De vita Prooemium Marsilii Ficini Florentini in Librum De Vita Ad Magnanimum Laurentium Medicem Patriae Servatorem Bacchum poetae, summum antistitem sacerdotum, bis natum canunt, forte significantes vel futurum sacerdotem statim initiatum oportere re- nasci, vel perfecti tandem sacerdotis mentem Deo penitus ebriam iam videri renatam; aut forsan humiliore sensu vinum, Bacchi germen, generari semel in vite quasi Semele maturis sub Phoebo racemis, regenerari rursum post ipsum vindemiae fulmen in suo vase vinum velut in Iovis femore merum. Sed de sacris impraesentia mysteriis non est loquendum, ubi mox physica potius ope languentibus opitulaturi sumus. Nec agendum stilo gravitatis ser- vo, sed libero potius et iocoso, postquam a Libero patre nescio quomodo sta- tim exorsi sumus. Et recte, inquam, nescio quomodo, nam forte prudentior aliquis a Phoebo, medicorum primo, potius quam a Baccho medicinam aus- picatus esset. Quid vero, si quod non vanum omen sit in ore nunc sorte qua- dam proferente Bacchum? Hic enim almo quodam vino securitateque laetis- sima salubrius forte medetur, quam herbis ille suis carminibusque Phoebus. Quocunque vero sensu vel illa vel haec acceperis, dux ille sacerdotum Bac- chus geminas quasi matres habuisse fertur. Melchisedech autem, summus ille sacerdos, unam vix matrem, unum vix patrem habuit. Ego sacerdos minimus patres habui duos: Ficinum medicum, Cosmum Medicem. Ex illo natus sum, ex isto renatus. Ille quidem me Galieno tum medico tum Platonico commen- davit; hic autem divino consecravit me Platoni. Et hic similiter atque ille Marsilium medico destinavit: Galienus quidem corporum, Plato vero medi- cus animorum. Iamdiu igitur sub Platone salutarem animorum exercui me- dicinam, quando post librorum omnium eius interpretationem, mox decem atque octo De animorum immortalitate libros et aeterna felicitate composui, ita pro viribus patri meo Medici satisfaciens. Medico vero patri satis deinceps fa- ciendum putans, librum De litteratorum valetudine curanda composui. Desidera- bant praeterea post haec homines litterati non tantum bene quandoque va- lere, sed etiam bene valentes diu vivere. His ergo deinde librum De vita longa dedi. Diffidebant autem medicinis atque remediis in re tanta terrenis. Adiun- xi librum De vita tum valida tum longa coelitus comparanda, ut ex ipso mundi cor- pore vivo vita quaedam vegetior in corpus nostrum, quasi quoddam mundi membrum, velut ex vite propagaretur. His vero tu medicinae libris ignosce, precor, indulgentissime Laurenti, si dum medicus esse volo, nescio quomodo etiam nolens sum, et si non bonus saepe poeta. Nam et Phoebus idem est medicinae repertor poesisque magis- ter, vitamque ille suam nobis non tam per herbas quam per citharam can- tumque largitur. Ipsa quinetiam Venus apud astrologos musicum aeque pa- rit et medicum. Sed hactenus dum litteratorum civiumque similium vitae curiosius consulo, librorum meorum salutem negligo, quamdiu inter se patior esse seiunctos. Quamobrem in eos nunc primum pius in corpus unum co- pulo. Cuius artubus in unam formam iam compactis, vita protinus adsit. Non potest autem hoc opus physicum, id quasi corpus meum, vitam accipere nisi meam. Eiusmodi vero vita ex mea duntaxat pendet anima. Haec autem iamdiu penes te, magnanime Laurenti, mi patrone, vivit in ea praesertim amplissimarum aedium tuarum parte, ubi una cum Platone nostrum illud De animorum immortalitate servatur opus, tuo iampridem nomini dedicatum. At animus iste meus, etsi in beata quadam quasi patria penes te vitam agit, verumtamen, quod et theologi volunt, inquietus est interea, donec opus id physicum tanquam suum corpus accipiat. Accipe igitur, optime Laurenti, post illos de anima hos etiam de corpore libros, eodemque afflatu quo et illis du- dum feliciter his aspira. Ita enim et corpus hoc sub tuo spiritu per suam vi- vet animam, et anima vicissim nostra cum hoc iam suo corpore in tuis lari- bus conquiescet. Universalis Inscriptio Liber De Vita in Tres Libros Divisus: Primus De Vita Sana, Secundus De Vita Longa, Tertius De Vita Coelitus Comparanda De cura valetudinis eorum qui incumbunt studio litterarum Marsilius Ficinus Florentinus Georgio Antonio Vespuccio et Ioanni Baptistae Boninsegnio, viris probitate doctrinaque insignibus, S. D. Multa vobiscum his temporibus Peripateticorum more deambulando confa- bulati sumus de curanda eorum valetudine qui assidue incumbunt studio lit- terarum, quae quidem brevi perstricta compendio vobis potissimum com- mendare decrevi. Neque prius id opusculum vel ipse probabo, quam a vobis praecipue viris amicisque probatissimis probatum esse rescivero, vel elegan- tissimum Laurentii Medicis nostri iudicium subire permittam, cuius quidem prosperae valetudini est imprimis, si opus fuerit, consulturum. Vix enim praesentibus litteratis praesertim nostris prospiciet unquam, nisi prius eorum patrono Maecenati prospexerit. Legite igitur diligenter atque curate valetu- dinem diligentissime. Sublata enim sanitate sublimes Musarum fores, nisi Deus omnipotens mira quadam virtute et ducat et patefaciat, aut non tan- guntur a nobis unquam aut certe frustra pulsantur. Physicam vero hanc dis- putationem nostram eo potissimum tanquam argumentum quoddam spectare volumus, videlicet si consequendae sapientiae gratia corporis sanitas tanto- pere quaerenda est, multo magis sanitatem mentis, qua sola potest sapientia comprehendi, esse quaerendam. Alioquin inscite omnino scientiam quaerunt quicunque insana mente sapientiam capere moliuntur. Sanitatem quidem corporis Hippocrates, animi vero Socrates pollicetur. Sed veram utriusque sanitatem solus ille praestat, qui sic exclamat: "Venite ad me omnes qui la- boratis et onerati estis, atque ego vos reficiam. Ego sum via veritasque et vita." Novem studiosorum duces Cap. I Quicunque iter illud asperum arduumque et longum ingrediuntur, quod quidem vix tandem ad excelsum novem Musarum templum assiduo la- bore perducit, novem omnino itineris huius ducibus indigere videntur. Quo- rum primi quidem tres in coelo, tres sequentes in animo, postremi tres in terra nos ducunt. Principio in coelo Mercurius, ut investigando Musarum iter aggrediamur, vel impellit vel adhortatur, siquidem Mercurio tributum est investigationis omnis officium. Deinde Phoebus ipse et quaerentes animos et res quaesitas splendore uberrimo sic illustrat, ut perspicue quod quaere- batur, a nobis inveniatur. Accedit gratiosissima Venus, Gratiarum mater, atque almis omnino laetisque radiis suis rem omnem adeo condit et ornat, ut quicquid et instigante Mercurio quaesitum fuit, et monstrante Phoebo iam erat inventum, mirifica quadam et salutari venustate Veneris circumfusum delectet semper et prosit. Sequuntur tres itineris huius duces in animo: vi- delicet voluntas ardens et stabilis, acumen ingenii, memoria tenax. Tres in terra postremi sunt: prudentissimus paterfamilias, probatissimus praeceptor, medicus peritissimus. Absque his novem ducibus nemo ad ipsum novem Mu- sarum templum pervenire vel potuit vel poterit unquam. Ceteros quidem duces ab initio nobis praecipue Deus omnipotens naturaque tribuit, tres vero postremos nostra adhibet diligentia. Sed praecepta officiaque quae ad pa- tremfamilias et quae ad praeceptorem circa litterarum studia pertinent, anti- qui plures sapientesque tractaverunt, praecipue Plato noster et saepe alias et in libris De republica ac De legibus diligentissime, deinde Aristoteles in Politicis, Plutarchus quoque et Quintilianus egregie. Solus autem litterarum studiosis hactenus deest medicus aliquis, qui manum euntibus porrigat, salutaribusque consiliis atque medicinis adiuvet eos, quos neque coelum neque animus ne- que paterfamilias praeceptorve destituit. Ego igitur sortem eorum laboriosis- simam miseratus, qui difficile Minervae minuentis nervos iter agunt, primus tanquam medicus debilibus et valetudinaris adsum, sed utinam facultate tam integra quam propitia voluntate. Surgite iam adolescentes Deo duce alacres. Surgite iuvenes atque viri, quos ardentius Minervae studium nimis ener- vat. Accedite libenter ad medicum qui vobis ad instituti vestri perfectionem, monstrante Deo atque favente, consilia remediaque salutaria largietur. Quam diligens habenda cura sit cerebri, cordis, stomachi, spiritus. Cap. II Principio quantam cursores crurium, athletae bracchiorum, musici vocis curam habere solent, tantam saltem litterarum studiosos cerebri et cor- dis iecorisque et stomachi oportet habere; immo vero tanto maiorem, quanto et membra haec praestantiora quam illa sunt, et ii frequentius atque ad po- tiora bis membris quam illi illis utuntur. Praeterea solers quilibet artifex in- strumenta sua diligentissime curat: penicillos pictor, malleos incudesque faber aerarius, miles equos et arma, venator canes et aves, citharam citharoedus, et sua quisque similiter. Soli vero Musarum sacerdotes, soli summi boni ve- ritatisque venatores tam negligentes, pro nefas, tamque infortunati sunt, ut instrumentum illud, quo mundum universum metiri quodammodo et capere possunt, negligere penitus videantur. Instrumentum eiusmodi spiritus ipse est, qui apud medicos vapor quidam sanguinis purus, subtilis, calidus et lu- cidus definitur. Atque ab ipso cordis calore ex subtiliori sanguine procreatus volat ad cerebrum; ibique animus ipso ad sensus tam interiores quam ex- teriores exercendos assidue utitur. Quamobrem sanguis spiritui servit, spi- ritus sensibus, sensus denique rationi. Sanguis autem a virtute naturali, quae in iecore stomachoque viget, efficitur. Tenuissima sanguinis pars fluit in cor- dis fontem, ubi vitalis viget virtus. Inde creati spiritus cerebri et (ut ita dix- erim) Palladis arces ascendunt, in quibus animalis, id est sentiendi moven- dique vis, dominatur. Itaque talis plurimum ferme contemplatio est, quale sensus ipsius obsequium; talis autem sensus, qualis et spiritus; spiritus vero talis, qualis et sanguis et tres illae vires quas diximus: naturalis scilicet, vita- lis et animalis, a quibus, per quas, in quibus spiritus ipsi concipiuntur, nas- cuntur atque foventur. Litterati pituitae et atrae bili obnoxii sunt. Cap. III Non solum vero membra illa viresque et spiritus homines litterarum cu- pidi curare diligentissime debent, verum etiam pituitam semper et atram bilem, non aliter quam navigantes Scyllam atque Charybdim, cautis- sime devitare iubentur. Quantum enim reliquo corpore otiosi sunt, tantum cerebro ac mente negotiosi. Inde pituitam, quod Graeci phlegma, hinc atram bilem, quam iidem melancholiam vocant, gignere compelluntur. Illa quidem ingenium saepe obtundit et suffocat, haec vero, si nimium abundaverit fla- graveritque, assidua cura crebrisque deliramentis vexat animum iudiciumque perturbat, ut non immerito dici possit, litteratos fore et praecipue sanos, nisi cum pituita molesta est, et laetissimos sapientissimosque omnium, nisi bilis atrae vitio vel maerere saepe vel interdum desipere compellantur. Quot sint causae quibus litterati melancholici sint vel fiant. Cap. IV Ut autem litterati sint melancholici, tres potissimum causarum species fa- ciunt: prima coelestis, secunda naturalis, tertia est humana. Coelestis quoniam Mercurius, qui ut doctrinas investigemus invitat, et Saturnus qui efficit ut in doctrinis investigandis perseveremus inventasque servemus, fri- gidi quodammodo siccique ab astronomis esse dicuntur — vel si forte Mer- curius non sit frigidus, fit tamen saepe Solis propinquitate siccissimus- qualis est natura apud medicos melancholica; eandemque naturam Mercurius ipse Saturnusque litterarum studiosis eorum sectatoribus impartiunt ab initio ac servant augentque quotidie. Naturalis autem causa esse videtur, quod ad scientias praesertim difficiles consequendas necesse est animum ab externis ad interna tanquam a circum- ferentia quadam ad centrum sese recipere, atque dum speculatur in ipso (ut ita dixerim) hominis centro stabilissime permanere. Ad centrum vero a cir- cumferentia se colligere figique in centro maxime terrae ipsius est proprium, cui quidem atra bilis persimilis est. Igitur atra bilis animum, ut se et colli- gat in unum et sistat in uno contempleturque, assidue provocat. Atque ipsa mundi centro similis ad centrum rerum singularum cogit investigandum, eve- hitque ad altissima quaeque comprehendenda, quandoquidem cum Saturno maxime congruit altissimo planetarum. Contemplatio quoque ipsa vicissim assidua quadam collectione et quasi compressione naturam atrae bili persi- milem contrahit. Humana vero, id est ex nobis, causa est: quoniam frequens agitatio mentis cerebrum vehementer exsiccat, igitur humore magna ex parte consumpto, quod caloris naturalis pabulum est, calor quoque plurimum solet extingui, unde natura cerebri sicca frigidaque evadit, quae quidem terrestris et me- lancholica qualitas nominatur. Praeterea ob frequentissimum inquisitionis motum spiritus quoque moti continue resolvuntur. Resolutos autem spiritus ex subtiliori sanguine instaurari necessarium est. Quapropter subtilioribus clarioribusque sanguinis partibus saepe consumptis, reliquus sanguis neces- sario densus redditur et siccus et ater. Accedit ad haec quod natura, in con- templatione cerebro prorsus cordique intenta, stomachum heparque destituit. Quare alimentis praesertim vel uberioribus vel durioribus male concoctis, sanguis inde frigidus crassusque et niger efficitur. Postremo nimio membro- rum otio neque superflua excernuntur, neque crassi fuscique vapores exha- lant. Haec omnia melancholicum spiritum maestumque et pavidum animum efficere solent, siquidem interiores tenebrae multo magis quam exteriores maerore occupant animum atque terrent. Maxime vero litteratorum omnium hi atra bile premuntur, qui sedulo philosophiae studio dediti mentem a cor- pore rebusque corporeis sevocant, incorporeisque coniungunt, tum quia dif- ficilius admodum opus maiori quoque indiget mentis intentione, tum quia quatenus mentem incorporeae veritati coniungunt, eatenus a corpore disiun- gere compelluntur. Hinc corpus eorum nonnunquam quasi semianimum red- ditur atque melancholicum. Quod quidem Plato noster in Timaeo significat, dicens animum divina saepissime et intentissime contemplantem alimentis eiusmodi adeo adolescere potentemque evadere, ut corpus suum supra quam natura corporis patiatur exsuperet, ipsumque vehementioribus agitationibus suis aliquando vel effugiat quodammodo, vel nonnunquam quasi dissolvere videatur. Cur melancholici ingeniosi sint et quales melancholici sint eiusmodi, quales contra. Cap. V Hactenus quam ob causam Musarum sacerdotes melancholici vel sint ab initio vel studio fiant, rationibus primo coelestibus, secundo natura- libus, tertio humanis ostendisse sufficiat. Quod quidem confirmat in libro Problematum Aristoteles, omnes enim inquit viros in quavis facultate prae- stantes melancholicos extitisse. Qua in re Platonicum illud quod in libro De scientia scribitur confirmavit, ingeniosos videlicet plurimum concitatos fu- riososque esse solere. Democritus quoque nullos inquit viros ingenio mag- nos, praeter illos qui furore quodam perciti sunt, esse unquam posse. Quod quidem Plato noster in Phaedro probare videtur, dicens poeticas fores frus- tra absque furore pulsari. Etsi divinum furorem hic forte intelligi vult, ta- men neque furor eiusmodi apud physicos aliis unquam ullis praeterquam me- lancholicis incitatur. Deinceps vero assignandae a nobis rationes sunt, quare Democritus et Plato et Aristoteles asserant melancholicos nonnullos interdum adeo ingenio cunc- tos excellere, ut non humani sed divini potius videantur. Asseverant id De- mocritus et Plato et Aristoteles absque dubio, rationem vero tantae rei haud satis explicare videntur. Audendum tamen monstrante Deo causas indagare. Melancholia, id est atra bilis, est duplex: altera quidem naturalis a medicis appellatur, altera vero adustione contingit. Naturalis illa nihil est aliud quam densior quaedam sicciorque pars sanguinis. Adusta vero in species quattuor distribuitur: aut enim naturalis melancholiae aut sanguinis purioris aut bilis aut salsae pituitae combustione concipitur. Quaecunque adustione nascitur iudicio et sapientiae nocet. Nempe dum humor ille accenditur atque ardet, concitatos furentesque facere solet, quam Graeci maniam nuncupant, nos vero furorem. At quando iam extinguitur, subtilioribus clarioribusque parti- bus resolutis solaque restante fuligine tetra, stolidos reddit et stupidos. Quem habitum melancholiam proprie et amentiam vecordiamque appellant. Sola igitur atra bilis illa quam diximus naturalem ad iudicium nobis sa- pientiamque conducit, neque tamen semper. Sane si sola sit, atra nimium densaque mole obfuscat spiritus, terret animum, obtundit ingenium. Si vero pituitae simplici misceatur, cum frigidus obstiterit circum praecordia sanguis crassa quadam frigiditate segnitiem adducit atque torporem; atque ut densis- simae cuiusque materiae natura est, quando eiusmodi melancholia frigescit, ad summum frigiditatis intenditur. Quo in statu nihil speratur, timentur om- nia, taedet coeli convexa tueri. Si bilis atra vel simplex vel mixta putrescit, quartanam gignit febrem, lienis tumores et multa generis eiusdem. Ubi nimis exuberat, sive sola sit sive coniuncta pituitae, spiritus crassiores facit atque frigidiores, continuo animum afficit taedio, mentis aciem hebetat, neque salit Arcadico circum praecordia sanguis. Oportet autem atram bilem neque tam paucam esse, ut sanguis, bilis, spiritus quasi freno careant, unde instabile in- genium labilemque memoriam esse contingat; neque tam multam, ut nimio pondere praegravati dormitare atque egere calcaribus videamur. Proinde ne- cessarium est omnino eam esse, quoad eius natura patitur, subtilissimam. Si enim tenuata pro natura sua maxime fuerit, poterit forsitan absque noxa etiam esse multa, atque etiam tanta ut aequare bilem saltem pondere videa- tur. Abundet igitur atra bilis, sed tenuissima. Non careat humore subtilioris pi- tuitae circumfuso, ne arescat prorsus durissimaque evadat. Non tamen mis- ceatur omnino pituitae, praesertim vel frigidiori vel multae, ne frigescat. Sed bili sanguinique adeo misceatur, ut corpus unum conficiatur ex tribus, dupla sanguinis ad reliqua duo proportione compositum; ubi octo sanguinis partes, duae bilis, duae iterum atrae bilis portiones existant. Accendatur aliquantum a duobus illis atra bilis, accensaque fulgeat, non uratur, ne quemadmodum solet materia durior, dum fervet nimium, vehementius urat et concitet; dum vero refrigescit, similiter frigescat ad summum. Bilis enim atra ferri instar, quando multum ad frigus intenditur, friget ad summum; quando contra ad calidum valde declinat, calet ad summum. Neque mirum videri debet atram bilem accendi posse facile atque accensam vehementius urere, siquidem vi- demus calcem illi similem aqua perfusam fervere statim atque exurere. Tan- tam ad utrunque extremum melancholia vim habet unitate quadam stabilis fixaeque naturae. Quae quidem extremitas ceteris humoribus non contingit. Summe quidem calens summam praestat audaciam, immo ferocitatem; ex- tremo vero frigens timorem ignaviamque extremam. Mediis vero inter frigus caloremque gradibus affecta varie, affectus producit varios, non aliter quam merum praecipue potens bibentibus ad ebrietatem vel etiam paulo liberius affectus inferre varios soleat. Igitur opportune temperata sit atra bilis oportet. Quae cum ita moderata est, ut diximus, et bili sanguinique permixta, quia et natura sicca est et con- ditione quantum ipsius natura patitur tenuissima, facile ab illis accenditur; quia solida est atque tenacissima, accensa semel diutissime flagrat; quia tena- cissimae siccitatis unitate potentissima est, vehementius incalescit. Quemad- modum lignum paleis si utraque accendantur, magis diutiusque calet et lu- cet. Atqui a diuturno vehementique calore fulgor ingens motusque vehemens et diuturnus proficiscuntur. Huc tendit illud Heracliti: "Lux sicca, anima sa- pientissima." Quo pacto atra bilis conducat ingenio. Cap. VI Quaeret forte quispiam, quale sit corpus illud humoris eiusmodi ex tribus illis humoribus ea qua diximus proportione conflatum. Tale est ferme colore quale aurum esse videmus, sed aliquantum vergit ad purpuram. Et quando tam naturali calore quam vel corporis vel animi motu accenditur, ferme non aliter quam ignitum rubensque aurum purpureo mixtum calet et lucet, atque velut Iris trahit varios flagrante corde colores. Quaeret aliquis iterum, quonam pacto humor eiusmodi conducat ingenio. Nempe spiritus ex hoc humore creati primo quidem subtiles sunt, non aliter quam aqua illa quam et vitae seu vitis aquam nominant et ardentem, quo- tiens ex crassiori mero quadam ad ignem destillatione, ut fieri solet, expri- mitur. Spiritus enim sub angustioribus atrae bilis eiusmodi compressi mea- tibus vehementiore ob unitatem calore maxime tenuantur, perque arctiores meatus expressi subtiliores erumpunt; deinde calidiores similiter atque eadem ratione lucidiores; tertio motu agiles, actione vehementissimi; quarto solido stabilique humore iugiter emanantes actioni diutissime serviunt. Tali autem animus noster obsequio fretus indagat vehementer, perseverat investigando diutius. Facilius quaecunque investigaverit, invenit, clare perspicit, sincere diiudicat, ac diu retinet iudicata. Adde quod, quemadmodum in superioribus significavimus, animus instru- mento sive incitamento eiusmodi quod centro mundi quodammodo congruit, atque (ut ita dixerim) in suum centrum animum colligit, semper rerum om- nium et centra petit, et penetralia penetrat. Congruit insuper cum Mercurio atque Saturno, quorum alter, altissimus omnium planetarum, investigantem evehit ad altissima. Hinc philosophi singulares evadunt, praesertim cum ani- mus sic ab externis motibus atque corpore proprio sevocatus, et quam pro- ximus divinis et divinorum instrumentum efficiatur. Unde divinis influxibus oraculisque ex alto repletus, nova quaedam inusitataque semper excogitat et futura praedicit. Quod non solum Democritus atque Plato affirmant, sed etiam Aristoteles in Problematum libro et Avicenna in libro Divinorum et in li- bro De anima confitentur. Quorsum haec de atrae bilis humore tam multa? Ut meminerimus quan- tum atra bilis, immo candida bilis eiusmodi, quaerenda et nutrienda est tan- quam optima, tantum illam quae contra se habet (ut diximus) tanquam pessi- mam esse vitandam. Adeo enim dira res est, ut a malo daemone eius impetus instigari Serapio dixerit, et Avicenna sapiens non negaverit. Quinque sunt praecipui studiosorum hostes: pituita, atra bilis, coitus, satietas, matutinus somnus. Cap. VII Ut autem redeamus illuc inde iam longius digressi sumus, longissima via est quae ad veritatem sapientiamque perducit, gravibus terraeque ma- risque plena laboribus. Quicunque igitur hoc iter aggrediuntur, ut poeta quis- spiam diceret, saepe terra marique periclitantur. Sive enim mare navigent continue inter fluctus, id est humores duos, pituitam scilicet et noxiam illam melancholiam, quasi inter Scyllam Charybdimque iactantur. Sive terra (ut ita dixerim) iter agant, tria monstra protinus sese illis obiciunt. Primum ter- rena Venus Priapusque nutrit, secundum Bacchus et Ceres, tertium nocturna Hecate frequenter opponit. Ergo et Apollo ab aethere et Neptunus ab ae- quore et a terra Hercules saepe vocandus, ut monstra eiusmodi Palladis ini- mica iaculis Apollo transfigat, Neptunus tridente domet, clava Hercules con- tundat et laceret. Primum quidem monstrum est Venereus coitus, praesertim si vel paulum vires excesserit; subito namque exhaurit spiritus praesertim subtiliores, cere- brumque debilitat, labefactat stomachum atque praecordia. Quo malo nihil in- genio adversius esse potest. Cur nam Hippocrates coitum comitiali morbo si- milem iudicavit, nisi quia mentem, quae sacra est, percutit; tantumque obest, ut Avicenna in libro De animalibus dixerit: "Si quid spermatis, supra quam na- tura toleret, coitu profluat, obesse magis quam si quadragies tantundem san- guinis emanarit;" ut non iniuria prisci Musas atque Minervam virgines esse voluerint. Huc Platonicum illud spectat: cum Venus Musis minitaretur, nisi sacra Venerea colerent, se contra illas suum filium armaturam, responderunt Musae: "Marti, O Venus, Marti talia minitare; tuus enim inter nos Cupido non volat." Denique natura nullum sensum longius quam tactum ab intelli- gentia segregavit. Secundum monstrum est vini cibique satietas. Quippe si vinum vel nimium vel nimis calidum vehemensque fuerit, caput ipsum humoribus pessimisque fumis implebit. Mitto quod insanos facit ebrietas. Cibus vero nimius primum quidem ad stomachum in ipso coquendo omnem naturae vim revocat; quo fit ut capiti simul speculationique intendere nequeat. Deinde inepte coctus mul- tis et crassis vaporibus humoribusque aciem mentis obtundit. Quinetiam si satis coquatur, tamen, ut Galienus ait: "animus adipe et sanguine suffocatus coeleste aliquid pervidere non potest." Tertium denique monstrum est ad multam noctem, praesertim post coe- nam, frequentius vigilare, unde etiam post ortum solis dormire cogaris. Quo- niam vero in hoc errant fallunturque studiosi permulti, idcirco quantum ingenio noceat, latius explicabo, atque rationes septem praecipuas afferam: primam ab ipso coelo, secundam ab elementis, tertiam ab humoribus, quar- tam ab ordine rerum, quintam a natura stomachi, sextam a spiritibus, sep- timam a phantasia deductam. Principio tres planetae, quemadmodum in superioribus dicebamus, contem- plationi et eloquentiae maxime favent: Sol, Venus atque Mercurius. Hi vero paribus ferme passibus concurrentes adventante nocte nos fugiunt, die vero vel propinquante vel iam surgente resurgunt nosque revisunt. Post vero Solis ortum in plagam coeli duodecimam, quae carceri tenebrisque ab astronomis assignatur, repente truduntur. Ergo non qui vel nocte, quando nos fugiunt, vel die post Solis ortum, quando carceris tenebrarumque domum intrant, sed qui vel propemodum petentibus ortum, vel iam surgentibus ad contem- plandum scribendumque ipsi quoque consurgunt, ii soli acutissime speculan- tur, et eloquentissime inventa sua scribunt atque componunt. Ratio secunda, scilicet ab elementis, est talis: oriente sole movetur aer te- nuaturque et claret, occidente vero contra. Sanguis autem et spiritus motum qualitatemque aeris circumfusi naturaque similis sequi necessario compellun- tur. Tertia ratio, quae ab humoribus ducitur, est eiusmodi: in aurora movetur sanguis et regnat motuque tenuatur et calescit et claret; spiritus vero sangui- nem sequi imitarique solent. Verum accedente nocte melancholia illa crassior et frigidior atque pituita dominantur, quae spiritus ad speculandum ineptis- simos proculdubio reddunt. Quarta ratio, quae trahitur ab ordine rerum, haec erit: dies vigiliae, nox somno tributa est, quoniam cum Sol vel ad hemisphaerium nostrum accedit vel super ipsum incedit, radiis suis meatus corporis aperit, atque a centro ad circumferentiam humores spiritusque dilatat, quod quidem ad vigiliam actionesque excitat atque conducit. Contra vero, quando recedit, omnia coar- tantur, quod naturali quodam ordine invitat ad somnum, maxime post ter- tiam aut quartam noctis partem. Quisquis igitur mane quidem dormitat, quando Sol mundusque excitat, ad multam vero noctem vigilat, quando natura dormire iam et a laboribus quiescere iubet, hic absque dubio cum ordini universi tum sibi ipsi repugnat, dum contrariis simul motibus pertur batur atque distrahitur. Sane dum ab universo movetur ad extima, ipse sese movet ad intima; atque contra, dum ab universo ad intima trahitur, ipse se interim retrahit ad externa. Ergo perverso ordine motibusque contrariis tum corpus totum, tum spiritus ingeniumque prorsus labefactatur. Quinto loco a natura stomachi in hunc modum argumentamur: stomachus diuturna diurni aeris actione apertis poris admodum dilatatur, evolantibus- que spiritibus tandem valde debilitatur. Igitur subeunte nocte novam spiritu- um copiam exigit, qua foveatur. Quapropter quicunque eo tempore contem- plationes longas et difficiles incohat, ipsos ad caput spiritus retrahere nititur. Hi vero distracti neque stomacho satis neque capiti faciunt. Maxime vero no- cet, si post coenam lucubrantes diu eiusmodi studiis attentius incumbamus, pluribus enim tunc ad concoquendum cibum spiritibus multoque calore sto- machus indiget. Haec vero duo lucubratione studioque tali divertuntur ad caput; quo fit ut neque cerebro neque stomacho suppetant. Adde quod caput ob eiusmodi motum crassioribus cibi repletur vaporibus, atque cibus in sto- macho a calore et spiritu destitutus crudescit et putret, unde rursus caput opplet et laedit. Denique matutinis horis quando surgendum est, ut excre- mentis omnibus somno retentis singula membra purgentur, tunc, id quod pessimum est, qui nocte lucubrando concoctionem penitus interruperat, idem dormiendo mane excrementorum expulsionem diutius impedire compellitur. Quod quidem tam ingenio quam corpori medici omnes obesse quam pluri- mum arbitrantur. Merito ergo qui nocte contra naturam pro die, atque con- verso die rursus pro nocte utuntur tanquam noctuae, ii etiam in hoc vel in- viti noctuas imitantur, ut quemadmodum illis sub solis lumine caligant oculi, ita et iis mentis acies sub veritatis splendore caliget. Sexto loco a spiritus idem ita probatur: spiritibus fatigatione diurna prae- sertim subtilissimi quique denique resolvuntur. Nocte igitur pauci crassique supersunt litterarum studiis ineptissimi, ut non aliter mancis horum fretum alis ingenium volare possit quam vespertiliones atque bubones. Contra vero post somnum mane spiritibus recreatis membrisque adeo corroboratis, ut mi- nimo spirituum adminiculo egeant, multi subtilesque spiritus adsunt, qui ce- rebro serviant, atque expeditius obsequi possunt, in membris fovendis regen- disque parum admodum occupati. Postremo septima ratio sic a phantasiae natura deductiur: phantasia sive imaginatio sive cogitatio seu quovis alio nomine nuncupanda videtur, multis, longis, contrariis invigilando imaginibus, cogitationibus curisque distrahitur atque turbatur. Quae quidem distractio perturbatioque sequenti contemplati- oni tranquillam serenamque mentem penitus postulanti nimium contraria est. Sola vero nocturna quiete agitatio illa sedatur tandem atque pacatur. Igitur accedente quidem nocte semper turbata mente, recedente vero ut plurimum mente tranquilla ad studia nos conferimus. Quicunque vero mente nimium agitata res ipsas iudicare conantur, ii non aliter quam illi qui vertiginem patiuntur, omnia verti putant (ut Plato inquit), cum ipsi vertantur. Quamob- rem scite Aristoteles in Oeconomicis iubet ante lucem surgere, asseritque id et ad corporis sanitatem et ad philosophiae studia prodesse quam plurimum. Sed hoc ita accipiendum est, ut cita et modica coena matutinam cruditatem diligentissime devitemus. Denique sacer ille vates David, omnipotentis tuba Dei, nunquam dicit vespere, sed mane semper atque diluculo in Deum suum canendum se cithara psalmisque surgere. Surgere quidem mente ea hora omnino debemus, mox etiam corpore, si modo id commode fieri possit. Quae sit hora incohandis studiis opportunior, quisve continuandi modus. Cap. VIII Ex iis quae in superioribus disputata sunt, ferme iam satis constat oppor- tune nostra nos studia exordiri vel statim oriente sole, vel hora una sal- tem vel duabus ad summum ante solis exortum. Sed antequam e lecto surgas perfrica parumper suaviterque palmis corpus totum primo, deinde caput un- guibus, sed id paulo levius. Hac in re te Hippocrates admoneat. Nam fric- tione, inquit, si vehemens sit, durari corpus; si levis, molliri; si multa, minui; si modica, impleri. Cum e lecto surrexeris, noli subitae lectioni meditatio- nique prorsus incumbere, sed saltem horae dimidium cuilibet expurgationi concedito; mox meditationi accingere diligenter, quam ad horam circiter unam pro viribus prorogabis. Deinde remittes parumper mentis intentionem, atque interim eburneo pectine diligenter et moderate pectes caput a fronte cervicem versus quadragies pectine ducto; tum cervicem panno asperiori per- frica. Demum reversus ad meditandum, duas insuper horas aut saltem ho- ram unam studio dedicato. Produci vero nonnunquam studia possunt, sed aliquanta interdum intermissione facta ad horam usque meridianam; quine- tiam interdum, quamvis raro, nisi cibum interim cogamur assumere, post meridiem circiter horas duas. Sol enim circa ortum potens est, potens et in medio coelo; in plaga quoque illa coeli quae medium proxime sequitur, quam nonam astronomi vocant et sapientiae domum, Sol maxime gaudet. Quoniam vero poetae omnes Phoebum Musarum scientiarumque ducem esse volunt, merito si quid altius excogitandum est, his horis potissimum cogitent. Si Mu- sae quaerendae, horis eisdem Phoebo duce quaerantur. Reliquae enim horae veteribus alienisque legendis potius quam novis propriisque excogitandis ac- commodatae videntur. Semper autem meminisse debemus qualibet hora se- mel saltem paulisper remittendam esse mentis intentionem. Cum enim ob intentionem eiusmodi spiritus resolvantur, merito si nunquam cesses tendere, lentus eris. Dum laboras animo, interim corpore conquiesce. Mala est defa- tigatio corporis, peior animi, utriusque simul pessima, oppositis hominem motibus simul distrahens, vitamque disperdens. Denique haud ulterius medi- tatio procedat quam voluptas, potius vero citra. Quomodo sit vitanda pituita. Cap. IX Operae pretium fore videtur, quae noxia litteratis esse diximus, repetere breviter, atque remedia singulis adhibere. Ergo ne pituita nimis augea- tur, exercitatione quotidie stomacho ferme vacuo bis utendum, nunquam ta- men laboriosa; ne acuti spiritus dissolvantur, excrementa diligentissime ab omnibus meatibus expurganda. Sordes a corporis totius cute, capitis praeci- pue, tum lotione tum frictione penitus abstergendae. Vitanda alimenta fri- gida nimium atque, nisi obstiterit atra bilis, etiam humida et omnino quae pinguia, virulenta, viscosa, uncta glutinosaque sint, vel quae facile putrescere soleant. Si stomachus vel natura vel aetate sit frigidus, aut dimittendus om- nino aut certe minuendus aquae potus. Moderatus cibus sit oportet, sed po- tio moderatior. Habitatio alta a gravi nubioque aere remotissima. Tum ig- nis, tum calidi odoris usu humiditas expellenda. Prohibendum frigus a capite, maxime vero cervice atque pedibus, multum enim obest ingenio. Prodest moderatus usus aromatum in frigidioribus epulis: nucis muscatae praesertim et cinnamomi et croci, zinziberis quoque conditi mane stomacho vacuo, quod sensibus etiam et memoriae maxime prodest. Qua ratione vitanda sit atra bilis. Cap. X Pessimam vero illam, quam in superioribus detestabamur, atram bilem haec augent: crassum turbidumque vinum, praecipue nigrum; cibi duri, sicci, salsi, acres, acuti, veteres, usti, assi, fricti; carnes bovis et leporis, caseus vetus, salsamenta, legumina: praecipue faba, lenticula, melongia, eruca, brassica, sinapis, radicula, allium, cepa, porrum, mora, cariotae, et quaecunque calefaciunt vel frigefaciunt simul atque desiccant, et omnia ni- gra; ira, timor, misericordia, dolor, otium, solitudo, et quaecunque visum et olfactum auditumque offendunt, omnium vero maxime tenebrae; praeterea exsiccatio corporis nimia, sive longis nata vigiliis, sive multa mentis agita- tione, vel cura, seu frequenti coitu usuque rerum calidarum multum atque sic- carum, seu immoderata quadam deiectione atque purgatione, vel exercita- tione laboriosa, vel inedia, siti, calore, vel sicciore vento, vel frigore. Cum vero bilis atra semper siccissima sit, frigida quoque, licet non aeque, huic certe resistendum est rebus quidem modice calidis, humidis vero quam ma- xime, cibis elixis assidue, qui coquantur facile et subtilem gignant sanguinem atque clarissimum. Sed interim ut stomachi et pituitae ratio habeatur, perinde atque bilis a- trae, epulae cinnamomo et croco et sandalis condiantur. Conferunt semina peponis atque cucumeris et pinei nuclei abluti. Conveniunt lacticinia omnia: lac, caseus recens, amygdalae dulces. Conveniunt carnes avium et pullorum gallinaceorum quadrupedumve lactentium, ova sorbilia maxime, et ex mem- bris animalium cerebellum, dulcia mala, pyra, Persica, pepones, pruna Da- mascena atque similia, cucurbita rite cocta, herbae humidae, non viscosae. Cerasia vero, ficus, uvas minime laudo. Nauseam vero et satietatem valde de- testor. Nihil autem adversus hanc pestem valentius est quam vinum leve, cla- rum, suave, odorum, ad spiritus prae ceteris perspicuos generandos aptissi- mum. Nam, ut Platoni et Aristoteli placet, hic humor hoc vino non aliter mollitur atque dulcescit et claret quam vel lupini aqua perfusi vel ferrum flammis accensum. Verum quantum eius usus spiritibus et ingenio prodest, tantum nocet abusus. Praeterea infundere aurum vel argentum maxime ig- nitum eorumque folia in poculis vel in ipso iure prodesse consentaneum est, atque aureo vel argenteo vasculo bibere cibosque sumere. Item perutile est, si saepe stomacho vacuo liquiritiae succus deglutiatur, succus quoque Punici pomi dulcis atque dulcis arancei. Conducunt non mediocriter suaves odores, temperati maxime, at si regnat frigus, ad calidum declinantes; sin dominetur calor, vergentes ad frigidum. Temperandi sunt igitur ex rosis, violis, myrto, camphora, sandalis, aqua ro- sacea, quae frigida sunt; rursus ex cinnamomo, citro, aranceo, gariophylis, menta, melissa, croco, ligno albe, ambra, musco, quae calida. Verni flores prosunt imprimis et folia citri sive arancei odoraque poma, sed maxime vi- num. Odores eiusmodi, prout cuique convenit, et naribus hauriendi sunt, et pectori atque stomacho admovendi. Odores vero calidos multum siccosque, si soli fuerint et continui, non probamus. Tenendus ore hyacinthus, qui ani- mum vehementer exhilarat. Hierobotanum quoque, id est sclarea silvestris, tum cibo tum odore confert; buglossa rursus, borago, melissa, horumque trium aqua. Rursus lactuca, endivia, uva passula, lac amygdalinum mensae familiarissima esse debent. Fugiendus aer aut fervens aut glacialis nimium aut nubilus, sed aer temperatus serenusque liberrime admittendus. Mercurius, Pythagoras, Plato iubent dissonantem animum vel maerentem cithara cantuque tam constanti quam concinno componere simul atque eri- gere. David autem, poeta sacer, psalterio psalmisque Saulem ab insania li- berabat. Ego etiam, si modo infima licet componere summis, quantum adver- sus atrae bilis amaritudinem dulcedo lyrae cantusque valeat, domi frequenter experior. Laudamus frequentem aspectum aquae nitidae, viridis rubeive coloris, hor- torum nemorumque usum, deambulationem secus flumina perque amoena prata suavem; equitationem quoque, gestationem navigationemque lenem valde probamus, sed varietatem imprimis facilesque occupationes diversaque negotia non molesta, assiduam hominum gratiosorum consuetudinem. Cura stomachi. Cap. XI Sequitur ut curam stomachi diligentissimam habeamus, ne nauseam cru- ditatemve adducat unquam satietas, caputque offendat. Bis cibus quo- tidie sumendus est, et modicus atque levis, cinnamomo, mace, nuce muscata moderate conditus. Semper tamen siccus cibus pondere alimenta mollia po- tumque exsuperet, nisi forte atrae bilis siccitatem admodum vereamur. Fa- mem (si commode fieri potest) cibus, sitim potus expectet. Aviditas utriusque supersit mensae; fastidium et saturitas procul absint. Abstinendum ab iis quae ob nimiam humiditatem vel virulentam et unctam viscosamque mate- riam stomachum relaxando debilitant, vel etiam frigida aut calidissima sunt, aut propter duritiam aegre coquuntur; et quae talia sunt, ut diu post men- sam palato saporem reddant molestiorem, sive inflent, sive caput multis va- poribus impleant; ab omnibus imprimis quae facile vel extra alvum vel in alvo putrescant. Dulces sapores aut acres, si soli sint, nullo pacto probamus, sed dulces acri quodam vel acuto vel sicco volumus temperari. Mastix et menta sicca, salvia recens, uvae passulae, cydonia poma cocta, condita saccharo, cichorea, rosa, corallus, lotus capparis et aceto conditus stomacho amicissima sunt. Mala praeterea Punica sapore inter acidum dul- cemque medio, et omnino quaecunque moderate acida sunt et aliquantulum austera, quae medici styptica vocant, sive quae aliquantum acuta sunt vel salsa vel aromatica. Myrobalani autem omnia superant. Vinum quoque rubeum potius quam album sapore quasi paululum subamaro, ac nisi cali- ditas vel destillatio aliter postulaverit, optimum erit merum bibitum paula- tim. Omnino autem liquidores epulae prius sumendae quam duriores. Sump- to vero cibo, convenit coriandrum pomumque cydonium conditum saccharo, mala Punica et pyra austera, mespila quoque et Persica sicca atque similia; mandere oportet, antequam deglutiantur, singula exactissime. Fovendus sto- machus, si oportet extrinsecus, mastice, rosa, menta, corallo. Cavendum ne post cibum duabus aut tribus proximis horis vel cogitationi difficili vel lectioni sedulo incumbamus. Necessariae forsan erunt horae vaca- tionis quattuor, si cibus potusve uberior fuerit, aut cibus durior. Malum est cibo potuve ventrem extendere; pessimum stomacho sic extento difficilia co- gitare. Aut igitur nutrimentum sume levissimum, aut sumpto, vaca donec quasi concoxeris. Neque dormiendum post cibum meridie, nisi maxima cogat necessitas, atque id quidem non prius quam horas duas vigilaverimus. Nocte tamen sumpta coena, hora (ut videtur) una vigiliae sufficit. Coitus stomacho pestilens, praesertim si vel saturo statim vel esuriente concumbas. Otio mae- ret stomachus, exercitatione gaudet, nisi dum cibo sit plenus. Sumpto cibo statim modice deambulandum, mox vero sedendum. De his quae fovent membra praecipua, vires, spiritus. Cap. XII Sed iam praestare videtur ut nonnulla ex medicorum officina in medium producamus, quae stomachi, cordis, cerebri, spirituum, ingenii vires vel servent integras vel restituant; ac si vel pituita vel atra bilis excrescat vel im- mineat nausea, longe propellant. Omnes sine controversia medici consen- serunt, nihil esse salutarius theriaca fovendis confirmandisque tum singulis membris et viribus, tum spiritibus atque ingenio. Huius igitur imprimis ute- mur drachma dimidia aut saltem drachmae tertia parte bis qualibet hebdo- mada hieme atque autumno, sed aestate atque vere semel, vel sola vel, si placet, frigidis humidisque temporibus cum pauculo mero claro, suavi; tem- poribus vero calidis siccisque, praesertim si natura vel aetas sit calidior, cum aquae rosaceae duabus unciis aut tribus stomacho scilicet vacuo sex aut sep- tem horis ante cibum. Si theriaca desit, dabimus mithridatum. Sed ubi the- riacam mithridatumve sumimus, eo die ab omni re calida penitus abstinen- dum; ac si aestas aut ver fuerit, frigidis est utendum. Secundo vero loco eadem in causa probatur ab omnibus aloe rite electa atque lota. Sume myrobalanorum chebularum drachmas duas, rosarum pur- purearum, sandali rubei, emblicarum, cinnamomi, croci, corticis pomi citri, been, melissae, id est citrariae, singulorum drachmam unam, aloes electae ri- teque ablutae drachmas duodecim. Ex his confice pilulas optimo mero, qui- bus hebdomada qualibet semel utaris diluculo, eo scilicet pondere quod natu- rae tuae conveniat; aestate quidem cum aqua rosacea, alias vero cum vino. Quibus autem diebus neque theriacam neque pilulas assumes, utere confec- tione eiusmodi mane atque vespere duabus aut tribus ante cibum horis. Sume cinnami electissimi drachmas quattuor, chebularum myrobalanorum duas et totidem emblicarum, croci, rosarum purpurearum drachmam dimidiam, sandalorum rubrorum drachmas duas, corallorumque similium drachmam unam, sacchari albissimi quantum satis est. Funde saccharum aqua rosacea atque succo citri vel limonum, aequalibus videlicet portionibus; coque sua- viter. Deinde adde musci tertiam drachmae partem atque ambrae tantun- dem. Demum confice bolos solidos, quos morsulos vulgo nominant, auroque involve. Tria haec ipsi eo usu quo praescripsimus experti sumus, theriacam et aloem ita (ut diximus) temperatam confectionemque illam singulis conferre membris et viribus et spiritibus, acuere sensus atque ingenium, memoriam confirmare; pituitam quoque et bilem atque atram bilem illis pilulis facile vel educi vel emendari. Praeterea aetati cuilibet et naturae tria quae diximus familiaris- sima iudicantur. Medicinae contra pituitam. Cap. XIII Si adversus exundantem pituitam acrius pugnandum fuerit, pilulas aurora ex hierapicra Galieni, vel quas Mesues elephanginas nominat, dabimus, scilicet quot et quotiens oportuerit; vel etiam in robustiore natura pilulas ex hiera atque trochiscis agarici pari portione compositas, semper vero cum melle rosaceo liquido atque oxymelle aquaque marathri, id est feniculi. Qui certe syrupus in pituita digerenda etiam ante pilulas atque post eas maxime prodest. Si una cum pituita ceteri quoque humores turbent, pilulis ex reubar baro Mesues, vel pilulis quae Sine quibus a posterioribus nuncupantur, op- portune purgabimus. Omnem vero vehementem repentinamque deiectionem purgationemque penitus detestamur, nam stomachum corque debilitat, spiri tus multos exhaurit, confundit humores, spiritus fumis humorum fuscis ob- tenebrat. Destillatio. Cap. XIV Ubi caput propter pituitam destillationibus fluctuat, quandoque hora somni aliquot ex pilulis quas modo descripsimus dabimus. Iubebimus praeterea ea hora et aliis thus saepe mandere, nam mirifice destillationibus et sensibus omnibus memoriaeque succurrit. Rursus muscata nux et theriaca ore retenta probatur; maiorana quoque, quam amaracum nominant, vel eius aqua admota naribus vel infusa. Post cibum vero alimentorum fumos co- riandro cydoneisque coercebimus. Dolor capitis. Cap. XV Si caput saepe doleat humore gravatum frigido, praeter illa quae nar- ravimus, confectionem illam quam diambram nominant vel diacori vel plisarchoticon tenere ore iubebimus. Quinetiam masticem saepe mandere. Praeterea linire frontem, tempora, cervicem maioranae, feniculi, rutae foliis una cum oleo rosaceo tunsis, similiter aloe, aceto, oleo aquaque rosaceis per- fecte diluta. De cura visus. Cap. XVI Ubi oculi caligant neque rubent, tamen neque aliud praebent ullum ca- loris indicium, tunc sane collyrium ex aqua feniculi, maioranae, che- lidoniae, rutae, adhibito croco et antimonio, confert; sed aqua eiusmodi prius densior panno est exprimenda. Nihil tamen admoveas oculis, nisi antea pi- lulis lucis saepe purgaveris. At si caligantes oculi rubeant, subito pilulis ex fumo terrae compositis purga. Mox collyrium ex aqua rosacea et saccharo prodest, nonnunquam vero albumine ovi, tutia, lacte adiectis quam primum opitulatur. Omnino autem quotidianus usus marathri visum servat et acuit. Semen quidem eius frequenter ore tenere oportet, folia vero comedere. Tri- phera minor a Mesue descripta optima est. Optimum quotidie vacuo sto- macho myrobalanum chebulam conditam sumere, atque cum ea nonnihil panis ex saccharo marathroque in pulverem ducto compositi, quod insuper ingenio mirum in modum ac producendae vitae prodest. Eufrasiae quinetiam usus oculis est singulare praesidium. In omni vel dolore capitis vel caligine oculorum divertendi sunt retro vapores frictionibus cucurbitulisque. Ac si calor in causa sit sanguisque abundet, hirudines cervici et humeris adhibe- bimus. De gustu instaurando. Cap. XVII Stomachus saepe litterarum studiosis gustum fere omnem amittit. Si id pi- tuitae vitio incidit, quod acidus oris sapor vel saliva multa et glutinosior indicat, postquam alvum subduxeris medicinis quas supra narravimus, aro- matico rosaceo utere, scilicet saccharo rosaceo mixto, melle quoque rosaceo, cum cinnamo; solo etiam vel zinzibere condito vel mentae syrupo, sed im- primis theriaca. Sin autem bilis copia forte contingit, quod quidem os ama- rum ostendere solet, similiter post purgationem ex aloe, sicut diximus, prae- parata vel reubarbaro, assume vel triasandalum vel oxysaccharum et saccharo aceto albo et vino acrioris Punici mali compositam; vel Persica pyrave sive condita sive syrupo confecta, sicut Mesues docet; vel nostram eiusmodi con- fectionem gustui saluberrimam. Sume sacchari rosacei uncias quattuor, dia- marenati uncias duas, diacitoniten tantundem, scilicet uncias duas, myro- balanorum chebularum semunciam, emblicarum tantundem, sandali rubei, coralli rubri, utrorunque aeque drachmam dimidiam. Funde insuper iuleb ex succo citri vel limonis tres uncias aut duas. Quod si stomachus debilis est et frigidus, adiice duas cinnami drachmas. His ante cibum duabus horis uten- dum. Nauseam semper ab utroque natam humore tollit diacitoniten et usus capparis cum aceto; item potus modicus ieiuno stomacho albi aceti rosacei, si duplo sacchari pondere misceatur; rursus mentae syrupus atque absinthii; item menta vel aceto condita vel acido mali Punici succo diluta. De exacta atrae bilis cura. Cap. XVIII Verum missa haec tanquam leviora iam faciamus, atque ad id quod pe- riculosissimum est revertamur, scilicet ad atram bilem quae, quotiens abundat et furit, cum corpus totum tum vel maxime spiritum, quasi quod- dam instrumentum ingenii, ipsumque ingenium et iudicium labefactat. Pri- mum in ea curanda praeceptum sit, ut docuit Galienus, ne repente illam educere contendamus, ne forte parte eius liquidiore subtilioreque subducta residuum densius admodum sicciusque resideat, sed paulatim molliatur di- geraturque pariter atque educatur. Secundum et interim tam cibis humidio- ribus quam lavacris dulcibus et modicis unguentisque similibus caput et cor- pus totum ad summum pro viribus humectetur, ea tamen cautione ne vel destillatio irritetur, vel destruatur stomachus aut iecur, vel meatus corporis obstruantur. Tertium vero, et id quidem maxime necessarium, ut continue cor foveatur roboreturque rebus congruis partim intus acceptis, partim extra pectori naribusve adhibitis. Aspiciantur quoque et audiantur, odorentur et cogitentur assidue quae oblectent, contraria vero longius arceantur. De syrupis. Cap. XIX Multa quidem a multis adversus hunc humorem composita sunt. Ego autem impraesentia tria quaedam remediorum genera e plurimis af- feram electissima omnium atque tutissima, accepta primum a priscis, deinde a recentioribus confirmata, interdum etiam a nobis ad usum nostrum ac- commodata. In primo est syrupi optimi compositio, in secundo pilulae pro- batissimae, in tertio electuaria saluberrima. His tribus opportune adhibitis, melancholicus humor mollitur et digeritur atque solvitur, spiritus acuuntur et illustrantur, fovetur ingenium, memoria confirmatur. Syrupus est huiusmodi: sume boraginis, buglossae, florumque utriusque, melissae, capillorum Veneris, endiviae, violarum, cuscutae, polypodii, senae, epithymi, singulorum quantum manu capitur, pruna Damascena numero vi- ginti, odora poma numero decem, passularum unciam unam, liquiritiae un- ciam dimidiam, cinnami, sandali rubri, corticum citri, singulorum drachmas tres, croci drachmam dimidiam. Coquantur in aqua omnia praeter epithy- mum et aromata, donec pars tertia consumatur. Decoctio expressa post cum saccharo iterum et epithymo moderate coquatur. Postremo infundantur aro- mata, scilicet cinnamum atque crocus. Huius syrupi aurora calefacti unciae tres bibantur, simulque unciae duae aut tres aquae buglossae, atque una cum his ex sequentibus pilulis accipi debent duae saltem ac plures, prout cuique convenit, eo scilicet pacto ut alvus quotidie paulum moveatur. De pilulis. Cap. XX Pillularum vero, quantum ad propositum spectat, duo sunt genera: aliae delicatis congruunt, robustioribus aliae. Primae aureae sive magicae no- minari possunt, partim Magorum imitatione, partim nostra inventione sub ipso Iovis Venerisque influxu compositae, quae pituitam, bilem, atram bilem educunt absque molestia, singula membra corroborant, spiritus acuunt et il- luminant. Ita eos dilatant, ne constricti maestitiam pariant, sed dilatatione et lumine gaudeant; ita rursus stabiliunt, ne extensione nimia evanescant. Sume igitur auri grana duodecim, maxime foliorum eius si pura sint, thuris, myrrhae, croci, ligni aloes, cinnami, corticis citri, melissae, serici crudi coc- cinei, mentae, been albi, been rubei, singulorum drachmam dimidiam, ro- sarum purpurearum, sandali rubri, coralli rubri, myrobalanorum trium, sci- licet emblicarum, chebularum, Indarum, singulorum drachmam unam, aloes rite ablutae tantundem quantum cunctorum pondus. Confice pilulas mero quam electissimo. Sequuntur pilulae ad solvendam melancholiam aliquanto validiores, ve- rumtamen minime violentae. Sume paeoniae, myrrhae, stichados Arabici, melissae, thuris, croci, myrobalanorum trium, scilicet emblicarum, chebula- rum, Indarum, rosarum, singulorum drachmam unam, trochiscorum agarici, polypodii, epithymi, senae, lapidis lazuli loti rite et praeparati, lapidis Ar- meni affecti similiter, drachmas tres singulorum, aloes lotae uncias duas; vino perfecto pilulas confla. Si cum melancholia manifesta caliditas dominetur, quae in hac compositione sunt frigida, ad tertiam insuper ponderis sui partem augenda erunt. Has pilulas, ut litterarum studiosis convenit, Graecorum, La- tinorum Arabumque imitatione composui. Nolui vero fortiora miscere, quale veratrum, quo Carneades phanaticus utebatur. Viris enim litteratis tantum vel paulo firmioribus consulo, quibus nihil pestilentius est quam violentia. Ideo praetermisi pilulas Indas lapidisque lazuli vel Armeni notas et quam compositionem hieralogodion appellant. Si denique decet simpliciorem compositionem inserere qua ego familiarius utor, sume aloes lotae unciam unam, myrobalanorum emblicarum atque che- bularum, utriusque pariter drachmas duas, masticis drachmas duas, duas quoque rosarum, praesertim purpurearum; confice pilulas vino. Proinde pi- lulis aut iis aut illis, ex iis scilicet quas probavimus, nemo unquam solis uti debet, ne forte nimium exsiccetur, quod quidem in melancholia pessimum est; immo vel una cum syrupo quem secuti partim Mesuem, partim Genti- lem Fulginatem supra descripsimus, vel cum vini odori levisque uncia una sive duabus sive tribus, ut cuique convenit, aut cum aqua mellis et passu- larum atque liquiritiae aut, sicubi caliditas dominatur, cum iuleb violaceo aquaque violacea. Omnino autem consulo litteratis, quicunque ad atram bilem sunt pronio- res, ut hac purgatione bis quolibet anno, vere scilicet autumnoque utantur diebus quindecim continuis vel viginti, pilulis scilicet cum syrupo atque si- milibus. Quicunque vero paulo minus huic morbo obnoxii sunt, sat habe- bunt si pilulas primas aut ultimas toto anno sumant semel hebdomada qua- libet, aestate quidem cum iuleb, ut diximus, alias vero cum vino. De medicina liquida. Cap. XXI Meminisse vero oportet, ubi maximum in exsiccatione periculum im- minet, purgare tamen necessitas cogit, operae pretium esse pilulas intermittere, atque in ipso syrupo vel simili quadam decoctione facta in aqua buglossae, quando purgandum est, interdum infundere diasenae vel diacatho- liconis vel tripherae Persicae unciam unam aut saltem dimidiam. Quod si vel corpus robustius sit, vel astrictior et durior alvus, addere electuarii ha- mech drachmam unam aut duas. Utilis quoque hic est confecta cassia, utilior manna. Haec omni melancholiae speciei conveniunt, sed illi maxime quae adustione creatur. Sin autem melancholia naturalis sit, conveniunt quidem, verum praecipue si in syrupo addatur polypodii portio dupla vel tripla simi- liter liquiritiae crocique et passularum; item medicinae addantur mellis ro- sacei liquidi unciae duae. Quotiens vero syrupus sumendus sit, in superiori- bus diximus, sed medicina cum ipso ter viginti diebus sumenda erit. Verum si melancholicus nullus humor appareat, tantum vero complexio melancholica, scilicet frigida membrorum qualitas atque sicca, memento du- cere alvum vel mittere sanguinem minime expedire; sed reliqua duntaxat facere quae vel diximus vel dicemus, praesertim quaecunque ad corpus per- tinent mediocriter calefaciendum atque magnopere humectandum, spiritus- que, quoad fieri potest, illuminandos, fovendaque membra. Ubi vero ipse atrae bilis humor exundat, non madefacimus tantum corpus atque humorem, sed etiam solvimus alvum ea cautione qua diximus, nunquam vero vehemen- ter. Siquidem Plato in Timaeo nos monet diuturnum morbum, qualis est me- lancholicus, non esse nimis valentibus medicamentis atque molestis pharma- cis irritandum. De sanguinis missione. Cap. XXII Sunt nonnulli in sanguine mittendo audaciores, quos medici sapientes ad- modum detestantur, nam sanguis est atrae bilis temperamentum, spiri- tus fomes, vitae thesaurus. Solum vero ubi abundantiam sanguinis indicat vel profusior risus audaciaque et confidentia multa vel color rubens venarumque tumor, mittere sanguinem litteratis, quando res postulat, debemus e vena lie- nis sinistri bracchii lata quadam incisione, quattuor uncias mane, vespere to- tidem. Deinde paueos post dies, saltem septem, ad summum quattuordecim, tum frictione quadam asperiore, tum admotis hirudinibus, quas sanguisugas nominant, mariscas irritare, ut sanguinis unciae tres aut quattuor inde destil- lent. Haec ambo robustioribus tantum facienda videntur; debilioribus vero, si necessitas postulat, mariscas solum, sicut docuimus, irritare. Sed neque ventrem medicinis solvere, neque mittere sanguinem licet, nisi prius clysteri- bus pinguibus mollibusque lenieris. Atque hoc sit in melancholica natura commune praeceptum, dandam esse operam ut, si oportuerit, eiusmodi clys- teribus frequentatis venter inferior lubricus semper sit atque purgatus. De electuariis. Cap. XXIII Sequuntur electuaria, ex quibus laudo equidem quod Rasis exhilarans appellavit, praeterea quae in libro De viribus cordis Avicenna componit, sed multo magis quod Mesues ita conscribit. Sume crudum sericum colore coccineo nuper tinctum, pondere libram unam; id merge succo pomorum dul- cium et suaviter redolentium atque succo buglossae aquaque rosacea, singu- lorum libra una; post quattuor et viginti horas totum id coque suaviter, do- nec aqua rubeat. Deinde extrahe sericum atque insuper exprime diligenter. Infunde mox sacchari candidissimi centum et quinquaginta drachmas; coque rursus donec quasi mel spissetur. Amove tunc ab igne atque infunde, dum calet, ambrae crudae diligenter concisae drachmas sex, et ut liquescat ambra permitte. Postremo adde his pulverem eiusmodi: sume ligni aloes crudi, cin- nami, utriusque acque sex drachmas, lapidis lazuli rite abluti drachmas tre- decim, unionum, id est albarum margaritarum, drachmas duas, auri veri drachmam unam, musci electi partem drachmae dimidiam. Dantur ex eo cum vino drachmae duae vel una mane ac vespere ante cibum tribus aut quattuor horis. Id mihi prae ceteris valde placet. Verumtamen probo etiam diamuscum Mesues dulcem compositionemque gemmarum, modo cum aqua rosacea assumantur. Laudarem quoque miri- fice quod est a Petro Aponensi, philosopho summo, conflatum, nisi ipsemet ex eius immodico usu dilatationem exhalationemque spirituum nimiam for- midaret. Quamobrem duo quaedam insuper excogitavi tutissima, atque ob temperationem suam cuilibet tempori, aetati, naturae convenientissima, in quibus miscetur utile dulci. Quae tantum nutriunt, quantum fovent et ro- borant; praeterea spiritui et ingenio tantum stabiliendo, quantum acuendo et illustrando conveniunt. Sume sacchari rosacei uncias quattuor, sacchari una cum floribus buglossae concocti uncias duas, corticis pomi citri saccharo con- diti unciam unam, chebulae conditae uncias duas, cinnami electi drachmam unam, sandali, coralli, scilicet utriusque rubri, item serici coccinei crudi con- cisi, croci, margaritarum, singulorum drachmam dimidiam, auri, argenti, singulorum tertiam drachmae partem, ambrae, musci, utriusque grana duo. Funde omnia simul succo citri vel limonis saccharo cocti. Sequitur confectio altera, aliquanto salubrior, certe multo suavior: sume amygdalarum dulcium quattuor uncias, nucleorum pineorum scilicet ablu- torum diei unius spatio, seminum cucumeris, utrorunque pariter uncias duas, sacchari duri quod candum, id est candidum, vocant quattuor uncias, sac- chari alterius, sed albissimi, libram unam atque dimidiam. Funde cuncta haec aqua rosacea atque limonis et citri, in qua fuerit ignitum au- rum et argentum; simul coque suaviter. Demum adde cinnami, been rubri, sandali rubri, coralli similis, singulorum drachmam unam, margaritarum nitidissimarum, croci, serici crudi coccinei minuissime attriti, singulorum drachmam dimidiam, auri, argenti, utriusque grana duodecim, hyacinthi, smaragdi, sapphyri, carbunculi, singulorum tertiam drachmae partem. Si cui vero desunt aurum, argentum, ambra, muscus, pretiosi lapilli, confectiones illae etiam prodesse multum sine his poterunt. Quarum tres potissimum eligo, unam scilicet Mesues quam recensui, duas vero nostras quas modo descripsimus. Quo vero pacto iis utendum sit, su- perius satis exposuimus. Si quis autem simplicius aliquid appetat, omnibus tamen accommodatum, hic citri pomum perfecte maturum, integrum per- fecte contundat; multoque saccharo et multo rosarum succo adhibito coquat. Coctum vero modico cinnamo crocoque condiat, aut aromatico rosaceo uta- tur sic temperato: sume aromatici rosacei unciam unam, sacchari rosacei, sacchari diabuglossati, utriusque uncias duas; aut similiter misceat diamus- cum. Quanquam enim duo haec non sint simplicia, tamen facile satis haben- tur. Ac si caliditas timeatur, diaprunis et saccharum violaceum adiungantur. De nimia vigilia. Cap. XXIV Saepe melancholicis praesertim litteratis accidere solet, ut nimium exsic- cato cerebro vigiliis longis extenuentur. Quoniam vero nihil atrae bilis mala magis auget quam longa vigilia, tanto malo omni studio succurrendum. Ideo lactucas post cibos alios edant una cum pane modico, pauculo croco, vi- numque purum sorbeant post lactucam, neque ultra horam lucubrent. Cum- que se dormitum conferunt, confectionem eiusmodi sumant, in qua seminis papaveris albi unciae duae sint, seminis lactucae uncia una, amomi, croci, scilicet utriusque pars drachmae dimidia, sacchari unciae sex. Dilue et coque omnia simul syrupo papaveris. Edant huius drachmas duas, simulque non- nihil syrupi papaveris gustent aut vini. Illinias eis frontem temporaque oleo ex violis et ex nenufare, adiecta camphora, item lacte oleoque amygdalino at- que violaceo. Odorem croci et camphorae putaminumque dulcis mali naribus admovebis, aceti insuper modici, sed aquae rosaceae plurimae. Sternes quo- que lectum plantarum foliis frigidarum. Aures gravibus cantibus sonisque de- linies. Humectabis saepe caput eiusmodi lavacris, scilicet aqua in qua cocta sint frusta papaveris, lactuca, portulaca, malva, rosarum, vitis, salicis arun- dinumque folia, addita camomilla. Balneis quoque dulcibus ex rebus eius- modi saepe tibia bracchiaque, saepe totum corpus est humectandum. Lac in- super bibere mixtum saccharo scilicet stomacho vacuo, si modo stomachus optime toleraverit, maxime prodest. Humida haec melancholicis etiam, si satis dormiant, mirifice conferunt. Memento lac amygdalinum mensae fa- miliarissimum esse debere. De hebetudine atque oblivione. Cap. XXV Accidit vero nonnunquam ut studiosis, vel quia sedulo inclinato capite legant scribantve, vel quia otio nimio torpeant, pituita quaedam visco- sior una cum frigida nimis melancholia caput occupans gravet, atque hebetes obliviososque efficiat. His ergo caput exonerandum est iis remediis, quae alias diximus pituitae convenire. Sin minus illa suffecerint, ad pilulas Indas et coc- chias hieralogodionque confugito; praeterea ad hieram diacoloquintidos vel Archigenis vel Andromachi vel Theodotionis aut ad pilulas Iudaei, quas Me- sues in capitulo De capitis dolore describit. Quod si natura aetasve frigidior sit, nec aestas obstiterit, post purgationem utere confectione illa anacardina quam Mesues sapientium confectionem nominat in Antidotario; rursus anacar- dina illa quam in capitulo De oblivione ex sententia filii Zachariae recenset. Da summo mane drachmam unam, sed qui eam sumit, ab ira, coitu, ebrie- tate, labore rebusque calidis eo die prorsus abstineat. Haec quidem adversus hebetudinem oblivionemque valentissima sunt. At vero si familiaria magis optes, da zinziber saccharo conditum, sed mo- dico thure mixtum, quod sensibus et memoriae magnopere prodest, praeser- tim his adiectis: scilicet melle anacardi, melle chebularum, acoris, ciperis, ambra, musco. Prodest etiam diambra, plisarchoticon, diacori, sed haec ore diutius retinenda, naribus etiam et auribus infundenda. Odor quoque thuris, amaraci, marathri, nucis muscatae, rutae, gariophylorum prodest non me- diocriter. Memento tamen theriacam in his atque similibus, quemadmodum ab initio diximus, nulli unquam remedio postponendam. Praeterea hebetibus obliviosisque tempora et cervicem unctione eiusmodi unge: sume olei sambu- cini unciam unam, olei de been uncias duas, euphorbii unciam dimidiam, castorei quoque tantundem. Perfricabis bracchia, crura cervicemque vehe- menter, ac si opus fuerit, cervici cucurbitulas admovebis. Verticem praeterea capitis amaraco, thure, nuce muscata tunsis operies atque fovebis. Corporeum quidem spiritum cura; incorporeum vero cole; veritatem denique venerare. Primum medicina praestat, secundum disciplina moralis, tertium vero religio. Cap. XXVI Si homines veritatis cupidi tanta medicorum diligentia corporeum spiri- tum curare debent, ne forte omnino neglectus vel impedimento sit, vel inepte serviat quaerentibus veritatem, multo proculdubio diligentius incor- poreum spiritum, id est intellectum ipsum, disciplinae moralis institutis colere decet, quo solo veritas ipsa, cum sit incorporea, capitur. Nefas enim est so- lum animi servum, id est corpus, colere, animum vero, corporis dominum regemque, negligere, praesertim cum Magorum Platonisque sententia sit, corpus totum ab animo ita pendere ut, nisi animus bene valuerit, corpus bene valere non possit. Quapropter medicinae auctor Apollo non Hippocra- tem, quamvis ex sua stirpe genitum, sed Socratem sapientissimum iudicavit, quippe cum quantum Hippocrates corpori, tantum Socrates animo sanando studuerit, quanquam quod tentaverant illi, solus Christus effecit. Proinde si mentem nostram optimis colere moribus a Socrate idcirco iu- bemur, ut lucem veritatemque a nobis naturae instinctu quaesitam serena mente facilius assequamur, quanto magis veritatem ipsam divinam imprimis religione sancta fas est venerari? Ad quam quaerendam capiendamque non aliter creata mens est quam oculus ad lumen solis perspiciendum. Atque ut Plato noster inquit, quemadmodum visus nihil usquam visibile perspicit, nisi in ipso summi visibilis, id est solis ipsius splendore, ita neque intellectus hu- manus intelligibile quicquam apprehendit, nisi in ipso intelligibilis summi, hoc est Dei lumine nobis semper et ubique praesente — in lumine, inquam, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; in lumine dequo canit David: "In lumine tuo videbimus lumen." Profecto quemadmodum purgatis oculis inque lumen ipsum aspicientibus subito splendor eius infunditur, coloribus figurisque rerum abunde refulgens, ita cum primum ab omnibus corporis perturbationibus per moralem discipli- nam purgata mens est, atque in divinam veritatem, id est Deum ipsum, reli- gioso quodam flagrantissimoque amore directa, subito, ut divinus inquit Plato, divina menti veritas influit, rationesque rerum veras, quae in ipsa con- tinentur quibusve omnia constant, feliciter explicat; quantoque mentem cir- cumfundit lumine, tanto simul et voluntatem gaudio beate perfundit. Finis