[1,11] Caput XI. Cura stomachi. Sequitur ut curam stomachi diligentissimam habeamus, ne nauseam cruditatemue adducat unquam satietas, caputque offendat. Bis cibus quotidie sumendus est, et modicus atque leuis, cinnamomo, mace, nuce muscata moderate conditus. Semper tamen siccus cibus pondere alimenta mollia potumque exsuperet, nisi forte atrae bilis siccitatem admodum uereamur. Famem (si commode fieri potest) cibus, sitim potus expectet. Auiditas utriusque supersit mensae; fastidium et saturitas procul absint. Abstinendum ab iis quae ob nimiam humiditatem uel uirulentam et unctam uiscosamque materiam stomachum relaxando debilitant, uel etiam frigida aut calidissima sunt, aut propter duritiam aegre coquuntur; et quae talia sunt, ut diu post mensam palato saporem reddant molestiorem, siue inflent, siue caput multis uaporibus impleant; ab omnibus imprimis quae facile uel extra aluum uel in aluo putrescant. Dulces sapores aut acres, si soli sint, nullo pacto probamus, sed dulces acri quodam uel acuto uel sicco uolumus temperari. Mastix et menta sicca, saluia recens, uuae passulae, cydonia poma cocta, condita saccharo, cichorea, rosa, corallus, lotus capparis et aceto conditus stomacho amicissima sunt. Mala praeterea Punica sapore inter acidum dulcemque medio, et omnino quaecunque moderate acida sunt et aliquantulum austera, quae medici styptica uocant, siue quae aliquantum acuta sunt uel salsa uel aromatica. Myrobalani autem omnia superant. Vinum quoque rubeum potius quam album sapore quasi paululum subamaro, ac nisi caliditas uel destillatio aliter postulauerit, optimum erit merum bibitum paulatim. Omnino autem liquidores epulae prius sumendae quam duriores. Sumpto uero cibo, conuenit coriandrum pomumque cydonium conditum saccharo, mala Punica et pyra austera, mespila quoque et Persica sicca atque similia; mandere oportet, antequam deglutiantur, singula exactissime. Fouendus stomachus, si oportet extrinsecus, mastice, rosa, menta, corallo. Cauendum ne post cibum duabus aut tribus proximis horis uel cogitationi difficili uel lectioni sedulo incumbamus. Necessariae forsan erunt horae uacationis quattuor, si cibus potusue uberior fuerit, aut cibus durior. Malum est cibo potuue uentrem extendere; pessimum stomacho sic extento difficilia cogitare. Aut igitur nutrimentum sume leuissimum, aut sumpto, uaca donec quasi concoxeris. Neque dormiendum post cibum meridie, nisi maxima cogat necessitas, atque id quidem non prius quam horas duas uigilauerimus. Nocte tamen sumpta coena, hora (ut uidetur) una uigiliae sufficit. Coitus stomacho pestilens, praesertim si uel saturo statim uel esuriente concumbas. Otio maeret stomachus, exercitatione gaudet, nisi dum cibo sit plenus. Sumpto cibo statim modice deambulandum, mox uero sedendum.