[1,0] De docta ignorantia. Dedicatio. Deo amabili reuerendissimo patri domino Iuliano sanctae Apostolicae Sedis dignissimo cardinali, praeceptori suo metuendo. Admirabitur et recte maximum tuum et iam probatissimum ingenium, quid sibi hoc uelit, quod, dum meas barbaras ineptias incautius pandere attempto, te arbitrum eligo, quasi tibi pro tuo cardinalatus officio apud Apostolicam Sedem in publicis maximis negotiis occupatissimo aliquid otii supersit et post omnium Latinorum scriptorum, qui hactenus claruerunt, supremam notitiam et nunc Graecorum etiam ad meum istum fortassis ineptissimum conceptum tituli nouitate trahi possis, qui tibi, qualis ingenio sim, iam dudum notissimus existo. Sed haec admiratio, non quod prius incognitum hic insertum putes, sed potius qua audacia ad de docta ignorantia tractandum ductus sim, animum tuum sciendi perauidum spero uisendum alliciet. Ferunt enim naturales appetitum quandam tristem sensationem in stomachi orificio anteire, ut sic natura, quae se ipsam conseruare nititur, stimulata reficiatur. Ita recte puto admirari, propter quod philosophari, sciendi desiderium praeuenire, ut intellectus, cuius intelligere est esse, studio ueritatis perficiatur. Rara quidem, etsi monstra sint, nos mouere solent. Quamobrem, praeceptorum unice, pro tua humanitate aliquid digni hic latitare existimes, et ex Germano in rebus diuinis talem qualem ratiocinandi modum suscipe, quem mihi labor ingens admodum gratissimum fecit. [1,1] Liber primus. Capitulum I. Quomodo scire est ignorare. Diuino munere omnibus in rebus naturale quoddam desiderium inesse conspicimus, ut sint meliori quidem modo, quo hoc cuiusque naturae patitur condicio, atque ad hunc finem operari instrumentaque habere opportuna, quibus iudicium connatum est conueniens proposito cognoscendi, ne sit frustra appetitus et in amato pondere propriae naturae quietem attingere possit. Quod si fortassis secus contingat, hoc ex accidenti euenire necesse est, ut dum infirmitas gustum aut opinio rationem seducit. Quamobrem sanum liberum intellectum uerum, quod insatiabiliter indito discursu cuncta perlustrando attingere cupit, apprehensum amoroso amplexu cognoscere dicimus non dubitantes uerissimum illud esse, cui omnis sana mens nequit dissentire. Omnes autem inuestigantes in comparatione praesuppositi certi proportionabiliter incertum iudicant; comparatiua igitur est omnis inquisitio medio proportionis utens. Et dum haec, quae inquiruntur, propinqua proportionali reductione praesupposito possunt comparari, facile est apprehensionis iudicium; dum multis mediis opus habemus, difficultas et labor exoritur; uti haec in mathematicis nota sunt, ubi ad prima notissima principia priores propositiones facilius reducuntur, et posteriores, quoniam non nisi per medium priorum, difficilius. Omnis igitur inquisitio in comparatiua proportione facili uel difficili existit; propter quod infinitum ut infinitum, cum omnem proportionem aufugiat, ignotum est. Proportio uero cum conuenientiam in aliquo uno simul et alteritatem dicat, absque numero intelligi nequit. Numerus ergo omnia proportionabilia includit. Non est igitur numerus in quantitate tantum, qui proportionem efficit, sed in omnibus, quae quouismodo substantialiter aut accidentaliter conuenire possunt ac differre. Hinc forte omnia Pythagoras per numerorum uim constitui et intelligi iudicabat. Praecisio uero combinationum in rebus corporalibus ac adaptatio congrua noti ad ignotum humanam rationem supergreditur, adeo ut Socrati uisum sit se nihil scire, nisi quod ignoraret, sapientissimo Salomone asserente cunctas res difficiles et sermone inexplicabiles; et alius quidam diuini spiritus uir ait absconditam esse sapientiam et locum intelligentiae ab oculis omnium uiuentium. Si igitur hoc ita est, ut etiam profundissimus Aristoteles in prima philosophia affirmat in natura manifestissimis talem nobis difficultatem accidere ut nocticoraci solem uidere attemptanti, profecto, cum appetitus in nobis frustra non sit, desideramus scire nos ignorare. Hoc si ad plenum assequi poterimus, doctam ignorantiam assequemur. Nihil enim homini etiam studiosissimo in doctrina perfectius adueniet quam in ipsa ignorantia, quae sibi propria est, doctissimum reperiri; et tanto quis doctior erit, quanto se sciuerit magis ignorantem. In quem finem de ipsa docta ignorantia pauca quaedam scribendi labores assumpsi. [1,2] Capitulum II. Elucidatio praeambularis subsequentium. Tractaturus de maxima ignorantiae doctrina ipsius maximitatis naturam aggredi necesse habeo. Maximum autem hoc dico, quo nihil maius esse potest. Abundantia uero uni conuenit. Coincidit itaque maximitati unitas, quae est et entitas. Quodsi ipsa talis unitas ab omni respectu et contractione uniuersaliter est absoluta, nihil sibi opponi manifestum est, cum sit maximitas absoluta. Maximum itaque absolutum unum est, quod est omnia; in quo omnia, quia maximum. Et quoniam nihil sibi opponitur, secum simul coincidit minimum; quare et in omnibus; et quia absolutum, tunc est actu omne possibile esse, nihil a rebus contrahens, a quo omnia. Hoc maximum, quod et Deus omnium nationum fide indubie creditur, primo libello supra humanam rationem incomprehensibiliter inquirere eo duce, qui solus lucem inhabitat inaccessibilem, laborabo. Secundo loco, sicut absoluta maximitas est entitas absoluta, per quam omnia id sunt, quod sunt, ita et uniuersalis unitas essendi ab illa, quae maximum dicitur ab absoluto, et hinc contracte existens uti uniuersum; cuius quidem unitas in pluralitate contracta est, sine qua esse nequit. Quod quidem maximum, etsi in sua uniuersali unitate omnia complectatur, ut omnia, quae sunt ab absoluto, sint in eo et ipsum in omnibus, non habet tamen extra pluralitatem, in qua est, subsistentiam, cum sine contractione, a qua absolui nequit, non existat. De hoc maximo, uniuerso scilicet, in secundo libello pauca quaedam adiciam. Tertio loco maximum tertiae considerationis subsequenter manifestabitur. Nam cum uniuersum non habeat nisi contracte subsistentiam in pluralitate, in ipsis pluribus inquiremus unum maximum, in quo uniuersum maxime et perfectissime subsistit actu ut in fine. Et quoniam tale cum absoluto, quod est terminus uniuersalis, unitur, quia finis perfectissimus supra omnem capacitatem nostram, de illo maximo, quod simul est contractum et absolutum, quod Iesum semper benedictum nominamus, nonnulla, prout et ipse Iesus inspirauerit, subiciam. Oportet autem attingere sensum uolentem potius supra uerborum uim intellectum efferre quam proprietatibus uocabulorum insistere, quae tantis intellectualibus mysteriis proprie adaptari non possunt. Exemplaribus etiam manuductionibus necesse est transcendenter uti, linquendo sensibilia, ut ad intellectualitatem simplicem expedite lector ascendat; ad quam uiam quaerendam studui communibus ingeniis quanto clarius potui aperire, omnem stili scabrositatem euitando, radicem doctae ignorantiae in inapprehensibili ueritatis praecisione statim manifestans. [1,3] Capitulum III. Quod praecisa ueritas sit incomprehensibilis. Quoniam ex se manifestum est infiniti ad finitum proportionem non esse, est et ex hoc clarissimum, quod, ubi est reperire excedens et excessum, non deueniri ad maximum simpliciter, cum excedentia et excessa finita sint. Maximum uero tale necessario est infinitum. Dato igitur quocumque, quod non sit ipsum maximum simpliciter, dabile maius esse manifestum est. Et quoniam aequalitatem reperimus gradualem, ut unum aequalius uni sit quam alteri secundum conuenientiam et differentiam genericam, specificam, localem, influentialem et temporalem cum similibus: patet non posse aut duo aut plura adeo similia et aequalia reperiri, quin adhuc in infinitum similiora esse possint. Hinc mensura et mensuratum, quantumcumque aequalia, semper differentia remanebunt. Non potest igitur finitus intellectus rerum ueritatem per similitudinem praecise attingere. Veritas enim non est nec plus nec minus, in quodam indiuisibili consistens, quam omne non ipsum uerum existens praecise mensurare non potest; sicut nec circulum, cuius esse in quodam indiuisibili consistit, non-circulus. Intellectus igitur, qui non est ueritas, numquam ueritatem adeo praecise comprehendit, quin per infinitum praecisius comprehendi possit, habens se ad ueritatem sicut polygonia ad circulum, quae quanto inscripta plurium angulorum fuerit, tanto similior circulo, numquam tamen efficitur aequalis, etiamsi angulos in infinitum multiplicauerit, nisi in identitatem cum circulo se resoluat. Patet igitur de uero nos non aliud scire quam quod ipsum praecise, uti est, scimus incomprehensibile, ueritate se habente ut absolutissima necessitate, quae nec plus aut minus esse potest quam est, et nostro intellectu ut possibilitate. Quidditas ergo rerum, quae est entium ueritas, in sua puritate inattingibilis est et per omnes philosophos inuestigata, sed per neminem, uti est, reperta; et quanto in hac ignorantia profundius docti fuerimus, tanto magis ipsam accedimus ueritatem. [1,4] Capitulum IV. Maximum absolutum incomprehensibiliter intelligitur; cum quo minimum coincidit. Maximum, quo maius esse nequit, simpliciter et absolute cum maius sit, quam comprehendi per nos possit, quia est ueritas infinita, non aliter quam incomprehensibiliter attingimus. Nam cum non sit de natura eorum, quae excedens admittunt et excessum, super omne id est, quod per nos concipi potest; omnia enim, quaecumque sensu, ratione aut intellectu apprehenduntur, intra se et ad inuicem taliter differunt, quod nulla est aequalitas praecisa inter illa. Excedit igitur maxima aequalitas, quae a nullo est alia aut diuersa, omnem intellectum; quare maximum absolute, cum sit omne id, quod esse potest, est penitus in actu; et sicut non potest esse maius, eadem ratione nec minus, cum sit omne id, quod esse potest. Minimum autem est, quo minus esse non potest. Et quoniam maximum est huiusmodi, manifestum est minimum maximo coincidere. Et hoc tibi clarius fit, si ad quantitatem maximum et minimum contrahis. Maxima enim quantitas est maxime magna; minima quantitas est maxime parua. Absolue igitur a quantitate maximum et minimum – subtrahendo intellectualiter magnum et paruum –, et clare conspicis maximum et minimum coincidere; ita enim maximum est superlatiuus sicut minimum superlatiuus. Igitur absoluta maximitas non est magis maxima quam minima, quoniam in ipsa minimum est maximum coincidenter. Oppositiones igitur his tantum, quae excedens admittunt et excessum, et his differenter conueniunt; maximo absolute nequaquam, quoniam supra omnem oppositionem est. Quia igitur maximum absolute est omnia absolute actu, quae esse possunt, taliter absque quacumque oppositione, ut in maximo minimum coincidat, tunc super omnem affirmationem est pariter et negationem. Et omne id, quod concipitur esse, non magis est quam non est; et omne id, quod concipitur non esse, non magis non est quam est. Sed ita est hoc, quod est omnia, et ita omnia, quod est nullum; et ita maxime hoc, quod est minime ipsum. Non enim aliud est dicere ‘Deus, qui est ipsa maximitas absoluta, est lux,’ quam ita ‘Deus est maxime lux, quod est minime lux’. Aliter enim non esset maximitas absoluta omnia possibilia actu, si non foret infinita et terminus omnium et per nullum omnium terminabilis, prout in sequentibus ipsius Dei pietate explanabimus. Hoc autem omnem nostrum intellectum transcendit, qui nequit contradictoria in suo principio combinare uia rationis, quoniam per ea, quae nobis a natura manifesta fiunt, ambulamus; quae longe ab hac infinita uirtute cadens ipsa contradictoria per infinitum distantia connectere simul nequit. Supra omnem igitur rationis discursum incomprehensibiliter absolutam maximitatem uidemus infinitam esse, cui nihil opponitur, cum qua minimum coincidit. Maximum autem et minimum, ut in hoc libello sumuntur, transcendentes absolutae significationis termini existunt, ut supra omnem contractionem ad quantitatem molis aut uirtutis in sua simplicitate absoluta omnia complectantur. [1,5] Capitulum V. Maximum est unum. Ex his clarissime constat maximum absolute incomprehensibiliter intelligibile pariter et innominabiliter nominabile esse, uti de hoc manifestiorem doctrinam inferius pandemus. Nihil est nominabile, quo non possit maius aut minus dari, cum nomina his attributa sint rationis motu, quae quadam proportione excedens admittunt aut excessum. Et quoniam omnia sunt eo meliori modo, quo esse possunt, tunc sine numero pluralitas entium esse nequit; sublato enim numero cessant rerum discretio, ordo, proportio, harmonia atque ipsa entium pluralitas. Quodsi numerus ipse esset infinitus – quoniam tunc maximus actu, cum quo coincideret minimum –, pariter cessarent omnia praemissa. In idem enim redit numerum infinitum esse et minime esse. Si igitur ascendendo in numeris deuenitur actu ad maximum, quoniam finitus est numerus: non deuenitur tamen ad maximum, quo maior esse non possit, quoniam hic foret infinitus. Quare manifestum est ascensum numeri esse finitum actu et illum in potentia fore ad alium. Et si in descensu pariter se numerus haberet, ut dato quocumque paruo numero actu, quod tunc per subtractionem semper dabilis esset minor sicut in ascensu per additionem maior, – adhuc idem; quoniam nulla rerum discretio foret, neque ordo neque pluralitas neque excedens et excessum in numeris reperiretur, immo non esset numerus. Quapropter necessarium est in numero ad minimum deueniri, quo minus esse nequit, uti est unitas. Et quoniam unitate minus esse nequit, erit unitas minimum simpliciter, quod cum maximo coincidit per statim ostensa. Non potest autem unitas numerus esse, quoniam numerus excedens admittens nequaquam simpliciter minimum nec maximum esse potest; sed est principium omnis numeri, quia minimum; est finis omnis numeri, quia maximum. Est igitur unitas absoluta, cui nihil opponitur, ipsa absoluta maximitas, quae est Deus benedictus. Haec unitas, cum maxima sit, non est multiplicabilis, quoniam est omne id, quod esse potest. Non potest igitur ipsa numerus fieri. Vide per numerum ad hoc nos deductos, ut intelligamus innominabili Deo unitatem absolutam propius conuenire quodque Deus ita est unus, ut sit actu omne id, quod possibile est. Quapropter non recipit ipsa unitas magis nec minus, nec est multiplicabilis. Deitas itaque est unitas infinita. Qui ergo dixit: «Audi, Israel, Deus tuus unus est» et «unus est magister et pater uester in caelis», nihil uerius dicere potuit; qui diceret plures deos esse, hic nec Deum nec quidquam omnium uniuersi esse falsissime affirmaret, uti in sequentibus ostendetur. Nam uti numerus, qui ens rationis est fabricatum per nostram comparatiuam discretionem, praesupponit necessario unitatem pro tali numeri principio, ut sine eo impossibile sit numerum esse: ita rerum pluralitates ab hac infinita unitate descendentes ad ipsam se habent, ut sine ipsa esse nequeant; quomodo enim essent sine esse? Unitas absoluta est entitas, ut posterius uidebimus. [1,6] Capitulum VI. Maximum est absoluta necessitas. Ostensum est in praecedentibus omnia praeter unum maximum simpliciter eius respectu finita et terminata esse. Finitum uero et terminatum habet, a quo incipit et ad quod terminatur. Et quia non potest dici, quod illud sit maius dato finito et finitum, ita semper in infinitum progrediendo, quoniam in excedentibus et excessis progressio in infinitum actu fieri non potest – alias maximum esset de natura finitorum –: igitur necessario est maximum actu omnium finitorum principium et finis. Praeterea, nihil esse posset, si maximum simpliciter non esset. Nam cum omne non-maximum sit finitum, est et principiatum; erit autem necessarium, quod ab alio; alioquin, si a se ipso, fuisset, quando non fuisset. Nec in principiis et causis est – ut ex regula patet – possibile ire in infinitum. Erit igitur maximum simpliciter, sine quo nihil esse potest. Praeterea, contrahamus maximum ad esse et dicamus: Maximo esse nihil opponitur; quare nec esse nec minime esse. Quomodo igitur intelligi potest maximum non esse posse, cum minime esse sit maxime esse? Neque quidquam intelligi potest esse sine esse. Absolutum autem esse non potest esse aliud quam maximum absolute. Nihil igitur potest intelligi esse sine maximo. Praeterea, ueritas maxima est maximum absolute. Maxime igitur uerum est ipsum maximum simpliciter esse uel non esse, uel esse et non esse, uel nec esse nec non esse; et plura nec dici nec cogitari possunt. Qualecumque horum dixeris maxime uerum, habeo propositum; nam habeo ueritatem maximam, quae est maximum simpliciter. Unde, etsi per praemissa manifestum sit, quod hoc nomen esse aut aliud quodcumque nomen non sit praecisum nomen maximi, quod est super omne nomen, tamen esse maxime et innominabiliter per nomen maximum super omne esse nominabile sibi conuenire necesse est. Talibus quidem et infinitis consimilibus rationibus ex superioribus docta ignorantia apertissime uidet maximum simpliciter necessario esse, ita quod sit absoluta necessitas. Est autem ostensum non posse nisi unum esse maximum simpliciter. Quare unum esse maximum est uerissimum. [1,7] Capitulum VII. De trina et una aeternitate. Nulla umquam natio fuit, quae Deum non coleret et quem maximum absolute non crederet. Reperimus Marcum Varronem in libris Antiquitatum annotasse Sissennios unitatem pro maximo adorasse. Pythagoras autem, uir suo aeuo auctoritate irrefragabili clarissimus, unitatem illam trinam astruebat. Huius ueritatem inuestigantes, altius ingenium eleuantes dicamus iuxta praemissa: Id, quod omnem alteritatem praecedit, aeternum esse nemo dubitat. Alteritas namque idem est, quod mutabilitas; sed omne, quod mutabilitatem naturaliter praecedit, immutabile est; quare aeternum. Alteritas uero constat ex uno et altero; quare alteritas sicut numerus posterior est unitate. Unitas ergo prior natura est alteritate et, quoniam eam naturaliter praecedit, est unitas aeterna. Amplius, omnis inaequalitas est ex aequali et excedente. Inaequalitas ergo posterior natura est aequalitate, quod per resolutionem firmissime probari potest. Omnis enim inaequalitas in aequalitatem resoluitur; nam aequale inter maius et minus est. Si igitur demas, quod maius est, aequale erit; si uero minus fuerit, deme a reliquo, quod maius est, et aequale fiet. Et hoc etiam facere poteris, quousque ad simplicia demendo ueneris. Patet itaque, quod omnis inaequalitas demendo ad aequalitatem redigitur. Aequalitas ergo naturaliter praecedit inaequalitatem. Sed inaequalitas et alteritas simul sunt natura; ubi enim inaequalitas, ibidem necessario alteritas, et e conuerso. Inter duo namque ad minus erit alteritas. Illa uero ad unum illorum duplicitatem facient; quare erit inaequalitas. Alteritas ergo et inaequalitas simul erunt natura, praesertim cum binarius prima sit alteritas et prima inaequalitas. Sed probatum est aequalitatem praecedere natura inaequalitatem, quare et alteritatem; aequalitas ergo aeterna. Amplius, si duae fuerint causae, quarum una prior natura sit altera, erit effectus prioris prior natura posterioris. Sed unitas uel est connexio uel est causa connexionis; inde enim aliqua connexa dicuntur, quia simul unita sunt. Binarius quoque uel diuisio est uel causa diuisionis; binarius enim prima est diuisio. Si ergo unitas causa connexionis est, binarius uero diuisionis: ergo, sicut unitas est prior natura binario, ita connexio prior natura diuisione. Sed diuisio et alteritas simul sunt natura; quare et connexio sicut unitas est aeterna, cum prior sit alteritate. Probatum est igitur: Quoniam unitas aeterna est, aequalitas aeterna, similiter et connexio aeterna. Sed plura aeterna esse non possunt. Si enim plura essent aeterna, tunc, quoniam omnem pluralitatem praecedit unitas, esset aliquid prius natura aeternitate; quod est impossibile. Praeterea, si plura essent aeterna, alterum alteri deesset ideoque nullum illorum perfectum esset; et ita esset aliquod aeternum, quod non esset aeternum, quia non esset perfectum. Quod cum non sit possibile, hinc plura aeterna esse non possunt. Sed quia unitas aeterna est, aequalitas aeterna est, similiter et connexio: hinc unitas, aequalitas et connexio sunt unum. Et haec est illa trina unitas, quam Pythagoras, omnium philosophorum primus, Italiae et Graeciae decus, docuit adorandam. Sed adhuc aliqua de generatione aequalitatis ab unitate subiungamus expressius. [1,8] Capitulum VIII. De generatione aeterna. Ostendamus nunc breuissime ab unitate gigni unitatis aequalitatem, connexionem uero ab unitate procedere et ab unitatis aequalitate. Unitas dicitur quasi g-ohntas ab g-ohn Graeco, quod Latine ens dicitur; et est unitas quasi entitas. Deus namque ipsa est rerum entitas; forma enim essendi est, quare et entitas. Aequalitas uero unitatis quasi aequalitas entitatis, id est aequalitas essendi siue existendi. Aequalitas uero essendi est, quod in re neque plus neque minus est; nihil ultra, nihil infra. Si enim in re magis est, monstruosum est; si minus est, nec est. Generatio aequalitatis ab unitate clare conspicitur, quando quid sit generatio attenditur. Generatio est enim unitatis repetitio uel eiusdem naturae multiplicatio a patre procedens in filium. Et haec quidem generatio in solis rebus caducis inuenitur. Generatio autem unitatis ab unitate est una unitatis repetitio, id est unitas semel; quod, si bis uel ter uel deinceps unitatem multiplicauero, iam unitas ex se aliud procreabit, ut binarium uel ternarium uel alium numerum. Unitas uero semel repetita solum gignit unitatis aequalitatem; quod nihil aliud intelligi potest quam quod unitas gignat unitatem. Et haec quidem generatio aeterna est. [1,9] Capitulum IX. De connexionis aeterna processione. Quemadmodum generatio unitatis ab unitate est una unitatis repetitio, ita processio ab utroque est repetitionis illius unitatis, siue mauis dicere unitatis et aequalitatis unitatis ipsius unitas. Dicitur autem processio quasi quaedam ab altero in alterum extensio; quemadmodum cum duo sunt aequalia, tunc quaedam ab uno in alterum quasi extenditur aequalitas, quae illa coniungat quodammodo et connectat. Merito ergo dicitur ab unitate et ab aequalitate unitatis connexio procedere; neque enim connexio unius tantum est, sed ab unitate in aequalitatem unitas procedit, et ab unitatis aequalitate in unitatem. Merito igitur ab utroque procedere dicitur eo, quod ab altero in alterum quasi extenditur. Sed nec ab unitate uel unitatis aequalitate gigni dicimus connexionem, quoniam nec ab unitate per repetitionem fit neque per multiplicationem; et quamuis ab unitate gignatur unitatis aequalitas et ab utroque connexio procedat, unum tamen et idem est unitas et unitatis aequalitas et connexio procedens ab utroque, – uelut si de eodem dicatur: ‘hoc, id, idem’. Hoc ipsum quidem, quod dicitur id, ad primum refertur; quod uero dicitur idem, relatum connectit et coniungit ad primum. Si igitur ab hoc pronomine, quod est id, formatum esset hoc uocabulum, quod est iditas, ut sic dicere possemus ‘unitas, iditas, identitas’, relationem quidem faceret iditas ad unitatem, identitas uero iditatis et unitatis designaret connexionem, satis propinque Trinitati conuenirent. Quod autem sanctissimi nostri doctores unitatem uocauerunt Patrem, aequalitatem Filium, et connexionem Spiritum sanctum, hoc propter quandam similitudinem ad ista caduca fecerunt. Nam in patre et filio est quaedam natura communis, quae una est, ita quod in ipsa natura filius patri est aequalis. Nihil enim magis uel minus humanitatis est in filio quam in patre, et inter eos quaedam est connexio. Amor enim naturalis alterum cum altero connectit, et hoc propter similitudinem eiusdem naturae, quae in eis est, quae a patre in filium descendit; et ob hoc ipsum filium plus diligit quam alium secum in humanitate conuenientem. Ex tali quidem – licet distantissima – similitudine Pater dicta est unitas, Filius aequalitas, connexio uero amor siue Spiritus sanctus, creaturarum respectu tantum, prout infra etiam suo loco clarius ostendemus. Et haec est meo arbitratu iuxta Pythagoricam inquisitionem trinitatis in unitate et unitatis in trinitate semper adorandae manifestissima inquisitio. [1,10] Capitulum X. Quomodo intellectus trinitatis in unitate supergreditur omnia. Nunc inquiramus, quid sibi uelit Martianus, quando ait Philosophiam ad huius trinitatis notitiam ascendere uolentem circulos et sphaeras euomuisse. Ostensum est in prioribus unicum simplicissimum maximum; et quod ipsum tale non sit nec perfectissima figura corporalis, ut est sphaera, aut superficialis, ut est circulus, aut rectilinealis, ut est triangulus, aut simplicis rectitudinis, ut est linea. Sed ipsum super omnia illa est, ita quod illa, quae aut per sensum aut imaginationem aut rationem cum materialibus appendiciis attinguntur, necessario euomere oporteat, ut ad simplicissimam et abstractissimam intelligentiam perueniamus, ubi omnia sunt unum; ubi linea sit triangulus, circulus et sphaera; ubi unitas sit trinitas et e conuerso; ubi accidens sit substantia; ubi corpus sit spiritus, motus sit quies et cetera huiusmodi. Et tunc intelligitur, quando quodlibet in ipso uno intelligitur, unum; et ipsum unum omnia; et per consequens quodlibet in ipso omnia. Et non recte euomuisti sphaeram, circulum et huiusmodi, si non intelligis ipsam unitatem maximam necessario esse trinam. Maxima enim nequaquam recte intelligi poterit, si non intelligatur trina. Ut exemplis ad hoc utamur conuenientibus: uidemus unitatem intellectus non aliud esse quam intelligens, intelligibile et intelligere. Si igitur ab eo, quod est intelligens, uelis te ad maximum transferre et dicere maximum esse maxime intelligens et non adicias ipsum etiam esse maxime intelligibile et maximum intelligere, non recte de unitate maxima et perfectissima concipis. Si enim unitas est maxima et perfectissima intellectio, quae sine istis correlationibus tribus nec intellectio nec perfectissima intellectio esse poterit, non recte unitatem concipit, qui ipsius unitatis trinitatem non attingit. Unitas enim non nisi trinitas est; nam dicit indiuisionem, discretionem et connexionem. Indiuisio quidem ab unitate est, similiter discretio, similiter et unio siue connexio. Maxima igitur unitas non aliud est quam indiuisio, discretio et connexio. Et quoniam indiuisio est, tunc est aeternitas siue absque principio, sicut aeternum a nullo diuisum. Quoniam discretio est, ab aeternitate immutabili est. Et quoniam connexio siue unio est, ab utroque procedit. Adhuc, cum dico. ‘Unitas est maxima’, trinitatem dico. Nam cum dico ‘unitas’, dico principium sine principio; cum dico ‘maxima’, dico principium a principio; cum illa per uerbum ‘est’ copulo et unio, dico processionem ab utroque. Si igitur ex superioribus manifestissime probatum est unum esse maximum, quoniam minimum, maximum et connexio unum sunt, ita quod ipsa unitas est et minima et maxima et unio: hinc constat, quomodo euomere omnia imaginabilia et rationabilia necesse est Philosophiam, quae unitatem maximam non nisi trinam simplicissima intellectione uoluerit comprehendere. Admiraris autem de his, quae diximus, quomodo uolentem maximum simplici intellectione apprehendere necesse sit rerum differentias et diuersitates ac omnes mathematicas figuras transilire, quoniam lineam diximus in maximo superficiem et circulum et sphaeram. Unde, ut acuatur intellectus, ad hoc te facilius indubitata manuductione transferre conabor, ut uideas ista necessaria atque uerissima, quae te non inepte, si ex signo ad ueritatem te eleuaueris uerba transumptiue intelligendo, in stupendam suauitatem adducent; quoniam in docta ignorantia proficies in hac uia, ut – quantum studioso secundum humani ingenii uires eleuato conceditur – uidere possis ipsum unum maximum incomprehensibile, Deum unum et trinum semper benedictum. [1,11] Capitulum XI. Quod mathematica nos iuuet plurimum in diuersorum diuinorum apprehensione. Consensere omnes sapientissimi nostri et diuinissimi doctores uisibilia ueraciter inuisibilium imagines esse atque creatorem ita cognoscibiliter a creaturis uideri posse quasi in speculo et in aenigmate. Hoc autem, quod spiritualia – per se a nobis inattingibilia – symbolice inuestigentur, radicem habet ex his, quae superius dicta sunt, quoniam omnia ad se inuicem quandam – nobis tamen occultam et incomprehensibilem – habent proportionem, ut ex omnibus unum exsurgat uniuersum et omnia in uno maximo sint ipsum unum. Et quamuis omnis imago accedere uideatur ad similitudinem exemplaris: tamen praeter maximam imaginem, quae est hoc ipsum, quod exemplar in unitate naturae, non est imago adeo similis aut aequalis exemplari, quin per infinitum similior et aequalior esse possit, uti iam ista ex superioribus nota facta sunt. Quando autem ex imagine inquisitio fit, necesse est nihil dubii apud imaginem esse, in cuius transumptiua proportione incognitum inuestigatur, cum uia ad incerta non nisi per praesupposita et certa esse possit. Sunt autem omnia sensibilia in quadam continua instabilitate propter possibilitatem materialem in ipsis abundantem. Abstractiora autem istis, ubi de rebus consideratio habetur, – non ut appendiciis materialibus, sine quibus imaginari nequeunt, penitus careant neque penitus possibilitati fluctuanti subsint – firmissima uidemus atque nobis certissima, ut sunt ipsa mathematicalia. Quare in illis sapientes exempla indagandarum rerum per intellectum sollerter quaesiuerunt, et nemo antiquorum, qui magnus habitus est, res difficiles alia similitudine quam mathematica aggressus est; ita ut Boethius, ille Romanorum litteratissimus, assereret neminem diuinorum scientiam, qui penitus in mathematicis exercitio careret, attingere posse. Nonne Pythagoras, primus et nomine et re philosophus, omnem ueritatis inquisitionem in numeris posuit? Quem Platonici et nostri etiam primi in tantum secuti sunt, ut Augustinus noster et post ipsum Boethius affirmarent indubie numerum creandarum rerum in animo conditoris principale exemplar fuisse. Quomodo Aristoteles, qui singularis uideri uoluit priores confutando, aliter nobis in Metaphysicis specierum differentiam tradere potuit quam quod ipsas numeris compararet? Et idem dum de formis naturalibus, quomodo una sit in alia, scientiam tradere uellet, ad formas mathematicas necessario conuolauit dicens: «Sicut trigonus in tetragono, ita inferior in superiori.» Taceo de innumeris exemplis suis similibus. Aurelius etiam Augustinus Platonicus, quando de quantitate animae et eiusdem immortalitate et ceteris altissimis inuestigauit, ad mathematica pro adiutorio conuolauit. Ista uia Boethio nostro adeo placere uisa est, ut constanter assereret omnem ueritatis doctrinam in multitudine et magnitudine comprehendi. Et si uelis, ut compendiosius dicam: Nonne Epicurorum de atomis et inani sententia, quae et Deum negat et cunctam ueritatem collidit, solum a Pytagoricis et Peripateticis mathematica demonstratione periit? Non posse scilicet ad atomos indiuisibiles et simplices deueniri, quod ut principium Epicurus supposuit. Hac ueterum uia incedentes, cum ipsis concurrentes dicimus, cum ad diuina non nisi per symbola accedendi nobis uia pateat, quod tunc mathematicalibus signis propter ipsorum incorruptibilem certitudinem conuenientius uti poterimus. [1,12] Capitulum XII. Quomodo signis mathematicalibus sit utendum in proposito. Verum quoniam ex antehabitis constat maximum simpliciter nihil horum esse posse, quae per nos sciuntur aut concipiuntur, hinc, cum ipsum symbolice inuestigare proponimus, simplicem similitudinem transilire necesse est. Nam cum omnia mathematicalia sint finita et aliter etiam imaginari nequeant: si finitis uti pro exemplo uoluerimus ad maximum simpliciter ascendendi, primo necesse est figuras mathematicas finitas considerare cum suis passionibus et rationibus, et ipsas rationes correspondenter ad infinitas tales figuras transferre, post haec tertio adhuc altius ipsas rationes infinitarum figurarum transumere ad infinitum simplex absolutissimum etiam ab omni figura. Et tunc nostra ignorantia incomprehensibiliter docebitur, quomodo de altissimo rectius et uerius sit nobis in aenigmate laborantibus sentiendum. Ita igitur agentes et sub directione maximae ueritatis incipientes dicimus, quod sancti uiri et eleuatissimi ingenii, qui se figuris applicarunt, uarie locuti sunt: Anselmus deuotissimus ueritatem maximam rectitudini infinitae comparauit; quem nos sequentes ad figuram rectitudinis, quam lineam rectam imaginor, conuolemus. Alii peritissimi Trinitati superbenedictae triangulum trium aequalium et rectorum angulorum compararunt; et quoniam talis triangulus necessario est ex infinitis lateribus, ut ostendetur, dici poterit triangulus infinitus; et hos etiam sequemur. Alii, qui unitatem infinitam figurare nisi sunt, Deum circulum dixerunt infinitum. Illi uero, qui actualissimam Dei existentiam considerarunt, Deum quasi sphaeram infinitam affirmarunt. Nos autem istos omnes simul de maximo recte concepisse et unam omnium sententiam ostendemus. [1,13] Capitulum XIII. De passionibus lineae maximae et infinitae. Dico igitur, quod, si esset linea infinita, illa esset recta, illa esset triangulus, illa esset circulus et esset sphaera; et pariformiter, si esset sphaera infinita, illa esset circulus, triangulus et linea; et ita de triangulo infinito atque circulo infinito idem dicendum est. Primum autem, quod linea infinita sit recta, patet: Diameter circuli est linea recta, et circumferentia est linea curua maior diametro; si igitur curua linea in sua curuitate recipit minus, quanto circumferentia fuerit maioris circuli, igitur circumferentia maximi circuli, quae maior esse non potest, est minime curua; quare maxime recta. Coincidit igitur cum maximo minimum, ita ut ad oculum uideatur necessarium esse, quod maxima linea sit recta maxime et minime curua. Nec hic potest remanere scrupulus dubii, quando in figura hic lateraliter uidetur, quomodo arcus cd maioris circuli plus recedit a curuitate quam arcus ef minoris circuli, et ille plus a curuitate recedit quam arcus gh adhuc minoris circuli; quare linea recta ab erit arcus maximi circuli, qui maior esse non potest. Et ita uidetur, quomodo maxima et infinita linea necessario est rectissima, cui curuitas non opponitur, – immo curuitas in ipsa maxima linea est rectitudo; et hoc est primum probandum. Secundo dictum est lineam infinitam triangulum maximum, circulum et sphaeram. Et ad hoc ostendendum oportet, ut in finitis lineis uideamus, quid sit in potentia finitae lineae; et quia quidquid est in potentia finitae, hoc est infinita actu, erit nobis clarius id, quod inquirimus. Et primo scimus, quod linea finita in longitudine potest esse longior et rectior, et iam probatum est maximam esse longissimam atque rectissimam. Secundo, si linea ab, remanente puncto a immobili, circumduceretur, quousque b ueniret in c, ortus est triangulus; si perficitur circumductio, quousque b redeat ad initium, ubi incepit, fit circulus. Si iterum, a remanente immobili, b circumducitur, quousque perueniat ad locum oppositum, ubi incepit, qui sit d, est ex linea ab et ad effecta una continua linea et semicirculus descriptus. Et si, remanente bd diametro immobili, circumducatur semicirculus, exoritur sphaera; et ipsa sphaera est ultimum de potentia lineae, totaliter existens in actu, quoniam sphaera non est in potentia ad aliquam figuram ulteriorem. Si igitur in potentia lineae finitae sunt istae figurae, et linea infinita est omnia actu, ad quae finita est in potentia, sequitur infinitam esse triangulum, circulum et sphaeram. Quod erat probandum. Et quia fortassis clarius hoc uidere uelles, quomodo ea, quae sunt in potentia finiti, est actu infinitum, adhuc de hoc te certissimum reddam. [1,14] Capitulum XIV. Quod infinita linea sit triangulus. Imaginatiua, quae genus sensibilium non transcendit, non capit lineam posse triangulum esse, cum improportionabiliter ista in quantis differant. Erit tamen apud intellectum hoc facile. Nam iam constat non nisi unum possibile esse maximum et infinitum. Deinde constat – quoniam omnia duo latera cuiuslibet trianguli simul iuncta tertio minora esse non possunt – trianguli, cuius unum latus est infinitum, alia non esse minora. Et quia quaelibet pars infiniti est infinita, necessarium est omnem triangulum, cuius unum latus est infinitum, alia pariformiter esse infinita. Et quoniam plura infinita esse non possunt, transcendenter intelligis triangulum infinitum ex pluribus lineis componi non posse, licet sit maximus uerissimus triangulus, incompositus et simplicissimus; et quia uerissimus triangulus, qui sine tribus lineis esse nequit, erit necessarium ipsam unicam infinitam lineam esse tres et tres esse unam simplicissimam. Ita de angulis, quoniam non erit nisi angulus unus infinitus, et ille est tres anguli et tres anguli unus. Nec erit iste maximus triangulus ex lateribus et angulis compositus, sed unum et idem est linea infinita et angulus; ita quod et linea est angulus, quia triangulus linea. Adhuc, poteris te iuuare ad huius intelligentiam per ascensionem a triangulo quanto ad non-quantum. Nam omnem triangulum quantum habere tres angulos aequales duobus rectis manifestum est; et ita, quanto unus angulus est maior, tanto alii minores. Et licet angulus unusquisque possit augeri usque ad duos rectos exclusiue et non maxime secundum principium primum nostrum: admittamus tamen, quod maxime augeatur usque ad duos rectos inclusiue, triangulo permanente. Tunc est manifestum triangulum unum angulum habere, qui est tres, et tres esse unum. Pariformiter uidere poteris triangulum lineam esse, quoniam, cum omnia duo latera trianguli quanti sint simul iuncta tanto tertio longiora, quanto angulus, quem faciunt, est duobus rectis minor, ut angulus bac quia duobus rectis multo est minor, hinc lineae ba et ac simul iunctae multo longiores bc. Igitur quanto angulus ille maior fuerit, ut dc, tanto minus uincunt lineae bd et dc lineam bc, et superficies minor. Quare si per positionem angulus ualeret duos rectos, resolueretur in lineam simplicem totus triangulus. Unde cum hac positione, quae in quantis impossibilis est, iuuare te potes ad non-quanta ascendendo; in quibus, quod in quantis est impossibile, uides per omnia necessarium. Et in hoc patet lineam esse infinitam triangulum maximum. Quod erat ostendendum. [1,15] Capitulum XV. Quod ille triangulus sit circulus et sphaera. Deinde clarius uidebitur triangulum esse circulum. Nam sit triangulus abc causatus per positionem, per circumductionem lineae ab, quousque b uenit in c, a fixo remanente: Non habet dubium, quando linea ab esset infinita et penitus circumduceretur b, quousque rediret ad initium, circulum maximum causari, cuius bc est portio. Et quia est portio arcus infiniti, tunc est linea recta bc. Et quoniam omnis pars infiniti est infinita, igitur bc non est minor integro arcu circumferentiae infinitae. Erit igitur bc non tantum portio, sed completissima circumferentia. Quare necessarium est triangulum abc esse circulum maximum. Et quia bc circumferentia est linea recta, non est maior ab infinitae, cum infinito non sit maius. Nec sunt duae lineae, quia duo infinita esse non possunt. Quare linea infinita, quae est triangulus, est etiam circulus. Quod fuit propositum. Adhuc, quod linea infinita sit sphaera, ita manifestissimum fit: Linea ab est circumferentia maximi circuli, – immo et circulus, ut iam probatum est; et est in triangulo de b ducta in c, ut supra dictum est. Sed bc est infinita linea, ut etiam statim probatum est. Quare ab rediit in c, supra se reditione completa. Et quando hoc est, sequitur sphaeram necessario exortam ex tali reuolutione circuli supra se. Et quia supra probatum est abc esse circulum, triangulum et lineam, habemus nunc probatum esse etiam sphaeram. Et ista sunt, quae inuestigare proposuimus. [1,16] Capitulum XVI. Quomodo translatiue maximum se habeat ad omnia, sicut maxima linea ad lineas. Postquam nunc manifestum est, quomodo infinita linea est omnia illa actu infinite, quae in potentia sunt finitae: habemus translatiue in maximo simplici pariformiter, quomodo ipsum maximum est actu maxime omnia illa, quae in potentia sunt simplicitatis absolutae. Quidquid enim possibile est, hoc est actu ipsum maximum maxime; non ut ex possibili est, sed ut maxime est; sicuti ex linea triangulus educitur et infinita linea non est triangulus, ut ex finita educitur, sed actu est triangulus infinitus, qui est idem cum linea. Praeterea, ipsa possibilitas absoluta non est aliud in maximo quam ipsum maximum actu, sicut linea infinita est actu sphaera. Secus in non-maximo; nam ibi potentia non est actus, sicut linea finita non est triangulus. Unde hic uidetur magna speculatio, quae de maximo ex isto trahi potest: quomodo ipsum est tale, quod minimum est in ipso maximum, ita quod penitus omnem oppositionem per infinitum supergreditur. Ex quo principio possent de ipso tot negatiuae ueritates elici, quot scribi aut legi possent; immo omnis theologia per nos apprehensibilis ex hoc tanto principio elicitur. Propter quod maximus ille diuinorum scrutator Dionysius Ariopagites in Mystica sua theologia dicit beatissimum Bartholomaeum mirifice intellexisse theologiam, qui aiebat eam maximam pariter et minimam. Qui hoc enim intelligit, omnia intelligit; omnem intellectum creatum ille supergreditur. Deus enim, qui est hoc ipsum maximum, ut idem Dionysius De diuinis nominibus dicit, non istud quidem est et aliud non est, neque alicubi est et alicubi non. Nam sicut omnia est, ita quidem et nihil omnium. Nam – ut idem in fine Mysticae theologiae concludit – tunc ipse super omnem positionem est perfecta et singularis omnium causa, et super ablationem omnium est excellentia illius, qui simpliciter absolutus ab omnibus et ultra omnia est. Hinc concludit in Epistola ad Gaium ipsum super omnem mentem atque intelligentiam nosci. Et ad hoc concordanter ait Rabbi Salomon omnes sapientes conuenisse, «quod scientiae non apprehendunt creatorem; et non apprehendit, quid est, nisi ipse; et apprehensio nostra respectu ipsius est defectus appropinquandi apprehensioni eius». Et propterea idem alibi concludens dicit: «Laudetur creator, in cuius essentiae comprehensione inquisitio scientiarum abbreuiatur et sapientia ignorantia reputatur et elegantia uerborum fatuitas.» Et ista est illa docta ignorantia, quam inquirimus; per quam Dionysius ipsum solum inueniri posse, non alio arbitror principio quam praefato, multipliciter ostendere nisus est. Sit igitur nostra speculatio – quam ex isto, quod infinita curuitas est infinita rectitudo, elicimus – transumptiue in maximo de simplicissima et infinitissima eius essentia: quomodo ipsa est omnium essentiarum simplicissima essentia; ac quomodo omnes rerum essentiae, quae sunt, fuerunt aut erunt, actu semper et aeternaliter sunt in ipsa ipsa essentia, et ita omnes essentiae sicut ipsa omnium essentia; ac quomodo ipsa omnium essentia ita est quaelibet quod simul omnes et nulla singulariter; ac quomodo ipsa maxima essentia, uti infinita linea est omnium linearum adaequatissima mensura, pariformiter est omnium essentiarum adaequatissima mensura. Maximum enim, cui non opponitur minimum, necessario omnium est adaequatissima mensura; non maior quia minimum, non minor quia maximum. Omne autem mensurabile cadit inter maximum et minimum. Est igitur adaequatissima et praecisissima omnium essentiarum mensura infinita essentia. Et adhuc, ut hoc clarius uideas, considera, si linea infinita constitueretur ex infinitis pedalibus et alia ex infinitis bipedalibus, illas nihilominus aequales esse necesse esset, cum infinitum non sit maius infinito. Sicut igitur unus pes non est minor in linea infinita quam duo pedes, ita infinita linea non est maior plus uno pede quam duobus. Immo, cum quaelibet pars infiniti sit infinita, tunc unus pes lineae infinitae ita cum tota infinita conuertitur sicut duo pedes. Pariformiter, cum omnis essentia in maxima sit ipsa maxima, non est maximum nisi adaequatissima mensura omnium essentiarum. Neque reperitur alia praecisa mensura cuiuscumque essentiae quam illa; nam omnes aliae deficiunt et praecisiores esse possunt, ut hoc superius est clarissime ostensum. [1,17] Capitulum XVII. Ex eodem profundissimae doctrinae. Adhuc circa idem: Linea finita est diuisibilis et infinita indiuisibilis, quia infinitum non habet partes, in quo maximum coincidit cum minimo. Sed finita linea non est diuisibilis in non-lineam, quoniam in magnitudine non deuenitur ad minimum, quo minus esse non possit, ut superius est ostensum. Quare finita linea in ratione lineae est indiuisibilis; pedalis linea non est minus linea quam cubitalis. Relinquitur ergo, quod infinita linea sit ratio lineae finitae. Ita maximum simpliciter est omnium ratio. Ratio autem est mensura. Quare recte ait Aristoteles in Metaphysicis primum esse metrum et mensuram omnium, quia omnium ratio. Adhuc: Sicut linea infinita est indiuisibilis, quae est ratio lineae finitae, et per consequens immutabilis et perpetua, ita et ratio omnium rerum, quae est Deus benedictus, sempiterna et immutabilis est. Et in hoc aperitur intellectus magni Dionysii dicentis essentiam rerum incorruptibilem et aliorum, qui rationem rerum aeternam dixerunt; sicut ipse diuinus Plato, qui – ut refert Chalcidius – in Phaedone dixit unum esse omnium rerum exemplar siue ideam, uti in se est; in respectu uero rerum, quae plures sunt, plura uidentur exemplaria. Nam cum lineam bipedalem et aliam tripedalem et sic deinceps considero, duo occurrunt: scilicet ratio lineae, quae est in utraque et omnibus una et aequalis, et diuersitas, quae est inter bipedalem et tripedalem. Et ita alia uidetur ratio bipedalis et alia tripedalis. Manifestum autem est in infinita linea non esse aliam bipedalem et tripedalem; et illa est ratio finitae. Unde ratio est una ambarum linearum, et diuersitas rerum siue linearum non est ex diuersitate rationis, quae est una, sed ex accidenti, quia non aeque rationem participant. Unde non est nisi una omnium ratio, quae diuersimode participatur. Quod autem diuersimode participetur, hoc euenit, quia probatum est superius non posse esse duo aeque similia et per consequens praecise aequaliter participantia unam rationem. Nam non est ratio in summa aequalitate participabilis nisi per maximum, quod est ipsa ratio infinita. Sicut non est nisi una unitas maxima, ita non potest esse nisi una unitatis aequalitas. Quae quia est aequalitas maxima, est ratio omnium. Sicut enim non est nisi una linea infinita, quae est ratio omnium finitarum, et per hoc quod finita linea cadit necessario ab ipsa, quae est infinita, – tunc etiam per hoc non potest esse sui ipsius ratio, sicut non potest esse finita pariter et infinita. Unde, sicut nullae duae lineae finitae possunt esse praecise aequales, cum praecisa aequalitas, quae est maxima, non sit nisi ipsum maximum: ita etiam non reperiuntur duae lineae aequaliter rationem unam omnium participantes. Praeterea, linea infinita non est maior in bipedali quam bipedalis neque minor, ut superius dictum est; et ita de tripedali et ultra. Et cum sit indiuisibilis et una, est tota in qualibet finita. Sed non est tota in qualibet finita secundum participationem et finitationem; alioquin, quando esset tota in bipedali, non posset esse in tripedali, sicut bipedalis non est tripedalis. Quare est ita tota in qualibet, quod est in nulla, ut una est ab aliis distincta per finitationem. Est igitur linea infinita in qualibet linea tota, ita quod quaelibet in ipsa. Et hoc quidem coniunctim considerandum est; et clare uidetur, quomodo maximum est in qualibet re et in nulla. Et hoc non est aliud nisi maximum, cum sit eadem ratione in qualibet re, sicut quaelibet res in ipso, et sit metipsa ratio, quod tunc maximum sit in se ipso. Non est ergo aliud maximum esse metrum et mensuram omnium quam maximum simpliciter esse in se ipso siue maximum esse maximum. Nulla igitur res est in se ipsa nisi maximum, et omnis res ut in sua ratione est in se ipsa, quia sua ratio est maximum. Ex his quidem potest se intellectus iuuare et in similitudine lineae infinitae ad maximum simpliciter super omnem intellectum in sacra ignorantia plurimum proficere. Nam hic nunc clare uidimus, quomodo Deum per remotionem participationis entium inuenimus. Omnia enim entia entitatem participant. Sublata igitur ab omnibus entibus participatione remanet ipsa simplicissima entitas, quae est essentia omnium. Et non conspicimus ipsam talem entitatem nisi in doctissima ignorantia, quoniam, cum omnia participantia entitatem ab animo remoueo, nihil remanere uidetur. Et propterea magnus Dionysius dicit intellectum Dei magis accedere ad nihil quam ad aliquid. Sacra autem ignorantia me instruit hoc, quod intellectui nihil uidetur, esse maximum incomprehensibile. [1,18] Capitulum XVIII. Quomodo ex eodem manuducimur ad intellectum participationis entitatis. Amplius, non satiabilis noster intellectus cum maxima suauitate uigilanter per praemissa incitatus inquirit, quomodo hanc participationem unius maximi possit clarius intueri. Et iterum exemplo infinitae rectitudinis linealis se iuuans ait: Non est possibile curuum, quod recipit magis et minus, esse maximum aut minimum; neque curuum ut curuum est aliquid, quoniam est casus a recto. Esse igitur, quod in curuo est, est ex participatione rectitudinis, cum maxime et minime curuum non sit nisi rectum. Quare, quanto curuum est minus curuum, ut est circumferentia maioris circuli, tanto plus participat de rectitudine; non quod partem capiat, quia rectitudo infinita est impartibilis; sed linea recta finita quanto maior, tanto uidetur plus participare de infinitate lineae infinitae maximae. Et sicut finita recta in hoc quod recta – in quod quidem rectum curuitas minima resoluitur – secundum simpliciorem participationem participat infinitam, et curuum non ita simplicem et immediatam, sed potius mediatam et distantem, quoniam per medium rectitudinis quam participat: ita aliqua sunt entia immediatius entitatem maximam in se ipso subsistentem participantia, ut sunt simplices finitae substantiae, et sunt alia entia non per se, sed per medium substantiarum entitatem participantia, ut accidentia. Unde illa diuersa participatione non obstante adhuc, ut ait Aristoteles, rectum est sui et obliqui mensura; sicuti infinita linea lineae rectae et curuae, ita maximum omnium qualitercumque diuersimode participantium. Et in hoc aperitur intellectus illius, quod dicitur substantiam non capere magis nec minus. Nam hoc est ita uerum, sicut linea recta finita in eo, quod recta, non suscipit magis et minus; sed quia finita, tunc per diuersam participationem infinitae una respectu alterius maior aut minor est, nec umquam duae reperiuntur aequales. Curuum uero, quoad participationem rectitudinis, recipit magis et minus; et consequenter per ipsam participatam rectitudinem sicut rectum recipit magis et minus. Et hinc est, quod accidentia, quanto magis participant substantiam, sunt nobiliora; et adhuc, quanto magis participant substantiam nobiliorem, tanto adhuc nobiliora. Et in hoc uidetur, quomodo non possunt esse nisi entia aut per se aut per alia entitatem primi participantia, sicut non inueniuntur nisi lineae aut rectae aut curuae. Et propterea recte diuisit Aristoteles omnia, quae in mundo sunt, in substantiam et accidens. Substantiae igitur et accidentis una est adaequatissima mensura, quae est ipsum maximum simplicissimum; quod licet neque sit substantia neque accidens, tamen ex praemissis manifeste patet ipsum potius sortiri nomen immediate ipsum participantium, scilicet substantiarum, quam accidentium. Unde Dionysius maximus ipsum plus quam substantiam siue supersubstantialem uocat potius quam superaccidentalem; quoniam magis est dicere supersubstantiale quam superaccidentale, hinc maximo conuenientius attribuitur. Dicitur autem supersubstantiale, hoc est scilicet non substantiale, quia hoc inferius eo, sed supra substantiam. Et ita est negatiuum uerius maximo conueniens, ut infra de nominibus Dei dicemus. Posset quis ex superioribus multa circa accidentium et substantiarum diuersitatem et nobilitatem inquirere; de quibus hic locus tractandi non existit. [1,19] Capitulum XIX. Transumptio trianguli infiniti ad trinitatem maximam. Nunc de eo, quod dictum et ostensum est maximam lineam esse triangulum maximum, in ignorantia doceamur. Ostensum est maximam lineam triangulum; et quia linea est simplicissima, erit simplicissimum trinum. Erit omnis angulus trianguli linea, cum totus triangulus sit linea; quare linea infinita est trina. Non est autem possibile plura esse infinita; quare illa trinitas est unitas. Praeterea, cum angulus maiori lateri oppositus sit maior, ut in geometria ostenditur, et hic sit triangulus, qui non habet latus nisi infinitum, erunt anguli maximi et infiniti. Quare unus non est minor aliis nec duo maiores tertio, sed quia extra infinitam quantitatem non posset esse quantitas, ita extra unum angulum infinitum non possunt esse alii. Quare unus erit in alio, et omnes tres unum maximum. Insuper, sicut maxima linea non plus est linea, triangulus, circulus uel sphaera, sed in ueritate est illa omnia absque compositione, ut ostensum est: ita consimiliter maximum simpliciter est ut maximum lineale, quod possumus dicere essentiam; est ut triangulare, et potest dici trinitas; est ut circulare, et potest dici unitas; est ut sphaerale, et potest dici actualis existentia. Est igitur maximum essentia trina, una actu; nec est aliud essentia quam trinitas, nec aliud trinitas quam unitas, nec aliud actualitas quam unitas, trinitas uel essentia, licet uerissimum sit maximum ista esse identice et simplicissime. Sicut igitur uerum est maximum esse et unum esse, ita uerum est ipsum trinum esse, eo modo quo ueritas trinitatis non contradicit simplicissimae unitati, sed est ipsa unitas. Hoc autem aliter possibile non est, quam ut per similitudinem trianguli maximi attingibile est. Quare ipsum uerum triangulum atque simplicissimam lineam ex praehabitis scientes, modo quo hoc homini possibile est, in docta ignorantia Trinitatem attingemus. Nam uidemus, quod non reperimus angulum unum et post alium et tertio adhuc alium, ut in triangulis finitis, quoniam alius et alius et alius in unitate trianguli absque compositione esse non possunt. Sed unum absque numerali multiplicatione triniter est; quare recte quidem doctissimus Augustinus ait: «Dum incipis numerare Trinitatem, exis ueritatem.» Oportet enim in diuinis simplici conceptu, quantum hoc possibile est, complecti contradictoria, ipsa antecedenter praeueniendo; puta non oportet in diuinis concipere distinctionem et indistinctionem tamquam duo contradicentia, sed illa ut in principio suo simplicissimo antecedenter, ubi non est aliud distinctio quam indistinctio; et tunc clarius concipitur trinitas et unitas esse idem. Nam ubi distinctio est indistinctio, trinitas est unitas; et e conuerso, ubi indistinctio est distinctio, unitas est trinitas. Et ita de pluralitate personarum et unitate essentiae; nam ubi pluralitas est unitas, trinitas personarum est idem cum unitate essentiae; et e conuerso, ubi unitas est pluralitas, unitas essentiae est trinitas in personis. Et ista clare in nostro exemplo uidentur, ubi simplicissima linea est triangulus et e conuerso simplex triangulus est unitas linealis. Hic etiam uidetur, quomodo numerari anguli trianguli per unum, duo, tria non possunt, cum quilibet sit in quolibet, – ut ait Filius: «Ego in Patre et Pater in me.» Iterum, ueritas trianguli requirit tres angulos. Sunt igitur hic uerissime tres anguli, et unusquisque maximus, et omnes unum maximum. Requirit insuper ueritas trianguli, quod unus angulus non sit alius; et ita hic requirit ueritas unitatis simplicissimae essentiae, quod tres illi anguli non sint aliqua tria distincta, sed unum. Et hoc etiam uerum est hic. Coniunge igitur ista, quae uidentur opposita, antecedenter, ut praedixi; et non habebis unum et tria uel e conuerso, sed unitrinum seu triunum. Et ista est ueritas absoluta. [1,20] Capitulum XX. Adhuc circa Trinitatem, et quod non sit possibilis quaternitas et ultra in diuinis. Amplius, requirit ueritas Trinitatis, quae est Triunitas, trinum esse unum, quia dicitur triunum. Hoc autem non cadit in conceptu nisi eo modo, quo correlatio distincta unit et ordo distinguit. Unde, sicut – dum facimus triangulum finitum – primo est angulus unus, secundo alius, tertio tertius ab utroque, et illi anguli ad inuicem correlationem habent, ut sit unus ex ipsis triangulus: ita quidem et in infinito infinite. Tamen concipiendum est ita, quod prioritas taliter concipiatur in aeternitate, quod posterioritas non sibi contradicat; aliter enim prioritas et posterioritas in infinito et aeterno cadere non possent. Unde Pater non est prior Filio et Filius posterior; sed ita Pater est prior, quod Filius non est posterior. Ita Pater prima persona, quod Filius non est post hoc secunda; sed sicut Pater est prima absque prioritate, ita Filius secunda absque posterioritate et Spiritus sanctus pariformiter tertia. Sed quia hoc superius dictum est amplius, sufficiat. Velis tamen circa hanc semper benedictam Trinitatem aduertere, quod ipsum maximum est trinum et non quaternum uel quinum et ultra. Et hoc certe est nota dignum; nam hoc repugnaret simplicitati et perfectioni maximi. Omnis enim figura polygonia pro simplicissimo elemento habet triangularem, et illa est minima figura polygonia, qua minor esse nequit. Probatum est autem minimum simpliciter cum maximo coincidere. Sicut igitur se habet unum in numeris, ita triangulus in figuris polygoniis. Sicut igitur omnis numerus resoluitur ad unitatem, ita polygoniae ad triangulum. Maximus igitur triangulus, cum quo minimus coincidit, omnes figuras polygonias complectitur; nam sicut unitas maxima se habet ad omnem numerum, ita triangulus maximus ad omnem polygoniam. Quadrangularis autem figura non est minima, ut patet, quia ea minor est triangularis. Igitur simplicissimo maximo, quod cum solo minimo coincidere potest, quadrangularis, quae absque compositione esse non potest, cum sit maior minimo, nequaquam poterit conuenire. Immo implicat contradictionem esse maximum et esse quadrangulare; nam non posset esse mensura triangularium adaequata, quia semper excederet. Quomodo igitur esset maximum, quod non esset omnium mensura? Immo quomodo esset maximum, quod esset ab alio et compositum et per consequens finitum? Et iam patet, quare primo ex potentia lineae simplicis oritur triangulus simplex – quoad polygonias –, deinde circulus simplex, deinde sphaera simplex, et non deuenitur ad alias quam istas elementales figuras ad inuicem in finitis improportionales, omnes figuras intra se complicantes. Unde, sicut si nos uellemus concipere mensuras omnium quantitatum mensurabilium: primo pro longitudine necesse esset habere lineam infinitam maximam, cum qua coincideret minimum; deinde pariformiter pro latitudine rectilineali triangulum maximum; et pro latitudine circulari circulum maximum; et pro profunditate sphaeram maximam; et cum aliis quam cum istis quattuor omnia mensurabilia attingi non possent. Et quia istae omnes mensurae necessario essent infinitae et maximae, cum quo minimum coincideret, et cum plura maxima esse non possint: hinc ipsum unicum maximum, quod esse debet omnium quantorum mensura, dicimus esse illa, sine quibus maxima mensura esse non posset, licet in se consideratum – absque respectu ad mensurabilia – nullum istorum sit aut dici possit ueraciter, sed per infinitum et improportionabiliter supra. Ita maximum simpliciter cum sit omnium mensura, ipsum illa esse dicimus, sine quibus ipsum omnium metrum posse esse non intelligimus. Unde maximum, licet sit super omnem trinitatem per infinitum, trinum dicimus, quia aliter ipsum rerum, quarum unitas essendi est trinitas – sicut in figuris unitas triangularis in trinitate angulorum consistit –, causam simplicem, metrum et mensuram esse non intelligeremus; licet in ueritate et nomen et conceptus noster trinitatis, semoto isto respectu, maximo nequaquam conueniat, sed per infinitum ab illa maxima et incomprehensibili ueritate deficiat. Habemus itaque maximum triangulum omnium triniter subsistentium mensuram simplicissimam, quemadmodum sunt operationes actiones in potentia, obiecto, actu triniter subsistentes; similiter uisiones, intellectiones, uolitiones, similitudines, dissimilitudines, pulchritudines, proportiones, correlationes, appetitus naturales et cetera omnia, quorum essendi unitas consistit in pluralitate, sicuti est principaliter esse et operatio naturae consistens in correlatione agentis, patientis et communis ex illis resultantis. [1,21] Capitulum XXI. Transumptio circuli infiniti ad unitatem. Habuimus de triangulo maximo pauca quaedam; similiter de infinito circulo subiungamus: Circulus est figura perfecta unitatis et simplicitatis. Et iam ostensum est superius triangulum esse circulum. Et ita trinitas est unitas. Ista autem unitas est infinita, sicut circulus infinitus; quare est unior aut identior omni expressibili unitate atque per nos apprehensibili per infinitum. Nam tanta est ibi identitas, quod omnes etiam relatiuas oppositiones antecedit, quoniam ibi aliud et diuersum identitati non opponuntur. Quare est: cum maximum sit infinitae unitatis, tunc omnia, quae ei conueniunt, sunt ipsum absque diuersitate et alietate, ut non sit alia bonitas eius et alia sapientia, sed idem. Omnis enim diuersitas in ipso est identitas; unde eius potentia cum sit unissima, est et fortissima et infinitissima. Tanta quidem est eius unissima duratio, quod praeteritum non est aliud a futuro et futurum non est aliud a praesenti in ea; sed sunt unissima duratio siue aeternitas sine principio et fine. Nam tantum est in ipso principium, quod et finis est in ipso principium. Haec omnia ostendit circulus infinitus sine principio et fine aeternus, indiuisibiliter unissimus atque capacissimus. Et quia ille circulus est maximus, eius diameter etiam est maxima. Et quoniam plura maxima esse non possunt, est intantum ille circulus unissimus, quod diameter est circumferentia. Infinita uero diameter habet infinitum medium. Medium uero est centrum. Patet ergo centrum, diametrum et circumferentiam idem esse. Ex quo docetur ignorantia nostra incomprehensibile maximum esse, cui minimum non opponitur; sed centrum est in ipso circumferentia. Vides, quomodo totum maximum perfectissime est intra omne simplex et indiuisibile, quia centrum infinitum; et extra omne esse omnia ambiens, quia circumferentia infinita; et omnia penetrans, quia diameter infinita. Principium omnium, quia centrum; finis omnium, quia circumferentia; medium omnium, quia diameter. Causa efficiens, quia centrum; formalis, quia diameter; finalis, quia circumferentia. Dans esse, quia centrum; gubernans, quia diameter; conseruans, quia circumferentia. Et horum similia multa. Apprehendis itaque per intellectum, quomodo maximum cum nullo est idem neque diuersum et quomodo omnia in ipso, ex ipso et per ipsum, quia circumferentia, diameter et centrum. Non quod aut sit circulus aut circumferentia, diameter uel centrum; sed maximum tantum simplicissimum, quod per ista paradigmata inuestigatur et reperitur omnia, quae sunt et non sunt, ambire; ita quod non-esse in ipso est maximum esse, sicut minimum est maximum. Et est mensura omnis circulationis, quae est de potentia in actum et redeundo de actu in potentiam, compositionis a principiis ad indiuidua et resolutionis indiuiduorum ad principia, et formarum perfectarum circularium et circularium operationum et motuum super se et ad principium redeuntium, et consimilium omnium, quorum unitas in quadam circulari perpetuitate consistit. Multa hic de perfectione unitatis ex hac figura circulari trahi possent, quae cum faciliter per unumquemque iuxta praemissa fieri possint, breuitatis causa transeo. Hoc tantum notatum esse admoneo, quomodo omnis theologia circularis et in circulo posita existit, adeo etiam quod uocabula attributorum de se inuicem uerificentur circulariter: ut summa iustitia est summa ueritas, et summa ueritas est summa iustitia, et ita de omnibus. Ex quo, si extendere inquisitionem uolueris, tibi infinita theologicalia iam occulta manifestissima fieri poterunt. [1,22] Capitulum XXII. Quomodo Dei prouidentia contradictoria unit. Ad hoc autem, ut etiam experiamur, quomodo ad altam ducimur intelligentiam per praemissa, ad Dei prouidentiam inquisitionem applicemus. Et quoniam ex prioribus manifestum est Deum esse omnium complicationem, etiam contradictoriorum, tunc nihil potest eius effugere prouidentiam; siue enim fecerimus aliquid siue eius oppositum aut nihil, totum in Dei prouidentia implicitum fuit. Nihil igitur nisi secundum Dei prouidentiam eueniet. Unde, quamuis Deus multa potuisset prouidisse, quae non prouidit nec prouidebit, multa etiam prouidit, quae potuit non prouidere, tamen nihil addi potest diuinae prouidentiae aut diminui. Ut in simili: Humana natura simplex et una est; si nasceretur homo, qui etiam numquam nasci exspectabatur, nihil adderetur naturae humanae; sicut nihil demeretur ab illa, si non nasceretur, sicut nec cum nati moriuntur. Et hoc ideo, quia humana natura complicat tam eos qui sunt, quam qui non sunt neque erunt, licet esse potuerunt. Ita licet eueniret, quod numquam eueniet, nihil tamen adderetur prouidentiae diuinae, quoniam ipsa complicat tam ea, quae eueniunt, quam quae non eueniunt, sed euenire possunt. Sicut igitur multa sunt in materia possibiliter, quae numquam euenient, ita per contrarium, quaecumque non euenient, sed euenire possunt, si in Dei sunt prouidentia, non sunt possibiliter, sed actu; nec inde sequitur, quod ista sint actu. Sicut ergo dicimus, quod humana natura infinita complicat et complectitur, quia non solum homines, qui fuerunt, sunt et erunt, sed qui possunt esse, licet numquam erunt, et ita complectitur mutabilia immutabiliter, sicut unitas infinita omnem numerum: ita Dei prouidentia infinita complicat tam ea, quae euenient, quam quae non euenient, sed euenire possunt, et contraria, sicut genus complicat contrarias differentias. Et ea, quae scit, non scit cum differentia temporum, quia non scit futura ut futura, nec praeterita ut praeterita, sed aeterne et mutabilia immutabiliter. Hinc ineuitabilis et immutabilis est, et nihil eam excedere potest; et hinc omnia ad ipsam prouidentiam relata necessitatem habere dicuntur; et merito, quia omnia in Deo sunt Deus, qui est necessitas absoluta. Et sic patet, quod ea, quae numquam euenient, eo modo sunt in Dei prouidentia, ut praedictum est, etiam si non sunt prouisa, ut eueniant. Et necesse est Deum prouidisse, quae prouidit, quia eius prouidentia est necessaria et immutabilis; licet etiam oppositum eius prouidere potuit, quod prouidit. Nam posita complicatione non ponitur res complicata, sed posita explicatione ponitur complicatio. Nam, licet cras possum legere uel non legere, quodcumque fecero, prouidentiam non euado, quae contraria complectitur. Unde, quidquid fecero, secundum Dei prouidentiam eueniet. Et ita patet, quomodo per praemissa, quae nos docent maximum omnem anteire oppositionem, quoniam omnia qualitercumque complectitur et complicat, quid de prouidentia Dei et aliis consimilibus uerum sit, apprehendimus. [1,23] Capitulum XXIII. Transumptio sphaerae infinitae ad actualem existentiam Dei. Conuenit adhuc pauca quaedam circa sphaeram infinitam speculari; et reperimus in infinita sphaera tres lineas maximas longitudinis, latitudinis et profunditatis in centro concurrere. Sed centrum maximae sphaerae aequatur diametro et circumferentiae. Igitur illis tribus lineis in infinita sphaera aequatur centrum; immo centrum est omnia illa, scilicet longitudo, latitudo et profunditas. Erit itaque maximum simplicissime atque infinite omnis longitudo, latitudo et profunditas, quae in ipso sunt unum simplicissimum indiuisibile maximum. Et ut centrum praecedit omnem latitudinem, longitudinem atque profunditatem, et est finis omnium illorum atque medium, quoniam in sphaera infinita centrum, crassitudo et circumferentia idem sunt. Et sicut sphaera infinita est penitus in actu et simplicissima, ita maximum est penitus in actu simplicissime. Et sicut sphaera est actus lineae, trianguli et circuli, ita maximum est omnium actus. Quare omnis actualis existentia ab ipso habet, quidquid actualitatis existit, et omnis existentia pro tanto existit actu, pro quanto in ipso infinito actu est. Et hinc maximum est forma formarum et forma essendi siue maxima actualis entitas. Unde Parmenides subtilissime considerans aiebat Deum esse, cui esse quodlibet, quod est, est esse omne id, quod est. Sicut igitur sphaera est ultima perfectio figurarum, qua maior non est, ita maximum est omnium perfectio perfectissima, adeo quod omne imperfectum in ipso est perfectissimum, sicut infinita linea est sphaera et curuitas est rectitudo et compositio simplicitas et diuersitas identitas et alteritas unitas, et ita de reliquis. Quomodo enim posset esse ibi aliquid imperfectionis, ubi imperfectio est infinita perfectio et possibilitas infinitus actus, et ita de reliquis? Videmus nunc clare, cum maximum sit ut sphaera maxima, quomodo totius uniuersi et omnium in uniuerso existentium est unica simplicissima mensura adaequatissima, quoniam in ipso non est maius totum quam pars, sicut non est maior sphaera quam linea infinita. Deus igitur est unica simplicissima ratio totius mundi uniuersi; et sicut post infinitas circulationes exoritur sphaera, ita Deus omnium circulationum – uti sphaera maxima – est simplicissima mensura. Omnis enim uiuificatio, motus et intelligentia ex ipso, in ipso et per ipsum; apud quem una reuolutio octauae sphaerae non est minor quam infinite, quia finis est omnium motuum, in quo omnis motus ut in fine quiescit. Est enim quies maxima, in qua omnis motus quies est; et ita maxima quies est omnium motuum mensura, sicut maxima rectitudo omnium circumferentiarum et maxima praesentia siue aeternitas omnium temporum. In ipso igitur omnes motus naturales ut in fine quiescunt, et omnis potentia in ipso perficitur ut in actu infinito. Et quia ipse est entitas omnis esse et omnis motus est ad esse: igitur quies motus est ipse, qui est finis motus, scilicet forma et actus essendi. Entia igitur omnia ad ipsum tendunt. Et quoniam finita sunt et non possunt aequaliter participare finem in comparatione ad se inuicem, tunc aliqua participant hunc finem per medium aliorum, sicut linea per medium trianguli et circuli in sphaeram ducitur, et triangulus per medium circuli, et circulus in sphaeram per se ipsum. [1,24] Capitulum XXIV. De nomine Dei et theologia affirmatiua. Postquam nunc auxiliante Deo exemplo mathematico studuimus in nostra ignorantia circa primum maximum peritiores fieri, adhuc pro completiori doctrina de nomine maximi inuestigemus. Et ista quidem inquisitio, si recte saepe dicta menti habuerimus, facilis adinuentionis erit. Nam manifestum est, cum maximum sit ipsum maximum simpliciter, cui nihil opponitur, nullum nomen ei proprie posse conuenire. Omnia enim nomina ex quadam singularitate rationis, per quam discretio fit unius ab alio, imposita sunt. Ubi uero omnia sunt unum, nullum nomen proprium esse potest. Unde recte ait Hermes Trismegistus: «Quoniam Deus est uniuersitas rerum, tunc nullum nomen proprium est eius, quoniam aut necesse esset omni nomine Deum aut omnia eius nomine nuncupari», cum ipse in sua simplicitate complicet omnium rerum uniuersitatem. Unde secundum ipsum proprium nomen – quod ineffabile per nos dicitur et tetragrammaton siue quattuor litterarum est et ex eo proprium, quia non conuenit Deo secundum aliquam habitudinem ad creaturas, sed secundum essentiam propriam – interpretari debet ‘unus et omnia’ siue ‘omnia uniter’, quod melius est. Et ita nos repperimus superius unitatem maximam, quae idem est, quod omnia uniter; immo adhuc uidetur nomen propinquius et conuenientius ‘unitas’ quam ‘omnia uniter’. Et propter hoc dicit propheta, quomodo «in illa die erit Deus unus et nomen eius unum.» Et alibi: «Audi Israel (id est Deum per intellectum uidens), quoniam Deus tuus unus est.» Non est autem unitas nomen Dei eo modo, quo nos aut nominamus aut intelligimus unitatem, quoniam, sicut supergreditur Deus omnem intellectum, ita a fortiori omne nomen. Nomina quidem per motum rationis, qui intellectu multo inferior est, ad rerum discretionem imponuntur. Quoniam autem ratio contradictoria transilire nequit, hinc non est nomen, cui aliud non opponatur secundum motum rationis; quare unitati pluralitas aut multitudo secundum rationis motum opponitur. Hinc unitas Deo non conuenit, sed unitas, cui non opponitur aut alteritas aut pluralitas aut multitudo. Hoc est nomen maximum omnia in sua simplicitate unitatis complicans, istud est nomen ineffabile et super omnem intellectum. Quis enim intelligere possit unitatem infinitam per infinitum omnem oppositionem antecedentem, ubi omnia absque compositione sunt in simplicitate unitatis complicata, ubi non est aliud uel diuersum, ubi homo non differt a leone et caelum non differt a terra, et tamen uerissime ibi sunt ipsum, non secundum finitatem suam, sed complicite ipsamet unitas maxima? Unde, si quis posset intelligere aut nominare talem unitatem, quae cum sit unitas, est omnia, et cum sit minimum, est maximum, ille nomen Dei attingeret. Sed cum nomen Dei sit Deus, tunc eius nomen non est cognitum nisi per intellectum, qui est ipsum maximum et nomen maximum. Quare in docta ignorantia attingimus: Licet ‘unitas’ uideatur propinquius nomen maximi, tamen adhuc a uero nomine maximi, quod est ipsum maximum, distat per infinitum. Est itaque ex hoc manifestum nomina affirmatiua, quae Deo attribuimus, per infinitum diminute sibi conuenire; nam talia secundum aliquid, quod in creaturis reperitur, sibi attribuuntur. Cum igitur Deo nihil tale particulare, discretum, habens oppositum sibi nisi diminutissime conuenire possit, hinc affirmationes sunt incompactae, ut ait Dionysius. Nam si dicis ipsum ueritatem, occurrit falsitas; si dicis uirtutem, occurrit uitium; si dicis substantiam, occurrit accidens; et ita de reliquis. Cum autem ipse non sit substantia, quae non sit omnia et cui nihil opponitur, et non sit ueritas, quae non sit omnia absque oppositione, non possunt illa particularia nomina nisi diminute ualde per infinitum sibi conuenire. Omnes enim affirmationes, quasi in ipso aliquid sui significati ponentes, illi conuenire non possunt, qui non est plus aliquid quam omnia. Et propterea nomina affirmatiua, si sibi conueniunt, non nisi in respectu ad creaturas conueniunt; non quod creaturae sint causa, quod sibi conueniant, quoniam maximum a creaturis nihil habere potest, sed sibi ex infinita potentia ad creaturas conueniunt. Nam ab aeterno Deus potuit creare, quia, nisi potuisset, summa potentia non fuisset. Igitur hoc nomen ‘creator’, quamuis sibi in respectu ad creaturas conueniat, tamen etiam conuenit, antequam creatura esset, quoniam ab aeterno creare potuit. Ita de iustitia et ceteris omnibus nominibus affirmatiuis, quae nos translatiue a creaturis Deo attribuimus propter quandam perfectionem per ipsa nomina significatam; licet illa omnia nomina ab aeterno, ante etiam quam nos sibi illa attribuimus, fuissent ueraciter in summa sua perfectione et infinito nomine complicata, sicut et res omnes, quae per ipsa talia nomina significantur et a quibus per nos in Deum transferuntur. Et intantum hoc est uerum de affirmatiuis omnibus, quod etiam nomen Trinitatis et personarum, scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti, in habitudine creaturarum sibi imponuntur. Nam cum Deus ex eo, quod unitas est, sit gignens et Pater, ex eo, quod est aequalitas unitatis, genitus siue Filius, ex eo, quod utriusque connexio, Spiritus sanctus: tunc clarum est Filium nominari Filium ex eo, quod est unitatis siue entitatis aut essendi aequalitas. Unde patet ex hoc, quod Deus ab aeterno potuit res creare, licet eas etiam non creasset, respectu ipsarum rerum Filius dicitur. Ex hoc enim est Filius, quod est aequalitas essendi res, ultra quam uel infra res esse non possent; ita uidelicet quod est Filius ex eo, quod est aequalitas entitatis rerum, quas Deus facere poterat, licet eas etiam facturus non esset; quas si facere non posset, nec Deus Pater uel Filius uel Spiritus sanctus, immo nec Deus esset. Quare, si subtilius consideras, Patrem Filium gignere, hoc fuit omnia in Verbo creare. Et ob hoc Augustinus Verbum etiam artem ac ideam in respectu creaturarum affirmat. Unde ex eo Deus Pater est, quia genuit aequalitatem unitatis; ex eo autem Spiritus sanctus, quod utriusque amor est; et haec omnia respectu creaturarum. Nam creatura ex eo, quod Deus Pater est, esse incipit; ex eo, quod Filius, perficitur; ex eo, quod Spiritus sanctus est, uniuersali rerum ordini concordat. Et haec sunt in unaquaque re Trinitatis uestigia. Et haec est sententia Aurelii Augustini exponentis illud Geneseos: «In principio creauit Deus caelum et terram», dicens Deum ex eo, quia Pater, principia rerum creasse. Quare quidquid per theologiam affirmationis de Deo dicitur, in respectu creaturarum fundatur, etiam quoad illa sanctissima nomina, in quibus maxima latent mysteria cognitionis diuinae, quae apud Hebraeos et Chaldaeos habentur, quorum nullum Deum nisi secundum aliquam proprietatem particularem significat praeter nomen quattuor litterarum, quae sunt ioth he uau he, quod est proprium et ineffabile superius interpretatum. De quibus Hieronymus et Rabbi Salomon in libro Ducis neutrorum extense tractant; qui uideri possunt. [1,25] Capitulum XXV. Gentiles Deum uarie nominabant creaturarum respectu. Pagani pariformiter Deum uariis creaturarum respectibus nominabant: Iouem quidem propter mirabilem pietatem (ait enim Iulius Firmicus, quod Iupiter adeo prosperum sidus sit, quod, si solus in caelo Iupiter regnasset, homines essent immortales); ita Saturnum propter profunditatem cogitationum et inuentionum in rebus uitae necessariis; Martem propter uictorias bellicas; Mercurium propter consiliarem prudentiam; Venerem propter amorem conseruatiuum naturae; Solem propter uigorem motuum naturalium; Lunam propter humoralem conseruationem, in qua uita consistit; Cupidinem propter unitatem duplicis sexus, ob quam rem etiam Naturam ipsum uocarunt, quoniam per duplicem sexum species rerum conseruat. Hermes ait omnia tam animalia quam non-animalia duplicis sexus; propterea causam omnium – scilicet Deum – in se masculinum et femininum sexum dixit complicare, cuius Cupidinem et Venerem explicationem credebat. Valerius etiam Romanus idem affirmans canebat Iouem omnipotentem genitorem genitricemque Deum. Unde dicebant Cupidinem, prout scilicet una res cupit aliam, filiam Veneris, hoc est ipsius pulchritudinis naturalis; Venerem uero Iouis aiebant omnipotentis filiam, a quo Natura et cuncta ipsam concomitantia. Templa etiam, Pacis scilicet et Aeternitatis ac Concordiae, Pantheon, in quo erat altare Termini infiniti, cuius non est terminus, in medio sub diuo, et consimilia nos instruunt paganos Deum secundum respectum ad creaturas uarie nominasse. Quae quidem omnia nomina unius ineffabilis nominis complicationem sunt explicantia; et secundum quod nomen proprium est infinitum, ita infinita nomina talia particularium perfectionum complicat. Quare et explicantia possent esse multa et numquam tot et tanta, quin possent esse plura; quorum quodlibet se habet ad proprium et ineffabile, ut finitum ad infinitum. Deridebant ueteres pagani Iudaeos, qui Deum unum infinitum, quem ignorabant, adorarunt; quem tamen ipsi in explicationibus uenerabantur, ipsum scilicet ibi uenerantes, ubi diuina sua opera conspiciebant. Et ista inter omnes homines differentia tunc fuit, ut omnes Deum unum maximum, quo maius esse non posset, crederent, quem alii, ut Iudaei et Sissennii, in sua simplicissima unitate, ut est rerum omnium complicatio, colebant; alii uero in his colebant, ubi explicationem diuinitatis reperiebant, recipiendo notum sensibiliter pro manuductione ad causam et principium. Et in hac ultima uia seducti sunt simplices populares, qui non sunt usi explicatione ut imagine, sed ut ueritate. Ex qua re idolatria introducta est in uulgum, sapientibus ut plurimum de unitate Dei recte credentibus, uti haec nota cuique esse possunt, qui Tullium De deorum natura ac philosophos ueteres diligenter perspexerit. Non negamus tamen quosdam ex paganis non intellexisse Deum, cum sit entitas rerum, aliter quam per abstractionem extra res esse, sicut materia prima extra res non nisi per abstrahentem intellectum existit; et hi tales Deum in creaturis adorarunt, qui etiam rationibus idolatriam astruebant. Quidam etiam Deum deuocabilem putarunt. Quorum quidam in angelis eum deuocabant, ut Sissennii; gentiles uero deuocabant eum in arboribus, qualia de arbore Solis et Lunae leguntur; et quidam in aëre, aqua uel templis certis carminibus eum deuocabant. Qui omnes qualiter seducti sint et longe fuerint a ueritate, praemissa ostendunt. [1,26] Capitulum XXVI. De theologia negatiua. Quoniam autem cultura Dei, qui adorandus est in spiritu et ueritate, necessario se fundat in positiuis Deum affirmantibus, hinc omnis religio in sua cultura necessario per theologiam affirmatiuam ascendit, Deum ut unum ac trinum, ut sapientissimum, piissimum, lucem inaccessibilem, uitam, ueritatem et ita de reliquis adorando, semper culturam per fidem, quam per doctam ignorantiam uerius attingit, dirigendo; credendo scilicet hunc, quem adorat ut unum, esse uniter omnia; et quem ut inaccessibilem lucem colit, non quidem lucem, ut est haec corporalis, cui tenebra opponitur, sed simplicissimam et infinitam, in qua tenebrae sunt lux infinita; et quod ipsa infinita lux semper lucet in tenebris nostrae ignorantiae, sed tenebrae eam comprehendere nequeunt. Et ita theologia negationis adeo necessaria est quoad aliam affirmationis, ut sine illa Deus non coleretur ut Deus infinitus, sed potius ut creatura; et talis cultura idolatria est, quae hoc imagini tribuit, quod tantum conuenit ueritati. Hinc utile erit adhuc parum de negatiua theologia submittere. Docuit nos sacra ignorantia Deum ineffabilem; et hoc, qui maior est per infinitum omnibus, quae nominari possunt; et hoc quidem quia uerissimum, uerius per remotionem et negationem de ipso loquimur, sicuti et maximus Dionysius, qui eum nec ueritatem nec intellectum nec lucem nec quidquam eorum, quae dici possunt, esse uoluit; quem Rabbi Salomon et omnes sapientes sequuntur. Unde neque Pater est neque Filius neque Spiritus sanctus secundum hanc negatiuam theologiam, secundum quam est infinitus tantum. Infinitas uero, ut infinitas, neque generans est neque genita neque procedens. Quare Hilarius Pictauiensis subtilissime dixit, dum personas distingueret: «In aeterno» inquit, «infinitas, species in imagine, usus in munere»; uolens quod, quamuis in aeternitate non nisi infinitatem possumus uidere, tamen ipsa infinitas, quae est ipsa aeternitas, cum sit negatiua, non potest intelligi ut generans, sed bene aeternitas, quoniam aeternitas est affirmatiua unitatis siue praesentiae maximae; quare principium sine principio. «Species in imagine» dicit principium a principio; «usus in munere» dicit processionem ab utroque. Quae omnia per praemissa notissima sunt. Nam quamuis aeternitas sit infinitas, ita quod aeternitas non sit maior causa Patris quam infinitas, tamen secundum considerationis modum aeternitas Patri attribuitur et non Filio nec Spiritui sancto, infinitas uero non plus uni personae quam alteri; quoniam ipsa infinitas secundum considerationem unitatis Pater est, secundum considerationem aequalitatis unitatis Filius, secundum considerationem connexionis Spiritus sanctus, secundum simplicem considerationem infinitatis nec Pater nec Filius nec Spiritus sanctus; licet ipsa infinitas – sicut et aeternitas – quaelibet trium personarum sit, et e conuerso quaelibet persona infinitas et aeternitas: non tamen secundum considerationem – ut praefertur –, quoniam secundum considerationem infinitatis Deus nec unum est nec plura. Et non reperitur in Deo secundum theologiam negationis aliud quam infinitas. Quare secundum illam nec cognoscibilis est in hoc saeculo neque in futuro, quoniam omnis creatura tenebra est eo respectu, quae infinitum lumen comprehendere nequit, sed sibi solus notus est. Et ex his manifestum est, quomodo negationes sunt uerae et affirmationes insufficientes in theologicis; et nihilominus, quod negationes remouentes imperfectiora de perfectissimo sunt ueriores aliis; ut quia uerius est Deum non esse lapidem quam non esse uitam aut intelligentiam, et non esse ebrietatem quam non esse uirtutem. Contrarium in affirmatiuis; nam uerior est affirmatio Deum dicens intelligentiam ac uitam quam terram, lapidem aut corpus. Ista enim omnia clarissima sunt ex praehabitis. Ex quibus concludimus praecisionem ueritatis in tenebris nostrae ignorantiae incomprehensibiliter lucere. Et haec est illa docta ignorantia, quam inquisiuimus; per quam tantum ad infinitae bonitatis Deum maximum unitrinum secundum gradus doctrinae ipsius ignorantiae accedere posse explicauimus, ut ipsum ex omni nostro conatu de hoc semper laudare ualeamus, quod nobis se ipsum ostendit incomprehensibilem. Qui est super omnia in saecula benedictus.