152. Eteocles, Polynices et Amphiaraus. Eteocles et Polynices fratres, Thebani, regnum partiti, hoc pepigere foedus, ut unus uno anno regnum haberet, alter patria exiret, usque dum completo anno, regnum postea haberet. In primo igitur anno Polynices, minor frater, dimittens regnum, et post annum illud repetens, a fratre ipsi est negatum. Proinde exul ad Adrastum, regem Argiuorum, se contulit, ibique sub eo uiriliter militans, eius filiam Argiam coniugem accepit. Postea uero quum frater sibi reuerso regnum negaret, bellum statuit; ubi fatum erat, quod, si Amphiaraus sacerdos in bello, terra eum glutiente, periret, Polynices uictor esset. Amphiaraus autem mortem timens, in domo latuit. Quare Eriphyla, uxor eius, accepto monili ab Argia, uxore Polynicis, quod Vulcanus Hermionae, priuignae suae, fabricauit, eum prodidit. Postea a Polynice ductus ad bellum, terra deglutiente, ad inferos uiuus cum curru suo deuectus est. Alcmaeon, filins eius, uolons ulcisci patrem, interfecit matrem, ut Orestes. 153. Apollo et Sibylla. Sibyllam Apollo pio amore dilexit, et ei poscendi quae uellet arbitrium obtulit. Illa arenam manibus hausit, et tam longam uitam poposcit. Cui Apollo id posse fieri respondit, si Erythraeam, in qua habitabat, insulam relinqueret, et eam numquam uideret. Profecta igitur, Cumas tenuit, et illic corporis uiribus defecta, uitam in sola uoce retinuit. Quod quum ciues eius cognouissent (siue inuidia, siue miseratione commoti, incertum est), ei epistolam miserunt, creta antiquo more signatam. Qua uisa terra, quia erat de eius insula, in mortem est soluta. Unde nonnulli hanc esse dicunt, quae Romana fata conscripsit; quia incenso templo Apollinis, bide Romam allati sunt libri, unde haec fuerat.