201. Aeneas et Lethaeus fluuius. Aeneas dum per inferos pergeret, respexit fluuium quendam loci remotioris, ad quem innumera multitudo tendebat animarum. Interrogauit patrem, quis esset fluuius, uel qua ratione ad eum pergerent animae. Pater ait: Lethaeus est; pergunt autem animae, ut potent et obliuionem patiantur, ut incipiant uelle remeare. Stupefactus Aeneas interrogat. Dic pater, etiam animae, quae propter praeteritam uitam tot supplicia pertulerunt, possunt habere uotum reuertendi in corpora? Non est ueri simile, liberatas de corporis carcere, ad eius nexum reuerti. Suscepta interrogatione, haec Anchises exsequitur: primo fieri, ut redeant, deinde posse, deinde uelle. Quae quoniam obscura sunt, aliis subdiuisionibus innotescunt. Quid est debere? Cuncta animalia a Deo originem ducunt. Quae quia nasci cernimus, reuertuntur procul dubio, unde cuncta procreantur. Deinde posse sic probat: quia immortales sunt animae, et sunt quae possunt reuerti. Tertium est, utrum uelint; quod dicit fieri per Lethaeum fluuium. Et hoc est, quod dicturus est. Sed incidentes quaestiones faciunt obscuritatem. Sane de hoc fluuio quaeritur a prudentioribus , utrum de illis nouem sit, qui ambiunt inlérnum, an praeter nouem. Et datur intelligi, quod ab illis nouem separatus sit. Namque uolunt eum esse imaginem seuectutis. Nam animae nostrae uigent et alacres sunt, et plenae memoria a pueritia usque ad senectam. Postea in nimia senectute omnis memoria labitur; qua lapsa, mors interuenit, et animae in aliud corpus reuertuntur. Unde fingunt poetae, animas, Lethaeo hausto, in corpus redire. Ergo Lethaeus est obliuio, morti semper uicina. Si anima est aeterna, et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum uidet? nec est tantae prudentiae, tantaeque uiuacitatis, ut omnia possit agnoscere? Immo quia coepit in corpus descendere, potat stultitiam et obliuionem. Unde non potest implere uim numinis sui post naturae suae obliuionem.