[1,6] Caput VI. Quo pacto atra bilis conducat ingenio. Quaeret forte quispiam, quale sit corpus illud humoris eiusmodi ex tribus illis humoribus ea qua diximus proportione conflatum. Tale est ferme colore quale aurum esse uidemus, sed aliquantum uergit ad purpuram. Et quando tam naturali calore quam uel corporis uel animi motu accenditur, ferme non aliter quam ignitum rubensque aurum purpureo mixtum calet et lucet, atque uelut Iris trahit uarios flagrante corde colores. Quaeret aliquis iterum, quonam pacto humor eiusmodi conducat ingenio. Nempe spiritus ex hoc humore creati primo quidem subtiles sunt, non aliter quam aqua illa quam et uitae seu uitis aquam nominant et ardentem, quo- tiens ex crassiori mero quadam ad ignem destillatione, ut fieri solet, expri- mitur. Spiritus enim sub angustioribus atrae bilis eiusmodi compressi mea- tibus uehementiore ob unitatem calore maxime tenuantur, perque arctiores meatus expressi subtiliores erumpunt; deinde calidiores similiter atque eadem ratione lucidiores; tertio motu agiles, actione uehementissimi; quarto solido stabilique humore iugiter emanantes actioni diutissime seruiunt. Tali autem animus noster obsequio fretus indagat uehementer, perseuerat inuestigando diutius. Facilius quaecunque inuestigauerit, inuenit, clare perspicit, sincere diiudicat, ac diu retinet iudicata. Adde quod, quemadmodum in superioribus significauimus, animus instru- mento siue incitamento eiusmodi quod centro mundi quodammodo congruit, atque (ut ita dixerim) in suum centrum animum colligit, semper rerum om- nium et centra petit, et penetralia penetrat. Congruit insuper cum Mercurio atque Saturno, quorum alter, altissimus omnium planetarum, inuestigantem euehit ad altissima. Hinc philosophi singulares euadunt, praesertim cum ani- mus sic ab externis motibus atque corpore proprio seuocatus, et quam pro- ximus diuinis et diuinorum instrumentum efficiatur. Unde diuinis influxibus oraculisque ex alto repletus, noua quaedam inusitataque semper excogitat et futura praedicit. Quod non solum Democritus atque Plato affirmant, sed etiam Aristoteles in Problematum libro et Auicenna in libro Diuinorum et in li- bro De anima confitentur. Quorsum haec de atrae bilis humore tam multa? Ut meminerimus quan- tum atra bilis, immo candida bilis eiusmodi, quaerenda et nutrienda est tan- quam optima, tantum illam quae contra se habet (ut diximus) tanquam pessi- mam esse uitandam. Adeo enim dira res est, ut a malo daemone eius impetus instigari Serapio dixerit, et Auicenna sapiens non negauerit.