[2,4] CAPUT IV. Quomodo Plato de rebus diuinis exponatur. Hoc mysterium in epistola ad Dionysium regem Plato significauit, cum deum affirmauit pulchrorum omnium causam, quasi totius pulchritudinis principium et originem. Circa omnium, inquit, regem cuncta sunt. Ipsius gratia omnia. Ipse causa est pulchrorum omnium. Secunda circa secundum. Tertia circa tertium. Humanus autem animus affectat, qualia illa sint intelligere, aspiciens in ea que sibi cognata sunt, quorum nihil suffcienter se habet. Circa uero ipsum regem et ea que dixi, nihil est tale, quod autem post hoc est, animus dicit. Circa regem, non intra regem sed extra significat. In deo enim nulla est compositio. Quid uero dictio illa circa significet, exponit Plato cum addit: Eius gratia omnia, Ipse causa est pulchrorum omnium, quasi dicat, ideo circa regem omnia sunt, quia ad illum tamquam ad finem pro natura sua omnia reuoluuntur, quemadmodum ab illo, tamquam principio, producta sunt omnia. Pulchrorum omnium, id est, totius pulchritudinis que supra dictis in circulis emicat. Forme enim corporum per semina, hec per rationes, he per ideas reducuntur in deum et iisdem a deo gradibus producuntur. Proprie uero cum dicit cuncta, ideas intelligit, nam in his reliqua includuntur. Secunda circa secundum. Tertia circa tertium. Tres mundi principes posuit Zoroaster, trium ordinum dominos: Oromasim, Mitrim, Arimanim. Hos Plato deum, mentem, animam nuncupat. Tres autem ordines in diuinis posuit spetiebus: ideas, rationes et semina. Prima igitur, id est, idee, circa primum, id est circa deum, quoniam a deo menti tribute sunt et in eumdem mentem cui sunt date reducunt. Secunda circa secundum, id est rationes circa mentem, quandoquidem per mentem in animam transeunt et in mentem animam dirigunt. Tertia circa tertium, id est semina rerum circa animam. Nam per animam transeunt in naturam, in illam scilicet generandi potentiam rursusque naturam anime copulant. Eodem ordine a natura in materiam forme descendunt. Sed eas Plato in ordine posito non connumerat, quia de diuinis a Dionysio interrogatus tres ordines ad incorporales speties pertinentes, tamquam diuinos induxit; formas autem corporum pretermisit. Noluit autem deum regem primum uocare, sed omnium regem, ne, si primum diceret, eum una cum sequentibus ducibus in aliqua numeri spetie conditionisque paritate collocare forsitan uideretur. Neque dixit prima circa illum, sed cuncta, ne crederemus eum ordinis alicuius potius quam cunctorum gubernatorem. Humanus animus affectat qualia illa sint intelligere. Scite post illos tres diuine pulchritudinis splendores tribus in circulis emicantes, amorem animi ad illos adiecit. Illinc enim animi ardor accenditur. Quippe par est ut diuinus diuina desideret. Aspiciens in ea que sibi cognata sunt. Quoniam humana cognitio a sensibus oritur, per ea que in corporibus prestantiora uidemus diuina iudicare sepenumero consueuimus; per corporalium rerum uires, dei potentiam; per ordinem, sapientiam; per utilitatem, dei bonitatem inuestigamus. Vocat autem formas corporum anime cognatas, quasi proxime natas. Sequenti enim gradu post animum forme corporum disponuntur. Quorum nihil suffcienter se habet. Forme huiusmodi neque sufficienter sunt neque sufficienter diuina nobis ostendunt. Vere namque res, idee, rationes et semina sunt. Corporum uero forme, umbre rerum potius quam uere res esse uidentur. Quemadmodum uero corporis umbra exactam atque distinctam corporis figuram non indicat, ita corpora diuinorum naturam propriam non demonstrant. Circa ipsum regem et ea que dixi, nihil est tale. Quo enim pacto mortalia immortalibus et falsa ueris similia sint? Quod autem post hoc est, animus dicit, id est, animus, dum diuina per mortalia iudicat, falso de diuinis loquitur, neque diuina pronuntiat, sed mortalia.