[4,0] Liber IV. [4,1] I. 1 - - - sermone mouetur, Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. Tandem corripuit sese atque inimica refugit. Idem pathos est et in hoc uersu: Obstupui, steteruntque comae et uox faucibus haesit. 2 Sed et tota Daretis fatigatio habitu depingitur: Ast illum fidi aequales genua aegra trahentem Quassantemque utroque caput crassumque cruorem Ore eiectantem. Sociorum quoque eius trepidationem breuiter ostendit: — Galeamque ensemque uocati Accipiunt, quasi non sponte accepturi munus, quod erat damnum uerecundiae. Ex eodem genere est illud: — Totoque loquentis ab ore Scintillae absistunt, oculis micat acribus ingis. 3 Est et in descriptione languoris habitus, ut est tota descriptio pestilentiae apud Thucydidem, et: Labitur infelix studiorum atque immemor herbae Victor equus, et: — Demissae aures, incertus ibidem Sudor, et ille quidem morituris frigidus. 4 Est inter pathe et pudor, ut circa Deiphobum — pauitantem et dira tegentem Supplicia. 5 Et luctus habitu proditur, ut in Euryali matre: Expulsi manibus radii reuolutaque pensa: Euolat infelix. Et Latinus, quia miratur, — Defixa. Obtutu tenet ora: et Venus, quia rogatura, est Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes: et, Sibylla quia insanit, — Subito non uultus, non color unus, Non comptae mansere comae. [4,2] II. 1 Nunc uideamus pathos quo tenore orationis exprimitur. Ac primum quaeramus quid de tali oratione rhetorica arte praecipitur. Oportet enim ut oratio pathetica aut ad indignationem aut ad misericordiam dirigatur, quae a Graecis g-oiktos g-kai g-deinohsis appellantur. Horum alterum accusatori necessarium est, alterum reo: et necesse est initium abruptum habeat, quoniam satis indignantibus leniter incipere non conuenit. 2 Ideo apud Virgilium Iuno sic incipit: — Quid me alta silentia cogis Rumpere? et alibi: — Mene incepto desistere uictam? et alibi: Heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris Fata Phrygum. Et Dido: — Moriemur inultae? Sed moriamur, ait, et eadem: — Pro Iuppiter! ibit Hic, ait. Et Priamus: At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis. 3 Nec initium solum tale esse debet, sed omnis, si fieri potest, oratio uideri pathetica, et breuibus sententiis et crebris figuratum mutationibus debet uelut inter aestus iracundiae fluctuare. 4 Una ergo nobis Virgiliana oratio pro exemplo sit. Heu stirpem inuisam: initium ab ecphonesi. Deinde secuntur breues interrogatiunculae: — Num Sigeis occumbere campis, Num capti potuere capi? num incensa cremauit Troia uiros? Deinde sequitur hyperbole: Medias acies mediosque per ignes Inuenere uiam. Deinde ironia: At credo mea numina tandem Fessa iacent odiis aut exsaturata quieui. 5 Deinde ausus suos inefficaces queritur: — Per undas Ausa sequi et profugis toto me opponere ponto. Secunda post haec hyperbole: Absumptae in Teucros uires caelique marisque. Inde dispersae querelae: Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis Profuit? 6 Iungitur deinde argumentum a minore, ut pathos augeatur: — Mars perdere gentem Inmanem Lapithum ualuit. Minor scilicet persona: ideo illud sequitur: Ast ego magna Iouis coniunx. Deinde, cum causas quoque contulisset, quanto impetu dea dixit: — Infelix quae memet in omnia uerti! Nec dixit: Non possum perdere Aeneam, sed: Vincor ab Aenea. 7 Deinde confirmat se ad nocendum, et, quod proprium est irascentis, etsi desperat perfici posse, tamen impedire contenta est: Flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, At trahere, atque moras tantis licet addere rebus. At licet amborum populos excindere regum. 8 Post haec in nouissimo, quod irati libenter faciunt, maledicit: Sanguine Troiano et Rutulo dotabere uirgo, et protinus argumentum a simili conueniens ex praecedentibus: — Nec face tantum Cisseis praegnas ignes enixa iugales. 9 Vides quam saepe orationem mutauerit ac frequentibus figuris uariauerit, qui ira, quae breuis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo. 10 Nec desunt apud eundem orationes misericordiam commouentes. Turnus ad Iuturnam: An miseri fratris letum ut crudele uideres? et idem, cum auget inuidiam occisorum pro se amicorum: Vidi oculos ante ipse meos me uoce uocantem Murranum. 11 Et idem, cum miserabilem fortunam suam faceret, ut uicto sibi parceretur: — Vicisti, et uictum tendere palmas Ausonii uidere, id est quos minime uellem: et aliorum preces orantium uitam: Per te, per qui te talem genuere parentes, et similia. [4,3] III. 1 Nunc dicamus de habitu pathus quod est uel in aetate uel in debilitate et ceteris quae secuntur. Eleganter hoc seruauit, ut ex omni aetate pathos misericordiae moueret. 2 Ab infantia: Infantumque animae flentes in limine primo. 3 A pueritia: Infelix puer atque impar congressus Achilli, et: — Paruumque patri tendebat Iulum, ut non minus miserabile sit periculum in paruo quam in filio, et: — Superet coniunxne Creusa? Ascaniusque puer? et alibi: — et parui casus Iuli. 4 A iuuenta uero: Inpositique rogis iuuenes ante ora parentum, 5 A senecta: — Dauni miserere senectae, et: Ducitur infelix aeuo confectus Aletes, et: Canitiem multo deformat puluere. 6 Mouit et a fortuna modo misericordiam modo indignationem. Misericordiam: — Tot quondam populis terrisque superbum Regnatorem Asiae, et Sinon: — Et nos aliquod nomenque decusque Gessimus, et: — Ausoniisque olim ditissimus aruis. 7 Indignationem uero ex uerbis Didonis: — Et nostris inluserit aduena regnis? Eleganter enim ex contemptu Aeneae auget iniuriam suam. Et Amata: Exulibusne datur ducenda Lauinia Teucris? et Numanus: Bis capti Phryges. 8 Mouit pathos misericordiae et ex debilitate: — Ex quo me diuum pater atque hominum rex Fulminis adflauit uentis et contigit igne, et alibi: — Et truncas inhonesto uulnere nares, et de Mezentio: — Attollit in agrum Se femur, et: Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit, et: Te decisa suum, Laride, dextera quaerit, et: — Aterque cruento Puluere perque pedes traiectus lora tumentes. 9 Mouit pathos misericordiae frequenter et a loco: Cum uitam in siluis inter deserta ferarum Lustra domosque traho. et: — Libyae deserta peragro, et: At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, Pars Scythiam et rapidum Cretae ueniemus Oaxem. 10 Et illud egregie et breuiter: Ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros. Iliacos, id est patriae muros, quos ipse defenderat, pro quibus efficaciter per decem annorum spatia pugnauerat. 11 Et illud: Nos patriam fugimus, et: Litora cum patriae lacrimans portusque relinquo, et: — Dulces moriens reminiscitur Argos, et: — Ignarum Laurens habet ora Mimanta, {et:} Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum. 12 Et ut Agamemnonem indigne ostenderet occisum, adsumpsit locum: — Prima inter limina dextra Oppetiit, et illud: Moenibus in patriis atque inter tuta domorum. 13 Sacer uero locus praecipue pathos mouet. Occisum inducit Orphea, et miserabiliorem interitum eius a loco facit: Inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi. Et in euersione Troiae: — Perque domos et religiosa deorum Limina. 14 Cassandrae quoque raptum uel deminutionem quam miserabilem fecit sacer locus: Ecce trahebatur a templo adytisque Mineruae? Et alibi: — Diuae armipotentis ad aram Procubuit. 15 Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut inuidiam occidentis exprimeret: Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras. Et Venus, quod Aeneas in mari uexatur ira Iunonis, quam inuidiose de loco queritur Neptuno: In regnis hoc ausa tuis? 16 Fecit sibi pathos et ex tempore: — Priusquam Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Et Orpheus miserabilis ex longo dolore: Septem illum totos perhibent ex ordine menses, et Palinurus: — Vix lumine quarto Prospexi Italiam. et Achemenides: Tertia iam lunae se cornua lumine conplent. Et: Septima post Troiae excidium iam uertitur aestas. [4,4] IV. 1 Frequens apud illum pathos a causa. Reuera enim plerumque efficit causa ut res aut atrox aut miserabilis uideatur, ut Cicero in Verrem, qui ob sepulturam in carcere necatorum a parentibus rogabatur. Hic enim non tam rogari aut pecuniam exigere, quam ob hanc causam, indignum erat. 2 Et Demosthenes, cum queritur quendam a Midia circumuentum, ex causa auget inuidiam. Circumuenit, inquit, arbitrum, qui inter me atque se integre iudicauerat. 3 Ergo et Virgilius egregie saepe ex hoc loco traxit affectum. Occiditur, inquit, in acie Galesus. Hoc per se non est dignum misericordia belli tempore, sed admouit causam: Dum paci medium se offert. 4 Idem alio loco: Sternitur infelix, deinde subicit causam miserabilem: alieno uulnere: 5 id est, cum in alium telum esset emissum. Et cum Palamedem indigne occisum uellet: — Quem falsa sub proditione Pelasgi Insontem infando indicio, quia bella uetabat, Demisere neci. 6 Et Aeneas, ut ostenderet magnitudinem timoris sui, bene causam posuit: — Et pariter comitique onerique timentem. 7 Quid? Iapix ut contemptis ceteris artificiis inglorius, quemadmodum poeta ait, uiueret, qualis causa proponitur? Ille ut depositi proferret fata parentis. 8 Ex eodem genere est: Fallit te incautum pietas tua. 9 Haec enim causa illum hostibus etiam miserabilem fecit. Sed Aeneas, cum hortatur ut sepeliantur occisi, quam causam proponit? — Qui sanguine nobis Hanc patriam peperere suo. 10 Nec non et indignatio demonstratur a causa, ut illic: Multa gemens, ignominiam plagasque superbi Victoris, tum quos amisit inultus amores. 11 Et illud a causa est ex affectu indignantis: — An solos tangit Atridas Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis et illud: — At tu dictis, Albane, maneres. et illa omnia: Vendidit hic auro patriam, — Quique ob adulterium caesi, — Nec partem posuere suis. 12 Ad pathos mouendum nec duos illos praetermisit locos quos rhetores appellant a modo et a materia. Modus est, cum dico: Occidit manifeste uel occulte. 13 Materia est, cum dico, ferro an ueneno. Demosthenes de modo inuidiam Midiae facit, se pulsatum cothurno; Cicero Verri, cum nudum quendam dicit ab eo statuae inpositum. 14 Virgilius non minus euidenter: — Altaria ad ipsa trementem Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati, et: — Capulo tenus abdidit ensem. 15 Et illa omnia a modo sunt: — Rostroque inmanis uultur adunco Inmortale iecur tondens, et reliqua, et: Quos super atra silex iam iam lapsura cadentique Inminet adsimilis. 16 Sed et misericordiam a modo saepe commouet, ut de Orpheo: — Latos iuuenem sparsere per agros, et illud: Obruit auster aqua inuoluens nauemque uirosque, et: Saxum ingens uoluunt alii, et: Mortua quin etiam iungebat corpora uiuis, et in Georgicis: Nec uia mortis erat simplex, 17 et cetera in descriptione morbi. Sed et materia apud rhetoras pathos mouet, ut dum queritur Cicero flammam ex lignis uiridibus factam atque ibi inclusum fumo necatum. Hoc enim a materia est, quoniam hic usus est fumo materia ad occidendum, ut alius gladio alius ueneno: et ideo acerrimum pathos ex hoc motum est. Idem facit et cum flagellis caesum queritur ciuem Romanum. 18 Inuenies idem apud Virgilium: At pater omnipotens densa inter nubila telum Contorsit: non ille faces nec fumea taedis 19 et reliqua. Eleganter autem illius quidem materiam elusit, ex huius autem uera et uehementi materia expressit iracundiam. Et singula quidem enumerauimus, ex quibus apud rhetoras pathos nascitur, quibus ostendimus usum Maronem. Sed nonnumquam Virgilius in una re ad augendum pathos duobus aut pluribus locis coniunctis utitur: 20 ut in Turno ab aetate: — Miserere parentis Longaeui, a loco: quem nunc maestum patria Ardea longe Diuidit; 21 et circa Cassandram ex modo: Ecce trahebatur, ex habitu corporis: passis Priameia uirgo Crinibus, ex loco: a templo . . . adytisque Mineruae: 22 et circa Agamemnonem a patria: Ipse Mycenaeus, a fortuna: magnorum ductor Achiuum, a necessitudine: Coniugis, a loco: prima inter limina, a causa: — possedit adulter. 23 Tacite quoque et quasi per definitionem pathos mouere solet, cum res quae miserationem mouet non dilucide dicitur, sed datur intellegi, ut cum dicit Mezentius: — Nunc alte uulnus adactum. Quid enim aliud ex hoc intellegendum est quam hoc, altum uulnus esse amittere filium? 24 Et rursus idem: — Haec uia sola fuit qua perdere posses. Sed et hic scilicet accipiendum est perire esse amittere filium. 25 Et Iuturna, cum queritur quod adiuuare fratrem prohibeatur: Inmortalis ego? Quid enim sequitur? Non est inmortalitas in luctu uiuere. Haec, ut dixi, uim definitionis habent, et a poeta eleganter introducta sunt. [4,5] V. 1 Sunt in arte rhetorica ad pathos mouendum etiam hi loci qui dicuntur circa rem, et mouendis affectibus peroportuni sunt. Ex quibus primus est a simili. Huius species sunt tres, exemplum parabola imago, Graece g-paradeigma g-paraboleh g-eikohn. 2 Ab exemplo Virgilius: Si potuit Manes accersere coniugis Orpheus, Threicia fretus cithara, fidibusque canoris: Si fratrem Pollux alterna morte redemit. - - - Quid Thesea magnum, Quid memorem Alciden? Antenor potuit mediis elapsus Achiuis. Haec enim omnia misericordiam mouent, quoniam indignum uidetur negari sibi quod aliis indultum sit. 3 Deinde uide unde auget inuidiam: Si potuit Manes accersere coniugis Orpheus. Habes causam disparem: Manes illic coniugis, hic patris; illic accersere, hic uidere. Threicia fretus cithara. Hic materiam eius inrisit. 4 Si fratrem Pollux alterna morte redemit, Itque reditque uiam toties. Hoc iam a modo, plus est enim saepe ire quam semel. Quid Thesea magnum, Quid memorem Alciden? Hic propter egregias personas non habuit quod minueret uel augeret, uerum quod in illis elucebat hoc sibi iactat cum his esse commune: Et mi genus ab Ioue summo. 5 Simile est et illud ab indignatione: Quid enim? ait Iuno: — Pallasne exurere classem Argiuum? Iam hoc plus est, classem uictricem, quam reliquias fugientium. Deinde causam minuit: Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei, quam minuit, ut noxam diceret, quod leuis culpae nomen est, et unius, quod facile possit ignosci, et furentis, ut nec culpa sit. 6 Et alibi: — Mars perdere gentem Inmanem Lapithum ualuit. Vides easdem obseruationes, gentem et inmanem: deinde aliud exemplum: Concessit in iras Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, antiquam, ut plus honoris accederet ex uetustate: deinde in utroque causam minuit: Quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone merente? 7 A parabola uero, quoniam magis hoc poetae conuenit, saepissime pathos mouet, cum aut miserabilem aut iracundum uellet inducere. Miserabilem sic: Qualis populea maerens Philomela sub umbra, — Qualis commotis excita sacris Thyas, — Qualem uirgineo demessum pollice florem, et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est. 8 Quid de ira? Ac ueluti pleno lupus insidiatus ouili Cum fremit ad caulas, et: Mugitus ueluti, fugit cum saucius aram Taurus. 9 Et alia plura similia qui quaerit inueniet. Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est mouendis affectibus. Ea fit, cum aut forma corporis absentis describitur, aut omnino quae nulla est fingitur. 10 Utrumque Virgilius eleganter fecit. Illud prius circa Ascanium: O mihi sola mei super Astyanactis imago, Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat. Fingit uero, cum dicit: — Quam fama secuta est, Candida succinctam latrantibus inguina monstris. 11 Sed prior forma ???t?? praestat, haec de???s??, id est, prior misericordiam commouet, horrorem secunda, sicut alibi: Et scissa gaudens uadit Discordia palla, Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello, 12 et omnia illa quae de Fama dixit. Sed et illud nimium pathetice: — Furor inpius intus Saeua sedens super arma, et centum uinctus aenis Post tergum nodis fremit horridus ore cruento. [4,6] VI. 1 Diximus a simili: nunc dicamus a minore pathos a poeta positum. Nempe cum aliquid proponitur quod per se magnum sit, deinde minus esse ostenditur quam illud quod uolumus augeri, sine dubio infinita miseratio mouetur. 2 Ut est illud: O felix una ante alias Priameia uirgo, Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis Iussa mori. Primum quod ait felix, conparationem sui fecit, deinde posuit a loco: Hostilem ad tumulum, et a modo, quod non minus acerbum est: Iussa mori. Sic ergo haec accipienda sunt: Quamuis hoistilem ad tumulum, quamuis iussa mori, felicior tamen quam ego, quia sortitus non pertulit ullos. 3 Simile est et illud: — O terque quaterque beati, et quod de Pasiphae dicit: Proetides inplerunt falsis mugitibus agros, deinde, ut minus hoc esse monstraret: At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est Concubitus. 4 Quid illud? nonne uehementer patheticum est a minore: Nec uates Helenus, cum multa horrenda moneret, Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno? Quid hic intellegimus, nisi omnia quae passus erat minora illi uisa quam patris mortem? 5 A maiore negauerunt quidam augeri rem posse: sed eleganter hoc circa Didonem Virgilius induxit: Non aliter, quam si inmissis ruat hostibus omnis Carthago, aut antiqua Tyros. Dixit enim non minorem luctum fuisse ex unius morte quam si tota urbs, quod sine dubio esset maius, ruisset. Et Homerus idem fecit: g-Hohs g-ei g-apasa g-Ilios g-ophruoessa g-puri g-smehchoite g-kat' g-arkas. 6 Est apud oratores et ille locus idoneus ad pathos mouendum qui dicitur praeter spem. Hunc Virgilius frequenter exercuit: Nos tua progenies, caeli quibus annuis arcem, et cetera. Et Dido: Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, Et perferre, soror, potero. 7 Aeneas de Euandro: Et nunc ille quidem spe multum captus inani Fors et uota facit. Et illud: — Aduena nostri, Quod numquam ueriti sumus, ut possessor agelli Diceret: Haec mea sunt, ueteres migrate coloni. 8 Inuenio tamen posse aliquem et ex eo quod iam sperauerit mouere pathos, ut Euander: Haud ignarus eram, quantum noua gloria in armis, Et praedulce decus. 9 Oratores g-homoiopatheian uocant quoties de similitudine passionis pathos nascitur, ut apud Virgilium: — Fuit et tibi talis Anchises genitor, et: — Patriae strinxit pietatis imago, et: — Subiit cari genitoris imago, et Dido: Me quoque per multos similis fortuna labores. 10 Est et ille locus ad permouendum pathos in quo sermo dirigitur uel ad inanimalia uel ad muta, quo loco oratores frequenter utuntur. Utrumque Virgilius bene pathetice tractauit, uel cum ait Dido: Dulces exuuiae, dum fata deusque sinebant, uel cum Turnus: — Tuque optima ferrum Terra tene, et idem alibi: — Nunc, o numquam frustrata uocatus Hasta meos, et: Rhoebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est, Viximus. 11 Facit apud oratores pathos etiam addubitatio, quam Graeci g-aporehsisn uocant. Est enim uel dolentis uel irascentis dubitare quid agas: En, quid ago? rursusne procos inrisa priores Experiar? 12 Et illud de Orpheo: Quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret? et de Niso: Quid faciat? qua ui iuuenem, quibus audeat armis Eripere? Et Anna permouetur: Quid primum deserta querar? comitemne sororem - - - 13 Et attestatio rei uisae apud rhetoras pathos mouet. Hoc Virgilius sic exequitur: Ipse caput niuei fultum Pallantis et ora Ut uidit leuique patens in pectore uulnus. 14 Et illud: Inpleuitque sinum sanguis, et: — Moriensque suo se in sanguine uersat, et: Crudelis nati monstrantem uulnera cernit, et: Ora uirum tristi pendebant pallida tabo, et: Voluitur Euryalus - - -, pulchrosque per artus It cruor, et: Vidi egomet duo de numero cum corpora nostro - - - 15 Facit hyperbole, id est nimietas, pathos: per quam exprimitur uel ira uel misericordia. Ira, ut cum forte dicimus: milies ille perire debuerat, quod est apud Virgilium: Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem; miseratio, cum dicit: Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones Interitum. 16 Nascitur praeter haec de nimietate uel amatorium uel alterius generis pathos: Si mihi non haec lux toto iam longior anno est, et illud seorsum: — Maria ante exurere Turno Quam sacras dabitur pinus, et: — Non si tellurem effundat in undas. 17 Exclamatio, quae apud Graecos g-ekphohnehsis dicitur, mouet pathos. Haec fit interdum ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem inducit loquentem. 18 Ex poetae quidem persona est: Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae! Infelix! utcumque ferent ea facta nepotes, — Crimen amor uestrum! et alia similia; 19 ex persona uero alterius: — Di capiti ipsius generique reseruent! et: — Di talia Graiis Instaurate, pio si poenas ore reposco! et: — Di talem terris auertite pestem! 20 Contraria huic figurae ?p?s??p?s??, quod est taciturnitas. Nam ut illic aliqua exclamando dicimus, ita hic aliqua tacendo subducimus, quae tamen intellegere possit auditor. 21 Hoc autem praecipue irascentibus conuenit, ut Neptunus: Quos ego! — sed motos praestat conponere fluctus, et Mnestheus: — Nec uincere certo. Quamquam, o! — sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti, et Turnus: Quamquam, o, si solitae quicquam uirtutis adesset! et in Bucolicis: Nouimus et qui te transuersa tuentibus hircis, Et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello. 22 Sed et miseratio ex hac figura mota est a Sinone: — Donec Calchante ministro — Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata reuoluo? 23 Nascitur pathos et de repetitione, quam Graeci g-epanaphoran uocant, cum sententiae ab isdem nominibus incipiunt. Hinc Virgilius: — Eurydicen uox ipsa et frigida lingua, Ah miseram Eurydicen! anima fugiente uocabat. Eurydicen toto referebant flumine ripae, et illud: Te dulcis coniunx, te solo in litore secum, Te ueniente die, te decedente canebat, et illud: Te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda, Te liquidi fleuere lacus. 24 g-Epitimehsis, quae est obiurgatio, habet et ipsa pathos, id est, cum obiecta isdem uerbis refutamus: Aeneas ignarus abest, ignarus et absit.