µ02 Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus: alter ut hic mensis, sic liber alter eat. nunc primum uelis, elegi, maioribus itis: exiguum, memini, nuper eratis opus. ipse ego uos habui faciles in amore ministros, 5 cum lusit numeris prima iuuenta suis. idem sacra cano signataque tempora fastis: ecquis ad haec illinc crederet esse uiam? haec mea militia est; ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra uacat. 10 si mihi non ualido torquentur pila lacerto nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense his habilis telis quilibet esse potest, at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, 15 nomina, per titulos ingredimurque tuos. ergo ades et placido paulum mea munera uoltu respice, pacando siquid ab hoste uacat. Februa Romani dixere piamina patres: nunc quoque dant uerbo plurima signa fidem. 20 pontifices ab rege petunt et flamine lanas, quis ueterum lingua februa nomen erat; quaeque capit lictor domibus purgamina certis, torrida cum mica farra, uocantur idem; nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura 25 casta sacerdotum tempora fronde tegit. ipse ego flaminicam poscentem februa uidi; februa poscenti pinea uirga data est. denique quodcumque est quo corpora nostra piantur, hoc apud intonsos nomen habebat auos. 30 mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci omne solum lustrant, idque piamen habent; aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, tum cum ferales praeteriere dies. omne nefas omnemque mali purgamina causam 35 credebant nostri tollere posse senes. Graecia principium moris dedit: illa nocentes impia lustratos ponere facta putat. Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci caede per Haemonias soluit Acastus aquas; 40 uectam frenatis per inane draconibus Aegeus credulus immerita Phasida fouit ope; Amphiareiades Naupactoo Acheloo 'solue nefas' dixit, soluit et ille nefas. ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis 45 fluminea tolli posse putatis aqua! Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, primus, ut est, Iani mensis et ante fuit; qui sequitur Ianum, ueteris fuit ultimus anni: tu quoque sacrorum, Termine, finis eras. 50 primus enim Iani mensis, quia ianua prima est: qui sacer est imis manibus, imus erat. postmodo creduntur spatio distantia longo tempora bis quini continuasse uiri. 1. H : K : FEB : N 54a Principio mensis Phrygiae contermina Matri Sospita delubris dicitur aucta nouis. nunc ubi sunt, illis quae sunt sacrata Kalendis templa deae? longa procubuere die. cetera ne simili caderent labefacta ruina cauit sacrati prouida cura ducis, 60 sub quo delubris sentitur nulla senectus; nec satis est homines, obligat ille deos. templorum positor, templorum sancte repostor, sit superis opto mutua cura tui. dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos, 65 proque tua maneant in statione domo. tum quoque uicini lucus celebratur Alerni, qua petit aequoreas aduena Thybris aquas. ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem inque Iouis summa caeditur arce bidens. 70 saepe graues pluuias adopertus nubibus aether concitat, aut posita sub niue terra latet. 2. A N 72a Proximus Hesperias Titan abiturus in undas gemmea purpureis cum iuga demet equis, illa nocte aliquis, tollens ad sidera uoltum, 75 dicet 'ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?' dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis in liquidas subito mersa notabit aquas. 3. B N 78a Quem modo caelatum stellis Delphina uidebas, is fugiet uisus nocte sequente tuos, seu fuit occultis felix in amoribus index, Lesbida cum domino seu tulit ille lyram. quod mare non nouit, quae nescit Ariona tellus? carmine currentes ille tenebat aquas. saepe sequens agnam lupus est a uoce retentus, 85 saepe auidum fugiens restitit agna lupum; saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, et stetit in saxo proxima cerua leae, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix sedit, et accipitri iuncta columba fuit. 90 Cynthia saepe tuis fertur, uocalis Arion, tamquam fraternis obstipuisse modis. nomen Arionium Siculas impleuerat urbes captaque erat lyricis Ausonis ora sonis; inde domum repetens puppem conscendit Arion, 95 atque ita quaesitas arte ferebat opes. forsitan, infelix, uentos undasque timebas: at tibi naue tua tutius aequor erat. namque gubernator destricto constitit ense ceteraque armata conscia turba manu. 100 quid tibi cum gladio? dubiam rege, nauita, puppem: non haec sunt digitis arma tenenda tuis. ille, metu pauidus, 'mortem non deprecor' inquit, 'sed liceat sumpta pauca referre lyra.' dant ueniam ridentque moram: capit ille coronam, 105 quae possit crines, Phoebe, decere tuos; induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: reddidit icta suos pollice chorda sonos, flebilibus numeris ueluti canentia dura traiectus penna tempora cantat olor. 110 protinus in medias ornatus desilit undas; spargitur impulsa caerula puppis aqua. inde fide maius tergo delphina recuruo se memorant oneri subposuisse nouo. ille, sedens citharamque tenens, pretiumque uehendi 115 cantat et aequoreas carmine mulcet aquas. di pia facta uident: astris delphina recepit Iuppiter et stellas iussit habere nouem. (4. C N) 5. D NON : NP 118a Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles uellem, Maeonide, pectus inesse tuum, dum canimus sacras alterno carmine Nonas. maximus hic fastis accumulatur honor. deficit ingenium, maioraque uiribus urgent: haec mihi praecipuo est ore canenda dies. quid uolui demens elegis imponere tantum 125 ponderis? heroi res erat ista pedis. sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques. res tamen ante dedit: sero quoque uera tulisti nomina, iam pridem tu pater orbis eras. 130 hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto, nomen habes: hominum tu pater, ille deum. Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo moenia, tu dederas transilienda Remo. te Tatius paruique Cures Caeninaque sensit, 135 hoc duce Romanum est solis utrumque latus; tu breue nescioquid uictae telluris habebas, quodcumque est alto sub Ioue, Caesar habet. tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas; tu recipis luco, reppulit ille nefas; 140 uis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges; tu domini nomen, principis ille tenet; te Remus incusat, ueniam dedit hostibus ille; caelestem fecit te pater, ille patrem. Iam puer Idaeus media tenus eminet aluo, 145 et liquidas mixto nectare fundit aquas. en etiam, siquis Borean horrere solebat, gaudeat: a Zephyris mollior aura uenit. (6. E N) (7. F N) (8. G N) (9. H N uel NP) 10. A N 148a Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis Lucifer, et primi tempora ueris erunt. ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant, magnaque discedens signa reliquit hiems. (11. B N) 12. C N 152a Tertia nox ueniat, Custodem protinus Ursae aspicies geminos exseruisse pedes. inter hamadryadas iaculatricemque Dianam 155 Callisto sacri pars fuit una chori. illa, deae tangens arcus, 'quos tangimus arcus, este meae testes uirginitatis' ait. Cynthia laudauit, 'promissa' que 'foedera serua, et comitum princeps tu mihi' dixit 'eris.' 160 foedera seruasset, si non formosa fuisset: cauit mortales, de Ioue crimen habet. mille feras Phoebe siluis uenata redibat aut plus aut medium sole tenente diem; ut tetigit lucum densa niger ilice lucus, 165 in medio gelidae fons erat altus aquae, 'hic' ait 'in silua, uirgo Tegeaea, lauemur'; erubuit falso uirginis illa sono. dixerat et nymphis. nymphae uelamina ponunt; hanc pudet, et tardae dat mala signa morae. 170 exuerat tunicas; uteri manifesta tumore proditur indicio ponderis ipsa suo. cui dea 'uirgineos, periura Lycaoni, coetus desere, nec castas pollue' dixit 'aquas.' luna nouum decies implerat cornibus orbem: 175 quae fuerat uirgo credita, mater erat. laesa furit Iuno, formam mutatque puellae: quid facis? inuito est pectore passa Iouem. utque ferae uidit turpes in paelice uoltus, 'huius in amplexus, Iuppiter,' inquit 'eas.' 180 ursa per incultos errabat squalida montes quae fuerat summo nuper amata Ioui. iam tria lustra puer furto conceptus agebat, cum mater nato est obuia facta suo. illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens, 185 et gemuit: gemitus uerba parentis erant. hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto ni foret in superas raptus uterque domos. signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton, Arctophylax formam terga sequentis habet. 190 saeuit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn Maenaliam tactis ne lauet Arcton aquis. 13. D EID : NP 192a Idibus agrestis fumant altaria Fauni hic ubi discretas insula rumpit aquas. haec fuit illa dies in qua Veientibus armis 195 ter centum Fabii ter cecidere duo. una domus uires et onus susceperat urbis: sumunt gentiles arma professa manus. egreditur castris miles generosus ab isdem, e quis dux fieri quilibet aptus erat. 200 Carmentis portae dextro est uia proxima iano: ire per hanc noli, quisquis es; omen habet. illa fama refert Fabios exisse trecentos: porta uacat culpa, sed tamen omen habet. ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem 205 turbidus hibernis ille fluebat aquis, castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum ualido Marte per agmen eunt; non aliter quam cum Libyca de gente leones inuadunt sparsos lata per arua greges. 210 diffugiunt hostes inhonestaque uolnera tergo accipiunt: Tusco sanguine terra rubet. sic iterum, sic saepe cadunt; ubi uincere aperte non datur, insidias armaque tecta parant. campus erat, campi claudebant ultima colles 215 siluaque montanas occulere apta feras. in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera uirgultis abdita turba latet. ecce uelut torrens undis pluuialibus auctus aut niue, quae Zephyro uicta tepente fluit, 220 per sata perque uias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas, sic Fabii uallem latis discursibus implent, quodque uident sternunt, nec metus alter inest. quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti: 225 simplex nobilitas, perfida tela caue. fraude perit uirtus: in apertos undique campos prosiliunt hostes et latus omne tenent. quid faciant pauci contra tot milia fortes? quidue, quod in misero tempore restet, adest? 230 sicut aper longe siluis latratibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti, uolneraque alterna dantque feruntque manu. una dies Fabios ad bellum miserat omnes, 235 ad bellum missos perdidit una dies. ut tamen Herculeae superessent semina gentis, credibile est ipsos consuluisse deos: nam puer impubes et adhuc non utilis armis unus de Fabia gente relictus erat; 240 scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret. 14. E N 242a Continuata loco tria sidera, Coruus et Anguis et medius Crater inter utrumque, iacent. Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti; 245 quae, tibi, cur tria sint tam sociata, canam. forte Ioui Phoebus festum sollemne parabat non faciet longas fabula nostra moras: 'i, mea' dixit 'auis, ne quid pia sacra moretur, et tenuem uiuis fontibus adfer aquam.' 250 coruus inauratum pedibus cratera recuruis tollit et aerium peruolat altus iter. stabat adhuc duris ficus densissima pomis: temptat eam rostro, non erat apta legi; immemor imperii sedisse sub arbore fertur, 255 dum fierent tarda dulcia poma mora. iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum, ad dominumque redit, fictaque uerba refert: 'hic mihi causa morae, uiuarum obsessor aquarum: hic tenuit fontes officiumque meum.' 260 'addis' ait 'culpae mendacia' Phoebus 'et audes fatidicum uerbis fallere uelle deum? at tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus, de nullo gelidae fonte bibentur aquae.' dixit, et, antiqui monimenta perennia facti, 265 Anguis, auis, Crater sidera iuncta micant. 15. F LVPER : NP 266a Tertia post Idus nudos aurora Lupercos aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt. dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo, attigerint Latias unde petita domos. 270 Pana deum pecoris ueteres coluisse feruntur Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis. testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae, quique citis Ladon in mare currit aquis, cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini, 275 altaque Tricrene Parrhasiaeque niues. Pan erat armenti, Pan illic numen equarum, munus ob incolumes ille ferebat oues. transtulit Euander siluestria numina secum: hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. 280 inde deum colimus deuectaque sacra Pelasgis: flamen ad haec prisco more Dialis erat. cur igitur currant, et cur sic currere mos est nuda ferant posita corpora ueste, rogas? ipse deus uelox discurrere gaudet in altis 285 montibus, et subitas concipit ipse fugas: ipse deus nudus nudos iubet ire ministros; nec satis ad cursus commoda uestis erit. ante Iouem genitum terras habuisse feruntur Arcades, et luna gens prior illa fuit. 290 uita feris similis, nullos agitata per usus: artis adhuc expers et rude uolgus erat. pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas; nectar erat palmis hausta duabus aqua. nullus anhelabat sub adunco uomere taurus, 295 nulla sub imperio terra colentis erat: nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat: ibat ouis lana corpus amicta sua. sub Ioue durabant et corpora nuda gerebant, docta graues imbres et tolerare Notos. 300 nunc quoque detecti referunt monimenta uetusti moris, et antiquas testificantur opes. Sed cur praecipue fugiat uelamina Faunus, traditur antiqui fabula plena ioci. forte comes dominae iuuenis Tirynthius ibat: 305 uidit ab excelso Faunus utrumque iugo; uidit et incaluit, 'montana' que 'numina', dixit 'nil mihi uobiscum est: hic meus ardor erit.' ibat odoratis umeros perfusa capillis Maeonis, aurato conspicienda sinu: 310 aurea pellebant tepidos umbracula soles, quae tamen Herculeae sustinuere manus. iam Bacchi nemus et Tmoli uineta tenebat, Hesperos et fusco roscidus ibat equo. antra subit tofis laqueata et pumice uiuo; 315 garrulus in primo limine riuus erat. dumque parant epulas potandaque uina ministri, cultibus Alciden instruit illa suis: dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. 320 uentre minor zona est; tunicarum uincla relaxat, ut posset magnas exseruisse manus. fregerat armillas non illa ad bracchia factas, scindebant magni uincula parua pedes. ipsa capit clauamque grauem spoliumque leonis 325 conditaque in pharetra tela minora sua. sic epulis functi sic dant sua corpora somno, et positis iuxta secubuere toris: causa, repertori uitis quia sacra parabant, quae facerent pure, cum foret orta dies. 330 noctis erat medium. quid non amor improbus audet? roscida per tenebras Faunus ad antra uenit: utque uidet comites somno uinoque solutos, spem capit in dominis esse soporis idem. intrat et huc illuc temerarius errat adulter, 335 et praefert cautas subsequiturque manus. uenerat ad strati captata cubilia lecti, et felix prima sorte futurus erat; ut tetigit fului saetis hirsuta leonis uellera, pertimuit sustinuitque manum, 340 attonitusque metu rediit, ut saepe uiator turbatum uiso rettulit angue pedem. inde tori qui iunctus erat uelamina tangit mollia, mendaci decipiturque nota. ascendit spondaque sibi propiore recumbit, 345 et tumidum cornu durius inguen erat. interea tunicas ora subducit ab ima: horrebant densis aspera crura pilis. cetera temptantem subito Tirynthius heros reppulit: e summo decidit ille toro. 350 fit sonus, inclamat comites et lumina poscit Maeonis: inlatis ignibus acta patent. ille gemit lecto grauiter deiectus ab alto, membraque de dura uix sua tollit humo. ridet et Alcides et qui uidere iacentem, 355 ridet amatorem Lyda puella suum. ueste deus lusus fallentes lumina uestes non amat, et nudos ad sua sacra uocat. Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, inque suo noster puluere currat equus. 360 cornipedi Fauno caesa de more capella uenit ad exiguas turba uocata dapes. dumque sacerdotes ueribus transuta salignis exta parant, medias sole tenente uias, Romulus et frater pastoralisque iuuentus 365 solibus et campo corpora nuda dabant. uectibus et iaculis et misso pondere saxi bracchia per lusus experienda dabant: pastor ab excelso 'per deuia rura iuuencos, Romule, praedones, et Reme', dixit 'agunt.' 370 longum erat armari: diuersis exit uterque partibus, occursu praeda recepta Remi. ut rediit, ueribus stridentia detrahit exta atque ait 'haec certe non nisi uictor edet.' dicta facit, Fabiique simul. uenit inritus illuc 375 Romulus et mensas ossaque nuda uidet. risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque uincere, Quintilios non potuisse suos. forma manet facti: posito uelamine currunt, et memorem famam quod bene cessit habet. 380 Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal, quaeue diem tali nomine causa notet. Siluia Vestalis caelestia semina partu ediderat, patruo regna tenente suo; is iubet auferri paruos et in amne necari: 385 quid facis? ex istis Romulus alter erit. iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri flent tamen et geminos in loca sola ferunt. Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis reddidit, hibernis forte tumebat aquis: 390 hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare uideres, quaque iacent ualles, Maxime Circe, tuae. huc ubi uenerunt neque enim procedere possunt longius, ex illis unus et alter ait: 'at quam sunt similes! at quam formosus uterque! 395 plus tamen ex illis iste uigoris habet. si genus arguitur uoltu, nisi fallit imago, nescioquem in uobis suspicor esse deum. at siquis uestrae deus esset originis auctor, in tam praecipiti tempore ferret opem: 400 ferret opem certe, si non ope, mater, egeret, quae facta est uno mater et orba die. nata simul, moritura simul, simul ite sub undas corpora.' desierat, deposuitque sinu. uagierunt ambo pariter: sensisse putares; 405 hi redeunt udis in sua tecta genis. sustinet impositos summa cauus alueus unda: heu quantum fati parua tabella tulit! alueus in limo siluis adpulsus opacis paulatim fluuio deficiente sedet. 410 arbor erat: remanent uestigia, quaeque uocatur Rumina nunc ficus Romula ficus erat. uenit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos: quis credat pueris non nocuisse feram? non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit, 415 perdere cognatae sustinuere manus. constitit et cauda teneris blanditur alumnis, et fingit lingua corpora bina sua. Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt nec sibi promissi lactis aluntur ope. 420 illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis; magna dati nutrix praemia lactis habet. Quid uetat Arcadio dictos a monte Lupercos? Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet. Nupta, quid exspectas? non tu pollentibus herbis 425 nec prece nec magico carmine mater eris; excipe fecundae patienter uerbera dextrae, iam socer optatum nomen habebit aui. nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae reddebant uteri pignora rara sui. 430 'quid mihi' clamabat 'prodest rapuisse Sabinas' Romulus hoc illo sceptra tenente fuit, 'si mea non uires, sed bellum iniuria fecit? utilius fuerat non habuisse nurus.' monte sub Esquilio multis incaeduus annis 435 Iunonis magnae nomine lucus erat. huc ubi uenerunt, pariter nuptaeque uirique suppliciter posito procubuere genu: cum subito motae tremuere cacumina siluae, et dea per lucos mira locuta suos. 440 'Italidas matres' inquit 'sacer hircus inito.' obstipuit dubio territa turba sono. augur erat, nomen longis intercidit annis: nuper ab Etrusca uenerat exul humo; ille caprum mactat: iussae sua terga puellae 445 pellibus exsectis percutienda dabant. luna resumebat decimo noua cornua motu, uirque pater subito nuptaque mater erat. gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus, aut quia principium tu, dea, lucis habes. 450 parce, precor, grauidis, facilis Lucina, puellis, maturumque utero molliter aufer onus. Orta dies fuerit, tu desine credere uentis; perdidit illius temporis aura fidem. flamina non constant, et sex reserata diebus 455 carceris Aeolii ianua lata patet. iam leuis obliqua subsedit Aquarius urna: proximus aetherios excipe, Piscis, equos. te memorant fratremque tuum nam iuncta micatis signa duos tergo sustinuisse deos. 460 terribilem quondam fugiens Typhona Dione, tum, cum pro caelo Iuppiter arma tulit, uenit ad Euphraten comitata Cupidine paruo, inque Palaestinae margine sedit aquae. populus et cannae riparum summa tenebant, 465 spemque dabant salices hos quoque posse tegi. dum latet, insonuit uento nemus: illa timore pallet, et hostiles credit adesse manus, utque sinu tenuit natum, 'succurrite, nymphae, et dis auxilium ferte duobus' ait. 470 nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli: pro quo nunc, cernis, sidera nomen habent. inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis nec uiolant timidi piscibus ora Syri. (16. G EN) 17. H QVIR : NP 474a Proxima lux uacua est; at tertia dicta Quirino, qui tenet hoc nomen Romulus ante fuit, siue quod hasta 'curis' priscis est dicta Sabinis bellicus a telo uenit in astra deus; siue suum regi nomen posuere Quirites, seu quia Romanis iunxerat ille Cures. 480 nam pater armipotens postquam noua moenia uidit, multaque Romulea bella peracta manu, 'Iuppiter', inquit 'habet Romana potentia uires: sanguinis officio non eget illa mei. redde patri natum: quamuis intercidit alter, 485 pro se proque Remo qui mihi restat erit. "unus erit quem tu tolles in caerula caeli" tu mihi dixisti: sint rata dicta Iouis.' Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque est polus, et caeli pondera nouit Atlas. 490 est locus, antiqui Caprae dixere paludem: forte tuis illic, Romule, iura dabas. sol fugit, et remouent subeuntia nubila caelum, et grauis effusis decidit imber aquis. hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether: 495 fit fuga, rex patriis astra petebat equis. luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis, haesissetque animis forsitan illa fides; sed Proculus Longa ueniebat Iulius Alba, lunaque fulgebat, nec facis usus erat, 500 cum subito motu saepes tremuere sinistrae: rettulit ille gradus, horrueruntque comae. pulcher et humano maior trabeaque decorus Romulus in media uisus adesse uia et dixisse simul 'prohibe lugere Quirites, 505 nec uiolent lacrimis numina nostra suis: tura ferant placentque nouum pia turba Quirinum, et patrias artes militiamque colant.' iussit et in tenues oculis euanuit auras; conuocat hic populos iussaque uerba refert. 510 templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est, et referunt certi sacra paterna dies. Lux quoque cur eadem Stultorum festa uocetur accipe: parua quidem causa, sed apta, subest. non habuit doctos tellus antiqua colonos: 515 lassabant agiles aspera bella uiros. plus erat in gladio quam curuo laudis aratro: neglectus domino pauca ferebat ager. farra tamen ueteres iaciebant, farra metebant, primitias Cereri farra resecta dabant: 520 usibus admoniti flammis torrenda dederunt, multaque peccato damna tulere suo; nam modo uerrebant nigras pro farre fauillas, nunc ipsas ignes corripuere casas. facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni 525 orant ut fruges temperet illa suas. curio legitimis nunc Fornacalia uerbis maximus indicit nec stata sacra facit: inque foro, multa circum pendente tabella, signatur certa curia quaeque nota, 530 stultaque pars populi quae sit sua curia nescit, sed facit extrema sacra relata die. (18. A C) (19. B C) (20. C C) 21. D FERAL : F uel FP 532a Est honor et tumulis, animas placare paternas, paruaque in exstructas munera ferre pyras. parua petunt manes: pietas pro diuite grata est 535 munere; non auidos Styx habet ima deos. tegula porrectis satis est uelata coronis et sparsae fruges parcaque mica salis, inque mero mollita Ceres uiolaeque solutae: haec habeat media testa relicta uia. 540 nec maiora ueto, sed et his placabilis umbra est: adde preces positis et sua uerba focis. hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor, attulit in terras, iuste Latine, tuas. ille patris Genio sollemnia dona ferebat: 545 hinc populi ritus edidicere pios. at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis bella, Parentales deseruere dies. non impune fuit; nam dicitur omine ab isto Roma suburbanis incaluisse rogis. 550 uix equidem credo: bustis exisse feruntur et tacitae questi tempore noctis aui, perque uias Urbis latosque ululasse per agros deformes animas, uolgus inane, ferunt. post ea praeteriti tumulis redduntur honores, 555 prodigiisque uenit funeribusque modus. dum tamen haec fiunt, uiduae cessate puellae: exspectet puros pinea taeda dies, nec tibi, quae cupidae matura uidebere matri, comat uirgineas hasta recurua comas. 560 conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris aufer: habent alias maesta sepulcra faces. di quoque templorum foribus celentur opertis, ture uacent arae stentque sine igne foci. nunc animae tenues et corpora functa sepulcris 565 errant, nunc posito pascitur umbra cibo. nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint Luciferi, quot habent carmina nostra pedes. hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem; ultima placandis manibus illa dies. 570 Ecce anus in mediis residens annosa puellis sacra facit Tacitae uix tamen ipsa tacet, et digitis tria tura tribus sub limine ponit, qua breuis occultum mus sibi fecit iter: tum cantata ligat cum fusco licia plumbo, 575 et septem nigras uersat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput; uina quoque instillat: uini quodcumque relictum est, aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit. 580 'hostiles linguas inimicaque uinximus ora' dicit discedens ebriaque exit anus. protinus a nobis quae sit dea Muta requires: disce per antiquos quae mihi nota senes. Iuppiter, inmodico Iuturnae uictus amore, 585 multa tulit tanto non patienda deo: illa modo in siluis inter coryleta latebat, nunc in cognatas desiliebat aquas. conuocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant, et iacit in medio talia uerba choro: 590 'inuidet ipsa sibi uitatque quod expedit illi uestra soror, summo iungere membra deo. consulite ambobus: nam quae mea magna uoluptas, utilitas uestrae magna sororis erit. uos illi in prima fugienti obsistite ripa, 595 ne sua fluminea corpora mergat aqua.' dixerat; adnuerant nymphae Tiberinides omnes quaeque colunt thalamos, Ilia diua, tuos. forte fuit Nais, Lara nomine; prima sed illi dicta bis antiquum syllaba nomen erat, 600 ex uitio positum. saepe illi dixerat Almo 'nata, tene linguam': nec tamen illa tenet. quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis, 'effuge' ait 'ripas', dicta refertque Iouis. illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas 605 'Naida Iuturnam uir tuus' inquit 'amat.' Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste eripit huic linguam, Mercuriumque uocat: 'duc hanc ad manes: locus ille silentibus aptus. nympha, sed infernae nympha paludis erit.' 610 iussa Iouis fiunt. accepit lucus euntes: dicitur illa duci tum placuisse deo. uim parat hic, uoltu pro uerbis illa precatur, et frustra muto nititur ore loqui, fitque grauis geminosque parit, qui compita seruant 615 et uigilant nostra semper in urbe Lares. 22. E C 616a Proxima cognati dixere Karistia kari, et uenit ad socios turba propinqua deos. scilicet a tumulis et qui periere propinquis protinus ad uiuos ora referre iuuat, 620 postque tot amissos quicquid de sanguine restat aspicere et generis dinumerare gradus. innocui ueniant: procul hinc, procul impius esto frater et in partus mater acerba suos, cui pater est uiuax, qui matris digerit annos, 625 quae premit inuisam socrus iniqua nurum. Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor, et quae ruricolis semina tosta dedit, et soror et Procne Tereusque duabus iniquus et quicumque suas per scelus auget opes. 630 dis generis date tura boni: Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die; et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares. iamque, ubi suadebit placidos nox umida somnos, 635 larga precaturi sumite uina manu, et 'bene uos, bene te, patriae pater, optime Caesar' dicite; suffuso sint bona uerba mero. 23. F TER : NP 638a Nox ubi transierit, solito celebretur honore separat indicio qui deus arua suo. Termine, siue lapis siue es defossus in agro stipes, ab antiquis tu quoque numen habes. te duo diuersa domini de parte coronant, binaque serta tibi binaque liba ferunt. ara fit: huc ignem curto fert rustica testo 645 sumptum de tepidis ipsa colona focis. ligna senex minuit concisaque construit arte, et solida ramos figere pugnat humo; tum sicco primas inritat cortice flammas; stat puer et manibus lata canistra tenet. 650 inde ubi ter fruges medios immisit in ignes, porrigit incisos filia parua fauos. uina tenent alii: libantur singula flammis; spectant, et linguis candida turba fauet. spargitur et caeso communis Terminus agno, 655 nec queritur lactans cum sibi porca datur. conueniunt celebrantque dapes uicinia simplex et cantant laudes, Termine sancte, tuas: 'tu populos urbesque et regna ingentia finis: omnis erit sine te litigiosus ager. 660 nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro, legitima seruas credita rura fide. si tu signasses olim Thyreatida terram, corpora non leto missa trecenta forent, nec foret Othryades congestis lectus in armis. 665 o quantum patriae sanguinis ille dedit! quid, noua cum fierent Capitolia? nempe deorum cuncta Ioui cessit turba locumque dedit; Terminus, ut ueteres memorant, inuentus in aede restitit et magno cum Ioue templa tenet. 670 nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, exiguum templi tecta foramen habent. Termine, post illud leuitas tibi libera non est: qua positus fueris in statione, mane; nec tu uicino quicquam concede roganti, 675 ne uideare hominem praeposuisse Ioui: et seu uomeribus seu tu pulsabere rastris, clamato "tuus est hic ager, ille tuus".' est uia quae populum Laurentes ducit in agros, quondam Dardanio regna petita duci: 680 illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris sacra uidet fieri sextus ab Urbe lapis. gentibus est aliis tellus data limite certo: Romanae spatium est Urbis et orbis idem. 24. G REGIF : N 684a Nunc mihi dicenda est regis fuga. traxit ab illa sextus ab extremo nomina mense dies. ultima Tarquinius Romanae gentis habebat regna, uir iniustus, fortis ad arma tamen. ceperat hic alias, alias euerterat urbes, et Gabios turpi fecerat arte suos. 690 namque trium minimus, proles manifesta Superbi, in medios hostes nocte silente uenit. nudarant gladios: 'occidite' dixit 'inermem: hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, qui mea crudeli lacerauit uerbere terga' 695 dicere ut hoc posset, uerbera passus erat. luna fuit: spectant iuuenem, gladiosque recondunt, tergaque, deducta ueste, notata uident: flent quoque, et ut secum tueatur bella precantur. callidus ignaris adnuit ille uiris. 700 iamque potens misso genitorem appellat amico, perdendi Gabios quod sibi monstret iter. hortus odoratis suberat cultissimus herbis, sectus humum riuo lene sonantis aquae: illic Tarquinius mandata latentia nati 705 accipit, et uirga lilia summa metit. nuntius ut rediit decussaque lilia dixit, filius 'agnosco iussa parentis' ait. nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina, traduntur ducibus moenia nuda suis. 710 ecce, nefas uisu, mediis altaribus anguis exit et exstinctis ignibus exta rapit. consulitur Phoebus. sors est ita reddita: 'matri qui dederit princeps oscula, uictor erit.' oscula quisque suae matri properata tulerunt, 715 non intellecto credula turba deo. Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis. ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae, creditus offenso procubuisse pede. 720 cingitur interea Romanis Ardea signis, et patitur longas obsidione moras. dum uacat et metuunt hostes committere pugnam, luditur in castris, otia miles agit. Tarquinius iuuenis socios dapibusque meroque 725 accipit; ex illis rege creatus ait: 'dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello, nec sinit ad patrios arma referre deos, ecquid in officio torus est socialis? et ecquid coniugibus nostris mutua cura sumus?' 730 quisque suam laudat: studiis certamina crescunt, et feruet multo linguaque corque mero. surgit cui dederat clarum Collatia nomen: 'non opus est uerbis, credite rebus' ait. 'nox superest: tollamur equis Urbemque petamus'; 735 dicta placent, frenis impediuntur equi. pertulerant dominos. regalia protinus illi tecta petunt: custos in fore nullus erat. ecce nurum regis fusis per colla coronis inueniunt posito peruigilare mero. 740 inde cito passu petitur Lucretia, cuius ante torum calathi lanaque mollis erat. lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant; inter quas tenui sic ait illa sono: 'mittenda est domino nunc, nunc properate, puellae 745 quamprimum nostra facta lacerna manu. quid tamen auditis nam plura audire potestis? quantum de bello dicitur esse super? postmodo uicta cades: melioribus, Ardea, restas, improba, quae nostros cogis abesse uiros. 750 sint tantum reduces. sed enim temerarius ille est meus, et stricto qualibet ense ruit. mens abit et morior, quotiens pugnantis imago me subit, et gelidum pectora frigus habet.' desinit in lacrimas inceptaque fila remisit, 755 in gremio uoltum deposuitque suum. hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam, et facies animo dignaque parque fuit. 'pone metum, ueni' coniunx ait; illa reuixit, deque uiri collo dulce pependit onus. 760 interea iuuenis furiales regius ignes concipit, et caeco raptus amore furit. forma placet niueusque color flauique capilli quique aderat nulla factus ab arte decor: uerba placent et uox et quod corrumpere non est; 765 quoque minor spes est, hoc magis ille cupit. iam dederat cantus lucis praenuntius ales, cum referunt iuuenes in sua castra pedem. carpitur attonitos absentis imagine sensus ille; recordanti plura magisque placent. 770 sic sedit, sic culta fuit, sic stamina neuit, iniectae collo sic iacuere comae, hos habuit uoltus, haec illi uerba fuerunt, hic color, haec facies, hic decor oris erat. ut solet a magno fluctus languescere flatu, 775 sed tamen a uento, qui fuit, unda tumet, sic, quamuis aberat placitae praesentia formae, quem dederat praesens forma, manebat amor. ardet, et iniusti stimulis agitatus amoris comparat indigno uimque metumque toro. 780 'exitus in dubio est: audebimus ultima' dixit: 'uiderit! audentes forsque deusque iuuat. cepimus audendo Gabios quoque.' talia fatus ense latus cinxit tergaque pressit equi. accipit aerata iuuenem Collatia porta, 785 condere iam uoltus sole parante suos. hostis ut hospes init penetralia Collatini: comiter excipitur; sanguine iunctus erat. quantum animis erroris inest! parat inscia rerum infelix epulas hostibus illa suis. 790 functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum; nox erat, et tota lumina nulla domo. surgit et aurata uagina liberat ensem et uenit in thalamos, nupta pudica, tuos; utque torum pressit, 'ferrum, Lucretia, mecum est' 795 natus ait regis, 'Tarquiniusque loquor.' illa nihil, neque enim uocem uiresque loquendi aut aliquid toto pectore mentis habet; sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis parua sub infesto cum iacet agna lupo. 800 quid faciat? pugnet? uincetur femina pugnans. clamet? at in dextra, qui uetet, ensis erat. effugiat? positis urgentur pectora palmis, tum primum externa pectora tacta manu. instat amans hostis precibus pretioque minisque: 805 nec prece nec pretio nec mouet ille minis. 'nil agis: eripiam' dixit 'per crimina uitam: falsus adulterii testis adulter ero: interimam famulum, cum quo deprensa fereris.' succubuit famae uicta puella metu. 810 quid, uictor, gaudes? haec te uictoria perdet. heu quanto regnis nox stetit una tuis! iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis, ut solet ad nati mater itura rogum, grandaeuumque patrem fido cum coniuge castris 815 euocat: et posita uenit uterque mora. utque uident habitum, quae luctus causa, requirunt, cui paret exsequias, quoque sit icta malo. illa diu reticet pudibundaque celat amictu ora: fluunt lacrimae more perennis aquae. 820 hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant indicet et caeco flentque pauentque metu. ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto non oculos ideo sustulit illa suos. 'hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar' inquit, 825 'eloquar infelix dedecus ipsa meum?' quaeque potest, narrat; restabant ultima: fleuit, et matronales erubuere genae. dant ueniam facto genitor coniunxque coactae: 'quam' dixit 'ueniam uos datis, ipsa nego.' 830 nec mora, celato fixit sua pectora ferro, et cadit in patrios sanguinulenta pedes. tum quoque iam moriens ne non procumbat honeste respicit: haec etiam cura cadentis erat. ecce super corpus, communia damna gementes, 835 obliti decoris uirque paterque iacent. Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit, fixaque semanimi corpore tela rapit, stillantemque tenens generoso sanguine cultrum edidit impauidos ore minante sonos: 840 'per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem, perque tuos manes, qui mihi numen erunt, Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum. iam satis est uirtus dissimulata diu.' illa iacens ad uerba oculos sine lumine mouit, 845 uisaque concussa dicta probare coma. fertur in exsequias animi matrona uirilis et secum lacrimas inuidiamque trahit. uolnus inane patet: Brutus clamore Quirites concitat et regis facta nefanda refert. 850 Tarquinius cum prole fugit: capit annua consul iura: dies regnis illa suprema fuit. Fallimur, an ueris praenuntia uenit hirundo, nec metuit ne qua uersa recurrat hiems? saepe tamen, Procne, nimium properasse quereris, 855 uirque tuo Tereus frigore laetus erit. (25. H C) (26. A EN) 27. B EQVIR : NP (28. C C) 856a Iamque duae restant noctes de mense secundo, Marsque citos iunctis curribus urget equos; ex uero positum permansit Equirria nomen, quae deus in campo prospicit ipse suo. 860 iure uenis, Gradiue: locum tua tempora poscunt, signatusque tuo nomine mensis adest. uenimus in portum libro cum mense peracto. nauiget hinc alia iam mihi linter aqua.