LOCI COMMUNES seu HYPOTYPOSES THEOLOGICAE. DE HOMINIS VIRIBUS ADEOQUE DE LIBERO ARBITRIO.

Scripsere de libero arbitrio Augustinus et Bernardus et ille quidem sua posterioribus libris, quos aduersus Pelagianos edidit, multipliciter retractauit. Bernardus non est similis sui. Sunt hac de re etiam apud Graecos quaedam, sed sparsim. Ego, quandoquidem non sequar hominum opiniones, et simplicissime et planissime rem exponam, quam fere obscurarunt auctores tum ueteres tum noui, quia sic interpretabantur Scripturas, ut simul uellent tamen rationis humanae iudicio satisfieri. Parum ciuile uidebatur, docere, necessario peccare hominem ; crudele uidebatur reprehendi uoluntatem, si non posset se a uitio ad uirtutem conuertere. Ideo et plura uiribus humanis, quam par erat, tribuere et mire uariarunt, cum rationis iudicio uiderent ubique refragari Scripturas. Et in hoc quidem loco, cum prorsus Christiana doctrina a philosophia et humana ratione dissentiat, tamen sensim irrepsit philosophia in Christianismum et receptum est impium de libero arbitrio dogma et obscurata Christi beneficentia per profanam illam et animalem, rationis nostrae sapientiam. Usurpata est uox liberi arbitrii, a diuins literis , a sensu et iudicio Spiritus alienissima, qua uidemus sanctos uiros non raro offensos esse. Additum est e Platonis philosophia uocabulum rationis, aeque perniciosum. Nam perinde atque his posterioribus ecclesiae temporibus Aristotelem pro Christo sumus amplexi, ita statim post ecclesiae auspicia per Platonicam philosophiam Christiana doctrina labefactata est. Ita factum est, ut praeter canonicas Scripturas nullae sint in ecclesia sincerae literae. Redolet philosophiam, quidquid omnino commentariis proditum est.

Ac primum quidem in describenda hominis natura non habemus opus multiplicibus philosophorum partitionibus, sed paucis in duo partimur hominem. Est enim in eo uis cognoscendi, est et uis, qua uel persequitur uel refugit, quae cognouit. Vis cognoscendi est, qua sentimus aut intelligimus, ratiocinamur, alia cum aliis comparamus, aliud ex alio colligimus. Vis, e qua adfectus oriuntur, est, qua aut auersamur aut persequimur cognita. Hanc uim alias uoluntatem, alias adfectum, alias appetitum nominant. Non puto magnopere referre, hoc loco separare sensus ab intellectu, quem uocant, et adpetitum sensuum ab adpetitu superiore. Nos enim de superiore loquimur; hoc est, non modo de eo, in quo fames, sitis et similes brutorum adfectus sunt, sed de eo, in quo amor, odium, spes, metus, tristitia, ira et qui ex his nascuntur adfectus, insunt ; ipsi uoluntatem uocant.

Cognitio seruit uoluntati. Ita liberum arbitrium nouo uocabuio uocant coniunctam uoluntatem cum cognitione seu consilio intellectus. Nam perinde, ut in republica tyrannus, ita in homine uoluntas est et ut senatus tyranno obnoxius est, ita uoluntati cognitio, ita ut, quanquam bona moneat cognitio, respuat tamen eam uoluntas feraturque adfectu suo, ut posthac clarius explicabimus. Rursum intellectum, cum uoluntate coniunctam, uocant rationem. Nos neque rationis neque liberi arbitrii uoce utemur, sed hominis partes nominabimus uim cognoscendi et uim obnoxiam adfectibns, hoc est amori, odio, spei, metui et similibus. Haec, oportuit monere, quo facilius postea indicari posset legis ac gratiae discrimen, immo quo certius etiam cognosci posset, num qua sit penes hominem libertas. Et in hac re mirum est, quam operose uersati sint tum ueteres tum noui. Nos, si quis haec calumniabitur, libenter et fortiter tuebimur nostra. Volui enim modo pinguissime deliniare hominem et uideor mihi, quantum omnino retulit, de hominis partibus dixisse.

Pertinet autem ad uim cognoscendi lex, id est cognitio faciendorum; ad uim adfectuum uirtus, peccatum. Libertas proprie non dicitur cadere in partem cognoscentem; uerum ea uoluntati obtemperans huc atque illuc rapitur. Est autem libertas, posse agere aut non agere, posse sic aut aliter agere. Itaque in quaestionem uocatur, situe libera uoluntas et quatenus libera sit?

Resp. Quandoquidem omnia, quae eueniunt, necessario iuxta diuinam praedestinationem eueniunt, nulla est uoluntatis nostrae libertas. Paulus ad Rom. XI, 36: "Quoniam ex ipso et in ipso" etc. ; Ephes. I, 11: "Qui operatur omnia secundum consilium uoluntatis suae"; Matth. X, 29: "Nonne duo passeres asse ueneunt et unus ex illis non cadet super terram sine patre uestro". Obsecro, quid hac sententia clarius dici potuit? Prov". XVI, 4: Uniuersa propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum". Et rursus XX, 24: "A domino diriguntur gressus uiri, quis autem hominem potest intelligere uiam suam". Rursum XVI, 9 : "Cor hominis disponit uiam suam, Dominus autem dirigit gressus eius". Hierem. X, 23: "Scio, Domine, quod non est hominis uia eius, nec uiri est, ut dirigat gressus suos". Praeterea idem docent diuinae historiae. Gen. XV, 16: "Necdum completae sunt iniquitates Amorreorum". In secundo capite primi libri Regg. (1. Sam. II, 25) : "Et non audierunt uocem patris sui, quia uoluit Dominus occidere eos". Quid similius casui fortuito, quam quod Saul abit, quaesiturus asinas, et ungitur a Samuele inauguraturque regno? Rursum in primo cap. Regnorum cap. X. (1. Sam. X, 26); "Abiit cum Saule pars exercitus, quorum tetigerat corda Deus". In tertio Regn. cap. XII. (1. Regg. XII, 15): "Non acquieuit rex populo, quoniam auersatus fuerat eum Dominus , ut suscitaret uerbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath". Et quid aliud in nono capite et XI. ad Romanos Paulus agit, quam ut omnia quae fiunt, in destinationem diuinam referat? Abhorret ab hac sententia iudicium carnis seu rationis humanae ; contra amplectitur eam iudicium spiritus. Neque enim uel timorem Dei uel fiduciam in Deum certius aliunde disces, quam ubi imbueris animum hac de praedestinatione sententia. Annon eam ubique in prouerbiis inculcat Solomon, ut alias timorem, alias fidem doceat? Annon inculcat eam in eo libello, cui Ecclesiastae titulus est? Multum enim omnino refert ad premendam damnandamque humanae rationis tum sapientiam tum prudentiam, constanter credere, quod a Deo fiant omnia. Annon hoc uno loco efficacissime consolatur discipulos Christus, cum inquit Luc. XII, 7: "Omnes capilli capitis uestri numerati sunt"? Quid igitur, inquies, nullane est in rebus, ut istorum uocabulo utar, contingentia, nihil casus, nihil fortuna? Omnia necessario euenire Scripturae docent. Esto, uideatur tibi esse in rebus humanis contingentia, iudicio rationis hic imperandum est. Sic Solomon, cum in praedestinationis cogitatione uersatus esset, inquit Eccl. VIII, 17: "Et intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo inuenire rationem eorum, quae sub sole fiunt". Sed ineptus uidear, qui statim initio operis de asperrimo loco, de praedestinatione, disseram. Quanquam quid attinet in compendio, primo an postremo loco id agam, quod in omnes disputationis nostrae partes incidet? Et cum de libero arbitrio omnino primo loco agendum esset, qui potui dissimulare sententiam Scripturae de praedestinatione, quando uoluntati nostrae libertatem per paedestinationis necessitatem adimit Scriptura ? Quanquam non omnino nihil puto referre, statim pueriles mentes hac sententia imbui, quod omnia eueniant non iuxta hominum consilia et conatus, sed iuxta Dei uoluntatem. Annon hoc Solomon in illis gnomis suis, quas pueritiae scripsit, statim a principio monet? Et quod asperior paulo sententia de praedestinatione uulgo uidetur, debemus illi impiae Sophistarum theologiae, quae sic inculcauit nobis rerum contingentiam et libertatem uoluntatis nostrae, ut a ueritate Scripturae molliculae acres abhorreant. Proinde ut iis etiam consulamus, quibus haec duriora uidentur, quae de praedestinatione diximus, ipsam uoluntatis humanae naturam propius contemplabimur, ut intelligant studiosi, non modo in re theologica falsos Sophistas, sed et in naturae iudicio. Dicemus autem de praedestinatione paulo post suo loco reuellemusque, quam licebit breuissime, quae hac de re impie commenti sunt Sophistae. Vallam {Laurentius Valla} ait Eccius {Johannes von Eck}, quod scholarum sententiam de libero arbitrio confutarit, plura uoluisse scire quam didicisset, scilicet egregie festiuus nugator. Quod si idem nobis obiecerint istae lamiae, uersari hominem grammatistam in re theologica, quid responderimus, nisi, ut ne ab auctore rem aestiment? Nunc enim non referre, quid profiteamur, sed utrum uera sint, quae docemus an contra. Neque uero a nobis aliena censeri debet rerum sacrarum professio, nisi non sumus Christiani, quandoquidem communia omnium esse debet christiana disciplina.

I. Quod si uoluntatis humanae uim pro naturae captu aestimes, negari non potest iuxta rationem humanam, quin sit in ea libertas quaedam externorum operum , ut ipse experiris in potestate tua esse, salutare hominem aut non salutare, indui hac ueste uel non indui, uesci carnibus aut non uesci. Et in hanc externorum operum contingentiam defixerunt oculos philosophastri, qui libertatem uoluntati tribuere. Verum quia Deus non respicit opera externa, sed inter nos cordis motus, ideo Scriptura nihil prodidit de ista libertate. Qui externa et personata quadam ciuilitate mores fingunt, huiusmodi libertatem docent, nempe philosophi ac recentiores theologistae.

II. Contra interni adfectus non sunt in potestate nostra. Experientia enim usuque comperimus, non posse uoluntatem sua sponte ponere amorem, odium aut similes adfectus; sed adfectus adfectu uincitur, ut, quia laesus es ab eo, quem amabas, amare desinis. Nam te ardentius quam quemuis alium amas. Nec audiam Sophistas, si negent pertinere ad uoluntatem adfectus humanos, amorem, odium, gaudium, moerorem, inuidentiam, ambitionem et similes ; nihil enim nunc de fame aut siti dicitur. Quid enim est uoluntas, si non adfectuum fons est? Et cur non pro uoluntatis uocabulo cordis nomen usurpamus? Signidem Scriptura potissimam hominis partem cor uocat adeoque eam , in qua nascuntur adfectus. Fallunt autem scholae, cum fingunt, uoluntatem per naturam suam aduersari adfectibus aut posse ponere adfectum, quoties hoc monet consulitue intellectus.

III. Quî fit igitur, cur saepe diuersum ab adfectu homines eligamus? Principio, quod nonnunquam aliud in opere externo eligimus, quam quod cupit cor seu uoluntas, fieri potest, ut adfectu uincatur adfectus. Ut negari non potest, quin uoluptatem amans sit Alexander Macedo; tamen quia gloriam magis ardet, diligit laborem, uoluptates adspernatur, non quod eas non amet, sed quod uehementius amat gloriam. Videmus enim in aliis ingeniis alios regnare adfectus, sua quemque cupidine trahi. In sordidis ingeniis dominatur habendi cupiditas; in liberalioribus iuxta hominum iudicium, famae ac popularis gratiae studium.

IV. Deinde fieri fortasse potest, ut prorsus contra omnes adfectus deligatur aliquid; quod cum fit, per simulationem fit. Ut cum quispiam eum, quem ex animo odit, cui ex animo male uult, benigne, comiter, blande tractat, nulla fortasse certa causa. Is etiamsi non sentiat, aliquo alio se adfectu uinci — sunt enim ingenia quaedam adeo blanda, ut etiam eos, quos oderunt, palpent — is, inquam, simulat comitatem in externo opere, in quo secandum naturam uidetur esse quaedam libertas. Atque haec est illa uoluntas, quam nobis stulti scholastici finxerunt; scilicet uim talem, quae, utcunque sis adfectus, possit tamen adfectum moderari temperareque, ut cum fictitias suas poenitentias docent. Utut sis adfectus , censent uoluntati uim esse eliciendi, sic ipsi loquuntur, actus bonos. Si quem odio habeas, posse uoluntatem statuere, quod hunc porro nolit odisse; sic cum natura simus impii Deique, non dico non amantes, sed prorsus contemptores, docent isti, posse uoluntatem elicere, quod Deum porro sit amatura. Quaeso te, mi lector, annon putas insanire, qui talem nobis uoluntatem finxerint? Atque utinam contigat mihi Sophista, qui haec calumnietur, ut possim illam impiam, stultam, male philosophicam de uoluntate sententiam iusto uolumine et integra disputatione confutare. Nam cum is, qui odit, statuit ponere odium, nisi reuera fuerit uehementiore adfectu uictus, plane est fictitia quaedam intellectus cogitatio, non uoluntatis opus. Si statuat Paris ponere Oenones amorem, fuerit uictus reuera uehementiore adfectu, fucata fallaxque cogitatio intellectus est. Fieri potest, ut diuersum imperet cura intellectu cor tuum membris exterioribus, linguae, manibus, oculis, atque est adfectus animus, quia natura mendaces sumus, ueluti linguae oculisque imperabat Ioab, ut quam blandissime uideretur compellare Àmasan; cordi uero imperare non potest, ut ponat adfectum, quem concepit. Ponit autem, cum uehementiori cupiditate uictus fuerit hic adfectus, quo occupatur.

V. Non negant adfectus scholae, sed uocant infirmittatem naturae ; satis esse, si actus elicitos diuersos habeat uoluntas. At ego nego, uim esse ullam in homine, quae serio adfectibus aduersari possit censeoque actus illos licitos non nisi fictitiam cogitationem intellectus esse. Nam cum corda Deus iudicet, necesse est, cor cum suis adfectibus summam ac potissimam hominis partem esse. Alioqui, cur hominem ab imbecilliore parte Deus aestimaret et non potius a meliore, si quae uoluntas est alia a corde et adfectuum parte melior ac fortior? Quid hic Sophistae respondebunt? Quod si uocabulo cordis, quod usurpat Scriptura, uti maluissemus, quam Aristotelico uoluntatis, facile cauissemus hos tam pingues, tam crassos errores. Vocabat quidem Aristoteles uoluntatem delectum illum rerum in externis operibus, qui fere mendax est. Sed quid ad Christianam disciplinam externa opera, si cor sit insincerum? Praeterea ipse etiam Aristoteles non prodidit actus illos licitos, quos Scotus confinxit. Sed nunc non tam ago, ut illos confutem, quam ut doceam te, christiane lector, quid sequi tu debeas. Fateor, in externo rerum delectu esse quandam libertatem ; internos uero adfectus prorsus nego in potestate nostra esse. Nec permitto aliquam esse uoluntatem, quae adfectibus aduersari serio possit. Atque haec quidem de hominis natura dico. Nam qui spiritu iustificati sunt, in iis adfectus boni cum malis pugnant, sicut infra docebimus.

VI. Praeterea, quid attinet iactare externorum operum libertatem, cum cordis puritatem Deus requirat? Pharisaica prorsus traditio est, quidquid de libero arbitrio , de iustitia operum stulti homines et impii conscripserunt. Iam ubi adfectus paulo uehementior fuerit, fieri non potest, quin erumpat, id quod dici solet: Naturam licet expellas furca tamen usque recurret. Iam et quam multa fiunt a nobis et in speciem optima et quae nos ipsi pro bonis iudicamus, quod turpem adfectum non uidemus, unde proficiscitur? "Est" enim "uia quae uidetur", inquit Solomon. Prov. XIV, 12: "homini bona, cuius extrema durant ad mortem. Et cor hominis prauum et inscrutabile esse", dicit Hieremias propheta XVII, 9. Et Dauid : Ps. XVIII, 13: "Delicta quis intelligit?" et Ps. XXIV, 7: "Ignorantias meas ne memineris". Adeo ad multa adfectus rapit caecos homines, quae iudicare plane non possumus. Proinde Christianam mentem oportet spectare, non quale sit opus in speciem, sed qualis apud animum adfectus sit, non qualis est operum libertas, sed num qua sit adfectuum libertas. Praedicent liberi arbitrii uim Pharisaei scholastici; Christianus agnoscet, nihil minus in potestate sua esse quam cor suum. Atque utinam uiderent stulti Scholastici, quot animarum millia enecarint pharisaica sua deuterosi de libero arbitrio ! Dicemus autem de adfectibus plura mox, ubi de peccato originali agemus.