[1,21] Caput XXI. De medicina liquida. Meminisse uero oportet, ubi maximum in exsiccatione periculum imminet, purgare tamen necessitas cogit, operae pretium esse pilulas intermittere, atque in ipso syrupo uel simili quadam decoctione facta in aqua buglossae, quando purgandum est, interdum infundere diasenae uel diacatholiconis uel tripherae Persicae unciam unam aut saltem dimidiam. Quod si uel corpus robustius sit, uel astrictior et durior aluus, addere electuarii hamech drachmam unam aut duas. Utilis quoque hic est confecta cassia, utilior manna. Haec omni melancholiae speciei conueniunt, sed illi maxime quae adustione creatur. Sin autem melancholia naturalis sit, conueniunt quidem, uerum praecipue si in syrupo addatur polypodii portio dupla uel tripla similiter liquiritiae crocique et passularum; item medicinae addantur mellis rosacei liquidi unciae duae. Quotiens uero syrupus sumendus sit, in superioribus diximus, sed medicina cum ipso ter uiginti diebus sumenda erit. Verum si melancholicus nullus humor appareat, tantum uero complexio melancholica, scilicet frigida membrorum qualitas atque sicca, memento ducere aluum uel mittere sanguinem minime expedire; sed reliqua duntaxat facere quae uel diximus uel dicemus, praesertim quaecunque ad corpus pertinent mediocriter calefaciendum atque magnopere humectandum, spiritus que, quoad fieri potest, illuminandos, fouendaque membra. Ubi uero ipse atrae bilis humor exundat, non madefacimus tantum corpus atque humorem, sed etiam soluimus aluum ea cautione qua diximus, nunquam uero uehementer. Siquidem Plato in Timaeo nos monet diuturnum morbum, qualis est melancholicus, non esse nimis ualentibus medicamentis atque molestis pharmacis irritandum. [1,22] Caput XXII. De sanguinis missione. Sunt nonnulli in sanguine mittendo audaciores, quos medici sapientes admodum detestantur, nam sanguis est atrae bilis temperamentum, spiritus fomes, uitae thesaurus. Solum uero ubi abundantiam sanguinis indicat uel profusior risus audaciaque et confidentia multa uel color rubens uenarumque tumor, mittere sanguinem litteratis, quando res postulat, debemus e uena lienis sinistri bracchii lata quadam incisione, quattuor uncias mane, uespere totidem. Deinde paueos post dies, saltem septem, ad summum quattuordecim, tum frictione quadam asperiore, tum admotis hirudinibus, quas sanguisugas nominant, mariscas irritare, ut sanguinis unciae tres aut quattuor inde destillent. Haec ambo robustioribus tantum facienda uidentur; debilioribus uero, si necessitas postulat, mariscas solum, sicut docuimus, irritare. Sed neque uentrem medicinis soluere, neque mittere sanguinem licet, nisi prius clysteribus pinguibus mollibusque lenieris. Atque hoc sit in melancholica natura commune praeceptum, dandam esse operam ut, si oportuerit, eiusmodi clysteribus frequentatis uenter inferior lubricus semper sit atque purgatus. [1,23] Caput XXIII. De electuariis. Sequuntur electuaria, ex quibus laudo equidem quod Rasis exhilarans appellauit, praeterea quae in libro De uiribus cordis Auicenna componit, sed multo magis quod Mesues ita conscribit. Sume crudum sericum colore coccineo nuper tinctum, pondere libram unam; id merge succo pomorum dulcium et suauiter redolentium atque succo buglossae aquaque rosacea, singulorum libra una; post quattuor et uiginti horas totum id coque suauiter, donec aqua rubeat. Deinde extrahe sericum atque insuper exprime diligenter. Infunde mox sacchari candidissimi centum et quinquaginta drachmas; coque rursus donec quasi mel spissetur. Amoue tunc ab igne atque infunde, dum calet, ambrae crudae diligenter concisae drachmas sex, et ut liquescat ambra permitte. Postremo adde his puluerem eiusmodi: sume ligni aloes crudi, cinnami, utriusque acque sex drachmas, lapidis lazuli rite abluti drachmas tredecim, unionum, id est albarum margaritarum, drachmas duas, auri ueri drachmam unam, musci electi partem drachmae dimidiam. Dantur ex eo cum uino drachmae duae uel una mane ac uespere ante cibum tribus aut quattuor horis. Id mihi prae ceteris ualde placet. Verumtamen probo etiam diamuscum Mesues dulcem compositionemque gemmarum, modo cum aqua rosacea assumantur. Laudarem quoque mirifice quod est a Petro Aponensi, philosopho summo, conflatum, nisi ipsemet ex eius immodico usu dilatationem exhalationemque spirituum nimiam formidaret. Quamobrem duo quaedam insuper excogitaui tutissima, atque ob temperationem suam cuilibet tempori, aetati, naturae conuenientissima, in quibus miscetur utile dulci. Quae tantum nutriunt, quantum fouent et roborant; praeterea spiritui et ingenio tantum stabiliendo, quantum acuendo et illustrando conueniunt. Sume sacchari rosacei uncias quattuor, sacchari una cum floribus buglossae concocti uncias duas, corticis pomi citri saccharo conditi unciam unam, chebulae conditae uncias duas, cinnami electi drachmam unam, sandali, coralli, scilicet utriusque rubri, item serici coccinei crudi concisi, croci, margaritarum, singulorum drachmam dimidiam, auri, argenti, singulorum tertiam drachmae partem, ambrae, musci, utriusque grana duo. Funde omnia simul succo citri uel limonis saccharo cocti. Sequitur confectio altera, aliquanto salubrior, certe multo suauior: sume amygdalarum dulcium quattuor uncias, nucleorum pineorum scilicet ablutorum diei unius spatio, seminum cucumeris, utrorunque pariter uncias duas, sacchari duri quod candum, id est candidum, uocant quattuor uncias, sacchari alterius, sed albissimi, libram unam atque dimidiam. Funde cuncta haec aqua rosacea atque limonis et citri, in qua fuerit ignitum aurum et argentum; simul coque suauiter. Demum adde cinnami, been rubri, sandali rubri, coralli similis, singulorum drachmam unam, margaritarum nitidissimarum, croci, serici crudi coccinei minuissime attriti, singulorum drachmam dimidiam, auri, argenti, utriusque grana duodecim, hyacinthi, smaragdi, sapphyri, carbunculi, singulorum tertiam drachmae partem. Si cui uero desunt aurum, argentum, ambra, muscus, pretiosi lapilli, confectiones illae etiam prodesse multum sine his poterunt. Quarum tres potissimum eligo, unam scilicet Mesues quam recensui, duas uero nostras quas modo descripsimus. Quo uero pacto iis utendum sit, superius satis exposuimus. Si quis autem simplicius aliquid appetat, omnibus tamen accommodatum, hic citri pomum perfecte maturum, integrum perfecte contundat; multoque saccharo et multo rosarum succo adhibito coquat. Coctum uero modico cinnamo crocoque condiat, aut aromatico rosaceo utatur sic temperato: sume aromatici rosacei unciam unam, sacchari rosacei, sacchari diabuglossati, utriusque uncias duas; aut similiter misceat diamuscum. Quanquam enim duo haec non sint simplicia, tamen facile satis habentur. Ac si caliditas timeatur, diaprunis et saccharum uiolaceum adiungantur.