[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] Hic alius finisset iter signisque relatis quis aduersa meant stellarum numina quinque quadriiugis et Phoebus equis et Delia bigis non ultra struxisset opus, caeloque rediret 5 ac per descensum medios percurreret ignes Saturni, Iouis et Martis Solisque, sub illis post Venerem et Maia natum te, Luna, uagantem. me properare etiam mundus iubet omnia circum sidera uectatum toto decurrere caelo, [5,10] cum semel aetherios ausus conscendere currus summum contigerim sua per fastigia culmen. hinc uocat Orion, magni pars maxima caeli, et ratis heroum, quae nunc quoque nauigat astris, Fluminaque errantis late sinuantia flexus 15 et biferum Cetos squamis atque ore tremendo Hesperidumque uigil custos et diuitis auri et Canis in totum portans incendia mundum araque diuorum, cui uotum soluit Olympus; illinc per geminas Anguis qui labitur Arctos [5,20] Heniochusque memor currus plaustrique Bootes atque Ariadnaeae caelestia dona coronae, uictor et inuisae Perseus cum falce Medusae Andromedanque necans genitor cum coniuge Cepheus, quaque uolat stellatus Equus celerique Sagittae 25 Delphinus certans et Iuppiter alite tectus, ceteraque in toto passim labentia caelo. quae mihi per proprias uires sunt cuncta canenda quid ualeant ortu, quid cum merguntur in undas, et quota de bis sex astris pars quaeque reducat. [5,30] His stellis proprias uires et tempora rerum constituit magni quondam fabricator Olympi. 32 Vir gregis et ponti uictor, cui parte relicta nomen onusque dedit nec pelle immunis ab ipsa, Colchidos et magicas artes qui uisere Iolcon 35 Medeae iussit mouitque uenena per orbem, nunc quoque uicinam puppi, ceu nauiget, Argo a dextri lateris ducit regione per astra. sed tum prima suos puppis consurgit in ignes, quattuor in partes cum Corniger extulit ora. [5,40] illa quisquis erit terris oriente creatus, rector erit puppis clauoque immobilis haerens mutabit pelago terras uentisque sequetur fortunam totumque uolet tranare profundum classibus atque alios menses altumque uidere 45 Phasin et in cautes Tiphyn superare ruentem. tolle sitos ortus hominum sub sidere tali, sustuleris bellum Troiae classemque solutam sanguine et appulsam terris; non inuehet undis Persida nec pelagus Xerxes facietque tegetque; [5,50] uersa Syracusis Salamis non merget Athenas, Punica nec toto fluitabunt aequore rostra Actiacosque sinus inter suspensus utrimque orbis et in ponto caeli fortuna natabit. his ducibus caeco ducuntur in aequore classes 55 et coit ipsa sibi tellus totusque per usus diuersos rerum uentis arcessitur orbis. Sed decima lateris surgens de parte sinistri maximus Orion magnumque amplexus Olympum, quo fulgente super terras caelumque trahente [5,60] ementita diem nigras nox contrahit alas, sollertis animos, uelocia corpora finget atque agilem officio mentem curasque per omnis indelassato properantia corda uigore. instar erit populi totaque habitabit in urbe 65 limina peruolitans unumque per omnia uerbum mane salutandi portans communis amicus. Sed, cum se terris Aries ter quinque peractis partibus extollit, primum iuga tollit ab undis Heniochus cliuoque rotas conuellit ab imo, [5,70] qua gelidus Boreas aquilonibus instat acutis. ille dabit proprium studium caeloque retentas quas prius in terris agitator amauerat artes: stare leui curru moderantem quattuor ora spumigeris frenata lupis et flectere equorum 75 praeualidas uires ac torto stringere gyro; at, cum laxato fugerunt cardine claustra, exagitare feros pronumque anteire uolantes uixque rotis leuibus summum contingere campum uincentem pedibus uentos, uel prima tenentem [5,80] agmina in obliquum cursus agitare malignos obstantemque mora totum praecludere circum, uel medium turbae nunc dextros ire per orbes fidentem campo, nunc meta currere acuta spemque sub extremo dubiam suspendere casu. 85 nec non alterno desultor sidere dorso quadrupedum et stabilis poterit defigere plantas, peruolitans et equos ludet per terga uolantum; aut solo uectatus equo nunc arma mouebit, nunc leget in longo per cursum praemia circo. [5,90] quidquid de tali studio formatur, habebit. hinc mihi Salmoneus (qui caelum imitatus in orbe, pontibus impositis missisque per aera quadrigis expressisse sonum mundi sibi uisus et ipsum admouisse Iouem terris, dum fulmina fingit 95 sensit, et immissos ignes super ipse secutus morte Iouem didicit) generatus possit haberi. hoc genitum credas de sidere Bellerophonten imposuisse uiam mundo per signa uolantem, cui caelum campus fuerat, terraeque fretumque [5,100] sub pedibus, non ulla tulit uestigia cursus. his erit Heniochi surgens tibi forma notanda. Cumque decem partes Aries duplicauerit ortus, incipient Haedi tremulum producere mentum hirtaque tum demum terris promittere terga 105 qua dexter Boreas spirat. ne crede seuerae frontis opus fingi, strictosque hinc ora Catones abruptumque pari Torquatum et Horatia facta. maius onus signo est, Haedis nec tanta petulcis conueniunt: leuibus gaudent lasciuaque signant [5,110] pectora; et in lusus facilis agilemque uigorem desudant; uario ducunt in amore iuuentam; in uulnus numquam uirtus sed saepe libido impellit, turpisque emitur uel morte uoluptas; et minimum cecidisse malum est, quia crimine uictum. 115 nec non et cultus pecorum nascentibus addunt pastoremque suum generant, cui fistula collo haereat et uoces alterna per oscula ducat. Sed, cum bis denas augebit septima partes Lanigeri, surgent Hyades. quo tempore natis [5,120] nulla quies placet, in nullo sunt otia fructu, sed populum turbamque petunt rerumque tumultus. seditio clamorque iuuat, Gracchosque tenentis rostra uolunt Montemque Sacrum rarosque Quirites; pacis bella probant curaeque alimenta ministrant. 125 immundosque greges agitant per sordida rura; et fidum Laertiadae genuere syboten. hos generant Hyades mores surgentibus astris. Ultima Lanigeri cum pars excluditur orbi, quae totum ostendit terris atque eruit undis, [5,130] Olenie seruans praegressos tollitur Haedos egelido stellata polo, qua dextera pars est, officio magni mater Iouis. illa Tonanti fida alimenta dedit pectusque impleuit hiantis lacte suo, dedit et dignas ad fulmina uires. 135 hinc trepidae mentes tremebundaque corda creantur suspensa ad strepitus leuibusque obnoxia causis. his etiam ingenita est uisendi ignota cupido, ut noua per montes quaerunt arbusta capellae, semper et ulterius pascentes tendere gaudent. [5,140] Taurus, in auersos praeceps cum tollitur ortus, sexta parte sui certantis luce sorores Pleiadas ducit. quibus aspirantibus almam in lucem eduntur Bacchi Venerisque sequaces perque dapes mensasque super petulantia corda 145 et sale mordaci dulcis quaerentia risus. illis cura sui cultus frontisque decorae semper erit: tortos in fluctum ponere crines aut uinclis reuocare comas et uertice denso fingere et appositis caput emutare capillis [5,150] pumicibusque cauis horrentia membra polire atque odisse uirum teretisque optare lacertos. femineae uestes, nec in usum tegmina plantis sed speciem, fictique placent ad mollia gressus. naturae pudet, atque habitat sub pectore caeca 155 ambitio, et morbum uirtutis nomine iactant. semper amare parum est: cupient et amare uideri. Iam uero Geminis fraterna ferentibus astra in caelum summoque natantibus aequore ponti septima pars Leporem tollit. quo sidere natis [5,160] uix alas natura negat uolucrisque meatus: tantus erit per membra uigor referentia uentos. ille prius uictor stadio quam missus abibit; ille cito motu rigidos eludere caestus, nunc exire leuis missas nunc mittere palmas, 165 ille pilam celeri fugientem reddere planta et pedibus pensare manus et ludere fulcro mobilibusque citos ictus glomerare lacertis, ille potens turba perfundere membra pilarum per totumque uagas corpus disponere palmas, [5,170] ut teneat tantos orbes sibique ipse reludat et uelut edoctos iubeat uolitare per ipsum. inuigilat curis, somnos industria uincit, otia per uarios exercet dulcia lusus. Nunc Cancro uicina canam, cui parte sinistra 175 consurgunt Iugulae. quibus aspirantibus orti te, Meleagre, colunt flammis absentibus ustum reddentemque tuae per mortem munera matri, cuius et ante necem paulatim uita sepulta est, atque Atalantaeos conatum ferre labores, [5,180] et Calydonea bellantem rupe puellam uincentemque uiros et quam potuisse uidere uirgine maius erat sternentem uulnere primo. quaque erat Actaeon siluis mirandus, et ante quam canibus noua praeda fuit, ducuntur et ipsi, 185 retibus et claudunt campos, formidine montes. mendacisque parant foueas laqueosque tenacis currentisque feras pedicarum compede nectunt aut canibus ferroue necant praedasque reportant. sunt quibus in ponto studium est cepisse ferarum [5,190] diuersas facies et caeco mersa profundo sternere litoreis monstrorum corpora harenis horrendumque fretis in bella lacessere pontum et colare uagos inductis retibus amnes ac per nulla sequi dubias uestigia praedas, 195 luxuriae quia terra parum, fastidit et orbem uenter, et ipse gulam Nereus ex aequore pascit. At Procyon oriens, cum iam uicesima Cancro septimaque ex undis pars sese emergit in astra, uenatus non ille quidem uerum arma creatis [5,200] uenandi tribuit. catulos nutrire sagacis et genus a proauis, mores numerare per urbes, retiaque et ualida uenabula cuspide fixa lentaque correctis formare hastilia nodis, et quaecumque solet uenandi poscere cura 205 in proprios fabricare dabit uenalia quaestus. Cum uero in uastos surget Nemeaeus hiatus, exoritur candens latratque Canicula flammas et rabit igne suo geminatque incendia solis. qua subdente facem terris radiosque uomente [5,210] diuinat cineres orbes fatumque supremum sortitur, languetque suis Neptunus in undis, et uiridis nemori sanguis decedit et herbis. cuncta peregrinos orbes animalia quaerunt atque eget alterius mundus; natura suismet 215 aegrotat morbis nimios obsessa per aestus inque rogo uiuit: tantus per sidera feruor funditur atque uno cessant in lumine cuncta. haec ubi se ponto per primas extulit oras, nascentem quam nec pelagi restinxerit unda, [5,220] effrenos animos uiolentaque pectora finget irarumque dabit fluctus odiumque metumque totius uulgi. praecurrunt uerba loquentis, ante os est animus nec magnis concita causis corda micant et lingua rabit latratque loquendo, 225 morsibus et crebris dentes in uoce relinquit. ardescit uino uitium, uiresque ministrat Bacchus et in flammam saeuas exsuscitat iras. nec siluas rupesque timent uastosque leones aut spumantis apri dentes atque arma ferarum, [5,230] effunduntque suas concesso in corpore flammas. ne talis mirere artes sub sidere tali, cernis ut ipsum etiam sidus uenetur in astris; praegressum quaerit Leporem comprendere cursu. Ultima pars magni cum tollitur orta Leonis, 235 Crater auratis surgit caelatus ab astris. inde trahit quicumque genus moresque, sequetur irriguos ruris campos amnesque lacusque, et te, Bacche, tuas nubentem iunget ad ulmos, disponetue iugis imitatus fronde choreas, [5,240] robore uel proprio fidentem in bracchia ducet teque tibi credet semperque, ut matre resectum, abiunget thalamis, segetemque interseret uuis, quaeque alia innumeri cultus est forma per orbem pro regione colet. nec parce uina recepta 245 hauriet, emeritis et fructibus ipse fruetur gaudebitque mero mergetque in pocula mentem. nec solum terrae spem credet in annua uota: annonae quoque uectigal mercesque sequetur praecipue quas umor alit nec deserit unda. [5,250] talis effinget Crater umoris amator. Iam subit Erigone. quae cum tibi quinque feretur partibus ereptis ponto, tollentur ab undis clara Ariadnaeae quondam monumenta coronae et mollis tribuent artes. hinc dona puellae 255 namque nitent, illinc oriens est ipsa puella. ille colet nitidis gemmantem floribus hortum pallentis uiolas et purpureos hyacinthos liliaque et Tyrias imitata papauera luces uernantisque rosae rubicundo sanguine florem [5,260] caeruleumque oleis uiridemue in gramine collem. 261 conseret et ueris depinget prata figuris. aut uarios nectet flores sertisque locabit effingetque suum sidus : quin mutua pressos incoquet atque Arabum Syriis miscebit odores; et Medos unguenta dabit referentia flatus, ut sit adulterio sucorum gratia maior. munditiae cultusque placent, artesque decorae et lenocinium uitae praesensque uoluptas. Virginis hoc anni poscunt floresque Coronae. [5,270] At, cum per decimam consurgens horrida partem Spica feret prae se uallantis corpus aristas, aruorum ingenerat studium rurisque colendi seminaque in faenus sulcatis credere terris usuramque sequi maiorem sorte receptis 275 frugibus innumeris atque horrea quaerere messi (quod solum decuit mortalis nosse metallum: nulla fames, non ulla forent ieiunia terris; diues erat census saturatis gentibus orbis.) et, si forte labor uires tardauerit, artes [5,280] quis sine nulla Ceres, non ullus seminis usus, subdere fracturo silici frumenta superque ducere pendentis orbes et mergere farra ac torrere focis hominumque alimenta parare atque unum genus in multas uariare figuras. 285 et, quia dispositis habitatur spica per artem frugibus, ac structo similis componitur ordo, seminibusque suis cellas atque horrea praebet, sculpentem faciet sanctis laquearia templis condentemque nouum caelum per tecta Tonantis. [5,290] haec fuerat quondam diuis concessa figura, nunc iam luxuriae pars est: triclinia templis concertant, tectique auro iam uescimur auro. Sed parte octaua surgentem cerne Sagittam Chelarum. dabit haec iaculum torquere lacertis, 295 et calamum neruis, glaebas et mittere uirgis, pendentemque suo uolucrem deprendere caelo, cuspide uel triplici securum figere piscem. quod potius dederim Teucro sidusue genusue, teue, Philoctete, cui malim credere parti? [5,300] Hectoris ille faces arcu taedamque fugauit, {mittebat qui atros ignes in mille carinas} : hic sortem pharetra Troiae bellique gerebat, maior et armatis hostis subsederat exul. quin etiam ille pater tali de sidere cretus 305 esse potest, qui serpentem super ora cubantem infelix nati somnumque animamque bibentem sustinuit misso petere ac prosternere telo. ars erat esse patrem; uicit natura periclum et pariter iuuenem somnoque ac morte leuauit [5,310] tunc iterum natum et fato per somnia raptum. At, cum secretis improuidus Haedus in antris erranti similis fratrum uestigia quaerit postque gregem longo producitur interuallo, sollertis animos agitataque pectora in usus 315 effingit uarios nec deficientia curis nec contenta domo. populi sunt illa ministra perque magistratus et publica iura feruntur. non illo coram digitos quaesiuerit hasta, defueritque bonis sector, poenamque lucretur [5,320] noxius et patriam fraudarit debitor aeris. cognitor est urbis. nec non lasciuit amores in uarios ponitque forum suadente Lyaeo, mobilis in saltus et scaenae mollior arte. Nunc surgente Lyra testudinis enatat undis 325 forma per heredem tantum post fata sonantis, qua quondam somnumque fretis Oeagrius Orpheus et sensus scopulis et siluis addidit aures et Diti lacrimas et morti denique finem. hinc uenient uocis dotes chordaeque sonantis [5,330] garrulaque modulos diuersa tibia forma et quodcumque manu loquitur flatuque mouetur. ille dabit cantus inter conuiuia dulcis mulcebitque sono Bacchum noctemque tenebit. quin etiam curas inter secreta mouebit 335 carmina furtiuo modulatus murmure uocem, solus et ipse suas semper cantabit ad aures, sic dictante Lyra, cum pars uicesima sexta Chelarum surget, quae cornua ducet ad astra. Quid regione Nepae uix partes octo trahentis [5,340] Ara ferens turis stellis imitantibus ignem, in qua deuoti quondam cecidere Gigantes, nec prius armauit uiolento fulmine dextram Iuppiter, ante deos quam constitit ipse sacerdos? quos potius fingent ortus quam templa colentis 345 atque auctoratos in tertia iura ministros, diuorumque sacra uenerantis numina uoce, paene deos et qui possint uentura uidere? Quattuor appositis Centaurus partibus effert sidera et ex ipso mores nascentibus addit. [5,350] aut stimulis agitabit onus mixtasque iugabit semine quadrupedes aut curru celsior ibit aut onerabit equos armis aut ducet in arma. ille tenet medicas artes ad membra ferarum et non auditos mutarum tollere morbos. 355 hoc est artis opus, non exspectare gementis et sibi non aegrum iamdudum credere corpus. Hunc subit Arcitenens, cuius pars quinta nitentem Arcturum ostendit ponto. quo tempore natis Fortuna ipsa suos audet committere census, [5,360] regalis ut opes et sancta aeraria seruent regnantes sub rege suo rerumque ministri, tutelamque gerant populi, domibusue regendis praepositi curas alieno limine claudant. Arcitenens cum se totum produxerit undis, 365 ter decima sub parte feri formantibus astris plumeus in caelum nitidis Olor euolat alis. quo surgente trahens lucem matremque relinquens ipse quoque aerios populos caeloque dicatum alituum genus in studium censusque uocabit. [5,370] mille fluent artes: aut bellum indicere mundo et medios inter uolucrem prensare meatus, aut nidis damnare suis, ramoue sedentem pascentemue super surgentia ducere lina. atque haec in luxum. iam uentri longius itur 375 quam modo militiae: Numidarum pascimur oris Phasidos et lucis; arcessitur inde macellum unde aurata nouo deuecta est aequore pellis. quin etiam linguas hominum sensusque docebit aerias uolucres nouaque in commercia ducet [5,380] uerbaque praecipiet naturae lege negata. ipse deum Cycnus condit uocemque sub illo non totus uolucer, secumque immurmurat intus. nec te praetereant clausas qui culmine summo pascere aues Veneris gaudent et reddere caelo 385 aut certis reuocare notis, totamue per urbem qui gestant caueis uolucres ad iussa paratas, quorum omnis paruo consistit passere census. has erit et similis tribuens Olor aureus artes. Anguitenens magno circumdatus orbe draconis, [5,390] cum uenit in regione tuae, Capricorne, figurae, non inimica facit serpentum membra creatis. accipient sinibusque suis peploque fluenti osculaque horrendis iungent impune uenenis. At, cum se patrio producens aequore Piscis 395 in caelumque ferens alienis finibus ibit, quisquis erit tali capiens sub tempore uitam, litoribus ripisue suos circumferet annos, pendentem et caeco captabit in aequore piscem, cumque suis domibus concha ualloque latentis [5,400] protrahet immersus. nihil est audere relictum: quaestus naufragio petitur corpusque profundo immissum pariter quam praeda exquiritur ipsa. nec semper tanti merces est parua laboris: censibus aequantur conchae, lapidumque nitore 405 uix quisquam est locuples. oneratur terra profundo. tali sorte suas artes per litora tractat, aut emit externos pretio mutatque labores institor aequoreae uaria sub imagine mercis. Cumque Fidis magno succedunt sidera mundo [5,410] quaesitor scelerum ueniet uindexque reorum, qui commissa suis rimabitur argumentis in lucemque trahet tacita latitantia fraude. hinc etiam immitis tortor poenaeque minister et quisquis ueroue fauet culpamue perodit 415 proditur atque alto qui iurgia pectore tollat. Caeruleus ponto cum se Delphinus in astra erigit et squamam stellis imitantibus exit, ambiguus terrae partus pelagique creatur. nam, uelut ipse citis perlabitur aequora pinnis [5,420] nunc summum scindens pelagus nunc alta profundi et sinibus uires sumit fluctumque figurat, sic, uenit ex illo quisquis, uolitabit in undis. hic alterna ferens in lentos bracchia tractus, nunc plausa resonabit aqua, nunc aequore mersas diducet palmas furtiua biremis in ipso, nunc in aquas rectus ueniet passuque natabit et uada mentitus reddet super aequora campum; aut immota ferens in tergus membra latusque non onerabit aquas summisque accumbet in undis [5,430] pendebitque super, totus sine remige uelum. illis in ponto iucundum est quaerere pontum, corporaque immergunt undis ipsumque sub antris Nerea et aequoreas conantur uisere Nymphas, exportantque maris praedas et rapta profundo 435 naufragia atque imas auidi scrutantur harenas. par ex diuerso studium sociatur utrumque in genus atque uno digestum semine surgit. adnumeres etiam illa licet cognata per artem corpora, quae ualido saliunt excussa petauro [5,440] alternosque cient motus, elatus et ante nunc iacet atque huius casu suspenditur ille, membraue per flammas orbesque emissa flagrantis, molliter ut liquidis per humum ponuntur in undis delphinumque suo per inane imitantia motu 445 et uiduata uolant pinnis et in aere ludunt. at, si deficient artes, remanebit in illis materies tamen apta; dabit natura uigorem atque alacris cursus campoque uolantia membra. Sed regione means Cepheus umentis Aquari [5,450] non dabit in lusum mores. facit ora seuerae frontis ac uultus componit pondere mentis. pascentur curis ueterumque exempla reuoluent semper et antiqui laudabunt uerba Catonis, tutorisue supercilium patruiue rigorem. 455 componet teneros etiam qui nutriat annos et dominum dominus praetextae lege sequatur quodque agat id credat, stupefactus imagine iuris, quin etiam tragico praestabunt uerba coturno, cuius erit, quamquam in chartis, stilus ipse cruentus. [5,460] nec minus hae scelerum facie rerumque tumultu gaudebunt. uix una trium memorare sepulcra ructantemque patrem natos solemque reuersum et caecum sine nube diem, Thebana iuuabit dicere bella uteri mixtumque in fratre parentem, 465 quin et Medeae natos fratremque patremque, hinc uestes flammas illinc pro munere missas aeriamque fugam natosque ex ignibus annos. mille alias rerum species in carmina ducent; forsitan ipse etiam Cepheus referetur in actus. [5,470] et, siquis studio scribendi mitior ibit, comica componet laetis spectacula ludis, ardentis iuuenes raptasque in amore puellas elusosque senes agilisque per omnia seruos, quis in cuncta suam produxit saecula uitam 475 doctior urbe sua linguae sub flore Menander, qui uitae ostendit uitam chartisque sacrauit. et, si tanta operum uires commenta negarint, externis tamen aptus erit, nunc uoce poetis nunc tacito gestu referensque affectibus ora, [5,480] et sua dicendo faciet, solusque per omnis ibit personas et turbam reddet in uno: {aut magnos heroas aget, scaenisque togatas.} omnis fortunae uultum per membra reducet, aequabitque choros gestu cogetque uidere praesentem Troiam Priamumque ante ora cadentem. Nunc Aquilae sidus referam, quae parte sinistra rorantis iuuenis, quem terris sustulit ipsa, fertur et extentis praedam circumuolat alis. fulmina missa refert et caelo militat ales [5,490] bis sextamque notat partem fluuialis Aquari. illius in terris orientis tempore natus ad spolia et partas surget uel caede rapinas {cumque hominum dederit strages, dabit ille ferarum.} nec pacem a bello, ciuem discernet ab hoste, 495 ipse sibi lex est, et qua fert cumque uoluntas praecipitant uires; laus est contemnere cuncta. et, si forte bonis accesserit impetus ausis, improbitas fiet uirtus, et condere bella et magnis patriam poterit ditare triumphis. [5,500] et, quia non tractat uolucris sed suggerit arma immissosque refert ignes et fulmina reddit, regis erit magniue ducis per bella minister ingentisque suis praestabit uiribus usus. At, cum Cassiope bis denis partibus actis 505 aequorei iuuenis dextra de parte resurgit, artifices auri faciet, qui mille figuris uertere opus possint caraeque acquirere dotem materiae et lapidum uiuos miscere colores. hinc Augusta nitent sacratis munera templis, [5,510] aurea Phoebeis certantia lumina flammis gemmarumque umbra radiantes lucibus ignes. hinc Pompeia manent ueteris monumenta triumphi et Mithridateos uultus induta tropaea. Hinc lenocinium formae cultusque repertus corporis atque auro quaesita est gratia frontis perque caput ducti lapides per colla manusque et pedibus niueis fulserunt aurea uincla. quid potius matrona uelit tractare creatos quam factum reuocare suos quod possit ad usus? [5,520] ac, ne materies tali sub munere desit, quaerere sub terris aurum furtoque latentem naturam eruere omnem orbemque inuertere praedae imperat et glaebas inter deprendere gazam inuitamque nouo tandem producere caelo. ille etiam fuluas auidus numerabit harenas perfundetque nouo stillantia litora ponto magnaque ramentis faciet momenta minutis : pontique ille leget census spumantis in aurum; et perlucentis cupiens prensare lapillos [5,530] uerticibus mediis oculos immittet auaros. Et coquet argenti glebas, uenamque latentem eruet et silicem riuo saliente liquabit; aut facti mercator erit per utrumque metalli, alterum et alterius semper mutabit ad usus. talia Cassiope nascentum pectora finget. Andromedae sequitur sidus, quae Piscibus ortis bis sex in partes caelo uenit aurea dextro. hanc quondam poenae dirorum culpa parentum prodidit, infestus totis cum finibus omnis [5,540] incubuit pontus, fluitauit naufraga tellus, proposita est merces, uesano dedere ponto Andromedan, teneros ut belua manderet artus. hic hymenaeus erat, solataque publica damna priuatis lacrimans ornatur uictima poenae; induiturque sinus non haec ad uota paratos, uirginis et uiuae rapitur sine funere funus. at, simul infesti uentum est ad litora ponti, mollia per duras panduntur bracchia cautes; astrinxere pedes scopulis, iniectaque uincla, [5,550] et cruce uirginea moritura puella pependit. seruatur tamen in poena uultusque pudorque; supplicia ipsa decent; niuea ceruice reclinis molliter ipsa suae custos est uisa figurae. defluxere sinus umeris fugitque lacertos uestis et effusi scapulis haesere capilli. te circum alcyones pinnis planxere uolantes fleueruntque tuos miserando carmine casus et tibi contextas umbram fecere per alas. ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus [5,560] assuetasque sibi desit perfundere rupes, extulit et liquido Nereis ab aequore uultus et, casus miserata tuos, rorauit et undas. ipsa leui flatu refouens pendentia membra aura per extremas resonauit flebile rupes. tandem Gorgonei uictorem Persea monstri felix illa dies redeuntem ad litora duxit. isque, ubi pendentem uidit de rupe puellam, diriguit, facie quem non stupefecerat hostis, uixque manu spolium tenuit, uictorque Medusae [5,570] uictus in Andromeda est. iam cautibus inuidet ipsis felicisque uocat, teneant quae membra, catenas; et, postquam poenae causam cognouit ab ipsa, destinat in thalamos per bellum uadere ponti, altera si Gorgo ueniat, non territus illa. concitat aerios cursus flentisque parentes promissu uitae recreat pactusque maritam ad litus remeat. grauidus iam surgere pontus coeperat ac longo fugiebant agmine fluctus impellentis onus monstri. caput eminet undas [5,580] scindentis pelagusque uomit, circumsonat aequor dentibus, inque ipso rapidum mare nauigat ore; hinc uasti surgunt immensis torquibus orbes tergaque consumunt pelagus. sonat undique Phorcys atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem. infelix uirgo, quamuis sub uindice tanto quae tua tunc fuerat facies! quam fugit in auras spiritus! ut toto caruerunt sanguine membra, cum tua fata cauis e rupibus ipsa uideres adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem [5,590] quantula praeda maris! quassis hic subuolat alis Perseus et semet caelo iaculatur in hostem Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum. illa subit contra uersamque a gurgite frontem erigit et tortis innitens orbibus alte emicat ac toto sublimis corpore fertur. sed, quantum illa subit, semper, iaculata profundo, is tantum reuolat laxumque per aethera ludit nec cedit tamen illa uiro, sed saeuit in auras morsibus, et uani crepitant sine uulnere dentes; [5,600] efflat et in caelum pelagus mergitque uolantem sanguineis undis pontumque exstillat in astra. spectabat pugnam pugnandi causa puella, iamque oblita sui metuit pro uindice tali suspirans animoque magis quam corpore pendet. tandem confossis subsedit belua membris plena maris summasque iterum remeauit ad undas et magnum uasto contexit corpore pontum, tum quoque terribilis nec uirginis ore uidenda. perfundit liquido Perseus in marmore corpus, [5,610] maior et ex undis ad cautes peruolat altas soluitque haerentem uinclis de rupe puellam desponsam pugna, nupturam dote mariti. hic dedit Andromedae caelum stellisque sacrauit mercedem tanti belli, quo concidit ipsa Gorgone non leuius monstrum pelagusque leuauit. Quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto nascitur, immitis ueniet poenaeque minister carceris et duri custos, quo stante superbe prostratae iaceant miserorum in limine matres [5,620] pernoctesque patres cupiant extrema suorum oscula et in proprias animam transferre medullas. carnificisque uenit mortem uendentis imago accensosque rogos, cui stricta saepe securi supplicium uectigal erit, qui denique posset pendentem e scopulis ipsam spectare puellam, uinctorum dominus sociusque in parte catenae interdum, poenis ut noxia corpora seruet. Piscibus exortis cum pars uicesima prima signabit terrae limen, fulgebit et orbi, [5,630] aerius nascetur Equus caeloque uolabit, uelocisque dabit sub tali tempore partus omne per officium uigilantia membra ferentis. hic glomerabit equo gyros dorsoque superbus ardua bella geret rector cum milite mixtus; hic stadium fraudare fide poteritque uideri mentitus passus et campum tollere cursu. quamuis extremo citius reuolauerit orbe nuntius extremumue leuis penetrauerit orbem? uilibus ille etiam sanabit uulnera sucis [5,640] quadrupedum, et medicas herbas in membra ferarum nouerit, humanos et quae nascentur ad usus. Nixa genu species et Graio nomine dicta Engonasin, cui nulla fides sub origine constat, dextra per extremos attollit lumina Pisces. hinc fuga nascentum, dolus insidiaeque creantur, grassatorque uenit media metuendus in urbe. et, si forte aliquas animus consurget in artes, in praerupta dabit studium, uendetque periclo ingenium, ac tenuis ausus sine limite gressus [5,650] certa per extentos ponet uestigia funes et caeli meditatus iter uestigia perdet paene sua et pendens populum suspendet ab ipso. Laeua sub extremis consurgunt sidera Ceti Piscibus Andromedan ponto caeloque sequentis. hic trahit in pelagi caedes et uulnera natos squamigeri gregis, extentis laqueare profundum retibus et pontum uinclis artare furentis; et uelut in laxo securas aequore phocas carceribus claudent raris et compede nectent [5,660] incautosque trahent macularum nemine thynnos. nec cepisse sat est: luctantur corpora nodis expectantque nouas acies ferroque necantur, inficiturque suo permixtus sanguine pontus. tum quoque, cum toto iacuerunt litore praedae, altera fit caedis caedes: scinduntur in artus, corpore et ex uno uarius discribitur usus. illa datis melior, sucis pars illa retentis. hinc sanies pretiosa fluit floremque cruoris euomit ex mixto gustum sale temperat oris; [5,670] illa putris turbae strages confunditur omnis permiscetque suas alterna in damna figuras communemque cibis usum sucumque ministrat. aut, cum caeruleo stetit ipsa simillima ponto squamigerum nubes turbaque immobilis haeret, excipitur uasta circum uallata sagena ingentisque lacus et Bacchi dolia complet humoresque uomit socias per mutua dotes et fluit in liquidam tabem resoluta medullas. quin etiam magnas poterunt celebrare salinas [5,680] et pontum coquere et ponti secernere uirus, cum solidum certo distendunt margine campum appelluntque suo deductum ex aequore fluctum claudendoque negant abitum: sic suscipit undas area et epoto per solem umore nitescit. congeritur siccum pelagus mensisque profundi canities detonsa maris, spumaeque rigentis ingentis faciunt tumulos, pelagique uenenum, quo perit usus aquae suco corruptus amaro, uitali sale permutant redduntque salubre. [5,690] At, reuoluta polo cum primis uultibus Arctos ad sua perpetuos reuocat uestigia passus numquam tincta uadis sed semper flexilis orbe, aut Cynosura minor cum prima luce resurgit et pariter uastusue Leo uel Scorpius acer nocte sub extrema promittunt iura diei : non inimica ferae tali sub tempore natis ora ferent, placidasque regent commercia gentes. ille manu uastos poterit frenare leones et palpare lupos, pantheris ludere captis, [5,700] nec fugiet ualidas cognati sideris ursas inque artes hominum peruersaque munera ducet; ille elephanta premet dorso stimulisque mouebit turpiter in tanto cedentem pondere punctis; ille tigrim rabie soluet pacique domabit, quaeque alia infestant furiis animalia terras iunget amicitia secum, catulosque sagacis ---. tertia Pleiadas dotauit forma sorores femineum rubro uultum suffusa pyropo, inuenitque parem sub te, Cynosura, colorem, [5,710] et quos Delphinus iaculatur quattuor ignes Deltotonque tribus facibus, similique nitentem luce Aquilam et flexos per lubrica terga dracones. tum quartum sextumque genus discernitur omni e numero, summamque gradus qui iungit utramque. 715 maxima pars numero censu concluditur imo, quae neque per cunctas noctes neque tempore in omni resplendet uasto caeli summota profundo, sed, cum clara suos auertit Delia cursus cumque uagae stellae terris sua lumina condunt, [5,720] mersit et ardentis Orion aureus ignes signaque transgressus permutat tempora Phoebus, effulget tenebris et nocte accenditur atra. tum conferta licet caeli fulgentia templa cernere seminibus totumque micare 725 stipatum stellis mundum nec cedere summa floribus aut siccae curuum per litus harenae, sed, quot eant semper nascentes aequore fluctus, quot delapsa cadant foliorum milia siluis, amplius hoc ignes numero uolitare per orbem. [5,730] utque per ingentis populus discribitur urbes, principiumque patres retinent et proximum equester ordo locum, populumque equiti populoque subire uulgus iners uideas et iam sine nomine turbam, sic etiam magno quaedam res publica mundo est 735 quam natura facit, quae caelo condidit urbem. sunt stellae procerum similes, sunt proxima primis sidera, suntque gradus atque omnia iura priorum: maximus est populus summo qui culmine fertur; cui si pro numero uires natura dedisset, [5,740] ipse suas aether flammas sufferre nequiret, totus et accenso mundus flagraret Olympo.