136. Iason. Quum autem in Pelio, monte Thessaliae, Argo nauis fabricaretur, dolens Tellus, mare ante intactum peruium fieri, emisit saxa in mare. Quod cernentes qui nauem fabricauerant, imperfectam mari immiserunt. Hinc Lucanus : Rupta puppe minor subducta est montibus Argo ; neque enim in caelo tota figuratur, sed a gubernaculo usque ad malum. Quum autem Colchos uenissent, Iason ab Aeeta rege susceptus, filiam eius Medeam adamauit, et filios ex ea suscepit. Aeeta autem, accepto ex prodigiis responso, mortem sibi ab aduena, Aeoli progenie, cauendam, Phrixum interfecit; cuius filii, rate ascensa, ut ad auum Athamantem transirent, naufragi ab Aesone excepti surit. Iason autem, quamuis accipiendi aurei uelleris cupidus, uiso peruigili dracone, ueritus est. Aeeta autem rex potestatem ipsi uelleris auferendi ea lege concessit, si tauros, ignem naribus efflantes, qui apud Colchos indomabiles erant, iungens, draconis dentes sereret. Cui quum id difficile uideretur, Medea maga, Aeetae regis filia, uirtute eius delectata, eum quum amasset, serpentem incantauit, et in soporem uertit. Quem statim Iason interfecit, eiusque dentes accipiens, iunctis Medeae artibus tauris, ignem naribus efflantibus, in campum transiit et seuit. Tertio die armatus inde surrexit exercitus, qui in Iasonem impetum fecit. Deinde Medeae artibus in se concitatus, mutuis est interemtus uulneribus. Iason, uictoria potitus, ablatam pellem reuexit. Deinde Medea eum, relictis Colchis, sequens dicitur in Italiam peruenisse, et populos quosdam, circa Fucinum habitantes lacum, remedia contra serpentes docuisse; a quibus etiam Angitia nominata est, eo quod eius carminibus serpentes angerentur.