[1,17] Cap. XVII : De gustu instaurando. Stomachus saepe litterarum studiosis gustum fere omnem amittit. Si id pituitae uitio incidit, quod acidus oris sapor uel saliua multa et glutinosior indicat, postquam aluum subduxeris medicinis quas supra narrauimus, aromatico rosaceo utere, scilicet saccharo rosaceo mixto, melle quoque rosaceo, cum cinnamo; solo etiam uel zinzibere condito uel mentae syrupo, sed imprimis theriaca. Sin autem bilis copia forte contingit, quod quidem os amarum ostendere solet, similiter post purgationem ex aloe, sicut diximus, praeparata uel reubarbaro, assume uel triasandalum uel oxysaccharum et saccharo aceto albo et uino acrioris Punici mali compositam; uel Persica pyraue siue condita siue syrupo confecta, sicut Mesues docet; uel nostram eiusmodi confectionem gustui saluberrimam. Sume sacchari rosacei uncias quattuor, diamarenati uncias duas, diacitoniten tantundem, scilicet uncias duas, myrobalanorum chebularum semunciam, emblicarum tantundem, sandali rubei, coralli rubri, utrorunque aeque drachmam dimidiam. Funde insuper iuleb ex succo citri uel limonis tres uncias aut duas. Quod si stomachus debilis est et frigidus, adiice duas cinnami drachmas. His ante cibum duabus horis utendum. Nauseam semper ab utroque natam humore tollit diacitoniten et usus capparis cum aceto; item potus modicus ieiuno stomacho albi aceti rosacei, si duplo sacchari pondere misceatur; rursus mentae syrupus atque absinthii; item menta uel aceto condita uel acido mali Punici succo diluta. [1,18] Cap. XVIII : De exacta atrae bilis cura. Verum missa haec tanquam leuiora iam faciamus, atque ad id quod periculosissimum est reuertamur, scilicet ad atram bilem quae, quotiens abundat et furit, cum corpus totum tum uel maxime spiritum, quasi quoddam instrumentum ingenii, ipsumque ingenium et iudicium labefactat. Primum in ea curanda praeceptum sit, ut docuit Galienus, ne repente illam educere contendamus, ne forte parte eius liquidiore subtilioreque subducta residuum densius admodum sicciusque resideat, sed paulatim molliatur digeraturque pariter atque educatur. Secundum et interim tam cibis humidioribus quam lauacris dulcibus et modicis unguentisque similibus caput et corpus totum ad summum pro uiribus humectetur, ea tamen cautione ne uel destillatio irritetur, uel destruatur stomachus aut iecur, uel meatus corporis obstruantur. Tertium uero, et id quidem maxime necessarium, ut continue cor foueatur roboreturque rebus congruis partim intus acceptis, partim extra pectori naribusue adhibitis. Aspiciantur quoque et audiantur, odorentur et cogitentur assidue quae oblectent, contraria uero longius arceantur. [1,19] Cap. XIX : De syrupis. Multa quidem a multis aduersus hunc humorem composita sunt. Ego autem impraesentia tria quaedam remediorum genera e plurimis afferam electissima omnium atque tutissima, accepta primum a priscis, deinde a recentioribus confirmata, interdum etiam a nobis ad usum nostrum accommodata. In primo est syrupi optimi compositio, in secundo pilulae probatissimae, in tertio electuaria saluberrima. His tribus opportune adhibitis, melancholicus humor mollitur et digeritur atque soluitur, spiritus acuuntur et illustrantur, fouetur ingenium, memoria confirmatur. Syrupus est huiusmodi: sume boraginis, buglossae, florumque utriusque, melissae, capillorum Veneris, endiuiae, uiolarum, cuscutae, polypodii, senae, epithymi, singulorum quantum manu capitur, pruna Damascena numero uiginti, odora poma numero decem, passularum unciam unam, liquiritiae unciam dimidiam, cinnami, sandali rubri, corticum citri, singulorum drachmas tres, croci drachmam dimidiam. Coquantur in aqua omnia praeter epithymum et aromata, donec pars tertia consumatur. Decoctio expressa post cum saccharo iterum et epithymo moderate coquatur. Postremo infundantur aromata, scilicet cinnamum atque crocus. Huius syrupi aurora calefacti unciae tres bibantur, simulque unciae duae aut tres aquae buglossae, atque una cum his ex sequentibus pilulis accipi debent duae saltem ac plures, prout cuique conuenit, eo scilicet pacto ut aluus quotidie paulum moueatur. [1,20] Cap. XX : De pilulis. Pillularum uero, quantum ad propositum spectat, duo sunt genera: aliae delicatis congruunt, robustioribus aliae. Primae aureae siue magicae nominari possunt, partim Magorum imitatione, partim nostra inuentione sub ipso Iouis Venerisque influxu compositae, quae pituitam, bilem, atram bilem educunt absque molestia, singula membra corroborant, spiritus acuunt et illuminant. Ita eos dilatant, ne constricti maestitiam pariant, sed dilatatione et lumine gaudeant; ita rursus stabiliunt, ne extensione nimia euanescant. Sume igitur auri grana duodecim, maxime foliorum eius si pura sint, thuris, myrrhae, croci, ligni aloes, cinnami, corticis citri, melissae, serici crudi coccinei, mentae, been albi, been rubei, singulorum drachmam dimidiam, rosarum purpurearum, sandali rubri, coralli rubri, myrobalanorum trium, scilicet emblicarum, chebularum, Indarum, singulorum drachmam unam, aloes rite ablutae tantundem quantum cunctorum pondus. Confice pilulas mero quam electissimo. Sequuntur pilulae ad soluendam melancholiam aliquanto ualidiores, uerumtamen minime uiolentae. Sume paeoniae, myrrhae, stichados Arabici, melissae, thuris, croci, myrobalanorum trium, scilicet emblicarum, chebularum, Indarum, rosarum, singulorum drachmam unam, trochiscorum agarici, polypodii, epithymi, senae, lapidis lazuli loti rite et praeparati, lapidis Armeni affecti similiter, drachmas tres singulorum, aloes lotae uncias duas; uino perfecto pilulas confla. Si cum melancholia manifesta caliditas dominetur, quae in hac compositione sunt frigida, ad tertiam insuper ponderis sui partem augenda erunt. Has pilulas, ut litterarum studiosis conuenit, Graecorum, Latinorum Arabumque imitatione composui. Nolui uero fortiora miscere, quale ueratrum, quo Carneades phanaticus utebatur. Viris enim litteratis tantum uel paulo firmioribus consulo, quibus nihil pestilentius est quam uiolentia. Ideo praetermisi pilulas Indas lapidisque lazuli uel Armeni notas et quam compositionem hieralogodion appellant. Si denique decet simpliciorem compositionem inserere qua ego familiarius utor, sume aloes lotae unciam unam, myrobalanorum emblicarum atque chebularum, utriusque pariter drachmas duas, masticis drachmas duas, duas quoque rosarum, praesertim purpurearum; confice pilulas uino. Proinde pilulis aut iis aut illis, ex iis scilicet quas probauimus, nemo unquam solis uti debet, ne forte nimium exsiccetur, quod quidem in melancholia pessimum est; immo uel una cum syrupo quem secuti partim Mesuem, partim Gentilem Fulginatem supra descripsimus, uel cum uini odori leuisque uncia una siue duabus siue tribus, ut cuique conuenit, aut cum aqua mellis et passularum atque liquiritiae aut, sicubi caliditas dominatur, cum iuleb uiolaceo aquaque uiolacea. Omnino autem consulo litteratis, quicunque ad atram bilem sunt proniores, ut hac purgatione bis quolibet anno, uere scilicet autumnoque utantur diebus quindecim continuis uel uiginti, pilulis scilicet cum syrupo atque similibus. Quicunque uero paulo minus huic morbo obnoxii sunt, sat habebunt si pilulas primas aut ultimas toto anno sumant semel hebdomada qualibet, aestate quidem cum iuleb, ut diximus, alias uero cum uino.