[1,12] Caput XII. De his quae fouent membra praecipua, uires, spiritus. Sed iam praestare uidetur ut nonnulla ex medicorum officina in medium producamus, quae stomachi, cordis, cerebri, spirituum, ingenii uires uel seruent integras uel restituant; ac si uel pituita uel atra bilis excrescat uel immineat nausea, longe propellant. Omnes sine controuersia medici consenserunt, nihil esse salutarius theriaca fouendis confirmandisque tum singulis membris et uiribus, tum spiritibus atque ingenio. Huius igitur imprimis utemur drachma dimidia aut saltem drachmae tertia parte bis qualibet hebdomada hieme atque autumno, sed aestate atque uere semel, uel sola uel, si placet, frigidis humidisque temporibus cum pauculo mero claro, suaui; temporibus uero calidis siccisque, praesertim si natura uel aetas sit calidior, cum aquae rosaceae duabus unciis aut tribus stomacho scilicet uacuo sex aut septem horis ante cibum. Si theriaca desit, dabimus mithridatum. Sed ubi theriacam mithridatumue sumimus, eo die ab omni re calida penitus abstinendum; ac si aestas aut uer fuerit, frigidis est utendum. Secundo uero loco eadem in causa probatur ab omnibus aloe rite electa atque lota. Sume myrobalanorum chebularum drachmas duas, rosarum purpurearum, sandali rubei, emblicarum, cinnamomi, croci, corticis pomi citri, been, melissae, id est citrariae, singulorum drachmam unam, aloes electae riteque ablutae drachmas duodecim. Ex his confice pilulas optimo mero, quibus hebdomada qualibet semel utaris diluculo, eo scilicet pondere quod naturae tuae conueniat; aestate quidem cum aqua rosacea, alias uero cum uino. Quibus autem diebus neque theriacam neque pilulas assumes, utere confectione eiusmodi mane atque uespere duabus aut tribus ante cibum horis. Sume cinnami electissimi drachmas quattuor, chebularum myrobalanorum duas et totidem emblicarum, croci, rosarum purpurearum drachmam dimidiam, sandalorum rubrorum drachmas duas, corallorumque similium drachmam unam, sacchari albissimi quantum satis est. Funde saccharum aqua rosacea atque succo citri uel limonum, aequalibus uidelicet portionibus; coque suauiter. Deinde adde musci tertiam drachmae partem atque ambrae tantundem. Demum confice bolos solidos, quos morsulos uulgo nominant, auroque inuolue. Tria haec ipsi eo usu quo praescripsimus experti sumus, theriacam et aloem ita (ut diximus) temperatam confectionemque illam singulis conferre membris et uiribus et spiritibus, acuere sensus atque ingenium, memoriam confirmare; pituitam quoque et bilem atque atram bilem illis pilulis facile uel educi uel emendari. Praeterea aetati cuilibet et naturae tria quae diximus familiarissima iudicantur.