119. Certamen Neptuni et Mineruae. Quum in acropoli, Athenarum arce, Neptunus et Minerua de nomine Athenarum contenderent, placuit diis, ut illius ex nomine ciuitas diceretur, qui munus melius mortalibus obtulisset. Tunc Neptunus percusso cum tridente litore equum, animal bellis aptum, produxit. Minerua iactata hasta oliuam creauit; quae res est melior comprobata, et pacis insigne habita. Mox ciuitas Athenae quasi g-athanateh, id est immortalis. Hinc, quia Mineruae munus praelatum est dono Neptuni, ramus oliuae cui offertur, offerente melior esse iudicatur. Hinc est prouerbium illud "herbam do", id est cedo uictoriam. Nam quum in agonibus aliquis herbam in modum palmae dat ei, cum quo non conatur contendere, eum fatetur meliorem esse. Vittis autem ramus oliuae alligatur, ut inertia aut imbecillitas offerentis ostendatur. Scimus enim oues alieno semper egere auxilio. Equum autem, a Neptuno progenitum, alii Scitium, alii Chironem, alii Arionem (quem Adrastus in Thebano proelio habuit) dicunt fuisse nominatum. Ideo autem Neptunus dicitur equum inuenisse, quia uelox est eius numen et mobile, sicut mare. Unde et Castor et Pollux, quia eorum uelocissimae stellae sunt, equos in tutela habere dicuntur. 120. Minos. Minos, Iouis et Europae filius, quum sacrificaturus ad aras patris accederet, orauit potentiam numinis, ut dignam aris suis hostiam ipse praeberet. Itaque subito taurus apparuit nimio candore perfusus. Quem quum admiraretur Minos, religionis oblitus, armenti sui maluit esse ductorem; cuius etiam ardore Pasiphaë, filia Solis, uxor Minois, dicitur arsisse. Igitur contemtus Iuppiter a filio furorem tauro immisit, ut Cretensium non solum agros, sed uniuersa etiam moenia uastaret. Hunc Hercules, missus Eurysthei imperio, superauit uictumque Argos usque perduxit. Quem quum Eurystheus Iunoni consecrare uellet, Iuno exosa munus, quod ad Herculis gloriam pertinebat, taurum in Atticam regionem expulit, ubi a monte eius Marathone Marathonius est appellatus; quem postea Theseus, Aegei filius, interemit. Sed de Pasiphaë et eodem tauro plenius dicatur.