[2,0] LIBER II. [2,1] CAPUT I. Concentum quendam effici motu coelestium corporum, et quomodo ratio eius concentus a Pythagora sit deprehensa : tum qui numeri apti sint consonantiis musicis, quotque consonantiae sint. Superiore commentario, Eustathi, luce mihi carior dilectiorque fili, usque ad stelliferae sphaerae cursum, et subiectarum septem, sermo processerat; nunc iam de musica earum modulatione disputetar. "Quis hic, inquam, quis est, qui complet aures meas tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit, ille, qui interuallis disiunctus imparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis, impulsa et motu ipsorum orbium efficitur, et acuta cum grauibus temperans, uarios aequabiliter concentus efficit; nec enim silentio tanti motus incitari possunt : et natura fert, ut extrema ex altera parte grauiter, ex altera autem acute sonent. Quam ob causam summus ille coeli stellifer cursus, cuius conuersio est concitatior, acute excitato mouetur sono; grauissimo autem hic lunaris atque infimus. Nam terra nona immobilis manens, ima sede semper haeret, complexa mundi medium locum. llli autem octo cursus, in quibus eadem uis est dorum septem efficiunt distinctos interuallis sonos : qui numerus rerum omnium fers nodus est, quod docti homines neruis imitati atque cantibus, aperuerunt sibi reditum in hunc locum. » Exposito sphaerarum ordine, motuque descripto, quo septem subiectae in contrarium coelo feruntur; consequens est, ut, qualem sonum tantarum molium impulsus efficiat, hic requiratur. Ex ipso enim circumductu orbium, sonum nasci necesse est : quia percossus aer, ipso interuentu ictus, uim de se fragoris emittit, ipsa cogente natura, ut in sonum desinat duorum corporum uiolenta collisio. Sed is sonus, qui ex qualicunque aeris ictu nascitur, aut dulce quiddam in aures et musicum defert, aut ineptum et asperum sonat. Nam, si ictum obseruatio numerorum certa moderetur, compositum sibique consentiens modulamen editur. At, cum increpat tumultuaria et nullis modis gubernata collisio, fragor turbidus et inconditus offendit auditum. In coelo autem constat nihil fortuitum, nihil tumultuarium prouenire; sed uniuersa illic diuinis legibus et stata ratione procedere. Ex his inexpugnabili ratiocinatione collectum est, musicos sonos de sphaerarum coelestium conuersione procedere; quia et sonum ex motu fieri necesse est, et ratio, quae diuinis inest, fit sono causa modulaminis. Hoc Pythagoras primus omnium Graiae gentis hominum mente concepit : et intellexit quidem, compositum quiddam de sphaeris sonare propter necessitatem rationis, quae a coelestibus non recedit; sed quae esset illa ratio, uel quibus obseruanda modis, non facile deprehendebat : cumque eum frustra tantae tamque arcanae rei diuturna inquisitio fatigaret, fors obtulit, quod cogitatio alta non reperit. Cum enim casu praeteriret in publico fabros, ignitum ferrum ictibus mollientes, in aures eius malleorum soni certo sibi respondentes ordine repente ceciderunt : in quibus ita grauitati acumina consonabant, ut utrumque ad audientis sensum stata dimensions remearet, et ex uariis impulsibus unum sibi consonans nasceretur. Hinc occasionem sibi oblatam ratus deprehendendi oculis et manibus, quod olim cogitatione quaerebat, fabros adit, et imminens operi curiosius intuetur, annotans sonos, qui de singulorum lacertis conficiebantur. Quos eum ferientium uiribus adscribendos putaret, iubet, ut inter se malleolos mutent : quibus mutatis, sonorum diuersitas ab hominibus recedens malleolos sequebatur. Tunc omnem curam ad pondera eorum examinanda uertit : cumque sibi diuersitatem ponderis, quod habebatur in singulis, annotasset; aliis ponderibus, in maius minusue excedentibus, fieri malleos imperauit, quorum ictibus soni nequaquam prioribus similes, nec ita sibi consonantes, exaudiebantur. Tunc animaduertit, concordiam uocis lege ponderum prouenire; collectisque omnibus numeris, quibus consentiens sibi diuersitas ponderum continebatur, ex malleis ad fides uertit examen; et intestina ouium, uel boum neruos tam uariis ponderibus illigatis tetendit, qualia in malleis fuisse didicerat : talisque ex his concentus euenit, qualem prior obseruatio non frustra animaduersa promiserat, adiecta dulcedine, quam natura fidium sonora praestabat. Hic Pythagoras tanti secreti campos, deprehendit numeros, ex quibus soni sibi consoni nascerentur : adeo ut fidibus sub hac numerorum obseruatione compositis, certae certis, aliaeque aliis conuenientium sibi numerorum concordia tenderantur; ut una impulsa plectro, alia licet longe posita, sed numeris conueniens, simul sonaret. Ex omni autem innumera uarietate numerorum pauci et numerabiles inuenti sunt, qui sibi ad efficiendum musicam conuenirent. Sunt autem hi sex omnes, epitritus, hemiolius, duplaris, triplaris, quadruplus et epogdous. Et est epitritus, cum de duobus numeris maior habet totum minorem, et insuper eius tertiam partem; ut sunt quatuor ad tria. Nam in quatuor sunt tria, et tertia pars trium, id est, unum : et is numerus uocatur epitritus : deque eo nascitur symphonia, quae appellatur g-dia g-tessarohn. Hemiolius est, cum de duobus numeris maior habet totum minorem, et insuper eius medietatem; ut sunt tria ad duo : nam in tribus sunt duo, et media pars eorum, id est, unum; et ex hoc numero, qui hemiolius dicitur, nascitur symphonia, quae appellatur g-dia g-pente. Duplaris numerus est, cum de duobus numeris minor bis in maiore numeratur; ut sunt quatuor ad duo : et ex hoc duplari nascitur symphonia, cui nomen est g-dia g-pasohn. Triplaris autem, cum de duobus numeris minor ter in maiore numeratur; ut sunt tria ad unum : et ex hoc numero symphonia procedit, quae dicitur g-dia g-pasohn g-kai g-dia g-pente. Quadruplus est, cum de duobus numeris minor quater in maiore numeratur ; ut sunt quatuor ad unum : qui numerus facit symphoniam, quam dicunt g-dis g-dia g-pasohn. Epogdous est numerus, qui intra se habet minorem et insuper eius octauam partem, ut nouem ad octo, quia in nouem et octo sunt, et insuper octaua pars eorum, id est, unum. Hic numerus sonum parit, quem tonon musici uocauerunt. Sonum uero tono minorem ueteres quidem semitonium uocitare uoluerunt. Sed non ita accipiendum est, ut dimidius tonus putetur; quia nec semiuocalem in litteris pro medietate uocalis accipimus. Deinde tonus per naturam sui in duo diuidi sibi aequa non poterit. Cum enim ex nouenario numero constet, nouem autem nunquam aequaliter diuidantur; tonus in duas diuidi medietates recusat. Sed semitonium uocauerunt sonum tono minorem : quem tam paruo distare a tono deprehensum est, quantum hi duo numeri inter se distant, id est, ducenta quadraginta tria, et ducenta quinquaginta sex. Hoc semitonium Pythagorici quidem ueteres diesin nominabant : sed sequens usus sonum semitonio minorem diesin constituit nominandum. Plato semitonium limma uocitauit. Sunt igitur symphoniae quinque, id est, g-dia g-tessarohn, g-dia g-pente, g-dia g-pasohn, g-dia g-pasohn g-kai g-dia g-pente, g-kai g-dis g-pasohn. sed hic numerus symphoniarum ad musicam pertinet, quam uel flatus humanus intendere, uel capere potest humanus auditus. Ultra autem se tendit harmoniae coelestis accessio, id est, usque ad quater g-dia g-pasohn g-kai g-dia g-pente. Nunc interim de his, quas nominauimus, disseramus. Symphonia diatessaron constat de duobus tonis et semitonio; ut minutias, quae in additamento sunt, relinquamus, ne difficultatem creemus : et fit ex epitrito. Diapente constat ex tribus tonis et hemtonio; et fit de hemiolio. Diapason constat de sex tonis; et fit de duplari. Verum g-dia g-pasohn g-kai g-dia g-pente constat ex nouem tonis et hemitonio; et fit de triplari numero. Dis autem diapason continet tonos duodecim; et fit ex quadruplo. [2,2] CAPUT II. Plato quem in modum animam mundi ex numeris fabricatam esse docuerit ; et quod hinc etiam probari possit, concentum quendam esse coelestium corporum. Hinc Plato, postquam et Pythagoricae successione doctrinae, et ingenii proprii diuina profunditate cognouit, nullam esse posse sine his numeris iugabilem competentiam, in Timaeo suo mundi animam per istorum numerorum contextionem ineffabili prouidentia Dei fabricatoris instituit. Cuius sensus, si huic operi fuerit appositus, plurimum nos ad uerborum Ciceronis, quae circa disciplinam musicae uidentur obscura, intellectum iuuabit. Sed ne, quod in patrocinium alterius expositionis adhibetur, ipsum per se difficile credatur; pauca nobis praemittenda sunt, quae simul utriusque intelligentiam faciant lucidiorem. Omne solidum corpus trina dimensione distenditur : habet enim longitudinem, latitudinem, profunditatem; nec potest inueniri in quolibet corpore quarta dimensio : sed his tribus omne corpus solidum continetur. Geometrae tamen alia sibi corpora proponunt, quae appellant mathematica, cogitationi tantum subiicienda, non sensui. Dicunt enim, punctum corpus esse indiuiduum, in quo neque longitudo, neque latitudo, neque altitudo deprehendatur: quippe quod in nullas partes diuidi possit. Hoc protractum efficit lineam, id est, corpus unius dimensionis. Longum est enim sine lato, sine alto; et duobus punctis ex utraque parte solam longitudinem terminantibus continetur. Hanc lineam si geminaueris, alterum mathematicum corpus efficies, quod duabus dimensionibus aestimatur, longo latoque; sed alto caret (et hoc est, quod apud illos superficies uocatur) punctis autem quatuor continetur, id est, per singulas lineas binis. Si uero hae duae lineae fuerint duplicatae, ut subiectis duabus duae superponantur, adiicietur profunditas; et hinc solidum corpus efficietur, quod sine dubio octo angulis continebitur : quod uidemus in tessera, quae graeco nomine cubus uocatur. His geometricis rationibus applicatur natura numerorum. Et g-monas punctum putatur, quia sicut punctum corpus non est, sed ex se facit corpora, ita monas numerus esse non dicitur, sed origo numerorum. Primus ergo numerus in duobus est; qui similis est lineae de puncto sub gemina puncti terminatione productae. Hic numerus, duo, geminatus de se efficit quatuor, ad similitudinem mathematici corporis, quod sub quatuor punctis longo latoque distenditur. Quaternarius quoque ipse geminatus octo efficit; qui numerus solidum corpus imitatur : sicut duas lineas diximus, duabus superpositas, octo angulorum dimensione integram corporis soliditatem creare. Et hoc est, quod apud geometras dicitur, bis bina bis corpus esse iam solidum. Ergo a pari numero accessio usque ad octo, soliditas est corporis. Ideo inter principia huic numero plenitudinem deputauit. Nunc oportet ex impari quoque numero, quemadmodum idem efficiatur, inspicere. Et quia tam paris, quam imparis numeri monas origo est, ternarius numerus prima linea esse credatur. Hic triplicatus nouenarium numerum facit : qui et ipse quasi de duabus lineis longum latumque corpus efficit; sicut quaternarius secundum de paribus efficit : item nouenarius triplicatus tertiam dimensionem praestat ; et ita a parte imparis numeri in uiginti septem , quae sunt ter terna ter, solidum corpus efficitur : sicut in numero pari bis bina bis, qui est octonarius, soliditatem creauit. Ergo ad efficiendum utrobique solidum corpus monas necessaria est, et sex alii numeri, id est, terni, a pari et impari. A pari quidem, duo, quatuor, octo : ab impari autem, tria, nouem, uiginti septem. Timaeus igitur Platonis in fabricanda mundi anima, consilium diuinitatis enuntians, ait, illam per hos numeros fuisse contextam, qui et a pari et ab impari cubum, id est, perfectionem soliditatis efficiunt : non quia aliquid significaret illam habere corporeum; sed ut posset uniuersitatem animando penetrare, et mundi solidum corpus implere, per numeros soliditatis effecta est. Nunc ad ipsa Platonis uerba ueniamus. Nam cum de Deo, animam mundi fabricante, loqueretur, ait : Primam ex omni firmamento partem tulit. Hinc sumsit duplam partem prioris, tertiam uero secundae hemioliam, sed primae triplam, et quartam duplam secundae, quintam tertiae triplam, sextam primae octuplam, et septimam uicies septies a prima multiplicatam. Post haec spatia, quae inter duplos et triplos numeros hiabant, insertis partibus adimplebat; ut binae medietates singula spatia colligarent. Ex quibus uinculis hemiolii, et epitriti, et epogdoi nascebantur. Haec Platonis uerba ita a nonnullis excepta sunt, ut primam partem monada crederent ; secundam, quam dixi duplam prioris, dualem numerum esse confiderent; tertiam, ternarium numerum, qui ad duo hemiolius est, ad unum triplus; et quartam, quatuor, qui ad secundum, id est, ad duo duplus est; quintam, nouenarium, qui ad tertium, id est, ad tria triplus est; sextam autem octonarium, qui primum octies continet. At uero pars septima in uiginti et septem fuit : quae faciunt, ut diximus, augmentum tertium imparis numeri. Alternis saltibus enim, ut animaduertere facile est, processit illa contextio : ut post monadem, quae et par, et impar est, primus par numerus poneretur, id est, duo; deinde sequeretur primus impar, id est, tria; quarto loco secundus par, id est, quatuor; quinto loco secundus impar, id est, nouem; sexto loco tertius par, id est, octo; septimo loco tertius impar, id est, uiginti et septem : ut, quia impar numerus mas habetur, et par femina, ex pari et impari, id est, ex mari et femina nasceretur, quae erat uniuersa paritura, et ad utriusque soliditatem usque procederet, quasi solidum omne penetratura. Deinde ex his numeris fuerat componenda, qui soli continent iugabilem competentiam, quia omne mundo ipsa erat iugabilem praestatura concordiam. Nam duo ad unum dupla sunt; de duplo autem diapason symphoniam nasci, iam diximus. Tria uero ad duo hemiolium numerum faciunt: hinc oritur diapente. Quatuor ad tria epitritus numerus est : ex hoc componitur diatessaron. Item quatuor ad unum in quadrupli ratione censentur; ex quo symphonia disdiapason nascitur. Ergo mundi anima, quae ad motum hoc, quod uidemus, uniuersitatis corpus impellit, contexta numeris musicam de se creantibus concinentiam, necesse est ut sonos musicos de motu, quem proprio impulsa praestat, efficiat; quorum originem in fabrica suae contextionis inuenit. Ait enim Plato, ut supra retulimus, auctorem animae Deum, post numerorum inter se imparium contextionem, hemioliis, epitritis, et epogdois, et limmate hiantia interualla supplesse. Ideo doctissime Tullius in uerbis suis ostendit Platonici dogmatis profunditatem. "Quis hic, inquam, quis est, qui complet aures meas tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit, ille, qui interuallis disiunctus imparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium efficitur". Vides, ut interualla commemorat, et haec inter se imparia esse testatur; nec diffitetur rata ratione distincta : quia secundum Timaeum Platonis imparium inter se interualla numerorum, ratis ad se numeris, hemioliis scilicet, epitritis, et epogdois, hemitoniisque distincta sunt; quibus omnis canora ratio continetur. Hinc enim animaduertitur, quia haec uerba Ciceronis nunquam profecto ad intellectum paterent, nisi hemioliorum, epitritorum, et epogdoorum ratione praemissa, quibus interualla numerorum distincta sunt, et nisi Platonicis numeris, quibus mundi anima est contexta, patefactis, et ratione praemissa, cur ex numeris musicam creantibus anima intexta sit. Haec enim omnia et causam mundani motus ostendunt, quem solus animae praestat impulsus, et necessitatem musicae concinentiae, quam motui, a se facto, inserit anima, innatam sibi ab origine. [2,3] CAPUT III. Aliis praeterea indiciis ac rationibus concentum ilium motuum coelestium posse ostendi : quodque interualla ea, quae esse in anima ratione sola intelliguntur, reuera in ipso mundi corpore deprehendantur. Hinc Plato in Republica sua, cum de sphaerarum coelestium uolubilitate tractaret, singulas ait Sirenas singulis orbibus insidere, significans, sphaerarum motu cantum numinibus exhiberi. Nam Siren, Dea canens graeco intellectu ualet. Theologi quoque nouem Musas, octo sphaerarum musicos cantus, et unam maximam concinentiam, quae confit ex omnibus, esse uoluere. Unde Hesiodus in Theogonia sua octauam Musam Uraniam uocat; quia post septem uagas, quae subiectae sunt, octaua stellifera sphaera superposita proprio nomine coelum uocatur : et, ut ostenderet, nonam esse et maximam, quam conficit sonorum concors uniuersitas, adiecit, g-Kalliopeh g-th' g-heh g-deh g-prophestateh g-estin g-hapaseohn, ex nomine ostendens ipsam uocis dulcedinem nonam Musain uocari : (nam g-Kalliopeh optimae uocis graeca interpretatio est) et, ut ipsam esse, quae confit ex omnibus, pressius indicaret, assignauit illi uniuersitatis uocabulum, uidelicet, g-heh g-deh g-prophestateh g-hapaseohn. Nam et Apollinem ideo g-Mousehgetehn uocant, quasi ducem et principem orbium ceterorum, ut ipse Cicero refert : "Dux, et princeps, et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio". Musas esse mundi cantum etiam sciant, qui eas Camenas, quasi canenas a canendo dixerunt. Ideo canere coelum etiam theologi comprobantes, sonos musicos sacrificiis adhibuerunt; qui apud alios lyra uel cithara, apud nonnullos tibiis aliisue musicis instrumentis fieri solebant. In ipsis quoque hymnis Deorum per stropham et antistropham metra canoris uersibus adhibebantur; ut per stropham rectus orbis stelliferi motus, per antistropham diuersus uagarum regressus praedicaretur. Ex quibus duobus motibus primus in natura hymnus dicandus Deo sumsit exordium. Mortuos quoque ad sepulturam prosequi oportere cum cantu, plurimarum gentium uel regionum instituta sanxerunt, persuasione hoc, quia post corpus animae ad originem dulcedinis musicae, id est, ad coelum redire credantur. Nam ideo in hac uita omnis anima musicis sonis capitur, ut non soli, qui sunt habita cultiores, uerum uniuersae quoque barbarae nationes cantus, quibus uel ad ardorem uirtutis animentur, uel ad mollitiem uoluptatis resoluantur, exerceant : quia anima in corpus defert memoriam musicae, cuius in coelo fuit conscia ; et ita delinimentis canticis occupatur, ut nullum sit tam immite, tam asperum pectus, quod non oblectamentorum talium teneatur affectu. Hinc aestimo et Orphei uel Amphionis fabulam, quorum alter animalia ratione carentia, alter saxa quoque trahere cantibus ferebatur, sumsisse principium; quia primi forte gentes, uel sine rationis cultu barbaras, uel saxi instar nullo affectu mobiles, ad sensum uoluptatis canendo traxerunt. Ita denique omnis habitus animae cantibus gubernatur, ut et ad bellum progressui, et item receptui canatur cantu, et excitante, et rursus sedante uirtutem : "dat somnos adimitque"; nec non curas et immittit, et retrahit : iram suggerit, clementiam suadet, corporum quoque morbis medetur. Nam hinc est, quod aegris remedia praestantes praecinere dicuntur. Et quid mirum, si inter homines musicae tanta dominatio est, cum aues quoque, ut lusciniae, ut cygni, aliaeue id genus, cantum ueluti quadam disciplina artis exerceant; nonnullae uero uel aues, uel terrenae seu aquatiles beluae, inuitante cantu in retia sponte decurrant, et pastoralis fistula ad pastum progressis quietem imperet gregibus ? Nec mirum; inesse enim mundanae animae causas musicae, quibus est intexta, praediximus. Ipsa autem mundi anima uiuentibus omnibus uitam ministrat : "Hinc hominum pecudumque genus uitaeque uolantum, Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus". Iure igitur musica capitur omne, quod uiuit; quia coelestis anima, qua animatur uniuersitas, originem sumsit ex musica. Haec, dum ad sphaeralem motum mundi corpus impellit, sonum efficit, qui interuallis est disiunctus imparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis, sicut a principio ipsa contexta est. Sed haec interualla, quae in anima, quippe incorporea, sola aestimantur ratione, non sensu, quaerendum est, utrum et in ipso mundi corpore dimensio librata seruauerit. Et Archimedes quidem studiorum numerum deprehendisse se credidit, quibus a terrae superficie luna distaret, et a luna Mercurius, a Mercurio Venus, sol a Venere, Mars a sole, a Marte Iuppiter, Saturnus a Ioue. Sed et a Saturni orbe usque ad ipsum stelliferum coelum omne spatium se ratione emensum putauit. Quae tamen Archimedis dimensio a Platonicis repudiata est, quasi dupla et tripla interualla non seruans : et statuerunt hoc esse credendum , ut, quantum est a terra usque ad lunam, duplum sit a terra usque ad solem; quantumque est a terra usque ad solem, triplum sit a terra usque ad Venerem; quantumque est a terra usque ad Venerem, quater tantum sit a terra usque ad Mercurii stellam; quantumque est ad Mercurium a terra, nouies tantum sit a terra usque ad Martem; et quantum a terra usque ad Martem est, octies tantum sit a terra usque ad Iouem; quantumque est a terra usque ad Iouem, septies et uicies tantum sit a terra usque ad Saturni orbem. Hanc Platonicorum persuasionem Porphyrius libris suis inseruit, quibus Timaei obscuritatibus nonnihil lucis infudit : aitque, eos credere, ad imaginem contextionis animae haec esse in corpore mundi interualla, quae epitritis, hemioliis, et epogdois, hemitoniisque complentur,.et limmate; et ita prouenire concentum : cuius ratio in substantia animae contexta, mundano quoque corpori, quod ab anima mouetur, inserta est. Unde ex omni parte docta et perfecta est Ciceronis assertio, qui interuallis imparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis, coelestem sonum dicit esse disiunctum. [2,4] CAPUT IV. Qui fiat, ut inter sonos coelestis illius concentus alias acutior sit, alius grauior : quodnam ibi melodiae sit genus; et cur sonus ille a nobis non audiatur. "Nunc locus admonet, ut de grauitate et acumine sonorum diuersitates, quas asserit, reuoluamus. Et natura fert, ut extrema ex altera parte grauiter, ex altera autem acute sonent : quam ob causam summus ille coeli stelliferi cursus, cuius conuersio est concitatior, acute excitato mouetur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus". Diximus, nunquam sonum fieri, nisi aere percusso. Ut autem sonus ipse aut acutior, aut grauior proferatur, ictus efficit : qui, dum ingens et celer incipit, acutum sonum praestat; si tardior leniorue, grauiorem. Indicio est uirga, quae, dum auras percutit, si impulsa cito feriat, sonum acuit; si lentior, grauius ferit auditum. In fidibus quoque idem uidemus : quae, si tractu artiore tenduntur, acute sonant; si laxiore, grauius. Ergo et superiores orbes, dum pro amplitudine sua impetu grandiore uoluuntur, dumque spiritu, ut in origine sua fortiore tenduntur; propter ipsam, ut ait, concitatiorem conuersionem acute excitato mouentur sono; grauissimo autem hic lunaris atque infimus : quoniam spiritu, ut in extremitate languescente iam uoluitur, et, propter angustias, quibus penultimus orbis artatur, impetu leniore conuertitur. Nec secus probamus in tibiis; de quarum foraminibus uicinis ori inflantis sonus acutus emittitur; de longinquis autem et termino proximis, grauior : item acutior per patentiora foramina, grauior per angusta. Et utriusque causae ratio una est; quia spiritus ubi incipit, fortior est; defectior, ubi desinit: et quia maiorem impetum per maius foramen impellit; contra autem in angustis contingit, et eminus positis. Ergo orbis altissimus, et ut in immensum patens, et ut spiritu eo fortiore, quo origini suae uicinior est, incitatus, sonorum de se acumen emittit. Vox ultimi et pro spatii breuitate, et pro longinquitate iam frangitur. Hinc quoque apertius approbatur, spiritum, quantum ab origine sua deorsum recedit, tantum circa impulsum fieri leniorem; ut circa terram, quae ultima sphaerarum est, tam concretus, tam densus habeatur, ut causa sit terrae in una sede semper haerendi; nec in quamlibet partem permittatur moueri, obsessa undique circumfusi spiritus densitate. In sphaera autem ultimum locum esse, qui medius est, antecedentibus iam probatum est. Ergo uniuersi mundani corporis sphaerae nouem sunt. Prima illa stellifera, quae proprio nomine coelum dicitur, et aplanes apud Graecos uocatur, arcens et continens ceteras. Haec ab oriente semper uoluitur in occasum. Subiectae septem, quas uagas dicimus; ab occidente in orientem feruntur. Nona terra sine motu. Octo sunt igitur, quae mouentur : sed septem soni sunt, qui concinentiam de uolubilitate conficiunt; propterea quia Mercurialis et Venerius orbis pari ambitu comitati solem, uiae eius tanquam satellites obsequuntur, et ideo a nonnullis astronomiae studentibus eandem uim sortiri existimantur. Unde ait: "illi autem octo cursus, in quibus eadem uis est duorum, septem efficiunt distinctos interuallis sonos ; qui numerus rerum omnium fere nodus est". Septenarium autem numerum rerum omnium modum esse, plene, cum de numeris superius loqueremur, expressimus. Ad illuminandam, ut aestimo, obscuritatem uerborum Ciceronis, de musica tractatus succinctus a nobis, qua licuit breuitate, sufficiet. Nam netas, et hypatas, aliarumque fidium uocabula percurrere, et tonorum uel limmatum minuta subtilia, et quid in sonis pro littera, quid pro syllaba, quid pro integro nomine accipiatur, asserere, ostentantis est, non docentis. Nec enim, quia fecit in hoc loco Cicero musicae mentionem, occasione hac eundem est per uniuersos tractatus, qui possunt esse de musica : quos, quantum mea fert opinio, terminum habere non aestimo : sed illa sunt persequenda, quibus uerba, quae explananda receperis, possint liquere : quia in re naturaliter obscura, qui in exponendo plura, quam necesse est, superfundit, addit tenebras, non adimit densitatem. Unde finem de hac tractatus parte faciemus, adiecto uno, quod scitu dignum putamus : quia cum sint melodiae musicae tria genera, enarmonium, diatonum, et chromaticum, primum quidem propter nimiam sui difficultatem ab usu recessit; tertium uero est infame mollitie. Unde medium, id est, diatonum, mundanae musicae doctrina Platonis adscribitur. Nec hoc inter praetereunda ponemus, quod musicam perpetua coeli uolubilitate nascentem, ideo claro non sentimus auditu, quia maior sonus est, quam ut humanarum aurium recipiatur angustiis. Nam, si Nili catadupa ab auribus incolarum amplitudinem fragoris excludunt, quid mirum, si nostrum sonus excedit auditum, quem mundanae molis impulsus emittit? Nec enim de nihilo est, quod ait : "qui complet aures meas tantus et tam dulcis sonus"? sed uoluit intelligi, quod si eius, qui caelestibus meruit interesse secretis, completae aures sunt soni magnitudine, superest, ut ceterorum hominum sensus mundanae continentiae non capiat auditum. Sed iam tractatum ad sequentia conferamus. [2,5] CAPUT V. Terre medietatem eam, in qua nos sumus, quinque esse distinctam zonis : quodque ex iis duae tantum sint habitabiles; quarum altera habitetur a nobis, alteram qui incolant homines, ignoretur : tum uero et in reliqua terrae medietate zonas esse easdem; et inter illas duas quoque ab hominibus habitari. Vides habitari in terra raris et angustis lotis, et in ipsis quasi maculas, ubi habitetur, uastas solitudines interiectas ; eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare uobis : a quibus exspectare gloriam certe nullam potestis. Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis; e quibus duos maxime inter se diuersos, et coeli uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos, obriguisse pruina uides; medium autem illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles; quorum australis ille, in quo qui insistunt, aduersa uobis urgent uestigia, nihil ad uestrum genus : hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui uos parte contingat. Omnis enim terra, quae colitur a uobis, angusta uerticibus, lateribus latior, parua quaedam est insula, circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris : qui tamen tanto nomine quam sit paruus, uides. » Postquam coelum, quo omnia continentur, et subiectarum sphaerarum ordinem motumque, ac de motu sonum, coelestis musicae modos et numeros explicantem, et aerem subditum lunae Tullianus sermo, per necessaria et praesenti operi apta ductus, ad terram usque descripsit; ipsius iam terrae descriptionem, uerborum parcus, rerum foecundus, absoluit. Etenim maculas habitationum, ac de ipsis habitatoribus alios interruptos aduersosque, obliquos etiam et transuersos alios nominando, terrenae sphaerae globositatem sermone tantum, non coloribus pinxit. Illud quoque non sine perfectione doctrinae est, quod cum aliis nos non patitur errare, qui terram semel cingi Oceano crediderunt. Nam si dixisset, "omnis terra parua quaedam est insula, circumfusa illo mari"; unum Oceani ambitum dedisset intelligi. Sed adiiciendo, "quae colitur a uobis", ueram eius diuisionem, de qua paulo post disseremus, nosse cupientibus intelligendam reliquit. De quinque autem cingulis ne, quaeso, aestimes duorum romanae facundiae parentum Maronis et Tullii dissentire doctrinam : cum hic ipsis cingulis terram redimitam dicat, ille iisdem, quas graeco nomine zonas uocat, asserat coelum teneri. Utrumque enim incorruptam ueramque, nec alteri contrariam retulisse rationem, procedente disputatione constabit. Sed ut omnia, quae hoc loco explananda recepimus; liquere possint, habendus est primum sermo de cingulis : quia situ eorum ante oculos locato, cetera erunt intellectui proniora. Prius autem qualiter terram coronent, deinde quemadmodum coelum teneant, explicandum est. Terra et nona, et ultima sphaera est. Hanc diuidit horizon , id est, finalis circulus, de quo ante retulimus: ergo medietas, cuius partem nos incolimus, sub eo coelo est, quod fuerit super terram, et reliqua medietas sub illo : quod dum uoluitur, ad ea loca, quae ad nos uidentur inferiora, descendit. In medio enim locata, ex omni sui parte coelum suspicit. Huius igitur ad coelum breuitas, cui punctum est, ad nos uero immensa globositas, distinguitur locis inter se uicissim pressis nimietate uel frigoris, uel caloris, geminam nacta inter diuersa temperiem. Nam et septemtrionalis et australis extremitas, perpetua obriguerunt pruina : et hi uelut duo sunt cinguli, quibus terra redimitur; sed ambitu breues, quasi extrema cingentes. Horum uterque habitationis impatiens est; quia torpor ille glacialis nec animali, nec frugi, uitam ministrat. Illo enim aere corpus alitur, quo herba nutritur. Medius cingulus, et ideo maximus, aeterno afflatu continui caloris ustus, spatium, quod et lato ambitu et prolixius occupauit, nimietate feruoris facit inhabitabile uicturis. Inter extremos uero et medium duo maiores ultimis, medio minores, ex utriusque uicinitatis intemperie temperantur : in hisque tantum uitales auras natura dedit incolis carpere. Et, quia animo facilius illabitur concepta ratio descriptione, quam sermone; esto orbis terrae, cui adscripta sunt a, b, c, d, et circa a, adscribantur n et l; circa b autem m et k; et circa c, g et i; et circa d, e et f; et ducantur rectae lineae a signis ad signa, quae dicimus, id est a g, in i; ab m, in n; a k, in l; ab e, in f. Spatia igitur duo aduersa sibi, id est, unum a c, usque ad lineam, quae in i ducta est; alterum a d, usque ad lineam, quae in f ducta est, intelligantur pruina obriguisse perpetua. Est enim superior septemtrionalis, inferior australis extremitas. Medium uero ab n, usque in l, zona sit torrida. Restat, ut cingulus ab i, usque ad n, subiecto calore et superiore frigore temperetur : rursus ut zona, quae est inter l et f, accipiat de superiecto calore et subdito frigore temperiem. Nec excogitatas a nobis lineas, quas duximus, aestimetur. Circi sunt enim, de quibus supra retulimus, septemtrionalis et australis, et tropici duo. Nam aequinoctialem hoc loco, quo de terra loquimur, non oportet adscribi, qui opportuniore loco rursus addetur. Licet igitur sint hae duae "mortalibus aegris munere concessae Diuum", quas diximus temperatas, non tamen ambae zonae hominibus nostri generis indultae sunt : sed sola superior, quae est ab i, usque ad n, incolitur ab omni, quale scire possumus, hominum genere, Romani Graeciue sint, uel barbari cuiusque nationis. llla uero ab l, usque ad f, sola ratione intelligitur, quod propter similem temperiem similiter incolatur : sed a quibus, neque licuit unquam nobis, nec licebit cognoscere. Interiecta enim torrida utrique hominum generi commercium ad se denegat commeandi. Denique de quatuor habitationis nostrae cardinibus, oriens, occidens, et septemtrio, suis uocabulis nuncupantur; quia ab ipsis exordiis suis sciuntur a nobis. Nam etsi septemtrionalis extremitas inhabitabilis est, non multo tamen est a nobis remota. Quarto uero nostrae habitationis cardini causa haec alterum nomen dedit, ut meridies non australis uocaretur; quia et ille est proprie australis, qui de altera extremitate procedens, aduersus septemtrionali est : et hunc meridiem iure uocitari facit locus, de quo incipit nobis dies. Nam, quia sentiri incipit a medio terrae, in qua medii est usus diei, ideo tanquam quidam medidies, una mutata littera, meridies nuncupatus est. Sciendum est autem, quod uentus, qui per hunc ad nos cardinem peruenit, id est, auster, ita in origine sua gelidus est, ut apud nos commendabilis est blando rigore septemtrio : sed, quia per flammam torridae zonae ad nos commeat, admixtus igni calescit; et, qui incipit frigidus, calidus peruenit. Neque enim uel ratio, uel natura pateretur, ut ex duobus aequo pressis rigore cardinibus, dissimili tactu status emitteretur. Nec dubium est, nostrum quoque septemtrionem ad illos, qui australi adiacent, propter eandem rationem calidum peruenire; et austrum corporibus eorum genuino aurae suae rigore blandiri. Eadem ratio nos non permittit ambigere, quin per illam quoque superficiem terrae, quae ad nos habetur inferior, integer zonarum ambitus, quae hic temperatae sunt, eadem ductu temperatus habeatur; atque ideo illic quoque eaedem duae zonae a se distantes similiter incolantur. Aut dicat, quisquis huic fidei obuiare mauult, quid sit, quod ab hac eum definitione deterreat. Nam si nobis uiuendi facultas est in hac terrarum parte, quam colimus, quia calcantes humum coelum suspicimus super uerticem, quia sol nobis et oritur, et occidit, quia circumfuso fruimur aere, cuius spiramus haustu : cur non et illic aliquos uiuere credamus, ubi eadem semper in promptu sunt? Nam, qui ibi dicuntur morari, eandem credendi sunt spirare auram; quia eadem est in eiusdem zonalis ambitus continuatione temperies. Idem sol illis et obire dicetur nostro ortu ; et orietur, cum nobis occidet : calcabunt aeque ut nos humum; et supra uerticem semper coelum uidebunt. Nec metus erit, ne de terra in coelum decidant, cum nihil unquam possit ruere sursum. Si enim nobis, quod asserere genus ioci est, deorsum habetur ubi est terra, et sursum ubi est coelum : illis quoque sursum erit, quod de inferiore suspicient, nec aliquando in superna casuri sunt. Affirmauerim quoque, et apud illos minus rerum peritos haec aestimare de nobis, nec credere posse, nos, in quo sumus, loco degere; sed opinari, si quis sub pedibus eorum tentaret stare, casurum. Nunquam tamen apud nos quisquam timuit, ne caderet in coelum. Ergo nec apud illos quisquam in superiora casurus est : sicut omnia nutu suo pondera in terram ferri superius relata docuerunt. Postremo quis ambigat, in sphaera terrae ita ea, quae interiora dicuntur, superioribus suis esse contraria, ut est oriens occidenti? Nam in utraque parte par diametros habetur. Cum ergo et orientem et occidentem similiter constet habitari : quid est, quod fidem huius quoque diuersae sibi habitationis excludat ? Haec omnia non otiosus lector in tam paucis uerbis Ciceronis inueniet. Nam, cum dicit, "terram cingulis suis redimitam atque circumdatam", ostendit, per omne corpus terrae eandem temperatorum cingulorum continuatam esse temperiem : et, cum ait, "in terra maculas habitationum uideri", non eas dicit, quae in parte nostrae habitationis, nonnullis desertis locis interpositis, incoluntur. Non enim adiiceret, "in ipsis maculis uastas solitudines interiectas", si ipsas solitudines diceret, inter quas certae partes macularum instar haberentur. Sed quia maculas dicit has quatuor, quas in duobus terrae hemisphaeriis binas esse ratio monstrauit, bene adiecit, interiectas solitudines. Nam sicut pars, quae habitatur a nobis, multa solitudinum interiectione distinguitur : credendum est, in illis quoque tribus aliis habitationibus similes esse inter deserta et culta distinctiones. Sed et quatuor habitationum incolas et relatione situs, et ipsa quoque standi qualitate, depinxit. Primum enim ait, alios praeter nos ita incolere terram, ut a se interrupti nullam meandi habeant ad se facultatem: et uerba ipsa declarant, non eum de uno hominum genere loqui, in hac superficie a nobis solius torridae interiectione diuiso : (sic enim magis diceret, "ita interruptos, ut nihil ab illis ad nos manare possit.) sed dicendo, "ita interruptos, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit", qualiter inter se illa hominum genera sint diuisa, significat. Quod autem uere ad nostram partem referretur, adiecit dicendo de illis, qui et a nobis, et a se inuicem diuisi sunt, "partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare nobis". Interruptio ergo non unius generis a nobis, sed omnium generum a se diuisorum refertur : quae ita distinguenda est. Hi, quos separat a nobis perusta, quos Graeci g-antoikous uocant, similiter ab illis, qui inferiorem zonae suae incolunt partem, interiecta australi gelida separantur. Rursus illos ab g-antoikois suis, id est, per nostri cinguli inferiora uiuentibus, interiectio ardentis sequestrat : et illi a nobis septemtrionalis extremitatis rigore remouentur. Et quia non est una omnium affinis continuatio, sed interiectae, sunt solitudines ex calore uel frigore mutuum negantibus commeatum : has terrae partes, quae a quatuor hominum generibus incoluntur, maculas habitationum uocauit. Quemadmodum autem ceteri omnes uestigia sua figere ad nostra credantur, ipse distinxit : et australes quidem aperte pronuntiauit aduersos stare nobis, dicendo : "quorum australis ille, in quo qui insistunt, aduersa nobis urgent uestigia". Et ideo aduersi nobis sunt, quia in parte sphaerae, quae contra nos est, morantur. Restat inquirere, quos transuersos et quos obliquos nobis stare memorauerit. Sed nec de ipsis potest esse dubitatio, quin transuersos stare nobis dixerit inferiorem zonae nostrae partem tenentes; obliquos uero eos, qui australis cinguli deuexa sortiti sunt. [2,6] CAPUT VI. Quanta terrae spatia habitationi cesserint, quanta inculta sint. Superest, ut de terrae ipsius spatiis, quanta habitationi cesserint, quanta sint inculta, referamus; id est, quae sit singulorum dimensio cingulorum. Quod ut facile dinoscas, redeundum tibi est ad orbis terrae descriptionem, quam paulo ante subiecimus; ut per adscriptarum litterarum notas ratio dimensionum lucidius explicetur. Omnis terrae orbis, id est, circulus, qui uniuersum ambitum claudit, cui adscripta sunt a, b, c, d, ab his, qui eum ratione dimensi sunt, in sexaginta diuisus est partes. Habet autem totus ipse ambitus stadiorum ducenta quinquaginta duo millia. Ergo singulae sexagesimae extenduntur stadiis quaternis millibus ducenis. Et sine dubio medietas eius, quae est a d, per orientem, id est, per a, usque ad c, habet triginta sexagesimas, et stadiorum millia centum uiginti sex. Quarta uero pars, quae est ab a, usque ad c, incipiens a medio perustae, habet sexagesimas quindecim, et stadiorum millia sexaginta et tria. Huius quartae partis mensura relata constabit totius ambitus plena dimensio. Ab a igitur usque ad n, quod est medietas perustae, habet sexagesimas quatuor; quae faciunt stadiorum millia sexdecim, cum octingentorum adiectione. Ergo omnis perusta partium sexagesimarum octo est, et tenet stadiorum millia triginta tria, et sexcenta insuper. Latitudo autem cinguli nostri, qui temperatus est, id est, a n, usque ad i, habet sexagesimas quinque, quae faciunt stadiorum millia uiginti et unum; et spatium frigidae ab i, usque ad c, habet sexagesimas sex : quae stadiorum tenent uiginti quinque millia ducenta. Ex hac quarta parte orbis terrarum, cuius mensuram euidenter expressimus, alterius quartae partis magnitudinem, ab a usque ad d, pari dimensionum distinctione cognosces. Cum ergo quantum teneat sphaerae superficies, quae ad nos est omni sua medietate, cognoueris : de mensura quoque inferioris medietatis, id est, a d, per b, usque ad c, similiter instrueris. Modo enim, quia orbem terrae in plano pinximus, (in plano autem medium exprimere non possumus sphaeralem tumorem) mutuati sumus altitudinis intellectum a circulo; qui magis horizon, quam meridianus uideatur. Ceterum uolo hoc mente percipias, ita nos hanc protulisse mensuram, tanquam a d, per a, usque ad c, pars terrae superior sit, cuius partem nos incolimus; et a d, per b, usque ad c, pars terrae habeatur inferior. [2,7] CAPUT VII. In coelo easdem inesse zonas, quae insunt terrae; atque causam huius diuersitatis esse solem : qui ut accessu suo causa caloris est, ita recessu frigus inducit. Hoc quoque tractatu proprium sortito finem, nunc illud, quod probandum promisimus, asseramus, id est, hos cingulos et Maronem bene coelo, et bene terrae assignasse Ciceronem; et utrumque non discrepantia, sed consona, eademque dixisse. Natura enim coeli hanc in diuersis terrae partibus temperiem nimietatemque distinxit : et qualitas uel frigoris, uel caloris, quae cuilibet aetheris parti semel inhaesit, eandem inficit partem terrae, quam despicit ambiendo. Et quia has diuersitates, quae certis finibus terminantur, cingulos in coelo uocarunt, necesse est totidem cingulos et hic intelligi : sicut in breuissimo speculo, cum facies monstratur ingens, tenent in angusto membra uel lineamenta ordinem, quem sua in uero digesserat amplitudo. Sed hic quoque asserendi, quod dicitur, minuemus laborem, oculis subiiciendo picturam. Esto enim coeli sphaera a, b, c, d, et intra se claudat sphaeram terrae, cui adscripta sunt s, x, t, u, et ducatur in coeli sphaera circulus septemtrionalis ab i, usque in o; tropicus aestiuus a g, in p, et aequinoctialis a b, in a; et tropicus hiemalis ab f , in g, et australis ab e, in r; sed et zodiacus ducatur ab f, in p; rursus in sphaera terrae ducantur iidem limites cingulorum, quos supra descripsimus in n, in m, in l, in k. His ita depictis, sine difficultate constabit, singulas terrae partes a singulis coeli partibus, super uerticem suum impositis, qualitatem circa nimietatem uel temperiem mutuari. Nam quod est sursum a d, usque ad r, hoc despicit terram ab f, usque ad k; et quod est in coelo ab r, usque ad q, hoc inficit terram a k, usque ad l; et quod in coelo est a q, usque in p, tale facit in terra ab l, usque ad m, qualeque est desuper a p, usque ad o; tale in terra ab m; usque ad n; et quale illic ab o, usque ad c, tale hic est ab n, usque ad t. Sunt autem in aethere extremitates ambae, id est, a d, usque ad r, et a c, usque ad o, aeterno rigore densatae. Ideo in terra idem est ab f, usque ad k, et a t, usque ad n; rursus in coelo, a q, usque ad p, nimio calore feruet. Ideo in terra quoque, ab l, usque ad m, idem feruor est. Item sunt in coelo temperies, ab o, usque ad p, et a q, in r; ideo sunt hic quoque temperatae, ab n , in m, et ab l, in k. Aequinoctialis enim circulus, qui ab a, usque ad b, ductus est, mediam secat perustam. Et ipsum autem scisse Ciceronem, quod terreni cinguli coelestibus inficiantur, ex uerbis eius ostenditur. Ait enim : "E quibus duo maxime inter se diuersos, et coeli uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos, obriguisse pruina uides". Ecce testatur, finale frigus esse de coelo. Idem quoque de feruore medio dicit : "medium autem illum et maximum solis ardore torreri". Cum ergo manifeste et rigorem de coeli uerticibus, et feruorem de sole in terrae cingulos uenire signauerit : ostendit prius in coelo hos easdem cingulos constituisse. Nunc, quoniam constitit, easdem in coelo et in terra zonas esse uel cingulos, (haec enim unius rei duo sunt nomina) iam dicendum est, quae causa in aethere hanc diuersitatem qualitatis efficiat. Perusta duobus tropicis clauditur, id est, a g, in p, aestiuo : et ab f, in q, hiemali. Ab f autem in p, zodiacum describendo perduximus. Ergo signum p, tropicus ille Cancer habeatur, et signum f, Capricornus. Constat autem, solem neque sursum ultra Cancrum, neque ultra Capricornum deorsum meare; sed, cum ad tropicorum confinia peruenerit, mox reuerti : unde et solstitia uocantur. Et quia aestiuus tropicus temperatae nostrae terminus est; ideo cum sol ad ipsum finem uenerit, facit nobis aestiuos calores, de uicino urens sensu maiore subiecta. Illo denique tempore, australi generi reuerti hiemem non potest ambigi; quia tunc ab illis sol omni uiae suae spatio recedit. Rursus, cum ad f signum, id est, ad Capricornum uenerit, facit hiemem nobis recessu suo, et illis uicinitate reducit aestatem. Hic notandum est, de tribus tantum cardinibus in quamcunque aedem ingredi solem ; de quarto nunquam. Nam et ab ortu, et ab occasu, fenestra solem recipit ; quippe quem orientem obeuntemque prospectet. Recipit et a meridie; quia omne iter solis in nostro meridie est, ut instruit uisum antelata descriptio. Nunquam uero solem fenestra septemtrionis admittit; quia nunquam a p signo, ad o, sol accedit; sed a p, semper retrocedendo, nunquam fines poli septemtrionalis attingit : et ideo nunquam per hunc cardinem radius solis infunditur. Eiusdem rei probationem umbra quoque cuiuslibet corporis sufficiet adstruere. Nam et in occasum cadit, oriente sole; et in ortum, cum sit occiduus : medio autem die, quia sol meridiem tenet, in septemtrionem umbra depellitur; in austrum uero circa nostram habitationem impossibile est umbram cuiuslibet corporis cadere, quia semper in aduersam soli partem timbra iactatur. Aduersus autem austro apud nos sol esse non poterit, cum nunquam fines septemtrionales attingat. Sane quoniam pars illa perustae, quae temperatae uicina est, admittit habitantes illic, id est, trans tropicum; quaecunque habitantur spatia, umbram mittunt in austrum eo tempore, quo sol Cancrum tenet. Tunc enim eis fit sol septemtrionalis, cum tropicum tenet; quod ab illis ad septemtrionem recedit. Ciuitas autem Syene, quae prouinciae Thebaidos post superiorum montium deserta principium est, sub ipso aestiuo tropico constituta est : et eo die quo sol certam partem ingreditur Cancri, hora diei sexta, (quoniam sol tunc super ipsum inuenitur uerticem ciuitatis) nulla illic potest in terram de quolibet corpore umbra iactari, sed nec stilus hemisphaerii monstrantis horas, quem g-gnohmohna uocant, tunc de se potest umbram creare. Et hoc est, quod Lucanus dicere uoluit, nec tamen plene, ut habetur, absoluit. Dicendo enim, "Atque umbras nunquam flectente Syene", rem quidem attigit, sed turbauit uerum. Non enim nunquam flectit, sed uno tempore ; quod cum sua ratione retulimus. His relatis constat, solem nunquam egredi fines perustae, quia de tropico in tropicum Zodiacus obliquatus est. Manifesta est igitur causa, cur haec zona flammis sit semper obnoxia : quippe quam sol totius aethereae flammae et fons, et administrator, nunquam relinquat. Ergo ambae partes ultimae, id est, septemtrionalis et australis, ad quas nunquam solis calor accedit, necessario perpetua premuntur pruina : duas uero, ut diximus, temperat hinc atque illinc uicinia caloris et frigoris. Denique in hac ipsa zona, quam incolimus, quae tota dicitur temperata, partes tamen, quae perusto cingulo uicinae sunt, ceteris calidiores sunt : ut est Aethiopia, Arabia, Aegyptus, et Libya; in quibus calor ita circumfusi aeris corpus extenuat, ut aut nunquam, aut raro cogatur in nubes; et ideo nullus paene apud illos usus est imbrium. Rursus, quae usque ad frigidae fines pressius accedunt, ut est palus Maeotis, ut regiones, quas praeterfluunt Tanais et lster, omniaque super Scythiam loca, quorum incolas uetustas Hyperboreos uocauit, quasi originem boreae introrsum recedendo transissent, adeo aeterna paene premuntur pruina, ut non facile explicetur, quanta sit illic frigidae nimietatis iniuria : loca uero, quae in medio temperatae sunt, quoniam ab utraque nimietate longe recedunt, ueram tenent salutaremque temperiem. [2,8] CAPUT VIII. Obiter quomodo explicandus locus Vergilii primo Georgicon de circulo Zodiaco. Locus nos admonet, ut (quoniam diximus rem, quae a nullo possit refelli, utrumque tropicum circum Zodiaco terminos facere, nec unquam solem alterutrum tropicum excedere posse, uel sursum, uel deorsum meando; trans Zodiacum uero circum, id est, trans ustam, quae tropicis clauditur, ex utraque parte incipere temperatas) quaeramus, quid sit, quod ait Vergilius, quem nullius unquam disciplina; error inuoluit : "... duae mortalibus agris Munere concessae diuum : et uia secta per ambas, Obliquus qua se signorum uerteret ordo". uidetur enim dicere hic uersibus, Zodiacum per temperatas ductum, et solis cursum per ipsas ferri : quod nec opinari fas est, quia neutrum tropicum cursus colis excedit. Num igitur illud attendit, quod diximus, et intra tropicum in ea perustae parte, quae uicina est temperatae, habitatores esse? nam Syene sub ipso tropico est : Meroe autem tribus millibus octingentis stadiis in perustam a Syene introrsum recedit : et ab illa usque ad terram cinnamoni feracem sunt stadia octingenta; et per haec omnia spatia perustae, licet rari, tamen uita fruuntur habitantes. Ultra uero iam inaccessum est, propter nimium solis ardorem. Cum ergo tantum spatii ex perusta uitam ministret; et sine dubio circa uiciniam alterius temperatae, id est, antoecorum, tantundem spatii habere perustae fines et parem mansuetudinem, non negetur : (paria enim in utraque parte sunt omnia) ideo credendum est, per poeticam tubam, quae omnia semper in maius extollit, dixisse uiam solis sectam per temperatas : quoniam ex utraque parte fines perustae in eo sunt similes temperatis, quod se patiuntur habitari. An forte poetica licentia particulam pro simili paene particula posuit; et pro, "sub ambas", dicere maluit, "per ambas"? nam reuera ductus Zodiaci sub ambas temperatas ultro citroque peruenit; non tamen per ambas. Scimus autem et Homerum ipsum, et in omnibus imitatorem huius Maronem, saepe tales mutasse particulas. An, (quod mihi uero propius uidetur) "per ambas", pro "inter ambas", uoluit intelligi? Zodiacus enim inter ambas temperatas uoluitur, non per ambas. Famifariter autem "per", pro "inter", ponere solet; sicut alibi quoque, "Circum perque duas in morem fluminis Arctos". Neque enim Anguis sidereus Arctos secat: sed, dum et amplectitur et interuenit, circum eas, et inter eas uoluitur, non per eas. Ergo potest constare nobis intellectus, si "per ambas", pro "inter ambas", more ipsius poetae dictum existimemus. Nobis aliud ad defensionem, ultra haec, quae diximus, non occurrit. Verum quoniam in medio posuimus, quos fines nunquam uia solis excedat; manifestum est autem omnibus, quid Maro dixerit, quem constat erroris ignarum : erit ingenii singulorum inuenire, quid possit amplius pro absoluenda liac quaestione conferri. [2,9] CAPUT IX. Non uno, sed gemino Oceani ambitu terram omnem circumflui : et quomodo angusta uerticibus, latior lateribus, si habitabilis nostra : tum de exiguitate Oceani, quem nos magnum uocamus. His quoque, ut arbitror, non otosa inspectione tractatis, nunc de Oceano quod promisimus adstruamus, non uno, sed gemino eius ambitu terrae corpus onme circumflui : cuius uerus et primus meatus est, qui ab indocto hominum genere nescitur. Is enim, quem solum Oceanum plures opinantur, de finibus ab illo originali refusis, secundum ex necessitate ambitum fecit. Ceterum prior eius corona per zonam terrae calidam meat, superiora terrarum et inferiora cingens, flexum circi aequinoctialis imitata. Ab oriente uero duos sinus refundit; unum ad extremitatem septemtrionis, ad australis alterum : rursusque ab occidente duo pariter enascuntur sinus, qui usque ad ambas, quas supra diximus, extremitates refusi, occurrunt ab oriente demissis; et, dum ui somma et impetu immaniore miscentur, inuicemque se feriunt, ex ipsa aquarum collisione nascitur illa famosa Oceani accessio pariter et recessio. Et, ubicumque in nostro mari contingit idem, uel in angustis fretis, uel in planis forte litoribus, ex ipsis Oceani sinibus, quos Oceanum nunc uocamus, eueniunt : quia nostrum mare ex illis influit. Ceterum uerior, ut ita dicam, eius alueus tenet zonam perustam; et tam ipse, qui aequinoctialem, quam sinus ex eo nati, qui horizontem circulum ambitu suae flexionis imitantur, omnem terram quadrifidam diuidunt; et singulas, ut supra diximus, habitationes insulas faciunt. Nam inter nos et australes homines means ille per calidam zonam, totamque cingens, et rursus utriusque regionis extrema finibus suis ambiens, binas in superiore atque inferiore terrae superficie insulas facit. Unde Tullius, hoc uolens intelligi, non dixit, "omnis terra parua quaedam est insula : sed, omnis terra, quae colitur a uobis, parua quaedam est, insula": quia et singulae de quatuor habitationibus paruae quaedam efficiuntur insulae, Oceano bis eas, ut diximus, ambiente. Omnia haec ante oculos locare potest descriptio substituta : ex qua et nostri maris originem, quae totius una est, et Rubri atque Indici ortum uidebis, Caspiumque mare unde oriatur inuenies : licet non ignorem, esse nonnullos, qui ei de Oceano ingressum negent. Nec dubium est, in illam quoque australis generis temperatam mare de Oceano similiter influere; sed describi hoc nostra attestatione non debuit, cuius situs nobis incognitus perseuerat. Quod autem dixit nostram habitabilem "angustam uerticibus, lateribus latiorem", in eadem descriptione poterimus aduertere. Nam, quanto longior est tropicus circus septemtrionali circo, tanto zona uerticibus quam lateribus angustior est : quia summitas eius in artum extremi cinguli breuitate contrahitur; deductio autem laterum cum longitudine tropici ab utraque parte distenditur. Denique ueteres omnem habitabilem nostram extentae chlamydi similem esse dixerunt. Item quia omnis terra, in qua et Oceanus est, ad quem uis coelestem circulum quasi centron obtinet puncti locum, necessario de Oceano adiecit, "qui tamen tanto nomine quam sit paruus, uides". Nam licet apud nos Atlanticum mare magnum uocetur, de coelo tamen despicientibus non potest magnum uideri, cum ad coelum terra signum sit et punctum, quod diuidi non possit in partes. Ideo autem terrae breuitas tam diligenter asseritur, ut parui pendendum ambitum famae uir fortis intelligat, quae in tam paruo magna esse non poterit : quod doctrinae propositum non minus in sequentibus apparebit. [2,10] CAPUT X. Mundum quidem esse externum : ceterum inde non posse sperari perpetuitatem gloriae ac famae apud posteros, quando mundo ipso manente, ea, quae in ipso sunt, uicissitudine quadam nunc occidant, nunc rursus oriantur. «Quin etiam si cupiet proles futurorum hominum deinceps laudes uniuscuiusque nostrum, acceptas a patribus, posteris prodere: tamen propter eluuiones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam assequi possumus. » Virtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria : unde Scipio perfectionem cupiens infundere nepoti, auctor est, ut contentus conscientiae praemio, gloriam non requirat : in qua appetenda quoniam duo sunt maxime, quae praeoptari possint, ut et quam latissime uagetur, et quam diutissime perseueret : postquam superius, de habitationis nostrae angustiis disserendo, totius terrae quae ad coelum puncti locum obtinet, minimam quamdam docuit a nostri generis hominibus particulam possideri; nullius uero gloriam uel in illam totam partem potuisse diffundi : (siquidem Gangem transnare, uel transcendere Caucasum, romani nominis fama non ualuit) spem, quam de propaganda late gloria, ante oculos ponendo nostri orbis angustias, amputauit, uult etiam diuturnitatis auferre; ut plene animo nepotis contemtum gloriae campos dissuasor insinuet : et ait, nec in hac ipsa parte, in quam sapientis et fortis uiri nomen serpere potest, aeternitatem nominis posse durare; cum modo exustione, modo eluuione terrarum, diuturnitati rerum intercedat occasus. Quod quale sit, disseremus. In hac enim parte tractatus illa quaestio latenter absoluitur, quae multorum cogitationes de ambigenda mundi aeternitate sollicitat. Nam quis facile mundum semper fuisse consentiat? cum et ipsa historiarum fides, multarum rerum cultum emendationemque uel inuentionem ipsam recentem esse, fateatur: cumque rudes primum homines, et incuria siluestri non multum a ferarum asperitate dissimiles, meminerit, uel fabuletur antiquitas; tradatque, nec hunc eis, quo nunc utimur, uictum fuisse, sed glande prius et baccis altos, sero sperasse de sulcis alimoniam : cumque ita exordium rerum et ipsius humanae nationis opinemur, ut aurea primum secula fuisse credamus, et inde natura per metalla uiliora degenerans, ferro secula postrema foedauerit. Ac, ne totam uideamur de fabulis mutuari, quis non hinc aestimet mundum quandoque coepisse, nec longam retro eius aetatem, cum abhinc ultra duo retro annorum millia de excellenti rerum gestarum memoria ne graeca quidem exstet historia? nam supra Ninum, a quo Semiramis secundum quosdam creditur procreata, nihil praeclarum in libros relatum est. Si enim ab initio, immo ante initium fuit mundus, ut philosophi uolunt : cur per innumerabilium seriem seculorum non fuerat cultus, quo nunc utimur, inuentus? non litterarum usus, quo solo memoriae fulcitur aeternitas? cur denique multarum rerum experientia ad aliquas gentes recenti aetate peruenit? ut ecce, Galli uitem, uel cultum oleae, Roma iam adolescente, didicerunt. Aliae uero gentes adhuc multa nesciunt, quae nobis inuenta placuerunt. Haec omnia uidentur aeternitati rerum repugnare, dum opinari nos faciunt, certo mundi principio paulatim singula quaeque coepisse. Sed mundum quidem fuisse semper, philosophia auctor est, conditore quidem Deo, sed non ex tempore : siquidem tempus ante mundum esse non potuit; cum nihil aliud tempora, nisi cursus solis, efficiat. Res uero humanae ex parte maxima saepe occidunt manente mundo, et rursus oriuntur, uel eluuione uicissim, uel exustione redeunte. Cuius uicissitudinis causa uel necessitas talis est. Ignem aethereum physici tradiderunt humore nutriri, asserentes, ideo sub zona coeli perusta, quam uia solis, id est, Zodiacus, occupauit, Oceanum, sicut supra descripsimus, a natura locatum, ut omnis latitudo, qua sol cura quinque uagis et luna ultro citroque discurrunt, habeat subiecti humoris alimoniam : et hoc esse uolunt, quod Homerus, diuinarum omnium inuentionum fons et origo, sub poetici nube figmenti uerum sapientibus intelligi dedit, Iouem cum diis ceteris, id est, cum stellis, profectum in Oceanum, AEthiopibus eum ad epulas inuitantibus : per quam imaginem fabulosam Homerum significasse uolunt, hauriri de humore nutrimenta sideribus : qui ob hoc AEthiopas reges epularum participes coelestium dixit, quoniam circa Oceani oram non nisi AEthiopes habitant, quos uicinia solis usque ad speciem nigri coloris exurit. Cum ergo calor nutriatur humore, haec uicissitudo contingit, ut modo calor, mode humor exuberet. Euenit enim, ut ignis usque ad maximum enutritus augmentum, haustum uincat humorem, et sic aeris mutata temperies licentiam praestet incendio, et terra penitus flagrantia immissi ignis uratur. Sed mox, impetu caloris absumto, paulatim uires reuertuntur humori, cum magna pars ignis incendias erogata, minus iam de renascente humore consumat. Ac rursus longe temporum tractu ita crescens humor altius uincit, ut terris infundatur eluuio : rursusque calor post hoc uires resumit. Et ita fit, ut manente mundo inter exsuperantis caloris humorisque uices, terrarum cultus cum hominum genere saepe intercidat, et, reducta temperie, rursus nouetur. Nunquam tamen seu eluuio, seu exustio, omnes terras, aut omne hominum genus uel omnino operit, uel penitus exurit. AEgypto certe, ut Plato in Timaeo fatetur, nunquam nimietas humoris nocuit, uel caloris. Unde et infinita annorum millia in solis AEgyptiorum monumentis librisque releguntur. Certae igitur terrarum partes internecioni superstites, seminarium instaurando generi humano fiunt : atque ita contingit, ut non rudi mundo rudes homines et cultus inscii, cuius memoriam intercepit interitus, in terris oberrent, et asperitatem paulatim uagae feritatis exuti, conciliabula et coetus natura instruente patiantur : sitque primum inter eos mali nescia, et adhuc astutiae inexperta simplicitas, quae nomen auri primis seculis praestat. Inde, quo magis ad cultum rerum atque artium usus promouet, tanto facilius in animes serpit aemulatio; quae primum bene incipiens, in inuidiam latenter euadit. Et ex hac iam nascitur, quidquid genus hominum post sequentibus seculis experitur. Haec est ergo, quae rebus humanis pereundi, atque iterum reuertendi incolumi mundo, uicissitudo uariatur. [2,11] CAPUT XI. De diuersitate annorum : quodque is, qui uere annus uertens est ac mundanus, quindecim ànnorum nostrorum ambiat millia. Quid autem interest, ab his, qui postea nascentur, sermonem fore de te; cum ab his nullus fuerit, qui ante nati sunt, qui nec pauciores, et certe meliores fuerunt uiri? praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi possit. Homines enim populariter annum tantummodo solis, id est, unius astri reditu metiuntur. Re ipsa autem, cum ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra redierint, eamdemque totius coeli descriptionem longis interuallis retulerint : tum ille uere uertens annus appellari potest, in quo uix dicere audeo, quam multa hominum secula teneantur. Namque, ut olim deficere sol hominibus exstinguique uisus est, cura Romuli animus haec ipsa in templa penetrauit, ita quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad idem principium stellisque reuocatis, expletum annum habeto : cuius quidem anni nondum uicesimam partem scito esse conuersam". Idem agere perseuerat, instans dissuasioni gloriae desiderandae. Quam cum locis artam, nec in ipsis angustiis aeternam supra docuisset; nunc non solum perpetuitatis expertem, sed nec ad unius anni integri metas posse propagari, docet : cuius assertionis quae sit ratio, dicemus. Annus non is solus est, quem nunc communis omnium usus appellat : sed singulorum seu luminum, seu stellarum, emenso omni coeli circuitu, a certo loco in eundem locum reditus; annus suus est. Sic mensis lunae annus est, intra quem coeli ambitum lustrat. Nam et a luna mensis dicitur, quia graeco nomine luna g-mene uocatur. Vergilius denique ad discretionem lunaris anni, qui breuis est, annum, qui circumcursu solis efficitur, significare uolens, ait : "Interea magnum sol circumuoluitur annum", magnum uocans solis, comparatione lunaris. Nam cursus quidem Veneris atque Mercurii paene par soli est. Martis uero annus fere biennium tenet : tanto enim tempore coelum circumit. Iouis autem stella duodecim, et Saturni triginta annos in eadem circuitione consumit. Haec de luminibus ac uagis, ut saepe relata, iam nota sunt. Annus uero, qui mundanus uocatur, qui uere uertens est, quia conuersione plenae uniuersitatis efficitur, largissimis seculis explicatur : cuius ratio est talis. Stellae omnes et sidera, quae infixa coelo uidentur, quorum proprium motum nunquam uisus humanus sentire uel deprehendere potest, mouentur tamen; et praeter coeli uolubilitatem, qua semper trahuntur, suo quoque accessu tam sero promouentur, ut nullius hominum uita tam longa sit, quae obseruatione continua factam de loco permutationem, in quo eas primum uiderat, deprehendat. Mundani ergo anni finis est, cum stellae omnes ommiaque sidera, quae aplanes habet, a certo loco ad eundem locum ita remeauerint, ut ne una quidem coeli stella in alio loco sit, quam in quo fuit, cum aliae omnes ex eo loco motae sunt, ad quem reuersae anno suo finem dederunt : ita ut lumina quoque cum erraticis quinque in iisdem locis et partibus sint, in quibus incipiente mundano anno fuerunt. Hoc autem, ut physici uolunt, post annorum quindecim millia peracta contingit. Ergo sicut annus lunae mensis est, et annus solis duodecim menses, et aliarum stellarum hi sunt anni, quos supra retulimus : ita mundanum annum quindecim millia annorum, quales nunc computamus, efficiunt. Ille ergo uere annus uertens uocandus est, quem non solis, id est, unius astri, reditu metiuntur; sed quem stellarum omnium, in quocunque coelo sunt, ad eundem locum reditus sub eadem coeli totius descriptione concludit. Unde et mundanus dicitur, quia mundus proprie coelum uocatur. Igitur ut annum solis non solum a Kalendis Ianuariis usque ad easdem uocamus, sed et a sequente post Kalendas die usque ad eundem diem, et a quocunque cuiuslibet mensis die usque in diem eundem reditus, annus uocatur : ita huius mundani anni initium sibi quisque facit, quodcunque decreuerit : ut, ecce, nunc Cicero a defectu solis, qui sub Romuli fine contigit, mundani anni principium sibi ipse constituit. Et licet iam saepissime postea defectus solis euenerit; non dicitur tamen mundanum annum repetita defectio solis implesse; sed tunc implebitur, cum sol deficiens in iisdem locis, et partibus, et ipse erit, et omnes coeli stellas, omniaque sidera rursus inueniet, in quibus fuerant, cum sub Romuli fine deficeret. Igitur a discessu Romuli post annorum quindecim millia, sicut asserunt physici, sol denuo ita deficiet, ut in eodem signo eademque parte sit, ad idem principium, in quo sub Romulo fuerat, stellis quoque omnibus signisque reuocatis. Peracti autem fuerant, cum Scipio in Africa militaret, a discessu Romuli anni quingenti septuaginta et tres. Anno enim ab Urbe condita sexcentesimo septimo hic Scipio, deleta Carthagine, triumphauit: ex quo numero annis remotis triginta duobus regni Romuli, et duobus, qui inter somnium Scipionis et consummatum bellum fuerunt, quingenti septuaginta tres a discessu Romuli ad somnium usque remanebunt. Ergo ratiocinabiliter uereque signauit, necdum mundani anni uicesimam partem esse conuersam. Nam uicesimae parti quot anni supersint a fine Romuli ad Africanam militiam Scipionis, quos diximus annos fuisse quingentos septuaginta tres, quisquis in digitos mittit, inueniet. [2,12] CAPUT XII. Hominem non corpus esse, sed mentem : et numquid in hoc mundo uere intereat ac corrumpatur. "Tu uero enitere, et sic habeto : non esse te mortalem, sed corpus hoc. Nec enim tu is es, quem forma ista declarat : sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse : siquidem est Deus, qui uiget, qui sentit, qui meminit, qui prouidet, qui tam regit, et moderatur, et mouet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps Deus : et ut ille mundum quadam parte mortalem ipse Deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus mouet. » Bene et sapienter Tullianus hic Scipio circa institutionem nepotis ordinem recte docentis impleuit. Nam, ut breuiter a principio omnem operis continentiam reuoluamus, primum tempus et mortis et imminentes propinquorum praedixit insidias; ut totum de hac uita sperare dedisceret, quam non dinturnam comperisset. Dein; ne motu praedictae mortis frangeretur, ostendit, sapienti et bono ciui in immortalitatem morte migrandum : cumque eum ultro spes ista traxisset ad moriendi desiderium, succedit Paulli patris opportuna dissuasio, accensam filii festinationem ab appetitu spontaneae mortis excludens. Plene igitur in animo somniantis utrinque plantata sperandi exspectandique temperie, altius iam circa diuisa erigendum nepotis animum Africanus ingreditur : nec prius eum terram patitur intueri, quam coeli ac siderum naturam, motum, ac modulamen agnoscat, et haec omnia sciat praemio cessura uirtutum. Ac: postquam mens firmata Scipionis alacritate tantae promissionis erigitur, tum demum gloria, quae apud indoctos magnum uirtutis praemium creditur, contemni iubetur, dum ostenditur ex terrarum breuitate uel casibus, arta locis, angusta temporibus. Africanus igitur paene exutus hominem, et defaecata mente iam naturae suae capax, hic apertius admonetur, ut esse se Deum nouerit. Et haec sit praesentis operis consummatio, ut, animam non solum immortalem, sed Deum esse, clarescat. Ille ergo iam post corpus qui fuerat in diuinitatem receptus, dicturus uiro adhuc in hac uita posito, "Deum te esse scito", non prius tantam praerogatiuam committit homini, quam qui sit ipse discernat : ne aestimetur hoc quoque diuinum dici, quod mortale in nobis et caducum est. Et, quia Tullio mos est, profundam rerum scientiam sub breuitate tegere uerborum, nunc quoque miro compendio tantum concludit arcanum, quod Plotinus magis quam quisquam uerborum parcus libro integro disseruit, cuius inscriptio est, "Quid animal, quid homo". In hoc ergo libro Plotinus quaerit, cuius sint in nobis uoluptates, maerores, metusque ac desideria, et animositates uel dolores, postremo cogitationes et intellectus, utrum merae animae, an uero animae utentis corpore : et post multa, quae sub copiosa rerum densitate disseruit, quae nunc nobis ob hoc solum praetereunda sunt, ne usque ad fastidii necessitatem uolumen extendant, hoc postremo pronuntiat, Animal esse corpus animatum. Sed nec hoc neglectum uel non quaesitum relinquit, quo animae beneficio, quaue uia societatis animatur. Has ergo omnes, quas praediximus, passiones assignat animali : uerum autem hominem ipsam animam esse testatur. Ergo qui uidetur, non ipse uerus homo est; sed uerus ille est, a quo regitur, quod uidetur. Sic, cum morte animalis discesserit animatio, cadit corpus regente uiduatum. Et hoc est, quod uidetur in homine mortale : anima autem, qui uerus homo est, ab omni conditione mortalitatis aliena est adeo, ut ad imitationem Dei mundum regentis, regat et ipsa corpus, dum a se animatur. Ideo physici mundum magnum hominem, et hominem breuem mundum esse dixerunt. Per similitudines igitur ceterarum praerogatiuarum, quibus Deum anima uidetur imitari, animam Deum et prisci philosophorum, et Tullius dixit. Quod autem ait, "mundum quadam parte mortalem," ad communem opinionem respicit, qua mori aliqua intra mundum uidentur, ut animal exanimatum, uel ignis exstinctus, uel siccatus humor. Haec enim omnino interiisse creduntur. Sed constat secundum uerae rationis assertionem, quam et ipse non nescit, nec Vergilius ignorat dicendo, "Nec morti esse locum" constat, inquam, nihil intra uiuum mundum perire; sed eorum, quae interire uidentur, solam mutari speciem; et illud in originem suam atque in ipsa elementa remeare, quod tale, quale fuit, esse desierit. Denique et Plotinus alio in loco, cum de corporum absumtione dissereret, et hoc dissolui posse pronuntiaret, quidquid effluit : obiecit sibi, Cur ergo elementa, quorum fluxus in aperto est, non similiter aliquando soluuntur ? et breuiter tantae obiectioni ualideque respondit, ideo elementa, licet fluant, nunquam tamen solui, quia non foras effluunt. A ceteris enim corporibus quod effluit, recedit : elementorum fluxus nunquam ab ipsis recedit elementis. Ergo in hoc mundo pars nulla mortalis est secundum uerae rationis asserta. Sed quod ait, eum quadam parte mortalem, ad communem, ut diximus, opinionem paululum inclinare se uoluit : in fine autem ualidissimum immortalitatis animae argumentum ponit, quia ipsa corpori praestat agitatum. Quod quale sit, ex ipsis uerbis Ciceronis, quae sequuntur, inuenies. [2,13] CAPUT XIII. De tribus ratiocinandi modis, quibus immortalitatem animae asseruere Platonci. "Nam quod semper mouetur, aeternum est : quod autem motum affert alicui, quodque ipsum agitatur aliunde, quando habet finem motus, uiuendi finem habeat necesse est. Solum igitur quod se ipsum mouet, quia nunquam deseritur a se, nunquam ne moueri quidem desinit; quin etiam ceteris, quae mouentur, hic fons, hoc principium est mouendi. Principii autem nulla est origo. Nam e principio oriuntur omnia : ipsum autem nulla ex re alia nasci potest. Nec enim esset principium, quod digneretur aliunde; quod si non oritur, nec occidit quidem unquam : nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur, nec ex se aliud creabit : siquidem necesse est, a principio oriri omnia. Ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se mouetur. Id autem nec nasci potest, nec mori; uel concidat omne coelum, omnisque natura consistat necesse est, nec uim ullam nanciscatur, qua a primo impulsu moueatur. Cum pateat igitur, aeternum id esse, quod ipsum se moueat, quis est, qui hanc naturam animis esse tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo. Quod autem est anima, id motu cietur interiore et suo. Nam haec est propria natura animae atque uis. Quae si est una ex omnibus, quae se ipsa moueat, neque nata certe est, et aeterna". Omnis hic locus de Phaedro Platonis ad uerbum a Cicerone translatus est; in quo ualidissimis argumentis animae immortalitas asseritur. Et haec est argumentorum summa, esse animam mortis immunem, quoniam ex se moueatur. Sciendum est autem, quod duobus modis immortalitas intelligitur : aut enim ideo est immortale quid, quia per se non est capax mortis, aut quia procuratione alterius amorte defenditur. Ex his prior modus ad animae, secundus ad mundi immortalitatem refertur. Illa enfin suapte natura a conditione mortis aliena est : mundus uero animae beneficio in hac uitae perpetuitate retinetur. Rursus, semper moueri dupliciter accipitur. Hoc enim dicitur et de eo, quod ex quo est semper mouetur; et de eo, quod semper et est, et mouetur : et secundus modus est, quo animam dicimus semper moueri. His praemissis, iam quibus syllogismis de immortalitate animae diuersi sectatores Platonis ratiocinati sint, oportet aperiri. Sunt enim, qui per gradus syllogismorum ad unum finem probationis euadant, certam sibi propositionem sequentis ex antecedentis conclusione facientes. Apud quos hic prior est : Anima ex se mouetur : quidquid autem ex se mouetur, semper mouetur: igitur anima semper mouetur. Secundus ita, qui nascitur ex prioris fine : Anima semper mouetur: quod autem semper mouetur, immortale est: igitur anima immortalis est. Et ita in duobus syllogismis duae res probantur, id est, et semper moueri animam, ut in priore, et esse immortalem, ut colligitur de secundo. Alii uero usque ad tertium gradum ita argumentando procedunt: Anima ex se mouetur : quod autem ex se mouetur, principium est motus : igitur anima principium motus est. Rursus ex hac conclusione nascitur propositio : Anima principium motus est: quod autem principium motus est, natum non est : igitur anima nata non est. Tertio loco : Anima nata non est : quod natum non est, immortale est: igitur anima immortatis est. Alii uero omnem ratiocinationem suam in unius syllogismi compendium redegerunt. Anima ex se mouetur; quod ex se mouetur, principium motus est; quod principium motus est, natum non est; quod natum non est, immortale est; igitur anima immortalis est. [2,14] CAPUT XIV. Quibus rationibus Aristoteles contra Platonem monstrare uoluerit, animam a se ipsa moueri non posse. Sed harum omnium ratiocinationum apud eum potest postrema conclusio de animae immortalitate constare, qui primum propositionem, id est, ex se moueri animam, non refellit. Hac enim in fide non recepta, debilia fiunt omnia, quae sequuntur. Sed huic Stoicorum quidem accedit assensio. Aristoteles uero adeo non acquiescit, ut animam non solum ex se non moueri, sed ne moueri quidem penitus conetur asserere. Ita enim callidis argumentationibus adstruit, nihil ex se moueri, ut etiam, si quid hoc facere concedat, animam tamen hoc non esse, confirmet. Si enim anima, inquit, principium motus est, doceo, non posse principium motus moueri. Et ita diuisionem suae artis ingreditur, ut primum doceat, in rerum natura esse aliquid immobile, deinde hoc esse animam tentet ostendere. Necesse est, inquit, aut omnia, quae sunt, immobilia esse, aut omnia moueri; aut aliqua ex his moueri, aliqua non moueri. Item, si damus, ait, et motum, et quietem : necesse est, aut alia semper moueri, et alia nunquam moueri ; aut omnia simul nunc quiescere, nunc moueri. De his, inquit, quid magis uerum sit, requiramus. Non esse omnia immobilia, aspectus ipse testimonio est, quia sunt, quorum motum uidemus : rursus, non moueri omnia, uisus docet, quo immota cognoscimus. Sed nec omnia dicere possumus modo motum pati, modo esse sine motu, quia sunt, quorum perpetuum motum uidemus; ut de coelestibus nulla dubitatio est. Restat igitur, ait, ut, sicut aliqua semper mouentur, ita sit aliquid semper immobile. Ex his ut collectum sit, esse aliquid immobile, nullus obuiat, uel refellit: nam et uera diuisio est, et sectae platonicae non repugnat. Neque enim, si quid est immobile, sequitur, ut hoc sit anima : nec, qui dicit, animam ex se moueri, iam moueri uniuersa confirmat; sed modum adstruit, quo anima mouetur. Si quid uero est aliud immobile, nihil ad hoc, quod de anima adstruitur, pertinebit. Quod et ipse Aristoteles uidens, postquam docuit, aliquid esse immobile, hoc esse animam uult dicere : et incipit asserere, nihil esse, quod ex se moueri possit; sed omnia, quae mouentur, ab alio moueri : quod si uere probasset, nihil ad patrocinium platonicae sectae relinqueretur. Quemadmodum enim credi posset, ex se moueri animam, si constaret, nihil esse, quod ex se possit moueri? In hac autem aristotelica argumentatione huiusmodi diuisionis ordo contexitur. Ex omnibus, quae mouentur, inquit, alia per se mouentur, alia ex accidenti : et ex accidenti, inquit, mouentur, quae cum ipsa non moueantur, in eo tamen sunt, quod mouetur : ut in naui sarcina, seu uector quiescens: aut etiam cum pars mouetur, quiescente integritate ut si quis stans pedem, manumue, uel caput agitet. Per se autem mouetur, quod neque ex accidenti, neque ex parte, sed et totum simul mouetur: ut cum ad superiora ignis ascendit : et de his quidem, quae ex accidenti mouentur, nulla dubitatio est, quin ab alio moueantur. Probabo autem, inquit, etiam ea, quie per se mouentur, ab alio moueri. Ex omnibus enim, ait, quae per se mouentur, alia causam motus intra se possident : ut animalia, ut arbores, quae sine dubio ab alio intelliguntur moueri, a causa scilicet, quae in ipsis latet; nam causam motus ab eo, quod mouetur, ratio sequestrat. Alia uero aperte ab alio mouentur, id est, aut ui, aut natura : et ui dicimus moueri omne iaculum, quod, cum de manu iaculantis recesserit, suo quidem motu ferri uidetur; sed origo motus ad um refertur. Sic enim nonnunquam.et terram sursum, et ignem deorsum ferri uidemus : quod alienus sine dubio cogit impulsus. Natura uero mouentur uel grauia, cum per se deorsum, uel leuia, cuin sursum feruntur. Sed et haec dicendum est ab alio iuoueri, licet, a quo, habeatur incertum. Ratio enim, ait, deprehendit, esse nescio quid, quod haec moueat. Nam, si sponte mouerentur, sponte etiam starent : sed nec unam uiam semper agerent; immo per diuersa mouerentur, si spontaneo ferrentur agitatu. Cum uero hoc facere non possint, sed leuibus semper ascensus, et descensus grauibus deputatus sit, apparet, eorum motum ad certam et constitutam naturae necessitatem referri. Haec sunt et his similia, quibus Aristoteles omne, quod mouetur, ab alio moueri, probasse se credidit. Sed Platonici, ut paulo post demonstrabitur, argumenta haec arguta magis, quam uera esse, docuerunt. Nunc sequens eiusdem iungenda diuisio est, qua, non posse animam ex se moueri, etiamsi hoc alia res facere posset, laborat ostendere. Et huius rei primam propositionem ab illis mutuatur, quae sibi aestimat constitisse. Sic enim ait : Cum igitur omne, quod mouetur, constet ab alio moueri; sine dubio id, quod primum mouet, quia non ab alio mouetur, (neque enim haberetur iam primum, si ab alio moueretur) necesse est, inquit, ut aut stare dicatur, aut se ipsum mouere. Nam si ab alio moueri dicatur, illud quoque, quod ipsum mouet, dicetur ab alio moueri; et illud rursus ab alio : et in infinitum inquisitio ista casura est : nunquam exordia prima reperies, si semper aliud ea, quae putaueris prima, praecedit. Restat igitur, inquit, ut, si quod primum mouet non dicatur stare, ipsum se mouere dicatur : et sic erit in uno eodemque aliud, quod mouet, aliud, quod mouetur; siquidem in omni, ait, motu tria haec sint necesse est : id quod mouet, et quo mouet, et quod mouetur; ex his quod mouetur, tantum mouetur, non etiam mouet: cum illud, quo fit motus, et moueatur, et moueat; illud uero, quod mouet, non etiam moueatur : ut ex tribus sit commune, quod medium, duo uero sibi contraria intelligantur. Nam sicut est, quod mouetur, et non mouet; ita est, inquit, quod mouet, et non mouetur : propter quod diximus, quia cum omne, quod mouetur, ab alio moueatur, si hoc, quod mouuet, et iam ipsum mouetur, quaeremus semper motus huius, nec unquam inueniemus, exordium. Deinde, si quid se mouere dicatur, necesse est, inquit, ut aut totum a toto, aut partem a parte, aut partem a toto, aut totum a parte existimemus moueri : et tamen motus ille, seu a toto, seu a parte procedat, alterum sui postulabit auctorem. Ex omnibus his in unum aristotelica ratiocinatio tota colligitur hoc modo. Omne, quod mouetur, ab alio mouetur : quod igïtur primum mouet, aut stat, aut ab alio et ipsum mouetur : sed si ab alio, iam non potest hoc primum uocari; et semper, quod primum moueat, requiremus. Restat, ut stare dicatur : stat igitur, quod primum mouet. Contra Platonem ergo, qui dicit, animam motus esse principium, in hunc modum opponitur syllogismus : Anima principium motus est; principium autem motus non mouetur; igitur anima non mouetur. Et hoc est, quod primo loco uiolenter obiecit : nec eo utque persuadere contentus, animam non moueri, aliis quoque rationibus non minus uiolentis perurget. Nullum, inquit, initium idem potest esse ei, cuius est initium; nam, apud geometras principium lineae punctum dicitur esse, non linea : apud arithmeticos principium, numeri non est numerus : item, causa nascendi ipsa non nascitur; et ipsa ergo motus causa uel initium non mouetur; ergo anima, quae initium motus est, non mouetur. Additur hoc quoque. Nunquam, inquit, fieri potest, ut circa unam eamdemque rem, uno eodemque tempore, contrarietates, ad unum idemque pertinentes, eueniant : scimus autem, quia mouere facere est, et moueri pati est; ei igitur, quod se mouet, simul euenient duo sibi contraria, et facere, et pati : quod impossibile est; anima igitur non potest se mouere. Item dicit : Si animae essentia motus esset, nunquam quiesceret a motu; nihil est enim, quod recipiat essentiae suae contrarietatem : nam ignis nunquam frigidus erit, nec nix unquam sponte sua calescet : anima autem nonnunquam a motu cessai : (non enim semper corpus uidemus agitari) non igitur animae essentia motus est, cuius contrarietatem receptat. Ait etiam : Anima si aliis causa motus est, ipsa sibi causa motus esse non poterit: nihil enim est, inquit, quod eiusdem rei sibi causa sit, cuius est alii : ut medicus , ut exercitor corporum, sanitatem uel ualentiam, quam ille aegris, hic luctatoribus praestat, non utique ex hoc etiam sibi praestant. Item dicit : Omnis motus ad exercitium sui instrumento eget, ut singularum artium usus docet; ergo uidendum, ne et animae ad se mouendum instrumento opus sit. Quod si impossibile iudicatur, et illud impossibile erit, ut anima ipsa se moueat. Item dicit : Si mouetur anima, sine dubio cum reliquis motibus et de loco, et in locum mouetur : quod si est, modo corpus ingreditur, modo rursus egreditur; et hoc frequenter exercet : sed hoc uidemus fieri non posse; non igitur mouetur. His quoque addit : Si anima se mouet, necesse est, ut aliquo motus genere se moueat; ergo aut in loco se mouet, aut se ipsam pariendo se mouet, aut se ipsam consumendo, aut se augendo, aut se minuendo : haec sunt enim, ait, motus genera. Horum autem singula, inquit, quemadmodum possint fieri, requiramus. Si in loco se mouet, aut in rectam lineam se mouet, aut sphaerico motu iu orbem rotatur : sed recta linea infinita nulla est; nam, quaecunque in natura intelligatur linea, quocunque fine sine dubio terminatur. Si ergo per lineam terminatam anima se mouet, non semper mouetur. Nam, cum ad finem uenitur, et inde rursus in exordium reditur, necesse est interstitium motus fieri in ipsa permutatione redeundi. Sed nec in orbem rotari potest : quia omnis sphaera circa aliquod immobile, quod centron uocamus, mouetur. Si, ergo et anima sic mouetur, aut intra se habet, quod immobile est; et ita fit, ut non tota moueatur : aut, si non intra se habet, sequitur aliud non minus absurdum, ut centron foris sit, quod esse non poterit. Constat ergo ex his, ait, quod in loco se non moueat. Se si ipsa se parit, sequitur, ut, eandem et esse, et non esse, dicamus. Si uero se ipsa consumit, non erit immortalis. Quod si se aut auget, aut minuit; eadem simul et maior se, et minor reperietur. Et ex his talem colligit syllogismum : Si anima se mouet, aliquo motus genere se mouet; nullum autem motus genus, quo se moueat, inuenitur; non se igitur mouet. [2,15] CAPUT XV. Quibus argumentis Platonici magistrum suum aduersus Aristotelem tueantur, ostendentes, utique esse aliquid, quod a se ipso moueatur; idque necessario esse animam : quibus probatis, eneruata est prima obiectio Aristotelis. Contra has tam subtiles, et argutas, et uerisimiles argumentationes, accingendum est secundum sectatores Platonis, qui inceptum, quo Aristoteles tara ueram, tamque ualidam definitionem magistri sauciare tentauerat, subruerunt. Neque uero tam immemor mel, aut ita male animatus sum, ut ex ingenio meo uel Aristoteli resistam, uel assim Platoni : sed ut quisque magnorum uirorum, qui se Platonicos dici gloriabantur, aut singula, aut bina defensa ad ostentationem suorum operum reliquerunt, collecta haec in unum continuae defensionis corpus coaceruaui; adiecto, si quid post illos aut sentire fas erat, aut audere in intellectum licebat. Et quia duo sunt, quae asserere conatus est : unum, quod dicit nihil esse, quod ex se moueatur; alterum, quo animam hoc esse non posse confirmat : utrinque resistendum est; ut et constet, posse aliquid ex se moueri, et animam hoc esse clarescat. In primis igitur illius diuisionis oportet nos cauere praestigias ; in qua enumerans aliqua, quae ex se mouentur, et ostendens, illa quoque ab alio moueri, id est, a causa interius latente, uidetur sibi probasse, omnia, quae mouentur, etiamsi ex se moueri dicantur, ab alio tamen moueri. Huius enim rei pars uera est : sed est falsa conclusio. Nam esse aliqua, quae, cum ex se moueri uideantur, ab alio tamen constet moueri, nec nos diffitemur. Non tamen omnia, quae ex se mouentur, hoc sustinent, ut ab alio ea moueri necesse sit. Plato enim cum dicit, animam ex se moueri, id est, cum g-autokinehton uocat, non uult eam inter illa numerari, quae ex se quidem uidentur moueri, sed a causa, quae intra se latet, mouentur, ut mouentur animalia auctore quidem alio, sed occulto; (nam ab anima mouentur) aut ut mouentur arbores, (quarum etsi non uidetur agitator, a natura tamen eas interius latente constat agitari : ) sed Plato ita dicit animam ex se moueri, ut non aliam causam, uel extrinsecus accidentem, uel interius latentem, huius motus dicat auctorem. Hoc quemadmodum accipiendum sit, instruemus. Ignem calidum uocamus, sed et ferrum calidum dicimus : et niuem frigidam, et saxum frigidum nuncupamus : mel dulce, sed et mulsum dulce uocitamus. Horum tamen singula de diuersis diuerse significant. Aliter enim de igne, aliter de ferro calidi nomen accipimus : quia ignis per se calet, non ab alio fit calidus; contra ferrum non nisi ex alio calescit. Ut nix frigida, ut mel dulce sit, non aliunde contingit : saxo tamen frigus, uel mulso dulcedo, a niue, uel melle proueniunt. Sic et stare, et moueri, tam de his dicitur, quae ab se uel stant, uel mouentur, quam de illis, quae uel sistuntur, uel agitantur ex alio. Sed quibus moueri ab alio, uel stare contingit, haec et stare desistunt, et moueri; quibus autem idem est, et esse, et moueri, nunquam a motu cessant, quia sine essentia sua esse non possunt : sicut ferrum amittit calorem; ignis uero calere non definit. Ab se ergo mouetur anima, licet et animalia, uel arbores per se uideantur moueri; sed illis, quamuis interius latens, alia tamen causa, id est, anima uel natura, motum ministrat : deo et amittunt hoc, quod aliunde sumserunt. Anima uero ita per se mouetur, ut ignis per se calet, nulla aduentitia causa uel illum calefaciente, uel hanc mouente. Nam, cum ignem calidum dicimus, non duo diuersa concipimus, unum, quod calefacit, alterum, quod calefit; sed totum calidum secundum unam naturam uocamus. Cum niuem frigidam, cum mel dulce appellamus, non aliud, quod hanc qualitatem praestat, aliud, cui praestatur, accipimus. Ita et cum animam per se moueri dicimus, non gemina consideratio sequitur mouentis et moti, sed in ipso motu essentiam eius agnoscimus : quia, quod est in igue nomen calidi, in niue uocabulum frigidi, appellatio dulcis in melle, hoc necesse est de anima g-autokinehton nomen intelligi, quod latina conuersio significat, per se moueri. Nec te confundat, quod moueri passiuum uerbum est : nec, sicut secari cum dicitur, duo pariter considerantur, quod secat, et quod secatur ; item cum teneri dicitur, duo intelliguntur, quod tenet, et quod tenetur : ita hic in moueri duarum rerum significationem putes, quae mouet, et quae mouetur. Nam secari quidem et teneri passio est; ideo considerationem et facientis, et patientis amplectitur : moueri autem cum de his quidem dicitur, quae ab alio mouentur, utramque considerationem similiter repraesentat ; de eo autem, quod ita per se mouetur, ut sit g-autokinehton, cum moueri dicitur, quia ex se, non ex alio mouetur, nulla potest suspicio passionis intelligi. Nam et stare, licet passiuum uerbum non esse uideatur, cum de eo tamen dicitur, quod stat, alio sistente, ut, "stant terris defixae hastae" : significat passionem. Sic et moueri, licet passiuum sonet, quando tamen nihil inest faciens, patiens inesse non poterit. Et, ut absolutius liqueat, non uerborum, sed rerum intellectu passionem significari, ecce ignis cum fertur ad superna, nihil patitur; cum deorsum fertur, sine dubio patitur : quia hoc, nisi alio impellente, non sustinet : et cum unum idemque uerbum proferatur, passionem tamen modo inesse, modo abesse dicemus. Ergo et moueri idem in significatione est, quod calere; et cum ferrum calere dicimus, uel stilum moueri, (quia utrique hoc aliunde proueuit) passionem esse fatemur. Cum uero aut ignis calere, aut moueri anima dicitur, (quia illius in calere et in motu huius essentia est) nullus hic locus relinquitur passioni : sed ille sic calere, sicut moueri ista dicetur. Hoc loco Aristoteles argutam de uerbis calumniam sarciens, Platonem quoque ipsum duo, id est, quod mouet, et quod mouetur, significasse contendit, dicendo : Solum igitur, quod se ipsum mouet, quia nunquam deseritur a se, nunquam ne moueri quidem desinit; et aperte illum duo expressisse proclamat his uerbis, quod mouet et mouetur. Sed uidetur mihi uir tantus nihil ignorare potuisse; sed in exercitio argutiarum talium conniuentem sibi, operam sponte lusisse. Ceterum quis non aduertat, cum quid dicitur se ipsum mouere, non duo intelligenda;? sicut et cum dicitur g-heauton g-timohroumenos, id est, se puniens; non alter, qui punit, alter, qui punitur; et, cum se perdere, se inuoluere, se liberare quis dicitur, non necesse est, unum facientem, alterum subesse patientem. Sed hoc solum intellectu huius elocutionis exprimitur, ut qui se punit, aut qui se liberat, non ab alio hoc accepisse, sed ipse sibi aut intulisse, aut praestitisse dicitur. Sic et de g-autokinehtoh, cum dicitur, se ipsum mouet, ad hoc dicitur, ut aestimationem alterius mouentis excludat : quam uolens Plato de cogitatione legentis eximere, his, quae praemisit, expressit. Nam quod semper, ait, mouetur, aeternum est : quod autem motum affert alicui, quodque ipsum mouetur aliunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. Quid bis uerbis inuenitur expressius, clara significatione testantibus, non aliunde moueri, quod se ipsum mouet cum animam ob hoc dicat aeternam, quia se ipsam mouet, et non mouetur aliunde? ergo se mouere hoc solum significat, non ab alio moueri. Nec putes, quod idem moueat, idemque moueatur; sed moueri sine alio mouente, se mouere est. Aperte ergo constitit, quia non omne, quod mouetur, ab alio mouetur. Ergo g-autokinehton potest non ab alio moueri: Sed ne a se quidem sic mouetur, ut in ipso aliud sit, quod mouet, aliud quod mouetur; nec ex toto, nec ex parte , ut ille proponit : sed ob hoc solum se ipsum mouere dicitur, ne ab alio moueri aestimetur. Sed et illa de motibus aristotelica diuisio, quam supra retulimus, surripienti magis apta est, quam probanti, in qua ait : Sicut est, quod mouetur, et non mouet; ita est, quod mouet, et non mouetur. Constat enim, quod omne, quidquid mouetur, mouet alia : sicut dicitur aut gubernaculum nauem, aut nauis circumfusum sibi aerem uel undas mouere. Quid autem est, quod non possit aliud, dum ipsum mouetur, impellere? Ergo, si uerum non est, ea, quae mouentur, alia non mouere; non constat illud, ut aliquid, quod moueat, nec tamen moueatur, inuenias. Illa igitur magis probanda est in decimo de legibus a Platone motuum prolata diuisio. Omnis motus, inquit, aut se mouet, et alia; aut ab alio mouetur, et alia mouet : et prior ad animam, ad omnia uero corpora secundus refertur : hi ergo duo motus et differentia separantur, et societate iunguntur : commune hoc habent, quod et prior et secundus mouent alia: hoc autem differunt, quod ille a se, hic ab alio mouetur. Ex his omnibus, quae eruta de platonicorum sensuum foecunditate collegimus, constitit, non esse uerum, omnia, quae mouentur, ab alio moueri. Ergo nec principium motus ad deprecandam alterius mouentis necessitatem stare dicetur; quia potest se ipsum, ut diximus, mouere, alio non mouente. Eneruatus est igitur syllogismus, quem praemissa uaria et multiplici diuisione collegerat. Hoc est : Anima principium motus est; principium autem motus non mouetur; igitur anima non mouetur. Restat, ut, quia constitit, posse aliquid per se moueri, alio non mouente, animam hoc esse doceatur: quod facile docebitur, si de manifestis et indubitabilibus argumenta sumamus. Homini motum aut anima praestat, aut corpus, aut de utroque permixtio : et quia tria sunt, de quibus inquisitio ista procedit, cum neque a corpore, neque a permixtione, praestari hoc posse constiterit, restat, ut ab anima moueri hominem nulla dubitatio sit. Nunc de singulis, ac primum de corpore loquamur. Nullum inanimum corpus suo motu moueri, manifestius est, quam ut asserendum sit. Nihil est autem, quod, dum immobile sit, aliud possit mouere. Igitur corpus hominem non mouet. Videndum, ne forte animae et corporis ipsa permixtio hunc sibi motum ministret. Sed quia constat, motum corpori non inesse, si nec animae inest, (ex duabus rebus motu carentibus nullus motus efficitur; sicut nec ex duabus dulcibus amaritudo, nec ex duabus amaris dulcedo proueniet, nec ex gemino frigore calor, aut frigus ex gemino calore nascetur. Omnis enim geminata qualitas crescit : nunquam ex duplicatis similibus contrarietas emergit) ergo nec ex duabus immobilibus motus erit. Hominem igitur permixtio non mouebit. Hinc inexpugnabilis syllogismus ex confessarum rerum indubitabili luce colligitur : Animal mouetur; motum autem animali aut anima praestat, aut corpus, aut ex utroque permixtio; sed neque corpus, neque permixtio motum praestat; igitur anima motum praestat. Ex his apparet, animam initium motus esse; initium autem motus, tractatus superior docuit, per se moueri; animam ergo g-autokinehton esse, id est, per se moueri, nulla dubitatio est. [2,16] CAPUT XVI. Quem in modum reliquae Aristotelis obiectiones a Platonicis refellantur. Hic ille rursus obloquitur, et alia de initiis disputatione confligit. Eadem enim hic soluendo repetimus, quae supra in ordinem obiecta digessimus. Non possunt, inquit, eadem initiis suis esse, quae inde nascuntur; et ideo animam, quae initium motus est, non moueri : ne idem sit initium, et quod de initio nascitur, id est, ne motus ex motu processisse uideatur. Ad haec facilis et absoluta responsio est, quia ut principia, et haec, quae de principiis prodeunt, in aliquo nonnunquam inter se differre fateamur; nunquam tamen ita possunt sibi esse contraria, ut aduersa sibi sunt stare et moueri. Nam si albi initium nigrum uocaretur, et siccum esset humoris exordium, bonum de malo, ex amaro initio dulce procederet. Sed non ita est, quia usque ad contrarietatem initia et consequentia dissidere natura non patitur. Inuenitur tamen inter ipsa nonnunquam talis différentia, qualis inter se origini progressionique conueniat : ut est hic quoque inter motum, quo mouetur anima, et quo mouet cetera. Non enim animam Plato simpliciter motum dixit, sed motum se mouentem. Inter motum ergo se mouentem, et motum, quo mouet cetera, quid intersit, in aperto est; siquidem ille sine auctore est, hic aliis motus auctor est. Constat ergo, neque adeo posse initia ac de initiis procreata differre, ut contraria sibi sint : nec tamen hic moderatam differentiam defuisse. Non igitur stabit principium motus, quod ille artifici conclusione collegit. His tertia, ut meminimus, successif obiectio, uni rei contraria simul accidere non posse : et quia contraria sibi sunt mouere, et moueri, non posse animam se mouere; ne eadem et moueatur, et moueat. Sed hoc superius asserta dissoluunt: siquidem constitit, in animae motu duo non intelligenda, quod moueat, et quod moueatur, quia nihil aliud est ab se moueri, quam moueri alio non mouente. Nulla est ergo contrarietas, ubi quod fit, unum est, quia fit non ab alio circa alium; quippe cum ipse motus animae sit essentia. Ex hoc ei, ut supra retulimus, nata est occasio quarti certaminis. Si animae essentia motus est, inquit, cur interdum quiescit, cum nulla alia res contrarietatem propriae admittat essentiae? Ignis, cuius essentiae calor inest, calere non desinit : et quia frigidum niuis in essentia eius est, non nisi semper est frigida. Et anima igitur eadem ratione nunquam a motu cessare deberet. Sed dicat uelim, quando cessare animam suspicatur? Si mouendo, inquit, se moueat et corpus, necesse est utique, quando non moueri corpus uideamus, animam quoque intelligamus non moueri. Contra hoc in promtu est gemina defensio : primum, quia non in hoc deprehenditur motus animae, si corpus agitetur; nam et cum nulla pars corporis moueri uidetur in homine, tamen ipsa cogitatio, aut in quocunque animali auditus, uisus, odoratus, et similia, sed et in quiete ipsa, spirare, somniare, omnia haec motus animae sunt. Deinde quis ipsum corpus dicat immobile, etiam dum non uidetur agitari; cum incrementa membrorum, aut, si iam crescendi aetas et tempus excessit, cum saltus tordis cessationis impatiens, cum cibi ordinata digeries naturali dispensatione inter uenas et uiscera succum ministrans, cum ipsa collectio fluentorum perpetuum corporis testentur agitatum? Et anima igitur aeterno, et suo motu, sed et corpus, quamdiu ab initio et causa motus animatur, semper mouetur. Hinc eadem fomes quintae ortus est quaestionis. Si anima, inquit, aliis causa est motus, ipsa sibi causa motus esse non poterit, quia nihil est, quod eiusdem rei et sibi, et aliis causa sit. Ego uero, licet facile possim probare, plurima esse, quae eiusdem rei et sibi, et aliis causa sint, ne tamen studio uidear omnibus, quae asserit, obuiare, hoc uerum esse concedam : quod et pro uero habitum, ad asserendum motum animae non nocebit. Etenim animam initium motus et causam uocamus. De causa post uidebimus. Interim constat, omne initium inesse rei, cuius est initium : et ideo, quidquid in quamcunque rem ab initio suo proficiscitur, hoc in ipso initio reperitur. Sic initium caloris non potest non calere. Ignem ipsum, de quo calor in alia transit, quis neget calidum? Sed ignis, inquit, non se ipso calefacit, quia natura totus est calidus. Teneo, quod uolebam : nam nec anima ita se mouet, ut sit inter motum mouentemque discretio; sed ita tota suo motu mouetur, ut nihil possis separare, quod moueat. Haec de initio dicta suffcient. De causa uero, quoniam spontanea conniuentia concessimus, ne quid eiusdem rei et sibi, et aliis causa sit, libenter acquiescimus; ne anima, quae aliis causa motus est, etiam sibi causa motus esse uideatur. His enim causa motus est, quae non mouerentur, nisi ipsa praestaret. Illa uero ut moueatur, non sibi ipsa largitur, sed essentiae suae est, quod mouetur. Ex hoc quaestio, quae sequitur, absoluta est. Tunc enim forte concedam, ut ad motus exercitium instrumenta quaerantur, quando aliud est, quod mouet; aliud, quod mouetur. In anima uero hoc nec scurrilis iocus sine damno uerecundiae audebit expetere, cuius motus est in essentia : cum ignis, licet ex causa intra se latente moueatur, nullis tamen instrumentis ad superna conscendat. Multoque minus haec in anima quaerenda sunt, cuius motus essentia sua est. In his etiam, que sequuntur, uir tantus et alias ultra ceteros serius, similis cauillanti est. Si mouetur, inquit, anima, inter ceteros motus etiam de loco in locum mouetur. Ergo modo, ait, corpus egreditur, modo rursus ingreditur, et in hoc exercitio saepe uersatur; quod fieri non uidemus. Non igitur mouetur. Contra hoc nullus est, qui non sine haesitatione respondeat, non omnia, quae mouentur, etiam de loco in locum moueri. Aptius denique in eum similis interrogatio retorquenda est. Moueri arbores dicis? quod cum, ut opinor, annuerit, pari dicacitate ferietur. Si mouentur arbores, sine dubio, ut tu dicere soles, inter alios motus etiam de loco in locum mouentur. Hoc autem uidemus per se eas facere non posse. Igitur arbores non mouentur. Sed ut hunc syllogismum additamento serium facere possimus, postquam dixerimus, ergo arbores non mouentur, adiiciemus, sed mouentur arbores; non igitur omnia, quae mouentur, etiam de loco in locum mouentur. Et ita finis in exitum sanae conclusionis euadet. Si ergo arbores fatebimur moueri quidem, sed apto sibi motu : cur hoc animae negemus, ut motu essentiae suae conueniente moueatur? Haec et alia ualide dicerentur, etiamsi hoc motus genere moueri anima non posset. Cum uero et corpus animet accessu, et a corpore certa constituti temporis lege discedat, quis eam neget etiam in locum, ut ita dicam, moueri? quod autem non saepe sub uno tempore accessum uariat et recessum, facit hoc dispositio arcana et consulta naturae : quae ad animalis uitam certis uinculis continendam, tantum animae iniecit corporis amorem, ut amet ultro, quo uincta est; raroque contingat, ne finita quoque lege temporis sui maerens et inuita discedat. Hac quoque obiectione, ut arbitror, dissoluta, ad eas interrogationes, quibus nos uidetur urgere, ueniamus. Si mouet, inquit, se anima, aliquo motus genere se mouet. Dicendumne est igitur, animam se in locum mouere? Ergo ille locus aut orbis, aut linea est. An se pariendo seu consumendo mouetur? Sene auget, aut minuit? Aut proferatur, ait, in medium aliud motus genus, quo eam dicamus moueri. Sed omnis haec interrogationum molesta congeries ex una eademque defluit male conceptae definitionis astutia. Nam quia semel sibi proposuit, omne, quod mouetur, ab alio moueri, omnia haec motuum genera in anima quaerit, in quibus aliud est, quod mouet, aliud, quod mouetur : cum nihil horom in animam cadere possit, in qua nulla discretio est mouentis et moti. Quis est igitur, dicet aliquis, aut unde intelligitur animae motus, si horom nullus est? Sciet hoc, quisquis nosse desiderat, uel Platone dicente, uel Tullio. Quin etiam ceteris, quae mouentur, hic fons, hoc principium est mouendi. Quanta sit autem uocabuli huius expressio, quo anima fons motus uocatur, facile reperies, si rei inuisibilis motum sine auctore, atque ideo sine initio ac sine fine prodeuntem, et cetera mouentem, mente concipias : cui nihil similius de uisibilibus, quam fons, potuerit reperiri; qui ita principium est aquae, ut cum de se fluuios et locus procreet, a nullo nasci ipse dicatur. Nam si ab alio nasceretur, non esset ipse principium : et sicut fons non semper facile deprehenditur, ab ipso tamen, qui funduntur, aut Nilus est, aut Eridanus, aut Ister, aut Tanais : et, ut illorum rapiditatem uidendo admirans, et intra te tantarum aquarum originem requirens, cogitatione recurris ad fontem, et hunc omnem motum intelligis de primo scaturiginis manare principio; ita cum corporum motum, seu diuina, seu terrena sint, considerando, quaerere forte auctorem uelis, mens tua ad animam, quasi ad fontem, recurrat, cuius motum etiam sine corporis ministerio testantur cogitationes, gaudia, spes, timores. Nam motus eius est boni malique discretio, uirtutum amor, cupido uitiorum; ex quibus effluunt omnes inde nascentium rerum meatus. Motus enim eius est, quidquid irascimur, et in feruorem mutuae collisionis armamur : unde paulatim procedens rabies fluctuat proeliorum. Motus eius est, quod in desideria rapimur, quod cupiditatibus alligamur. Sed hi motus, si ratione gubernentur, proueniunt salutares ; si destituantur, in praceps et rapiuntur et rapiunt. Didicisti motus animae, quos modo sine ministerio corporis, modo per corpus exercet. Si uero ipsius mundanae animas motus requires, coelestem uolubilitatem et sphaerarum subiacentium rapidos impetus intuere, ortum occasumue solis, cursus siderum, uel recursus; quae omnia anima mouente proueniunt. Immobilem uero eam dicere, quae mouet omnia, Aristoteli non conuenit, (qui, quantus in aliis sit, probatum est) sed illi tantum, quem uis naturae, quem ratio manifesta non moueat. [2,17] CAPUT XVII. Scipionem ab auo suo Africano tam ad otiosas, quam ad negotiosas uirtutes incitatum fuisse ; tum de tribus philosophiae partibus, quarum nullam Cicero intactam praeterierit. Edocto igitur atque asserto animae motu, Africanus, qualiter exercitio eius utendum sit, in hoec uerba mandat et praecipit. "Hanc tu exerce optimis in rebus. Sunt autem optimae curae de salute patriae : quibus agitatus et exercitatus animus, uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit. Idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras, et ea, quae extra erunt, contemplans, quam maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi, qui se uoluptatibus corporis dediderunt, earumque se quasi ministros praebuerunt, impulsuque libidinum uoluptatibus obedientium, Deorum et hominum iura uiolauerunt, corporibus elapsi, circum terram ipsam uolutantur, nec hunc in locum, nisi multis agitati seculis, reuertuntur". In superiore huius operis parte diximus, alias otiosas, alias negotiosas esse uirtutes, et illas philosophis, has rerumpublicarum rectoribus conuenire; utrasque tamen exercentem facere beatum. Hae uirtutes interdum diuiduntur; nonnunquam uero miscentur, cum utrarumque capax et natura, et institutione animus inuenitur. Nam si quis ab omni quidem doctrina habeatur alienus, in republica tamen et prudens, et temperatus, et fortis, et iustus sit ; hic a feriatis remotus eminet tamen actualium uigore uirtutum, quibus nihilominus coelum cedit in praemium. Si quis uero insita quiete naturae non sit aptus ad agendum, sed solum optima conscientiae dote erectus ad supera, doctrinae supellectilem ad exercitium diuinae disputationis expendat, sectator coelestium, deuius caducorum; is quoque ad coeli uerticem otiosas uirtutibus subuehitur. Saepe tamen euenit, ut idem pectus et agendi, et disputandi perfectione sublime sit, et coelum utroque adipiscatur exercitio uirtutum. Romulus nobis in primo genere ponatur : cuius uita uirtutes nunquam deseruit, semper exercuit; in secundo Pythagoras, qui agendi nescius, fuit artifex disserendi, et solas doctrinae et conscientiae uirtutes secutus est. Sint in tertio ac mixto genere apud Graecos Lycurgus et Solon : inter Romanos Numa, Catones ambo, multique alii, qui et philosophiam hauserunt altius, et firmamentum reipublicae praestiterunt. Soli enim sapientiae otio deditos, ut abunde Graecia tulit, ita Roma non nesciuit. Quoniam igitur Africanus noster, quem modo auus praeceptor instituit, ex illo genere est, quod et de doctrina uiuendi regulam mutuatur, et statum publicum uirtutibus fulcit, ideo ei perfectionis geminae prrecepta mandantar : sed ut in castris locato, et sudanti sub armis, primum uirtutes politicae suggeruntur his uerbis : "Sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus, uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit. » Deinde quasi non minus docto, quam forti uiro , philosophis apta subduntur, cum dicitur : "idque ocius faciet, si iam tunc, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras, et ea, quae extra erunt, contemplans, quam maxime se a corpore abstrahet. » Haec enim illius sunt praecepta doctrinae, quae illam dicit mortem philosophantibus appetendam. Ex qua fit, ut adhuc in corpore positi, corpus, ut alienam sarcinam, in quantum patitur natura, despiciant. Et facile nunc atque opportune uirtutes suadet, postquam, quanta et quam diuina praemia uirtutibus debeantur, edixit. Sed quia inter leges quoque illa imperfecta dicitur, in qua nulla deuiantibus poena sancitur, ideo in conclusione operis poenam sancit extra haec praecepta uiuentibus. Quem locum Er ille Platonicus copiosius exsecutus est, secula infinita dinumerans, quibus nocentum animae in easdem poenas saepe reuolutae, sero de Tartaris emergere permittuntur, et ad naturae suae principia, quod est coelum, tandem impetrata purgatione remeare. Necesse est enim, omnem animam ad originis suae sedem reuerti. Sed quae corpus tanquam peregrinae incolunt, cito post corpus uelut ad patriam reuertuntur. Quae uero corporum illecebris, ut suis sedibus, inhaerent, quanto ab illis uiolentius separantur, tanto ad supera serius reuertuntur. Sed iam finem somnio cohibita disputatione faciamus, hoc adiecto, quod conclusionem decebit. Quia cum sint totius philosophiae tres partes, moralis, naturalis, et rationalis; et sic moralis, quae docet morum elimatam perfectionem ; naturalis, quae de diuinis corporibus disputat; rationalis, cum de incorporeis sermo est, quae mens sola complectitur : nullam de tribus Tullius in hoc somnio praetermisit. Nam illa ad uirtutes, amoremque patriae, et ad contemtum gloriae adhortatio, quid aliud continet, nisi ethicae philosophiae instituta moralia? Cum uero uel de sphaerarum modo, uel de nouitate siue magnitudine siderum, deque principatu solis, et circis coelestibus, cingulisque terrestribus, et Oceani situ loquitur, et harmoniae superum pandit arcanum, physicae secreta commemorat. At cum de motu et immortalitate animae disputat, cui nihil constat inesse corporeum, cuiusque essentiam nullius sensus, sed sola ratio deprehendit : illic ad altitudinem philosophiae rationalis ascendit. Vere igitur pronuntiandum est, nihil hoc opere perfectius, quo uniuersa philosophiae continetur integritas.