Marius Uictorinus De definitionibus Dicendi ac disputandi prima semper oratio est, et iam dialecticis auctoribus et ipso Tullio saepius admonente, quae dicitur definitio; quippe cum in certamen contentionem que nihil possit, quod tamen in dictione consistat, aliquando deduci, nisi id de quo futura pugna est prius fuerit ita definitione defixum, ut possit inter utrumque qui inituri sunt eam litem esse manifestum, quid sit illud de quo in futura quaestione tractabitur. Vnde non solum commoditatis genere perspicienda est virtus definiendi, quia per hanc res orationem semper evolvitur, et quod illa sit quae id de quo quaeritur explicat, verum etiam quod principalis semper adhibita maximum lumen et manifestum parit rei, quae in contrarium deducta habeat quaestionem. Etenim si verba aut nota omnibus extitissent aut unam significantiam sui semper tenerent, et non ambiguo vel obscuro dicto audientes fallerent et loquentes sub diversa interpretatione deciperent, omnino definitio necessaria minime crederetur. At cum nomina rebus imposita voces que singulae, per aestimationem eius qui ita res appellandas esse censuit, ita sint institutae et ita arte compositae, ut nota quadam in rerum significationem, non aperta declaratione ducerent audientes: necessarium admodum arbitror nosse quid sit definitio quibus que speciebus ac partibus compleatur, ut facillime et eam rem quam declarat possit ostendere et tollat tamen, cognitis modis in dicendo, sua varietate fastidium. Ac prius eiusdem ipsius - ut ordinem per praecepta servare videamur - definitionis adhibenda est definitio. 'Definitio est' ut Tullius in Topicis ait 'oratio quae id quod definit explicat quid sit'. Hoc ita patet et ita intellegi necesse est, ut, et in quo genere sit definitio, declarandum esse videatur, et quid comprehendat, et quemadmodum perfecte eadem definitio definita sit. Nomina vel voces interdum res significant, interdum facta, interdum dicta singula, interdum orationes; et quamquam his omnibus factis ac dictis et orationibus genus videatur esse quod dicimus 'res', tamen proprio nomine et certa significatione aliud esse videtur quam factum est, aliud quam dictum singulare atque unicum, aliud quam oratio. Ergo definitio non facti vox est, non rei alicuius aut corporalis aut incorporalis, sed est oratio. Etenim talis dictio quae exprimit id de quo quaeritur quid sit sine dubio appellatur oratio; ut oratio est exordium et narratio et cetera quae partes orationis esse dicimus. Ita ergo et definitio oratio est. Sed quoniam hoc generale nomen est - quod, uti diximus, convenit etiam expositioni narrationi invocationi precationi ceteris que singulis quae utique orationes esse dicuntur - ut id quod generaliter appositum est possit ad id deduci de quo quaeritur, adiecta est species. Quaerebamus enim quid sit definitio, ad quam rem declarandam Tullius adiecit 'quae id quod definit explicat quid sit'; talis oratio non nisi definitio est. Nam narratio oratio quidem est quae non explicat quod definit, sed quod gestum est; et item aliae singulae orationes, in suis officiis actionibus que constitutae, aliud sunt quam ista oratio est quae id quod definit explicat quid sit. Ita adiecta est species, ut, cum genus supra sit 'oratio', species sit 'quae id quod definit', postremo tamen adiunctum sit, quo certius id et magis proprium declaret quod dictum est, 'explicat quid sit'. Sunt enim aliae orationes quae explicant magis quale quid sit aut quantum sit; at vero haec nihil horum, sed tantum quid sit explicat. Diversa est enim in ista partitione cognitio, quippe cum aliud est scire quale sit, et explicare quid sit aliud: hoc enim in percipienda rei substantia continetur, illud in qualitate noscenda. Et haec quidem Ciceronis sit adhibita definitio; nos tamen apertius id ipsum quid sit definitio nostra explicatione faciamus. Omne quod demonstratur oratione aut an sit aut quid sit aut quale sit ostenditur. Quod cum adhibetur oratio ad declarationem rei alicuius an sit, non est definitio; item cum quale sit aliquid oratione monstratur, pari modo definitio non erit; cum quid sit ostenditur, quod medium est inter an sit et quale sit - ita scilicet medium, ut an sit nulla iam sit dubitatio; item quale sit in scientia collocatum sit, sed eius qui definit, non eius qui quaerit -: medium, inquam, orationis hoc genus, quod ostendit id ipsum de quo quaeritur quid sit, definitio nuncupatur. Omnis definitio in quaestione rem habet incertam. Omnis enim res, si certa est, definitione non eget; si incerta est, neque res est et quaerit definitione monstrari. Omnis res, si modo iam res est, quemadmodum diximus, certa est; cum vero certa est, et qualitates suas habet: quibus cum facile comprehenditur, facile quid sit agnoscitur; numquam enim quid sit intellegi potest, nisi quale sit fuerit comprehensum. Omnis definitio aut probandae rei causa sumitur; aut augendae, si res in quaestione [non] versatur; aut confirmandae, si vel apud adversarium vel apud auditorem quemlibet iam nota res est. Nihilo minus tamen definitio, ut eadem quae nota [res] est certa et fixa teneatur, adhibetur. Omnis definitio aut rhetorica est oratio aut dialectica. Si est rhetorica, originem ex contentione suscipiens per rei de qua quaeritur partes suas se dividet nec in unius tractatu a suis rebus tota consistet; ut, cum uniuscuiusque rei plena et certa perfectio nota sit cunctis, per partes sibi eandem distribuant dicta certantium. Sepulturae violationem rem esse certam plenam perfectam que retinemus, cum in eruto sepulchro est etiam animus et factum violantis, ut, studio eruendi et profanandi manes, hoc quispiam videatur aggressus. Ergo, uti diximus, violatio sepulturae constat et animo et facto, plena que ipsa res est violati sepulchri ex his duobus: 'aperuit sepulchrum quidam', 'ut auferret ornamenta'. Idem sepulchri violati reus in iudicium devocatur: sine dubio definitivam contentionem et orationem exprimentem quid sit violatio sepulturae causa desiderat. Sed singulis partibus totius facti ac pleni utuntur oratores: ut sepulturae violationem ponat unus quod apertum sit sepulchrum; contra alius sepulturae violationem dicat in animo contineri. Ita existit definitivae orationis iste tractatus, ut, cum totum, quod agnoscitur in sepulturae violatione, per partes suas fuerit distributum eas que partes oratores singuli tenuerint, contendendi genere definitione uti videantur. Sed non recte dicitur huiusmodi definitio, cum non sit certa, non plena, non integra, nisi cum totum, quidquid ipsius rei est de qua quaeritur, exprimens quid sit oratio declararit. Verum haec captiosa, falsa, non certa rhetorum definitio. Est etiam et alia quae rhetoribus accommodata cognoscitur, quae longe a virtute definiendi plenissime separatur, quae per collectionem non quid sit ostendit, sed hoc esse a simili, cum aliud sit, oratione concludit. Vt cum quaeritur quid sit 'accipere', utique, re propria vera certa, nihil aliud est nisi 'propria manu aliquid ab aliquo oblatum sumere'. Per collectionem Tullius definit pecunias accepisse Verrem, cum comites socii ministri que pecunias acceperint: 'Comites illi tui manus erant tuae'. Item in illo exemplo, cum quaeritur quid sint inimicitiae, dicimus inimicum esse eum qui aliquid mali molitus sit; at Cicero collectione utens dicit inimicum qui facit contra omnium rem voluntatem honorem dignitatem. Ex quibus colligimus huiusmodi definitiones contentioni oratorum maxime convenire, longe tamen a virtute definitionis esse discretas. Sed hae definitiones, quae oratoribus aptae sunt et poetis, sui explicatione in oratione certum ordinem continent. De qua re praecepta in Rhetoricis sunt a Tullio constituta, ita ut omnis definitio - hoc est oratio quae explicat de quo quaeritur quid sit - his membris partibus que teneatur: primum uti breviter id de quo quaeritur quid sit oratio nostra contineat - et haec appellatur definitio; deinde eius definitionis supponatur approbatio, qua illud ostendimus, ut id ipsum quod breviter in definitione posuimus id ita esse argumentorum rationibus approbemus. Deinde, tertio loco, inducimus deductionem eiusdem definitionis in eam speciem de qua quaestio est et de qua iudicium est constitutum: ut, cum generaliter rem definierimus et ita esse de quo quaeritur dixerimus, postea approbatione constituerimus verum esse quod definimus, tertio loco ostendamus hoc esse quod gestum est vel id esse de quo quaeritur - quae orationis pars appellatur deductio generis ad speciem. Quarto loco in oratione nostra ponemus destructionem definitionis adversae partis, hoc est uti, quemadmodum adversarii definierint id ipsum de quo supra definitionem constituimus, proponamus eam que adversariorum definitionem vitiosam esse doceamus - quae quemadmodum vitiosa sit postea declarabimus; habet enim partes suas certas integras de quibus nunc dicere supersedemus. Est definitio inimicitiarum apud Tullium brevis ita collocata: 'An tu maiores inimicitias putas esse quam contrarias hominum voluntates et dissimilia studia?' Haec, ut dixi, et definitio est rhetorica et breviter oratio conclusa quid sint inimicitiae. Post quam definitionem adhibetur approbatio: 'Fidem ac religionem sanctissimam in vita qui putat potest ei non inimicus esse qui fana spoliarit omnia?' deinceps reliqua quae sequuntur. In quo quidem animadvertere illud licet posse coniungi et approbationem definitionis et deductionem definitionis in speciem; namque hic Tullius inimicitias esse contraria studia et dissimiles voluntates approbat ita, ut speciem ipsam de qua quaerebatur factam verbis includat. Potuit enim approbatio fieri: 'illas esse inimicitias quae contrarias continent voluntates' et in rationibus supponendis talis dictio componi: 'cum fidem alius servet, infidelis sit alius, nulla dubitatio est quin tali animo inter se affecti inimici esse credantur', item: 'religioso viro irreligiosus inimicus est'. Talia ergo si ex diversis studiis et voluntatibus supposita dicerentur, sola esset approbatio, non etiam deductio generis in speciem. At cum nunc ita conectitur dictio: 'Fidem sanctissimam in vita qui putat, religionem qui colendam esse existimat, is sine dubio inimicus est ei qui fana spoliavit, omnia templa violavit, delubra polluit': hic etiam iam Verris idem factum, id de quo specialiter quaeritur, ita continetur et includitur, ut simul cum approbatione et deductione definitionis in speciem clausum teneatur. Post adiungitur, ut diximus, destructio definitionis adversae partis, sed per concessionem, id est similium: 'An, si contra rem meam fecisset iniuriam aliquis, iure ei me inimicum esse profiterer?' Ponamus igitur adversae partis definitionem talem: 'inimicitiae sunt cum contra rem meam aut facit aliquis aut dicit iniuriam'. Hanc definitionem sic destruit Tullius, uti, concesso eo quod ita est definitum, nihilo minus et alio modo sint inimicitiae: cum aliquis faciat contra omnium rem honorem et dignitatem. Talis igitur semper circa rhetoricam definitionem per membra quattuor nectetur oratio: ut sit definitio, approbatio definitionis, deductio definitionis ad speciem, deinde postrema destructio definitionis partis adversae. Sed haec apta rhetoricis, non etiam philosophis esse videtur; illa autem quae philosophorum propria est etiam oratoribus convenit, eam que sibi, et ad materiam suam et ad propriae ornamentum dictionis, adiungit orator. Omnia enim recte orator exprimit quae sunt in dicendo philosophorum: nam et vero utitur argumento, quod est philosophis proprium; utitur etiam necessario. At contra philosophus in disputationibus propriis rhetorum cuncta condemnat: neque enim adiungit aliquando signum neque quod credibile dicitur, et omne probabile penitus a virtute sui sermonis excludit. Ergo definitio quae philosophorum est in rebus exprimendis - quae explicat quid sit, [non] quale sit - quemadmodum membris suis constare debeat exponemus. Definitiones esse principia disputandi et supra diximus et Tullius probat, cum in dialogis omnibus, tum etiam in eo libro qui Topica inscribitur. In quo docet primum argumentorum locum esse definitionem, hoc est a toto; cui loco qui appellatur a toto necessario adhibenda est definitio, ut ita argumenti locus a toto sit definitio. Porro, ut supra diximus, explicandi argumenti quod a toto dicitur definitio. Ergo praeceptis et dialecticorum et philosophorum illud tenere debemus: non esse definitionem nisi solam quae in ea re quam definitam volumus, primum quam eius rei 'esse' intellegimus, declaret atque ostendat substantiam. "Hoc ut apertius fiat, hic docebimus nullam esse definitionem certam integram approbandam nisi eam quam dicunt philosophi substantialem, Graece ousi�d�s~g appellatur; quid autem substantiale sit alibi explicandum. Ad cognitionem interim illud accedat: quotiens de aliquo quaeritur quid sit, tunc posse esse certam ac substantialem definitionem, quotiens eius rei de qua quaeritur, uti diximus, genus ponimus et sic cetera per differentias in oratione subiungimus. Non alienum videtur exempla proponere, sic ad reliqua quae sunt obscura transire. Quaeritur homo quid sit: huic utique genus est animal. Cum igitur in definitione qua explicabo quid sit homo 'animal' dixero ac deinde reliqua conectam, erit substantialis definitio; substantiam enim hominis declaravi, cum dixi 'animal'. Item, cum quaero quid sit album aut nigrum, si dixero 'album est color': quia color genus est ad hoc de quo quaero album vel nigrum, iam substantialis erit definitio, quae incipit a genere et sic cetera conectit. Haec substantialis esse dicetur et haec propria, haec integra, haec a philosophis probata, ita ut alio modo facta definitio numquam esse dicatur; verum a quibusdam hoc nomen etiam ad alia quae alio modo definiuntur saepe transfertur. Ergo haec substantialis definitio a Tullio sic explicatur: oportere nos, posito genere eius rei de qua quaeritur, subiungere species, ut alia quae vicina esse possint discretis, communionibus separemus et tamdiu interponamus differentias, quamdiu ad proprium eius de quo quaeritur signata eius expressione veniamus. Ipse in Topicis exempla subiecit; nos vero, ne fiat in exemplis lectori ex iure confusio, hoc proponamus exemplum: 'homo est animal rationale mortale terrenum bipes risus capax'. 'Animal' cum dictum est, substantia hominis declarata est: est enim, uti supra diximus, ad hominem genus 'animal'; omne autem genus speciei suae substantialis est declaratio. Sed hic 'animal' quia late patebat, adiecta species est 'terrenum': iam exclusum est quod aut aerium est aut humidum; 'bipes' vero propter alia animalia positum est quae plurimis pedibus innituntur; item 'rationale' propter illa quae ratione egent; 'mortale' autem propter id quod deus est. Quibus omnibus animalibus, quae convenire poterant ad superiora in oratione posita, discretis atque disclusis adiectum est proprium in parte postrema: est enim solum hominis quod 'ridet'. Sic perfecta omni ex parte definitio est ad hominem declarandum, cum, posito genere, exclusis omnibus per differentias quae poterant convenire, ad proprietatem eius de quo quaerebatur pervenit oratio. Atque hoc praeceptum Tullianum est, eo usque eum qui definiat orationes interponere et adicere differentias, quo usque ad proprietatem quae iam communis esse non possit sermo perveniat. Verum Aristoteles definitionem perfectam et plenam ait consistere ex genere et differentiis. 'Ex genere': etiam nos supra docuimus hoc, item 'et differentiis', cum interposita species differentia sua alia quae possent esse consimilia separaret. Quidam tamen, cautiores pleniores que in docendo, definitionis ipsius quasi quaedam membra constituunt dicunt que eam debere consistere - perfectam definitionem istam quam appello substantialem - ex quinque partibus: id est genere, specie, differentia, accidenti, proprio. Sed accidens in definitione minimum, proprium plurimum valet. Et recte quidem ac vere ista commemorant, nec aliena aut a principe harum artium Aristotele aut a Tullio, qui de istis praecepta tradiderunt, iudicanda sunt: constat enim his quinque partibus veluti membris suis integra definitio. Verum et Aristoteles, in libris quos Topica appellavit, docuit quid genus sit, quid species, quid differentia, quid proprium, quid accidens; et plurimi praeterea philosophi libris suis complexi harum vim rerum et potentiam declararunt. Nos quia iam uno libro et de his quinque rebus plenissime disputavimus, ne res rei interposita obscuritatem pariat aut dicta repetamus, lectorem ad librum qui iam scriptus est, si adest ei indigentia, ire volumus; nunc non esse impedimento quod hic praetermissum est animadvertat: id enim etiam, illis omnibus cognitis, ex praeceptorum necessitate retinebit. In oratione ista substantiali tamdiu interponere debemus species et differentias, quamdiu, seclusis omnibus quae hoc idem esse possunt, ad id perveniatur, ut proprietas iam certa teneatur. Tullius in Topicis ius civile voluit definire et, ut oportuit, coepit a genere; dixit enim in principio 'ius civile est aequitas': hoc iuris genus est. Sed quoniam eadem aequitas nunc constitutiva est, nunc naturalis, ius autem civile aequitas est ab hominibus instituta, ideo adiectum 'ius civile est aequitas constituta': posito genere, adiecta specie speciem aliam separavit, scilicet naturalem. Sed quoniam etiam ius gentium aequitas constitutiva est et non est tamen civile, adiectum id quod separare potuisset ius gentium: 'his' inquit 'qui eiusdem civitatis sunt': qua specie interposita ius civile descripsit. Est etiam nunc quod cum altero possit esse commune: hoc ipsum quod supra dictum est universum. Etenim religionum iuri et sacrorum omnium convenit; namque ius religionum et aequitas est et constitutiva aequitas et his omnibus qui eiusdem civitatis sunt. Sed illud ius non appellamus esse civile quod est pontificum; hoc igitur ut posset excludere et ius civile usque ad proprium definire, adiecit 'ad res suas obtinendas'. Demus aliud exemplum in orationibus positum, quo facilius res et manifestius explicetur. Definit Tullius quid sit gloria his, ut opinor, verbis: 'Gloria' inquit 'est illustris et pervagata magnorum vel in suos cives vel in rem publicam vel in omne genus hominum fama meritorum'. Gloria igitur substantialiter definita est, cum dictum est 'fama'; est enim gloriae genus fama. Quae quia nunc rerum malarum est, nunc bonarum, idcirco genus est; cui species addita 'illustris', quae laus est. Fama enim quae bonarum rerum est laus est, et illustris; hac igitur re exclusa est fama deterior. "Et quoniam haec fama laudatrix potest nunc pro merito, nunc ultra meritum esse - frequenter enim aliter quam res gesta est opinio de aliquo emanavit -, idcirco inquit 'fama meritorum': ea sunt enim merita, quae cum praestamus mereri nos gloriam faciunt. Ergo Cicero, qui volebat tunc gloriam Caesari dare, cum rei publicae profuisset, idcirco ista facta vel merita generaliter posita divisit in species et adiunxit 'cum in suos cives tum in rem publicam vel in omne genus hominum', quae scilicet factorum recte species subiectae usque ad proprietatem gloriae convenerunt: habet nunc certam et veram proprietatem in partibus gloria. Nam omne quod praestamus aut quasi debitum damus aut quasi non debitum, cum recte facimus: si facta sola sint quae quasi debita sunt, dicitur 'illustris fama factorum'; cum autem ultra quam debitum est facimus praestandi benivolentia et benignitate tribuendi, haec, 'merita' nuncupantur. Conclusit igitur utrumque genus praestandi cum dixit 'illustris et pervagata fama factorum' et post 'magnorum cum in rem publicam tum in omnes cives fama meritorum'. Et his omnibus arbitror apertum esse, istam definitionem quae substantialis debet esse sic esse dicendam: ut, proposito eius rei de qua quaeritur genere et adiunctis speciebus cum differentia, usque ad eius proprium, disclusa omnino communione, veniamus. Ac si velimus iudicium veri philosophis auctoribus sequi, nulla dicetur alia definitio; etenim reliquae intellectum potius rei tribuunt, non plenissime quid sit ea res adhibita oratione declarant. Verum tamen quoniam translato nomine etiam ceterae orationes, hoc idem imaginaria dictione retinentes, pari nomine nuncupantur, ut definitiones esse dicantur: ponendas arbitror reliquas species, quo facilius et quid ceteri dicant nosse possimus et, definitionis cognito multiplici modo, facile, uti supra dictum est, definiendi varietas reseretur. Tullius in Topicis de tribus locis primis tractans: a toto, a partibus, a nota, cum a toto argumentum est, ut supra docui, definitionem adhibendam dicit; illic enim ponitur genus, quo quid res ipsa sit de qua quaeritur explicetur. At a partibus cum argumentum est, etiam ipsa quidem dicitur definitio, verum translato nomine, cum, enumeratis omnibus totius partibus, sic quod totum est recognoscitur. Hac paene re nihil interest, utrum definitione a toto cunctas partes totius ex definitione noscamus an, collectis omnibus partibus, quod totum est ex partium enumeratione capiamus. Cicero talem definitionem partium enumerationem appellat, sed eam definitioni tribuens; quoniam et enumeratio partium id ipsum de quo quaeritur quid sit ostendit, et hoc idem agit supra posita definitio, cum oratio quae quid sit ostendit dicitur definitio: unde nulli dubium est quin etiam ista definitio dicatur esse. Posuit igitur explicans quid liber sit factus vel in contrario quid sit non liber: 'quoniam libertas censu datur, datur vindicta, datur testamento', et hae partes sunt dandae libertatis; 'si neque' inquit 'censu neque vindicta nec testamento liber est, non est igitur liber'. His positis partibus quibus liber efficitur sequitur negatio libertatis, si nulla harum partium in danda libertate praecessit. Nec nos moveat quod quid non sit in definitione est constitutum, non quid sit; par enim ratio est et eadem definiendi vis, et cum quid non sit ostenditur et cum quid sit adhibita definitione nudatur. Quamquam Tullius aliter in eodem libro Topicorum ait esse duo genera definitionum: primum, cum enim id quod est definitur; secundo, cum id quod sui substantiam non habet, hoc est quod non est; et hoc partitionis genus in his quae supra dixi clausit et extenuavit. Sed alia esse voluit quae esse dicebat, alia quae non esse. Esse enim dicit ea quorum subest corpus, ut cum definimus quid sit aqua, quid ignis; non autem esse illa intellegi voluit quibus nulla corporalis videtur esse substantia, ut sunt pietas virtus libertas. Sed nos omnia ista, vel quae sunt cum corpore vel quae sunt sine corpore, si in eo accipiuntur ut aut per se esse aut in aliquo esse videantur, in uno genere numeranda ducimus: ut ista omnia esse intellegantur quibus omnibus sua potest esse substantia, sive illae corporales sive, ut certissimum est et recto nomine appellari possunt, qualitates. Verum praeter haec accipienda definitio est, cum aliquid quod non sit ostenditur; definitione enim opus est, ut possimus docere quid non sit. Ergo si partitione, enumeratis partibus, quid libertas sit dicimus, quid non sit libertas eadem partitione monstrabimus. Fiet igitur etiam a partibus definitio, ut si dicam 'si nec mas est nec femina, homo non est'; item 'si nec servus est nec liber, homo non est'. Sane hic admonendum puto: partes saepe ab ipso de quo quaeritur toto accipi ad eius definitionem; saepe non ab eodem ipso, sed ab eo quod ipsi accidit, ut accidentis enumeratio partium possit definire quod totum est. Namque cum totum sit 'homo' de quo quaeritur quid sit, non eius partes sunt 'servus' ac 'liber', sed accidentia homini: quorum enumeratio cum fuerit constituta, homo quid sit ostenditur. Sane etiam illud admonendum hic arbitror: cum a partibus fit definitio, posse contingere ut modo totum ab omnibus partibus colligatur, ut supra ostendimus; modo ita partes enumerentur definitione, ut in singulis totum sit. Sic illud in controversiis est: 'auxilium ferre est decernere mittendo proficisci; venire, etiam si non pugnaveris; hostes ne dimicent terrere'. Sic Tullius multis in locis et ipsa pro Cornelio, ubi quaeritur quid sit maiestatem minuere, tractat: 'quod malam legem tulit, quod legendo codicem intercessionem sustulit, quod seditionem fecit'. In quibus omnibus definitur laesa maiestas; sed ita singula sunt, ut in ipsis singulis totum, id est laesa maiestas, possit ostendi. Hoc etiam pro Tullio tenet, ubi, per enumerationem modorum per quos fit dolus malus, definitio ita fit, ut singulis speciebus dolus malus possit agnosci. Hoc cum aperte positum intellegamus, tum illud quoque manifestum est: notionem quandam in ista definitione, non rem plenissimam contineri, et longe illam praestare definitionem quam supra posuimus, cum, genere collocato, ad declarationem rei quae definitur, substantiam eius indicans affertur oratio. Sane adiciendum arbitror non esse quandam necessitatem in ista partium enumeratione ubi est quodammodo definitio, si infinitae partes fuerint vel plurimae species, quarum partitione facienda enumeratio est; non, inquam, arbitror in ista enumeratione universa, quae infinita sunt, nos debere concludere; sufficit enim vel plurimorum effici enumeratio, cum in infinitis non sit aliquid praeterire vitiosum. Hoc Cicero in Topicis collocavit posse nos ius civile enumeratione definire: 'quod in legibus more aequitate sit'. Non totum ius enumeratum est, quippe cum sit et in senatus consultis et plebiscitis, sit in edictis et principum iussis, sit fortasse adhuc et in aliis; sed cum enumeratis - ex infinitis - aliquibus partibus notio data fuerit iuris, quid ius civile sit in similibus aestimabimus. Ergo vel divisione vel partitione efficietur ista de qua loquimur definitio: sic enim etiam ipsa divisione eadem que partitione, cum enumeratis - vel omnibus si paucae sunt, vel multis si infinitae - aut speciebus aut partibus ac cognitionem rei de qua quaeritur notionem que deducimur. Sciamus autem definitionem a genere esse, cum species enumerantur; partitionem, cum partes. Qua propter animal si definiamus: huic cum sint species numero infinitae, ut homo bos equus leo piscis item cetera, paucis enumeratis speciebus possumus quid sit animal declarare; at si illas species tetigero quae differentiae magis sunt - quae ipsae tres esse possunt: humidum terrenum coeleste -: enumeratione harum rerum omnium animal definitum sit. Hoc idem et in partium enumeratione servabimus. Vt si dicamus 'mundus est mare terra coelum': enumeratione partium, sed non tamen omnium, quid mundus sit explicatum est; at si hoc idem per partes alias infinite voluerimus adhibita enumeratione quid mundus sit definire: quoniam, ut Tullius ait, enumeratio partium saepe est infinitior, praeceptum nobis illud est, ne aliquod vitium in enumeratione credamus, cum aliquid praeterimus, ea dumtaxat in re ubi partes sunt infinitae. Ergo poterimus dicere 'mundus est sol luna astra aer et cuncta quae in eo sunt, item terra et cetera'; quae etsi non enumeratis omnibus partibus enuntiata proferimus, ex dictis, partium similitudine comprehensa, quid sit mundus ostendimus. Hoc igitur modo definitio etiam partium enumeratione tractabitur. Partes pro speciebus poni rationalis licentia est, ut totum pro genere; numquam tamen genus pro toto aut pro parte species nominatur. Omne cuiusque quod genus est suas ad species est quasi totum: unde totum pro genere iure dicimus. Eodem que modo partes pro specie nominabimus; nam si ad id quod genus est vocabulum quod dicitur totum iure sociatur: par ratio est pro speciebus partes quasi sub totius appellatione enumerare. Illud tamen probe admonitum volo: cum duo genera rerum sint, corporalia et incorporalia, in utroque et genus et totum accipi ac pari modo partes et species nominari, sed separata rationis propriae sectione: ut, cum genus qualitatis modo fuerit nominatum, ei species suppositas intellegere debeamus; cum vero totum, non quoque qualitas eius animadvertatur - quae significatur semper in genere -, sed quasi quoddam substantiale corpus, ut id sectum in partes suas distributum que quasi cuiusdam quantitatis receperit sectionem. Sive illud corpus sit sive, ut diximus, incorporale: animadversione utriusque cognitionis quae aut in qualitate aut in quantitate est, si qualitate rem appellatam velimus, genus esse dicamus et huic species suppositas; si quantitatem quandam in eo quod totum est comprehendimus, merito ac iure partes in sectione esse dicimus. Concesso illo ad usum et licenter accepto, ut species partium nomine nuncupemus genus que ipsum, quod circa qualitatem diximus, totius appellatione sine vitio proferamus, numquam tamen quod quantitatis est, ubi totum dicendum est, genus proferamus nec sub toto aliquando species, sed semper partes nominabimus. Tertia definitio est quae a nota dicitur, cum vis verbi vel nominis quae in compositione sita est rem suam facta quadam separatione designat. 'Fides est' inquit Tullius 'cum fit quod dicitur'. Hic itaque perspici licet veluti simplex nomen sit fictum atque compositum, ut in res suas obscura licet compositione resonet: paene enim isdem syllabis rem suam dicentibus verbum compositum ad id quod significat ex discretione cognoscimus. Sed saepe verbum simplex purum nulla compositione conexum in definitione a nota ducitur, ubi est vis eius quam Graeci appellant etumologian~g, at Cicero veriloquium. [Veriloquium] non potest ex discretione, quae nulla est, compositionis ostendi, sed adhibita declinatione ac denominatione quodammodo, quid sit id de quo quaeritur explicari, ut a bonitate bonus et a malitia malus et a sapientia sapiens. Etenim cum in alio nomine res cognita est, facile hoc quod ab eo est derivatum et quodammodo denominatum ad cognitionem deducit, ut quid sit ostendat. In Pisonem Cicero consulem a consulendo ait dictum maxime que' inquit 'quod vis nominis ipsa praescribit, rei publicae consulendo', et hoc definitionis genus esse dicendum est. Quamquam Tullius in Topicis argumenti locum fecerit quem nominat coniugatum, qui est finitimus loco illi qui a nota est, nos tamen non aliter neque contra, sed cum pari praeceptione definitionem iure dicemus, servantes praeceptum uti, cum compositum nomen, divisione in res suas quas sonat accepta, quid significet intellegamus, sit definitio a nota; cum autem simplex verbum unde sit denominatum accipere coeperimus, argumentum quidem a coniugato accipiamus, ut Tullius posuit, definitionem tamen esse dicamus, quia quid sit ostendit - quod proprium est definitionis. Hae sunt tres nunc a me positae principaliter definitiones substantiales: quae a toto est, a partium enumeratione et a nota, ita ut illa quae prior est sola vere definitio nuncupetur; istae autem duae honore nominis et honestate, quia id de quo quaeritur quid sit ostendunt, non vere, sed tamen definitiones esse dicentur. Nunc ad illam quae a toto est definitionem revertamur, quia ipsa in se recipere formas potest plurimas. Sed ex his eas quas colligere potuimus partiemur - sunt etenim et aliae fortasse -, deinde rationes ac differentias et exempla dicemus. Est igitur prima quae Graece ousi�d�s~g dicitur, Latine substantialis appellari potest. Secunda est enno�matik�~g, quae solam notionem subicit. Tertia poiot�s~g, quae a qualitate nomen accepit. Quarta hupographik�~g, quae a Tullio descriptio nominatur. Quinta kat~g' antilexin~g, Latine ad verbum possumus dicere. Sexta kata~g diaphoran~g, Latini de eodem et de altero nominant, quae per differentiam dici potest. Septima est kata~g metaphoran~g, id est per translationem. Octava kat~g' aphairesin~g tou~g enantiou~g, id est per privantiam contrarii eius. Nona kath~g' hupotup�sin~g, id est per quandam imaginationem. Decima est h�s~g tupos~g, Latine 'veluti'. Vndecima est kat~g' elleipes~g tou~g pl�rous~g homoiou~g genous~g, id est per indigentiam pleni ex eodem genere. Duodecima kat~g' epainon~g, id est per laudem. Tertia decima est kat~g' analogian~g, id est iuxta rationem, quae proportio dicitur. Quarta decima kata~g to~g pros~g ti~g, hoc est per id quod ad aliquid est. Quinta decima est aitiologik�~g, causam tribuens. De prima definitione plenius in superioribus sermo confectus est, cum substantialis quae sit definitio quibus que partibus compleatur ostendimus. Secunda est quae dicitur enno�matik�~g, quam notionem communi, non proprio nomine possumus dicere. In omnibus enim reliquis definitionibus notio rei profertur, non substantia explicatione declaratur; verum haec quae secunda est hoc modo semper efficitur, cum, proposito eo quod definiendum est neque dicto eius genere, verbis in rei sensum ducentibus audientem quid illud sit de quo quaeritur explicatur. Est que huic paene familiare res positas per subiecta nomina definire, ut si dicam 'homo est quod rationali conceptione et exercitio praeest animalibus cunctis': hic non quidem ipsum quod sit dixi, sed, dicendo quid agat, quasi quodam signo in notitiam devocavi. Alia sunt apud Tullium in Rhetoricis multa, ut 'honestum causae genus est cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus', et item 'admirabile a quo alienatus est animus eorum qui audituri sunt'; sic reliqua, cum in secundo libro adhibet definitiones in virtutibus declarandis. Primum cum dicit quid sit ipsa virtus ponit que eius definitionem 'habitus naturae modo atque rationi consentaneus': haec, quoniam genus posuit ut habitum diceret, substantialis definitio. At cum dicit 'memoria est per quam animus repetit illa quae fuerunt', et item 'intellegentia per quam illa respicit quae sunt', ac pari modo 'providentia per quam futurum aliquid videtur': satis clarum est non substantialem istam definitionem, sed, quemadmodum diximus, eam quae enno�matik�~g Graece dicitur, cum rei notio non substantiali ratione percepta, sed actu res cognita proferatur. Tertia definitionis species est quae poiot�s~g dicitur: haec, dicendo quid quale sit, id quod sit ostendit. Et, ut supra, nostrum proponemus exemplum. Vt facile appareat de eodem uno definitiones confici plures posse, hominem primum substantialiter definivimus, deinde secundae definitionis modo notionem eius expressimus; nunc per tertiam definitionem quid homo sit explicabimus. 'Homo est ubi pietas, ubi iustitia, ubi aequitas continentia, ubi rursus malitia versutia cetera que vitia versantur; qui ingenio valet, artibus pollet, et cognitione rerum aut quod agere debeat deligit aut animadversione quod inutile sit contemnit repudiat reicit'. His qualitatibus expressus est homo; non enim ullum aliud animal his motibus mentis qualitatem designantibus exigit vitam, sed solum hoc animal quod est homo, qualitatibus in mente positis et constitutis, quasi quidam vel naturalis vel artifex vitae gubernator impletur. Haec quidem tertia et secunda illa possunt videri quibusdam esse communes; nam saepe sufficit in qualibet harum ad definitionem eius rei de qua quaeritur solum eius proprium nominari, ut si dicam 'homo est quod ridet' - hoc enim proprium hominis neque ullius animalis est -: quo dicto tacitis que aliis omnibus quibus homo possit ostendi solo tamen sui proprio declaratus est. Et hoc Cicero de proprietate dixit genus esse definitionis quod notioni applicari potest; ut quibusdam videtur, potest etiam huic definitioni quae qualitatis sortita est nomen: unde quidam has duas, inter se nullo fine discretas, unam esse potius censent, cum satis appareat illam, nullis positis qualitatibus, notionem, ut supra docuimus, posse complere, hanc, positis qualitatibus, quae illa res sit, tacito etiam quod eius proprium sit, ostendere. Quartam nos definitionem hupographik�n~g diximus, non numerum quasi proprium collocantes, sed instituto ordine ad faciliorem cognitionem vocabulum exhibitae nunc rationi sociantes; non enim quarta, quia est hupographik�~g a nobis dicta, quarta dicenda est, sed quia ordo propositionis exegerat, ideo nomen numeri collocavimus hoc loco. Namque qui quartus est, Cicero de eodem et de altero definitionem posuit, et sic hupographik�n~g quintam constituit; sed nos, omissa numerositate, quid hupographik�~g sit, quae a Tullio descriptio nominatur, proposita ratione docebimus, et per exemplum: quae oratio non quid sit potius dicit, sed, adhibita circuitione dictorum factorum que, quid res quaeque sit descriptione declarat. Descriptiva ista dicitur esse definitio, ut cum quaeritur 'quid avarus sit, quid crudelis, quid luxuriosus' et universa avari, luxuriosi, crudelis natura describitur. Quae definitionis species dicitur ex orationis genere descriptio, ut 'luxuriosus est victus non necessarii, sed sumptuosi et onerosi appetens, in delicias afluens, in libidinem pronus': haec talia definiunt luxuriosum, et descriptione definiunt. Haec definitio apta semper est oratori: huic enim laus dicendi per circuitum tribuitur propter honestatem, non ille aptior et determinatus sermo, qui veluti familiaris est definitioni quam supra substantialem esse praecepimus. Idcirco multis in locis Tullius, cum definiendum aliquid dicit, non substantialiter praecipit esse definiendum, sed potius describendum, et hoc nomine utitur, ut 'cum quaeritur' inquit 'quid sit fur, quid sacrilegus, sua descriptione monstrandum est'. Quinta species definitionis est quam kat~g' antilexin~g diximus, Latine ad Verbum possumus dicere. Haec vocem illam de cuius re quaeritur alio sermone designat, uno ac singulari, et quodammodo, quid illud sit uno verbo positum, uno verbo alio declarat, ut 'conticescere' est 'tacere', item latus apertum 'haurit' 'percutit', item cum 'terminum' dicimus 'finem 'aut 'populatas' interpretamur esse 'vastatas'; et omnino cum unius verbi rem verbo manifestiore alio declaramus, haec erit quinta de qua loquimur definitio. "Tullius hac usus est in Topicis, cum locum argumenti definiens dixit esse sedem: ita locum, nomine uno cuius rem quaerebat, alia appellatione ad verbum posita per definitionem quid esset ostendit, sedem dicendo. Hanc Graeci kat~g' antilexin~g appellant, ut an�r~g estin~g h�sper~g ho~g anthr�pos~g. Sexta kata~g diaphoran~g species definitionis est. Hanc nos per differentiam dicimus, scriptores vero artium de eodem et de altero nominant. Vt cum quaeritur 'quid inter regem sit et tyrannum', adiecta differentia quid uterque sit definitur. Et omnis quidem definitio, sicuti docuimus supra, non nisi appositis differentiis comprehenso que suo proprio quid sit de quo quaeritur exprimit. Non tamen hoc idem videbitur esse modus iste de quo nunc loquimur, si quidem, sola differentia cum posita fuerit inter duo de quibus quaeritur quid sit, utrumque cognoscitur: etenim in superioribus sola quaeque definiuntur, hic duo, [quae] quasi cognata sunt et quadam inter se communione confusa, adiecta differentia secernuntur, per quam quid sit utrumque cognoscitur, ut 'rex est modestus et temperans, tyrannus vero crudelis'. Ex hoc est illud Terentii 'pudore ac liberalitate liberos Retinere satius esse credo quam metu'. 'Hoc pater ac dominus interest'. Item Tullius pro Sestio 'atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil interest quam ius atque vis'. Septima est kata~g metaphoran~g, id est per translationem, ut Cicero in Topicis 'litus est qua fluctus eludit', item 'adulescentia est flos aetatis, senectus occasus aetatis'. Haec varie tractari potest: modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut vituperet aut laudet. Vt moneat 'nobilitas est virtus maiorum, apud posteros sarcina', ut designet 'caput est arx corporis', ut vituperet 'divitiae sunt brevis vitae longum viaticum', ut laudet 'adulescentia est flos aetatis': his atque aliis modis proferri potest ista definitio. In quo genere tamen illud cavendum est, ne aut longe sit petita translatio aut turpis. Longe petita ut 'turba rei publicae chaos est legum', quod Tullius pro Sexto Roscio temperavit 'qui quasi - sempiterna nox esset' inquit: in quo etiam si sit 'quasi', ut per similitudinem sit, tamen definitio accipi potest, temperamentum accipiens ex particula similitudinis. Turpis translatio fit duobus modis: cum honesta turpibus definimus aut turpia honestis. Vt si quis patrationem definiens 'lacrimas' dicat 'Veneris fatigatae', quem 'sudorem' melius nominaret; aut contra aliquis dicat 'lacrimae sunt doloris patratio', huic vitio nec superior particula temperamentum tribuet: ergo magnopere istud vitare debemus. Octava species definitionis kat~g' aphairesin~g tou~g enantiou~g, id est per privantiam contrarii eius quod definitur, ut 'bonum est quod malum non est'. Hoc genere definitionis uti debemus, cum contrarium notum est. Nam haec duo cum ita inligentur, ut alterum sine altero esse non possit: alterius cognitio quomodo fiet, nisi fuerit utrumque comprehensum? Cum igitur alterum quaeritur quid sit, utique hac definitione comprehendi non potest, cum utrumque nescitur, quod se ita naturaliter ligat, ut necessariam cognitionem sibi unius comprehensione conectat. Periclitatur ergo talis definitio: unde an contrarium eius notum sit scire debemus, ut, hoc sublato, fiat eius agnitio quod definitur. Quare melius saepe fit si, quaerentes aliquid quod definiendum sit, contrarium eius definiamus, quo sublato illud quod quaeritur declarabimus; ut 'si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est'. Cicero in Rhetoricis 'necessarie demonstrantur ea quae aliter ac dicuntur nec fieri probari possunt'. Ponamus enim necessarium et non necessarium contraria, ut omnia contraria hic nos ponere intellegas quorum sublatione id quod quaeritur definiatur. Ergo quod non est necessarium, ita definiri potest 'quod aliter ac dicitur et fieri et probari potest'; hoc cum tollo, necessarii definitionem constituo. Ergo recte fieri potest huiusmodi definitio, sed hoc modo quemadmodum docui; et hoc est quod Tullius in Partitionibus praecepit: saepe ex contrariis esse definiendum. Sub hanc definitionem cadunt etiam notiones, cum accidentia tolluntur et alia omnia quae diversa sunt, et cum contraria accidentis vel consequentis accidentia tolluntur; ut si quis id esse substantiam dicat quod neque qualitas neque quantitas neque aliqua accidentia sit, cum omnia alia quae diversa sunt tolluntur. Talis est definitio, ut si quis hominem definiens tollat omnia animalia vel generaliter vel specialiter. Quo genere definitionis deus definiri potest. Etenim cum quid sit deus nullo modo scire possimus, sublatio omnium existentium, quae Graeci onta~g appellant, cognitionem dei nobis, circumcisa et ablata notarum rerum cognitione, supponet: 'deus est neque corpus neque ullum elementum neque anima neque mens neque sensus neque intellectus neque aliquid quod ex his capi potest'. His talibus sublatis quid sit deus poterit definiri; magis si addas, quod etiam definiri non potest, id deum esse. Contrarium accidentis vel consequens cum tollitur, talis est definitio: 'vigilare uti sensibus, dormire est non uti sensibus naturaliter'. Possunt videri huiusmodi definitiones convenire illi definitioni quam supra enno�matik�n~g diximus; verum illa ex accidentibus eius rei quam definimus constat vel consequentibus, haec ex contrariis. Itaque ex illa quae enno�matik�~g est, ex accidentibus, docet Tullius Pisonem non fuisse consulem: 'An vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit, quisquam venienti in curiam assurrexit, quisquam consulenti respondendum putavit? 'Atque huius loci superior oratio et consequens in hac definitione consistit, qua variis modis explicat non fuisse consulem, docens etiam per ea quae repugnant consuli a dictis factis cogitatis. A consequentibus sic definit: 'Consulem animo esse oportet consilio fide gravitate vigilantia cura toto denique munere consulatus -'; hucusque a consequentibus - omnia enim consequentia sunt ex hoc quod dixi munere consulatus -: unde enno�matik�~g haec erit definitio. Hoc apertius ut fiat, dabo et aliud exemplum. Tullius in eadem: 'Quid est aliud furere? non cognoscere homines, non cognoscere leges, non senatum, non civitatem! Cruentare corpus suum -'. Ergo consequentia accidentia colligere definitionis est enno�matik�s~g; eius vero quod definies contrarium tollere, haec est illa, quam octavam supra diximus, definitio. "Nona species definitionis est kath~g' hupotup�sin~g, id est per quandam imaginationem, ut 'Aeneas est filius Veneris et Anchisae'. Haec semper in individuis versatur, quae Graeci atoma~g vocant. Desideratur autem ista definitio circa nomina quae homonyma sunt, individua dumtaxat, ut 'Aiax et Oileus et Telamonius'. Item subvenit in eo genere dictionis ubi aliquem pudor aut metus est nominare: 'Me videlicet' inquit Tullius 'sicarii illi describebant'. De domo sua sic, at pro Fundanio ista: 'Descripsisti ne eius necessarium, nostrum competitorem, istum ipsum cuius nunc studio et gratia tota accusatio ista munita est'; in metu fuerat nominare, ideo ergo descriptus est. Item pro Cornelio maiestatis: 'Replicate, ipsa sunt, legite ut legebatis: hinc intellegetis nulla tenuissima suspicione describi aut significari Cornelium'. Haec tantum de propriis nominibus; alia illa sit, quam hupographik�n~g diximus, superior definitio. Ergo a genere patria corpore factis dictis sive casibus atque ab animo unum illum quem volumus definitionis genere declaramus. Decima species est h�s~g tupos~g; hanc 'veluti' diximus, ut si quaeratur quid sit 'animal', respondeatur 'ut homo'. Sic Aristoteles dicit: ousia~g estin~g, h�s~g tup�i~g eipein~g, hoion~g anthr�pos~g; rem enim quaesitam subiunctum declarat exemplum, et hoc est proprium definitionis: quid sit illud quod quaeritur declarare. Vndecima species definitionis est kat~g' elleipes~g tou~g pl�rous~g homoiou~g genous~g, id est per indigentiam pleni ex eodem genere, ut si quaeratur quid sit 'quadrans', respondeatur 'cui dodrans deest ut sit assis'. Duodecima species definitionis est kat~g' epainon~g, id est per laudem, ut Tullius pro Cluentio: 'Lex est mens et animus et consilium et sententia civitatis'. Et nos quidem, ut definitionem ostenderemus, ita posuimus exemplum; nam hoc idem Tullius dicens, non adhibita oratione definitionis, res simpliciter collocavit: 'Mens' inquit 'et animus civitatis et consilium et sententia posita est in legibus'. Et, ut nos supra docuimus, definitionem nihil aliud voluit quam orationem esse; ergo diverso modo Tullius protulit quod, a nobis conversum, oratione sua formam definitionis accepit. Et hoc longe ab illo modo distat qui fit per metaphoram: non enim translatio est cum lex dicitur mens civitatis, nec tamen genus est ut substantialis habeatur, ousi�d�s~g; consequens enim est ut et per vituperationem, sed sine translatione, ponatur. Sic videri potest a Tullio definitum: 'servitus est postremum malorum omnium non modo bello, sed morte etiam repellendum'; quamquam enim ita exorsus sit 'pax est tranquilla libertas' 'sed inter pacem et servitutem plurimum interest', ut per differentiam definitio esse videatur, tamen, quia non articulum illum breviter quo distaret contendit, sed unamquamque rem suo genere definivit, collatione magis quam distarent ostendit, non genere definitionis. Erit igitur prior pacis definitio enno�matik�~g a consequentibus eius rei quam definiebat 'pax est tranquilla libertas'; haec secunda magis per vituperationem. Non enim aut consequens eius est aut aliquid horum quae enno�matik�i~g definitioni dedimus, sed sola vituperatio est, quae servitutem malorum omnium dicit esse postremum; nec accipitur rursus malum quasi genus esse ad servitutem - nam malum qualitas est, servitus ad aliquid -: unde, cum diversae sint res, malum genus esse non potest ad servitutem; iure igitur per vituperationem facta dicitur servitutis supra posita definitio. Tertia decima est species definitionis kat~g' analogian~g, id est iuxta rationem, quae proportio dicitur, cum aliquid quod disputari licet cum altero id esse dicitur, quod illud est alterum propter rationalem similitudinem. Sed hoc contingit, cum maioris rei nomine res definitur inferior et hoc additur quid sit inferior. Graeci sic definiunt: anthr�pos~g mikrokosmos~g, id est homo minor mundus. Cicero hac usus est sic: 'Qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum legem annuam dicunt esse'. Quarta decima species est definitionis kata~g to~g pros~g ti~g, id est ad aliquid, ut 'pater est cui est filius'. Cicero in Rhetoricis sic: 'Genus est quod plures partes amplectitur', item 'Pars est quae subest generi'. Quinta decima species est definitionis aitiologik�~g, Latini secundum rei rationem vocant, ut 'dies est sol supra terras' 'nox sol sub terris'; ut enim aut dies aut nox sit, causa est aut supra terras sol aut sub terris. Sunt et aliae fortasse species definitionis; verum si quis invenerit, adiciat numerum, modo illud diligenter attendat, ne forte harum alicui specierum illud quod invenerit possit adiungi. Nec nos rursus frustra aliquis existimet tot species separasse, quod possunt sibi aliquae convenire; consideratione enim plenius commodata omnes inter se magno cernet discrimine separatas, teneat modo quod supra praecepi: solam vere illam appellari definitionem quae a genere exordium sumens ad proprium rei quae definitur, separando per differentias quae communia poterant esse, descendit. Nunc iam de vitiis definitionis, ut promissum est, explicemus. Definitio substantialis - quam primam docuimus, quam solam diximus definitionem - duo vitia recipit principalia: si ea oratio quae definit aut amplius complexa fuerit, aut minus quam res plena sit declararit. Oportet enim ut oratio definitiva ita componatur ad nomen cuius rem definit, ut parem potentiam exprimendae rei atque ipsum vocabulum praestet conversim que nomen et definitio se invicem collata declarent. Vt si quaeras 'quid est homo?' recte respondeatur 'animal terrenum rationale mortale bipes risus capax'; hoc rursus si convertas, salva est declaratio: quaerenti enim 'quid est animal terrenum rationale mortale bipes risus capax?' fiet recta responsio 'homo est'. At si ita definias 'homo est substantia animata sensibilis', est quidem declaratus homo - nam haec omnia homo est -; verum si convertas rei salus integra non valebit: non enim substantia animata sensibilis homo tantum est; peccat igitur definitio per abundantiam, quia amplius complectitur quam quaerebatur. Et omnino peccat definitio quae genus ponit quod ultra est: vicinius enim quod supra est genus magis declarat. Item peccat minus continens quam necesse est, ut 'cupiditas est aliena appetendi desiderium': quod similiter conversum non manet, quia minus est comprehensum definitione quam res nominis postulabat - late enim cupiditas patet nec sola avaritia est -; ergo vitiosa est definitio minus complexa quam quaerebatur. At si ita diceret 'cupiditas est ut avaritia', quasi exemplum dederat et auditorem transmiserat in totum quod cupiditas est, similitudinis propositione 'ut avaritiae', esset que illa definiendi species quam decimam collocavimus, h�s~g tupos~g. Nunc non ad totum transmisit per exemplum, sed, quasi totum continens, multa a toto praetereundo peccavit: unde non poterat fieri ad nomen ex definitione conversio. Haec duo vitia si vitentur, integra definitio est, neque haec sola quae substantialis est, sed etiam reliquae species. Nunc haec de vitiis. Cicero vero in Rhetoricis tria esse vitia docuit: 'Mala' inquit 'definitio fit cum aut communia describit, hoc modo: "seditiosus est is qui malus est atque inutilis civis" - nam hoc non magis seditiosi quam ambitiosi, quam calumniatoris, quam alicuius hominis improbi vim describit' -: hanc definitionem diximus abundantia esse vitiosam. Aliud vitium adiungit ita: 'aut falsum quiddam dicit, hoc pacto: "sapientia est pecuniae quaerendae intellegentia". Hoc vitium Cicero adiecit praeter illa duo quae dixi; tertium enim ipse posuit quod a nobis secundum est constitutum. Ita enim ait: 'aut aliquid non grave nec magnum continens, sic "stultitia est immensa gloriae cupiditas". Hoc ideo peccat quia minus comprehendit; quod sic exprimit Tullius: 'Est haec quidem stultitia, sed ex parte quadam, non ex omni genere definita'. Praeter haec idem Tullius in secundo Rhetoricorum adiecit duo vitia: si aut turpis sit aut inutilis definitio; 'id autem' ut ipse ait 'ex honestatis et utilitatis partibus approbatur'. Ac de turpi definitione nos in superioribus diximus, cum definitionem per translationem tractaremus: sed illud vitium in verbo est; fieri autem potest ut omnis oratio inhonesta contineat vel inutilia comprehendat. In Philippicis Tullius, oratione prima, docebat ab Antonio Caesaris acta subverti, et id denegabat Antonius: attulit uterque definitionem, ut ostenderet quid sit actum eius qui togatus cum potestate in civitate versetur. Docui in superioribus adserendae definitionis partes esse quattuor: primam ipsam definitionem, secundam approbationem definitionis, tertiam deductionem definitionis ad speciem, quartam destructionem definitionis adversae partis. Cicero actum eius qui sit in re publica definit leges esse, Antonius chirographa: ergo sua oratione Cicero et definit et approbat et deducit ad speciem et destruit definitionem adversae partis. Definitio est haec: 'Ecquid est quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperio que versatus sit quam lex?' Deinde subiungitur eius definitionis approbatio: 'Quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur. Quaere Syllae: Corneliae. Quid? Pompei tertius consulatus in quibus actis consistit? Nempe in legibus'. Haec probatio est; deinde adiungitur deductio definitionis ad speciem: '[De] Caesare ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet se et praeclaras tulisse'. Sequitur reprehensio definitionis adversae partis, ea que fit bipartito: aut enim ex illis omnibus vitiis aliquid in ea reprehensione concluditur aut, concesso eo quod adversarii dicunt, per comparationem magis hoc esse quod nos dicimus approbamus. Hic utrumque Tullius facit: nam et de vitiis illa ponit ut et falsam definitionem doceat et turpem et inutilem, ac dein concedens magis suam confirmet definitionem dicat que potiorem. Falsam definitionem Cicero sic probat, excutiendo quod consequens sit; his enim probatur falsa definitio: si suum proprium non habeat, si magis contrarium habeat, si consequens suum non teneat, si aliter dicta sit atque in vulgi est opinione. Hic ergo quoniam quaeritur quid sit actum togati civis in re publica cum potestate degentis, dictum que est nihil aliud quam leges esse, ad evertendum quod Antonius dixerat, chirographa esse, consequentia diligenter advertens falsam docet definitionem: Is qui est in potestate est in re publica: cum egerit aliquid, actum mutare non potest; hoc competit legi ut, cum lata sit, numquam a latore mutetur. At vero chirographa, quia domesticus actus est, hanc consequentiam habent, ut et mutentur et saepe non proferantur. Ergo Tullius ita reprehendit chirographa actum non esse, quia consequentes non habent actus: 'Chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. Sed ea ipsa concedo; quibusdam etiam in rebus coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta Caesaris dissolvi ferendum non puto'. Adiungit post haec reprehensionem similiter duplicem: unam ex vitiis, ut et turpem definitionem dicat et inutilem; deinde concedat, conclusurus ex comparatione suam esse potiorem: 'Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur'. Aequitas virtus est, virtus autem ipsa honestum: ergo iniquitas turpis est, quia turpitudo contraria est honestati. Sic igitur turpem et inutilem ipsis verbis reprehendit definitionem. Deinde adiecit postremum illud per concessionem: 'quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur'. Haec acuto et omnia et [singula] satis esse duxi.