[10,0] LIBER X. [10,1] I. Si nimius uideor seraque coronide longus Esse liber, legito pauca: libellus ero. Terque quaterque mihi finitur carmine paruo Pagina: fac tibi me quam cupis ipse breuem. [10,2] II. Festinata prior, decimi mihi cura libelli Elapsum manibus nunc reuocauit opus. Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti; Pars noua maior erit: lector, utrique faue, Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset. 'Nil tibi quod demus maius habemus' ait. 'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes Et meliore tui parte superstes eris. Marmora Messallae findit caprificus, et audax Dimidios Crispi mulio ridet equos: At chartis nec furta nocent et saecula prosunt, Solaque non norunt haec monumenta mori.' [10,3] III. Vernaculorum dicta, sordidum dentem, Et foeda linguae probra circulatricis, Quae sulphurato nolit empta ramento Vatiniorum proxeneta fractorum, Poeta quidam clancularius spargit Et uolt uideri nostra. Credis hoc, Prisce? Voce ut loquatur psittacus coturnicis Et concupiscat esse Canus ascaules? Procul a libellis nigra sit meis fama, Quos rumor alba gemmeus uehit pinna: Cur ego laborem notus esse tam praue, Constare gratis cum silentium possit? [10,4] IV. Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten, Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis? Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis, Quid tibi dormitor proderit Endymion? Exutusue puer pinnis labentibus? aut qui Odit amatrices Hermaphroditus aquas? Quid te uana iuuant miserae ludibria chartae? Hoc lege, quod possit dicere uita 'Meum est.' Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque Inuenies: hominem pagina nostra sapit. Sed non uis, Mamurra, tuos cognoscere mores Nec te scire: legas Aetia Callimachi. [10,5] V. Quisquis stolaeue purpuraeue contemptor Quos colere debet, laesit impio uersu, Erret per urbem pontis exul et cliui, Interque raucos ultimus rogatores Oret caninas panis inprobi buccas; Illi December longus et madens bruma Clususque fornix triste frigus extendat: Vocet beatos clamitetque felices, Orciniana qui feruntur in sponda. At cum supremae fila uenerint horae Diesque tardus, sentiat canum litem Abigatque moto noxias aues panno. Nec finiantur morte supplicis poenae, Sed modo seueri sectus Aeaci loris, Nunc inquieti monte Sisyphi pressus, Nunc inter undas garruli senis siccus Delasset omnis fabulas poetarum: Et cum fateri Furia iusserit uerum, Prodente clamet conscientia 'Scripsi.' [10,6] VI. Felices, quibus urna dedit spectare coruscum Solibus Arctois sideribusque ducem. Quando erit ille dies, quo campus et arbor et omnis Lucebit Latia culta fenestra nuru? Quando morae dulces longusque a Caesare puluis Totaque Flaminia Roma uidenda uia? Quando eques et picti tunica Nilotide Mauri Ibitis, et populi uox erit una 'Venit'? [10,7] VII. Nympharum pater amniumque, Rhene, Quicumque Odrysias bibunt pruinas, Sic semper liquidis fruaris undis, Nec te barbara contumeliosi Calcatum rota conterat bubulci; Sic et cornibus aureis receptis Et Romanus eas utraque ripa: Traianum populis suis et urbi, Thybris te dominus rogat, remittas. [10,8] VIII. Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus. [10,9] IX. Undenis pedibusque syllabisque Et multo sale nec tamen proteruo Notus gentibus ille Martialis Et notus populis - quid inuidetis? - Non sum Andraemone notior caballo. [10,10] X. Cum tu, laurigeris annum qui fascibus intras, Mane salutator limina mille teras, Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis, Qui de plebe Numae densaque turba sumus? Qui me respiciet, dominum regemque uocabo? Hoc tu - sed quanto blandius! - ipse facis. Lecticam sellamue sequar? nec ferre recusas, Per medium pugnas et prior ire lutum. Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stas Et pariter geminas tendis in ora manus. Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti? Dimisit nostras purpura uestra togas. [10,11] XI. Nil aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque, Teque putas Pyladi, Calliodore, parem. Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam Dignus es aut porcos pascere Pirithoi. 'Donaui tamen' inquis 'amico milia quinque Et lotam, ut multum, terue quaterue togam.' Quid, quod nil unquam Pyladi donauit Orestes? Qui donat quamuis plurima, plura negat. [10,12] XII. Aemiliae gentes et Apollineas Vercellas Et Phaethontei qui petis arua Padi, Ne uiuam, nisi te, Domiti, dimitto libenter, Grata licet sine te sit mihi nulla dies: Sed desiderium tanti est, ut messe uel una Urbano releues colla perusta iugo. I precor et totos auida cute combibe soles, O quam formosus, dum peregrinus eris! Et uenies albis non cognoscendus amicis Liuebitque tuis pallida turba genis. Sed uia quem dederit, rapiet cito Roma colorem, Niliaco redeas tu licet ore niger. [10,13] XIII. Cum cathedralicios litos portet tibi raeda ministros Et Libys in longo puluere sudet eques, Strataque non unas cingant triclinia Baias Et Thetis unguento palleat uncta tuo, Candida Setini rumpant crystalla trientes, Dormiat in pluma nec meliore Venus: Ad nocturna iaces fastosae limina moechae, Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis, Urere nec miserum cessant suspiria pectus. Vis dicam, male sit cur tibi, Cotta? bene est. [10,14] XIV. Cedere de nostris nulli te dicis amicis. Sed, sit ut hoc uerum, quid, rogo, Crispe, facis? Mutua cum peterem sestertia quinque, negasti, Non caperet nummos cum grauis arca tuos. Quando fabae nobis modium farrisue dedisti, Cum tua Niliacus rura colonus aret? Quando breuis gelidae missa est toga tempore brumae? Argenti uenit quando selibra mihi? Nil aliud uideo, quo te credamus amicum, Quam quod me coram pedere, Crispe, soles. [10,15] XV. Dotatae uxori cor harundine fixit acuta, Sed dum ludit Aper: ludere nouit Aper. [10,16] XVI. Si donare uocas promittere nec dare, Gai, Vincam te donis muneribusque meis. Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in aruis, Aurea quidquid habet diuitis unda Tagi, Quidquid Erythraea niger inuenit Indus in alga, Quidquid et in nidis unica seruat auis, Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno: Quidquid habent omnes, accipe, quomodo das. [10,17] XVII. Saturnalicio Macrum fraudare tributo Frustra, Musa, cupis: non licet: ipse petit; Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit, Et queritur nugas obticuisse meas. Mensorum longis sed nunc uacat ille libellis. Appia, quid facies, si legit ista Macer? [10,18] XVIII. Nec uocat ad cenam Marius, nec munera mittit, Nec spondet, nec uolt credere, sed nec habet. Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum. Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae! [10,19] XIX. Nec doctum satis et parum seuerum, Sed non rusticulum tamen libellum Facundo mea Plinio Thalia I perfer: breuis est labor peractae Altum uincere tramitem Suburae. Illic Orphea protinus uidebis Udi uertice lubricum theatri Mirantisque feras auemque regis, Raptum quae Phryga pertulit Tonanti; Illic parua tui domus Pedonis Caelata est aquilae minore pinna. Sed ne tempore non tuo disertam Pulses ebria ianuam, uideto: Totos dat tetricae dies Mineruae, Dum centum studet auribus uirorum Hoc quod saecula posterique possint Arpinis quoque conparare chartis. Seras tutior ibis ad lucernas: Haec hora est tua, cum furit Lyaeus, Cum regnat rosa, cum madent capilli: Tunc me uel rigidi legant Catones. [10,20] XX. Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras, Pendula quod patriae uisere tecta libet, Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis Et praetextata cultus amicitia, Tu facis; in terris quo non est alter Hiberis Dulcior et uero dignus amore magis. Tecum ego uel sicci Gaetula mapalia Poeni Et poteram Scythicas hospes amare casas. Si tibi mens eadem, si nostri mutua cura est, In quocumque loco Roma duobus erit. [10,21] XXI. Scribere te quae uix intellegat ipse Modestus Et uix Claranus, quid rogo, Sexte, iuuat? Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris: Iudice te maior Cinna Marone fuit. Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte, Grammaticis placeant, ut sine grammaticis. [10,22] XXII. Cur spleniato saepe prodeam mento Albaue pictus sana labra cerussa, Philaeni, quaeris? basiare te nolo. [10,23] XXIII. Iam numerat placido felix Antonius aeuo Quindecies actas Primus Olympiadas Praeteritosque dies et tutos respicit annos Nec metuit Lethes iam propioris aquas. Nulla recordanti lux est ingrata grauisque; Nulla fuit, cuius non meminisse uelit. Ampliat aetatis spatium sibi uir bonus: hoc est Viuere bis, uita posse priore frui. [10,24] XXIV. Natales mihi Martiae Kalendae, Lux formosior omnibus Kalendis, Qua mittunt mihi munus et puellae, Quinquagensima liba septimamque Vestris addimus hanc focis acerram. His uos, si tamen expedit roganti, Annos addite bis precor nouenos, Ut nondum nimia piger senecta, Sed uitae tribus areis peractis Lucos Elysiae petam puellae. Post hunc Nestora nec diem rogabo. [10,25] XXV. In matutina nuper spectatus harena Mucius, inposuit qui sua membra focis, Si patiens durusque tibi fortisque uidetur, Abderitanae pectora plebis habes. Nam cum dicatur tunica praesente molesta 'Ure manum,' plus est dicere 'Non facio.' [10,26] XXVI. Vare, Paraetonias Latia modo uite per urbes Nobilis et centum dux memorande uiris, At nunc Ausonio frustra promisse Quirino, Hospita Lagei litoris umbra iaces. Spargere non licuit frigentia fletibus ora, Pinguia nec maestis addere tura rogis. Sed datur aeterno uicturum carmine nomen: Numquid et hoc, fallax Nile, negare potes? [10,27] XXVII. Natali, Diodore, tuo conuiua senatus Accubat, et rarus non adhibetur eques, Et tua tricenos largitur sportula nummos. Nemo tamen natum te, Diodore, putat. [10,28] XXVIII. Annorum nitidique sator pulcherrime mundi, Publica quem primum uota precesque uocant, Peruius exiguos habitabas ante penates, Plurima qua medium Roma terebat iter: Nunc tua Caesareis cinguntur limina donis, Et fora tot numeras, Iane, quot ora geris. At tu, sancte pater, tanto pro munere gratus, Ferrea perpetua claustra tuere sera. [10,29] XXIX. Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem, Misisti dominae, Sextiliane, tuae; Et quam donabas dictis a Marte Kalendis, De nostra prasina est synthesis empta toga. Iam constare tibi gratis coepere puellae: Muneribus futuis, Sextiliane, meis. [10,30] XXX. O temperatae dulce Formiae litus, Vos, cum seueri fugit oppidum Martis Et inquietas fessus exuit curas, Apollinaris omnibus locis praefert. Non ille sanctae dulce Tibur uxoris, Nec Tusculanos Algidosue secessus, Praeneste nec sic Antiumque miratur; Non blanda Circe Dardanisue Caieta Desiderantur, nec Marica nec Liris, Nec in Lucrina lota Salmacis uena. Hic summa leni stringitur Thetis uento; Nec languet aequor, uiua sed quies ponti Pictam phaselon adiuuante fert aura, Sicut puellae non amantis aestatem Mota salubre purpura uenit frigus. Nec saeta longo quaerit in mari praedam, Sed a cubili lectuloque iactatam Spectatus alte lineam trahit piscis. Si quando Nereus sentit Aeoli regnum, Ridet procellas tuta de suo mensa: Piscina rhombum pascit et lupos uernas, Natat ad magistrum delicata muraena, Nomenculator mugilem citat notum, Et adesse iussi prodeunt senes mulli. Frui sed istis quando Roma permittit? Quot Formianos inputat dies annus Negotiosis rebus urbis haerenti? O ianitores uilicique felices! Dominis parantur ista, seruiunt uobis. [10,31] XXXI. Addixti seruum nummis here mille ducentis, Ut bene cenares, Calliodore, semel. Nec bene cenasti: mullus tibi quattuor emptus Librarum cenae pompa caputque fuit. Exclamare libet: 'Non est hic, inprobe, non est Piscis: homo est; hominem, Calliodore, comes.' [10,32] XXXII. Haec mihi quae colitur uiolis pictura rosisque, Quos referat uoltus, Caediciane, rogas? Talis erat Marcus mediis Antonius annis Primus: in hoc iuuenem se uidet ore senex. Ars utinam mores animumque effingere posset! Pulchrior in terris nulla tabella foret. [10,33] XXXIII. Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis, Cecropium superas qui bonitate senem, Sic tibi consoceri claros retinere penates Perpetua natae det face casta Venus: Ut tu, si uiridi tinctos aerugine uersus Forte malus liuor dixerit esse meos, Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam Talia contendas carmina, qui legitur. Hunc seruare modum nostri nouere libelli, Parcere personis, dicere de uitiis. [10,34] XXXIV. Di tibi dent quidquid, Caesar Traiane, mereris Et rata perpetuo quae tribuere uelint: Qui sua restituis spoliato iura patrono - Libertis exul non erit ille suis -, Dignus es, ut possis totum seruare clientem: Ut - liceat tantum uera probare - potes. [10,35] XXXV. Omnes Sulpiciam legant puellae, Uni quae cupiunt uiro placere; Omnes Sulpiciam legant mariti, Uni qui cupiunt placere nuptae. Non haec Colchidos adserit furorem Diri prandia nec refert Thyestae; Scyllam, Byblida nec fuisse credit: Sed castos docet et probos amores, Lusus, delicias facetiasque. Cuius carmina qui bene aestimarit, Nullam dixerit esse nequiorem, Nullam dixerit esse sanctiorem. Tales Egeriae iocos fuisse Udo crediderim Numae sub antro. Hac condiscipula uel hac magistra Esses doctior et pudica, Sappho: Sed tecum pariter simulque uisam Durus Sulpiciam Phaon amaret. Frustra: namque ea nec Tonantis uxor Nec Bacchi nec Apollinis puella Erepto sibi uiueret Caleno. [10,36] XXXVI. Inproba Massiliae quidquid fumaria cogunt, Accipit aetatem quisquis ab igne cadus, A te, Munna, uenit: miseris tu mittis amicis Per freta, per longas toxica saeua uias; Nec facili pretio, sed quo contenta Falerni Testa sit aut cellis Setia cara suis. Non uenias quare tam longo tempore Romam, Haec puto causa tibi est, ne tua uina bibas. [10,37] XXXVII. Iuris et aequarum cultor sanctissime legum, Veridico Latium qui regis ore forum, Municipi, Materne, tuo ueterique sodali Callaicum mandas siquid ad Oceanum. An Laurentino turpis in litore ranas Et satius tenues ducere credis acus, Ad sua captiuum quam saxa remittere mullum, Visus erit libris qui minor esse tribus? Et fatuam summa cenare pelorida mensa Quosque tegit leui cortice concha breuis, Ostrea Baianis quam non liuentia testis, Quae domino pueri non prohibente uorent? Hic olidam clamosus ages in retia uolpem Mordebitque tuos sordida praeda canes: Illic piscoso modo uix educta profundo Inpedient lepores umida lina meos. Dum loquor, ecce redit sporta piscator inani, Venator capta maele superbus adest: Omnis ab urbano uenit ad mare cena macello. Callaicum mandas siquid ad Oceanum. [10,38] XXXVIII. O molles tibi quindecim, Calene, Quos cum Sulpicia tua iugales Indulsit deus et peregit annos! O nox omnis et hora, quae notata est Caris litoris Indici lapillis! O quae proelia, quas utrimque pugnas Felix lectulus et lucerna uidit Nimbis ebria Nicerotianis! Vixisti tribus, o Calene, lustris: Aetas haec tibi tota conputatur Et solos numeras dies mariti. Ex illis tibi si diu rogatam Lucem redderet Atropos uel unam, Malles, quam Pyliam quater senectam. [10,39] XXXIX. Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam, Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa? Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant, Ficta Prometheo diceris esse luto. [10,40] XL. Semper cum mihi diceretur esse Secreto mea Polla cum cinaedo, Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus. [10,41] XLI Mense nouo Iani ueterem, Proculeia, maritum Deseris atque iubes res sibi habere suas. Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris? Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat. Constatura fuit Megalensis purpura centum Milibus, ut nimium munera parca dares, Et populare sacrum bis milia dena tulisset. Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est. [10,42] XLII. Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam Halitus et soles et leuis aura terat. Celantur simili uentura Cydonea lana, Pollice uirgineo quae spoliata nitent. Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque, Barbatus labris, Dindyme, fio tuis. [10,43] XLIII. Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro. Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager. [10,44] XLIV Quinte Caledonios Ouidi uisure Britannos Et uiridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem? Gaudia tu differs, at non et stamina differt Atropos, atque omnis scribitur hora tibi. Praestiteris caro - quis non hoc laudet? - amico, Ut potior uita sit tibi sancta fides; Sed reddare tuis tandem mansure Sabinis Teque tuas numeres inter amicitias. [10,45] XLV. Si quid lene mei dicunt et dulce libelli, Si quid honorificum pagina blanda sonat, Hoc tu pingue putas et costam rodere mauis, Ilia Laurentis cum tibi demus apri. Vaticana bibas, si delectaris aceto: Non facit ad stomachum nostra lagena tuum. [10,46] XLVI. Omnia uis belle, Matho, dicere. Dic aliquando Et bene; dic neutrum; dic aliquando male. [10,47] XLVII. Vitam quae faciant beatiorem, Iucundissime Martialis, haec sunt: Res non parta labore, sed relicta; Non ingratus ager, focus perennis; Lis numquam, toga rara, mens quieta; Vires ingenuae, salubre corpus; Prudens simplicitas, pares amici; Conuictus facilis, sine arte mensa; Nox non ebria, sed soluta curis; Non tristis torus, et tamen pudicus; Somnus, qui faciat breues tenebras: Quod sis, esse uelis nihilque malis; Summum nec metuas diem nec optes. [10,48] XLVIII. Nuntiat octauam Phariae sua turba iuuencae, Et pilata redit iamque subitque cohors. Temperat haec thermas, nimios prior hora uapores Halat, et inmodico sexta Nerone calet. Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, uenitis? Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum. Exoneraturas uentrem mihi uilica maluas Adtulit et uarias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax; Secta coronabunt rutatos oua lacertos, Et madidum thynni de sale sumen erit. Gustus in his; una ponetur cenula mensa, Haedus, inhumani raptus ab ore lupi, Et quae non egeant ferro structoris ofellae, Et faba fabrorum prototomique rudes; Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes Addetur. Saturis mitia poma dabo, De Nomentana uinum sine faece lagona, Quae bis Frontino consule trima fuit. Accedent sine felle ioci nec mane timenda Libertas et nil quod tacuisse uelis: De prasino conuiua meus uenetoque loquatur, Nec facient quemquam pocula nostra reum. [10,49] XLIX. Cum potes amethystinos trientes Et nigro madeas Opimiano, Propinas modo conditum Sabinum Et dicis mihi, Cotta, 'Vis in auro?' Quisquam plumbea uina uolt in auro? [10,50] L. Frangat Idumaeas tristis Victoria palmas, Plange, Fauor, saeua pectora nuda manu; Mutet Honor cultus, et iniquis munera flammis Mitte coronatas, Gloria maesta, comas. Heu facinus! prima fraudatus, Scorpe, iuuenta Occidis et nigros tam cito iungis equos. Curribus illa tuis semper properata breuisque Cur fuit et uitae tam prope meta tuae? [10,51] LI. Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni Taurus, et alternum Castora fugit hiems; Ridet ager, uestitur humus, uestitur et arbor, Ismarium paelex Attica plorat Ityn. Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Rauennam Abstulit! o soles, o tunicata quies! O nemus, o fontes solidumque madentis harenae Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis, Et non unius spectator lectulus undae, Qui uidet hinc puppes fluminis, inde maris! Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater, Nec Capitolini summum penetrale Tonantis, Quaeque nitent caelo proxima templa suo. Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino: 'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.' [10,52] LII. Thelyn uiderat in toga spadonem, Damnatam Numa dixit esse moecham. [10,53] LIII. Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi, Plausus, Roma, tui deliciaeque breues, Inuida quem Lachesis raptum trieteride nona, Dum numerat palmas, credidit esse senem. [10,54] LIV. Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas. Ridiculum est: possum sic ego habere bonas. [10,55] LV. Arrectum quotiens Marulla penem Pensauit digitis diuque mensa est, Libras, scripula sextulasque dicit; Idem post opus et suas palaestras Loro cum similis iacet remisso, Quanto sit leuior Marulla dicit. Non ergo est manus ista, sed statera. [10,56] LVI. Totis, Galle, iubes tibi me seruire diebus Et per Auentinum ter quater ire tuum. Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum, Infestos oculis uris, Hygine, pilos; Non secat et tollit stillantem Fannius uuam, Tristia saxorum stigmata delet Eros; Enterocelarum fertur Podalirius Hermes: Qui sanet ruptos dic mihi, Galle, quis est? [10,57] LVII. Argenti libram mittebas; facta selibra est, Sed piperis. Tanti non emo, Sexte, piper. [10,58] LVIII. Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus Et propius Baias litoreamque domum, Et quod inhumanae cancro feruente cicadae Non nouere nemus, flumineosque lacus Dum colui, doctas tecum celebrare uacabat Pieridas: nunc nos maxima Roma terit. Hic mihi quando dies meus est? iactamur in alto Urbis, et in sterili uita labore perit, Dura suburbani dum iugera pascimus agri Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares. Sed non solus amat qui nocte dieque frequentat Limina, nec uatem talia damna decent. Per ueneranda mihi Musarum sacra, per omnes Iuro deos: Et non officiosus amo. [10,59] LIX. Consumpta est uno si lemmate pagina, transis, Et breuiora tibi, non meliora placent. Diues et ex omni posita est instructa macello Cena tibi, sed te mattea sola iuuat. Non opus est nobis nimium lectore guloso; Hunc uolo, non fiat qui sine pane satur. [10,60] LX. Iura trium petiit a Caesare discipulorum Adsuetus semper Munna docere duos. [10,61] LXI. Hic festinata requiescit Erotion umbra, Crimine quam fati sexta peremit hiems. Quisquis eris nostri post me regnator agelli, Manibus exiguis annus iusta dato: Sic lare perpetuo, sic turba sospite solus Flebilis in terra sit lapis iste tua. [10,62] LXII. Ludi magister, parce simplici turbae: Sic te frequentes audiant capillati Et delicatae diligat chorus mensae, Nec calculator nec notarius uelox Maiore quisquam circulo coronetur. Albae leone flammeo calent luces Tostamque feruens Iulius coquit messem. Cirrata loris horridis Scythae pellis, Qua uapulauit Marsyas Celaenaeus, Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, Cessent et Idus dormiant in Octobres: Aestate pueri si ualent, satis discunt. [10,63] LXIII. Marmora parua quidem, sed non cessura, uiator, Mausoli saxis pyramidumque legis. Bis mea Romano spectata est uita Tarento, Et nihil extremos perdidit ante rogos: Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas, Cluserunt omnes lumina nostra manus. Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque Una pudicitiae mentula nota meae. [10,64] LXIV. Contigeris regina meos si Polla libellos, Non tetrica nostros excipe fronte iocos. Ille tuus uates, Heliconis gloria nostri, Pieria caneret cum fera bella tuba, Non tamen erubuit lasciuo dicere uersu 'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?' [10,65] LXV. Cum te municipem Corinthiorum Iactes, Charmenion, negante nullo, Cur frater tibi dicor, ex Hiberis Et Celtis genitus Tagique ciuis? An uoltu similes uidemur esse? Tu flexa nitidus coma uagaris, Hispanis ego contumax capillis; Leuis dropace tu cotidiano, Hirsutis ego cruribus genisque; Os blaesum tibi debilisque lingua est, Nobis filia fortius loquetur: Tam dispar aquilae columba non est, Nec dorcas rigido fugax leoni. Quare desine me uocare fratrem, Ne te, Charmenion, uocem sororem. [10,66] LXVI. Quis, rogo, tam durus, quis tam fuit ille superbus, Qui iussit fieri te, Theopompe, cocum? Hanc aliquis faciem nigra uiolare culina Sustinet, has uncto polluit igne comas? Quis potius cyathos aut quis crystalla tenebit? Qua sapient melius mixta Falerna manu? Si tam sidereos manet exitus iste ministros, Iuppiter utatur iam Ganymede coco. [10,67] LXVII. Pyrrhae filia, Nestoris nouerca, Quam uidit Niobe puella canam, Laertes auiam senex uocauit, Nutricem Priamus, socrum Thyestes, Iam cornicibus omnibus superstes, Hoc tandem sita prurit in sepulchro Caluo Plutia cum Melanthione. [10,68] LXVIII. Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene, Sed domus in uico, Laelia, patricio, Deque coloratis numquam lita mater Etruscis, Durus Aricina de regione pater; g-Zoheh g-kai g-psycheh ! lasciuum congeris usque, Pro pudor! Hersiliae ciuis et Egeriae. Lectulus has uoces, nec lectulus audiat omnis, Sed quem lasciuo strauit amica uiro. Scire cupis quo casta modo matrona loquaris? Numquid, cum crisas, blandior esse potes? Tu licet ediscas totam referasque Corinthon, Non tamen omnino, Laelia, Lais eris. [10,69] LXIX. Custodes das, Polla, uiro, non accipis ipsa. Hoc est uxorem ducere, Polla, uirum. [10,70] LXX. Quod mihi uix unus toto liber exeat anno, Desidiae tibi sum, docte Potite, reus. Iustius at quanto mirere, quod exeat unus, Labantur toti cum mihi saepe dies. Non resalutantis uideo nocturnus amicos, Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi. Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam, Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit. Nunc consul praetorue tenet reducesque choreae, Auditur toto saepe poeta die. Sed nec causidico possis inpune negare, Nec si te rhetor grammaticusue rogent. Balnea post decumam lasso centumque petuntur Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber? [10,71] LXXI. Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas Fata, breuem titulum marmoris huius ama. Condidit hac caras tellure Rabirius umbras; Nulli sorte iacent candidiore senes: Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit, Arserunt uno funera bina rogo. Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis. Inprobius nihil his fletibus esse potest. [10,72] LXXII. Frustra, Blanditiae, uenitis ad me Attritis miserabiles labellis: Dicturus dominum deumque non sum. Iam non est locus hac in urbe uobis; Ad Parthos procul ite pilleatos Et turpes humilesque supplicesque Pictorum sola basiate regum. Non est hic dominus, sed imperator, Sed iustissimus omnium senator, Per quem de Stygia domo reducta est Siccis rustica Veritas capillis. Hoc sub principe, si sapis, caueto, Verbis, Roma, prioribus loquaris. [10,73] LXXIII. Littera facundi gratum mihi pignus amici Pertulit, Ausoniae dona seuera togae, Qua non Fabricius, sed uellet Apicius uti, Vellet Maecenas Caesarianus eques. Vilior haec nobis alio mittente fuisset; Non quacumque manu uictima caesa litat: A te missa uenit: possem nisi munus amare, Marce, tuum, poteram nomen amare meum. Munere sed plus est et nomine gratius ipso Officium docti iudiciumque uiri. [10,74] LXXIV. Iam parce lasso, Roma, gratulatori, Lasso clienti. Quamdiu salutator Anteambulones et togatulos inter Centum merebor plumbeos die toto, Cum Scorpus una quindecim graues hora Feruentis auri uictor auferat saccos? Non ego meorum praemium libellorum Quid enim merentur? Apulos uelim campos: Non Hybla, non me spicifer capit Nilus, Nec quae paludes delicata Pomptinas Ex arce cliui spectat uua Setini. Quid concupiscam quaeris ergo? dormire. [10,75] LXXV. Milia uiginti quondam me Galla poposcit Et, fateor, magno non erat illa nimis. Annus abit: 'Bis quina dabis sestertia' dixit. Poscere plus uisa est quam prius illa mihi. Iam duo poscenti post sextum milia mensem Mille dabam nummos. Noluit accipere. Transierant binae forsan trinaeue Kalendae, Aureolos ultro quattuor ipsa petit. Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos: Sed uisa est nobis haec quoque summa grauis. Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum; Hanc uoluit: puero diximus esse datam. Inferius numquid potuit descendere? fecit. Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego. [10,76] LXXVI. Hoc, Fortuna, tibi uidetur aequum? Ciuis non Syriaeue Parthiaeue, Nec de Cappadocis eques catastis, Sed de plebe Remi Numaeque uerna, Iucundus, probus, innocens amicus, Lingua doctus utraque, cuius unum est, Sed magnum uitium, quod est poeta, Pullo Meuius alget in cucullo, Cocco mulio fulget Incitatus. [10,77] LXXVII. Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est, Quam quod febre perit: fecit et illa nefas. Saeua nocens febris saltem quartana fuisset! Seruari medico debuit ille suo. [10,78] LXXVIII. Ibis litoreas, Macer, Salonas, Ibit rara fides amorque recti Et quae, cum comitem trahit pudorem, Semper pauperior redit potestas: Felix auriferae colone terrae, Rectorem uacuo sinu remittes Optabisque moras, et exeuntem Udo Dalmata gaudio sequeris. Nos Celtas, Macer, et truces Hiberos Cum desiderio tui petemus. Sed quaecumque tamen feretur illinc Piscosi calamo Tagi notata, Macrum pagina nostra nominabit: Sic inter ueteres legar poetas, Nec multos mihi praeferas priores, Uno sed tibi sim minor Catullo. [10,79] LXXIX Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum; Ad quartum breue rus emit Otacilius. Torquatus nitidas uario de marmore thermas Extruxit; cucumam fecit Otacilius. Disposuit daphnona suo Torquatus in agro; Castaneas centum seuit Otacilius. Consule Torquato uici fuit ille magister, Non minor in tanto uisus honore sibi. Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim, Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium. [10,80] LXXX. Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae Inspicit aut pueros nobiliusue citrum, Et gemitus imo ducit de pectore, quod non Tota miser coemat Saepta feratque domum. Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco! Pars maior lacrimas ridet et intus habet. [10,81] LXXXI. Cum duo uenissent ad Phyllida mane fututum Et nudam cuperet sumere uterque prior, Promisit pariter se Phyllis utrique daturam, Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam. [10,82] LXXXII. Si quid nostra tuis adicit uexatio rebus, Mane uel a media nocte togatus ero Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui Et patiar nimbos excipiamque niues. Sed si non fias quadrante beatior uno Per gemitus nostros ingenuasque cruces, Parce, precor, fesso uanosque remitte labores, Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent. [10,83] LXXXIII. Raros colligis hinc et hinc capillos Et latum nitidae, Marine, caluae Campum temporibus tegis comatis; Sed moti redeunt iubente uento Reddunturque sibi caputque nudum Cirris grandibus hinc et inde cingunt: Inter Spendophorum Telesphorumque Cydae stare putabis Hermerotem. Vis tu simplicius senem fateri, Ut tandem uidearis unus esse! Caluo turpius est nihil comato. [10,84] LXXXIV. Miraris, quare dormitum non eat Afer? Accumbat cum qua, Caediciane, uides. [10,85] LXXXV. Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae Proxima dilectis rura parauit aquis. Quae cum saepe uagus premeret torrentibus undis Thybris et hiberno rumperet arua lacu, Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta, Inpleuit saxis obposuitque uadis. Sic nimias auertit aquas. Quis credere posset? Auxilium domino mersa carina tulit. [10,86] LXXXVI. Nemo noua caluit sic inflammatus amica, Flagrauit quanto Laurus amore pilae. Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas, Nunc postquam desit ludere, prima pila est. [10,87] LXXXVII Octobres age sentiat Kalendas Facundi pia Roma Restituti: Linguis omnibus et fauete uotis; Natalem colimus, tacete lites. Absit cereus aridi clientis, Et uani triplices breuesque mappae Expectent gelidi iocos Decembris. Certent muneribus beatiores: Agrippae tumidus negotiator Cadmi municipes ferat lacernas; Pugnorum reus ebriaeque noctis Cenatoria mittat aduocato; Infamata uirum puella uicit, Veros sardonychas, sed ipsa tradat; Mirator ueterum senex auorum Donet Phidiaci toreuma caeli; Venator leporem, colonus haedum, Piscator ferat aequorum rapinas. Si mittit sua quisque, quid poetam Missurum tibi, Restitute, credis? [10,88] LXXXVIII. Omnes persequeris praetorum, Cotta, libellos; Accipis et ceras. Officiosus homo es. [10,89] LXXXIX. Iuno labor, Polyclite, tuus et gloria felix, Phidiacae cuperent quam meruisse manus, Ore nitet tanto, quanto superasset in Ide Iudice conuictas non dubitante deas. Iunonem, Polyclite, suam nisi frater amaret, Iunonem poterat frater amare tuam. [10,90] XC. Quid uellis uetulum, Ligeia, cunnum? Quid busti cineres tui lacessis? Tales munditiae decent puellas Nam tu iam nec anus potes uideri ; Istud, crede mihi, Ligeia, belle Non mater facit Hectoris, sed uxor. Erras, si tibi cunnus hic uidetur, Ad quem mentula pertinere desit. Quare si pudor est, Ligeia, noli Barbam uellere mortuo leoni. [10,91] XCI. Omnes eunuchos habet Almo nec arrigit ipse: Et queritur, pariat quod sua Polla nihil. [10,92] XCII. Marri, quietae cultor et comes uitae, Quo ciue prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta uilici manu structas Tonantis aras horridique Siluani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti uirginem deam templi, Et quem sororis hospitem uides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit. Hoc omne agelli mite paruuli numen Seu tu cruore siue ture placabis: 'Ubicumque uester Martialis est,' dices, 'Hac, ecce, mecum dextera litat uobis Absens sacerdos; uos putate praesentem Et date duobus quidquid alter optabit.' [10,93] XCIII. Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras Pictaque pampineis uideris arua iugis, Perfer Atestinae nondum uulgata Sabinae Carmina, purpurea sed modo culta toga. Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo, Sic noua nec mento sordida charta iuuat. [10,94] XCIV Non mea Massylus seruat pomaria serpens, Regius Alcinoi nec mihi seruit ager, Sed Nomentana securus germinat hortus Arbore, nec furem plumbea mala timent. Haec igitur media quae sunt modo nata Subura Mittimus autumni cerea poma mei. [10,95] XCV. Infantem tibi uir, tibi, Galla, remisit adulter. Hi, puto, non dubie se futuisse negant. [10,96] XCVI. Saepe loquar nimium gentes quod, Auite, remotas, Miraris, Latia factus in urbe senex, Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem Et repetam saturae sordida rura casae. Illa placet tellus, in qua res parua beatum Me facit et tenues luxuriantur opes: Pascitur hic, ibi pascit ager; tepet igne maligno Hic focus, ingenti lumine lucet ibi; Hic pretiosa fames conturbatorque macellus, Mensa ibi diuitiis ruris operta sui; Quattuor hic aestate togae pluresue teruntur, Autumnis ibi me quattuor una tegit. I, cole nunc reges, quidquid non praestat amicus Cum praestare tibi possit, Auite, locus. [10,97] XCVII. Dum leuis arsura struitur Libitina papyro, Dum murram et casias flebilis uxor emit, Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato Heredem scripsit me Numa: conualuit. [10,98] XCVIII. Addat cum mihi Caecubum minister Idaeo resolutior cinaedo, Quo nec filia cultior nec uxor Nec mater tua nec soror recumbit, Vis spectem potius tuas lucernas Aut citrum uetus Indicosque dentes? Suspectus tibi ne tamen recumbam, Praesta de grege sordidaque uilla Tonsos, horridulos, rudes, pusillos Hircosi mihi filios subulci. Perdet te dolor hic: habere, Publi, Mores non potes hos et hos ministros. [10,99] XCIX. Si Romana forent haec Socratis ora, fuissent Iulius in Saturis qualia Rufus habet. [10,100] C. Quid, stulte, nostris uersibus tuos misces? Cum litigante quid tibi, miser, libro? Quid congregare cum leonibus uolpes Aquilisque similes facere noctuas quaeris? Habeas licebit alterum pedem Ladae, Inepte, frustra crure ligneo curres. [10,101] CI. Elysio redeat si forte remissus ab agro Ille suo felix Caesare Gabba uetus, Qui Capitolinum pariter Gabbamque iocantes Audierit, dicet: 'Rustice Gabba, tace.' [10,102] CII. Qua factus ratione sit requiris, Qui numquam futuit, pater Philinus? Gaditanus, Auite, dicat istud, Qui scribit nihil et tamen poeta est. [10,103] CIII. Municipes Augusta mihi quos Bilbilis acri Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis, Ecquid laeta iuuat uestri uos gloria uatis? Nam decus et nomen famaque uestra sumus, Nec sua plus debet tenui Verona Catullo Meque uelit dici non minus illa suum. Quattuor accessit tricesima messibus aestas, Ut sine me Cereri rustica liba datis, Moenia dum colimus dominae pulcherrima Romae: Mutauere meas Itala regna comas. Excipitis placida reducem si mente, uenimus; Aspera si geritis corda, redire licet. [10,104] CIV I nostro comes, i libelle, Flauo Longum per mare, sed fauentis undae, Et cursu facili tuisque uentis Hispanae pete Tarraconis arces: Illinc te rota tollet et citatus Altam Bilbilin et tuum Salonem Quinto forsitan essedo uidebis. Quid mandem tibi quaeris? ut sodales Paucos, sed ueteres et ante brumas Triginta mihi quattuorque uisos Ipsa protinus a uia salutes, Et nostrum admoneas subinde Flauum Iucundos mihi nec laboriosos Secessus pretio paret salubri, Qui pigrum faciant tuum parentem. Haec sunt. iam tumidus uocat magister Castigatque moras, et aura portum Laxauit melior. uale, libelle: Nauem, scis, puto, non moratur unus.