest'. In medio gramen, muscoque adoperta uirenti manabat saxo uena perennis aquae; inde fere soli Faunus Picusque bibebant: [3,300] huc uenit et fonti rex Numa mactat ouem, plenaque odorati disponit pocula Bacchi, cumque suis antro conditus ipse latet. Ad solitos ueniunt siluestria numina fontes et releuant multo pectora sicca mero. [3,305] Uina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro uinclaque sopitas addit in arta manus. Somnus ut abscessit, pugnando uincula temptant rumpere; pugnantes fortius illa tenent. Tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris [3,310] si scelus ingenio scitis abesse meo, quoque modo possit fulmen monstrate piari.' Sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait: 'Magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro fas sit: habent fines numina nostra suos. [3,315] Di sumus agrestes et qui dominemur in altis montibus; arbitrium est in sua tecta Ioui. Hunc tu non poteris per te deducere caelo, at poteris nostra forsitan usus ope.' Dixerat haec Faunus; par est sententia Pici. [3,320] 'Deme tamen nobis uincula', Picus ait, 'Iuppiter huc ueniet, ualida perductus ab arte: nubila promissi Styx mihi testis erit.' Emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant, quaque trahant superis sedibus arte Iouem [3,325] scire nefas homini. Nobis concessa canentur quaeque pio dici uatis ab ore licet. Eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores nunc quoque te celebrant Eliciumque uocant. Constat Auentinae tremuisse cacumina siluae, [3,330] terraque subsedit pondere pressa Iouis: corda micant regis totoque e corpore sanguis fugit et hirsutae deriguere comae. Ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit 'fulminis, altorum rexque paterque deum, [3,335] si tua contigimus manibus donaria puris, hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.' Adnuit oranti, sed uerum ambage remota abdidit et dubio terruit ore uirum. 'Caede caput' dixit; cui rex 'parebimus' inquit; [3,340] 'caedenda est hortis eruta cepa meis.' Addidit hic 'hominis'; 'sumes' ait ille 'capillos.' Postulat hic animam; cui Numa 'piscis' ait. Risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures, o uir conloquio non abigende deum. [3,345] Sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem Cynthius, imperii pignora certa dabo.' Dixit et ingenti tonitru super aethera motum fertur, adorantem destituitque Numam. Ille redit laetus memoratque Quiritibus acta: [3,350] tarda uenit dictis difficilisque fides. 'At certe credemur' ait 'si uerba sequetur exitus: en audi crastina, quisquis ades. Protulerit terris cum totum Cynthius orbem, Iuppiter imperii pignora certa dabit.' [3,355] Discedunt dubii, promissaque tarda uidentur, dependetque fides a ueniente die. Mollis erat tellus rorata mane pruina: ante sui populus limina regis adest. Prodit et in solio medius consedit acerno; [3,360] innumeri circa stantque silentque uiri. Ortus erat summo tantummodo margine Phoebus: sollicitae mentes speque metuque pauent. Constitit atque caput niueo uelatus amictu iam bene dis notas sustulit ille manus, [3,365] atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit; 'pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.' Dum loquitur, totum iam sol emouerat orbem, et grauis aetherio uenit ab axe fragor. Ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit. [3,370] Credite dicenti: mira sed acta loquor: a media caelum regione dehiscere coepit: summisere oculos cum duce turba suo. Ecce leui scutum uersatum leniter aura decidit: a populo clamor ad astra uenit. [3,375] Tollit humo munus caesa prius ille iuuenca quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile uocat, quod ab omni parte recisum est, quaque notes oculis angulus omnis abest. Tum, memor imperii sortem consistere in illo, [3,380] consilium multae calliditatis init: plura iubet fieri simili caelata figura, error ut ante oculos insidiantis eat. Mamurius, morum fabraene exactior artis difficile est, illud, dicere, clausit opus. [3,385] Cui Numa munificus 'facti pete praemia' dixit: 'si mea nota fides, inrita nulla petes.' Iam dederat Saliis a saltu nomina ducta armaque et ad certos uerba canenda modos; tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur, [3,390] nominaque extremo carmine nostra sonent.' Inde sacerdotes operi promissa uetusto praemia persoluunt Mamuriumque uocant. Nubere siqua uoles, quamuis properabitis ambo, differ; habent paruae commoda magna morae. [3,395] Arma mouent pugnas, pugna est aliena maritis; condita cum fuerint, aptius omen erit. His etiam coniunx apicati cincta Dialis lucibus impexas debet habere comas. Tertia nox de mense suos ubi mouerit ortus [3,400] conditus e geminis Piscibus alter erit. Nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille proximus; a uento nomen uterque tenet. Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx coeperit et quintae tempora lucis aget, [3,405] siue est Arctophylax, siue est piger ille Bootes, mergetur uisus effugietque tuos. At non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam unde trahat sidus parua docere mora est. Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum [3,410] fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis. Tradidit huic uitem pendentem frondibus ulmi, quae nunc de pueri nomine nomen habet. Dum legit in ramo pictas temerarius uuas, decidit: amissum Liber in astra tulit. [3,415] Sextus ubi Oceano cliuosum scandit Olympum Phoebus et alatis aethera carpit equis, quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, gratare, Iliacis turaque pone focis. Caesaris innumeris, quos maluit ille mereri, [3,420] accessit titulis pontificalis honor. Ignibus aeternis aeterni numina praesunt Caesaris: imperii pignora iuncta uides. Di ueteris Troiae, dignissima praeda ferenti, qua grauis Aeneas tutus ab hoste fuit, [3,425] ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos numina: cognatum, Vesta, tuere caput. Quos sancta fouet ille manu, bene uiuitis, ignes: uiuite inexstincti, flammaque duxque, precor. Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis [3,430] templa putant lucos Veiouis ante duos. Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto, 'quilibet huc' inquit 'confuge; tutus eris.' O quam de tenui Romanus origine creuit, turba uetus quam non inuidiosa fuit! [3,435] Ne tamen ignaro nouitas tibi nominis obstet, disce quis iste deus, curue uocetur ita. Iuppiter est iuuenis: iuuenales aspice uoltus; aspice deinde manum: fulmina nulla tenet. Fulmina post ausos caelum adfectare Gigantas [3,440] sumpta Ioui: primo tempore inermis erat; ignibus Ossa nouis et Pelion altius Ossa arsit et in solida fixus Olympus humo. Stat quoque capra simul: nymphae pauisse feruntur Cretides, infanti lac dedit illa Ioui. [3,445] Nunc uocor ad nomen: uegrandia farra coloni quae male creuerunt, uescaque parua uocant; uis ea si uerbi est, cur non ego Veiouis aedem aedem non magni suspicer esse Iouis? Iamque ubi caeruleum uariabunt sidera caelum, [3,450] suspice: Gorgonei colla uidebis equi. Creditur hic caesae grauida ceruice Medusae sanguine respersis prosiluisse iubis. Huic supra nubes et subter sidera lapso caelum pro terra, pro pede pinna fuit; [3,455] iamque indignanti noua frena receperat ore cum leuis Aonias ungula fodit aquas. Nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat, et nitidus stellis quinque decemque micat. [3,460] Protinus aspicies uenienti nocte Coronam Cnosida: Theseo crimine facta dea est. Iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum quae dedit ingrato fila legenda uiro; sorte tori gaudens 'quid flebam rustica?' dixit; 'utiliter nobis perfidus ille fuit.' [3,465] Interea Liber depexos crinibus Indos uicit, et Eoo diues ab orbe redit. Inter captiuas facie praestante puellas grata nimis Baccho filia regis erat. Flebat amans coniunx, spatiataque litore curuo [3,470] edidit incultis talia uerba comis: 'en iterum, fluctus, similes audite querellas. en iterum lacrimas accipe, harena, meas. Dicebam, memini, "periure et perfide Theseu!" ille abiit, eadem crimina Bacchus habet. [3,475] Nunc quoque "nulla uiro" clamabo "femina credat"; nomine mutato causa relata mea est. O utinam mea sors qua primum coeperat isset, iamque ego praesenti tempore nulla forem. Quid me desertis morituram, Liber, harenis [3,480] seruabas? potui dedoluisse semel. Bacche leuis leuiorque tuis, quae tempora cingunt, frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas, ausus es ante oculos adducta paelice nostros tam bene compositum sollicitare torum? [3,485] Heu ubi pacta fides? ubi quae iurare solebas? Me miseram, quotiens haec ego uerba loquar? Thesea culpabas fallacemque ipse uocabas: iudicio peccas turpius ipse tuo. Ne sciat haec quisquam tacitisque doloribus urar, [3,490] ne totiens falli digna fuisse puter. Praecipue cupiam celari Thesea, ne te consortem culpae gaudeat esse suae. At, puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex! eueniat nostris hostibus ille color. [3,495] Quid tamen hoc refert? uitio tibi gratior ipso est. Quid facis? amplexus inquinat illa tuos. Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam coniugis: adsueui semper amare uirum. Ceperunt matrem formosi cornua tauri, [3,500] me tua; at hic laudi est, ille pudendus amor. Ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat quod flammas nobis fassus es ipse tuas. Nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne diceris, et patria raptus ab igne manu. [3,505] Illa ego sum cui tu solitus promittere caelum. ei mihi, pro caelo qualia dona fero!' Dixerat; audibat iamdudum uerba querentis Liber, ut a tergo forte secutus erat. Occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat, [3,510] et 'pariter caeli summa petamus' ait: 'Tu mihi iuncta toro mihi iuncta uocabula sumes, nam tibi mutatae Libera nomen erit, sintque tuae tecum faciam monimenta coronae, Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.' [3,515] Dicta facit, gemmasque nouem transformat in ignes: aurea per stellas nunc micat illa nouem. Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes purpureum rapido qui uehit axe diem, altera gramineo spectabis Equirria Campo, [3,520] quem Tiberis curuis in latus urget aquis; qui tamen eiecta si forte tenebitur unda, Caelius accipiat puluerulentus equos. Idibus est Annae festum geniale Perennae non procul a ripis, aduena Thybri, tuis. [3,525] Plebs uenit ac uirides passim disiecta per herbas potat, et accumbit cum pare quisque sua. Sub Ioue pars durat, pauci tentoria ponunt, sunt quibus e ramis frondea facta casa est; pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, [3,530] desuper extentas imposuere togas. Sole tamen uinoque calent annosque precantur quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt. Inuenies illic qui Nestoris ebibat annos, quae sit per calices facta Sibylla suos. [3,535] Illic et cantant quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua uerba manus, et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis. Cum redeunt, titubant et sunt spectacula uolgi, [3,540] et fortunatos obuia turba uocat. Occurrit nuper uisa est mihi digna relatu pompa: senem potum pota trahebat anus. Quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat, fabula proposito nulla tegenda meo. [3,545] Arserat Aeneae Dido miserabilis igne, arserat exstructis in sua fata rogis, compositusque cinis, tumulique in marmore carmen hoc breue, quod moriens ipsa reliquit, erat: praebuit aeneas et causam mortis et ensem: [3,550] ipsa sua dido concidit usa manu. Protinus inuadunt Numidae sine uindice regnum, et potitur capta Maurus Iarba domo, seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissae en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.' [3,555] Diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim amisso dubiae rege uagantur apes. Tertia nudandas acceperat area messes, inque cauos ierant tertia musta lacus: pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit [3,560] moenia; germanae iusta dat ante suae. Mixta bibunt molles lacrimis unguenta fauillae, uertice libatas accipiuntque comas, terque 'uale' dixit, cineres ter ad ora relatos pressit, et est illis uisa subesse soror. [3,565] Nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo moenia respiciens, dulce sororis opus. Fertilis est Melite sterili uicina Cosyrae insula, quam Libyci uerberat unda freti. Hanc petit, hospitio regis confisa uetusto: [3,570] hospes opum diues rex ibi Battus erat. Qui postquam didicit casus utriusque sororis, 'haec' inquit 'tellus quantulacumque tua est.' Et tamen hospitii seruasset ad ultima munus; sed timuit magnas Pygmalionis opes. [3,575] Signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat annus, et exilio terra paranda noua est. Frater adest belloque petit. Rex arma perosus 'nos sumus inbelles, tu fuge sospes' ait. Iussa fugit uentoque ratem committit et undis: [3,580] asperior quouis aequore frater erat. Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes paruus ager, Cameren incola turba uocat: illuc cursus erat. Nec longius abfuit inde quam quantum nouies mittere funda potest: [3,585] uela cadunt primo et dubia librantur ab aura: 'findite remigio' nauita dixit 'aquas'; dumque parant torto subducere carbasa lino, percutitur rapido puppis adunca Noto, inque patens aequor, frustra pugnante magistro, [3,590] fertur, et ex oculis uisa refugit humus. Adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus uertitur, et canas alueus haurit aquas. Uincitur ars uento nec iam moderator habenis utitur, at uotis is quoque poscit opem. [3,595] Iactatur tumidas exul Phoenissa per undas, umidaque opposita lumina ueste tegit. Tum primum Dido felix est dicta sorori et quaecumque aliquam corpore pressit humum. Ducitur ad Laurens ingenti flamine litus [3,600] puppis, et expositis omnibus hausta perit. Iam pius Aeneas regno nataque Latini auctus erat, populos miscueratque duos. Litore dotali solo comitatus Achate secretum nudo dum pede carpit iter, [3,605] aspicit errantem, nec credere sustinet Annam esse: quid in Latios illa ueniret agros? Dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates: ad nomen uoltus sustulit illa suos. Heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus? [3,610] Ante oculos miserae fata sororis erant. Sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros flet tamen admonitu motus, Elissa, tui: 'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas tellurem fato prosperiore dari, [3,615] perque deos comites, hac nuper sede locatos, saepe meas illos increpuisse moras. Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste. ei mihi, credibili fortior illa fuit. Ne refer: aspexi non illo corpore digna [3,620] uolnera Tartareas ausus adire domos. At tu, seu ratio te nostris adpulit oris siue deus, regni commoda carpe mei. Multa tibi memores, nil non debemus Elissae: nomine grata tuo, grata sororis eris.' [3,625] Talia dicenti neque enim spes altera restat credidit, errores exposuitque suos; utque domum intrauit Tyrios induta paratus, incipit Aeneas cetera turba tacet: 'hanc tibi cur tradam, pia causa, Lauinia coniunx, [3,630] est mihi: consumpsi naufragus huius opes. Orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora: quam precor ut carae more sororis ames.' Omnia promittit falsumque Lauinia uolnus mente premit tacita dissimulatque metus; [3,635] donaque cum uideat praeter sua lumina ferri multa, tamen mitti clam quoque multa putat. Non habet exactum quid agat: furialiter odit, et parat insidias et cupit ulta mori. Nox erat: ante torum uisa est adstare sororis [3,640] squalenti Dido sanguinulenta coma et 'fuge, ne dubita, maestum fuge' dicere 'tectum'; sub uerbum querulas impulit aura fores. Exsilit et uelox humili ~super ausa~ fenestra se iacit audacem fecerat ipse timor, [3,645] cumque metu rapitur tunica uelata recincta, currit ut auditis territa damma lupis, corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis creditur et stagnis occuluisse suis. Sidonis interea magno clamore per agros [3,650] quaeritur: apparent signa notaeque pedum; uentum erat ad ripas: inerant uestigia ripis; sustinuit tacitas conscius amnis aquas. Ipsa loqui uisa est 'placidi sum nympha Numici: amne perenne latens Anna Perenna uocor.' [3,655] Protinus erratis laeti uescuntur in agris et celebrant largo seque diemque mero. Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum; pars Themin, Inachiam pars putat esse bouem. Inuenies qui te nymphen Azanida dicant [3,660] teque Ioui primos, Anna, dedisse cibos. Haec quoque, quam referam, nostras peruenit ad aures fama, nec a ueri dissidet illa fide. Plebs uetus et nullis etiam nunc tuta tribunis fugit et in Sacri uertice Montis erat; [3,665] iam quoque quem secum tulerant defecerat illos uictus et humanis usibus apta Ceres. Orta suburbanis quaedam fuit Anna Bouillis, pauper, sed multae sedulitatis anus; illa, leui mitra canos incincta capillos, [3,670] fingebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat diuidere: haec populo copia grata fuit. Pace domi facta signum posuere Perennae, quod sibi defectis illa ferebat opem. [3,675] Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae, dicere; nam coeunt certaque probra canunt. Nuper erat dea facta: uenit Gradiuus ad Annam, et cum seducta talia uerba facit: 'mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum; [3,680] pendet ab officio spes mihi magna tuo. Armifer armiferae correptus amore Mineruae uror, et hoc longo tempore uolnus alo. Effice, di studio similes coeamus in unum: conueniunt partes hae tibi, comis anus.' [3,685] Dixerat; illa deum promisso ludit inani, et stultam dubia spem trahit usque mora. Saepius instanti 'mandata peregimus' inquit; 'euicta est: precibus uix dedit illa manus.' Credit amans thalamosque parat. Deducitur illuc [3,690] Anna tegens uoltus, ut noua nupta, suos. Oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam: nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum. Ridet amatorem carae noua diua Mineruae, nec res hac Veneri gratior ulla fuit. [3,695] Inde ioci ueteres obscenaque dicta canuntur, et iuuat hanc magno uerba dedisse deo. Praeteriturus eram gladios in principe fixos, cum sic a castis Vesta locuta focis: 'ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos; [3,700] sacrilegae telis me petiere manus. Ipsa uirum rapui simulacraque nuda reliqui: quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.' ille quidem caelo positus Iouis atria uidit, et tenet in magno templa dicata foro; [3,705] at quicumque nefas ausi, prohibente deorum numine, polluerant pontificale caput, morte iacent merita: testes estote, Philippi, et quorum sparsis ossibus albet humus. Hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt [3,710] Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem. Postera cum teneras aurora refecerit herbas, Scorpios a prima parte uidendus erit. Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho: Bacche, faue uati, dum tua festa cano. [3,715] Nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum Iuppiter adferret, ~partus hic et bis erat~; nec, puer ut posses maturo tempore nasci, expletum patrio corpore matris opus. Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos [3,720] et domitas gentes, turifer Inde, tuas. Tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris, inque tuum furiis acte Lycurge genus. Ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra dicere; sed non est carminis huius opus. [3,725] Carminis huius opus causas exponere quare uitisator populos ad sua liba uocet. Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt, Liber, et in gelidis herba reperta focis. Te memorant, Gange totoque Oriente subacto, [3,730] primitias magno seposuisse Ioui: cinnama tu primus captiuaque tura dedisti deque triumphato uiscera tosta boue. Nomine ab auctoris ducunt libamina nomen libaque, quod sanctis pars datur inde focis; [3,735] liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt. Ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro non habet ingratos fabula nostra iocos; iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida uentum: [3,740] aeriferae comitum concrepuere manus. Ecce nouae coeunt uolucres tinnitibus actae, quosque mouent sonitus aera, sequuntur apes; colligit errantes et in arbore claudit inani Liber, et inuenti praemia mellis habet. [3,745] Ut satyri leuisque senex tetigere saporem quaerebant flauos per nemus omne fauos. Audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex; utque piger pandi tergo residebat aselli, [3,750] adplicat hunc ulmo corticibusque cauis. Constitit ipse super ramoso stipite nixus, atque auide trunco condita mella petit: milia crabronum coeunt, et uertice nudo spicula defigunt oraque sima notant. [3,755] Ille cadit praeceps et calce feritur aselli, inclamatque suos auxiliumque rogat. Concurrunt satyri turgentiaque ora parentis rident: percusso claudicat ille genu. Ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat; [3,760] hic paret monitis et linit ora luto. Melle pater fruitur, liboque infusa calenti iure repertori splendida mella damus. Femina cur praesit, non est rationis opertae: femineos thyrso concitat ille choros. [3,765] Cur anus hoc faciat, quaeris? Uinosior aetas ~haec erat et~ grauidae munera uitis amat. Cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho; hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est. Nysiadas nymphas puerum quaerente nouerca [3,770] hanc frondem cunis opposuisse ferunt. Restat ut inueniam quare toga libera detur Lucifero pueris, candide Bacche, tuo: siue quod ipse puer semper iuuenisque uideris, et media est aetas inter utrumque tibi; [3,775] seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos, commendant curae numinibusque tuis: siue, quod es Liber, uestis quoque libera per te sumitur et uitae liberioris iter: an quia, cum colerent prisci studiosius agros, [3,780] et faceret patrio rure senator opus, et caperet fasces a curuo consul aratro, nec crimen duras esset habere manus, rusticus ad ludos populus ueniebat in Urbem (sed dis, non studiis ille dabatur honor: [3,785] luce sua ludos uuae commentor habebat, quos cum taedifera nunc habet ille dea) ergo ut tironem celebrare frequentia possit, uisa dies dandae non aliena togae? Mite caput, pater, huc placataque cornua uertas, [3,790] et des ingenio uela secunda meo. Itur ad Argeos qui sint, sua pagina dicet hac, si commemini, praeteritaque die. Stella Lycaoniam uergit declinis ad Arcton Miluus: haec illa nocte uidenda uenit. [3,795] Quid dederit uolucri, si uis cognoscere, caelum, Saturnus regnis a Ioue pulsus erat; concitat iratus ualidos Titanas in arma, quaeque fuit fatis debita temptat opem. Matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus [3,800] parte sui serpens posteriore fuit: hunc triplici muro lucis incluserat atris Parcarum monitu Styx uiolenta trium. Uiscera qui tauri flammis adolenda dedisset, sors erat aeternos uincere posse deos. [3,805] Immolat hunc Briareus facta ex adamante securi, et iamiam flammis exta daturus erat: Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi miluus, et meritis uenit in astra suis. Una dies media est, et fiunt sacra Mineruae, [3,810] nomina quae iunctis quinque diebus habent. Sanguine prima uacat, nec fas concurrere ferro: causa, quod est illa nata Minerua die. Altera tresque super rasa celebrantur harena: ensibus exsertis bellica laeta dea est. [3,815] Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae; qui bene placarit Pallada, doctus erit. Pallade placata lanam mollire puellae discant et plenas exonerare colos. Illa etiam stantes radio percurrere telas [3,820] erudit et rarum pectine denset opus. Hanc cole, qui maculas laesis de uestibus aufers: hanc cole, uelleribus quisquis aena paras. Nec quisquam inuita faciet bene uincula plantae Pallade, sit Tychio doctior ille licet: [3,825] et licet antiquo manibus conlatus Epeo sit prior, irata Pallade mancus erit. Uos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte, munera de uestris pauca referte deae. Nec uos, turba fere censu fraudata, magistri, [3,830] spernite discipulos attrahit illa nouos, quique moues caelum, tabulamque coloribus uris, quique facis docta mollia saxa manu. Mille dea est operum: certe dea carminis illa est; si mereor, studiis adsit amica meis. [3,835] Caelius ex alto qua mons descendit in aequum, hic, ubi non plana est, sed prope plana uia, parua licet uideas Captae delubra Mineruae, quae dea natali coepit habere suo. Nominis in dubio causa est. Capitale uocamus [3,840] ingenium sollers: ingeniosa dea est. An quia de capitis fertur sine matre paterni uertice cum clipeo prosiluisse suo? An quia perdomitis ad nos captiua Faliscis uenit? et hoc signo littera prisca docet. [3,845] An quod habet legem, capitis quae pendere poenas ex illo iubeat furta recepta loco? a quacumque trahis ratione uocabula, Pallas, pro ducibus nostris aegida semper habe. Summa dies e quinque tubas lustrare canoras [3,850] admonet et forti sacrificare deae. Nunc potes ad solem sublato dicere uoltu 'hic here Phrixeae uellera pressit ouis.' Seminibus tostis sceleratae fraude nouercae sustulerat nullas, ut solet, herba comas: [3,855] mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet quam sterili terrae Delphicus edat opem. Hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles et iuuenis Phrixi funera sorte peti. Usque recusantem ciues et tempus et Ino [3,860] compulerunt regem iussa nefanda pati; et soror et Phrixus, uelati tempora uittis, stant simul ante aras iunctaque fata gemunt. Aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater et ferit attonita pectora nuda manu, [3,865] inque draconigenam nimbis comitantibus urbem desilit, et natos eripit inde suos; utque fugam capiant, aries nitidissimus auro traditur: ille uehit per freta longa duos. Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra [3,870] femina, cum de se nomina fecit aquae. Paene simul periit, dum uolt succurrere lapsae, frater, et extentas porrigit usque manus. Flebat, ut amissa gemini consorte pericli, caeruleo iunctam nescius esse deo. [3,875] Litoribus tactis aries fit sidus; at huius peruenit in Colchas aurea lana domos. Tres ubi Luciferos ueniens praemiserit Eos, tempora nocturnis aequa diurna feres. Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos, [3,880] canuerint herbae rore recente quater, Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis et Romana Salus Araque Pacis erit. Luna regit menses: huius quoque tempora mensis finit Auentino Luna colenda iugo.