[0] De errore profanarum religionum. [1] CAPUT PRIMUM. Quatuor Elementa esse principia creaturarum nemo est qui dubitet (id est, ignem, aquam, aerem et terram). Sed haec Elementa diuersa sunt, uel in potestate contraria. In errore sunt itaque gentes quae cum elementis tribuant principatum adhuc deputant ignem, quasi summum Deum, quasi caetera ex ipso habeant substantiam calore: nescientes, quod omnia Elementa ex ipsa sint sua contrarietate coniuncta, et quod et ipsa habeant fabricatorem Deum, qui singula suis locis ordinibusque constituens creauit, quod aut mente, aut cogitatione colligimus, aut certe quod oculis cernimus diuina uerbi sui societate compositum, aequata corporum moderatione in hoc toto. [2] CAPUT II. Aegypti incolae aquarum beneficia percipientes, aquam colunt, aquis supplicant, aquas superstitiosa uotorum continuatione uenerantur. Sed in sacris suis (quae mysteria uocant addunt tragica funera et funesta calamitatis metuendae certamina. Incestum cum sorore adulteriumque aiunt commissum, et hoc facinus seueris mariti animaduersionibus uindicatum. Isis soror est, Osiris frater, Typhon maritus; is cum comperisset Isidem uxorem incestis fratris cupiditatibus esse corruptam, occidit Osirim, artuatimque lacerauit, et per omnes Nili fluminis ripas miseri corporis palpitantia membra proiecit. Isis, repudiato Typhone, ut et fratrem sepeliret et coniugem, adhibuit sibi Nephthen sororem sociam, et Anubin uenatorem. Cui ideo caninum caput impositum est, quia lacerati corporis partes artificio canis uestigantis inuenit. Sic inuentum Osirim Isis tradidit sepulturae. Fuerant sane hi apud Aegyptum reges pariter ac tyranni, sed Osiris iustus, praeter illud, quod cum sorore commisit. Typhon furiosus, impotens ac superbus. Ideo ille colitur, iste uitatur. Haec est Isiaci sacri summa. In adytis habent idolum Osiridis sepultum: hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita, ut miserandum casum regis sui turpitudine dehonestati defleant capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, ueterum uulnerum resecant cicatrices, ut annuis luctibus in animis eorum funestae ac miserandae necis exitium renascatur. Et cum haec certis diebus fecerint, tunc fingunt se lacerati corporis reliquias reperire, et cum inuenerint, quasi sopitis luctibus, gaudent. O misera et caduca mortalitas, ut regibus tuis per annos singulos funestas mittas inferias, neglecto Deo summo, qui omnia diuini artificii moderatione composuit, et spem tuam perdis et uitam. Nec ostensi tibi luminis splendore corrigeris, nec recuperatae libertatis quaeris insignia, nec spem redditae tibi salutis agnoscis, nec ex poenitentia praeteritorum criminum indulgentiam postulas. Frustra tibi hanc aquam, quam colis, putas aliquando prodesse. Alia est aqua, qua renouati homines renascuntur. Hanc aquam, quam colis per annos singulos, uis alia decoctis uenarum meatibus siccat, aut certe funestus regis tui sanguis commaculat. Illa, quam despicis, ignita uenerandi spiritus maiestate decoratur: ut ex ipsa per ueteres conscientiae cicatrices credentibus hominibus salutaris sanitas irrigetur. Sed in his funeribus et luctibus, quae uere sunt funera, quae facta sunt, quorum exstant hodie quoque reliquiae (nam et sepulcrum Osiridis hodie in Aegypto est, et cremati corporis reliquiae cernuntur defensores) eorum uolunt addere physicam rationem. Frugum semina Osirim dicentes esse, Isin terram, Typhonem calorem et quia maturatae fruges calore, ad uitam hominis colliguntur, et a terrae consortio separantur, et rursus appropinquante hyeme seminantur, hanc uolunt esse mortem Osiridis, cum fruges reddunt, inuentionem uero, cum fruges genitali terrae fomento conceptae, noua rursus coeperint procreatione generari. Pone hanc ueram esse sacrorum istorum rationem, pone propter fruges uota reddi numinibus, quid addis incestum, quid adulterium, quid miserandae animaduersionis exitium? Quid errantibus hominibus et simpliciter peccare cupientibus de sacris tuis malum monstras exemplum? physica ratio quam dicis, alio genere celetur. Quid autem celari oportuit, quod omnibus notum est? Cur plangitis fruges terrae, et crescentia lugetis semina? Ad sustentationem generis humani haec omnia diuina summi Dei liberalitate donata sunt. Agendae sunt summo Deo gratiae propter hoc, nec est summi Dei lugenda largitio. Deflete potius quod erratis, et, quod errorem uestrum restauratis semper luctibus, plangite. Nolite annuis sacris quaerere funus alienum; uestris potius funeribus parate solatia per annos singulos. O miser homo! inuenisse te nescio quid gaudes, cum animam tuam ex istis sacris per annos singulos perdas. Nihil illic inuenis nisi simulacrum, quod ipse posuisti, nisi quod iterum aut quaeras aut lugeas. Quaere potius spem salutis, quaere exordium lucis, quaere quod te summo Deo aut commendet, aut reddat. Et cum ueram uiam salutis inueneris, gaude, et tunc erecta sermonis libertate proclama g-Eurehkomen, g-sygchairomen cum ab his calamitatibus post poenitentiam tuam summi Dei fueris indulgentia liberatus. [3] CAPUT III. Phryges, qui Pessinuntem incolunt, circa Galli fluminis ripas terrae caeterorum elementorum tribuunt principatum, et hanc uolunt omnium esse matrem. Deinde ut et ipsi annuum sibi sacrorum ordinem facerent, mulieris diuitis ac reginae suae amorem, quae fastus amati adolescentis tyrannice uoluit ulcisci, cum luctibus annuis consecrarunt. Et ut satis iratae mulieri facerent, aut ut poenitenti solatium quaererent, quem paulo ante sepelierant, reuixisse iactarunt, et cum mulieris animus ex impatientia nimii amoris arderet, mortuo adolescenti templa fecerunt. Tunc quod irata mulier pro iniuria spretae fecerat formae, hoc ordinantes a se pati uoluere sacerdotes. Sic annuis sacris cum honore terrae istius funeris pompa componitur, et cum persuadetur hominibus quod colant terram, miseri funeris uenerantur exitium. Hic quoque, sacratissimi imperatores, ut error iste celetur, etiam haec sacra physica uolunt esse ratione composita. Amare terram uolunt fruges, amatum uero hoc ipsum uolunt esse, quod ex frugibus nascitur; poenam autem, quam sustinuit, hoc uolunt esse, quod falce messor maturis frugibus facit. Mortem ipsius dicunt, quod semina collecta conduntur: uitam rursus, quod iacta semina annuis uicibus reconduntur. Velim nunc mihi inquirenti respondeant, cur hanc simplicitatem seminum ac frugum cum facinore, cum morte, cum fastu, cum poena, cum amore iunxerint Itane non erat aliud, quod diceretur? Itane non erat, quod in agendis Deo summo pro frugibus gratiis faceret misera mortalitas? Ut gratias pro renatis frugibus agas, ululas; ut gaudeas, plangis. Nec, te cum ueram rationem uideris, hoc aliquando fecisse poenituit, sed hoc agis, ut annuis luctibus occupatus uitam semper fugias, mortem requiras. Dicant mihi, quid hoc frugibus profuit, ut fletus suos annuis ululatibus seminent in tristitia, interfecti funeris calamitatibus ingemiscant, quod dicant physica ratione compositum, lugetis et plangitis, et luctus uestros alia ratione celatis. Nouit agricola, quando terram aratro dimoueat, quando sulcis frumenta committat. Nouit quando maturatas solis ardoribus colligat segetes. Nouit, quando tostas terat fruges. Haec est physica ratio, haec sunt uera sacrificia, quae ab sanae mentis hominibus annuo labore complentur. Hanc simplicitatem diuinitas quaerit, ut homines in colligendis fructibus ordinatis temporum legibus seruiant. Cur huic ordini miserae mortis figmenta quaesita sunt? Cur celatur lacrymis, quod celari non debuit? unde confiteantur necesse est, haec sacra non in honorem frugum, sed in honorem esse composita mortis alienae. Nam quod terram matrem esse omnium Deorum dicunt, qui huic elemento tribuunt primas partes, uere deorum suorum mater est, nec abnuimus aut recusamus: quia ab hac collectos Deos suos, aut lapideos faciunt semper aut ligneos. Terram omnem circumfluunt maria, et rursus inclusa Oceani ambientis circulo stringitur. Coeli etiam rotunda sublimitate operitur, perflatur uentis, aspergitur pluuiis, et timorem suum assidui motus tremoribus confitetur. Quid uos maneat, qui haec colitis, considerate, cum Dii uestri infirmitatem suam uobis quotidianis professionibus prodant. [4] CAPUT IV. Assyrii et pars Afrorum acrem ducatum habere elementorum uolunt, et hunc imaginata figuratione uenerantur. Nam hunc eumdem, nomine Iunonis uel Veneris uirginis, si tamen Veneri placuit aliquando uirginitas, consecrarunt. Iunonem sane, ne et huic deesset incestus, Iouis uolunt ex sorore coniugem factam. Effeminarunt sane hoc elementum, nescio qua ueneratione commoti. Num quia aer interiectus est inter mare et coelum, effeminatis eum sacerdotum uocibus prosequuntur? Dic mihi hoccine est, quod in uiro feminam quaerunt, cui aliter seruire sacerdotum suorum chorus non potest, nisi effeminent uultum, cutem poliant, et uirilem sexum ornatu muliebri dedecorent.Videre est in ipsis templis cum publico gemitu miseranda ludibria, uiros muliebria pati, et hanc impuri et impudici corporis labem gloriosa ostentatione detegere. Publicant facinora sua, et contaminati corporis uitium cum maxima delectationis macula confitentur. Exornant muliebriter nutritos crines, et delicatis amicti uestibus uix caput lassa ceruice sustentant. Deinde, cum sic se alienos a uiris fecerint, adimpleti tibiarum cantu, uocant Deam suam, ut nefario repleti spiritu uanis hominibus quasi futura praedicant. Quod hoc monstrum est, quodue prodigium? Negant se uiros esse, et sunt; mulieres se uolunt credi, sed aliud qualiscumque qualitas corporis confitetur. Considerandum est etiam, quale sit numen, quod sic impuri corporis delectatur hospitio, quod impudicis adhaeret membris, quod polluta corporis contaminatione placatur. Erubescite, o miseri! supinitatem, aliter uos Deus fecit. Cum cohors uestra ad tribunal iudicantis Dei accesserit, nihil uobiscum afferetis, quod Deus, qui uos fecit, agnoscat. Abiicite hunc tantae calamitatis errorem, et studia profanae mentis aliquando deserite. Nolite corpus, quod Deus fecit, scelerata Diaboli lege damnare, calamitatibus uestris, dum adhuc tempus patitur, subuenite. Misericordia Dei diues est, libenter ignoscit. Relictis nonaginta nouem ouibus, amissam quaerit unam. Et reuerso pater prodigo filio uestem reddit, et parat coenam. Nulla uos desperare faciat criminum multitudo: Deus summus per filium suum Iesum Christum Dominum nostrum uolentes liberat, et poenitentibus libenter ignoscit, nec multa exigit ut ignoscat. Fide tantum et poenitentia potestis redimere, quicquid sceleratis Diaboli persuasionibus perdidistis. [5] CAPUT V. Persae et Magi omnes, qui Persiae regionis incolunt fines, ignem praeferuntet omnibus elementis putant debere praeponi. Hi itaque Iouem in duas diuidunt potestates naturam eius ad utriusque sexus transferentes et uiri et foeminae simulacra ignis substantiam deputantes, et mulierem quidem triformi uultu constituunt, monstrosis eam serpentibus illigantes. Quod ideo faciunt, ne ab auctore suo diabolo aliqua ratione dissentiant : sed ut dea sua serpentibus polluta, maculosis diaboli insignibus adornetur. Virum uero abactorem boum colentes, sacra eius ad ignis transferunt potestatem. Sicut Propheta eius nobis tradidit, dicens: g-Miktaboh g-mystaky g-ho g-klopiehs g-syndete g-patros g-agaiou. Hunc Mithram dicunt. Sacra uero eius in speluncis abditis tradunt, ut semper obscuro tenebrarum squalore demersi, gratiam splendidi ac sereni luminis non uideant. O caeca numinis consecratio; o nefariae legis fugienda commenta! Deum esse credis, cuius de sceleribus confiteris. Vos itaque, qui dicitis in his templis rite sacrificari non Magorum ritu Persico, cur haec Persarum sacra laudatis? Scio, hoc Romano nomine dignum putatis, ac Persarum sacris. At Persarum legibus sequatur - - - ut armata clypeo, lorica, thorace, gladio et hasta consecratur - - -. Tertia etiam pars est, qua in asperis secretisque syluarum agrestiumque ferarum sortita imperium. Ultima pars tripartitae istius diuisionis aestimat libidinum uias, quae praua desideria quaeque praeposterae cupiditatis monstrant illecebras. Ideo unam partem capiti assignant, ut hominis iram quodammodo denotare uideatur. Aliam in corde statuunt, ut diuersarum cogitationum uarietatem, quas multiplici intentione concipimus, in modum syluarum tenere uideatur. Tertia pars constituitur in iecore, unde libido nascitur et uoluptas. Illic enim genitalium seminum collecta fecunditas naturalibus stimulis desiderium cupiditatis exagitat. Quid ergo perficit ista diuisio, diligenter aspicite, ut cernatis, quam facile commentum ratio ueritatis impugnet. Si diuiditur anima, et substantia eius diuerso efficaciae genere separatur, dissoluto ordine suo, incipit esse quod fuerat. Aliud enim mens est, aliud ira, aliud libido. Animam ergo separatio ista dissoluit, et patitur maximam ex ista partitione iacturam, nec integram sui speciem res ista custodit, quae per tres contrarias separatim diuiditur, et (ut uerum dicam) fit ex ipsa diuisione mortalis. Etenim quod potest diuidi, corpus est. Quod autem corpus est, necesse est esse mortale. Ergo si anima diuiditur, corpus est. Si corpus est, necesse est sit res mortalis. Egregia erroris istius ac praeclara comitantia. Maximum nobis beneficium ex ista consequentia confertur. Commentis istarum absurditatum animas uolunt esse mortales. [6] CAPUT VI. Sic sunt, sacratissimi imperatores, Elementa a perditis hominibus consecrata. Sed adhuc supersunt aliae superstitiones quarum secreta pandenda sunt, Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus uestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus sciatis mortes esse hominum consecratas. Liber itaque Iouis fuit filius regis scilicet Cretici. Hic cum fuisset adultera matre progenitus, nutriebatur apud patrem, studiosius quam decebat. Uxor Iouis, cui Iunoni fuit nomen, nouercalis animi furore commota, ad necem infantis omnifariam parabat insidias. Proficiscens peregre pater, quia indignationes tacitas sciebat uxoris, ne quid ab irata muliere dolo fieret, idoneis (sicut sibi uidebatur) custodibus tutelam credit filii. Tunc Iuno, opportunum insidiarum nacta tempus, et ex hoc fortius inflammata, quia proficiscens pater et solium regni puero tradiderat et sceptrum, custodes primum regalibus praemiis muneribusque corrupit, deinde satellites suos, qui Titanes uocabantur, in interioribus regiae locat partibus, et crepundiis ac speculo affabre facto animos ita pueriles illexit, ut desertis regiis sedibus ad insidiarum locum puerilis animi desiderio duceretur. Illic interceptus trucidatur. Et ut nullum posset necis inueniri uestigium, particulatim membra conscissa satellitum sibi diuidit turba. Tunc, ut huic facinori aliud facinus adderetur, quia uehementer tyranni crudelitas timebatur, decocta uariis generibus pueri membra consumunt, ut humani cadaueris, inauditis usque in illum diem epulis, uescerentur. Cor uisum sibi soror seruat, cui Minerua fuit nomen, quia et ipsa sceleris fuit particeps, et ut manifestum esset delationis indicium, et ut haberet unde furentis patris impetum mitigaret. Reuerso Ioui filia ordinem facinoris exponit. Tunc pater funesta calamitate cladis et acerba luctus atrocitate commotus, Titanes quidem uario genere suppliciorum excruciatos necat. Nec praetermissum est in ultione filii aut tormentum aliquod aut poena, sed per omnia poenarum genera bacchatus, necem qualitercumque filii uindicauit, affectu quidem patris, sed tyrannica potestate. Tunc quia diutius pater ferre lugentis animi tormenta non poterat, et quia dolor ex orbitate ueniens nullis solatiis mitigabatur, imaginem eius ex gypso, plastico opere perfecit, et cor, ex quo facinus fuerat, sorore deferente, detectum, in ea parte plastae collocat, qua pectoris fuerant lineamenta formata. Post haec pro tumulo exstruit templum, et paedagogum pueri constituit sacerdotem. Huic Silenus fuit nomen. Cretenses, ut furentis tyranni saeuitiam mitigarent, festos funeris dies statuunt, et annuum sacrum trieterica consecratione componunt, omnia per ordinem facientes, quae puer moriens aut fecit, aut passus est. Viuum laniant dentibus taurum, crudeles epulas annuis commemorationibus excitantes, et per secreta syluarum clamoribus dissonis eiulantes fingunt animi furentis insaniam, ut illud facinus non per fraudem factum, sed per insaniam crederetur: praefertur cista, in qua cor soror latenter absconderat; tibiarum cantu et cymbalorum tinnitu crepundia, quibus puer deceptus fuerat, mentiuntur. Sic in honorem tyranni a seruiente plebe deus factus est, qui habere non potuit sepulturam. Fuit etiam alius Liber apud Thebas tyrannus, magicae artis potestate conspicuus. Hic cum muliebres animos uenenis quibusdam et carminibus occupasset, pro arbitrio suo crudelia facinora furentibus imperabat, ut mente captas nobiles foeminas et libidinum ministras haberet et scelerum. Qui qualia fecerit scelera, uel quantum matri contra filium, uel sororibus contra fratrem imperauerit facinus, in scenis quotidie a tragici carminis auctoribus traditur, ut scelerati tyranni facinorosa crudelitas in animis audientium funestis semper relationibus renascatur. Hunc Lycurgus, sobria uirorum coniuratione protectus, regno exuit, pellit patria. Neque enim effeminatus ille consensum uirorum potuit diutius sustinere. Effeminatum enim fuisse, et amatorum seruiisse libidinibus, Graecorum gymnasiis decantatur. Nec fuga eius Lycurgus tantum est exsilioque contentus, sed timens ne fugiens et ab aliis receptus, ludibriosa scelerum suorum etiam in alia regione conderet semina, succinctus ferro, patriae dedecus minaci persequitur edicto. Tunc Liber proiectis infulis, quas pampineis coronarum circulis illigabat, cum semiuiro comitatu fugiens (soli enim eum secuti sunt stuprorum et flagitiorum et libidinum socii) per omnes oras uicini maris cum summa trepidatione desperationis errauit. Illic inter ebrias puellas et uinolentos senes, cum adhuc eum scelerum pompa praecederet, et alter nigro amictu teter, alter ostenso angue terribilis, , alter cruentus ore, dum uiua pecoris membra discerpit, a Lycurgo comprehensus per proximam rupem, quae immensum praecipitium saxis inuiis fecerat, in mare praecipitatur, ut lacerum corpus marinis diu iactatum fluctibus, errantium populorum animos ad sanitatis ac sobrietatis ordinem seuera animaduersione reuocaret. Hunc finem Liberi Homerus, ut fugam et trepidationem detegeret, et ut ostenderet mortem, ait: g-Diohnysos g-de g-phobehtheis g-Dysath' g-halos g-kapa g-kyma g-Thitis g-d' g-hypedexato g-kolpoh g-Deidiota g-krateros g-gar g-eche g-tromos g-andros g-homokleh. Imitatur te, Lycurge, et sobrium tuum institutum sequitur, nec a salutaribus tuis legibus exorbitat etiam consul noster Posthumius. Nam sicut in libris Annalibus inuenimus, Bacchanaliorum scelera Ebutio quodam adolescente deferente detecta sunt. Erant adhuc in urbe Roma integri mores, nec quisquam peregrinas superstitiones dissolutis moribus appetebat: tunc nec senatus consuli nec leges Reipublicae nec consul legibus defuit. Sed inuestigatis omnibus, qui huius sacri scelerata commenta tradebant, contra omnes seruos, immo Romanos quaestionis examine capitalis poena de senatus sententia decreta est. Nec tam diu uindices gladii consulis conquierunt, quamdiu hoc malum fuisset radicitus amputatum. O digna Romano nomine animaduersio! O priscae uirtutis laudanda constantia! nec ciuibus suis consul parcere uoluit, cum ob purgandam patriam peregrina uitia corriguntur. [7] CAPUT VII. Sequitur hanc sacri contagionem, et imitatur ordinem funeris, a Cerere, Hennensi muliere, mors filiae consecrata. Nam quidquid in Creta pater ob filium fecerat, hoc totum Ceres apud Hennam amissa filia, impatientia materni doloris instituit, quod quatenus factum sit, breui sermone perstringam. Unicam Cereris filiam, quam Graeci g-Persephonehn, nostri immutato sermone Proserpinam dicunt, ad coniugale consortium plures petebant. Mater sollicite de singulorum meritis iudicabat. Et cum adhuc omnibus matris sententia uideretur incerta, diues rusticus, cui propter diuitias g-Ploutohn fuit nomen, temerario cupiditatis ardore, cum moram dilationis ferre non posset, et cum de praeposteri amoris conquereretur incendiis, prope Percum inuentam uirginem rapit. Percus autem lacus in Hennae ciuitatis finibus satis amoenus et gratus, cuius amoenitas ex florum uarietatibus nascitur. Nam per omnem annum uicissim sibi succedentibus floribus coronatur. Illic inuenies quidquid hyacinthi turget in caulem; illic comam narcissi, uel quod auream rosam desuper pingit: illic albae hederae per terram molliter serpunt, et cum purpureis uiolis suauiter rubens amaracus inuenitur: nec coronam istam alba deserunt lilia. Prorsus aptus locus, qui gratia sua puellares animos et inuitaret pariter et teneret. In hoc loco, cum a Plutone uirgo prope uesperam fuisset inuenta, ui rapitur, et superimposita uehiculo, scissis uestibus, laceratis crinibus ducitur. Nec reseruati ungues contra amatorem rusticum aliquid profuerunt, nec clamor atque ululatus adiuuit, nec caeterarum strepitus puellarum. Tunc una celeri cursu, cum de ciuitate nemo succurreret, facta ex ipso timore uelocior, matri raptum uirginis nuntiat. Contra raptorem indignata mater, armatam manum ducit. Nec Plutonem mulieris fefellit aduentus, sed ut retorsit ad ciuitatem oculos, et infinitos cuneos respexit uenire cum matre, funestum cepit ex desperatione consilium. Quadrigam, quae uehiculum trahebat, per medium lacum dirigit. Is erat profundis uoraginibus immersus, illic cum amata submersus uirgine, miserandae matri de morte filiae funestum spectaculum praebuit. Hennenses, ut possent maternis luctibus ex aliqua parte inuenire solatium, inferorum regem uirginem rapuisse finxerunt. Et ut fides figmentum sequeretur, prope Syracusas eum per alium locum cum uirgine emersisse iactarunt. Templum sane et raptori et uirgini accurate collatis sumptibus faciunt, et annua in templo uota decernunt. Sed nullo genere matris dolor uincitur, nec muliebris impatientiae tormenta curantur. Sed credens uere filiam prope Syracusas esse uisam, Triptolemo uillico suo duce, nocturnis itineribus ad Syracusanae ciuitatis littus cum lugubri ueste ac sordido squalore peruenit, nec illi defuit, qui credulem de calamitatibus suis falleret matrem. Tunc ait se Pandarus, nescio quis, uidisse non longe à Pachyno nauem raptorem ascendisse cum uirgine. Persuasum est mulieri, quae quolibet genere uiuere filiam cupiebat audire, infinitis dotibus remunerat ciuitatem. Syracusani liberalitate mulieris prouocati, raptum uirginis consecrant, et mitigantes dolorem matris, pompam miseri funeris excolunt honore templorum. Sed nec hoc sufficit matri, sed ascensa naue per peregrina littora filiam quaerit. Sic fluctibus tempestatibusque iactata ad Atticae urbis locum peruenit. Illic hospitio recepta, incolis incognitum adhuc triticum diuidit. Locus ex patria et ex aduentu mulieris nomen accepit. Nam Eleusis dictus, quod illuc Ceres, relicta Henna, uenerat. Sicque tum ipsa dispensatio quod attulerat frumenta, tum quod colligendarum frugum tradiderat disciplinam, post mortem ob beneficium, quod ex frugum copia nascebatur, et sepulta in eo loco est, pariter et consecrata, et diuino cum filia appellata nomine. Amat enim Graecorum leuitas eos, qui sibi aliquid contulerint, uel qui consilio aut uirtute se iuuerint, diuinis appellare nominibus. Et sic ab ipsis beneficiorum gratia repensatur, ut deos dicant, et deos esse credant, qui sibi aliquando profuerint. Sic de Libero Nisa non dubitat, nec de nouis ambigit Sparta sideribus, cremat et consecrat Herculem tristis Oetas, et a uanis Cretensibus adhuc mortui Iouis tumulus adoratur. Additur tamen, sacratissimi Imperatores, ad huius profani erroris augmentum, quod hos homines (id est, Liberum et Proserpinam), maiore quasi auctoritate defendat. Nam Liberum ad Solem uolunt referre commenta Graecocorum, Proserpinam uero Liberam dicentes Lunam esse confingunt. Quod quam absurdum et quam miserum sit, ex ipsa ueritatis possumus ratione colligere. Quis uidit puerum Solem? quis fefellit? quis occidit? quis lacerauit? quis diuisit? quis membris eius epulatus est? Quis Lunam rapuit? quis abscondit ? quis Plutonis coniugem fecit? Sed et errorem istum physica rursum uolunt protegere ratione, indiuisam mentem, et diuisam, id est, g-ton g-ameriston, g-kai g-ton g-memerismenon g-noun, hac se putant posse ratione uenerari. Dicite mihi, o uos mortales, quid naturalibus rebus additis funera? quid Dei dispositionem crudelium mortium atrocitate polluitis? quid opus erat tam duro crudelique tormento? quid sibi uult ista persuasio, ut diuinis rebus funestae calamitatis ordo societur? ut naturae siderum, quam Deus summus certis legibus fecit, mortalis calamitas luctibus iungeretur? Cui rei prodest quod facitis? miscetis terrena coelestibus, caduca superis, tenebrosa lucentibus, dolores ac luctus hominum diuinis honoribus consecrantes. [8] CAPUT VIII. Si conuocato omni genere humano Sol habita concione loqueretur, desperationem uestram hac forsan oratione percuteret: Quis uos, caduci homines et per dies singulos summo Deo uariis generibus rebellantes, ad hoc tantum facinus impegit ut profano nefariae cupiditatis errore et mori me dicatis uestro arbitrio et uiuere? Atque utinam usitato more uel uno genere uesanae cogitationis uestrae figmenta procederent! Utinam sine contumelia mei, sceleratae cogitationis uestrae grassaretur improbitas! Nunc uosmet per praecipitia iactantes, mihi quoque non parcitis, nec aliquam habet uester sermo reuerentiam; sed cum dedecore meo in exitium uestrum mortemque properatis. Alii me apud Aegyptum undis Nili et rapidis uerticibus obstinato mentis furore submergunt. Alii amputatis uirilibus plangunt. Alii crudeli morte caesum, aut in olla decoquunt, aut septem uerubus corporis mei membra lacerata subfigunt. Qui paululum mihi placida fuerit oratione blanditus, quadriiugi currus aurigam me esse confingit. Proiicite aliquando tanti furoris exitium, et salutari persuasione conuicti, ueram salutis uiam quaerite. Inimicus Dei est, qui haec aut cogitauit, aut finxit; nec facinus eius simplex aut usitata poena comitatur, qui sacra profanis persuasionibus polluit, qui de praeclaro opere Dei tanta confingit. Lugete mortuos uestros, et ipsi simili morte morituri. Mittite regibus uestris, ut uultis, inferias, et orbitates eorum alio remediorum genere mitigate. Lugete Liberum, lugete Proserpinam, lugete Atyn, lugete Osirin, sed sine nostrae contumelia dignitatis. Nolo me per tumulos eorum fauillasque ducatis, nolo ut errori uestro nomen meum fomenta suppeditet. Ad lucem diei a Deo factus sum, hoc mihi sufficit solum. Quid me honesti muneris dignitate priuatis? Aliud me Deus fecit, aliud esse iussit, et uos me pro libidine uestra diuiditis, pro arbitrii uestri cupiditate laceratis? Quicquid sum simpliciter Deo pareo, nec aliud uolo de me intelligatis nisi quod uidetis. Hoc Deo gratum est, hoc Deus libenter amplectitur, hoc homines ad salutis uiam ducit, si proiectis erroribus Dei gratiam simpliciter ac fideliter audiatis. Haec quidem, sacratissimi imperatores, prosopopoeiaco me sermone dixisse sufficiat. At ego nunc sacrarum lectionum institutione formatus, perditos homines religioso sermone conuenio. Si dii sunt quos colitis, cur eos lugetis ? Cur eos annuis luctibus plangitis? Si lacrymis et luctu digni sunt, cur eos diuino honore cumulatis? Unum itaque e duobus facite, aut nolite eos lugere, si dii sunt: aut, si luctu eos dignos putatis ac lacrymis, deos eos appellare nolite, ne luctibus ac lacrymis uestris maiestas diuini nominis polluatur. Sed quia mens perdita, et sceleratae cupiditatis laqueis implicata, nulla potest ratione reuocari, persequar caetera, ut publicatis omnibus atque detectis, quae profana consecrauit improbitas, misericordia Dei in nomine Domini nostri Iesu Christi lapsos erigat, fugientes ad se reuocet, dubitantes confirmet, errantes corrigat, et quod est potissimum, uitam morientibus donet. [9] CAPUT IX. In plurimis Orientis ciuitatibus, licet hoc malum etiam ad nos transitum fecerit, Adonis quasi maritus plangitur Veneris, et percussor eius circumstantibus uulnusque monstratur. Mars enim in porci syluestris speciem formamque mutatus, ut sibi primas partes in amore Veneris uindicaret, incaute contra se ruentem percutit iuuenem. Si Deus erat Adonis, cur riualis insidias nesciebat? Si homo, cur cum superiore certabat? Sed et alium audio cum Venere coniugale habuisse consortium. Vulcanus, nisi fallor, ab his deorum cultoribus maritus Veneris esse perhibetur. O uanorum hominum ridenda persuasio! Inter duos maritos adulter positus ab uno capitur, alterum uincit. Sed uide, ut adulter Deus maritum uinceret, quod sibi corpus elegit, porcus esse maluit: qui, si habebat corporis mutandi potestatem, leonis debuit potius speciem formamque suscipere. Sed leonem dicunt, qui naturas animalium norunt, in illa agrestis animi feritate pudicitiae seruare uirtutem. Merito igitur ab adultero leonis spernitur forma et libidinosi animalis eligitur. Hic iam Euangelicae traditionis secreta tractemus. Eiecto daemonio Dominus porcorum gregem donat. Nec immerito, ut cum libidinosis animalibus per dura praecipitia fluctusque iactatus, per mortes porcorum uarias, digna nece immundus spiritus carperetur. [10] CAPUT X. Audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse, ei erat Venus nomen. Initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos, et uanis consecrationibus deputasse. Statuisse etiam, ut quicumque initiari uellet, secreto Veneris sibi tradito, assem in manum mercedis nomine deae daret. Quod secretum quale sit, omnes taciti intelligere debemus, quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus. Bene amator Cinyras meretriciis legibus seruit, consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit, ut scorto. [11] CAPUT XI. Sebazium colentes Iouem anguem, cum initiantur, per sinum ducunt. Adhuc primi erroris uitia grassantur, et quicquid hominem perdidit, colitur, et funesti anguis callida et malitiosa crudelitas adoratur. [12] CAPUT XII. In sacris Corybantum parricidium colitur. Nam unus frater a duobus interemptus est, et ne quod indicium necem fraternae mortis aperiret, sub radicibus Olympi montis a parricidis fratribus consecratur. Hunc eumdem Macedonum colit stulta persuasio. Hic est Cabirus, cui Thessalonicenses quondam cruento cruentis manibus supplicabant. Considerandum itaque est, quale sit numen, quod parricidalis amentia, ut parricidium coleret, inuenit. [13] CAPUT XIII. Quapropter quicumque haec sacra deuota mente ueneratur, cuicumque placet superstitionis istius metuenda contagio, aut malis suis solatium quaerit, aut facinora eorum tacita collaudat cogitatione, hoc optans, hoc quaerens, hoc utique magnopere desiderans, ut et sibi liceat, quod diis suis licuit, ut et se ad consortium talis uitae morum similitudo perducat. Adulterio delectatur aliquis, Iouem respicit, et inde cupiditatis suae fomenta conquirit, probat, imitatur, et laudat, quod Deus suus in cygno fallit, in tauro rapit, ludit in satyro, et ut liberalis in flagitiis esse consuescat, quod inclusam regiam uirginem auro largiter fluente corruperit. Puerorum aliquis delectatur amplexibus, Ganymedem in sinu Iouis quaerat, Herculem uideat Hylam impatienti amore quaerentem, Hyacinthi desiderio captum Apollinem discat. Chrysippum alius, alius Pelopem uideat, ut per deos suos sibi licere dicat, quicquid hodie seuerissime Romanis legibus uindicatur. Adulteria omnia eorum enumerare difficile est. Quis Amymonem ? quis Alopen ? quis Menalippen ? quis Chionen, Hippothoenque corripit? Nempe Deus uester haec fecisse memoratur. Ille, quem uolunt seueris oraculis errantium hominum peccata corrigere, Steropen amat, Aethusam rapit, Zeuxippem stuprat, quaerit Prothoen et Arsinoae adultera cupiditate blanditur. Sed ex isto corruptarum mulierum grege una puella amatorem Deum et uitauit et uicit. Daphnen enim diuinans Deus et futura praedicens, nec inuenire potuit, nec stuprare. Muliebria patitur aliquis, et effeminato corpori solatium quaerit? Videat Liberum amatori suo post mortem etiam promissae libidinis praemia imitatione flagitiosi coitus repraesentatem. Si quis monstruoso cupiditatis ardore in paternae necis armatur exitium, a Ioue sumat exemplum. Qui fraternum desiderat sanguinem, Corybantum sequatur institutum, et incestum desiderantibus a Ioue sumantur exempla. Cum matre concubuit, sororem duxit uxorem, et ut integrum facinus impleret incesti,incesti, filiam quoque animo corruptoris aggressus est. Inferiores aliquis aemulo stridore persequitur, et aduersarium cupit crudeli feritate torquere, ab Apolline ex Marsyae casibus crudelium tormentorum casus discat. Alienum aliquis desiderat et hoc cum morte domini conatur implere, uideat ut Hercules occiso Geryone Iberas abegerit boues. Si quis promiscua hominum caede gaudet, praeposteras Martis cupiditates diligenter inspiciat. Semina pene omnium scelerum a diis suis peccantium turba collegit. Et ut perditus animus impune facinus posset admittere, ex praecedentibus facinorum exemplis maiore se auctoritate defendit. Si stupri praemia corruptor inquirit, si uiam optat sollicitationis addiscere, in sinu corruptae mulieris aurum uideat Iouis. Si publicus parricida, commissam sibi regni custodiam nefaria prodere cupiditate desiderat, respiciat ad eos, qui Saturnum filio prodiderunt. Quatenus ius laedatur hospitii, uel quatenus amicitiae iura turbentur, uel quatenus mensae conciliatio sancta uioletur. Si quis ad iniuriam pronus quaerit esse, ordinem scelerum de Tantali casibus discat. O facinorosae cupiditatis triste solatium! O hominum deflenda persuasio! O infelicis imitationis cruenta meditatio! Scenam de coelo fecistis, et errantes animos per abrupta praecipitia crudeli calamitate duxistis, cum hominibus peccare cupientibus facinorum uia de deorum monstratur exemplis. Sed in ista criminum lege, in ista confessione scelerum gratias agamus illis, qui etiam exitia et mortes deorum istorum nobis nescientibus prodiderunt: ut disceremus omnia per tot obstantes. Fuit enim et apud ueteres, licet nondum terram illuminasset Domini nostri Iesu Christi ueneranda dignatio, in spernendis superstitionibus religiosa constantia. Diomedes pudicus ac sobrius Venerem uulnerat, Martem uincit et percutit. Oti et Ephialtae edicto Mars bellipotens temporali exsilio damnatus, ferrea catenarum uincla sustinuit. Sarpedonem filium mortuum in Troia Iupiter plangit. Et mercedem fabricatorum murorum Neptunus a superbo rege alibi fulminatur, Vulcanus a patre praecipitatus pedem frangit. Lycurgum fugiens Liber moritur. Venus in adulterio deprehensa detegitur, et post Dei nuptias Anchisae hominis cubile sectatur. Saturnus regno timens deuorat filios. Hic ex Creta fugiens in Italia a Spartanis absconditur. Ob amorem catamiti Iuno spernitur, et ad Endymionem Luna descendit, et contra uoluntatem uxoris et filiae Troianis auxilium ferens deceptus Iupiter dormit. O flagitiosa confessio, o miserabiles deflendique cultus; o durae seruitutis miseranda conditio! Ad istorum cultum deorum sanctos homines, et Deum deuota mente colentes, sacrilegum tyrannorum traxit imperium, et ut huic facinori aliud facinus adderetur, mors est decreta nolentibus. Ad theatrum potius templa transferte, ut in scenis religionum istarum secreta tradantur, et ut nihil praetermittat improbitas, histriones facite sacerdotes. Alter dignior locus religionibus istis inueniri non poterit. Illic amores deorum uilis turba decantet. Illic casus mortesque saltatores - - -. Illic deorum in templis ab impiis et facinorosis magistris melius mens perdita et muliebris docetur facinus. [14] CAPUT XIV. Discite etiam, sacrosancti imperatores, uenerandum Alexandriae numen unde sumpserit exordium, ac a communi nostra fragilitate detecta ad ueritatis exordium mortalitatis nostrae sermo reuocetur. Cum ingrueret arescentibus frugibus malitiosa fames, Iacobi religiosi patriarchae semine procreatus iuuenis Ioseph, interpretatusque somnium regis, totum, quicquid innuebat, ostendit. Ioseph (est Iacobi filius) : qui ob pudicitiam in carcerem missus, ereptus post interpretationem somnii, fuit particeps regni. Nam septem annorum collectis et seruatis frugibus, alterius septennii egestatem diuinae manus prouidentia mitigauit. Huic post mortem Aegyptii patrio gentis suae instituto templa fecerunt : et, ut iustam dispensationis gratiam posteritas disceret, quo modio esurientibus et ementibus frumenta diuiserat, capiti is superpositus est. Nomen etiam, ut sanctius coleretur, ex primo auctore generis accepit. Nam quia Sarae pronepos fuerat, ex qua nonagenaria Abraham indulgentia Dei susceperat filium, Serapis dictus est Graeco sermone, hoc est, g-Saras g-apo. Sed hoc inuito Ioseph accidit, immo mortuo. Neque enim ad hoc facinus religiosus animus et Deo summo dicatus adduci potuisset, ut erroris illecebras ex nomine suo superstitiosis hominibus ipse praeberet, praesertim cum sciret haec esse in Dei sacrosanctis legibus, ne quis hominum tale aliquid aut ueneraretur aut coleret. Hic in Aegypto colitur, hic adoratur, huius simulacrum Neocororum turba custodit, et ad memoriam uetustatis errans populus ordinem sacrorum in honorem integerrimi ac prudentissimi hominis constitutum contentiosa hodie animositate custodit. Sed et in ipso simulacro, sicut in caeteris, ex assiduis sacrificiis immundi daemonum spiritus colliguntur. Nihil enim operantur animae, et cruor ex assidua pecudum caede profusus, nisi ut daemonum substantia, qui diaboli procreatione generantur, ex isto sanguine nutriatur. Nam ita esse Porphyrius, defensor Stoicorum, hostis Dei et ueritatis, in multis sceleratarum impietatum scriptis, manifestis nobis probationibus prodidit. In libris enim, quos appellat g-peri g-tehs g-eulogiohn g-philosophias, maiestatem eius praedicans, de infirmitate confessus est. Imprimis enim librorum partibus (id est in ipsis auspiciis positus dixit: Serapis uocatus, et intra corpus hominis collocatus, talia respondit. Dicant nunc mihi perditi homines, quis potior est, qui uocat et imperat et includit, an qui uocatur et paret? Et cum uenerit, in suscipientis hominis corpore potestate iubentis includitur. Gratias agimus, Porphyri, quod libris tuis deorum tuorum nobis substantiam prodidisti. Didicimus per te, quatenus dii tui hominibus uiuentibus seruiant. Serapis tuus ab homine uocatur, et uenit, et, cum uenerit, statim iussus includitur, et loquendi necessitas nolenti forsitan imperatur. Sic apud nos deos uestros, cum hominibus nocere coeperint, religiosi sermonis flagella castigant. Sic in corpore hominum constituti dii uestri uerbo Dei spiritualium flammarum igne torquentur, et qui apud uos quasi dii coluntur, apud nos religiosae fidei medela Christi gratia humano subiacentes imperio, et tormenta repugnantes sustinent, et uicti poenis ultricibus subiugantur. [15] CAPUT XV. Penates etiam qui sint, explicare contendam, ne quid a me sit praetermissum. Qui nihil aliud putant esse uitam, nisi uescendi et potandi licentiam, hos sibi deos ex cupiditatis suae humilitate finxerunt, nutrimenta corporis, quae ex quotidianis epulis comparantur, hoc nomine pro salute hominum consecrantes. Quia per epulas corporis reficitur infirmitas, alimenta solum esse Deum sanxerunt, nescientes diuini oraculi ueritatem. Cum enim Dominus noster Iesus Christus cum diabolo, pro nostra salute sollicitus, diuina maiestatis suae colluctatione certaret, et ut de faucibus eius quem gerebat hominem liberare, hac eum responsione quassauit. Nam cum diceret ei diabolus: Si filius Dei es, fac ut isti lapides panes fiant, respondens ei Dominus dixit: Non in pane tantum uiuit homo, sed in omni uerbo Dei. Nescientes itaque substantiam generis humani, quotidianas epulas hoc nomine consecrarunt. Nam omne, quo uescuntur homines, penus uocatur; hinc et cella penaria, hinc et dii penates, ab abiectis et prostratis hominibus misera sunt cogitatione composita. Vesta autem quid sit discite, ne putetis antiquum aliquid, aut cum summo terrore inuentum. Ignis est domesticus, qui in focis quotidianis usibus seruit. Quapropter coquos habeat, non miseras uirgines sacerdotes, quae contemnentes ignis ipsius fauillas, aut prostituto corpore peccare coguntur, aut in uirginitate perseuerantes perdunt honestam gloriosi nominis dignitatem. [16] CAPUT XVI. Palladii etiam quid sit numen audite. Simulacrum est ex ossibus Pelopis factum. Hoc Abaris Sctyha fecisse perhibetur; iam quale sit considerate, quod Scytha barbarus consecrauit. Estne aliquid apud Scythas humana ratione compositum, et illa effera gens (hominum) et crudeli atque inhumana semper atrocitate grassata, in constituendis religionibus rectum aliquid potuit inuenire? Simulacrum hoc Troianis Abaris uendidit, stultis hominibus uana promittens. Vendebatur Deus, ut prodesset emptori, et emptor suppliciter adorabat, quicquid paulo ante uiderat subhastatum. Substantia autem simulacri ipsius ex ossibus Pelopis est. Si humana uis miseros homines ossa uenerari, purioris saltem et castioris hominis reliquias collige. Accedat idolo, quod facis, ex hominis uirtutibus meritum. Pelops in deliciis amatoris fuit, et diu prostituti pudoris damna sustinuit. Sed nec adulto ei scelus defuit. Is enim, cuius filiam petebat, eum fraude proditoris occidit. Proditorem etiam ipsum periuriis aggressus est, et ne promissa redderet praemia, hunc eumdem per abrupta praecipitia iactauit. En cuius electa sunt ossa, ut Deus fieret, qui urbes et regna seruaret. Sed nec seruauit aliquando nec profuit, et quid se maneat, ex urbium, in quibus fuit, casibus uidit. Incensa est Troia a Graecis, a Gallis Roma et ex utroque incendio Palladium reseruatum est. Sed reseruatum non propriis uirtutibus, sed humano praesidio: ab utroque enim loco homines liberant, et translatum est, ne humano flagraret incendio. Tanto numini humana fuerunt praesidia necessaria, et ne arderet, humanum quaesiuit auxilium. Dilatum est Palladium ab incendio, non liberatum. Stat sententia, manet poena, ignis imminet, ignis urget, quem uitare non poterit. Iam parturit flamma coelestis, iam diuinae animaduersionis monstratur aduentus, iam futurae cladis nuntiatur exitium, in hoc incendio Palladium latebras inuenire non poterit; ignis iste scrutatur abdita, quaerit absconsa: et quidquid errantes homines uanis persuasionibus perdidit, rapida flammarum populatione complectitur: Venit enim (inquit) dies Domini ut ardens clibanus. Audisti quid ueniat. Nihil est, quod ex te collectum in apothecis Dominicis reponi possit: ardebis ut stipula, cuius inanis uilitas in cineres fauillasque seruatur, quam rapax ignis uiolentia congeniti spiritus pascitur. Hic est exitus finisque uester: haec est poena, quam pro deceptis hominibus Deus statuit, ut perpetuis ardeat flammis, qui contra uoluntatem Dei miserum hominem aut decepit aut perdidit. Volo sane diligenter inquirere, cuius Mineruae hoc uolunt esse signum. Plures enim Mineruas fuisse constat, nec aliquis in ista parte dissentit. Singularum itaque genus, institutum, artem propositumque dicamus, ut ex his omnibus inueniri possit, Palladium cuius Mineruae sit nomine consecratum. [17] CAPUT XVII. Quinque Mineruas fuisse legentibus nobis tradit antiquitas. Una est Vulcani filia, quae Athenas condidit, quam ex agrestibus locis ad urbanae conuersationis ordinem rustica turba comitata est. Fuit alia in Aegypto, Nili regis filia, textrinae artis magistra. Tertia patre Saturno genita est. Sed hanc uiraginem fuisse commemorant: nam numquam se intra feminei sexus uerecundiam tenuit, sed arma semper strepitumque pugnarum et cruenta secuta est studia bellorum. Quarta Iouis Cretici regis fuit filia, quae occisum patri detulit Liberum. Quinta Pallante patre et Tritonide matre orta est, quae patris appellata nomine, Pallas est ab hominibus nuncupata. Haec parricidalis amentia furoris et uesanae temeritatis instinctu, patrem Pallantem crudeli morte iugulauit : nec simplici patris morte contenta, ut diutius malis suis frueretur, et ut de morte patris crudelius triumpharet, exuuiis corporis eius ornata est, ut parricidii facinus ex crudeli ostentatione publicaret. Huius est Palladium, proh nefas! nomine consecratum. Haec est Pallas quae colitur, haec est quae pontificali lege seruatur, et cuius imago suppliciter adoratur. Apponite ignem, augete flammas, ut quotidianis sacrificiis uestris dicatur ardere. Quid enim meretur aliud parricida, nisi ut perpetua mutatione flammarum ante sententiam Dei quotidie flammis ultricibus concremetur? Busta sunt, sacratissimi imperatores, appellanda, non templa. Rogi sunt potius dicendi miserorum. Nam in honorem hominum perditorum aedes pro sepulcris miseranda hominum seruitus facit. Hic crematorum corporum fauillae seruantur, hic cineres mortuorum irreligiosa lege conduntur, ut acerbarum mortium casus quotidiano uictimarum sanguine recrudescat, ut tristis lamentationis exitus renouatus annuis luctibus renascatur, ut sopitos fletus recentior ululatus exagitet, ut parricidia uel incesta uel mortes ex sacrorum ritu misera mens hominum et colere discat et facere. Amputanda sunt haec, sacratissimi imperatores, penitus atque delenda, et seuerissimis edictorum uestrorum legibus corrigenda, ne diutius Romanum orbem praesumptionis istius error funestus commaculet, ne pestiferae consuetudinis conualescat improbitas. Quidquid hominem Dei conatur perdere, ne diutius in terra dominetur. Nolunt quidem et repugnant, et exitium suum prona cupiditate desiderant: sed subuenite miseris, liberate pereuntes, ad hoc uobis Deus summus commisit imperium, ut per uos uulneris istius plaga curetur. Facinoris eorum periculum scimus, erroris notae sunt poenae; sed melius est, ut liberetis inuitos, quam ut uolentibus concedatis exitium. Aegrotantes contraria delectant, et cum corpus hominis aduersa ualetudo possederit, contra salutem suam a laborantibus peruersa poscuntur. Capta mens languoris uitio morborum semper augmenta desiderat, et medelas artificum aspernatas contemnit, respuit remedium medicinae, et in exitium suum prona animositate festinat. Tunc si malum morbi fortius creuerit, maiora remedia quaeruntur, et pro salute hominibus sollicita fortius se medicina opponit. Asperi cibi, amari potus nolentibus ingeruntur: et si conualuerit malum, et ignis adhibetur et ferrum. Sic homo, recepta sanitate et salute sibi reddita, quidquid aegrotantis corporis uitio inuitus passus est, hoc totum pro utilitate sua factum esse, stantis animi iudicio confitetur. [18] CAPUT XVIII. Accipite etiam, sacrosancti principes, nomina eorum qua sunt ratione composita; lumen hoc, quod hominibus iussu Dei, fugatis tenebris, diem reddit, quod per duodecim horarum spatia cursus sui ordinem dirigit, solem dici uoluerunt, non quia solus est, ut quidam uolunt, quia ibi et coelum est et luna et alia plurima sidera quae uidemus, ex quibus quaedam una serie et cohaerentia perpetua simulque copulata lucent, alia toto sparsa coelo uagos cursus suis metiuntur erroribus. Sed ideo Sol appellatur, quia, cum ortus fuerit, obscuratis caeteris sideribus, luceat solus caeteris sideribus, luceat solus. Luna etiam haec eadem Lucina a nocturno lumine nomen accepit. Hanc etiam quidam dici uoluerunt Dianam, quod per noctem lucens hominibus alterum pene diem faciat. A natando Neptunum dici uoluerunt, ex hoc, quod libenter faciebant, substantiam nominis figurantes. Terrenam uim omnem atque naturam, Ditem patrem dicunt; quia haec est natura terrae, ut et recidant in eam omnia, et rursus ex ea orta procedant, quae res opulentiam terrae diuitiasque monstrauit. Frugum substantiam uolunt Proserpinam dicere; quia fruges hominibus, cum seri coeperint, prosunt. Terram ipsam Cererem nominant, nomen hoc a serendis fructibus mutuatum. Ex bellorum casibus Mauors nomen accepit, quasi magna uertat. Minerua similiter bellicum nomen est, quasi aut minuat aut minetur. Venustas hominum Venus dicta est. Apollinis nomen ex humanis finxerunt casibus, sermone Graeco, quasi omnia commissa sibi aut amittat aut perdat. Solem etiam Apollinem dicunt, quia quotidie in occasu constitutus splendorem luminis perdat. Perdere autem Graeci g-apollein dicunt. Videtis ut uestros ementitos et fictitios deos turbulentus error excogitauerit, ut superstitionibus anilibus et formae uobis traditae sunt et nomina. Sed haec omnia ueritas detexit, et ratio sanae mentis inuenit, ut inuestigatis omnibus atque detectis, quae sacrilegus error absconderat, ueritatis semita luceret. Haec enim omnia cum essent male composita, terrori primum fuere mortalibus : dehinc consumpta nouitate, quasi ex longa aegritudine conualescentibus hominibus, natus est quidam ex admiratione contemptus. Sic paulatim, quod stupebat animus, ausus est diligenter inquirere, et statim in arcana fictarum ac uanarum superstitionum sagax misit ingenium. Tunc ex assiduis tractatibus latentium ratione collecta peruenit ad causas, ut profanarum religionum miseranda commenta humanum genus primum disceret, et deinde contemneret, tertio recusaret. [19] CAPUT XIX. Libet nunc explanare, quibus se signis uel quibus symbolis in ipsis superstitionibus miseranda hominum turba cognoscat. Habent enim propria signa, propria responsa, quae illis in istis sacrilegiorum coetibus Diaboli tradidit disciplina. In quodam templo, ut interiores partes homo moriturus possit admitti, dicit: De tympano manducaui, de cymbalo bibi, et religionis secreta perdidici. Quod Graeco sermone dicitur g-ek g-tympanou g-bebrohka, g-ek g-kymbalou g-pepohka, g-gegona g-mystikos. Male, miserhomo, de admisso facinore confiteris, pestiferum ueneni uirus hausisti, et nefario furoris instinctu lethale poculum lambis; cibum istum mors sequitur semper, et poena aeterna. Hoc, quod bibisse te praedicas, uitalem uenam stringit in mortem, et sedes animae contaminata malorum te continuatione conturbat. Alius est cibus, qui salutem largitur et uitam; alius est cibus, qui hominem summe Deo et commendat et reddit; alius est cibus, qui languentes releuat, errantes reuocat, lapsos erigit, qui morientibus aeternae immortalitatis largitur insignia. Christi panem, Christi poculum quaere, ut terrena fragilitate contempta, substantia hominis immortali pabulo saginetur. Quis est autem hic panis uel quod poculum? de quo libris Salomonis sapientia magna uoce praeclamat, ait enim: Venite, et manducate de meis panibus, et bibite nimum, quod miscui et Melchisedech, rex Salem, et sacerdos summi Dei, reuertenti Abrahae cum pane et uino benedictionis obtulit gratiam. Isaac etiam cum Iacob benedixisset, cum hoc idem Esau a patre suppliciter exigeret, respondit ei pater: Dominum tuum fecit illum, et omnes fratres eius feci seruos, tritico et uino confirmaui illum. Tunc Esau casus suos misera lamentatione defleuit, quia tritici et uini, id est, futurae felicitatis perdidit gratiam. Quod autem consecratis hominibus a Deo panis diuinus iste praestetur, per Esaiam dicit Spiritus sanctus: Sic dicit Dominus: Ecce qui seruiunt mihi, manducabunt, uos autem esurietis. Ecce qui seruiunt mihi, iucundabuntur, uos confundemini, uos interficiet Dominus. Non solum panis iste a Deo summo sacrilegis et impiis denegatur, sed et poena promittitur, et acerbae mortis decernuntur exitia, ut esurientibus faucibus diuinae animaduersionis exitus ingeratur. Sequuntur etiam hoc idem XXXIII psalmi ueneranda responsa; ait enim per Dauid Spiritus sanctus: Gustate et uidete, quoniam dulcis est Dominus. Dulce est coeleste pabulum, dulcis Dei cibus, nec habet in se miserae famis triste tormentum, et de medullis hominum praecedentis ueneni uirus excludit. Haec ita esse sequentia oraculi responsa declarant; ait enim: Timete Dominum, sancti eius, quia non est inopia eis, qui metuunt eum. Diuites eguerunt, et esurierunt; qui autem inquirunt Dominum, non indigebunt omni bono. Qui sic in templo praetextatus incedis, qui fulges purpura, cuius caput aut auro aut lauro premitur, errorem tuum turpis egestas insequitur, ceruicibus tuis onerosum paupertatis imminet pondus. Illum quem despicis pauperem, largus et diues est, spatium illi Abraham in sinu suo praeparat. Tunc tu per interiecta flammarum spatia, ad mitigandae conscientiae tuae uulnera, tenuem ab eo stillantis aquae guttulam postulabis, nec tibi uolens Lazarus lenimentum doloris tui aut dare poterit aut impetrare. Singulorum enim pari gratia merita pensantur: illi uita conferetur propter huius saeculi mala; tibi propter huius saeculi bona, perpetua tormentorum poena decernitur. Ut autem manifestius diceretur, quinam ille esset panis, per quem miserae mortis uincuntur exitia, ipse Dominus sancto ac uenerando ore signauit, ne per diuersos tractatus spes hominum prauis interpretationibus fallerentur. Dicit enim in Euangelio Ioannes: Ego sum panis uitae; qui uenerit ad me, non esuriet, et qui in me crediderit, non sitiet nunquam. Item in sequentibus hoc idem simili modo significat; ait enim: Si quis sitit, ueniat et bibat, qui credit in me. Et rursus ipse, ut maiestatis suae substantiam credentibus traderet, ait: Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. Quare nihil uobis sit cum tympanis, cibo odii, miseri mortales; salutaris cibi gratiam quaerite, et immortale poculum bibite. Christus uos epulis suis reuocat ad lucem, et graui ueneno putres artus et torpescentia membra uiuificat. Coelesti cibo renouate hominem perditum, ut quicquid in uobis mortuum est, diuinis beneficiis renascatur. Didicistis quid uos facere conueniat, eligite quod uultis; inde mors nascitur, hinc immortalis uita donatur. [20] CAPUT XX. Dicis etiam: g-Chaire, g-nymphie g-chaire, g-neon g-phohs. Quid sic miserum hominem per abrupta praecipitas, calamitosa persuasio? Quid illi falsae spei polliceris insignia? Nullum apud te lumen est, nec est aliquis sponsus, qui hoc mereatur audire. Unum numen est, unus est sponsus hominum, quorum gratiam Christus accepit. Non poteris ad te alienae felicitatis transferre gloriam, nec poteris coelestis numinis splendore decorari. In tenebras squaloresque proiectus es: illic sordes, squalor, caligo, tenebrae, et perpetuae noctis dominatur horror. Si uis ut tenuis saltem tibi splendor luminis luceat, erige uultus, et demersos erige oculos, et, desertis his, ad eum te confer qui dixit: Ego sum lux mundi ; cuius diuinis praeceptis continetur, ut in hac terrena conuersatione opus nostrum per dies singulos luceat. Lucere autem non potest, nisi immaculata nos conscientiae ornamenta protexerint, nisi integra nos et incorrupta uita commendet; tunc orietur nobis ueri luminis gratia; tunc se nobis lucis auctor insinuet; tunc uerum lumen et accipere possumus et uidere. Sed ut sacrilegae uocis comprimatur improbitas, quis sit uere sponsus, sacrarum lectionum oraculis comprobabo; ut probetur sponsum esse Christum, sponsam Ecclesiam: ex quo uenerando patri spirituales filii per dies singulos procreantur. In hac probatione arcana prophetarum ueneranda pandantur. Assistat nobis sanctorum oraculorum fides. Ioel diuino Spiritu monente sic dicit: Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, et indicite curationem, aggregate populum, sanctificate Ecclesiam, excipite maiores natu, colligite paruulos lactentes, procedat sponsus de cubiculo suo, et sponsa de thalamo suo. Hoc idem Ieremias simili ratione significat; ait enim cum Hierosolymae truci minatur oraculo: Et auferam de ciuitatibus Iudae et urbibus Hierusalem uocem laetantium, uocem Sponsi et uocem sponsae. Processum sponsi etiam per psalmos praedicat Spiritus sanctus. In XVIII psalmo hoc inuenitur oraculum; ait enim: Et ipse uelut sponsus egrediens de thalamo suo exsultauit, ut gigas, uiam currere. A summo coeli profectio eius, et decursio eius usque ad summum eius, et non est qui lateat a calore eius. Secretiora pandantur arcana: in Apocalypsi quis sit Sponsus inueniemus; ita enim scriptum est: Veni, ostendam tibi nouam nuptam, uxorem agni. Et duxit me in spiritu in montem magnum, et ostendit mihi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo. Inuestigandum est, quid etiam nobis de hac ipsa re tradat Euangelica disciplina; inueniemus enim in Euangelio Ioannis ita esse signatum: Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis, qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante ipsum. Qui enim habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi est, qui stat et audit eum, et gaudio gaudet propter uocem sponsi. Huius rei mysterium ostensum est, huius sponsi aduentum sapientium uirginum chorus exspectat, huic praefert lumina peruigili cura sancta uirginitas, exspectantibus sponsum seruis felicium praemiorum promittitur munus. Inuenimus enim in Euangelio Lucae: Sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes, et uos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis; ut, cum uenerit et pulsauerit, aperiant illi. Felices serui illi, quos adueniens Dominus inuenerit uigilantes. Ecce uenerandorum responsorum oraculis sponsus ostensus est. Quid tu tibi in acerbis casibus constitutus beatum nomen imponis? Si uis liberatus lumen sequi sponsi, proiice errores, et peruigili cura sollicitus, praecedentia uitae facinora religiosa deuotione castiga. Tunc te in nomine suo cum uigilantem inuenerit sponsus, cum fidei tuae merita cognouerit, dabit maximum praemium, dabit integrum munus, intrabis cum eo coeli thalamum, uidebis regna mundi, et ut eorum particeps esse possis, a piissimo et iustissimo Domino immortalitatis tibi gratia conferetur. [21] CAPUT XXI. Alterius profani sacramenti signum est: g-Theos g-ek g-Petras. Cur hoc sanctum uenerandumque secretum ad profanos actus adulterata professione transfertis? Alius est lapis, quem Deus, in confirmandis fundamentis promissae Hierusalem, missurum se esse promisit. Christus nobis uenerandi lapidis significatione monstratur. Quid tu ad commaculatas superstitiones furtiua fraude uenerandi transfers nominis dignitatem? Lapidem tuum ruina sequitur, et cadentium culminum funesta collapsio. Noster lapis Dei fundatus manu exstruit, confirmat, erigit, munit et restaurati corporis gratiam perpetuae immortalitatis splendore condecorat: ait enim de hoc Esaias, innuente Spiritu sancto: Sic dicit Dominus: ecce ego immitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum angularem, honoratum, et qui crediderit in eum, non confundetur. In psalmis etiam simile responsum est; ait enim Spiritus sanctus in CXVII, ps.: Lapis quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Annon factus est iste, et est mirabilis in oculis nostris ? Per multos prophetas Spiritus sanctus nominis istius ordinem monstrat: ait enim Zacharias propheta: Ecce ego adduco puerum meum, ortus ei nomen est, quoniam lapis, quem dedi coram Iesu, super lapidem ipsum unum, septem oculi sunt. Sed ut manifestius constet, antiquiora uenerandarum lectionum secreta pandamus. In Deuteronomio ita comprehensum est: Et scribes super lapidem omnem legem hanc. Iesus etiam Naue iussu diuinitatis hoc specialiter comprehendit; ait enim: Et accepit lapidem magnum, et statuit eum contra Dominum. Et ait Iesus ad populum: Ecce lapis iste erit mihi in testimonium, quia iste audiuit omnia quae dicta sunt a Domino, quando locutus est ad uos. Et erit iste nobis in testimonium in nouissimo dierum, quando recesseritis a Domino uestro. Quod autem per hunc lapidem, id est, per Dominum nostrum Iesum Christum, et dii isti casuri sint et multitudo templorum, aperte Daniel uenerandis oraculis explicauit; ait enim, cum interpretaretur somnium regis: Et ecce imago, imago nimis magna, et contemplatio ipsius imaginis metuenda, elata stabat contra te, cuius caput fuit ex auro bono, pectus et brachia eius argentea, uenter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscissus est lapis de monte, sine manibus concidentium, et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles, et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta quasi palea, et ut puluis in arida aestate, et uentilauit illa uentus, ita ut nihil remanserit in illis. Et lapis, qui percussit imaginem, factus est mons magnus, et impleuit totam terram. Quis locus in terra est, quem non Christi possederit nomen? qua sol oritur, qua occidit, qua erigitur septentrio, qua uergit auster, totum uenerandi nominis maiestas impleuit. Et licet adhuc in quibusdam regionibus idololatriae palpitent membra ; tamen in eo res est, ut e Christianis omnibus terris pestiferum hoc malum funditus amputetur. De idololatrorum lapide, de quo dicunt g-Theos g-ek g-Petras, quid prophetarum respondet oraculum? quis autem restitit, uel cui parcit iste lapis? Lapis autem hic sanctus, id est, Christus aut fidei fundamenta sustentat, aut in angulo positus, duorum parietum membra aequata moderatione coniungit, id est, ueteris et noui Testamenti in unum colligit gentes: aut certe corporis et animi diuersitatem inuiolata homini immortalitate consociat; aut legem promulgat, aut contra peccantes testimonium perhibet; aut (quod est potius) imaginem diaboli percutit, ut, superato eo atque prostrato, et in cinerem fauillasque conuerso, erecto sublimitatis suae uertice, purum dominationis imperium habeat. Vos nunc, Constanti et Constans, sacratissimi imperatores, et uenerandae fidei uestrae imploranda uirtus est, quae supra homines erigitur, et a terrena fragilitate separatur, coelestiumque se rerum societate coniungit, quae in omnibus actibus suis, prout potest, Dei summi sequitur uoluntatem. Modicum tantum superest, ut legibus uestris funditus prostratus diabolus iaceat, ut exstinctae idololatriae pereat funesta contagio. Veneni huius uirus euanuit, et per dies singulos substantia profanae cupiditatis exspirat. Erigite uexillum fidei, uobis hoc Diuinitas reseruauit, cuius fauore eminentes prostratores estis omnium hostium uestrorum; quorum opera Romanum infirmabatur imperium. Signum uenerandae legis erigite, sancite, promulgate quod prosit; sit faustum felixque Reipublicae, quod tot aceruis caesorum hostium prostrauistis exercitum. Felices uos quoque gloriae ac uoluntatis suae Deus fecit esse participes, idololatriae excidium et profanarum aedium ruinas propitius Christus populo uestris manibus reseruauit. Ille spiritualibus armis malos spiritus, uos mala terrena uicistis. Erigite tropaea uictoriae, et proferatur ingens titulus triumphorum: profanarum rerum strage gaudentes, exsultate fortius, exsultate fidenter. Felicitas uestra cum Dei uirtute coniungitur, pro salute hominum Christo pugnante uicistis. [22] CAPUT XXII. Omnia symbola profanae religionis per ordinem suggerantur, ut probemus nequissimum hostem generis humani de sanctis haec uenerandisque prophetarum oraculis ad contaminata furoris sui scelera transtulisse. Inuenimus enim et ita dici: g-elilikeres g-dimorphei. Deus iste uester non biformis est, sed multiformis. In multas enim species ueteratoris forma mutatur. Ipse est basiliscus et scorpio, qui fidelium securis uestigiis premitur : ipse malitiosus anguis, cuius caput quaerit decepta mortalitas: ipse tortuosus draco, qui hamo ducitur, qui captiuus includitur: iste deus uester Lernaei anguis crinibus adornatur, uidens ut percusso domino morientium anguium turba succedat. Quid sic renascentibus hydris pullulas? quid te fecunda scelerum sobole componis? mortis tuae uiam didicimus, scimus quibus remediis artis tuae uenena uincantur. Christi immortalem sanguinem bibimus, nostro sanguini Christi sanguis adiunctus est. Hoc est salutare remedium scelerum tuorum, quod a dei plebe mortiferum uirus excludit. Quis deum istum, quem plangunt, cum cornibus uidit? quae sunt ista cornua, quae habere se iactat? Alia sunt cornua, quae propheta sancto Spiritu annuente commemorat, quae tu, diabole, ad maculatam faciem tuam putas te posse transferre. Unde tibi ornamenta quaeris et gloriam? Cornua nihil aliud nisi uenerandum signum crucis monstrant. Huius signi uno extenso ac directo cornu mundus sustentatur, terra constringitur. Et e duorum, quae per latus uadunt, compagine oriens tangitur, occidens subleuatur, ut sic totus orbis tripartita stabilitate firmatus confixi operis, immortalitatis radicis fundamenta teneantur: hoc secretum nobis uenerandum prophetae oraculum tradidit. Inueniemus enim in Habacuc ita esse perscriptum: Texit coelos uirtus eius, et laude eius plena est terra. Et splendor eius ut lux erit, cornua in manibus eius erunt. Et illic constabilita est uirtus gloria eius, et constituet dilectionem suam. Ibit uerbum, et praecedet secundum gressus suos. En ueneranda Crucis cornua, en sanctae uirtutis immortale fastigium, en gloriosi operis diuina compago. Tu, Christe, mundum ac terram extensis manibus, tu coeleste sustentas imperium; tuis immortalibus adhaeret humeris salus nostra; tu, Domine, aeternae uitae baiulas signum, tu uenerando instinctu hoc nobis denuntias per prophetas. Ait enim Esaias: Ecce natus est nobis filius, imperium super humeros eius, et uocatum est nomen eius magnae cogitationis nuntius. Haec sunt Crucis cornua, quibus omnia et subleuantur pariter et continentur. His cornibus bene hominum nititur uita. Ut Amalech uinceretur, extensis manibus Moyses haec imitatus est cornua ; ut facilius impetraret, quod magnopere postulabat, crucem sibi fecit ex uirga. Ad haec cornua festina celeritate properate, ad haec cornua humili ueneratione confugite. His uos affigant cornibus, iustitia, aequitas, pudicitia, misericordia, patientia, fides: ut ueneranda praeferentes insignia, consecrati fontis maiestate gaudentes, et sepulturae Christi participes sitis et uitae. [23] CAPUT XXIII. Aliud etiam symbolum proponamus, ut conamine cogitationis scelera reuelentur; cuius totus ordo dicendus est, ut apud omnes constet, diuinae dispositionis legem peruersa diaboli esse imitatione corruptam. Nocte quadam simulacrum in lectica supinum ponitur, et per numeros digestis fletibus plangitur. Deinde cum se ficta lamentatione satiauerint, lumen infertur. Tunc a sacerdote omnium, qui flebant, fauces unguntur; quibus perunctis, sacerdos hoc lento murmure susurrat: g-Tharreite, g-mistai g-tou g-theou g-sesohsmenou, g-Estai g-gar g-hehmin g-ek g-ponohn g-sohtehria. Quid miseros hortaris ut gaudeant? quid deceptos homines laetari compellis? quam illis spem, quam salutem funesta persuasione promittis? quid illos falsa pollicitatione sollicitas? Dei tui mors nota est, uita non comparet, nec de resurrectione eius diuinum aliquando respondit oraculum, nec hominibus se post mortem, ut sibi crederetur, ostendit, nulla huius operis documenta promisit, nec se hoc facturum esse praecedentibus monstrauit exemplis. Idolum sepelis, idolum plangis, idolum de sepultura profers, et miser, cum haec feceris, gaudes. Tu deum tuum liberas, tu iacentia lapidis membra componis, tu insensibile corrigis saxum. Tibi habeat gratias deus tuus, te paribus remuneret donis, et sui uelit esse participem; sic moriaris ut moritur, sic uiuas ut uiuit. Nam quod unguento perunguntur fauces, quis non facinus istud despecta uanitate contemnat? Habet ergo diabolus Christos suos, et quia ipse Antichristus est, ad infamiam nominis sui miseros homines scelerata societate perducit. Unguentum hoc reserua morituris, ut quos laqueis tuis ceperis, eos uenenato unguento oblitos lugubri ac funesto semper mergas exitio. [24] CAPUT XXIV. Aliud est unguentum, quod Deus Pater unico tradidit Filio, quod Filius credentibus diuina nominis sui maiestate largitur. Christi unguentum immortali compositione conficitur, et spiritualibus pigmentorum odoribus temperatur. Hoc unguentum a mortalibus laqueis putres hominum artus exuit, ut, sepulto primo homine, ex eodem statim homine homo alius felicius nascatur. Et ut hoc manifestius explicetur, sacrarum lectionum arcana pandenda sunt. Ait enim Dauid, ut huius unguenti gratiam traderet: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit tibi in aeternum. Accingere gladium tuum circa femur tuum, potentissime, specie et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae acutae potentissimae, populi infra te decident in corde inimicorum regis. Sedes tua Deus in saeculum saeculi: uirga recta est uirga regni tui. Dilexisti iustitiam, odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis de aedificiis eburneis, ex quibus te iucunditate affecerunt. Immortalis unguenti secreta peruidimus, et diuinae nobis dispositionis ordo monstratus est. Regnum perpetuum, et coeli diadema domino nostro cum unguenti maiestate collatum est. Quis autem hic sit qui regendi orbis accepit potestatem, qui uenerandi nominis maiestate decoratur, aliud nobis monstrat oraculum; ait enim is idem Dauid: Ut quid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. Quid te sic extollis sacrilega persuasio? quid miseros homines effrenata temeritate circumuenis? unguentum Christi coeli donat imperium, unguentum uestrum gehennae suscitat flammas. [25] CAPUT XXV. Sed quod impuro ore sacerdos iste et polluta uerborum contaminatione componit, libet diligenti inquisitione discutere. Liberato Deo suo, bonum animum gerere socios, fiduciam bonae spei habere persuadet. O quam miseris, quam luctuosis se laqueis inuoluit caduca calliditas! Quis Deum tuum liberat? cui hoc praestitit, quod laborat? Disce, disce quod nescis, disce quod non uides. Christus filius Dei, ut humanum genus a mortis laqueis liberaret, omnia ista sustinuit, ut captiuitatis durae iugum tolleret, ut hominem patri redderet, ut mitigata offensa hominem cum Deo prospera conciliatione componeret, ut promissae resurrectionis fructum proprio monstraret exemplo, fecit Filius Dei quod ante promiserat, clausit ianuas sedis infernae, et durae legis necessitatem calcata morte prostrauit. Per triduum recens ita ab eo iustorum turba collecta est ne diutius contra eos mortis dominaretur improbitas, ne iustorum meritum ex longa desperatione concideret, fregit claustra perpetua, et ferreae fores, Christo iubente, collapsae sunt: ecce terra contremuit, et, fundamentorum suorum stabilitate concussa, praesentis Christi numen agnouit. Ante praefinitum tempus praecipitat diem mundi rotata uertigo; et sol non completo diurnarum horarum spatio properato cursu uergit in noctem. Ecce ueli fastigia summa finduntur, et obscurioribus tenebris orbem terrarum caligo noctis abscondit. Omnia elementa, Christo pugnante, turbata sunt, tunc scilicet cum primum contra mortis tyrannidem humanum corpus armauit. Per triduum ista conflictatione pugnatum est, quamdiu mors superatis malitiae suae uiribus frangeretur. Quid solita impatientia, homo religiose, homo Christi, desperas et deficis. Tridui moram non fers, sollicitudinem ac desperationem tuam nouis precibus confiteris? Hoc te facturum esse illo die Spiritus sanctus ueneranda uoce significat, cum per Dauid dicit: Aestimati sumus sicut oues occisionis. Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge et ne disperdas usque in finem. Quare faciem tuam auertis? obliuisceris inopiam nostram et tribulationem: quoniam humiliata est in puluere anima nostra, haesit in terra uenter noster. Exsurge, Domine, opem fer nobis, et libera nos propter nomen tuum. Ecce post triduum lucidior solito dies oritur, et reddita soli praeteriti luminis gratia. Omnipotens Deus Christus splendidioribus solis radiis adoratur. Exsultat salutare numen, et triumphales currus eius iustorum ac sanctorum turba comitatur. Tunc elato gaudio clamat elata mortalitas: Ubi est, mors, aculeus tuus ? Tunc praecurrens salutare numen aperiri sibi coelestes ianuas praecipit. Aperite, aperite, et immortalia claustra conuellite. Christus Deus, calcata morte, ad coelum hominem quem susceperat reuocat. Hoc a uenerando propheta sancta uoce praecanitur, et ex ore prophetico uox iubentis auditur; ait enim Spiritus sanctus, ut nobis potentiam Christi iubentis ostenderet: Tollite portas, principes, uestras, et extollite, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Hoc angelis nescientibus imperatur; neque enim scire potuerunt, quando uerbum Dei descendit ad terram; ideo et ipsi sollicita interrogatione respondent: Quis est iste rex gloriae ? Quibus quaerentibus perspicua Christus numinis sui maiestate respondit: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Cognoscitur statim a custodibus coeli Filius Dei, et quidquid illos ante fefellit, agnoscunt. Vident prostrati hostis exuuias, et recordati primae dispositionis ordinem, etiam ipsi cum ascendentibus iterata pariter uoce conclamant: Tollite portas qui praeestis illis, et extollite uos, portae aeternae, et introibit rex gloriae. Reuerso Filio promissa Pater regni sceptra restituit, et sellam regni aequa potestate concedit, ut imperet, ut regnet, ut teneat, ut perpetua numinis sui maiestate dominetur. Audi quid de illo Danielem Spiritus sanctus iusserit dicere: Videbam in uisu nocte, et ecce in nubibus coeli quasi Filius hominis ueniens, uenit usque ad ueterem dierum, et stetit in conspectu eius, et qui assistebant obtulerunt eum. Et data est ei potestas regia, et omnes reges terrae et regnum et omnis claritas seruiuit ei. Et potestas eius aeterna, quae non aufertur, et regnum eius non corrumpetur. Haec eadem nobis sancta reuelatione monstrantur; inuenimus enim in Apocalypsi ita esse perscriptum: Et conuersus respexi, ut uiderem uocem, quae mecum loquebatur; et uidi septem candelabra aurea, et in medio candelabrorum similem Filio hominis uestitum poderem, et erat praecinctus supra mammas zona aurea. Caput autem eius et capilli erant albi, uelut lana alba ut nix, oculi eius ut flamma ignis, et pedes eius similes aurichalco, sicut de fornace ignea, et uox eius, ut sonus aquarum multarum: et habebat in dextera sua septem stellas, et ex ore eius gladius ex utroque acutus; et facies eius splendebat, ut sol in uirtute sua. Et cum uidissem, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Et imposuit dexteram suam super me dicens: Noli timere, ego sum primus et nouissimus, et uiuus, qui fueram mortuus; et ecce sum uiuens in saecula saeculorum, et habeo claues mortis et inferorum. Post resurrectionem etiam, cum discipulis suis daret certa mandata, immortalium mandatorum ordinem ista lege conclusit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite ergo et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia, quaecumque praecepi uobis. Quod autem Deus Pater, participem eum regni faciens, regalis sellae ei concesserit sedes, hoc docetur oraculo: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, dominaberis in medio inimicorum tuorum. Tecum principium in die uirtutis tuae, in claritate sanctorum, et ex utero ante luciferum genui te. Iurauit Dominus, nec poenitebit eum. Hi sunt inimici Dei, sacratissimi imperatores, qui ueritatis ordinem contraria lege conturbant, qui peruersae cupiditatis instinctu sacrilega uota concipiunt, qui profanae mentis furore aut lignum semper uenerantur aut lapidem. In isto loco positi ordinem debemus sanctae dispositionis aperire: ut quidquid nobis inuestigantibus sanctum Dei uerbum prophetica tradidit disciplina, ad refutandas profani erroris maculas specialiter explicetur, ne - - - sicut nos diximus, commenti sunt, qui sacrilegia errantibus tradiderunt. Sic a nobis ordo ueritatis curiosius requiratur. Suspensis itaque paululum caeteris, ad haec explicanda, quae uera sunt, transferatur oratio. [26] CAPUT XXVI. Vos, domini imperatores, sanctarum aurium uestrarum mihi commodate patientiam, ut totum clementiae uestrae, quod promittimus, explicemus. Cur Deus, id est, Filius Dei, homo passus est fieri, breui ac uera pietati uestrae ratione monstrabitur. Cum hominem primum, id est, Adam, ad imaginem suam Deus faceret, certam illi mandatorum dedit legem. Is per feminam, id est, Euam deceptus, diaboli persuasionibus, promissae sibi gloriae perdidit dignitatem. Lignum erat in paradiso, promissorum a Deo praemiorum perdidit gratiam. De uirginis terrae limo homo factus est: nondum enim, ut ait Scriptura, supra terram pluerat. Hic contemptis mandatis Dei, humanum genus mortalitatis laqueis afflixit. Oportebat hoc totum et reformari et corrigi, et reformatio originis debuit reformare primordia. Ex uirginis terrae limo factus Adam praeuaricatione propria promissam perdidit uitam. Per uirginem Mariam ac Spiritum sanctum Christus natus, et immortalitatem accepit et regnum. Arbor ligni pestiferum deceptis pabulum praebuit : lignum crucis uitam immortali compage restituit. Contempsit Adam, obediuit Deo Christus. Sic diuina dispositione quidquid Adam perdidit Christus inuenit. Nam post multa tempora nouissimis temporum spatiis (id est, nouissima pene saeculorum hebdomade) Verbum Dei humano se miscuit corpori, ut hominem liberaret, ut mortem uinceret, ut fragilitatem humani corporis cum diuina immortalitate coniungeret. Quid enim faceret tanta turba sanctorum? quae illis spes salutis? quod meritorum praemium, si sub una eademque conditione sortis ineluctabilibus mortalitatis laqueis etiam ipsa obligata teneretur? Nihil Abel, nihil Enoch, nihil Noe, nihil Sem, nihil Abraham, nihil Isaac, nihil Iacob de Dei sibi misericordia ac maiestate promitterent: irent etiam ipsi post tantum fidei meritum cum caeteris omnibus pariter addictis, et omnes Dei sanctos unum mortis exitium exciperet, nec haberet apud Deum praemium pietas, si una eademque omnes conditio mortis hauriret. Sed Deus Abrahae clarius a coeli sideribus promiserat regnum: ideo ex genere Abrahae descendens Maria uirgo Deum concipit, ut supradictorum hominum soboles immortalis societatis uinculo iungeretur, et sic humanum genus per hominem pariter et Deum aequata societatis comparatione coniunctum, ad immortalitatis imperium obedientiae merito perueniret. Quia itaque, sacratissimi imperatores, curiosis auribus satisfecimus, reliqua prosequamur, ut uel sic pollutarum aurium sordes purificans possit sermo purgare. [27] CAPUT XXVII. Sequitur adhuc aliud symbolum, quod pro magno miserorum hominum credulis auribus traditur: g-Tauros d-drakontos, g-kai g-drakohn g-taurou g-patehr. Aliquando nobis signa, diabole, maculati nominis prodidisti, aliquando infame nomen propria uoce confessus es. Scio qui fueris, quid ausus sis, scio quid fecerit scelerum tuorum malitiosa persuasio. Hoc erat, quod Euae, cum eam perderes, magnopere pollicebaris, cum ei diceres: Eritis quasi Dii (Gen. III, 5) . Tunc parabas tibi ac tuis templa, et delubra faciebas, et uenenati oris illuuiem nefariis ceremoniis consecrabas. Serpis in templis, et occisarum hostiarum misero pasceris sanguine. Nec uenenis tuis cruor defuit, nec semiustae crematorum corporum partes, humanarum te etiam uictimarum frequenter sanguine cruentasti. Et satiaris templi cruore, uel ara Carthaginis rabies tua et siccarum faucium uenena nutrita sunt. Tu haec faciens hominibus te miseris prodesse iactas, ut crudelitate tua perimas, persuasione decipias, pollicitatione prosternas. Sic tuis prospicis, parricida. Fugite, o miseri homines, fugite, et contagionem istam quantacumque potestis celeritate deserite. Draco est, qui colitur. Latere non potest, proprietatem nominis sui ipse confessus est. Confessum reum poena consequitur. Audite quid sanctus propheta diuina instigatione denuntiet. Oraculum hoc Esaiae nobis fides tradidit, ait enim: In illa die superinducet Deus gladium, sanctum et magnum et fortem super draconem, serpentem magnum, et tortuosum, et interficiet draconem. Voluntas Dei perfectio operis substantia est. Bene draconis lata sententia est: quidquid Deus dixit factum est: morituri draconis hoc solatium est, ut exitium suum frequens perditorum turba comitetur. Si mortis eius dies quaeritur, tunc percussus est, cum hominem Deum uidit, cumque nobis Christi numen apparuit. Post illum diem, qui serpentis huius secutus fuerit institutum, necesse est ut cum serpente moriatur. Deos istos, quos colitis, ipse finxit, ipse composuit. Si pertinaces animi uestri in isto errore permanserint, ardebitis etiam uos pariter cum diis uestris, ut quidquid auctores uestri diuina animaduersione meruerunt, etiam ad uestrum exitium hoc societatis consortio transferatur. Mihi credite, nihil praetermisit diabolus, quod hominem miserum aut debilitaret aut perderet: ideo sese in omnes formas multiplici diuersitate conuertit, ideo se diuersi generis calliditate composuit, ut uariis ac multiplicibus fraudibus homines irretitos interimeret. [28] CAPUT XXVIII. Sacra sua perditus carnifex pro nefas, per lignum semper renouari disposuit, ut, quia sciebat ita fore, ut ligno crucis affixa uita hominis perpetuae immortalitatis compagine stringeretur, ideo pertituros homines ex ligni imitatione deciperet. In sacris Phrygiis, quae Matris deum dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur, et in media arbore simulacrum iuuenis subligatur. Isiacis sacris de pinea arbore caeditur truncus: huius trunci media pars subtiliter excauatur illis de segminibus factum idolum Osiridis sepelitur. In Proserpinae sacris caesa arbor in effigiem uirginis formamque componitur, et cum intra ciuitatem fuerit illata, quadraginta noctibus plangitur, quadragesima uero nocte comburitur. Sed et illa alia ligna, quae dixi, similis flamma consumit; nam etiam post annum ipsorum lignorum rogum flamma depascitur. Errasti miser, et uehementer errasti, nihil tibi poterit ignis iste prodesse, frustra tibi ex ista flamma blandiris, hunc ignem commentis tuis semper renouans. Ignis, qui de facinoribus tuis exigit poenas, perpetua tormentorum continuatione grassatur. Diuini ac liberantis ligni ordinem disce, ut scias nulla tibi posse ratione succurri. De cataclysmo humanum genus arca lignea liberauit. Deinde Abraham ligna unici filii humeris imponit. De Aegypto recedentem populum Dei plebem lignea uirga protexit. Lignum dulcem saporem amarae myrrhae fontibus reddidit. Lignea uirga ex spirituali petra salutaris unda profertur. Et, ut Amalech uinceretur, circa uirgam Moyses expansis manibus extenditur. Scalae ligneae patriarcha incumbentem angelum somniat, et per eamdem alios ascendere, alios cernit descendere. Et lex Dei arcae ligneae creditur ut his omnibus, quasi per gradus quosdam, ad lignum crucis salus hominum perueniret. Quapropter lignum crucis coeli sustinet machinam, terrae fundamenta corroborat, affixos sibi homines ducit ad uitam. Lignum diaboli ardet semper et moritur, et ad ima tartari credentes homines cum fauillis suis ducit. Illud etiam quale sit ratione tractetur. Arborem suam diabolus consecrans, intempesta nocte arietem in caesae arboris facit radicibus immolari. Quis tibi hoc scelerate persuasit? unde hoc pestifera cupiditate didicisti? Semperne te contra Dominum summum nefaria cupiditate componis? ideo te de coelo seuerum diuinitatis iudicium caduca humilitate praecipitat, ideo tibi Dei sententia perpetua poena decernitur, quod facinoribus tuis per dies singulos nouum semper additur facinus, quod hominem Dei fraudulenta conaris persuasione decipere. Vide quid sibi ludibriosus hostis inuenerit. Abrahae immolaturo filium iussu Dei aries supponitur, et in uicinae arboris radicibus alligatur. Liberaturus Deus summus ex Aegyptiorum tyrannide plebem suam, arietem nocte iussit occidi, et sanguine eius postes liniri praecepit. Ipsum a certo numero hominum per nocturnas epulas confici iubet, et sacrificio ipsi Paschae nomen imponit. Sed hoc ad imaginem futurorum prouidentia diuinae maiestatis inuenit, ut per signum uerum Pascha nobis ostenderet. Ideo cum de passione Domini nostri diuino Spiritu iubente Propheta praecaneret, ait: Sicut ouis ad uictimam ductus est, sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium ei sublatum est. Natiuitatem eius quis enarrauit? quoniam auferetur a terra uita eius. Alius etiam propheta haec eadem simili respondit oraculo: Domine, significa mihi, et cognoscam; tunc uidi meditationes eorum. Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam. In me cogitauerunt cogitatum dicentes: Venite: mittamus lignum in panem eius, et eradamus a terra uitam eius. Agnum autem appellari Dominum nostrum, sancta nobis reuelatione monstratur. In Apocalypsi enim ita inuenimus esse perscriptum: Et uidi in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem, quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. Et uenit et accepit librum de dextra sedentis in throno. Et cum accepisset librum, quatuor animalia et uiginti quatuor seniores prostrauerunt se ante agnum, habentes singuli aureas citharas plenas odoramentis supplicationum, quae erant orationes sanctorum, et cantauerunt nouum canticum dicentes: Dignus es accipere librum, et aperire signa eius, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et nos regnum Deo nostro sacerdotesque fecisti, et regnabimus super terram. Ioannes quoque Filium Dei agni nomine appellat, ut et ipse propheticae pollicitationi respondeat; ait enim in Euangelio: Altero die uidet Ioannes Iesum uenientem ad se et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui aufert peccata mundi. Pro salute hominum agni istius uenerandus sanguis effunditur, ut sanctos suos Filius Dei profusione pretiosi sanguinis redimat: ut qui Christi sanguine liberantur, maiestate prius immortali sanguinis consecrentur. Neminem apud idola profusus sanguis iuuerit. Et ne cruor pecudum miseros homines aut decipiat aut perdat: polluit sanguis iste, non redimit, et per uarios casus homines premit in mortem. Miseri sunt, qui profusione sacrilegi sanguinis cruentantur. Tauribolium uel Criobolium scelerata te sanguinis labe perfundit. [29] CAPUT XXIX. Lauentur itaque sordes istae, quas colligis. Quaere fontes ingenuos, quaere puros liquores, ut illic te post multas maculas cum Spiritu sancto Christi sanguis incandidet. Ut autem miseros homines ad sanam mentem reuocet plena persuasio, maiore auctoritate opus est, ut, curatis ac sanatis mentibus, nullum praecedentis pestilentiae uestigium relinquatur. Quid itaque sint idola, uel quam habeant substantiam, prophetarum oraculis ac diuina uoce monstratum est, quae omnia specialiter dicenda sunt, ut hoc non nostra temeritate prolatum, sed diuino magisterio nobis traditum, et coelesti agnoscatur uoce signatum. Quae sit substantia eius, sapientiae ueneranda uoce monstratur; ait enim in libris Salomonis: Omnia idola nationum aestimauerant deos, quibus neque oculorum uisus est ad uidendum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum. Sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est finxit illos. Nemo autem sibi hominum poterit Deum formare: cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem his quos colit, quoniam quidem ipse uixit, illi numquam. Quid amplius quaerimus? sapientia nos diuina uoce conuenit, et quidquid in arcanis Dei uiderat docuit, et quod erat salubre, monstrauit, ne fragilis et caduca mortalitas in exitium suum mortemque properaret. Hoc idem in Psalmis praemonet Spiritus sanctus. Inuenimus enim in psalmo CXXXIV, ita esse perscriptum: Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. Os habent et non loquuntur, oculos habent et non uident, aures habent et non audiunt. Neque enim est spiritus in ore ipsorum, similes sunt illis qui faciunt ea. Si artifex, qui ad ostentationem ingenii simulacrum aut sculpsit, aut fudit, diuina maledicti animaduersione percutitur, quid sperare debeat considerandum est, qui quod alter uendidit, Deum dicit. Hieremias etiam, cum praecepta Deo iubente plebi daret, hac populum oratione conuenit: Dicite autem in corde uestro, tibi oportet adorare, Domine. Angelus autem meus uobiscum est, legem autem exquiram ab animabus uestris. Lingua eorum polita fabro, ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt, et non possunt loqui: et sicut uirgini hortatu amantis accepto auro fabricati sunt coronas supra capita Deorum suorum. Est autem quando subtrahent sacerdotes a Diis suis aurum et argentum, et erogabunt illud in semetipsos. Dabunt etiam ex ipso et prostitutis meretricibus, ornabuntque illos ut homines uestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos. Addit etiam in sequentibus, ut omnem dubitationem trepidationis excutiat: Supra corpus eius et caput uolitant noctua et hirundines et aues similiter. Unde scietis quia non sunt dii. Non ergo timueritis eos. Aurum est, quod circa se habent ad speciem; nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebit. Neque enim cum conflabuntur sentient, pretio empti sunt in quibus Spiritus non est, sine pedibus in humeris portantur. Addit etiam ut confirmata mens fortius roboretur: Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos. Et ut sacerdotum eorum miserum dedecus monstret, addit: In domibus eorum sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas et capita et barbas rasas, quorum capita nuda sunt. Rugiunt autem clamantes contra deos suos, sicut in gehenna mortui. Quod autem et reges et gentes haec de ipsis pronuntiaturi sunt, is idem propheta praesaga uoce significat; ait enim: Scietur postea, quia falsa sunt, gentibus uniuersis et regibus; quia manifestum est, quod non sunt dii, et nullum Dei opus sit ipsis. Regem regioni non suscitabunt, neque pluuiam hominibus dabunt. Iudicium quoque non discernent, neque regionem liberabunt ab iniuria, quia nihil possunt. Et cum inciderit in domo deorum ligneorum et inauratorum et inargentatorum ignis, sacerdotes illorum liberabuntur: ipsi autem sicut trabes in medio comburentur. Regi autem et bello non resistent; quomodo existimandum est uel recipiendum, quia sunt dii? Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et aurati et inargentati, quibus hi, qui fortes sunt, aurum et argentum, quo operti sunt, auferent illis. Tollite, tollite securi, sacratissimi imperatores, ornamenta templorum. Deos istos aut monetae ignis, aut metallorum coquat flamma. Donaria uniuersa ad utilitatem uestram Dominique transferte. Post excidia templorum in maius Dei estis uirtute prouecti; uicistis hostes, propagastis imperium: et ut uirtutibus uestris gloria maior accederet, mutato ac contempto temporum ordine, hyeme (quod nec factum est aliquando, nec fiet) tumentes ac saeuientes undas calcastis Oceani sub remis uestris. Incogniti iam nobis pene maris unda contremuit, et insperatam imperatoris faciem Britannus expauit. Quid amplius uultis? Virtutibus uestris uicta elementa cesserunt. Quod autem Deus iubeat idola non fieri, sacrosanctae legis scripta declarant. In Exodo enim sic inuenimus esse perscriptum: Non facietis uobis deos argenteos, neque deos aureos. Et rursus in eodem libro uocem Dei iubentis inuenio: Non facies tibi idolum, nec cuiusquam similitudinem. Pudorem miseris indicit Spiritus sanctus, quia cupit errantes reuocare, non perdere. Et ait per Esaiam: Confundemini confusione, qui fiditis super sculptilia, qui dicitis fusilibus: uos estis dii nostri. Dat etiam legem, quam consecratus populus deuota perpetuitate custodiat, et ita mandat: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli seruies. Et in Deuteronomio similia Dei mandata noscuntur; ait enim: Non erunt tibi dii alii absque me. Addit etiam, ut animis eorum maiestatis suae pondus insinuet: Videte, uidete quia ego sum, et non est Deus praeter me. Ego interimam et uiuere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est, qui eripiat de manibus meis. In Apocalypsi etiam hoc idem sancta reuelatione monstratur; ita enim scriptum est: Et uidi alium angelum uolantem medio coelo, habentem Euangelium aeternum, ut annuntiaret super terram per omnes nationes et tribus et linguas et populos, dicentem uoce magna: Metuite potius Dominum; et date illi claritatem; quoniam uenit hora iudicii eius; et adorate eum qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Dominus quoque noster Iesus Christus, paterna legis instituta custodiens, hoc idem ueneranda constitutione promulgat; ait enim: Audi, Israel, Dominus Deus tuus est, et diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo; et de tota anima tua, et de tota uirtute tua, hoc primum est; et secundum simile huic: diliges proximum tibi tamquam te. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Sequitur autem hoc diuinum uenerandumque praeceptum immortalis Domini ac sancta conclusio; addit enim, ut manifestius uiam salutis ostendat, et ita loquitur: Haec est autem uita aeterna, ut agnoscant te solum uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Sacrorum mandatorum ordinem scitis; quid sequi, quid fugere debeatis, ueneranda atque immortali uoce didicistis. Audite rursus, quod maneat contemnentes exitium, quibus illos calamitatibus necessitas uenerandae legis astrinxerit: clausula enim uenerandorum mandatorum in haec uerba colligit: Sacrificans diis eradicabitur, praeter Domino soli. Si solum sacrilegum hominem metuenda poena percuteret: si peccanti soli minaretur seueritas legis, bene se ad sacrilegium obstinati furoris temeritate firmaret: nunc etiam stirpi minatur et soboli, et hoc agit, ne qua pars nequissimi seminis relinquatur, ne quod profani generis uestigium maneat. Sacrificans, inquit, diis eradicabitur. Considera quid agas, misera ac luctuosa persuasio. Facinus tuum plurimos perdit, et per omnem substantiam generis tui fecunda poena diuiditur. Cur autem contra sacrificantes sic saeuiat, ordinatae legis auctoritatis in Deuteronomio manifesta significatione monstratur: ita enim inuenimus esse perscriptum: Sacrificauerunt daemoniis, et non Deo. Ad contaminatos ac pollutos te spiritus ne transferas, ab inferioribus ne speres auxilium: ne his supplices, quibus Dei gratia, iam imperare debes. Ecce daemon est quem colis; cum Dei et Christi eius nomen audierit, contremiscit, et ut interrogantibus nobis respondeat trepidantia uerba, uix se colligit : adhaerens homini laceratur, uritur, uapulat, et statim de commissis sceleribus confitetur. Ne hunc colas, ne huic supplices, ne prostratus huic flectas genua, interdicto uenerandae legis iuberis. Hinc seueritatis poena, hinc animaduersionis metu metuenda sententia. Quid, Dei indulgentia libertate concessa, iugum potius eligis seruitutis ? - - - Non desinit Deus summus crimen hoc salutari uoce pulsare, sed misericordia eius errantes homines corrigere frequenti comminatione festinat. Audi per Esaiam prophetam uox diuina quid dicat: Adorauerunt deos, quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo, et humiliatus est uir, et non laxabo illis. Et iam uos, o profani homines, iratum numen alloquitur, et adhuc errores uestros sacra conuenit uoce; ait enim in sequentibus per eumdem prophetam: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia. Super haec non indignabor, dicit Dominus ? Adhuc indignationem suam salutaris Deus dilatat, seueritatem suspendit, si uos forsitan peccare poeniteat, ut sacrilegae uoluntatis exitium aliquo genere relinquatis. Ecce in ipso indignationis impetu moderata rursus uoce persuadet, et irarum suarum comprimit stimulos; ait enim per Hieremiam prophetam: Nolite ambulare post deos alienos, ut seruiatis eis, et ne adoraueritis, ne incitetis me operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos. Quid hic ad sacrilegium pronus aures tuas obstruis? quid hic obstinati furoris ardore in exitium mortemque festinas? Liberum te Deus fecit, in tua manu est, ut aut uiuas aut pereas. Quid te per abrupta praecipitas? in lubrico itinere constitutus, et in ipso lapsu positus, titubantia aliquando suspende uestigia? Ecce sententia depromitur, ecce poena decernitur: diu criminibus tuis pepercit diuina moderatio: diu facinus tuum cum dissimulatione respexit: peruenis ad illud anceps, ubi spes, ubi uota deficiunt. Et ut manifestius instruaris, animaduersionis exitium disce. Super hac re in Apocalypsi totus ordo responsi est; ita enim scriptum est: Si quis adorat bestiam et imaginem eius, et accipit uota in fronte sua et in manu, bibet et ipse de uino irae Dei, mixto in poculo irae eius. Et puniet igne et sulphure sub oculis agni, et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet. Nec habebunt requiem die ac nocte, quicumque adorant bestiam et imaginem eius. [30] CAPUT XXX. Sed et uobis, sacratissimi Imperatores, ad uindicandum et puniendum hoc malum necessitas imperatur, et hoc uobis Dei summi lege praecipitur, ut seueritas uestra idololatriae facinus omnifariam persequatur. Audite et commendate sanctis sensibus uestris quid de isto facinore Deus iubeat. In Deuteronomio lex ista praescripta est: ait enim: quod si rogauerit te frater tuus, aut filius tuus, aut uxor tua, quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui est aequalis animae tuae, latenter dicens: Eamus et seruiamus aliis diis gentium, non consenties ei, et non exaudies eum, et non parcat oculus tuus super eum, et non celabis, annuntians annuntiabis de illo. Manus tua erit super eum imprimis interficere eum, et manus omnis populi deinceps. Lapidabunt eum et morietur, quoniam quaesiuit auertere te a Domino tuo. Nec filio iubet parci, nec fratri, et per amatam coniugem gladium uindicem ducit. Amicum quoque sublimi seueritate persequitur, et ad discerpenda sacrilegorum corpora omnis populus armatur. Integris etiam ciuitatibus, si in isto fuerint facinore deprehensae, decernuntur excidia: et, ut hoc prouidentia uestra manifestius discat, constitutae legis sententiam proferam. In eodem libro in integris ciuitatibus poenam Dominus hac uoce constituit; ait enim: Aut si audieris in una ex ciuitatibus, quas Dominus Deus tuus dat tibi, inhabitare illic, dicentes: Eamus et seruiamus diis aliis, quos non nostis: interficiens necabis omnes, qui sunt in ciuitate caede gladii, et incendes ciuitatem igni, et erit sine habitatore. Non aedificabitur in aeternum. Et auertetur Dominus ab indignatione irae suae, et dabit tibi misericordiam, et miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris uocem Domini Dei tui, et obseruaueris praecepta eius. Misericordiae suae uobis, sacratissimi imperatores, Deus summus praemia pollicetur, et amplificationis maximae augmenta decernit. Facite itaque quod iubet, complete quod praecipit. Auspiia uestra maioribus cumulata sunt donis, initio fidei positae diuini fauoris incrementa sensistis. Numquam uos manus Dei ueneranda deseruit, numquam uobis laborantibus denegauit auxilium. Strati sunt aduersantium cunei, et rebellantia ante conspectum uestrum semper arma ceciderunt. Missi sunt superbi sub iugum populi, et Persica uota collapsa sunt. Nec stare diu contra uos poterit malis suis armata crudelitas. Dei uirtutem utrique diuerso sensistis euentu. Vobis coelestis uictoriae corona collata, et felicitate uestra nostra releuantur incommoda. Haec uobis Deus summus, sacratissimi imperatores, pro fide uestra reddidit praemia. His uos interim remuneratos insignibus ad arcana uenerandae legis inuitat. Pura mente, deuota conscientia, incorrupto animo clementia uestra coelum semper aspiciat, a Deo semper exspectet auxilium, Christi uenerandum numen imploret, et pro salute orbis terrarum ac uestra salutari Deo spirituales offerat uictimas. Sic uobis feliciter cuncta prouenient, uictoriae, opulentia, pax, copia, sanitas et triumphi, ut diuina maiestate protecti, orbem terrae felici gubernetis imperio.