[4,0] Liber IV. 1 Quid tam sollicitis uitam consumimus annis torquemurque metu caecaque cupidine rerum aeternisque senes curis, dum quaerimus, aeuum perdimus et nullo uotorum fine beati 5 uicturos agimus semper nec uiuimus umquam, pauperiorque bonis quisque est, quia plura requirit nec quod habet numerat, tantum quod non habet optat, cumque sibi paruos usus natura reposcat materiam struimus magnae per uota ruinae 10 luxuriamque lucris emimus luxuque rapinas, et summum census pretium est effundere censum? soluite, mortales, animos curasque leuate totque superuacuis uitam deplete querellis. fata regunt orbem, certa stant omnia lege 15 longaque per certos signantur tempora casus. nascentes morimur, finisque ab origine pendet. hinc et opes et regna fluunt et, saepius orta, paupertas, artesque datae moresque creatis et uitia et laudes, damna et compendia rerum. 20 nemo carere dato poterit nec habere negatum fortunamue suis inuitam prendere uotis aut fugere instantem: sors est sua cuique ferenda. an, nisi fata darent leges uitaeque necisque, fugissent ignes Aenean, Troia sub uno 25 non euersa uiro fatis uicisset in ipsis? aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres, Roma casis enata foret, pecudumque magistri in Capitolinos duxissent fulmina montes, includiue sua potuisset Iuppiter arce, 30 captus et a captis orbis foret: igne sepulto uulneribus uictor repetisset Mucius urbem, solus et oppositis clausisset Horatius armis pontem urbemque simul, rupisset foedera uirgo, tresque sub unius fratres uirtute iacerent? 35 nulla acies tantum uicit: pendebat ab uno Roma uiro regnumque orbis sortita iacebat. quid referam Cannas admotaque moenibus arma 38a Varronemque fuga magnum 39b Fabiumque morando 39a postque tuos, Trasimenne, lacus, 38b cum uincere posset, 40 accepisse iugum uictae Carthaginis arces, seque ratum Hannibalem nostris cecidisse catenis exitium generis furtiua morte luisse? adde etiam Latias acies Romamque suismet pugnantem membris, adice et ciuilia bella 45 et Cimbrum in Mario Mariumque in carcere uictum. quod, consul totiens, exul, quod de exule consul adiacuit Libycis compar iactura ruinis eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem, hoc, nisi fata darent, numquam fortuna tulisset. [4,50] quis te Niliaco periturum litore, Magne, post uictas Mithridatis opes pelagusque receptum et tris emenso meritos ex orbe triumphos, cum te iam posses alium componere Magnum, crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis 55 eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae? quis tantum mutare potest sine numine fati? ille etiam caelo genitus caeloque receptus, cum bene compositis uictor ciuilibus armis iura togae regeret, totiens praedicta cauere 60 uulnera non potuit: toto spectante senatu, indicium dextra retinens nomenque, cruore deleuit proprio, possent ut uincere fata. quid numerem euersas urbes regumque ruinas, inque rogo Croesum Priamique in litore truncum, 65 cui nec Troia rogus? quid Xerxen, maius et ipso naufragium pelago? quid capto sanguine regem Romanis positum, raptosque ex ignibus ignes cedentemque uiro flammam quae templa ferebat? quot subitae ueniunt ualidorum in corpora mortes 70 seque ipsae rursus fugiunt errantque per ignes! ex ipsis quidam elati rediere sepulcris, atque his uita duplex, illis uix contigit una. ecce leuis perimit morbus grauiorque remittit; succumbunt artes, rationis uincitur usus, 75 cura nocet, cessare iuuat, mora saepe malorum dat pausas; laeduntque cibi parcuntque uenena. degenerant nati patribus uincuntque parentes ingeniumque suum retinent; transitque per illum, ex illo fortuna uenit. furit alter amore 80 et pontum tranare potest et uertere Troiam, alterius frons est scribendis legibus apta. ecce patrem nati perimunt natosque parentes mutuaque armati coeunt in uulnera fratres. non hominum hoc bellum est; coguntur tanta moueri 85 inque suas ferri poenas lacerandaque membra. quod Decios non omne tulit, non omne Camillos tempus et inuicta deuictum mente Catonem, materies in rem superat sed lege repugnat. et neque paupertas breuiores excipit annos 90 nec sunt immensis opibus uenalia fata, sed rapit ex tecto funus Fortuna superbo indicitque rogum summis statuitque sepulcrum. quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis! quin etiam infelix uirtus et noxia felix, 95 et male consultis pretium est, prudentia fallit; nec Fortuna probat causas, sequiturque merentis, sed uaga per cunctos nullo discrimine fertur. scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque, maius, et in proprias ducat mortalia leges [4,100] attribuatque suos ex se nascentibus annos fortunaeque uices. permiscet saepe ferarum corpora cum membris hominum: non seminis ille partus erit; quid enim nobis commune ferisque, quisue in portenti noxam peccarit adulter? 105 astra nouant formas caelumque interserit ora. denique, si non est, fati cur traditur ordo, cunctaque temporibus certis uentura canuntur? nec tamen haec ratio facinus defendere pergit uirtutemue suis fraudare in praemia donis. 110 nam neque mortiferas quisquam minus oderit herbas quod non arbitrio ueniunt sed semine certo, gratia nec leuior tribuetur dulcibus escis quod natura dedit fruges, non ulla uoluntas. sic hominum meritis tanto sit gloria maior 115 quod caelo laudem debent, rursusque nocentis oderimus magis in culpam poenasque creatos. nec refert scelus unde cadat, scelus esse fatendum. hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum. (quod quoniam docui, superest nunc ordine certo 120 caelestis fabricare gradus, qui ducere flexo tramite pendentem ualeant ad sidera uatem) Nunc tibi signorum mores summumque colorem et studia et uarias artes ex ordine reddam. Diues fecundis Aries in uellera lanis 125 exutusque nouis rursum spem semper habebit, naufragiumque inter subitum censusque beatos crescendo cadet et uotis in damna feretur, in uulgumque dabit fructus et mille per artes uellera diuersos ex se parientia quaestus: 130 nunc glomerare rudis nunc rursus soluere lanas, nunc tenuare leui filo nunc ducere telas, nunc emere et uarias in quaestum uendere uestes, quis sine non poterant ullae subsistere gentes uel sine luxuria. tantum est opus, ipsa suismet 135 asseruit Pallas manibus dignumque putauit, seque in Arachnaeo magnam putat esse triumpho. haec studia et similis dicet nascentibus artes, et dubia in trepido praecordia pectore finget seque sua semper cupientia uendere laude. 140 Taurus simplicibus dotabit rura colonis pacatisque labor ueniet; nec praemia laudis sed terrae tribuet partus. summittit in astris colla iugumque suis poscit ceruicibus ipse. ille suis Phoebi portat cum cornibus orbem 145 militiam indicit terris et segnia rura in ueteres reuocat cultus, dux ipse laboris, nec iacet in sulcis soluitque in puluere pectus. Serranos Curiosque tulit fascesque per arua tradidit, eque suo dictator uenit aratro. [4,150] laudis amor tacitae; mentes et corpora tarda mole ualent, habitatque puer sub fronte Cupido. Mollius e Geminis studium est et mitior aetas per uarios cantus modulataque uocibus ora et gracilis calamos et neruis insita uerba 155 ingenitumque sonum: labor est etiam ipse uoluptas. arma procul lituosque uolunt tristemque senectam, otia et aeternam peragunt in amore iuuentam. inueniunt et in astra uias numerisque modisque consummant orbem postque ipsos sidera linquunt: 160 natura ingenio minor est perque omnia seruit. in tot fecundi Gemini commenta feruntur. Cancer ad ardentem fulgens in cardine metam, quam Phoebus summis reuocatus cursibus ambit, articulum mundi retinet lucesque reflectit. 165 ille tenax animi nullosque effusus in usus attribuit uarios quaestus artemque lucrorum: merce peregrina fortunam ferre per urbes et grauia annonae speculantem incendia uentis credere opes orbisque orbi bona uendere posse 170 totque per ignotas commercia iungere terras atque alio sub sole nouas exquirere praedas et rerum pretio subitos componere census. ignaua et, celeris optando sortibus annos, dulcibus usuris aequo Ioue tempora uendit. 175 ingenium sollers suaque in compendia pugnax. Quis dubitet, uasti quae sit natura Leonis quasque suo dictet signo nascentibus artes? ille nouas semper pugnas, noua bella ferarum apparat, et spolio uiuit pecorumque rapinis; 180 hos habet hoc studium, postes ornare superbos pellibus et captas domibus praefigere praedas et pacare metu siluas et uiuere rapto. sunt quorum similis animos nec moenia frenent, sed pecudum mandris media grassentur in urbe 185 et laceros artus suspendant fronte tabernae luxuriaeque parent caedem mortesque lucrentur. ingenium ad subitas iras facilisque recessus aequale et puro sententia pectore simplex. At quibus Erigone dixit nascentibus aeuum 191 ad studium ducet mores et pectora doctis artibus instituet, nec tam compendia census quam causas uiresque dabit perquirere rerum. illa decus linguae faciet regnumque loquendi 195 atque oculos mentis, qui possint cernere cuncta quamuis occultis naturae condita causis. hinc et scriptor erit uelox, cui littera uerbum est quique notis linguam superet cursimque loquentis excipiat longas noua per compendia uoces. [4,200] in uitio bona sunt: teneros pudor impedit annos, magnaque naturae cohibendo munera frenat 190 ora magisterio nodisque coercita Virgo. 202 nec fecundus erit (quid mirum in uirgine?) partus. Librantes noctem Chelae cum tempore lucis per noua maturi post annum munera Bacchi 205 mensurae tribuent usus ac pondera rerum et Palamedeis certantem uiribus ortum, qui primus numeros rebus, qui nomina summis imposuit certumque modum propriasque figuras. hic etiam legum tabulas et condita iura 210 nouerit atque notis leuibus pendentia uerba, et licitum sciet, et uetitum quae poena sequatur, perpetuus populi priuato in limine praetor. non alio potius genitus sit Seruius astro, qui leges proprias posuit, cum iura retexit. 215 denique, in ambiguo fuerit quodcumque locatum et rectoris egens, diriment examina Librae. Scorpios armata uiolenta cuspide cauda, qua, sua cum Phoebi currum per sidera ducit, rimatur terras et sulcis semina miscet, 220 in bellum ardentis animos et Martia castra efficit et multo gaudentem sanguine mentem nec praeda quam caede magis. quin ipsa sub armis pax agitur: capiunt saltus siluasque peragrant, nunc hominum, nunc bella gerunt uiolenta ferarum, 225 nunc caput in mortem uendunt et funus harenae, atque hostem sibi quisque parat, cum bella quiescunt. sunt quibus et simulacra placent et ludus in armis (tantus amor pugnae), discuntque per otia bellum et quodcumque pari studium producitur arte. 230 At, quibus in bifero Centauri corpore sors est nascendi concessa, libet subiungere currus, ardentis et equos ad mollia ducere frena et totis armenta sequi pascentia campis, quadrupedum omne genus positis domitare magistris, 235 exorare tigres rabiemque auferre leoni cumque elephante loqui tantamque aptare loquendo artibus humanis uaria ad spectacula molem. quippe ferae mixtum est hominis per sidera corpus impositumque manet, quocirca regnat in illas. 240 quodque intenta gerit curuato spicula cornu, et neruos tribuit membris et acumina cordi et celeris motus nec delassabile pectus. Vesta tuos, Capricorne, fouet penetralibus ignes: hinc artes studiumque trahis. nam quidquid in usus 245 ignis eget poscitque nouas ad munera flammas sub te censendum est. scrutari caeca metalla, depositas et opes terrarum exurere uenis, materiamque manu certa duplicare erit a te, quidquid et argento fabricetur, quidquid et auro. [4,250] quod ferrum calidi soluant atque aera camini consummentque foci Cererem, tua munera surgent. addis et in uestes studium mercemque fugantem frigora, brumalem seruans per saecula sortem, qua retrahis ductas summa ad fastigia noctes 255 nascentemque facis reuocatis lucibus annum. hinc et mobilitas rerum, mutataque saepe 257a mens natat; et 258b Veneri mixto cum crimine seruit 258a pars prior, at 257b melior iuncto sub pisce senecta est. 259 Ille quoque, inflexa fontem qui proicit urna, cognatas tribuit iuuenalis Aquarius artes: cernere sub terris undas, inducere terris, ipsaque conuersis aspergere fluctibus astra litoribusque nouis per luxum illudere ponto et uarios fabricare lacus et flumina ficta 265 et peregrinantis domibus suspendere riuos. mille sub hoc habitant artes, quas temperat unda. quippe etiam mundi faciem sedesque mouebit sidereas caelumque nouum uersabit in orbem. mite genus dulcesque fluunt a sidere partus, 270 pectora nec sordent; faciles in damna feruntur; nec deest nec superest census. sic profluit urna. Ultima quos gemini producunt sidera Pisces, his erit in pontum studium, uitamque profundo 275 credent et puppes aut puppibus arma parabunt, quidquid et in proprios pelagus desiderat usus. innumerae ueniunt artes: uix nomina rebus sufficiunt, tot sunt paruae quoque membra carinae. adde gubernandi studium, quod uenit in astra 280 et pontum caelo uincit. bene nouerit orbem fluminaque et portus, mundum uentosque, necesse est iamque huc atque illuc agilem conuertere clauum et frenare ratem fluctusque effundere rector, iam remis agere et lentas inflectere tonsas. 285 quin placidum ductis euerrere retibus aequor litoribusque suis populos exponere captos aut uncos celare cibis aut carcere fraudem, naualis etiam pugnas, pendentia bella, attribuunt pelagique infectos sanguine fluctus. 290 fecundum genus est natis et amica uoluntas et celeres motus mutataque cuncta per aeuum. Hos tribuunt mores atque has nascentibus artes bis sex materia propria pollentia signa. Sed nihil in semet totum ualet: omnia uires 295 cum certis sociant signis sub partibus aequis et uelut hospitio mundi commercia iungunt conceduntque suas partes retinentibus astris. quam partem Graiae dixere decanica gentes. a numero nomen positum est, quod partibus astra [4,300] condita tricenis triplici sub sorte feruntur et tribuunt denas in se coeuntibus astris inque uicem ternis habitantur sidera signis. sic altis natura manet consaepta tenebris et uerum in caeco est multaque ambagine rerum; 305 nec breuis est usus nec amat compendia caelum, uerum aliis alia opposita est et fallit imago mentiturque suas uires et munera celat. quae tibi non oculis, alta sed mente fuganda est caligo, penitusque deus, non fronte, notandus. 310 Nunc quae sint coniuncta quibus quoue ordine reddam, ne lateant aliae uires aliena per astra. namque Aries primam partem sibi uindicat ipsi, altera sors Tauro, Geminis pars tertia cedit. sidera sic inter diuisum dicitur astrum 315 totque dabit uires dominos quotcumque recepit. diuersa in Tauro ratio est, nec parte sub ulla censetur: Cancro primam mediamque Leoni, extremam Erigonae tribuit. natura per astrum stat tamen et proprias miscet per singula uires. 320 Libra decem partes Geminorum prima capessit, Scorpios adiunctas; Centauri tertia pars est, nec quicquam numero discernitur, ordine cedit. Cancer in aduersum Capricorni derigit astrum bis quinas primum partes, dignatus in illo 325 temporis articulo sub quo censetur et ipse, quod facit aequalis luces brumalibus umbris cognatamque gerit diuerso in cardine legem; alterius partis perfundit Aquarius ignes, quem subeunt Pisces extremo sidere Cancri. 330 at Leo consortis meminit sub lege trigoni Lanigerumque ducem recipit Taurumque quadrato coniunctum sibi; sub Geminis pars tertia fertur: hos quoque contingit per senos linea flexus. praecipuum Erigone Cancro concedit honorem 335 cui primam tribuit partem; uicina relicta est uicino, Nemeaee, tibi; pars ipsius una est quae fastidito concessa est iure potiri. sed Libra exemplo gaudet, pariterque regentem noctes atque dies diuerso in tempore secum 340 Lanigerum sequitur: ueris iuga temperat ille, haec autumnalis componit lucibus umbras: nulli concedit primam, traditque sequenti uicinam partem; Centauri tertia summa est. Scorpios in prima Capricornum parte locauit, 345 alterius dominum fecit cui nomen ab undis, extremas uoluit partes sub Piscibus esse. at qui contento minitatur spicula neruo Lanigero primas tradit sub iure trigoni et medias Tauro partes Geminisque supremas. [4,350] nec manet ingrati Capricornus crimine turpis sed munus reddit Cancro recipitque receptus principiumque sui donat; coniuncta Leonis regna ferunt, summas partes et Virginis esse. fontibus aeternis gaudens urnaque fluenti 355 iura sui Librae permittit prima regenda, haerentisque decem partes Nepa uindicat ipsi; summas Centaurus retinet iuuenale per astrum. iam superant gemini Pisces, qui sidera claudunt. Lanigero primos tradunt in finibus usus, 360 perque decem medias partes tu, Taure, receptus; quod superest, ipsi sumunt, utque orbe feruntur extremo sic et sortis pars ultima cedit. Haec ratio retegit latitantis robora mundi in plurisque modos repetitaque nomina caelum 365 diuidit et melius sociat, quo saepius, orbem. nec tua sub titulis fallantur pectora notis: dissimulant, non ostendunt mortalibus astra. altius est acies animi mittenda sagacis inque alio quaerendum aliud iunctisque sequendum 370 uiribus; et, cuius signi quis parte creatur, eius habet mores atque illo nascitur astro. talis per denas sortes natura feretur. testis erit uarius sub eodem sidere fetus, quodque in tam multis animantum milibus, uno 375 quae ueniunt signo, tot sunt, quot corpora, mores, et genus externum referunt aliena per astra, confusique fluunt partus hominum atque ferarum. scilicet in partes iunguntur condita pluris diuersasque ferunt proprio sub nomine leges. 380 nec tantum lanas Aries nec Taurus aratra nec Gemini Musas nec merces Cancer amabit, nec Leo uenator ueniet nec Virgo magistra, mensuris aut Libra potens aut Scorpios armis Centaurusque feris, igni Capricornus et undis 385 ipse suis Iuuenis geminique per aequora Pisces; mixta sed in pluris sociantur sidera uires. 'Multum' inquis 'tenuemque iubes me ferre laborem, rursus et in magna mergis caligine mentem, cernere cum facili lucem ratione uiderer.' 390 quod quaeris, deus est: conaris scandere caelum fataque fatali genitus cognoscere lege et transire tuum pectus mundoque potiri. pro pretio labor est nec sunt immunia tanta, ne mirere uiae flexus rerumque catenas. 395 admitti potuisse sat est: sint cetera nostra. at nisi perfossis fugiet te montibus aurum, obstabitque suis opibus super addita tellus. ut ueniant gemmae, totus transibitur orbis, nec lapidum pretio pelagus cepisse pigebit. [4,400] annua solliciti consument uota coloni, et quantae mercedis erunt fallacia rura! quaeremus lucrum uentis Martemque sequemur in praedas. pudeat tanto bona uelle caduca. luxuriae quoque militia est, uigilatque ruinis 405 uenter, et, ut pereant, suspirant saepe nepotes. quid caelo dabimus? quantum est, quo ueneat omne? impendendus homo est, deus esse ut possit in ipso. Hac tibi nascentum mores sunt lege notandi. nec satis est signis dominantia discere signa 410 per denos numeros et quae sint insita cuique; sed proprias partes ipsas spectare memento uel glacie rigidas uel quas exusserit ignis, et sterilis utroque tamen, quas largior umor quasue minor iusto uitiat. namque omnia mixtis 415 uiribus et uario consurgunt sidera textu. est aequale nihil. terrenos aspice tractus et maris et uariis fugientia flumina ripis: crimen ubique frequens et laudi noxia iuncta est. sic sterilis tellus laetis interuenit aruis 420 ac subito rumpit paruo discrimine foedus; et modo portus erat pelagi iam uasta charybdis, laudatique cadit post paulum gratia ponti; et nunc per scopulos, nunc campis labitur amnis, et, faciens iter aut quaerens, curritue reditue. 425 sic etiam caeli partes uariantur in astris: ut signum signo, sic a se discrepat ipsum momentoque negat uires usumque salubrem, quodque per has geritur partes sine fruge creatur aut cadit aut multis sentit bona mixta querellis. 430 hae mihi signandae proprio sunt carmine partes. sed quis tot numeros totiens sub lege referre, tot partes iterare queat, tot dicere summas, proque artis causis faciem mutare loquendi? ingeminem si uerba, piget; sed gratia deerit, in uanumque labor cedit quem despicit auris. sed mihi per carmen fatalia iura ferenti et sacros caeli motus ad iussa loquendum est, nec fingenda datur, tantum monstranda figura. ostendisse deum nimis est: dabit ipse sibimet 440 pondera. nec fas est uerbis splendescere mundum: rebus erit maior. nec parua est gratia nostri oris, si tantum poterit signare canenda. accipe damnandae quae sint per sidera partes. Lanigeri pars quarta nocet nec sexta salubris; 445 septima par illi ac decima est decimaeque secunda quaeque duas duplicant summas septemque nouemque; unaque uiginti numeris pars addita laedit et quinta et duram consummans septima partem. Tauri nona mala est, similis cui tertia pars est [4,450] post decimam nec non decimae pars septima iuncta; bisque undena notans et bis duodena nocentes quaeque decem trisque ingeminat fraudatque duobus triginta numeros et tu, tricesima summa, es. Pestifera in Geminis pars prima et tertia signi, 455 septima non melior, ter quintae noxia par est, unaque bis denis breuior nocet unaque maior, et similis noxae ueniet uicesima quinta cumque duae subeunt uel cum se quattuor addunt. Nec Cancri prima immunis nec tertia pars est 460 nec sexta; octaua est similis, decimaque peracta prima rapit, nec ter quintae clementior usus; septima post decimam luctum et uicesima portat et quinta accedens et septima nonaque summa. Tu quoque contactu primo, Nemeaee, timendus, 465 et quarta sub parte premis; bis quinta salubri terque caret caelo, uicesima et altera laedit; e tribus appositis uitiat totidemque secutis ultima, nec prima melior tricesima pars est. Erigones nec pars prima est nec sexta nec una 470 ad decimam nec quarta nec octaua utilis umquam; proxima uiginti numeris et quarta timenda est, et quae ter decimam claudit sors ultima partem. Et quinta in Chelis et septima inutilis astri, tertia et undecimae decimaeque est septima iuncta 475 quartaque bis denis actis et septima et ambae quae numerum claudunt nona et tricesima partes. Scorpios in prima reus est, cui tertia par est et sexta et decima et quae ter tibi quinta notatur, undecimam geminans et quae uicesima quinta est 480 octauoque manet numero nonumque capessit. Si te fata sinant, quartam ne selige partem Centauri; fuge et octauam; sex bisue peractis octo, bis aut denis, metuendus dicitur aer, cumque iterum duodena refert aut terna decemque 485 aut septena quater, uel cum ter dena figurat. Nec pars optanda est Capricorni septima; nona consentit decimamque sequens quam tertia signat et tribus aut una quae te, uicesima, fraudat quaeue auget quinto numero uel septima fertur. 489a Pars est prima nocens fundentis semper Aquari, damnanda et decimae succedens prima peractae tertiaque et quinta et numero quae condita nono est et post uiginti prima et uicesima quinta cumque illa quartam accumulans uicesima nona. Tertia per geminos et quinta et septima Pisces, 495 undecima et decimae metuenda est septima iuncta; et quinta in quinos numeros reuocata duasque accipiens ultra summas metuenda feretur. Hae partes sterilem ducunt et frigore et igni aera uel sicco uel quod superauerit umor, [4,500] seu rapidos Mauors ignes iaculatur in illum Saturnusue suam glaciem Phoebusue uapores. Nec te perceptis signorum cura relinquat partibus: in tempus quaedam mutantur, et ortu accipiunt proprias uires ultraque remittunt. 505 Namque, ubi se summis Aries extollet ab undis et ceruice prior flexa quam cornibus ibit, non contenta suo generabit pectora censu et dabit in praedas animos soluetque pudorem: tantum audere iuuat. sic ipse in cornua fertur 510 ut ruat aut uincat. non illos sedibus isdem mollia per placidas delectant otia curas, sed iuuat ignotas semper transire per urbes scrutarique nouum pelagus totius et esse orbis in hospitio. testis tibi Laniger ipse, 515 cum uitreum findens aurauit uellere pontum orbatumque sua Phrixum per fata sorore Phasidos ad ripas et Colchida tergore uexit. At, quos prima creant nascentis sidera Tauri, feminei incedunt. nec longe causa petenda est, 520 si modo per causas naturam quaerere fas est: auersus uenit in caelum diuesque puellis, Pleiadum paruo referens glomeramine sidus. accedunt et ruris opes, propriaque iuuencum dote per inuersos exornat uomere campos. 525 Sed, Geminos aequa cum profert unda tegitque parte, dabit studia et doctas producet ad artes. nec triste ingenium sed dulci tincta lepore corda creat, uocisque bonis citharaeque sonantis instruit, et dotes cantus cum pectore iungit. 530 At, niger obscura Cancer cum nube feretur, qua uelut exustus Phoebeis ignibus ignis deficit et multa fuscat caligine sidus, lumina deficient partus, geminamque creatis mortem fata dabunt: se quisque et uiuit et effert. 535 Sicui per summas auidus produxerit undas ora Leo et scandat malis hiscentibus orbem, ille patri natisque reus, quas ceperit ipse, non legabit opes, censumque immerget in ipso. tanta fames animumque cibi tam dira cupido 540 corripit, ut capiat semet nec compleat umquam, inque epulas funus reuocet pretiumque sepulcri. Erigone surgens, quae rexit saecula prisca iustitia rursusque eadem labentia fugit, alta per imperium tribuit fastigia summum, 545 rectoremque dabit legum iurisque sacrati sancta pudicitia diuorum templa colentem. Sed, cum autumnales coeperunt surgere Chelae, felix aequato genitus sub pondere Librae. iudex examen sistet uitaeque necisque [4,550] imponetque iugum terris legesque rogabit. illum urbes et regna trement nutuque regentur unius et caeli post terras iura manebunt. Scorpios extremae cum tollet lumina caudae, siquis erit stellis tunc suffragantibus ortus, 555 urbibus augebit terras iunctisque iuuencis moenia succinctus curuo describet aratro, aut sternet positas urbes inque arua reducet oppida et in domibus maturas reddet aristas. tanta erit et uirtus et cum uirtute potestas. 560 Nec non Arcitenens, prima cum ueste resurgit, pectora clara dabit bello, magnisque triumphis conspicuum patrias uictorem ducet ad arces, altaque nunc statuet nunc idem moenia uertet. sed nimium indulgens rebus Fortuna secundis 565 inuidet in facie saeuitque asperrima fronti. horrendus bello Trebiam Cannasque lacumque ante fugam tali pensabat imagine uictor. Ultimus in caudae Capricornus acumine summo militiam in ponto dictat puppisque colendae 570 dura ministeria et tenui discrimine mortis. Quod si quem sanctumque uelis castumque probumque hic tibi nascetur cum primus Aquarius exit. Ne uelit et primos animus procedere Pisces, garrulitas odiosa datur linguaeque uenenum 575 uerba maligna nouas mutantis semper ad aures criminaque ad populum populi ferre ore bilingui. nulla fides inerit natis, sed summa libido ardentem medios animum iubet ire per ignes. scilicet in piscem sese Cytherea nouauit, 580 cum Babyloniacas summersa profugit in undas anguipedem alatos umeros Typhona ferentem, inseruitque suos squamosis Piscibus ignes. nec solus fuerit geminis sub Piscibus ortus: frater erit dulcisue soror, materue duorum. 585 Nunc age diuersis dominantia sidera terris percipe. sed summa est rerum referenda figura. quattuor in partes caeli discribitur orbis, nascentem lapsumque diem mediosque calores teque, Helice. totidem uenti de partibus isdem 590 erumpunt secumque gerunt per inania bella. asper ab axe ruit Boreas, fugit Eurus ab ortu, Auster amat medium solem Zephyrusque profectum. hos inter binae mediis e partibus aurae exspirant similis mutato nomine flatus. 595 ipsa natat tellus pelagi lustrata corona cingentis medium liquidis amplexibus orbem, inque sinus pontum recipit, qui uespere ab atro admissus dextra Numidas Libyamque calentem alluit et magnae quondam Carthaginis arces, [4,600] litoraque in Syrtes reuocans sinuata uadosas rursum usque ad Nilum derectis fluctibus exit. laeua freti caedunt Hispanas aequora gentes teque in uicinis haerentem, Gallia, terris Italiaeque urbes dextram sinuantis in undam 605 usque canes ad, Scylla, tuos auidamque Charybdin. hac ubi se primum porta mare fudit, aperto enatat Ionio laxasque uagatur in undas et, prius ut, laeua se fundens circuit omnem Italiam, Hadriaco mutatum nomina ponto, 610 Eridanique bibit fluctus, uetat aequore bellum Illyricum, Epirumque lauat claramque Corinthum et Peloponnesi patulas circumuolat oras; rursus et in laeuum refluit uastoque recessu Thessaliae fines et Achaica praeterit arua. 615 hinc penitus iuuenisque freto mersaeque puellae truditur inuitum, faucesque Propontis aperto Euxino iniungit ponto Maeotis et undis, quae tergo coniuncta manet fontemque ministrat. inde ubi in angustas reuocatus nauita fauces 620 Hellespontiacis iterum se fluctibus effert, Icarium Aegaeumque secat laeuaque nitentis miratur populos Asiae totidemque tropaea quot loca et innumeras gentes Taurumque minantem fluctibus et Cilicum populos Syriamque perustam 625 ingentique sinu fugientis aequora terras, donec in Aegyptum redeunt curuata per undas litora Niliacis iterum morientia ripis. haec medium terris circumdat linea pontum atque his undarum tractum constringit harenis. 630 mille iacent mediae diffusa per aequora terrae. Sardiniam in Libyco signant uestigia plantae, Trinacria Italia tantum praecisa recessit, aduersa Euboicos miratur Graecia montes, Aegaeis Crete ciuem sortita Tonantem 635 Aegyptique Cypros pulsatur fluctibus omnis. totque minora sola, tamen emergentia ponto litora, inaequalis Cycladas Delonque Rhodonque Aulidaque et Tenedon uicinaque Corsica terris litora Sardiniae primumque intrantis in orbem 640 Oceani uictricem Ebusum et Balearica rura, innumeri surgunt scopuli montesque per altum. Nec tantum ex una pontus sibi parte reclusit faucibus abruptis orbem; nam litora plura impulit oceano Phorcys, sed montibus altis 645 est uetitus totam ne uinceret aequore terram. namque inter borean ortumque aestate nitentem in longum angusto penetrabilis aequore fluctus peruenit et patulis tum demum funditur aruis Caspiaque Euxini similis facit aequora ponti. [4,650] altera sub medium solem duo bella perinde intulit Oceanus terris. nam Persica fluctus arua tenet, titulum pelagi praedatus ab isdem quae rigat ipse locis, latoque infunditur orbe. nec procul in mollis Arabas terramque ferentem 655 delicias uariaeque nouos radicis odores leniter affundit gemmantia litora pontus, et terrae mare nomen habet. media illa duobus 657a quondam Carthago regnum sortita sub armis, ignibus Alpinas cum contudit Hannibal arces, 660 fecit et aeternum Trebiam Cannasque sepulcris obruit et Libyam Latias infudit in urbes. huc uarias pestes diuersaque monstra ferarum congessit bellis natura infesta futuris. horrendos angues habitataque membra ueneno 665 et mortis pastu uiuentia, crimina terrae, et uastos elephantas habet, saeuosque leones in poenas fecunda suas parit horrida tellus et portentosos cercopum ludit in ortus ac sterili peior siccas infestat harenas, 670 donec ad Aegypti ponat sua iura colonos. inde Asiae populi diuesque per omnia tellus: auratique fluunt amnes gemmisque relucet pontus, odoratae spirant medicamina siluae: India notitia maior, Parthique uel orbis 675 alter, et in caelum surgentis moenia Tauri totque illum circa diuerso nomine gentes ad Tanain Scythicis dirimentem fluctibus orbes Maeotisque lacus Euxinique aspera ponti. (aequora et extremum Propontidos Hellespontum) 680 hanc Asiae metam posuit natura potentis. quod superest Europa tenet, quae prima natantem fluctibus excepitque Iouem taurumque resoluit, ponere passa suos ignes, onerique iugauit. ille puellari donauit nomine litus 685 et monumenta sui titulo sacrauit amoris. maxima terra uiris et fecundissima doctis artibus: in regnum florentes oris Athenae; Sparta manu, Thebae diuis, et rege uel uno princeps Pella domus, Troiani gratia belli; 690 Thessalia Epirosque potens uicinaque ripa Illyris, et Thrace Martem sortita colonum, et stupefacta suos inter Germania partus; Gallia per census, Hispania maxima bellis; Italia in summa, quam rerum maxima Roma 695 imposuit terris caeloque adiungitur ipsa. Hos erit in fines orbis pontusque uocandus, quem deus in partes per singula diuidit astra ac sua cuique dedit tutelae regna per orbem et proprias gentes atque urbes addidit altas, [4,700] in quibus assererent praestantis sidera uires. Ac, uelut humana est signis discripta figura, et, quamquam communis eat tutela per omne corpus, et in proprium diuisis artubus exit : (namque Aries capiti, Taurus ceruicibus haeret, 705 bracchia sub Geminis censentur, pectora Cancro, te scapulae, Nemeaee, uocant teque ilia, Virgo, Libra colit clunes et Scorpios inguine regnat, at femina Arcitenens, genua et Capricornus amauit, cruraque defendit Iuuenis, uestigia Pisces), 710 sic alias aliud terras sibi uindicat astrum. Idcirco in uarias leges uariasque figuras dispositum genus est hominum, proprioque colore formantur gentes, sociataque iura per artus materiamque parem priuato foedere signant. 715 flaua per ingentis surgit Germania partus, Gallia uicino minus est infecta rubore, asperior solidos Hispania contrahit artus. Martia Romanis urbis pater induit ora Gradiuumque Venus miscens bene temperat artus, 720 perque coloratas subtilis Graecia gentes gymnasium praefert uultu fortisque palaestras, et Syriam produnt torti per tempora crines. Aethiopes maculant orbem tenebrisque figurant perfusas hominum gentes; minus India tostos 725a progenerat; 726b tellusque natans Aegyptia Nilo lenius irriguis infuscat corpora campis 726a iam propior 725b mediumque facit moderata tenorem. 728 Phoebus harenosis Afrorum puluere terris exsiccat populos, et Mauretania nomen oris habet titulumque suo fert ipsa colore. adde sonos totidem uocum, totidem insere linguas et mores pro sorte paris ritusque locorum; adde genus proprium simili sub semine frugum et Cererem uaria redeuntem messe per urbes 735 nec paribus siliquas referentem uiribus omnis, nec te, Bacche, pari donantem munere terras atque alias aliis fundentem collibus uuas, cinnama nec totis passim nascentia campis; diuersas pecudum facies propriasque ferarum 740 et duplici clausos elephantas carcere terrae. quot partes orbis, totidem sub partibus orbes, ut certis discripta nitent regionibus astra perfunduntque suo subiectas aere gentes. Laniger in medio sortitus sidera mundo, Cancrum inter gelidumque Caprum per tempora ueris, asserit in uires pontum quem uicerat ipse, uirgine delapsa cum fratrem ad litora uexit et minui defleuit onus dorsumque leuari. illum etiam uenerata colit uicina Propontis [4,750] et Syriae gentes et laxo Persis amictu uestibus ipsa suis haerens Nilusque tumescens in Cancrum et tellus Aegypti iussa natare. Taurus habet Scythiae montes Asiamque potentem et mollis Arabas, siluarum ditia regna. 755 Euxinus Scythicos pontus sinuatus in arcus sub Geminis te, Phoebe, colit; uos Thracia, fratres, ultimus et sola uos tranans colit Indica Ganges. ardent Aethiopes Cancro, cui plurimus ignis: hoc color ipse docet. Phrygia, Nemeaee, potiris 760 Idaeae matris famulus regnoque feroci Cappadocum Armeniaeque iugis; Bithynia diues te colit et Macetum tellus, quae uicerat orbem. Virgine sub casta felix terraque marique est Rhodos, hospitium recturi principis orbem, 765 tumque domus uere Solis, cui tota sacrata est, cum caperet lumen magni sub Caesare mundi; Ioniae quoque sunt urbes et Dorica rura, Arcades antiqui celebrataque Caria fama. quod potius colat Italiam, si seligat, astrum 770 quam quod cuncta regit, quod rerum pondera nouit, designat summas et iniquum separat aequo, tempora quo pendent, coeunt quo noxque diesque? Hesperiam sua Libra tenet, qua condita Roma orbis et imperium retinet discrimina rerum, 775 lancibus et positas gentes tollitque premitque, qua genitus Caesar melius nunc condidit urbem et propriis frenat pendentem nutibus orbem. inferius uictae sidus Carthaginis arces et Libyam Aegyptique latus donataque rura 780 Cyrenes lacrimis radicis Scorpios acris eligit, Italiaeque tamen respectat ad undas Sardiniamque tenet fusasque per aequora terras. Cnosia Centauro tellus circumdata ponto paret, et in geminum Minois filius astrum 785 ipse uenit geminus. celeris hinc Creta sagittas asserit intentosque imitatur sideris arcus. insula Trinacriae fluitantem ad iura sororem subsequitur Triuiae sub eodem condita signo, proximaque Italiae tenui diuisa profundo 790 ora paris sequitur leges nec sidere rupta est. tu, Capricorne, regis quidquid sub sole cadente est positum gelidamque Helicen quod tangit ab illo, Hispanas gentes et quot fert Gallia diues; teque feris dignam tantum, Germania, matrem 795 asserit ambiguum sidus terraeque marisque aestibus assiduis pontum terrasque sequentem. sed Iuuenis nudos formatus mollior artus Aegyptum tepidam Tyriasque recedit ad arces et Cilicum gentes uicinaque Caribus arua. [4,800] Piscibus Euphrates datus est, ubi piscis amictu cum fugeret Typhona Venus subsedit in undis, 806 et Tigris et rubri radiantia litora ponti. 802 magna iacet tellus magnis circumdata ripis Parthis et a Parthis domitae per saecula gentes, Bactraque et Arii, Babylon et Susa Panosque, 805 nominaque innumeris uix complectenda figuris. 807 Sic diuisa manet tellus per sidera cuncta, e quibus in proprias partes sunt iura trahenda; namque eadem, quae sunt signis, commercia seruant, 810 utque illa inter se coeunt odioque repugnant, nunc aduersa polo, nunc et coniuncta trigono, quaeque alia in uarios affectus causa gubernat, sic terrae terris respondent, urbibus urbes, litora litoribus, regnis contraria regna; 815 sic erit et sedes fugienda petendaque cuique, sic speranda fides, sic et metuenda pericla, ut genus in terram caelo descendit ab alto. Percipe nunc etiam quae sint ecliptica Graio nomine, quod certos quasi delassata per annos 820 non numquam cessant sterili torpentia motu. scilicet immenso nihil est aequale sub aeuo perpetuosque tenet flores unumque tenorem, mutantur sed cuncta die uariantque per annos; et fecunda suis absistunt frugibus arua 825 continuosque negant partus effeta creando, rursus quae fuerant steriles ad semina terrae post noua sufficiunt nullo mandante tributa. concutitur tellus ualidis compagibus haerens subducitque solum pedibus; natat orbis in ipso 830 et uomit Oceanus pontum sitiensque resorbet nec sese ipse capit. sic quondam merserat urbes, humani generis cum solus constitit heres Deucalion scopuloque orbem possedit in uno. nec non, cum patrias Phaethon temptauit habenas, 835 arserunt gentes timuitque incendia caelum fugeruntque nouas ardentia sidera flammas atque uno metuit condi natura sepulcro. in tantum longo mutantur tempore cuncta atque iterum in semet redeunt. sic tempore certo 840 signa quoque amittunt uires sumuntque receptas. causa patet, quod, Luna quibus defecit in astris orba sui fratris noctisque immersa tenebris, cum medius Phoebi radios intercipit orbis nec trahit assuetum quo fulget Delia lumen, 845 haec quoque signa suo pariter cum sidere languent incuruata simul solitoque exempta uigori et uelut elatam Phoeben in funere lugent. ipsa docet titulo se causa: ecliptica signa dixere antiqui. pariter sed bina laborant, [4,850] nec uicina loco sed quae contraria fulgent, sicut Luna suo tum tantum deficit orbe cum Phoebum aduersis currentem non uidet astris. nec tamen aequali languescunt tempore cuncta, sed modo in affectus totus producitur annus, 855 nunc breuius lassata manent, nunc longius astra exceduntque suo Phoebeia tempora casu. atque, ubi perfectum est spatium quod cuique dicatur impleruntque suos certa statione labores bina per aduersum caelum fulgentia signa, 860 tum uice bina labant ipsis haerentia casus, quae prius in terras ueniunt terrasque relinquunt, sidereo non ut pugnet contrarius orbi sed, qua mundus agit cursus, inclinet et ipse, amissasque negant uires, nec munera tanta 865 nec similis reddunt noxas. locus omnia uertit. Sed quid tam tenui prodest ratione nitentem scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat spemque timor tollit prohibetque a limine caeli? 'conditur en' inquit 'uasto natura recessu 870 mortalisque fugit uisus et pectora nostra, nec prodesse potest quod fatis cuncta reguntur, cum fatum nulla possit ratione uideri.' quid iuuat in semet sua per conuicia ferri et fraudare bonis, quae nec deus inuidet ipse, 875 quosque dedit natura oculos deponere mentis? perspicimus caelum, cur non et munera caeli? inque ipsos penitus mundi descendere census seminibusque suis tantam componere molem et partum caeli sua per nutricia ferre 880 extremumque sequi pontum terraeque subire pendentis tractus et toto uiuere in orbe. (quanta et pars superet rationem discere noctis) iam nusquam natura latet; peruidimus omnem et capto potimur mundo nostrumque parentem 885 pars sua perspicimus genitique accedimus astris. an dubium est habitare deum sub pectore nostro in caelumque redire animas caeloque uenire, utque sit ex omni constructus corpore mundus aeris atque ignis summi terraeque marisque 890 hospitium menti totum quae infusa gubernet, sic esse in nobis terrenae corpora sortis sanguineasque animas animo, qui cuncta gubernat dispensatque hominem? quid mirum, noscere mundum si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis 895 exemplumque dei quisque est in imagine parua? an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est esse homines? proiecta iacent animalia cuncta in terra uel mersa uadis, uel in aere pendent, et, quia consilium non est, et lingua remissa, [4,900] omnibus una quies, uenter, sensusque per artus. unus in inspectus rerum uiresque loquendi ingeniumque capax uariasque educitur artes hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbes, edomuit terram ad fruges, animalia cepit 905 imposuitque uiam ponto, stetit unus in arcem erectus capitis uictorque ad sidera mittit sidereos oculos propiusque aspectat Olympum inquiritque Iouem; nec sola fronte deorum contentus manet, et caelum scrutatur in aluo 910 cognatumque sequens corpus se quaerit in astris. huic in tanta fidem petimus, quam saepe uolucres accipiunt trepidaeque suo sub pectore fibrae. an minus est sacris rationem ducere signis quam pecudum mortes auiumque attendere cantus? 915 atque ideo faciem caeli non inuidet orbi ipse deus uultusque suos corpusque recludit uoluendo semper seque ipsum inculcat et offert, ut bene cognosci possit doceatque uidentis, qualis eat, cogatque suas attendere leges. 920 ipse uocat nostros animos ad sidera mundus nec patitur, quia non condit, sua iura latere. quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est? nec contemne tuas quasi paruo in pectore uires: quod ualet, immensum est. sic auri pondera parui 925 exsuperant pretio numerosos aeris aceruos; sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est; paruula sic totum peruisit pupula caelum, quoque uident oculi minimum est, cum maxima cernant; sic animi sedes tenui sub corde locata 930 per totum angusto regnat de limite corpus. materiae ne quaere modum, sed perspice uires, quas ratio, non pondus, habet: ratio omnia uincit. ne dubites homini diuinos credere uisus, iam facit ipse deos mittitque ad sidera numen, 935 maius et Augusto crescet sub principe caelum.