[1,8] Caput VIII. Quae sit hora inchoandis studiis opportunior, quisue continuandi modus. Ex iis quae in superioribus disputata sunt, ferme iam satis constat oppor- tune nostra nos studia exordiri uel statim oriente sole, uel hora una saltem uel duabus ad summum ante solis exortum. Sed antequam e lecto surgas, perfrica parumper suauiterque palmis corpus totum primo, deinde caput unguibus, sed id paulo leuius. Hac in re te Hippocrates admoneat. Nam frictione, inquit, si uehemens sit, durari corpus; si leuis, molliri; si multa, minui; si modica, impleri. Cum e lecto surrexeris, noli subitae lectioni meditationique prorsus incumbere, sed saltem horae dimidium cuilibet expurgationi concedito; mox meditationi accingere diligenter, quam ad horam circiter unam pro uiribus prorogabis. Deinde remittes parumper mentis intentionem, atque interim eburneo pectine diligenter et moderate pectes caput a fronte ceruicem uersus quadragies pectine ducto; tum ceruicem panno asperiori perfrica. Demum reuersus ad meditandum, duas insuper horas aut saltem horam unam studio dedicato. Produci uero nonnunquam studia possunt, sed aliquanta interdum intermissione facta ad horam usque meridianam; quinetiam interdum, quamuis raro, nisi cibum interim cogamur assumere, post meridiem circiter horas duas. Sol enim circa ortum potens est, potens et in medio coelo; in plaga quoque illa coeli quae medium proxime sequitur, quam nonam astronomi uocant et sapientiae domum, Sol maxime gaudet. Quoniam uero poetae omnes Phoebum Musarum scientiarumque ducem esse uolunt, merito si quid altius excogitandum est, his horis potissimum cogitent. Si Musae quaerendae, horis eisdem Phoebo duce quaerantur. Reliquae enim horae ueteribus alienisque legendis potius quam nouis propriisque excogitandis accommodatae uidentur. Semper autem meminisse debemus qualibet hora semel saltem paulisper remittendam esse mentis intentionem. Cum enim ob intentionem eiusmodi spiritus resoluantur, merito si nunquam cesses tendere, lentus eris. Dum laboras animo, interim corpore conquiesce. Mala est defatigatio corporis, peior animi, utriusque simul pessima, oppositis hominem motibus simul distrahens, uitamque disperdens. Denique haud ulterius meditatio procedat quam uoluptas, potius uero citra.