[1,3] CAPUT III. De origine amoris. Orpheus in Argonautica, cum de rerum principiis coram Chirone heroibusque cantaret, Mercurii Trismegisti theologiam secutus, chaos ante mundum posuit, et ante Saturnum, Iouem ceterosque deos amorem in ipsius chaos sinu locauit his uerbis: "g-presbutaton g-te g-kai g-autotele g-polumetin g-Erota" Antiquissimum, seipso perfectum, consultissimumque amorem Hesiodus in Theologia et in libro de Natura Parmenides pythagoreus Acusileusque poeta cum Orpheo et Mercurio consenserunt. Plato in Timeo chaos describit similiter et in eo locat amorem. Atque idem in Conuiuio Phedrus recensuit. Chaos Platonici informem mundum uocant, mundum uero formatum chaos. Tres apud eos mundi sunt, tria itidem chaos erunt. Primum omnium est deus, uniuersorum auctor, quod ipsum bonum dicimus. Hic mentem primo creat angelicam, deinde mundi huius animam, ut Plato uult, postremo mundi corpus. Summum illum deum, non mundum dicimus, quia mundus ornamentum significat ex multis compositum. Ille uero penitus simplex esse debet, sed mundorum omnium principium atque finem ipsum asserimus. Mens angelica primus mundus est a deo factus. Secundus, uniuersi corporis anima. Tertius, tota hec quam cernimus machina. In his utique mundis tribus, tria et chaos considerantur. Principio deus mentis illius creat substantiam, quam etiam essentiam nominamus. Hec in primo illo creationis sue momento informis est et obscura. Quoniam uero a deo nata est, ad deum sui principium ingenito quodam appetitu conuertitur. Conuersa in deum, ipsius radio illustratur. Radii illius fulgore ille suus appetitus accenditur. Accensus appetitus deo totus inheret. Inherendo formatur. Nam deus, qui potest omnia, in mente sibi inherente creandarum rerum naturas effingit. In ea igitur spiritali quodam modo pinguntur, ut ita loquar, omnia que in corporibus istis sentimus. Illic celorum elementorumque globi, sidera, uaporum nature, lapidum, metallorum, plantarum, animalium forme gignuntur. Huiusmodi rerum omnium speties, dei fomento quodam in superna illa mente conceptas, ideas esse non dubitamus. Et formam illam ideamque celorum sepe deum celum uocamus; formam planete primi Saturnum, secundi Iouem, atque in sequentibus planetis eodem pacto. Ignis quoque huius ideam illam, Vulcanum deum, aeris Iunonem, aque Neptunum, terre Plutonem. Quare dii omnes certis inferioris mundi partibus assignati idee illarum partium sunt in superne illa mente collecte. Sed eam idearum conceptionem a formante deo perfectam precessit illa mentis ad deum appropinquatio. Hanc precessit appetitus incendium; hoc infusio radii; hanc prima illa appetitus conuersio; hanc informis mentis essentia. Porro essentiam istam nondum formatam chaos esse uolumus. Primam ipsius in deum conuersionem, amoris ortum. Radii infusionem, amoris pabulum. Incendium sequens, amoris dicimus incrementum. Appropinquationem, amoris impetum. Formationem, amoris perfectionem. Formarum omnium idearumque complexionem, mundum latine, grece kosmon, id est, ornamentum uocamus. Huius mundi et ornamenti gratia pulchritudo est, ad quam amor ille statim natus traxit mentem atque perduxit, mentem ante deformem ad mentem eamdem deinde formosam. Ideo amoris conditio est, ut ad pulchritudinem rapiat ac deformem formoso coniungat. Quis igitur dubitabit quin amor statim chaos sequatur precedatque mundum et deos omnes qui mundi partibus distributi sunt? Cum mentis ille appetitus ante sui formationem sit, et in mente formata dii mundusque nascantur. Merito igitur antiquissimum hunc Orpheus nominauit. Preterea seipso perfectum, quasi dicat seipsum perficientem. Quoniam primus ille mentis instinctus suapte natura a deo perfectionem suam haurire uidetur, atque eam menti que inde formatur, et diis qui inde gignuntur, prebere. Consultissimum insuper nominauit. Nec iniuria. Nam omnis sapientia cuius proprium est consilium, ideo menti data est, quia amore in deum conuersa ipsius fulgore refulxit. Eodemque modo mens ad deum, quo ad lumen solis dirigitur oculus. Hic enim aspicit primo, uidet deinde solis lumen, tertio in solis lumine rerum colores et figuras comprehendit. Quare oculus obscurus primo et chaos instar informis lumen amat, dum aspicit; irradiatur aspiciendo; radium accipiendo rerum coloribus figurisque formatur. Quemadmodum uero in deum mens illa statim nata et informis amore conuertitur et formatur, sic et mundi anima in mentem deumque illinc genita se reflectit, et cum primo informis sit et chaos, amore in mentem directa, acceptis ab ea formis fit mundus. Non aliter et mundi huius materia, cum principio sine formarum ornamento informe chaos iaceret, illico amore sibi ingenito in animam se direxit seque illi obedientem prebuit, atque hoc amore conciliante, ab anima formarum omnium que in mundo uidentur, nacta ornamentum mundus ex chaos effecta est. Tres igitur mundi, tria et chaos. In omnibus denique amor chaos comitatur, precedit mundum, torpentia suscitat, obscura illuminat, uiuificat mortua, format informia, perficit imperfecta. Quibus laudibus nulle ferme maiores aut dici aut excogitari possunt.