[1,13] Caput XIII : Medicinae contra pituitam. Si aduersus exundantem pituitam acrius pugnandum fuerit, pilulas aurora ex hierapicra Galieni, uel quas Mesues elephanginas nominat, dabimus, scilicet quot et quotiens oportuerit; uel etiam in robustiore natura pilulas ex hiera atque trochiscis agarici pari portione compositas, semper uero cum melle rosaceo liquido atque oxymelle aquaque marathri, id est feniculi. Qui certe syrupus in pituita digerenda etiam ante pilulas atque post eas maxime prodest. Si una cum pituita ceteri quoque humores turbent, pilulis ex reubar baro Mesues, uel pilulis quae Sine quibus a posterioribus nuncupantur, opportune purgabimus. Omnem uero uehementem repentinamque deiectionem purgationemque penitus detestamur, nam stomachum corque debilitat, spiri tus multos exhaurit, confundit humores, spiritus fumis humorum fuscis obtenebrat. [1,14] Caput XIV : Destillatio. Ubi caput propter pituitam destillationibus fluctuat, quandoque hora somni aliquot ex pilulis quas modo descripsimus dabimus. Iubebimus praeterea ea hora et aliis thus saepe mandere, nam mirifice destillationibus et sensibus omnibus memoriaeque succurrit. Rursus muscata nux et theriaca ore retenta probatur; maiorana quoque, quam amaracum nominant, uel eius aqua admota naribus uel infusa. Post cibum uero alimentorum fumos coriandro cydoneisque coercebimus. [1,15] Caput XV : Dolor capitis. Si caput saepe doleat humore grauatum frigido, praeter illa quae narrauimus, confectionem illam quam diambram nominant uel diacori uel plisarchoticon tenere ore iubebimus. Quinetiam masticem saepe mandere. Praeterea linire frontem, tempora, ceruicem maioranae, feniculi, rutae foliis una cum oleo rosaceo tunsis, similiter aloe, aceto, oleo aquaque rosaceis perfecte diluta. [1,16] Caput XVI : De cura uisus. Ubi oculi caligant neque rubent, tamen neque aliud praebent ullum caloris indicium, tunc sane collyrium ex aqua feniculi, maioranae, chelidoniae, rutae, adhibito croco et antimonio, confert; sed aqua eiusmodi prius densior panno est exprimenda. Nihil tamen admoueas oculis, nisi antea pilulis lucis saepe purgaueris. At si caligantes oculi rubeant, subito pilulis ex fumo terrae compositis purga. Mox collyrium ex aqua rosacea et saccharo prodest, nonnunquam uero albumine oui, tutia, lacte adiectis quam primum opitulatur. Omnino autem quotidianus usus marathri uisum seruat et acuit. Semen quidem eius frequenter ore tenere oportet, folia uero comedere. Triphera minor a Mesue descripta optima est. Optimum quotidie uacuo stomacho myrobalanum chebulam conditam sumere, atque cum ea nonnihil panis ex saccharo marathroque in puluerem ducto compositi, quod insuper ingenio mirum in modum ac producendae uitae prodest. Eufrasiae quinetiam usus oculis est singulare praesidium. In omni uel dolore capitis uel caligine oculorum diuertendi sunt retro uapores frictionibus cucurbitulisque. Ac si calor in causa sit sanguisque abundet, hirudines ceruici et humeris adhibebimus.