[3,0] LIBER III. In noua surgentem maioraque uiribus ausum nec per inaccessos metuentem uadere saltus ducite, Pierides. uestros extendere fines conor et ignotos in carmina ducere census. 5 non ego in excidium caeli nascentia bella, fulminis et flammis partus in matre sepultos, non coniuratos reges Troiaque cadente Hectora uenalem cineri Priamumque ferentem, Colchida nec referam uendentem regna parentis 10 et lacerum fratrem stupro, segetesque uirorum taurorumque trucis flammas uigilemque draconem et reduces annos auroque incendia facta et male conceptos partus peiusque necatos; non annosa canam Messenes bella nocentis, 15 septenosue duces ereptaque fulmine flammis moenia Thebarum et uictam quia uicerat urbem, germanosue patris referam matrisque nepotes, natorumue epulas conuersaque sidera retro ereptumque diem, nec Persica bella profundo 20 indicta et magna pontum sub classe latentem immissumque fretum terris, iter aequoris undis; non regis magni spatio maiore canenda quam sunt acta loquar. Romanae gentis origo, quotque duces urbis tot bella atque otia, et omnis 25 in populi unius leges ut cesserit orbis, differtur. facile est uentis dare uela secundis fecundumque solum uarias agitare per artes auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa materies niteat. speciosis condere rebus 30 carmina uulgatum est, opus et componere simplex. at mihi per numeros ignotaque nomina rerum temporaque et uarios casus momentaque mundi signorumque uices partesque in partibus ipsis luctandum est. quae nosse nimis, quid, dicere quantum est? 35 carmine quid proprio? pedibus quid iungere certis? huc ades, o quicumque meis aduertere coeptis aurem oculosque potes, ueras et percipe uoces. impendas animum; nec dulcia carmina quaeras: ornari res ipsa negat contenta doceri. 40 et, siqua externa referentur nomina lingua, hoc operis, non uatis erit: non omnia flecti possunt, et propria melius sub uoce notantur. Nunc age subtili rem summam perspice cura, quae tibi praecipuos usus monstrata ministret 45 et certas det in arte uias ad fata uidenda, si bene constiterit uigilanti condita sensu. principium rerum et custos natura latentum (cum tantas strueret moles per moenia mundi et circum fusis orbem concluderet astris [3,50] undique pendentem in medium, diuersaque membra ordinibus certis sociaret corpus in unum, aeraque et terras flammamque undamque natantem mutua in alternum praebere alimenta iuberet, ut tot pugnantis regeret concordia causas 55 staretque alterno religatus foedere mundus), exceptum a summa nequid ratione maneret et quod erat mundi mundo regeretur ab ipso, fata quoque et uitas hominum suspendit ab astris, quae summas operum partes, quae lucis honorem, 60 quae famam assererent, quae numquam fessa uolarent. quae, quasi, per mediam, mundi praecordia, partem disposita, obtineant, Phoebum lunamque uagasque euincunt stellas nec non uincuntur et ipsa, his regimen natura dedit, propriasque sacrauit 65 unicuique uices sanxitque per omnia summam, undique uti fati ratio traheretur in unum. nam, quodcumque genus rerum, quotcumque labores quaeque opera atque artes, quicumque per omnia casus humana in uita poterant contingere, sorte 70 complexa est, tot et in partes, quot et astra locarat, disposuit, certasque uices, sua munera cuique attribuit, totumque hominis per sidera censum ordine sub certo duxit, pars semper ut eidem confinis parti uicinis staret in astris. 75 horum operum sortes ad singula signa locauit, non ut in aeterna caeli statione manerent et cunctos hominum pariter traherentur in ortus ex isdem repetita locis, sed tempore sedes nascentum acciperent proprias signisque migrarent 80 atque alias alii sors quaeque accederet astro, ut caperet genitura nouam per sidera formam nec tamen incerto confunderet omnia motu. sed, cum pars operum quae prima condita sorte est accepit propriam nascentis tempore sedem, 85 cetera succedunt signisque sequentibus haerent. ordo ducem sequitur donec uenit orbis in orbem. has autem facies rerum per signa locatas, in quibus omnis erit fortunae condita summa, ut cursu stellae septem laeduntue iuuantue 90 cardinibusue mouet diuina potentia mundum, sic felix aut triste uenit per singula fatum, talis et illius sors est speranda negoti. haec mihi sollemni sunt ordine cuncta canenda et titulis signanda suis rerumque figuris, 95 ut pateat positura operum nomenque genusque. Fortunae sors prima data est. hoc illa per artem censetur titulo, quia proxima continet in se fundamenta domus domuique haerentia cuncta: qui modus in seruis, qui sit concessus in aruis [3,100] quaque datum magnas operum componere moles, ut uaga fulgentis concordant sidera caeli. post hinc militiae locus est, qua quidquid in armis quodque peregrinas inter uersantibus urbes accidere assueuit titulo comprenditur uno. 105 tertia ad urbanos statio est numeranda labores (hoc quoque militiae genus est, ciuilibus actis compositum) fideique tenet parentia uincla; format amicitias et saepe cadentia frustra officia, et cultus contingant praemia quanta 110 edocet, appositis cum mundus consonat astris. iudiciorum opus in quarto natura locauit fortunamque fori: fundentem uerba patronum pendentemque reum lingua labrisque loquentis impositum, et populo nudantem condita iura 115 atque expensa sua soluentem iurgia fronte, cum iudex ueri nihil amplius aduocat ipso. quidquid propositas inter facundia leges efficit, hoc totum partem concessit in unam atque, utcumque regunt dominantia sidera, paret. 120 quintus coniugio gradus est per signa dicatus et socios tenet, et committens hospita iura iungitur et similis coniungens foedus amicos. in sexta diues numeratur copia sede atque adiuncta salus rerum, quarum altera quanti 125 contingant usus monet, altera quam diuturni, sidera ut inclinant uires et templa gubernant. septima censetur saeuis horrenda periclis, si male subscribunt stellae per signa locatae. nobilitas tenet octauam, qua constat honoris 130 condicio et famae modus et genus et specioso gratia praetexto. nonus locus occupat omnem natorum sortem dubiam patriosque timores omniaque infantum mixta nutricia turba. huic uicinus erit, uitae qui continet actum, 135 in quo sortimur mores, et qualibus omnis formetur domus exemplis, quamque ordine certo ad sua compositi discedant munera serui. praecipua undecima pars est in sorte locata, quae summam nostri semper uiresque gubernat, 140 quaque ualetudo constat, nunc libera morbis, nunc oppressa, mouent ut mundum sidera cumque. non alia est sedes, tempusue genusue medendi quae sibi deposcat uel cuius tempore praestet auxilium et uitae sucos miscere salubris. 145 ultimus et totam concludens ordine summam rebus apiscendis labor est, qui continet omnis uotorum effectus, et, quae sibi quisque suisque proponit studia atque artes, haec irrita ne sint. seu ferat officium nutus blanditus in omnis, [3,150] aspera siue foro per litem iurgia temptet, fortunamue petat pelago uentisque sequatur, seu Cererem plena uincentem credita messe aut repetat Bacchum per pinguia musta fluentem, hac in parte dies atque hac momenta dabuntur, 155 si bene conuenient stellae per signa sequentes; quarum ego posterius uires in utrumque ualentis ordine sub serto reddam, cum pandere earum incipiam effectus. nunc, ne permixta legentem confundant, nudis satis est insistere membris. 160 Et, quoniam certo digestos orbe labores nominaque in numerum uiresque exegimus omnis (athla uocant Grai, quae cuncta negotia rerum in genera et partes bis sex diuisa coercent), nunc, quibus accedant signis quandoque, canendum est. 165 perpetuas neque enim sedes eademue per omnis sidera nascentis retinent, sed tempore mutant, nunc huc nunc illuc signorum mota per orbem, incolumis tamen ut maneat qui conditus ordo est. ergo age, ne falsa uariet genitura figura, 170 si sua quemque uoles reuocare ad signa laborem, Fortunae conquire locum per sidera cuncta : qui tibi cum fuerit certa ratione repertus, cetera praedicto subeuntibus ordine signis coniunges, teneant proprias ut singula sedes. 175 et, ne forte uagus Fortunae quaerere sedem incipias, duplici certam ratione capesse. cum tibi, nascentis percepto tempore, forma constiterit caeli, stellis ad signa locatis, transuerso Phoebus si cardine celsior ibit 180 qui tenet exortum uel qui demergit in undas, per tempus licet affirmes natum esse diei. at, si subiectis senis fulgebit in astris inferior dextra laeuaque tenentibus orbem cardinibus, noctis fuerit per tempora natus. 185 haec tibi cum fuerint certo discrimine nota, tunc, si forte dies nascentem exceperit alma, a sole ad lunam numerabis in ordine partes signorum, ortiuo totidem de cardine duces, quem bene partitis memorant horoscopon astris. 190 in quodcumque igitur numerus peruenerit astrum hoc da Fortunae. iunges tum cetera signis athla suis, certo subeuntibus ordine cunctis. at, cum obducta nigris nox orbem texerit alis, siquis erit qui tum materna excesserit aluo, 195 uerte uias, sicut naturae uertitur ordo. consule tum Phoeben imitantem lumina fratris semper et in proprio regnantem tempore noctis; quotque ab ea Phoebus partes et signa recedit tot numerare iubet fulgens horoscopos a se. [3,200] hunc Fortuna locum teneat subeuntibus athlis, ordine naturae sicut sunt cuncta locata. Forsitan et quaeras, agili rem corde notandam, qua ratione queas, natalis tempore, nati exprimere immerso surgentem horoscopon orbe. 205 quod nisi subtili uisum ratione tenetur, fundamenta ruunt artis nec consonat ordo; cardinibus quoniam falsis, qui cuncta gubernant, mentitur faciem mundus nec constat origo flexaque momento uariantur sidera templi. 210 sed, quanta effectu, res est tam plena laboris cursibus aeternis mundum per signa uolantem, ut totum lustret curuatis arcubus orbem, exprimere et uultus eius componere certos ac tantae molis minimum deprendere punctum: 215 quae pars exortum uel quae fastigia mundi aut terat occasus aut imo sederit orbe. Nec me uulgatae rationis praeterit ordo, quae binas tribuit signis surgentibus horas et paribus spatiis aequalia digerit astra, 220 ut parte ex illa, qua Phoebi coeperit orbis, discedat numerus summamque accommodet astris, donec perueniat nascentis tempus ad ipsum, atque, ubi substiterit, signum dicatur oriri. sed iacet obliquo signorum circulus orbe, 225 atque alia inflexis oriuntur sidera membris, ast illis magis est rectus surgentibus ordo, ut propius nodis aliquod uel longius astrum est. uix finit luces Cancer, uix bruma reducit, quam breuis ille iacet, tam longus circulus hic est; 230 Libra Ariesque parem reddunt noctemque diemque. sic media extremis pugnant extremaque summis. nec nocturna minus uariant quam tempora lucis, sed tantum aduersis idem stat mensibus ordo. in tam dissimili spatio uariisque dierum 235 umbrarumque modis quis credere possit in auras omnia signa pari mundi sub lege meare? adde quod incerta est horae mensura neque ullam altera par sequitur, sed, sicut summa dierum uertitur, et partes surgunt rursusque recedunt; 240 cum tamen, in quocumque dies deducitur astro, sex habeat supra terras, sex signa sub illis. quo fit ut in binas non possint omnia nasci, cum spatium non sit sibi par pugnantibus horis, si modo bis senae seruantur luce sub omni, 245 quem numerum debet ratio sed non capit usus. Nec tibi constabunt aliter uestigia ueri, ni, lucem noctemque paris dimensus in horas, in quantum uario pateant sub tempore noris, regulaque exacta primum formetur in hora [3,250] quae segnemque diem perpendat et umbras. haec erit, in Libra cum lucem uincere noctes incipiunt uel cum medio concedere uere. tunc etenim solum bis senas tempora in horas aequa patent, medio quod currit Phoebus Olympo. 255 is cum per gelidas hiemes summotus in austros fulget in octaua Capricorni parte biformis, tunc angusta dies uernalis fertur in horas dimidiam atque nouem, sed nox oblita diei bis septem apposita, numerus ne claudicet, hora 260 dimidia. sic in duodenas exit utrimque et redit in solidum natura condita summa. inde cadunt noctes surguntque in tempora luces, donec ad ardentis pugnarunt sidera Cancri; atque ibi conuersis uicibus mutantur in horas 265 brumalis, noctemque dies lucemque tenebrae hibernam referunt, alternaque tempora uincunt. nunc huc nunc illuc gradibus per sidera certis impulsae, quorum ratio manifesta per artem collecta est uenietque suo per carmina textu. 270 atque haec est illas demum mensura per oras quas rigat aestiuis grauidus torrentibus amnis Nilus et erumpens imitatur sidera mundi per septem fauces atque ora fugantia pontum. Nunc age, quot stadiis et quanto tempore surgant 275 sidera, quotque cadant, animo cognosce sagaci, ne magna in breuibus lateant compendia dictis. nobile Lanigeri sidus, quod cuncta sequuntur, dena quater stadia exoriens duplicataque ducit cum cadit, atque horam surgens eiusque trientem 280 occupat, occiduus geminat. tum cetera signa octonis crescunt stadiis orientia in orbem et totidem amittunt gelidas uergentia in umbras. hora nouo crescit per singula signa quadrante tertiaque e quinta pars parte inducitur eius. 285 haec sunt ad Librae sidus surgentibus astris incrementa: pari momento damna trahuntur cum subeunt orbem. rursusque a sidere Librae ordine mutato paribus per tempora uersa momentis redeunt. nam, per quot creuerat astrum 290 Lanigeri stadia aut horas, tot Libra recedit; occiduusque Aries spatium tempusque cadendi quod tenet, in tantum Chelae consurgere perstant. excipiunt uicibus se signa sequentia uersis. haec ubi constiterint uigilanti condita mente 295 iam facile est tibi, quod quandoque horoscopet astrum, noscere, cum liceat certis surgentia signa ducere temporibus propriasque ascribere in horas, partibus ut ratio signo ducatur ab illo, in quo Phoebus erit, quarum mihi reddita summa est. [3,300] Sed neque per terras omnis mensura dierum umbrarumque eadem est, simili nec tempora summa mutantur: modus est uarius ratione sub una. nam, qua Phrixei ducuntur uellera signi Chelarumque fides iustaeque examina Librae, 305 omnia consurgunt binas ibi signa per horas, quod medius recto praeciditur ordine mundus aequalisque super transuersum uertitur axem. illic perpetua iunguntur pace diebus obscurae noctes; aequo stat foedere tempus; 310 omnibus autumnus signis, uer omnibus unum, una quod aequali lustratur linea Phoebo. nec refert illic quo sol decurrat in astro, litoreumne coquat Cancrum contrane feratur, (sideribus mediis an quae sint quattuor inter) quod, quamquam per tris signorum circulus arcus 315 obliquus iaceat, recto tamen ordine zonae consurgunt supra caput in terrasque feruntur et paribus spatiis per singula lustra resurgunt, ac bene diuiso mundus latet orbe patetque. at, simul ex illa terrarum parte recedas, 320 quidquid ad extremos temet prouexerit axes per conuexa gradus gressum fastigia terrae, quam tereti natura solo decircinat orbem in tumidum et mediam mundo suspendit ab omni : ergo ubi conscendes orbem scandensque rotundum 325 degrediere simul, fugiet pars altera terrae, altera reddetur. sed, quantum inflexeris orbem, tantum inclinabit caeli positura uolantis, et modo quae fuerant surgentia limite recto sidera curuato ducentur in aethera tractu, 330 atque erit obliquo signorum balteus orbe qui transuersus erat, statio quando illius una est, nostrae mutantur sedes. ergo ipsa moueri tempora iam ratio cogit uariosque referre sub tali regione dies, cum sidera flexo 335 ordine conficiant cursus obliqua malignos, longius atque aliis aliud propiusue recumbat. pro spatio mora magna datur: quae proxima nobis consurgunt, longos caeli uisuntur in orbes; ultima quae fulgent, celeris merguntur in umbras. 340 et, quanto ad gelidas propius quis uenerit Arctos, tam magis effugiunt oculos brumalia signa, uixque ortis occasus erit. si longius inde procedat, totis condentur singula membris tricenasque trahent conexo tempore noctes 345 et totidem luces adiment. sic parua dierum efficitur mora et attritis consumitur horis paulatimque perit, spatio fugientibus astris. pluraque, per partes surrepto tempore, signa quaerentur medio terrae celata tumore [3,350] abducentque simul Phoebum texentque tenebras, mensibus ereptis donec sit debilis annus. si uero natura sinat sub uertice caeli, quem gelidus rigidis fulcit compagibus axis, aeternas super ire niues orbemque rigentem 355 prona Lycaoniae spectantem membra puellae, stantis erit caeli species, laterumque meatu turbinis in morem recta uertigine curret. inde tibi obliquo sex tantum signa patebunt circuitu, nullos umquam fugientia uisus 360 sed teretem acclini mundum comitantia spira. hic erit una dies per senos undique menses dimidiumque trahens contextis lucibus annum, numquam erit occiduus quod tanto tempore Phoebus, dum bis terna suis perlustrat cursibus astra, 365 sed circum uolitans recto uersabitur orbe. at, simul e medio praeceps descenderit orbe inferiora petens deiecto sidera curru et dabit in pronum laxas effusus habenas, per totidem menses iunget nox una tenebras 370 uertice sub caeli. nam quisquis spectat ab axe, dimidium e toto mundi uidet orbe rotundi, pars latet inferior; neque enim circumuenit illum recta acies, mediaque tenus distenditur aluo. effugit ergo oculos summo spectantis ab orbe 375 dum sex summersis uectatur Phoebus in astris, abducitque simul luces tenebrasque relinquit sideribus, donec totidem, quot mensibus actis cesserat, inde redit geminasque ascendit ad Arctos. hic locus in binas annum noctesque diesque 380 per duo partitae dirimit diuortia terrae. Et, quoniam quanto uarientur tempora motu et quibus e causis dictum est, nunc accipe, signa quot surgant in quoque loco cedantque per horas, partibus ut prendi possint orientia certis, 385 ne falsus dubia ratione horoscopos erret. atque hoc in totum certa sub lege sequendum est, singula quod nequeunt, per tot distantia motus, temporibus numerisque suis exacta referri. a me sumat iter positum, sibi quisque sequatur 390 perque suos tendat gressus, mihi debeat artem. quacumque hoc parti terrarum quisque requiret, deducat proprias noctemque diemque per horas maxima sub Cancro minimis quae cingitur umbris; et sextam summae, fuerit quae forte, diurnae 395 uicino tribuat post Cancri templa Leoni; at quae nocturnis fuerit mensura tenebris in totidem partes simili ratione secanda est, ut, quantum una ferat, tantum tribuatur ad ortus temporis auerso nascenti sidere Tauro. [3,400] has inter quasque accipiet Nemeaeus in ortus, quod discrimen erit, per tris id diuide partes, tertia ut accedat Geminis, qua tempora Tauro uinciat, atque eadem Cancro similisque Leoni. sic erit ad summam ratio perducta priorem 405 quam modo diuisis Nemeaeus duxerit horis. inde pari Virgo procedat temporis auctu: sed certa sub lege, prioris semper ut astri incolumem seruent summam crescantque nouando. hic usque ad Chelas horarum partibus aucta 410 per totidem e Libra decrescent sidera partes. et, quantis in utrumque moris tollentur ad ortus, diuersam in sortem tantis mergentur ad umbras. haec erit horarum ratio ducenda per orbem ; sidera ut in stadiis oriantur quaeque, cadantque. 415 Quae septingenta in numeris uicenaque cum sint; detrahitur summae tota pars, quotam ademit utrimque omnibus ex horis aestiuae nomine noctis, solstitium summo peragit cum Phoebus Olympo. quodque his exsuperat demptis id didito in aequas 420 sex partes, sextamque ardenti trade Leoni. rursus qui steterit numerus sub nomine noctis eius erit signo Tauri pars illa dicanda. quodque, haec, exsuperat, pars cum superatur ab illa, distinguitque duas medio discrimine summas, 425 tertia pars eius, numero super addita Tauri, traditur et Geminis. simili tum cetera lucro procedunt numeros semper tutata priores augebuntque nouo uicinas munere summas, donec perueniant ad iustae sidera Librae: 430 ex illa totidem per partes sic breuiantur Lanigeri ad fines; conuersaque omnia lege accipiunt perduntque paris cedentia sortes. haec uia monstrabit stadiorum ponere summas et numerare suos ortus per sidera cuncta. 435 quod bene cum propriis simul acceptaueris horis, in nulla fallet regione horoscopos umquam, cum poterunt certis numerari singula signa temporibus parte ex illa quam Phoebus habebit. Nunc, quibus hiberni momentis surgere menses 440 incipiant (neque enim paribus per sidera cuncta procedunt gradibus, niuei dum uellera signi contingant aequum luces cogentia et umbras ferre iugum), magna est ratio breuiterque docenda. principio capienda tibi est mensura diei 445 quam minimam Capricornus agit, noctisque per horas quam summam; quodque a iusto superauerit umbris, et trepident luces, eius pars tertia signo tradenda est medio semper, qua sorte retenta dimidio uincat primum, uincatur et ipsum [3,450] extremo: totum in partes ita digere tempus. {his opibus tria signa ualent; sed summa prioris ac medii numeri coniuncta sequentibus astris}. sic erit, ut ternis fuerit si longior horis brumali nox forte die, Capricornus in horam 455 dimidia attollat luces, et Aquarius horae ipse suam proprie ducat summaeque priori adiungat, Pisces tantum sibi temporis ipsi constituant, quantum accipiant de sorte prioris, et tribus expletis horis noctemque diemque 460 Lanigero tradant aequandam tempore ueris. incipit a sexta tempus procedere parte diuiduum; triplicant uires haerentia signa ultimaque acceptas duplicant. ita summa diebus redditur, aequatae soluuntur faenore noctes 465 rursus et incipiunt propria de sorte diebus cedere diuersa labentia tempora lege. namque Aries totidem deducit noctibus horas quot prius abstulerant proprio sub nomine Pisces, hora datur Tauro, cumuletque ut damna priora 470 dimidiam adiungunt Gemini. sic ultima primis respondent, pariterque, illis quae proxima fulgent, et media aequatis censentur uiribus astra. (praecipuosque gerunt uarianda ad tempora motus) hac uice descendunt noctes a sidere brumae 475 tollunturque dies, annique inuertitur orbis, solstitium tardi dum fit sub sidere Cancri; tumque diem brumae nox aequat, tempora noctis longa dies, similique redit, quam creuerat, actu. Illa etiam poterit nascens uia ducere ad astrum 480 quod quandoque uadis emissum redditur orbi. nam quota sit lucis, si luce requiritur, hora aspicies, atque hunc numerum reuocabis in ipsum multiplicans decies, adiectis insuper eidem quinque tamen summis, quia qualicumque sub hora 485 ter quinas mundi se tollunt sidera partes. hic ubi constiterit numerus, coniungere et illas, quae superent Phoebo partes per signa, memento. ex hac tricenas summa per sidera partes distribues, primamque uicem, quo Phoebus in astro 490 fulserit, inde aliis, solem quaecumque sequentur. tum quo subsistet numerus consumptus in astro quaue in parte suam summam nomenque relinquet haec erit exoriens et pars et forma per ignes. continua partes. ubi summam feceris unam, 495 tricenas dabis ex illa per singula signa, donec deficiat numerus; quaque ille sub astri parte cadet, credas illam cum corpore natam esse hominis pariterque orbem uidisse per umbras. sic erit ipse tibi rapidis quaerendus in astris [3,500] natalis mundi certoque horoscopos ortu, ut, cum exacta fides steterit sub cardine primo, fallere non possint summi fastigia caeli, non aeri te obitus, stent fundamenta sub imo, omniaque in proprias uires sortesque recedant. 505 Nunc sua reddentur generatim tempora signis, quae diuisa etiam proprios ducuntur in annos et menses lucesque suas horasque dierum, per quae praecipuas ostendunt singula uires. primus erit signi, quo Sol effulserit, annus, 510 annua quod lustrans consumit tempora mundum; proximus atque alii subeuntia signa sequuntur. Luna dabit menses, peragit quod menstrua cursum. tutelaeque suae primas horoscopos horas asserit atque dies, traditque sequentibus astris. 515 sic annum mensesque suos natura diesque atque ipsas uoluit numerari signa per horas, omnia ut omne foret diuisum tempus in astra perque alterna suos uariaret sidera motus, ut cuiusque uices ageret redeuntis in orbem. 520 idcirco tanta est rerum discordia in aeuo et subtexta malis bona sunt lacrimaeque sequuntur uota nec inconstans seruat fortuna tenorem; usque adeo permixta fluit nec permanet usquam, amisitque fidem uariando cuncta per omnis. 525 non annis anni nec menses mensibus usquam conueniunt, seque ipsa dies alia usque requirit horaque non ulli similis producitur horae, tempora quod distant, propriis parentia signis, per numeros omnis aeui diuisa uolantis, 530 talisque efficiunt uitas casusque animantum, qualia sunt, quorum uicibus tum uertimur, astra. Sunt quibus et caeli placeat nascentis ab ortu, parte quod ex illa describitur hora diebus, omne genus rationis agi per tempora et astra 535 et capite ex uno menses annosque diesque incipere atque horas tradique sequentibus astris; et, quamquam socia nascantur origine cuncta, diuersas tamen esse uices, quod tardius illa, haec citius peragant orbem. semel omnia ad astra 540 hora die, bis mense dies uenit, unus in anno mensis et exactis bis sex iam solibus annus. difficile est in idem tempus concurrere cuncta, unius ut signi pariter sit mensis et annus. sic erit, ut mitis qui signi duxerit annum 545 asperioris agant mensem; si mensis in astrum laetius inciderit, signum sit triste diei; si fortuna diem foueat, sit durior hora. idcirco nihil in totum sibi credere fas est, non annos signis, menses uertentibus annis, [3,550] mensibus aut luces, aut omnis lucibus horas, quod nunc illa nimis properant, nunc illa morantur, et modo dest aliis, modo adest, uicibusque recedit aut redit atque alio mutatur tempore tempus interpellatum uariata sorte dierum. 555 Et, quoniam docui, per singula tempora, uitae quod quandoque genus ueniat, cuiusque sit astri quisque annus, cuius mensis, simul hora diesque, altera nunc ratio, quae summam continet aeui, reddenda est, quot quaeque annos dare signa ferantur. 560 quae tibi, cum finem uitae per sidera quaeris, respicienda manet ratio numerisque notanda. bis quinos annos Aries unumque triente fraudatum dabit. appositis tu, Taure, duobus uincis, sed totidem Geminorum uinceris astro, 565 tuque bis octonos, Cancer, binosque trientes, bisque nouem, Nemeaee, dabis bessemque sub illis. Erigone geminatque decem geminatque trientem, nec plures fuerint Librae quam Virginis anni. Scorpios aequabit tribuentem dona Leonem. 570 Centauri fuerint eadem quae munera Cancri. ter quinos, Capricorne, dares, si quattuor essent appositi menses. triplicabit Aquarius annos quattuor et menses uitam producet in octo. Pisces atque Aries et sorte et finibus haerens: 575 lustra duo tribuent solis cum mensibus octo. Nec satis est annos signorum noscere certos, ne lateat ratio finem quaerentibus aeui: templa quoque et partes caeli sua munera norunt et proprias tribuunt certo discrimine summas, 580 cum bene constiterit stellarum conditus ordo. sed mihi templorum tantum nunc iura canentur; mox ueniet mixtura suis cum uiribus omnis, cum bene materies steterit percognita rerum non interpositis turbatarum undique membris. 585 si bene constiterit primo sub cardine Luna, qua redit in terras mundus, nascensque tenebit exortum, octo tenor decies ducetur in annos si duo decedant. at, cum sub culmine summo consistet, tribus hic numerus fraudabitur annis. 590 bis quadragenos occasus diues in actus solus erat, numero nisi desset olympias una. imaque tricenos bis fundamenta per annos censentur bis sex adiectis messibus aeuo. quodque prius natum fuerit dextrumque trigonum 595 hoc sexagenos tribuit duplicatque quaternos. quod fuerit laeuum praelataque signa sequetur tricenos annos duplicat, tris insuper addit. quaeque super signum nascens a cardine primum tertia sors manet et summo iam proxima caelo [3,600] haec ter uicenos geminat, tres abstrahit annos. quaeque infra ueniet spatio diuisa sub aequo per quinquagenas complet sua munera brumas. quemque locum superat nascens horoscopos, ille dena quater reuocat uertentis tempora solis 605 accumulatque duos cursus iuuenemque relinquit. at qui praecedit surgentis cardinis oram uicenos ternosque dabit nascentibus annos uix degustatam rapiens sub flore iuuentam. quod super occasus templum est ter dena remittit 610 annorum spatia et decimam tribus applicat auctis. inferius puerum interimet, bis sexque peracti immatura trahent natales corpora morti. Sed tamen in primis memori sunt mente notanda partibus aduersis quae surgunt condita signa 615 diuisumque tenent aequo discrimine caelum; quae tropica appellant, quod in illis quattuor anni tempora uertuntur signis nodosque resoluunt totumque emutant conuerso cardine mundum inducuntque nouas operum rerumque figuras. 620 Cancer ad aestiuae fulget fastigia zonae extenditque diem summum paruoque recessu destruit et, quanto fraudauit tempore luces, in tantum noctes auget: stat summa per omnis. tum Cererem fragili properant destringere culmo, 625 Messor et in uarias destringit membra palaestras, et tepidas pelagus iactatum languet in undas. tunc et bella fero tractantur Marte cruenta nec Scythiam defendit hiems; Germania sicca iam tellure fugit Nilusque tumescit in arua. 630 hic rerum status est, Cancri cum sidere Phoebus solstitium facit et summo uersatur Olympo. Parte ex aduersa brumam Capricornus inertem per minimas cogit luces et maxima noctis tempora, producitque diem tenebrasque resoluit, 635 inque uicem nunc damna regit, nunc tempora supplet. tunc riget omnis ager, clausum mare, condita castra, nec tolerant medias hiemes sudantia saxa, statque uno natura loco paulumque quiescit. Proxima in effectum et similis referentia motus 640 esse ferunt luces aequantia signa tenebris. namque Aries Phoebum repetentem sidera Cancri inter principium reditus finemque coercet tempora diuiso iungens concordia mundo, conuertitque uices uictumque a sidere Librae 645 exsuperare diem iubet et succumbere noctes, aestiui donec ueniant ad sidera Cancri. tum primum miti pelagus consternitur unda et uarios audet flores emittere tellus; tum pecudum uolucrumque genus per pabula laeta [3,650] in Venerem partumque ruit, totumque canora uoce nemus loquitur frondemque uirescit in omnem. uiribus in tantum signi natura mouetur. Huic ex aduerso simili cum sorte refulget Libra diem noctemque pari cum foedere ducens, 655 tantum quod uictas usque ad se uincere noctes ex ipsa iubet, ad brumae dum tempora surgant. tum Liber grauida descendit plenus ab ulmo pinguiaque impressis despumant musta racemis; mandant et sulcis Cererem, dum terra tepore 660 autumni resoluta patet, dum semina ducit. Quattuor haec et in arte ualent, ut tempora uertunt sic hos aut illos rerum flectentia casus nec quicquam in prima patientia sede manere. sed non per totas aequa est uersura figuras, 665 omnia nec plenis flectuntur tempora signis. una dies sub utroque aequat sibi tempore noctem, dum Libra atque Aries autumnum uerque figurant; una dies toto Cancri longissima signo, cui nox aequalis Capricorni sidere fertur: 670 cetera nunc urgent uicibus, nunc tempora cedunt. una ergo in tropicis pars est cernenda figuris, quae moueat mundum, quae rerum tempora mutet, facta nouet, consulta alios declinet in usus, omnia in auersum flectat contraque reuoluat. 675 has quidam uires octaua in parte reponunt; sunt quibus esse placet decimae; nec defuit auctor 677 qui primae momenta daret frenosque dierum.