TEXTE d'ÉTUDE : OTLOH de Saint-Emmeran (vers 1010 - vers 1072) Auteur ( WIKIPEDIA) : "Otloh de Saint-Emmeram (vers 1010 - vers 1072) était un moine bénédictin de l'abbaye Saint-Emmeran de Ratisbonne, auteur d'une vaste œuvre d'édification. Ses ouvrages ont été conservés dans les manuscrits qu’il a lui-même rédigés. ..." Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, De admonitione clericorum et laicorum. PRAEFATIO. Sanctae Ecclesiae munusculum aliquod offerre cupiens, sed in manu mea nihil reperiens praeter paruam dictandi atque scribendi notitiam, hanc ipsam in eius seruitium uolo coaptare quantum Dominus dignatur adiuuare. Scribere enim gestio pro admonitione cunctorum fidelium, admonitione duntaxat indigentium, diuidens eos in duas personas clericorum et laicorum, assumensque ad hoc utrique personae congrua monita, per quae a carnalibus ad spiritualia, a uisibilibus ad inuisibilia possint animum suspendere et superna conspicere, sicut et Apostolus dicit: "Inuisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur" (Rom. I, 20) . Cuius studii oblatio precor ne cui indigna uideatur; quia ut legitur ad templum Domini quondam inter insignia et pretiosissima dona offerebantur etiam uiles pili caprarum et duo minuta uiduae pauperculae oblata Deo ipsius Domini nostri Iesu Christi testimonio approbantur. Precor et illud ut si quisquam in his quae dicam, uel melius sentiat uel aptius eadem proferat non idcirco rusticitatis meae uerbula cito reprehendat; quia ut quidam sapiens dicit: "Non omnia possumus omnes". Nam si ille eamdem sententiam iuxta ingenii sui uires melius quam ego proferre posset, forsitan et alter aliquis illo sapientior excellentius proferre nosset. Unusquisque ergo in suo sensu abundet, tanto maiores Deo gratias agens, quanto excellentioris scientiae talentum ab eo accepit, sumulque attendat quod Deo magis placent rustica humilium dicta quam eximia uerbositas arrogantium, et in saecularis litteraturae pompa gloriantium.