[4,0] Liber Quartus. De uera sapientia et religione. [4,1] CAPUT PRIMUM. Cogitanti mihi, Constantine imperator, et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum, et mirum pariter, et indignum uideri solet, quod unius saeculi stultitia religiones uarias suscipientis, deosque multos esse credentis, in tantam subito ignorationem sui uentum est, ut ablata ex oculis ueritate, neque religio Dei ueri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in coelo summum bonum quaerentibus, sed in terra. Quam ob causam profecto saeculorum ueterum mutata felicitas est. Coeperunt enim, relicto parente et constitutore omnium Deo, insensibilia digitorum suorum figmenta uenerari. Quae prauitas quid effecerit, aut quid malorum attulerit, res ipsa declarat. Auersi namque a summo bono, quod ideo beatum ac sempiternum est, quia uideri, tangi, comprehendi non potest, et a uirtutibus ei bono congruentibus, quae sunt aeque immortales, ad hos corruptos et fragiles deos lapsi, et studentes iis rebus, quibus solum corpus ornatur, alitur, delectatur, mortem sibi perpetuam cum diis et cum bonis corporalibus quaesierunt; quia morti corpus omne subiectum est. Insecuta est igitur huiusmodi religiones iniustitia et impietas, sicuti fuerat necesse. Desierunt enim uultus suos in coelum tollere: sed deorsum mentes hominum depressae, terrenis ut religionibus, sic etiam bonis inhaerebant. Secutum est dissidium generis humani, et fraus, et nefas omne; quia spretis aeternis atque incorruptis bonis, quae sola debent ab homine concupisci, temporalia et breuia maluerunt, maiorque hominibus ad malum fides fuit, qui prauum recto, quia praesentius fuerat praetulerunt. Sic humanam uitam prioribus saeculis in clarissima luce uersatam caligo ac tenebrae comprehenderunt; et quod huic prauitati congruens erat, postquam sublata sapientia est, tum demum sibi homines sapientum nomen uendicare coeperunt. Tum autem nemo sapiens uocabatur, cum omnes erant. Utinamque nomen illud aliquando publicum, quamuis ad paucos redactum, tamen uim suam retineret. Possent enim fortasse pauci illi uel ingenio, uel auctoritate, uel assiduis hortamentis liberare populum uitiis et erroribus. Sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis arrogantia nullum eorum, qui uocarentur, appareat fuisse sapientem. Et tamen prius, quam haec philosophia, quae dicitur esse, inueniretur, septem fuisse traduntur, qui primi omnium, quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, sapientes haberi appellarique meruerunt. O miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt, qui hominum uocabulo cierentur; nemo enim potest iure dici homo, nisi qui sapiens est. Sed si caeteri omnes, praeter ipsos, stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse uere iudicio stultorum potest. Adeo ab his abfuit sapientia, ut ne postea quidem increscente doctrina, et multis magnisque ingeniis in id ipsum semper intentis, potuerit perspici ueritas et comprehendi. Nam post illorum septem sapientum gloriam, incredibile est, quanto studio inquirendae ueritatis Graecia omnis exarserit. Ac primum, nomen ipsum sapientiae arrogans putauerunt, seque non sapientes, sed studiosos sapientiae uocauerunt. Quo facto, et illos, qui temere sapientum sibi nomen asciuerant, erroris stultitiaeque damnauerunt, et se quoque ipsos ignorantiae, quam quidem non diffitebantur. Nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant, nihil scire se, nihil cernere. Unde multo sapientiores inueniuntur, qui se aliqua ex parte uiderunt, quam illi qui se sapere crediderant. [4,2] CAPUT II. Quare, si neque illi fuere sapientes, qui sunt appellati, neque posteriores, qui non dubitauerunt insipientam confiteri: quid superest, nisi ut alibi sit quaerenda sapientia, quando non est, ubi quaerebatur, inuenta? Quid autem putemus fuisse causae, cur tot ingeniis totque temporibus summo studio et labore quaesita non reperiretur; nisi quod eam philosophi extra fines suos quaesierunt? Qui quoniam peragratis et exploratis omnibus, nusquam ullam sapientiam comprehenderunt, et alicubi esse illam necesse est; apparet, illic potissimum esse quaerendam, ubi stultitiae titulus apparet; cuius uelamento Deus, ne arcanum sui diuini operis in propatulo esset, thesaurum sapientiae ac ueritatis abscondit. Unde equidem soleo mirari, quod cum Pythagoras et postea Plato, amore indagandae ueritatis accensi, ad Aegyptios, et Magos, et Persas usque penetrassent, ut earum gentium ritus et sacra cognoscerent (suspicabantur enim, sapientiam in religione uersari) ad Iudaeos tamen non accesserint, penes quos tunc solos erat, et quo facilius ire potuissent. Sed auersos esse arbitror diuina prouidentia, ne scire possent ueritatem; quia nondum fas erat alienigenis hominibus religionem Dei ueri iustitiamque notescere. Statuerat enim Deus, appropinquante ultimo tempore, ducem magnum coelitus mittere, qui eam perfido (Vid. Matth. XXI) ingratoque populo ablatam, exteris gentibus reuelaret. Qua de re in hoc libro aggrediar disputare, si prius ostendero, sapientiam cum religione sic cohaerere, ut diuelli utrumque non possit. [4,3] CAPUT III. Deorum cultus, ut in priore libro docui, non habet sapientiam, non modo quia diuinum animal hominem terrenis fragilibusque substernit, sed quia nihil ibi disseritur, quod proficiat ad mores excolendos uitamque formandam: nec habet inquisitionem aliquam ueritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, sed ministerio corporis constat. Et ideo non est illa religio uera iudicanda; quia nullis iustitiae uirtutisque praeceptis erudit efficitque meliores. Ita philosophia, quia ueram religionem, id est summam pietatem non habet, non est uera sapientia. Nam si diuinitas, quae gubernat hunc mundum, incredibili beneficentia genus hominum sustentat, et quasi paterna indulgentia fouet, uult profecto gratiam sibi referri, et honorem dari: nec constare homini ratio pietatis potest, si coelestibus beneficiis extiterit ingratus; quod non est utique sapientis. Quoniam igitur, ut dixi, philosophia et religio deorum disiuncta sunt, longeque discreta, si quidem alii sunt professores sapientiae, per quos utique ad deos non aditur, alii religionis antistites, per quos sapere non discitur; apparet, nec illam esse ueram sapientiam, nec hanc religionem. Idcirco nec philosophia potuit ueritatem comprehendere, nec religio deorum rationem sui, qua caret, reddere. Ubi autem sapientia cum religione inseparabili nexu cohaeret, utrumque uerum esse necesse est; quia et in colendo sapere debemus, id est scire, quid nobis et quomodo sit colendum, et in sapiendo colere, id est re et actu, quod scierimus, implere. Ubi ergo sapientia cum religione coniungitur? Ibi scilicet, ubi Deus colitur unus; ubi uita et actus omnis ad unum caput et ad unam summam refertur; denique iidem sunt doctores sapientiae, qui et Dei sacerdotes. Nec tamen moueat quemquam, quia saepe factum est, et fieri potest, ut philosophus aliquis deorum suscipiat sacerdotium: quod cum fit, non tamen coniungitur philosophia cum religione; sed et philosophia inter sacra cessabit, et religio, quando philosophia tractabitur. Illa enim religio muta est, non tantum, quia mutorum est, sed quia ritus eius in manu et digitis est, non in corde, aut lingua, sicut nostra quae uera est. Idcirco et in sapientia religio, et in religione sapientia est. Ergo non potest segregari; quia sapere nihil aliud est, nisi Deum uerum iustis ac piis cultibus honorare. Multorum autem deorum cultus non esse secundum naturam, etiam hoc argumento colligi potest et comprehendi: Omnem Deum, qui ab homine colitur, necesse est inter solemnes ritus et precationes patrem nuncupari, non tantum honoris gratia, uerum etiam rationis; quod et antiquior est homine, et quod uitam, salutem, uictum praestat, ut pater. Itaque et Iupiter a precantibus pater uocatur, et Saturnus, et Ianus, et Liber, et caeteri deinceps; quod Lucilius in deorum concilio irridet: "Ut nemo sit nostrum, quin pater optimu' diuum; Ut Neptunu' pater, Liber, Saturnu' pater, Mars, Ianu', Quirinu' pater, nomen dicatur ad unum". Quod si natura non patitur, ut sint unius hominis multi patres (ex uno enim procreatur) ergo deos etiam multos colere contra naturam est, contraque pietatem. Unus igitur colendus est, qui potest uere pater nominari. Idem etiam dominus sit necesse est; quia sicut potest indulgere, ita etiam coercere. Pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur: dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem. Dominum uero eumdem esse, qui sit pater, etiam iuris ciuilis ratio demonstrat. Quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem? Nec immerito paterfamilias dicitur, licet tantum filios habeat: uindelicet nomen patris complectitur etiam seruos, quia familias sequitur, et nomen familiae complectitur etiam filios, quia pater antecedit: unde apparet eumdem ipsum, et patrem esse seruorum, et dominum filiorum. Denique et filius manumittitur tamquam seruus, et seruus liberatus patroni nomen accipit, tamquam filius. Quod si propterea paterfamilias nominatur, ut appareat eum duplici potestate praeditum, quia et indulgere debet, quia pater est, et coercere, quia dominus; ergo idem seruus est, qui et filius; idem dominus, qui et pater. Sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus; quid enim faciat seruus, si multi domini diuersa imperauerint? Ergo contra rationem contraque naturam sunt religiones multorum deorum; siquidem nec patres multi possunt esse, nec domini: deos autem et patres, et dominos nuncupari necesse est. Teneri ergo ueritas non potest, ubi homo idem multis patribus dominisque subiectus est, ubi animus in multa dispersus, huc atque illuc diuagatur. Nec habere ullam firmitatem religio potest, quando certo et stabili domicilio caret. Cultus igitur deorum ueri esse non possunt, eodem modo, quo matrimonium dici non potest, ubi mulier una multos uiros habet sed haec aut meretrix, aut adultera nominabitur; a qua enim pudor, castitas, fides abest, uirtute careat necesse est. Sic et religio deorum impudica est incesta, quia fide caret, quia honos ille instabilis et incertus, caput atque originem non habet. [4,4] CAPUT IV. Quibus rebus apparet, quam inter se coniuncta sint sapientia et religio: sapientia spectat ad filios, quae exigit amorem; religio ad seruos quae exigit timorem. Nam sicut illi patrem diligere debent et honorare, sic hi dominum colere ac uereri. Deus autem, qui unus est, quoniam utramque personam sustinet, et patris, et domini; et amare eum debemus, quia filii sumus, et timere quia serui. Non potest igitur nec religio a sapientia separari, nec sapientia a religioni secerni; quia idem Deus est, qui et intelligi debet, quod est sapientiae, et honorari, quod est religionis. Sed sapientia praecedit, religio sequitur: quia prius est, Deum scire, consequens, colere. Ita in duobus nominibus una uis est, quamuis diuersa esse uideatur. Alterum enim positum est in sensu, alterum in actu. Sed tamen similia sunt duobus riuis ex uno fonte manantibus. Fons autem sapientiae et religionis, Deus est: a quo hi duo riui si aberrauerint, arescant necesse est; quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt, nec religiosi. Sic fit, ut philosophi, et qui deos colunt, similes sint aut filiis abdicatis, aut seruis fugitiuis; quia neque illi patrem quaerunt, neque hi dominum: et sicut abdicati haereditatem patris non assequuntur, et fugitiui impunitatem: ita neque philosophi immortalitatem accipient, quae est regni coelestis haereditas, id est summum bonum, quod illi maxime quaerunt, neque cultores deorum poenam sempiternae mortis effugient, quae est animaduersio ueri domini aduersus fugitiuos suae maiestatis ac nominis. Deum uero esse patrem, eumdemque dominum, utrique ignorauerunt, tam cultores deorum, quam ipsi sapientiae professores: quia aut nihil omnino colendum putauerunt, aut religiones falsas approbauerunt, aut, etiamsi uim potestatemque summi Dei intellexerunt, ut Plato, qui ait unum esse fabricatorem mundi Deum, et M. Tullius, qui fatetur hominem praeclara quadam conditione a summo Deo esse generatum; tamen ei debitum cultum tamquam summo patri non reddiderunt, quod erat consequens ac necessarium. Deos autem neque patres, neque dominos esse posse, non tantum multitudo, ut supra ostendi (scil. cap. praeced.), sed etiam ratio declarat: quia neque fictum esse a diis hominem traditur, neque deos ipsos antecedere originem hominis inuenitur; siquidem fuisse in terra homines, antequam Vulcanus, et Liber, et Apollo, et ipse Iupiter nascerentur, apparet. Sed neque Saturno fictio hominis, neque Coelo patri eius assignari solet. Quod si nullus eorum, qui coluntur, formasse a principio atque instituisse hominem traditur; nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne Deus quidem. Ergo fas non est uenerari eos a quibus non sit homo generatus; quia neque a multis generari potest. Unus igitur ac solus coli debet, qui Iouem, qui Saturnum, qui Coelum ipsum, terramque antecessit. Is enim necesse est hominem figurauerit, qui ante hominem coelum terramque perfecit. Solus pater uocandus est, qui creauit; solus dominus nuncupandus, qui regit, qui habet uitae ac necis ueram et perpetuam potestatem; quem qui non adorat, et insipiens seruus est, qui dominum suum aut fugiat, aut nesciat, et impius filius, qui suum uerum patrem, uel oderit, uel ignoret. [4,5] CAPUT V. Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus. Sentio quidem, quam sit difficilis de rebus coelestibus disputatio: sed tamen audendum est, ut illustrata ueritas pateat, multique ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub uelamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt. Sed prius quam incipiam de Deo et operibus eius dicere, mihi pauca de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est; quod in prioribus libris ne facerem, temperaui. Ante omnia, qui ueritatem studet comprehendere, non modo intelligendis prophetarum uocibus animum debet intendere, sed etiam tempora, per quae quisque illorum fuerit, diligentissime inquirere; ut sciat et quae futura praedixerint, et post quos annos praedicta completa sint. Nec difficultas in his colligendis inest ulla; testati sunt enim sub quo quisque rege diuini Spiritus fuerit passus instinctum. Multique scriptos libros de temporibus ediderunt, initium facientes a propheta Moyse, qui troianum bellum septingentis fere annis antecessit. Is autem, cum per annos quadraginta populum rexisset, successorem habuit Iesum, qui septem et uiginti annis tenuit principatum. Exinde sub Iudicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta. Tum mutato statu, reges habere coeperunt: quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedechiae regnum, oppugnati a rege Babylonio, captique Iudaei, diuturnum seruitium pertulerunt; donec septuagesimo post anno eos Cyrus maior terris ac sedibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium, quo Romae Tarquinius Superbus. Quare cum omnis temporum series, et ex Iudaicis, et ex Graecis Romanisque historiis colligatur, etiam singulorum prophetarum tempora colligi possunt; quorum sane ultimus Zacharias fuit, quem constat sub Dario rege, secundo anno regni eius, octauo mense cecinisse. Adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus prophetae reperiuntur. Quae omnia eo profero, ut errorem suum sentiant, qui Scripturam sacram coarguere nituntur, tanquam nouam et recens fictam, ignorantes ex quo fonte sanctae religionis origo manauerit. Quod si quis collectis perspectisque temporibus, fundamentum doctrinae salubriter iecerit, et ueritatem penitus comprehendet, et errorem cognita ueritate deponet. [4,6] CAPUT VI. Deus igitur machinator constitutorque rerum, sicuti in secundo libro (scilicet, cap. 9) diximus, antequam praeclarum hoc opus mundi adoriretur, sanctum et incorruptibilem spiritam genuit, quem Filium nuncuparet. Et quamuis alios postea innumerabiles per ipsum creauisset, quos angelos dicimus, hunc tamen solum primogenitum diuini nominis appellatione dignatus est, patria scilicet uirtute ac maiestate pollentem. Esse autem summi Dei Filium, qui sit potestate maxima praeditus, non tantum congruentes in unum uoces Prophetarum, sed etiam Trismegisti praedicatio, et Sibyllarum uaticinia demonstrant. Hermes in eo libro, qui g-ho g-logos g-teleios inscribitur, his usus est uerbis: g-ho g-Kurios g-kai g-tohn g-pantohn g-poiehtehs g-hon g-theos g-kalein g- nenomikamen, g-epei g-ton g-deuteron g-epoiehse g-theon g-oraton g-kai g-aisthehton g-de g-phehmi g-ou g-dia g-to g-aisthesthai g-auton, g-peri g-gar g-toutou g-ouk g-esti g-poteron g-autos g-aisthoito, g-all' g-hoti g-eis g-aisthehsin g-hypopempei g-kai g-eis g-noun. g-Epei g-touton g-epoiehse g-prohton, g-kai g-monon, g-kai g-hena, g-kalos g-de g-autoi g-ephaneh, g-plehrestatos g-pantohn g-tohn g-agathohn, g-hehgiase g-te g-kai g-panu g-ephilehsen g-hohs g-idion g-tokon. Sibylla Erythraea in carminis sui principio, quod a summo Deo exorsa est, filium Dei Ducem et Imperatorem omnium his uersibus praedicat: g-Pantotropon g-ktistehn, g-ostis g-glyky g-pneum' g-en g-hapasi g-Kapteto, g-ch' g-hehgehtera g-theon g-pantohn g-epoiehse. Et rursus in fine eiusdem carminis: g-All' g-hon g-edohke g-theos g-pistois g-andrassi g-geraien. Et alia Sibylla praecipit hunc oportere cognosci: g-Auto g-son g-ginohske g-theon g-theou g-hyion g-eonta. Videlicet ipse est Dei Filius, qui per Salomonem sapientissimum regem diuino spiritu plenum locutus est ea quae subiecimus: «Deus condidit me in initio uiarum suarum, in opera sua ante secula. Fundauit me in principio, antequam terram faceret, et antequam abyssos constitueret; priusquam prodirent fontes aquarum: ante omnes colles genuit me Deminus; fecit regiones, et fines inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam illi; et cum secerneret suam sedem, cum super uentos faceret ualidas nubes, et cum confirmatos poneret montes sub coelo: quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. Ego eram, cui adgaudebat; quotidie autem iucundabar ante faciem eius, cum laetaretur orbe perfecto.» Idirco autem Trismegistus g-dehmiourgon g-tou g-theou dixit, et Sibylla g-symboulon appellat, quod tanta sapientia et uirtute sit instructus a Deo Patre, ut et consilio eius, et manibus uteretur in fabricatione mundi. [4,7] CAPUT VII. Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam Deo carus, et quod nomen habeat, cuius prima natiuitas non modo antecesserit mundum, uerum etiam prudentia disposuerit, uirtute construxerit. Primum scire nos conuenit, nomen eius ne Angelis quidem notum esse, qui morantur in coelo, sed ipsi soli, ac Deo Patri; nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio Dei fuerit impleta. Deinde nec enuntiari posse hominis ore; sicut Hermes docet, haec dicens: {uerba graeca}. Et paulo post ad filium: {uerba graeca}. Sed quamuis nomen eius, quod ei a principio pater summus imposuit, nullus alius praeter ipsum sciat, habet tamen et inter Angelos aliud uocabulum, et inter homines aliud. Iesus quippe inter homines nominatur: nam Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni; sic enim Iudaei reges suos appellabant. Sed exponenda huius nominis ratio est propter ignorantium errorem, qui eum immutata littera Chrestum solent dicere. Erat Iudaeis ante praeceptum, ut sacrum conficerent unguentum, quo perungi possent ii, qui uocabantur ad sacerdotium, uel ad regnum. Et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis assumptae: sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat. Verum, quoniam Graeci ueteres g-chriesthai dicebant ungi, quod nunc g-aleiphesthai, sicut indicat Homericus uersus ille: g-Autous g-de g-dmohai g-lousan g-kai g-chrisan g-elaioh ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est, unctum, qui hebraice Messias dicitur. Unde in quibusdam graecis scripturis, quae male de Hebraicis interpretatae sunt, g-ehleimenos scriptum inuenitur, g-apo g-tou g-aleiphesthai. Sed tamen utrolibet nomine rex significatur: non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cuius capiendi nondum tempus aduenit; sed quod coeleste ac sempiternum, de quo disseremus in ultimo libro. Nunc uero de prima eius natiuitate dicamus. [4,8] CAPUT VIII. In primis enim testificamur, illum bis esse natum; primum in spiritu, postea in carne. Unde apud Hieremiam ita dicitur: Priusquam te formarem in utero, noui te. Et item apud ipsum: Beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit, praeter Christum. Qui cum esset a principio Filius Dei, regeneratus est denuo secundum carnem: quae duplex natiuitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem, circumfuditque tenebras etiam iis, qui uerae Religionis sacramenta retinebant. Sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. Qui audit Dei Filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet, ex connubio ac permistione foeminae alicuius Deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale, mortique subiectum. Deus autem, cum solus sit, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid uellet, efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus, Deum, sicut Orpheus putauit, et marem esse et foeminam, quod aliter generare nequiuerit, nisi haberet uim sexus utriusque; quasi aut ipse secum coierit, aut sine coitu non potuerit procreare. Sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit auitopautora, kaiú auitomhutora. Quod si ita esset, ut a Prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur. Quomodo igitur procreauit? Primum nec sciri a quoquam possunt, nec enarrari opera diuina: sed tamen sanctae Litterae (Sap. XVIII) , docent, in quibus cautum est, illum Dei Filium, Dei esse sermonem, siue etiam rationem; itemque caeteros angelos Dei spiritus esse. Nam sermo est spiritus cum uoce aliquid significante prolatus. Sed tamen quoniam spiritus et sermo diuersis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc Dei Filium, et caeteros angelos differentia est. Illi enim ex Deo taciti spiritus exierunt; quia non ad doctrinam Dei tradendam, sed ad ministerium creabantur. Ille uero cum sit et ipse spiritus, tamen cum uoce ac sono ex Dei ore processit, sicut uerbum, ea scilicet ratione, quia uoce eius ad populum fuerat usurus; id est, quod ille magister futurus esset doctrinae Dei et coelestis arcani ad hominem proferendi: quod ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur, et ille uocem Dei ac uoluntatem nobis reuelaret. Merito igitur sermo et uerbum Dei dicitur; quia Deus procedentem de ore suo uocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam maiestatis suae uirtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu ac sapientia uigeat, comprehendit, et alios item spiritus suos in angelos figurauit. Nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus. Dei autem spiritus et uiuunt, et manent, et sentiunt; quia ipse immortalis est et sensus, et uitae dator. Nostrae uoces, licet aurae misceantur, atque euanescant, tamen plerumque permanent litteris comprehensae: quanto magis Dei uocem credendum est, et manere in aeternum, et sensu ac uirtute comitari, quam de Deo patre, tamquam riuus de fonte traduxerit. Quod si quis miratur, ex Deo Deum prolatione uocis ac spiritus potuisse generari, si sacras uoces Prophetarum cognouerit, desinet profecto mirari. Salomonem patremque eius Dauid potentissimos reges fuisse, et eosdem prophetas, etiam iis fortasse sit notum, qui diuinas litteras non attigerunt; quorum alterum, qui posterius regnauit, troianae urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit. Huius pater diuinorum scriptor hymnorum, in Psalmo XXXII, sic ait: Verbo Dei coeli solidati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Item rursus in Psalmo quadragesimo quarto: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. Contestans uidelicet, nulli alii opera Dei esse nota, nisi Filio soli, qui est Verbum Dei, et quem regnare in perpetuum necesse est. Item Salomon ipsum uerbum Dei esse demonstrat, cuius manibus opera ista mundi fabricata sint. Ego, inquit, ex ore Altissimi prodiui ante omnem creaturam; ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. Ego in altis habitaui, et thronus meus in columna nubis. Ioannes quoque ita tradidit (cap. I) : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc fuit in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. [4,9] CAPUT IX. Sed melius Graeci g-logon dicunt, quam nos uerbum, siue sermonem; g-logon enim et sermonem significat, et rationem, quia ille est, et uox, et sapientia Dei. Hunc sermonem diuinum ne philosophi quidem ignorauerunt. Siquidem Zeno rerum naturae dispositorem atque opificem uniuersitatis lougon praedicat, quem et fatum, et necessitatem rerum, et Deum, et animum Iouis nuncupat; ea scilicet consuetudine, qua solent Iouem pro Deo accipere. Sed nihil obstant uerba, cum sententia congruat ueritati. Est enim spiritus Dei, quem ille animum Iouis nominauit. Nam Trismegistus (Trismeg. Pimand. cap. Ascl. 4) , qui ueritatem pene uniuersam nescio quomodo inuestigauit, uirtutem maiestatemque uerbi saepe descripsit, sicut declarat superius illud exemplum, quo fatetur esse ineffabilem quemdam sanctumque sermonem, cuius enarratio modum hominis excedat. Dixi de natiuitate prima breuiter, ut potui. Nunc de secunda, quoniam controuersia est in ea maxima, latius disserendum est; ut ueritatem scire cupientibus lumen intelligentiae praeferamus. [4,10] CAPUT X. In primis igitur scire homines oportet, sic a principio processisse dispositionem summi Dei, ut esset necesse, appropinquante saeculi termino, Dei Filium descendere in terram, ut constitueret Deo templum, doceretque iustitiam: uerumtamen non in uirtute Angeli, aut potestate coelesti, sed in figura hominis, et conditione mortali, ut cum magisterio functus fuisset, traderetur in manus impiorum, mortemque susciperet, ut ea quoque per uirtutem domita, resurgeret, et homini, quem induerat, quem gerebat, et spem uincendae mortis afferret, et ad praemia immortalitatis admitteret. Hanc ergo dispositionem ne quis ignoret, docebimus praedicta esse omnia, quae in Christo uidemus esse completa. Nemo asseuerationi nostrae fidem commodet; nisi ostendero, Prophetas ante multam temporum seriem praedicasse, fore aliquando ut filius Dei naceretur sicut homo, et mirabilia faceret, et cultum Dei per totam terram seminaret, et postremo patibulo figeretur, et tertia die resurgeret. Quae omnia cum probauero eorum ipsorum litteris, qui Deum suum mortali corpore utentem uiolauerunt, quid aliud obstabit, quominus ueram sapientiam clarum sit in hac sola Religione uersari? Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est. Maiores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia, ibique diutius commorantes, intolerabili seruitutis iugo premebantur. Tum misertus eorum Deus eduxit eos, ac liberauit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos et triginta, duce Moyse, per quem postea illis lex a Deo data est: in qua eductione ostendit uirtutem suae maiestatis Deus. Traiecit enim populum medio Mari Rubro, praecedente angelo, et scindente aquam, ut populus per siccum gradi posset, quem uerius (ut ait poeta) "Curuata in montis faciem circumstetit unda". Qua re audita, tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus, et mare adhuc patens temere ingressus, coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei uero ingressi in solitudinem multa mirabilia uiderunt. Nam cum sitim paterentur, ictu uirgae rupe percussa, prosiliit fons aquae, populumque recreauit. Quo rursus esuriente, coelestis alimenti pluuia descendit. Quin etiam coturnices in castra eorum uentus inuexit, ut non modo pane coelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur. Pro his tamen diuinis beneficiis honorem Deo non reddiderunt, sed depulsa iam seruitute, iam siti fameque deposita, in luxuriam prolapsi, ad profanos Aegyptiorum ritus animos transtulerunt. Cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem (Exod. XXXII) , atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bouis, quem uocant Apin, quod eos in signo praecederet, figurarunt. Quo peccato ac scelere offensus Deus, impium et ingratum populum pro merito poenis grauibus affecit, et legi, quam per Moysen dederat, subiugauit. Postea uero cum in deserta quadam parte Syriae consedissent, amiserunt uetus nomen Hebraei: et quoniam princeps examinis eorum Iudas erat, Iudaei sunt appellati, et terra, quam incoluere, Iudaea. Et primo quidem non dominio regum subiecti fuerunt: sed populo ac legi ciuiles Iudices praesidebant; non tamen in annum constituti sunt, sicut romani consules, sed perpetua iurisdictione, subnixi. Tum sublato Iudicum nomine, potestas regalis inducta est. Verum Iudicibus regimen eorum tenentibus, prauas religiones saepe susceperant; atque offensus ab his Deus, toties eos alienigenis subiugabat, donec rursus poenitentia populi mitigatus liberaret eos seruitute. Item sub regibus finitimorum bellis ob delicta uexati, postremo capti, abductique Babylonem, poenas impietatis suae graui seruitio pependerunt; donec Cyrus ueniret in regnum, qui statim Iudaeos restituit edicto. Exinde Tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris; cuius anno quinto decimo, id est, duobus Geminis Consulibus, ante diem decimam calendarum aprilium Iudaei Christum cruci affixerunt. Hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum Litterarum continetur. Sed prius ostendam, qua de causa in terram uenerit Christus, ut fundamentum diuinae Religionis et ratio clarescat. [4,11] CAPUT XI. Cum saepe Iudaei praeceptis salutaribus repugnarent, atque a diuina lege dosciscerent, aberrantes ad impios cultus deorum, tum Deus iustos et electos uiros Spiritu sancto implebat, prophetas in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi uerbis minacibus increparet, et nihilominus hortaretur ad poenitentiam sceleris agendam, quam nisi egissent, atque abiectis uanitatibus ad Deum suum rediissent, fore, ut testamentum suum mutaret, id est, haereditatem uitae immortalis ad exteras conuerteret nationes, aliumque sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret. Illi autem a prophetis increpati, non modo uerba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi, eos ipsos exquisitis cruciatibus necauerunt: quae omnia diuinae litterae signata conseruant. Dicit enim propheta Ieremias: Misi ad uos seruos meos prophetas: ante lucem mittebam, et non audiebatis me, neque intendebatis auribus uestris, cum dicerem uobis: «Conuertatur unusquisque a uia sua mala, et a nequissimis affectionibus uestris, et habitabitis in terra ista, quam dedi uobis et patribus uestris a saeculo usque in saeculum. Nolite ambulare post deos alienos ut seruiatis eis, et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum, ad disperdendos uos.» Esdras etiam propheta, qui fuit eiusdem Cyri temporibus, a quo Iudaei sunt restituti, sic loquitur: Desciuerunt a te, et abiecerunt legem tuam post corpus suum, et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reuerterentur ad te. Item Helias in libro g-Basileohn tertio (cap. XIX) : Aemulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israel, et altaria tua demolierunt, et prophetas tuos interfecerunt gladio, et remansi ego solitarius, et quaerunt animam meam auferre a me. Propter has illorum impietates abdicauit eos in perpetuum: itaque desiit prophetas mittere ad eos. Sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum, et consiliatorem suum delabi iussit e coelo, ut religionem sanctam Dei transferret ad gentes, id est, ad eos, qui Deum ignorabant; doceretque iustitiam, quam perfidus populus abiecerat; quod iampridem denuntiauerat se esse facturum, sicut Malachias propheta indicat, dicens: Non est mihi uoluntas circa uos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris; quoniam a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes. Item Dauid in psalmo XVII: Constitues me in caput gentium: populus, quem non cognoui, seruiet mihi. Esaias quoque sic loquitur (scil. ult. cap.): Venio colligere omnes gentes, et linguas, et uenient, et uidebunt claritatem meam, et dimittam super eos signum, et mittam ex his conseruatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes. Volens igitur Deus metatorem templi sui mittere in terram (Ezech. XLI, Apoc. XI), noluit eum in potestate et claritate coelesti mittere, ut ingratus in Deum populus in errorem maximum induceretur, ac poenas pro facinoribus suis lueret, qui dominum ac Deum suum non recepisset; quod olim prophetae cecinerant, sic esse facturum. Esaias enim, quem ipsi Iudaei serra confectum crudelissime necauerunt, ita dicit (cap. 1) : Audi coelum, et percipe auribus terra, quoniam Dominus locutus est: Filios genui, et exaltaui; ipsi autem spreuerunt me. Agnouit bos possessorem suum, et asinus praesepium domini sui; Israel autem me non cognouit, et populus meus me non intellexit. Hieremias quoque similiter ait (cap. 8) : Cognouit tempus suum turtur et hirundo, et ruris passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus non cognouit iudicium Domini. Quomodo dicitis, sapientes sumus, et lex Domini nobiscum est? Incassum facta est metatura; falsi scribae, et confusi sunt; sapientes trepidauerunt, et capti sunt, quoniam uerbum Domini reprobauerunt. Ergo (ut coeperam dicere) cum statuisset Deus doctorem uirtutis mittere ad homines, renasci eum denuo in carne praecepit, et ipsi homini similem fieri, cui dux, et comes, et magister esset futurus. Sed tamen quoniam clemens est et pius erga suos Deus, ad eos ipsos eum misit, quos oderat, ne illis in perpetuum salutis uiam clauderet; sed daret his liberam facultatem sequendi Deum, ut et praemium uitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt, atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent. Apud illos igitur, et ex eorum semine regenerari eum iussit, ne, si fuisset alienigena, iustam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent; simul, ut nulla omnino gens esset in terra, cui spes immortalitatis negaretur. [4,12] CAPUT XII. Descendens itaque de coelo sanctus ille Spiritus Dei sanctam Virginem, cuius utero se insinuaret, elegit. At illa diuino Spiritu hausto repleta concepit, et sine ullo attactu uiri repente uirginalis uterus intumuit. Quod si animalia quaedam uento et aura concipere solere omnibus notum est, cur quisquam mirum putet, cum spiritu Dei, cui facile est quidquid uelit, grauatam esse Virginem dicimus? Quod sane incredibile posset uideri, nisi hoc futurum ante multa saecula Prophetae cecinissent. Salomon ita dicit: Infirmatus est uterus uirginis, et accepit foetum, et grauata est, et facta est in multa miseratione mater Virgo. Item propheta Esaias, cuius uerba sunt haec: Propter hoc dabit Deus ipse uobis signum; Ecce Virgo accipiet in utero, et pariet filium, et uocabitis nomen eius Hemanuel. Quid hoc manifestius dici potest? Legebant ista Iudaei, qui eum negauerunt. Si quis nos haec fingere arbitratur, ab his requirat, ab his potissimum sumat. Satis firmum testimonium est ad probandam ueritatem, quod ab ipsis perhibetur inimicis. Hemanuel autem nunquam uocitatus est, sed Iesus, qui latine dicitur salutaris, siue saluator; quia cunctis gentibus salutifer uenit. Sed propheta declarauit hoc nomine, quod Deus ad homines in carne uenturus esset. Hemanuel enim significat, nobiscum Deus; scilicet quia illo per uirginem nato, confiteri homines oportebat Deum secum esse, id est, in terra, et in carne mortali. Unde Dauid in psalmo LXXXIV. Veritas, inquit, de terra orta est; quia Deus, in quo ueritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis uiam salutis aperiret. Item Esaias ipse: Ipsi autem non crediderunt, et exacerbauerunt spiritum sanctum, et conuersus est eis ad inimicitiam. Et ipse expugnauit, et recordatus est dierum saeculi, qui suscitauit de terra pastorem ouium. Quis autem futurus esset ille pastor, declarauit alio loco, dicens: Exultent coeli desuper, et nubes induant iustitiam: aperiatur terra, et pullulet Saluatorem. Ego enim Dominus Deus creaui eum. Saluator uero est, ut supra diximus, Iesus. Sed et alio loco idem propheta sic praedicauit: Ecce natus est nobis puer, et datus est nobis filius: cuius imperium super humeros eius; et uocatum est nomen eius, magni consilii nuntius. Idcirco enim missus est a Deo Patre, ut uniuersis gentibus, quae sub coelo sunt, singularis et ueri Dei sanctum mysterium reuelaret, ablatum perfido populo, qui aduersus Deum saepe deliquit. Daniel quoque similia praelocutus est. Videbam, inquit, in uisu noctis; et ecce in nubibus coeli ut filius hominis ueniens, et usque ad uetustum dierum peruenit. Et qui assistebant, obtulerunt eum, et datum est ei regnum, et honor, et imperium, et omnes populi, tribus, linguae seruient ei; et potestas eius aeterna, quae nunquam transibit, et regnum eius, quod non corrumpetur. Quomodo igitur Iudaei et confitentur, et sperant Christum Dei? qui hunc idcirco reprobauerunt, quia ex homine natus est. Nam cum ita sit a Deo constitutum, ut idem Christus bis adueniat in terram, semel, ut unum Deum gentibus nuntiet, deinde rursus, ut regnet: quomodo in secundum eius aduentum credunt, qui in primum non crediderunt? Atqui propheta utrosque aduentus eius paucis uerbis comprehendit. Ecce, inquit, in nubibus coeli ut filius hominis ueniens. Non dixit, ut filius Dei, sed filius hominis, ut ostenderet, quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura, et conditione mortali, doceret homines iustitiam; et cum mandatis Dei functus, ueritatem gentibus reuelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque uinceret ac resignaret, atque ita demum resurgens, ad Patrem proficisceretur in nube sublatus. Adiecit enim propheta, et ait: Et usque ad antiquum dierum peruenit, et oblatus est ei. Antiquum dierum appellauit Deum summum, cuius aetas, et origo non potest comprehendi; quia solus a saeculis fuit, et erit semper in saecula. Christum autem post passionem ac resurrectionem ascensurum esse ad Deum patrem, Dauid in psalmo centesimo nono contestatus est his uerbis: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis; quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Qui propheta, cum rex esset, quem appellare dominum suum posset, qui sederet ad dexteram Dei, nisi Christum Filium Dei, qui est rex regum, et dominus dominorum? Quod Esaias apertius ostendit dicens: Sic dicit Dominus Deus Christo domino meo, cuius tenui dexteram; obaudire ante eum gentes faciam, et fortitudinem regum disrumpam. Aperiam ante illum portas, et ciuitates non claudentur. Ego ante te ibo, et montes deplanabo, et fores aereas conteram, et seras ferreas confringam; et dabo tibi thesauros absconditos et inuisibiles, ut scias quia ego sum Dominus Deus, qui uoco nomen tuum, Deus Israel. Denique ob uirtutem ac fidem, quam Deo exhibuit in terra, datum est ei regnum, et honor, et imperium; et omnes populi, tribus, linguae, seruient ei; et potestas eius aeterna, quae nunquam transibit, et regnum eius non corrumpetur. Quod quidem duobus modis intelligitur: quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes, et omnes linguae nomen eius uenerantur, maiestatem confitentur, doctrinam sequuntur, uirtutem imitantur; habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis eius obtemperant: et idem postea cum rursus aduenerit in potestate ac claritate, ut omnem animam iudicet, et iustos restituat ad uitam, tunc uere totius terrae regimen obtinebit; tunc sublato de rebus humanis omni malo, aureum saeculum (ut poetae uocant), id est iustum ac pacificum tempus orietur. Sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo aduentu loquemur: nunc de primo, ut coepimus, explicemus. [4,13] CAPUT XIII. Summus igitur Deus ac parens omnium, cum religionem suam transferre uoluisset, doctorem iustitiae misit e coelo, ut nouis cultoribus nouam legem in eo uel per eum daret: non sicut ante fecerat per hominem: sed tamen nasci eum uoluit tamquam hominem, ut per omnia summo Patri similis existeret. Ipse enim pater Deus, et origo, et principium rerum, quoniam parentibus caret, aipautwr atque aimhutwr a Trismegisto uerissime nominatur, quod ex nullo sit procreatus. Idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret aipautwr atque aimhutwr. In prima enim natiuitate spiritali aimhutwr fuit, quia sine officio matris a solo Deo Patre generatus est. In secunda uero carnali aipautwr fuit, quoniam sine patris officio uirginali utero procreatus est, ut mediam inter Deum et hominem substantiam gerens, nostram hanc fragilem imbecillemque naturam quasi manu ad immortalitatem posset educere. Factus est et Dei filius per spiritum, et hominis per carnem; id est, et Deus et homo. Dei uirtus in eo ex operibus, quae fecit, apparuit; fragilitas hominis, ex passione quam pertulit: quam cur susceperit, paulo post docebo. Interim et Deum fuisse, et hominem ex utroque genere permistum, prophetis uaticinantibus discimus. Esaias Deum fuisse testatur his uerbis: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim: uiri alti ad te transgredientur, et tui erunt serui; et post te ambulabunt uincti compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et non alius Deus praeter te. Tu enim Deus es, et nesciebamus, Deus Israel saluator. Confundentur, et reuerebuntur omnes, qui aduersantur tibi, et cadent in confusionem. Item propheta Hieremias sic ait: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae, et dedit eam Iacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est. Item Dauid in psalmo XLIV: Thronus tuus Deus in saecula saeculorum: uirga aequitatis, uirga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odio habuisti iniustitiam: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis. Quo uerbo etiam nomen ostendit: siquidem (ut supra docui) ab unctione appellatus est Christus. Deinde hominem fuisse eumdem, Hieremias docet, dicens: Et homo est; et quis cognouit eum? Item Esaias (cap. 19, apud LXX) : Et mittet eis Deus hominem qui saluabit eos, et iudicans sanabit eos. Sed et Moyses in numeris ita loquitur (cap. XXIV) : Orietur stella ex Iacob, et exurget homo ex Israel. Propterea Milesius Apollo consultus, utrumne Deus, an homo fuerit, hoc modo respondit: {uerba graeca} Primo uersu uerum quidem dixit: sed argute consultorem fefellit, sacramentum ueritatis penitus nescientem. Videtur enim negasse illum Deum. Sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est, ut secundum spiritum Deus fuerit, quod nos affirmamus. Quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem? Sed ueritate pressus, negare non potuit quemadmodum res se haberet; sicut illud, quod ait, fuisse sapientem. Quid ad hoc, Apollo, respondes? Si sapiens est; ergo doctrina eius sapientia est, nec ulla alia, et sapientes, qui sequuntur, nec ulli alii. Cur igitur uulgo pro stultis, et uanis, et ineptis habemur, qui sectamur magistrum, etiam ipsorum deorum confessione sapientem? Nam quod ait, portentifica illum opera fecisse, quo maxime diuinitatis fidem meruit, assentiri nobis iam uidetur, cum dicit eadem, quibus nos gloriamur. Sed colligit se tamen, et ad daemoniacas fraudes redit. Cum enim uerum necessitate dixisset, iam deorum ac sui proditor uidebatur; nisi quod ab eo ueritas expresserat, mendacio fallente, celasset. Ait ergo, illum fecisse quidem opera miranda, uerum non diuina uirtute, sed magica. Quid mirum, si hoc Apollo ueritatem ignorantibus persuasit, cum Iudaei quoque, cultores (ut uidebantur) summi Dei, hoc idem putauerint; cum ante oculos eorum quotidie fierent illa miracula, quae eis Prophetae futura esse praedixerant, nec tamen tantarum uirtutum contemplatione impelli potuerunt, ut Deum crederent, quem uidebant. Propterea Dauid, quem praeter caeteros Prophetas uel maxime legunt, in psalmo XXVII, sic eos damnat: Redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini. Ex huius ipsius domo Christum generatum iri secundum carnem, et ipse Dauid, et alii Prophetae annuntiauerunt. Apud Esaiam (cap. XI) ita scriptum est: Et erit in die illa radix Iesse, et qui exurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt, et erit requies eius in honore. Et alio loco: Exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietalis; et implebit eum spiritus timoris Domini. Iesse autem fuit pater Dauid, ex cuius radice ascensurum esse florem praelocutus est; eum scilicet, de quo Sibylla dicit : g-anthehsei g-d' g-antos g-kataron. Item in g-Basileohn, libro secundo, propheta Nathan missus est ad Dauid uolentem Deo templum fabricare; et fuit uerbum Domini ad Nathan dicens (Vid. II Reg., cap. 7). Vade, et dic seruo meo Dauid: Haec dicit Dominus omnipotens; Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, et parabo regnum eius. Hic aedificabit mihi domum in nomine meo: et erigam thronum eius usque in saeculum; et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum. Sed haec ut Iudaei non intelligerent, illa fuit causa, quod Solomon filius Dauid Deo templum aedificauit, et ciuitatem, quam de suo nomine Hierosolyma nuncupauit. Itaque ad ipsum, quae a Propheta dicta sunt, retulerunt. Solomon autem ab ipso patre suo imperii regimen accepit. Prophetae uero de eo loquebantur, qui tum nasceretur, postquam Dauid cum patribus suis requieuisset. Praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit; annis enim XL regnauit. Deinde quod nunquam filius Dei dictus est, sed filius Dauid; et domus quam aedificauit non est fidem consecuta, sicut Ecclesia, quae est uerum templum Dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum, qui credunt in eum, ac uocantur fideles. Illud uero Solomonium templum, quia manu factum est, manu cecidit. Denique pater eius in psalmo CXXVI, de operibus filii sui prophetauit hoc modo: Si Dominus non aedificauerit domum, in uanum laborauerunt, qui illam aedificauerunt: si Dominus non custodierit ciuitatem, in uanum uigilauit, qui eam custodiuit. [4,14] CAPUT XIV. Quibus ex rebus apparet, prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando, ut ex genere Dauid corporaliter natus constitueret aeternum templum Deo, quod appellatur Ecclesia, et uniuersas gentes ad religionem Dei ueram conuocaret. Haec est domus fidelis, hoc immortale templum, in quo si quis non sacrificauerit, immortalitatis praemium non habebit. Cuius templi, et magni, et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum. Nec potest nisi per eum, qui constituit templum, et ad aditum templi, et ad conspectum Dei perueniri. Dauid, in psalmo CIX, id ipsum docet, dicens: Ante luciferum genui te. Iurauit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Item in Basileiwðn libro primo (cap. II) : Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae sunt in corde meo, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus. Quis autem futurus esset, cui Deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit; sic enim dixit: Et ostendit mihi Dominus Deus Iesum sacerdotem magnum stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dextram ipsius, ut contradiceret ei. Et dixit Dominus ad diabolum: Imperet Dominus in te, qui elegit Hierusalem; et ecce titio eiectus ab igne: et Iesus erat indutus uestimentis sordidis, et stabat ante faciem angeli, et respondit, et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius, dicens: Auferte uestimenta sordida ab eo, et induite eum tunica talari, et imponite cidarim mundam super caput ipsius; et cooperuerunt eum uestimento, et imposuerunt cidarim mundam super caput eius; et angelus Domini stabat, et testificabatur, ad Iesum dicens: Haec dicit Dominis omnipotens: si in uiis meis ambulaueris, et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam, et dabo tibi, qui conuersentur in medio horum circumstantium. Audi itaque, Iesu sacerdos magne. Quis non igitur captos mentibus tum fuisse Iudaeos arbitretur, qui cum haec legerent, et audirent, nefandas manus Deo suo intulerunt? Atqui ab eo tempore, quo Zacharias fuit, usque ad annum quintum decimum imperii Tiberii Caesaris, quo Christus crucifixus est, prope quingenti anni numerantur; siquidem Darii et Alexandri adoleuit aetate, qui fuerunt non multo priusquam Tarquinius Superbus exactus est. Sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt, putantes haec de Iesu esse dicta filio Naue, qui successor fuit Moysi, aut de sacerdote Iesu filio Iosedech: in quos nihil congruit eorum, quae Propheta narrauit. Non enim sordidati illi umquam fuerunt, cum alter eorum princeps potentissimus fuerit, alter sacerdos: aut perpessi sunt aliquid aduersi, ut tamquam titio eiectus ex igne putarentur. Aut aliquando in conspectu Dei et Angelorum steterunt, aut Propheta de praeteritis loquebatur potius, quam de futuris. Locutus est igitur de Iesu Filio Dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne esse uenturum. Haec enim est uestis sordida, ut pararet templum Deo, et sicut titio igni ambureretur; id est, ab hominibus cruciamenta perferret, et ad ultimum extingueretur. Titionem enim uulgus appellat extractum foco torrem semiustum, extinctum. Quomodo autem, et cum quibus mandatis a Deo miteretur in terram, declarauit Spiritus Dei per Prophetam, docens futurum, ut cum uoluntatem summi Patris fideliter et constanter implesset, acciperet iudicium, atque imperium sempiternum. Si in uiis meis, inquit, ambulaueris, et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam. Quae fuerint uiae Dei, et quae praecepta eius, nec ambiguum, nec obscurum est. Deus enim cum uideret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita inualuisse, ut iam nomen eius ex hominum memoria fuisset pene sublatum (siquidem Iudaei quoque, quibus solis arcanum Dei creditum fuerat, relicto Deo uiuo, ad colenda figmenta irretiti daemonum fraudibus aberrassent, nec increpiti per prophetas, reuerti ad Deum uellent), Filium suum legauit ad homines, ut eos conuerteret ab impiis et uanis cultibus, ad cognoscendum et colendum Deum uerum: item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad iustitiae opera traduceret. Hae sunt uiae Dei, in quibus ambulare eum praecepit. Haec praecepta quae seruanda mandauit. Ille uero exhibuit Deo fidem. Docuit enim quod Deus unus sit, eumque solum coli oportere; nec umquam se ipse Deum dixit, quia non seruasset fidem, si missus ut deos tolleret, et unum assereret, induceret alium, praeter unum. Hoc erat, non de uno Deo facere praeconium, nec eius qui miserat, sed suum proprium negotium gerere, ac se ab eo quem illustraturus uenerat, separare. Propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus assumpsit, ut mandata mittentis impleret, et sacerdotis perpetui dignitatem, et regis summi honorem, et iudicis potestatem, et Dei nomen accepit. [4,15] CAPUT XV. Quoniam de secunda natiuitate diximus, qua se hominibus in carne monstrauit, ueniamus ad opera illa miranda, quae cum essent coelestis indicia uirtutis, magum Iudaei putauerunt. Cum primum coepit adolescere, tinctus est a Ioanne propheta in Iordane flumine, ut lauacro spiritali peccata non sua, quae utique non habebat, sed carnis, quam gerebat, aboleret; ut quemadmodum Iudaeos suscepta circumcisione, sic etiam gentes baptismo, id est purifici roris perfusione saluaret. Tunc uox audita de coelo est: Filius meus es tu; ego hodie genui te (Ps. II) . Quae uox apud Dauid praedicta inuenitur. Et descendit super eum Spiritus Dei formatus in speciem columbae candidae. Exinde maximas uirtutes coepit operari, non praestigiis magicis, quae nihil ueri ac solidi ostentant, sed ui ac potestate coelesti quae iampridem prophetis nuntiantibus canebantur. Quae opera tam multa sunt, ut unus liber ad complectenda omnia satis non sit. Enumerabo igitur illa breuiter, et generatim, sine ulla personarum ac locorum designatione, ut ad exponendam passionis eius crucisque rationem possim peruenire, quo iamdudum festinat oratio. Virtutes eius fuerunt, quas Apollo portentificas appellauit: quod quacumque iter faciebat, aegros et debiles, et omni morborum genere laborantes, uno uerbo unoque momento reddebat incolumes, adeo ut membris omnibus capti, receptis repente uiribus roborati, ipsi lectulos suos reportarent, in quibus fuerant paulo ante delati. Claudis uero ac pedum uitio afflictis, non modo gradiendi, sed etiam currendi dabat facultatem. Tunc quorum caeca lumina in altissimis tenebris erant, eorum oculos in pristinum restituebat aspectum. Mutorum quoque linguas in eloquium sermonemque soluebat. Item surdorum patefactis auribus insinuabat auditum: pollutos, ac aspersos maculis, repurgabat. Et haec omnia non manibus, aut aliqua medela, sed uerbo ac iussione faciebat, sicut etiam Sibylla (Serm. 8, post med.) praedixerat: g-Panta g-logoh g-ptattohn, g-pasan g-te g-noson g-therapeuohn. Nec utique mirum, quod uerbo faciebat mirabilia, cum ipse esset Dei Verbum, coelesti uirtute ac potestate subnixum --- ; Nec satis fuit quod uires imbecillis redderet, debilibus integritatem, quod aegris et languentibus sanitatem, nisi etiam mortuos suscitaret (Matth. XII, Marc. III, Luc. VII et XI, Ioan. II) , uelut e somno solutos, ad uitamque reuocaret. Quae uidentes tunc Iudaei, daemoniaca fieri potentia arguebant, cum omnia sic futura, ut facta sunt, arcanae illorum litterae continerent. Legebant quippe cum aliorum prophetarum, tum Esaiae uerba dicentis (cap. XXV) : Confortamini manus resolutae, et genua debilia consolidamini. Qui estis pusilli animi, nolite timere, nolite metuere. Dominus noster iudicium retribuet; ipse ueniet, et saluos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum; et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut ceruus, et plana erit lingua mutorum, quia rupta est in deserto aqua, et riuus in terra sitienti. Sed et Sibylla eadem cecinit his uersibus: g-Nekrohn g-de g-anastasis g-estai. g-Kai g-chohlohn, g-dromos g-est' g-ohkys, g-kai g-kohros g-akousei; g-Kai g-tuphloi g-blepsousi, g-lalehsous’ g-ou g-laleontes. Ob has eius uirtutes, et opera diuina, cum magna illum multitudo sequeretur uel debilium, uel aegrorum, uel eorum qui curandos suos offerre cupiebant, ascendit in montem quemdam desertum, ut ibi adoraret. Ubi cum triduo moratus esset, ac fame populus laboraret, uocauit discipulos, quaerens quantos secum cibos gestarent. At illi quinque panes et duos pisces in pera se habere dixerunt. Afferri ea iussit, ac multitudinem per quinquagenos distributam discumbere. Quod cum discipuli facerent, frangebat ipse panem minutatim, carnemque piscium comminuebat, et utraque in manibus eius augebantur. Et cum apponere illa populo discipulis imperasset, saturata sunt quinque hominum millia, et insuper duodecim cophini de residuis fragminibus impleti. Quid aut dici, aut fieri potest mirabilius? At id Sibylla futurum cecinerat olim, cuius uersus tales feruntur: {uerba graeca} Quaero igitur quid hic potuerit ars magica moliri, cuius peritia ad nihil aliud quam ad circumscribendos oculos ualet. Idem, secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem, praecepit discipulis, ut nauiculam sumerent, seque praecederent. At illi, urgente iam uespere profecti, contrario uento laborare coeperunt. Cumque iam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos, tamquam in solido gradiens; non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui, demersa corporis parte, Humero supereminet undas. Et rursus cum obdormisset in naui, et uentus usque ad extremum periculum saeuire coepisset, excitatus e somno, silere uentum protinus iussit; et fluctus, qui maximi ferebantur, conquieuere, statimque sub uerbo eius tranquillitas insecuta est. Mentiuntur fortasse Litterae sanctae (Luc. VIII, Marc. IV, Matth. VIII) , docentes tantam fuisse in eo potestatem, ut imperio suo cogeret uentos obsequi, maria seruire, morbos cedere, inferos obedire. Quid quod eadem Sibyllae carminibus suis ante docuerunt? quarum una, cuius supra fecimus mentionem, sic ait: {uerba graeca} Et rursus alia, quae dicit: {uerba graeca} His testimoniis quidam reuicti, solent eo confugere, ut aiant non esse illa carmina Sibyllina, sed a nostris ficta atque composita. Quod profecto non putabit qui Ciceronem Varronemque legerit, aliosque ueteres, qui Erythraeam Sibyllam caeterasque commemorant: quarum ex libris ista exempla proferimus: qui auctores ante obierunt quam Christus secundum carnem nasceretur. Verum non dubito quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo tum intelligeret. Denguntiabant enim monstruosa quaedam miracula, quorum nec ratio, nec tempus, nec auctor designabatur. Denique Erythraea fore ait, ut diceretur insana, et mendax. At enim: {uerba graeca} Iacuerunt igitur multis saeculis; postea uero animaduersa sunt, quam Christi natiuitas et passio patefecit arcana: sicut etiam uoces prophetarum, quae cum per annos mille quingentos, uel eo amplius lectae fuissent a populo Iudaeorum, nec tamen intellectae sunt, nisi postquam illas Christus, et uerbo, et operibus interpretatus est. Illum enim prophetae annuntiauerunt; nec ullo modo poterant, quae illi loquebantur, intelligi, nisi fuissent uniuersa completa. [4,16] CAPUT XVI. Venio nunc ad ipsam passionem, quae uelut opprobrium nobis obiectari solet, quod et hominem, et ab hominibus insigni supplicio affectum et excruciatum colamus; ut doceam eam ipsam passionem ab eo cum magna et diuina ratione susceptam, et in ea sola et uirtutem, et ueritatem, et sapientiam contineri. Neque enim, si beatissimus in terra fuisset, et per omnem uitam in summa felicitate regnasset, quisquam illum sapiens aut Deum credidisset, aut honore diuino dignum iudicasset: quod faciunt uerae diuinitatis expertes, qui caducas opes, et fragilem potentiam, et alieni beneficii bona non tantum suspiciunt, uerum etiam consecrant, et scientes memoriae mortuorum deseruiunt, fortunam iam extinctam colentes; quam ne uiuam quidem praesentemque sapientes colendam sibi umquam putauerunt. Nec enim potest aliquid in rebus terrenis esse uenerabile coeloque dignum: sed sola est uirtus, sola iustitia, quae potest uerum bonum, et coeleste, et perpetuum iudicari; quia nec datur cuiquam, nec aufertur. Qua uirtute ac iustitia quoniam Christus instructus uenit in terram, immo uero, quoniam ipse uirtus, et ipse iustitia est, descendit ut eam doceret, hominemque formaret. Quo magisterio ac Dei legatione perfunctus, ob eam ipsam uirtutem, quam simul et docuit, et fecit, ab omnibus gentibus, et meruit, et potuit Deus credi. Ergo cum magnus populus ad eum, uel ob iustitiam quam docebat, uel ob miracula quae faciebat, subinde conflueret, et praecepta eius audiret, et a Deo missum Deique Filium crederet: tum primores Iudaeorum et sacerdotes ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et inuidia deprauati, quod, confluente ad eum multitudine, contemni se ac deseri uidebant, et (quod caput sceleris illorum fuit) stultitia et errore caecati, et immemores praeceptorum coelestium ac prophetarum, coierunt aduersus eum, impiumque consilium de eo tollendo cruciandoque ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant. Nam et Dauid, in principio Psalmorum (Psal. I) suorum, prouidens in spiritu quantum facinus admissuri essent, Beatum esse ait, qui non abierit in consilio impiorum. Et Salomon in libro Sapientiae (cap. II) , his uerbis usus est: Circumueniamus iustum, quoniam insuauis et nobis, et exprobrat nobis peccata legis: promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat: factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum: grauis est nobis etiam ad uidendum; quoniam dissimilis est aliis uita illius, et immutatae sunt uiae illius: tamquam nugaces aestimati sumus ab eo: continet se a uiis nostris, quasi ab immunditiis, et praefert nouissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius ueri sint; et tentemus quae uentura sunt illi. Contumeliis et tormentis interrogemus eum: ut sciamus reuerentiam illius, et probemus patientiam illius, morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitauerunt, et errauerunt. Excaecauit enim illos stultitia ipsorum; et nescierunt sacramenta Dei. Nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab impiis initum contra Deum, ut plane interfuisse uideatur? Atqui a Salomone, qui haec cecinit, usque ad id tempus, quo gesta res est, mille ac decem anni fuerunt. Nihil nos affingimus, nihil addimus. Habebant haec, qui fecerunt: legebant, in quos haec dicta sunt. Sed et nunc haeredes nominis ac sceleris illorum haec et habent, et damnationem suam prophetarum uoce praedictam quotidianis lectionibus personant; nec aliquando in cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt. Increpiti ergo a Christo saepe Iudaei exprobrante illis peccata et iniustitias, et a populo pene deserti, concitati sunt ad eum necandum. Cuius rei audaciam dedit illis humilitas eius. Nam cum legerent, cum quanta uirtute et claritate Filius Dei uenturus esset e coelo, Iesum autem cernerent humilem, quietum, sordidum, informem, non credebant filium Dei esse, ignorantes duos eius aduentus a prophetis esse praedictos: primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine maiestatis manifestum. De primo Dauid in psalmo septuagesimo primo sic ait: Descendet sicut pluuia in uellus, et orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis, donec extollatur luna. Sicut enim pluuia, si descendat in uellus, animaduerti non potest, quia strepitum non facit: ita Christum in terram sine cuiusquam suspicione uenturum esse dixit, ut iustitiam doceret et pacem. Esaias quoque ita tradidit (cap. LIII) : Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui reuelatum est? Annuntiauimus coram ipso sicut pueri, et sicut radix in terra sitienti: non est figura eius, neque claritas; et uidimus illum, et non habuit figuram, neque decorem: sed figura eius sine honore, et deficiens praeter caeteros homines. Homo in plaga positus est, sciens ferre imbecillitatem, quia auersus est, et non est computatus. Hic peccata nostra portat, et pro nobis hic dolet; et nos putauimus ipsum esse in dolore, et in plaga, et in uexatione. Ipse autem uulneratus est propter facinora nostra, et infirmatus est propter peccata nostra: doctrina pacis nostrae super illum; liuore eius nos sanati sumus. Omnes sicut oues errauimus, et Deus tradidit illum pro peccatisnostris. Et Sibylla eodem modo locuta est: g-Oiktros, g-atimos, g-amorphos, g-ek g-oiktrais g-elpida g-dohsei. Propter hanc humilitatem, Deum suum non agnoscentes, inierunt consilium detestandum ut priuarent eum uita, qui ut eos uiuificaret aduenerat. [4,17] CAPUT XVII. Sed irae atque inuidiae suae, quam in cordibus suis gerebant intus inclusam, alias causas praeferebant; quod legem Dei per Mosen datam solueret, id est, quod sabbatis non uacaret, operans in salutem hominum; quod circumcisionem uacuefaceret, quod abstinentiam suillae carnis auferret. In quibus rebus iudaicae religionis sacramenta consistunt. Ob haec itaque caetera pars populi, quae nondum ad Christum secesserat, a sacerdotibus incitabatur, ut impium iudicaret eum, quod legem Dei solueret, cum hoc ille non suo iudicio, sed ex Dei uoluntate et secundum praedicta faceret prophetarum. Micheas enim (cap. 4, V. 2) nouam legem daturum denuntiauit hoc modo: Lex de Sion proficiscetur, et sermo Domini ex Hierusalem, et iudicabit inter plurimos populos, et reuincet, et deliget ualidas nationes. Illa enim prior lex, quae per Mosen data est, non in monte Sion, sed in monte Choreb data est, quam Sibylla fore ut a Filio Dei solueretur, ostendit: g-All' g-hote g-taut' g-an g-hapanta g-teleiohtheh g-haper g-eipon g-Eis g-auton g-tote g-pas g-lyetai g-nomos. Sed et ipse Moses, per quem datam sibi legem dum pertinaciter tuentur, exciderunt a Deo, et Deum non agnouerunt, praedixerat fore, ut propheta maximus a Deo mitteretur, qui sit supra legem, qui uoluntatem Dei ad homines perferat. In Deuteronomio ita scriptum reliquit: Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis de fratribus eorum, sicut te, et dabo uerbum meum in os eius; et loquetur ad eos ea quae praecepero ei: et quisquis non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego uindicabo in eum. Denuntiauit scilicet Dominus per ipsum legiferum, quod Filium suum, id est, uiuam praesentemque legem missurus esset, et illam ueterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum, qui esset aeternus, legem sanciret aeternam. Item de circumcisione soluenda Esaias ita prophetauit: Haec dicit Dominus uiris Iuda, qui habitant in Hierusalem: Renouate inter uos nouitatem, et ne seminaueritis in spinis. Circumcidite uos Domino Deo uestro, et circumcidite praeputium cordis uestri, ne exeat ira mea sicuti ignis, et exurat, et non sit qui extinguat. Item Moses ipse (Deut., XXX) : In nouissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum ad Dominum Deum tuum amandum. Item Iesus Naue successor eius: Et dixit Dominus ad Iesum (Ios., V, 1) : Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, et sede, et circumcide secundo filios Israel. Secundam circumcisionem futuram esse dixit, non carnis, sicut fuit prima, qua etiam nunc Iudaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui uerus Iesus fuit. Non enim Propheta sic ait: Et dixit Dominus ad me, sed, ad Iesum; ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tunc Deus loquebatur. Christi enim figuram gerebat ille Iesus: qui cum primum Auses uocaretur, Moses futura praesentiens, iussit eum Iesum uocari; ut quoniam dux militiae delectus esset aduersus Amalech, qui oppugnabat filios Israel, et aduersarium debellaret per nominis figuram, et populum in terram promissionis induceret. Et idcirco etiam Mosi successit, ut ostenderet nouam legem per Christum Iesum datam ueteri legi successuram, quae data per Mosen fuit. Nam illa carnis circumcisio caret utique ratione; quia si Deus id uellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet. Sed huius secundae circumcisionis figura erat, significans nudandum esse pectus, id est, aperto et simplici corde oportere nos uiuere; quoniam pars illa corporis, quae circumciditur, habet quamdam similitudinem cordis, et est pudenda. Ob hanc causam Deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret ne inuolutum pectus haberemus, id est, ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta uelemus. Haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur, quam Deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est. Volens enim uitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, poenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudauerimus, id est, si peccata nostra confessi satis Deo fecerimus, ueniam consequamur; quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo qui non faciem, sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur. Eodem spectat etiam carnis suillae interdictio; a qua cum eos abstinere Deus iussit, id potissimum uoluit intelligi, ut se a peccatis atque immunditiis abstinerent. Est enim lutulentum hoc animal, et immundum; nec umquam coelum aspicit: sed in terra toto et corpore et ore proiectum, uentri semper et pabulo seruit; nec ullum alium dum uiuit praestare usum potest, sicut caeterae animantes, quae uel sedendi uehiculum praebent, uel in cultibus agrorum iuuant, uel plaustra collo trahunt, uel onera tergo gestant, uel indumentum exuuiis suis exhibent, uel copia lactis exuberant, uel custodiendis domibus inuigilant. Interdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est, ne uitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur; ne uentri, ac uoluptatibus seruientes, ad faciendam iustitiam inutiles essent, ac morte afficerentur. Item ne se foedis libidinibus immergerent, sicut sus, quae se ingurgitat coeno; uel ne terrenis seruiant simulacris, ac se luto inquinent. Luto enim se oblinunt, qui deos, id est, qui lutum terramque uenerantur. Sic uniuersa praecepta iudaicae legis ad exhibendam iustitiam spectant, quoniam per ambagem data sunt; ut per carnalium figuram spiritualia noscerentur. [4,18] CAPUT XVIII. Cum igitur ea quae Deus fieri uoluit, quaeque per prophetas suos multis saeculis ante praedixit, Christus impleret, ob ea incitati, et diuinas litteras nescientes, coierunt ut Deum suum condemnarent. Quod cum sciret futurum, ac subinde diceret oportere se pati, ac interfici pro salute multorum, secessit tamen cum discipulis suis (Marc. III) , non ut uitaret quod necesse erat perpeti ac sustinere, sed ut ostenderet quod ita fieri oporteret in omni persecutione, ne sua quis culpa incidisse uideatur; ac denuntiauit fore ut ab uno eorum proderetur. Itaque Iudas, praemio illectus, tradidit Filium Dei Iudaeis. At illi comprehensum, ac Pontio Pilato, qui tum legatus Syriam regebat, oblatum, cruci affigi postulauerunt, obiicientes ei nihil aliud, nisi quod diceret se Filium Dei esse, et regem Iudaeorum: item quod dixerat: Si solueritis hoc templum, quod aedificatum est annis XLVI, ego illud in triduo sine manibus resuscitabo; significans breui futuram passionem suam, et se a Iudaeis interfectum tertio die resurrecturum. Ipse enim erat uerum Dei templum. Has uoces eius tamquam infaustas et impias insectabantur. Quae cum Pilatus audisset, et ille in defensionem sui nihil diceret, pronuntiauit nihil in eo damnatione dignum uideri. At illi iniustissimi accusatores cum populo, quem incitauerant, succlamare coeperunt, et crucem eius uiolentis uocibus flagitare. Tum Pontius et illorum clamoribus, et Herodis Tetrarchae instigatione metuentis ne regno pelleretur, uictus est. Nec tamen ipse sententiam protulit: sed tradidit eum Iudaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam iudicarent. Duxerunt ergo eum flagellis uerberatum, et priusquam cruci affigerent, illuserunt; indutum enim coloris punicei ueste, ac spinis coronatum, quasi regem salutauerunt, et dederunt ei cibum fellis, et miscuerunt ei aceti potionem. Post haec, conspuerunt faciem eius, et palmis ceciderunt. Cumque ipsi carnifices de uestimentis eius contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio. Et cum haec omnia fierent, nullam uocem ex ore suo tamquam si mutus esset, emisit. Tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, crucique affixerunt. Quid ego hic in tanto facinore deplorem? aut quibus uerbis tantum nefas conquerar? Non enim Gauianam crucem describimus, quam Marcus Tullius uniuersis eloquentiae suae neruis ac uiribus, uelut effusis totius ingenii fontibus, prosecutus est, facinus indignum esse proclamans, ciuem Romanum contra omnes leges in crucem esse sublatum. Qui quamuis innocens fuerit, et illo supplicio indignus, mortalis tamen, et ab homine scelesto, qui iustitiam ignoraret, affectus est. Quid de huius crucis indignitate dicemus, in qua Deus a cultoribus Dei suspensus est atque suffixus? Quis tam facundus, et tanta rerum uerborumque copia instructus existet? quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt? Haec autem sic futura fuisse, et prophetarum uocibus, et Sibyllinis carminibus denuntiatum est. Apud Esaiam (cap. 50) ita scriptum inuenitur: Non sum contumax, neque contradico: dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas: faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. Similiter Dauid in psalmo XXXIV: Congregata sunt super me flagella, et ignorauerunt: dissoluti sunt, nec compuncti sunt: tentauerunt me, et deriserunt derisu; et striderunt super me dentibus suis. Sibylla quoque eadem futura monstrauit: {uerba graeca} Item de silentio eius, quod usque ad mortem pertinaciter tengrit, Esaias iterum sic locutus est (cap. LIII) : Sicut ouis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondentibus se sine voce, sic non aperuit os suum. Et Sibylla supra dicta {uerba graeca} De cibo uero et potu, quem, antequam eum figerent, illi obtulerunt, Dauid in psalmo LXVIII sic ait: Et dederunt in escam meam fel; et in siti mea potum mihi dederunt acetum Idem hoc futurum etiam Sibylla concionata est: {uerba graeca} Fore autem ut Iudaei manus inferrent Deo suo, eumque interficerent, testimonia prophetarum haec antecesserunt. Apud Esdram ita scriptum est: Et dixit Esdras ad populum: Hoc pascha Saluator noster est, et refugium nostrum. Cogitate, et ascendat in cor uestram, quoniam habemus humiliare eum in signo, et post haec sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in aeternum tempus, dicit Dominus Deus uirtutum. Si non credideritis ei, neque exaudieritis annuntiationem eius, eritis derisio in gentibus. Unde apparet Iudaeos nullam aliam spem habere, nisi se abluerint a sanguine, ac sperauerint in eum ipsum quem negauerunt. Esaias (cap. LV) quoque facinus eorum designat, et dicit: In humilitate iudicium eius sublatum est. Natiuitatem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius; a facinoribus populi mei adductus est ad mortem. Et dabo malos pro sepultura eius, et diuites pro morte eius: quia facinus non fecit, neque insidias ore suo locutus est. Propterea ipse consequetur multos, et fortium diuidet spolia; propterea quod traditus est ad mortem, et inter facinorosos deputatus est: et ipse peccatum multorum pertulit, et propter facinora illorum traditus est. Dauid quoque in psalmo XCIII: Captabunt in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus est mihi Dominus in refugium. Hieremias (cap. XI) : Domine, significa mihi, et cognoscam: tunc uidi meditationes eorum; ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitationem, dicentes: Venite, mittamus lignum in panem eius, et eradamus e terra uitam eius, et nomen eius non erit in memoria amplius. Lignum autem crucem significat, et panis corpus eius, quia ipse est cibus, et uita omnium qui credunt in carnem quam portauit, et in crucem qua pependit. De qua tamen apertius ipse Moses in Deuteronomio ita praedicauit: Et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes uitae tuae. Idem rursus in Numeris (cap. XXIII) : Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur. Zacharias (cap. XVI) , etiam sic tradidit: Et intuebuntur in me, quem transfixerunt. Item Dauid in psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt, et uiderunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam sortem miserunt. Quae utique Propheta non de se locutus est. Fuit enim rex, et numquam perpessus est illa. Sed Spiritus Dei per eum loquebatur, qui fuerat illa passurus post annos mille et quinquaginta. Tot enim colliguntur anni a regno Dauid usque ad crucem Christi. Sed et Solomon, filius eius, qui Hierosolymam condidit, eam ipsam perituram esse in ultionem sanctae crucis prophetauit: Quod si auertimini a me, dicit Dominus, et non custodieritis ueritatem meam, reiiciam Israel a terra quam dedi illis: et domum hanc, quam aedificaui illis in nomine meo, proiiciam illam ex omnibus; et erit Israel in perditionem, et in improperium populo: et domus haec erit deserta; et omnis qui transibit per illam, admirabitur, et dicet: Propter quam rem fecit Dominus terrae huic et huic domui haec mala? Et dicent: Quia reliquerunt Dominum Deum suum, et persecuti sunt regem suum dilectissimum Deo, et cruciauerunt illum in humilitate magna, propter hoc importauit illis Deus mala haec. [4,19] CAPUT XIX. Quid amplius iam de facinore Iudaeorum dici potest, quam excaecatos tum fuisse, atque insanabili furore correptos, qui haec quotidie legentes neque intellexerunt, neque quin facerent cauere potuerunt? Suspensus igitur atque affixus exclamauit ad Dominum uoce magna, et ultro spiritum posuit. Et eadem hora terrae motus factus est. Et uelum templi, quod separabat duo tabernacula, scissum est in duas partes; et sol repente subductus est, et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt. Qua de re propheta testatur: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et tenebrabitur dies lucis; et conuertam dies festos uestros in luctum, et cantica uestra in lamentationem. Item Hieremias: Exterrita est quae parit, et taeduit animam; et subiuit sol ei, cum adhuc medius dies esset; confusa est, et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum. Et Sibylla: {uerba graeca}. Cum haec facta essent, ne prodigiis quidem coelestibus facinus suum intelligere quiuerunt. Sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis surrepto et amoto corpore, uniuersi resurrexisse eum crederent, et fieret multo maior in plebe confusio, detraxerunt eum cruci, et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt. Verum tertio die, ante lucem terrae motu facto, repente patefactum est sepulcrum, et custodibus, quos attonitos obstupefecerat pauor, nihil uidentibus, integer e sepulcro ac uiuus egressus, in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret: in sepulcro uero nihil repertum est, nisi exuuiae quibus inuolutum corpus incluserant. Illum autem apud inferos non remansurum, sed die tertio resurrecturum, prophetae cecinerant. Dauid in psalmo XV: Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis sanctum tuum uidere interitum. Item in tertio: Ego dormiui et somnum cepi, et resurrexi; quoniam Dominus auxiliatus est mihi. Oseas (c. XIII) quoque primus XII prophetarum de resurrectione eius testificatus est: Hic filius meus sapiens; propter quod nunc non resistet in tribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum eruam eum. Ubi est iudicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus? Idem alio loco: Viuificabit nos post biduum die tertio. Et ideo Sibylla impositurum esse morti terminum dixit post tridui somnum: {uerba graeca}. Vitam enim nobis acquisiuit morte superata. Nulla igitur spes alia consequendae immortalitatis homini datur, nisi crediderit in eum, et illam crucem portandam patiendamque susceperit. [4,20] CAPUT XX. Profectus ergo in Galilaeam (noluit enim se Iudaeis ostendere, ne adduceret eos in poenitentiam, atque impios resanaret), discipulis iterum congregatis Scripturae sanctae litteras, id est prophetarum arcana, patefecit; quae antequam pateretur, perspici nullo modo poterant, quia ipsum passionemque eius annuntiabant. Idcirco Moses, et iidem ipsi prophetae legem, quae Iudaeis data erat, Testamentum uocant; quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest, nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est. Itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum, id est, reuelari et intelligi mysterium Dei non potuisset. Verum Scriptura omnis in duo Testamenta diuisa est. Illud quod aduentum passionemque Christi antecessit, id est lex et prophetae, Vetus dicitur; ea uero quae post resurrectionem eius scripta sunt, Nouum Testamentum nominantur. Iudaei Veteri utuntur, nos nouo: sed tamen diuersa non sunt, quia Nouum Veteris adimpletio est, et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos haeredes regni aeterni fecit, abdicato et exhaeredato populo Iudaeorum; sicut Hieremias propheta testatur (cap. XXXI) , cum loquitur talia: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quia ipsi non perseuerauerunt in testamento meo et ego neglexi eos, dicit Dominus. Item alio loco (cap. VI) similiter ait: Dereliqui domum meam; dimisi haereditatem meam in manus inimicorum eius. Facta est haeriditas mea mihi, sicut leo in silua: dedit ipsa super me uocem suam; ideo odi eam. Cum sit haereditas eius, coeleste regnum, non utique ipsam haereditatem se dicit odisse, sed haeredes, qui aduersus eum ingrati et impii extiterunt. Facta est, inquit, mihi haereditas mea, sicut leo: id est, praeda et deuoratio factus sum haeredibus meis, qui me immolauerunt sicut pecus. Dedit super me uocem suam; id est, sententiam aduersus me mortis crucisque dixerunt. Nam quod superius ait consummaturum se domui Iuda testamentum nouum, ostendit, uetus illud testamentum, quod per Mosem est datum, non fuisse perfectum; id autem, quod per Christum dari haberet, consummatum fore. Domus autem Iuda et Israel non utique Iudaeos significat, quos abdicauit, sed nos, qui ab eo conuocati ex Gentibus, in illorum locum adoptionemque successimus, et appellamur filii Iudaeorum; quod declarat Sibylla, cum dicit: {uerba graeca}. Quos autem futurum esset id genus, Esaias docet (cap. XLII) , apud quem Pater summus ad Filium loquitur, dicens: Ego Dominus Deus, uocaui te ad iustitiam, et tenebo manum tuam, et confirmabo te, et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex uinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris. Cum igitur nos antea tamquam caeci, et tamquam carcere stultitiae inclusi, sederemus in tenebris, ignorantes Deum et ueritatem, illuminati ab eo sumus, qui nos testamento suo adoptauit, et liberatos malis uinculis, atque in lucem sapientiae productos, in haereditatem regni coelestis adsciuit. [4,21] CAPUT XXI. Ordinata uero discipulis suis Euangelii ac nominis sui praedicatione, circumfudit se repente nubes, eumque in coelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat (cap. VII) , dicens: Et ecce in nubibus coeli ut filius hominis ueniens, usque ad uetustum dierum peruenit. Discipuli uero per prouincias dispersi fundamenta Ecclesiae ubique posuerunt, facientes et ipsi in nomine magistri Dei magna, et pene incredibilia miracula; quia discedens instruxerat eos uirtute ac potestate, qua posset nouae annuntiationis ratio fundari, et confirmari: sed et futura aperuit illis omnia, quae Petrus et Paulus Romae praedicauerunt, et ea praedicatio in memoriam scripta permansit; in qua cum multa alia mira, tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breue tempus immitteret Deus regem, qui expugnaret Iudaeos, et ciuitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame sitique confectos obsideret. Tum fore ut corporibus suorum uescerentur, et consumerent se inuicem; postremo ut capti uenirent in manus hostium, et in conspectu suo uexari acerbissime coniuges suas cernerent, uiolari ac prostitui uirgines, diripi pueros, allidi paruulos, omnia denique igni ferroque uastari, captiuos in perpetuum terris suis exterminari; eo quod exultauerint super amantissimum et probatissimum Dei Filium. Itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Iudaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit, fecitque omnia quae illi futura praedixerant. [4,22] CAPUT XXII. Confirmata sunt, ut opinor, quae falsa et incredibilia putantur ab iis, quos uera coelestium litterarum doctrina non imbuit: sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi, qui nimium non sine malo suo sapiunt, rebusque diuinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem; ut tandem aliquando quando peruideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum. Et quamquam apud bonos iudices satis habeant firmitatis uel testimonia sine argumentis, uel argumenta sine testimoniis; nos tamen non contenti alterutro sumus, cum suppetat nobis utrumque, ne cui peruerse ingenioso, aut non intelligendi, aut contra disserendi locum relinquamus. Negant fieri potuisse, ut naturae immortali quidquam decederet. Negant denique Deo dignum, ut homo fieri uellet, seque infirmitate carnis oneraret; ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subiiceret: quasi non facile illi esset, ut citra corporis imbecillitatem se hominibus ostenderet, eosque iustitiam doceret (siquidem id uolebat) maiore auctoritate, ut professi Dei. Tunc enim cunctos fuisse praeceptis coelestibus parituros, si ad ea uirtus ac potestas Dei praecipientis accederet. Cur igitur (aiunt) ad docendos homines non ut Deus uenit? Cur se tam humilem imbecillemque constituit, ut ab hominibus et contemni, et poena affici posset? cur uim ab imbecillis, et mortalibus passus est? cur non manus hominum, aut uirtute repulit, aut diuinitate uitauit? cur non maiestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit? sed ut inualidus in iudicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus. Refutabo haec diligenter, nec quemquam patiar errare. Illa enim magna et mirabili ratione sunt facta; quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet Deum ab hominibus esse cruciatum, uerum etiam facile peruidebit ne Deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent. [4,23] CAPUT XXIII. Quicumque praecepta dat hominibus ad uitam, moresque fingit aliorum, quaero debeatne ipse facere quae praecipit, an non debeat? Si non fecerit, soluta praecepta sunt. Si enim bona sunt quae praecipiuntur, si uitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetuque hominum segregare inter quos agit; et ipsi eodem modo uiuendum est, quo docet esse uiuendum, ne si aliter uixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat, leuioremque doctrinam suam faciat, si reipsa resoluat, quod uerbis nitatur adstringere. Unusquisque enim, cum audit praecipientem, non uult imponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi ius libertatis adimatur; respondet itaque doctori hoc modo: Non possum facere quae iubes, quoniam sunt impossibilia. Vetas me irasci, uetas cupere, uetas libidine commoueri, uetas dolorem, uetas mortem timere: sed hoc adeo contra naturam est, ut his affectibus animalia uniuersa subiecta sint; uel si adeo putas repugnari posse naturae, et tu ipse quae praecipis fac, ut sciam fieri posse. Cum autem ipse non facias, quae insolentia est, ut homini libero imponere uelis leges quibus ipse non pareas? Prius disce, qui doces, et antequam mores aliorum corrigas, tuos corrige. Quis neget iustam esse hanc responsionem? Quin etiam in contemptum ueniet huiusmodi doctor, et deludetur uicissim, quia uidebitur et ipse deludere. Quid ergo faciet ille praeceptor, si haec ei fuerint opposita? quomodo adimet excusationem contumacibus, nisi ut praesentibus factis doceat, possibilia se docere? Unde euenit, ut philosophorum praeceptis nullus obtemperet. Homines enim malunt exempla, quam uerba; quia loqui facile est, praestare difficile. Utinam quidem tam multi bene facerent, quam multi loquuntur bene. Sed qui praecipiunt, nec faciunt, abest ab iis fides. Et si homines fuerint, contemnentur ut leues; si Deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae. Superest ut factis uerba firmentur, quod philosophi facere nequeunt: itaque cum ipsi praeceptores uincantur affectibus, quos uinci praedicant oportere, neminem possunt ad uirtutem, quam falso praedicant, erudire; ob eamque causam putant, neminem adhuc perfectum extitisse sapientem, id est, in quo summae doctrinae ac scientiae summa uirtus et perfecta iustitia consenserit, quod quidem uerum fuit. Nemo enim post mundum conditum talis extitit, nisi Christus, qui et uerbo sapientiam tradidit, et doctrinam praesenti uirtute firmauit. [4,24] CAPUT XXIV. Age, nunc consideremus, an doctor e coelo missus possit non esse perfectus. Nondum de hoc loquor, quem uenisse a Deo negant. Fingamus aliquem de coelo esse mittendum, qui uitam hominum rudimentis uirtutis instituat, et ad iustitiam formet. Nemini dubium potest esse, quin is doctor, qui coelitus mittitur, tam scientia sit rerum omnium quam uirtute perfectus; ne nihil inter coelestem terrenumque differat. Nam in homine interna et propria doctrina esse nullo pacto potest. Nec enim mens terrenis uisceribus inclusa, et tabe corporis impedita, aut comprehendere per se potest, aut capere ueritatem, nisi aliunde doceatur. Et si maxime possit, summam tamen uirtutem capere nequeat, et omnibus uitiis resistere, quorum materia in uisceribus continetur. Eo fit, ut terrenus doctor perfectus esse non possit. At uero coelestis, cui scientiam diuinitas, uirtutem immortalitas tribuit, in docendo quoque, sicut in caeteteris, perfectus et consummatus sit necesse est. At id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus assumat. Cur autem fieri non possit, ratio clara est. Nam si ueniat ad homines, ut Deus, ut omittam, quod mortales oculi claritatem maiestatis eius conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe Deus uirtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet, quae docebit, ac per hoc doctrina eius perfecta non erit. Alioqui si summa uirtus est, dolorem patienter pro iustitia officioque perferre, si uirtus est, mortem ipsam et intentatam non metuere, et illatam fortiter sustinere; debet ergo doctor ille perfectus, et docere ista praecipiendo, et confirmare faciendo; quia qui dat praecepta uiuendi, amputare debet omnium excusationum uias, ut imponat hominibus parendi necessitatem, non ui aliqua, sed pudore, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere, si uellent, et non parentibus poena, quia poterant parere, si uellent. Quomodo ergo poterit amputari excusatio, nisi ut qui docet, faciat quae docet, et si quasi praeuius, et manum porrigat seculuro? quemadmodum autem potest facere quae docet, si non sit similis ei quem docet? Nam si nulli subiectus sit passioni, potest ei docenti homo sic respondere: Volo equidem non peccare; sed uincor; indutus sum enim carne fragili, et imbecilla; haec est, quae concupiscit, quae irascitur, quae dolet, quae mori timet. Itaque ducor inuitus, et pecco, non quia uolo, sed quia cogor. Sentio me et ipse peccare: sed necessitas fragilitatis impellit, cui repugnare non possum. Quid ad haec respondebit praeceptor ille iustitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem, qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat, etiam carnem posse capere uirtutem? Contumacia enim redargui non potest, nisi exemplo. Nam habere non possunt, quae doceas, firmitatem, nisi ea prior feceris; quia natura hominum procliuis in uitia, uideri uult non modo cum uenia, sed etiam cum ratione peccare. Oportet magistrum doctoremque uirtutis homini simillimum fieri, ut uincendo peccatum, doceat hominem uinci ab eo posse peccatum. Si uero sit immortalis, exemplum proponere homini nullo modo potest. Existet enim constans aliquis, ac dicet: Tu quidem non peccas, quia liber es ab hoc corpore; non concupiscis, quia immortali nihil est necessarium. Mihi uero multis rebus opus est, ut tuear hanc uitam. Mortem non times, quia ualere in te non potest. Dolorem contemnis, quia nullam uim pati potes. At ego mortalis utrumque timeo, quia cruciatus mihi grauissimos inferunt, quos tolerare carnis infirmitas non potest. Doctor itaque uirtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferre; ne quis, quod peccat, necessitati potius adscribat, quam culpae suae. Ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est; ut si forte dixerit: Impossbilia praecipis; respondeat: Ecce ipse facio. At ego carne indutus sum, cuius est peccare proprium. Et ego eamdem carnem gero; et tamen peccatum in me non dominatur. Mihi opes contemnere difficile est, quia uiui aliter non potest in hoc corpore. Ecce et mihi corpus est; et tamen pugno contra omnem cupiditatem. Non possum pro iustitia nec dolorem ferre, nec mortem, quia fragilis sum. Ecce et in me dolor ac mors habet potestatem, et ea ipsa quae times uinco, ut uictorem te faciam doloris ac mortis. Prior uado per ea, quae sustineri non posse praetendis; si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem. Sublata est hoc modo omnis excusatio; et fateri hominem necesse est, sua culpa iniustum esse qui doctorem uirtutis, et eumdem ducem non sequatur. Vides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse mortali potest, quam immortalis, quia patientiam docere non potest, qui subiectus passionibus non est. Nec hoc tamen eo pertinet, ut hominem Deo praeferam: sed ut ostendam, neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem Deus, ut auctoritate coelesti necessitatem parendi hominibus imponat; neque Deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adimplendo, caeteros parendi necessitate constringat. Liquido ergo apparet, eum, qui uitae dux et iustitiae sit magister, corporalem esse oportere; nec aliter fieri posse, ut sit illius plena et perfecta doctrina, nisi habeat radicem ac fundamentum, stabilisque apud homines ac fixa permaneat: ipsum autem subire carnis ac corporis imbecillitatem, uirtutemque in se recipere, cuius doctor est, ut eam simul, et uerbis doceat, et factis. Item subiectum esse morti, et passionibus cunctis; quoniam et in passione toleranda, et in morte subeunda uirtutis officia uersantur: quae omnia, ut dixi, consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri. [4,25] CAPUT XXV. Discant igitur homines, et intelligant, quare Deus summus, cum legatum ac nuntium suum mitteret, ad crudiendam praeceptis iustitiae suae mortalitatem, mortali uoluerit eum carne indui, et cruciatu affici, et morte multari. Nam cum iustitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi uiuam legem, ut nomen ac templum nouum conderet; ut uerum ac pium cultum per omnem terram uerbis et exemplo seminaret. Sed tamen, ut certum esset a Deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus: sed ut appareret etiam in homine illum esse coelestem, creatus est sine opera genitoris. Habebat enim spiritalem patrem Deum; et sicut pater spiritus eius Deus sine matre, ita mater corporis eius uirgo sine patre. Fuit igitur et Deus et homo, inter Deum atque hominem medius constitutus. Unde illum Graeci mesiuthn uocant, ut hominem perducere ad Deum posset, id est, ad immortalitatem: quia si Deus tantum fuisset (ut supra dictum est) exempla uirtutis homini praebere non posset; si homo tantum, non posset homines ad iustitiam cogere, nisi auctoritas, ac uirtus homine maior accederet. Etenim cum constet homo ex carne et spiritu, et oporteat spiritum iustitiae operibus emereri, ut fiat aeternus; caro quoniam terrena est, ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum, et ab immortalitate ducit ad mortem. Ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad immortalitatem nullo pacto poterat: quoniam caro impedit spiritum, quominus Deum sequatur. Est enim fragilis, et subiecta peccato: peccatum autem pabulum mortis est. Itaque idcirco mediator aduenit, id est Deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet morti hominem, cuius est dominatio in carnem. Ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis, doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac uoluntatis. Una enim nobis, et magna, et praecipua cum carne luctatio: cuius infinitae cupiditates premunt animam, nec dominium retinere patiuntur: sed eam uoluptatibus et illecebris suauibus mancipatam morte afficiunt sempiterna. Quibus ut repugnare possemus, Deus nobis uiam superandae carnis, et aperuit, et ostendit. Quae uirtus perfecta, et omnibus numeris absoluta, coronam uincentibus et mercedem immortalitatis impertit. [4,26] CAPUT XXVI. Dixi de humilitate, et fragilitate, et passione, cur haec Deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est, et uis enarranda. Quid summus pater a principio disposuerit, et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum diuinatio Prophetarum, quae in Christum uera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet. Quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam, sicut etiam diuina illa opera, quae fecit: quorum uis et potentia ualebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. Aperuit caecorum lumina coelestis uirtus, et lucem non uidentibus reddidit. Et hoc facto significabat fore, ut conuersus ad gentes quae Deum nesciebant, insipientium pectora illuminaret luce sapientiae, et ad ueritatem contemplandam oculos cordis aperiret. Vere enim caeci sunt, qui coelestia non uidentes, et tenebris ignorantiae circumfusi, terrena et fragilia uenerantur. Patefecit aures surdorum. Non utique hactenus uis illa coelestis operata est: sed declarabat breui fore, ut qui erant ueritatis expertes, et audirent, et intelligerent diuinas Dei uoces. Vere enim surdos dixeris, qui coelestia et uera, et facienda non audiunt. Mutorum linguas in eloquium soluit admirabilis, etiam cum fieret, potentia: sed inerat huic uirtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum, ut rerum coelestium nuper ignari, percepta sapientiae disciplina, de Deo, et ueritate dissererent. Nam qui rationem diuinitatis ignorat, is uere elinguis et mutus est, licet omnium disertissimus. Lingua enim cum uerum loqui coeperit, id est, uirtutem maiestatemque Dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur. Quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est; et ideo infans sit necesse est, qui diuina proloqui non potest. Pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformauit laudabilis diuini operis fortitudo: sed figura id continebat; quod cohibitis erroribus uitae secularis ac deuiae, iter ueritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad Dei gratiam consequendam. Is enim uere claudus existimandus est, qui caligine ac tenebris insipientiae implicatus, et quo tendat ignarus, offensibilibus et caducis gressibus per uiam mortis incedit. Item labes et maculas inquinatorum corporum repurgauit, non exigua immortalis potentiae opera: uerum id portendebat haec uis, quod peccatorum labibus, ac uitiorum maculis inquinatos, doctrina eius purificatura esset eruditione iustitiae. Leprosi enim uere atque elephantiaci debent haberi, quos uel infinitae cupiditates ad scelera, uel insatiabiles uoluptates ad flagitia compellunt, et dedecorum maculis inustos labe afficiunt sempiterna. Iacentia mortuorum corpora erexit, eosque nominibus suis inclinatos a morte reuocauit. Quid congruentius Deo? Quid miraculo dignius omnium saeculorum, quam decursam uitam resignasse, completisque hominum temporibus tempora adiecisse perpetua, arcana mortis reuelasse? Sed haec inenarrabilis potestas imago uirtutis maioris fuit, quae demonstrabat tantam uim habituram esse doctrinam suam, ut gentes in orbe toto, quae alienae a Deo, subiectae morti fuerunt, cognitione ueri luminis animatae, ad immortalitatis praemia peruenirent. Eos enim recte mortuos existimaueris, qui datorem uitae Deum nescientes, atque animas suas a coelo in terram deprimentes, in laqueos aeternae mortis incurrunt. Quae igitur tum faciebat in praesens, imagines erant futurorum; quae in laesis affectisque corporibus exhibebat, ea spiritalium figuram gerebant, ut et in praesenti uirtutis non terrena opera monstraret, et in futurum potestatem coelestis suae maiestatis ostenderet. Ergo sicut opera eius significantiam quoque maioris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex, nec superuacua, nec fortuita praecessit. Sed ut illa, quae fecit, magnam uirtutem ac potestatem doctrinae eius significabant: sic ea, quae passus est, odio futuram esse sapientiam nuntiabant. Aceti enim potus, ac fellis cibus, acerbitates et amaritudines in hac uita sectatoribus ueritatis pollicebatur. Et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo uirtus ipsa proponit; tamen illius modi potus, et cibus in os doctoris nostri ueniens, pressurarum nobis, ac laborum et miseriarum praebebat exemplum. Quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos, qui ueritatem sequuntur; quoniam ueritas acerba est, et inuisa omnibus, qui uirtutis expertes, uitam suam mortiferis uoluptatibus dedunt. Nam corona spinea capiti eius imposita id declarabat, fore ut diuinam sibi plebem de nocentibus congregaret. Corona enim dicitur, circumstans in orbem populus. Nos autem, qui ante cognitionem Dei fuimus iniusti, spinae, id est mali et nocentes eramus, ignorantes quid esset bonum; et a iustitiae notione atque operibus alieni, omnia scelere ac libidine polluebamus. Electi ergo ex dumis et sentibus sanctum Dei caput cingimus; quia conuocati ab ipso, et circumfusi undique ad eum, magistro ac doctori Deo, assistimus, regemque illum mundi et omnium uiuentium Dominum coronamus. Quod uero ad crucem spectat, magna in ea uis ac ratio est, quam nunc conabor ostendere. Deus namque (sicut superius exposui) cum statuisset hominem liberare, magistrum uirtutis legauit in terram, qui et praeceptis salutaribus formaret homines ad innocentiam, et operibus factisque praesentibus iustitiae uiam panderet, qua gradiens homo, et doctorem suum sequens, ad uitam aeternam perueniret. Is igitur corporatus est, et ueste carnis indutus, ut homini, ad quem docendum uenerat, uirtutis et exempla, et incitamenta praeberet. Sed cum in omnibus uitae officiis iustitiae specimen praebuisset, ut doloris quoque patientiam mortisque contemptum, quibus perfecta et consummata sit uirtus, traderet homini, uenit in manus impiae nationis, cum et uitare potuisset scientia futuri quam gerebat, et repellere eadem uirtute, qua mirabilia faciebat. Sustinuit ergo cruciatus, et uerbera, et spinas. Postremo etiam mortem suscipere non recusauit, ut homo illo duce subactam et catenatam mortem cum suis terroribus triumpharet. Cur autem summus pater id potissimum genus mortis elegerit, quo affici eum sineret, haec ratio est. Dicat enim fortasse aliquis: cur si Deus fuit, et mori uoluit, non saltem honesto aliquo mortis genere affectus est? cur potissimum cruce? cur infami genere supplicii, quod etiam homine libero, quamuis nocente, uideatur indignum. Primum quod is, qui humilis aduenerat, ut humilibus et infimis opem ferret, et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere afficiendus fuit, quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino, qui eum non posset imitari. Deinde ut integrum corpus eius conseruaretur, quem die tertio resurgere ab inferis oportebat. Nec enim hoc cuiquam ignorandum est, quod ipse ante de sua passione praedicans etiam id notum fecerit, habere se postestatem, cum uellet, deponendi spiritum et resumendi. Suffixus itaque quia spiritum deposuerat, necessarium carnifices non putauerunt, ossa eius suffringere (sicut mos eorum ferebat.) sed tantummodo latus eius perforauerunt. Sic integrum corpus patibulo detractum est, et sepulcro diligenter inclusum. Quae omnia idcirco facta sunt, ne laesum ac diminutum corpus ad resurgendum inhabile redderetur. Illa quoque praecipua fuit causa, cur Deus crucem maluerit, quod illa exaltari eum fuit necesse, et omnibus gentibus passionem Dei notescere. Nam quoniam is, qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus, et caeteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum, cunctae nationes ex omni orbe concurrerent. Denique nulla gens tam inhumana est, nulla regio tam remota, cui aut passio eius, aut sublimitas maiestatis ignota sit. Extendit ergo in passione manus suas, orbemque dimensus est, ut iam tunc ostenderet, ab ortu solis usque ad occasum, magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum, sub alas suas esse uenturum, signumque illud maximnm, atque sublime, frontibus suis suscepturum. Cuius rei figuram Iudaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de, cruore agni notant. Deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga immunes faceret Hebraeos, praeceperat his, ut agnum candidum sine macula immolarent, ac signum liminibus suis de sanguine eius imponerent. Itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt; non quia cruor pecudis tantam in se uim gerebat, ut hominibus saluti esset: sed imago fuerat rerum futurarum. Agnus enim candidus sine macula Christus fuit, id est innocens, et iustus, et sanctus, qui ab iisdem Iudaeis immolatus, saluti est omnibus qui signum sanguinis, id est crucis qua sanguinem fudit, in sua fronte conscripserint. Frons enim summum limen est hominis; et lignum sanguine delibutum crucis significatio est. Denique immolatio pecudis ab iis ipsis, qui faciunt, pascha nominatur, aipoú touð pauscein, quia passionis figura est, quam Deus praescius futurorum tradidit per Mosen populo suo celebrandam. Sed tum figura ualuit in praesenti ad depellendum periculum; ut appareat, quantum ueritas ipsa ualitura sit, ad plebem Dei protegendam in extrema totius orbis necessitate. Quomodo autem, uel in qua plaga tuti omnes sint futuri, qui signum hoc ueri et diuini sanguinis in summo corporis sui notauerint, in nouissimo libro docebo. [4,27] CAPUT XXVII. Nunc satis est, huius signi potentia quantum ualeat, exponere. Quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui uiderit quatenus adiurati per Christum de corporibus, quae obsederint, fugiant. Nam sicut ipse, cum inter homines ageret, uniuersos daemones uerbo fugabat; hominumque mentes emotas, et malis incursibus furiatas, in sensus pristinos reponebat: ita nunc sectatores eius eosdem spiritus inquinatos de hominibus, et nomine magistri sui, et signo passionis excludunt. Cuius rei non difficilis est probatio. Nam cum diis suis immolant, si assistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant. Nec responsa potest consultus reddere uates. Et haec saepe causa praecipua iustitiam persequendi malis regibus fuit. Cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis assisterent, imposito frontibus signo, deos illorum fugauerunt, ne possent in uisceribus hostiarum futura depingere. Quod cum intelligerent aruspices, instigantibus iisdem daemonibus, quibus prosecant, conquerentes profanos homines sacris interesse, egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent Dei templum, seque uero sacrilegio contaminarent, quod grauissimis persequentium poenis expiaretur. Nec tamen ex hoc ipso caeci homines intelligere possunt, aut hanc esse ueram religionem, cui ad uincendum tanta uis inest, aut illam falsam, quae subsistere, aut congredi non potest. Sed aiunt, hoc deos non metu, uerum odio facere; quasi quisquam possit odisse nisi eum, qui aut noceat, aut possit nocere. Immo uero congruens maiestati fuit, ut eos, quos oderant, praesentibus poenis afficerent potius, quam fugerent. Sed quoniam neque accedere ad eos possunt, in quibus coelestem notam uiderint, nec iis nocere, quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus; lacessunt eos per homines, et manibus persequuntur alienis: quos profecto si esse confitentur, uicimus. Necesse est enim ueram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum nouit, et astuciam intelligit, et uim retundit, et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit. Si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur. Quod si esse, et malos esse, inficias non eunt, quid superest, nisi ut alios dicant esse deos, alios daemones? Exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid execrandum sit; habeantne inter se aliquod consortium, an uero inimici sint. Si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus? aut quomodo utriusque generis honorem cultumque miscebimus? Si autem sunt inimici, cur aut daemones deos non timent, aut dii daemones fugare non possunt? Ecce aliquis instinctu daemonis percitus dementit, effertur, insanit: ducamus hunc in Iouis optimi maximi templum; uel, quia sanare homines Iupiter nescit, in Aesculapii uel Appollinis fanum. Iubeat utriuslibet sacerdos, dei sui nomine, ut nocens ille spiritus excedat ex homine: nullo id pacto fieri potest. Quae igitur uis deorum est, si subiectos sibi daemonas non habent? At uero iidem daemones, adiurati per nomen Dei ueri protinus fugiunt. Quae ratio est, ut Christum timeant, Iouem autem non timeant, nisi quod iidem sunt daemones, quos uulgus deos esse opinatur? Denique si constituatur in medio et is, quem constat incursum daemonis perpeti, et Delphici Apollinis uates, eodem modo Dei nomen horrebunt; et tam celeriter excedet de uate suo Apollo, quam ex homine spiritus ille daemoniacus, et adiurato fugatoque deo suo, uates in perpetuum conticescet. Ergo iidem sunt daemones, quos fatentur execrandos esse, iidem dii, quibus supplicant. Si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Iouem daemonibus aggregauit: sed et aliis poetis ac pbilosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant; quorum alterum uerum, alterum falsum est. Illi enim nequissimi spiritus, ubi adiurantur, ibi se daemonas confitentur; ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant, et auocent a ueri Dei notione, per quam solam potest mors aeterna uitari. Iidem sunt, qui deiiciendi hominis causa, uarios sibi cultus per diuersa regionum condiderunt, mentitis tamen assumptisque nominibus, ut fallerent. Nam quia diuinitatem per seipsos affectare non poterant, adsciuerunt sibi nomina potentium regum, sub quorum titulis honores sibi deorum uindicarent. Qui error discuti potest, et in lucem ueritatis protrahi. Nam si quis studet altius inquirere, congreget eos, quibus peritia est ciere ab inferis animas. Euocent Iouem, Neptunum, Vulcanum, Mercurium, Appollinem, patremque omnium Saturnum. Respondebunt ab inferis omnes, et interrogati loquentur, et de se ac Deo fatebuntur. Post haec euocent Christum, non aderit, non apparebit; quia non amplius quam biduo apud inferos fuit. Quid hac probatione certius proferri potest? Ego uero non dubito, quin ad ueritatem Trismegistus hac aliqua ratione peruenerit, qui de Deo Filio locutus est multa, quae diuinis continentur arcanis. [4,28] CAPUT XXVIII. Quae cum ita se habeant, ut ostendimus, apparet nullam aliam spem uitae homini esse propositam, nisi ut abiectis uanitatibus, et errore miserabili, Deum cognoscat, et Deo seruiat, nisi huic temporali renuntiet uitae, ac se rudimentis iustitiae ad cultum uerae Religionis instituat. Hac enim conditione gignimur, ut generanti nos Deo iusta et debita obsequia praebeamus; hunc solum nouerimus, hunc sequamur. Hoc uinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus; unde ipsa Religio nomem accepit, non ut Cicero interpretatus est, a relegendo, qui in libro de Natura deorum secundo ita dixit: «Non enim philosophi solum, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt. Nam qui totos dies precabantur, et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati. Qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent, et tamquam relegerent, ii dicti sunt religiosi, ex religendo, tamquam ex eligendo elegantes, et ex deligendo diligentes, et intelligendo intelligentes. His enim uerbis omnibus inest uis legendi eadem, quae in religioso: ita factum est in superstitioso et religioso, alterum uitii nomen, alterum laudis.» Haec interpretatio quam inepta sit, ex re ipsa licet noscere. Nam si in iisdem diis colendis, et superstitio, et religio uersatur, exigua, uel potius nulla distantia est. Quid enim mihi afferet causae, cur precari pro salute filiorum semel, religiosi, et idem decies facere, superstitiosi esse hominis arbitretur? Si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? Si hora prima; ergo et tota die. Si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plurimae, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt. Non enim nobis odiosi uidentur ii famuli, qui assidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis chari. Cur igitur sit in culpa, et nomen reprehensibile suscipiat, qui aut filios suos magis diligit, aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus? Quod argumentum etiam ex contrario ualet. Si enim totos dies precari et immolare criminis est; ergo et semel. Si superstites filios subinde optare uitiosum est, superstitiosus igitur est et ille, qui etiam raro id optauerit. Aut cur uitii nomen, si ex eo tractum, quo nihil honestius, nihil iustius optari potest? Nam quod, ait religiosos a relegendo appellatos, qui retractent ea diligenter, quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi, qui hoc saepe in die faciant, religiosorum nomen amittant; cum multo utique diligentius ex assiduitate ipsa relegant ea, quibus dii coluntur? Quid ergo est? Nimirum religio ueri cultus est, superstitio falsi. Et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas, aut quid precere. Sed quia deorum cultores religiosos se putant, cum sint superstitiosi, nec religionem possunt a superstitione discernere, nec significantiam nominum exprimere, diximus nomen Religionis a uinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi Deus religauerit, et pietate constrinxerit; quia seruire nos ei ut domino, et obsequi ut patri necesse est. Melius ergo id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait, religionum se nodos exsoluere. Superstitiosi autem uocantur, non qui filios suos superstites optant (omnes enim optamus;) sed aut ii, qui superstitem memoriam defunctorum colunt, aut qui parentibus suis superstites, colebant imagines eorum domi tanquam deos penates. Nam qui nouos sibi ritus assumebant, ut deorum uice mortuos honorarent, quos ex hominibus in coelum receptos putabant, hos superstitiosos uocabant. Eos uero, qui publicos et antiquos deos colerent, reliogiosos nominabant. Unde Virgilius: Vana superstitio, ueterumque ignara deorum. Sed cum ueteres quoque deos inueniamus eodem modo consecratos esse post obitum; superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt. Nos autem religiosi, qui uni et uero Deo supplicamus. [4,29] CAPUT XXIX. Fortasse quaerat aliquis, quomodo, cum Deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse asseueremus, Deum Patrem et Deum Filium: quae asseueratio plerosque in maximum impegit errorem. Quibus cum probabilia uideantur esse, quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum, et mortalem Deum fateamur. De mortalitate iam diximus: nunc de unitate doceamus. Cum dicimus Deum Patrem, et Deum Filium, non diuersum dicimus, nec utrumque secernimus; quia nec Pater sine Filio esse potest, nec Filius a Patre secerni, si quidem nec Pater sine Filio nuncupari, nec Filius potest sine Patre generari. Cum igitur et Pater Filium faciat, et Filius Patrem, una utrique mens, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo riuus; ille tamquam sol, hic quasi radius a sole porrectus. Qui quoniam summo Patri et fidelis, et carus est, non separatur: sicut nec riuus a fonte, nec radius a sole; quia et aqua fontis in riuo est, et solis lumen in radio: aeque nec uox ab ore seiungi, nec uirtus, aut manus a corpore diuelli potest. Cum igitur a prophetis idem manus Dei, et uirtus, et sermo dicatur, utique nulla discretio est; quia et lingua sermonis ministra, et manus in qua est uirtus, indiuiduae sunt corporis portiones. Propiore uti exemplo libet. Cum quis habet filium, quem unice diligit; qui tamen sit in domo, et in manu patris, licet ei nomen domini potestatemque concedat, ciuili tamen iure et domus una, et unus dominus nominatur. Sic hic mundus una Dei domus est; et Filius ac Pater, qui unanimes incolunt mundum, Deus unus, quia et unus est tamquam duo, et duo tamquam unus. Neque id mirum, cum et Filius sit in Patre, quia Pater diligit Filium, et Pater in Filio, quia uoluntati Patris fideliter paret, nec unquam, faciat aut fecerit, nisi quod Pater aut uoluit, aut iussit. Denique unum Deum esse tam patrem, quam filium, Esaias in illo exemplo, quod superius posuimus, ostendit, cum diceret: Adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est; et non est alius Deus praeter te. Sed et alio loco similiter ait: Sic dicit Deus rex Israel; et qui eruit eum Deus aeternus: Ego primus, et ego nouissimus; et praeter me non est Deus. Cum duas Personas proposuisset, Dei regis, id est, Christi; et Dei Patris, qui eum post passionem ab inferis excitauit, sicut ostendisse diximus Oseam prophetam, qui ait: Et de manu inferorum eruam eum: tamen ad utramque Personam referens, intulit, Et praeter me non est Deus, cum posset dicere praeter nos: sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri. Unus est enim solus, liber, Deus summus, carens origine, quia ipse est origo rerum; et in eo simul et Filius, et omnia continentur. Quapropter cum mens et uoluntas alterius in altero sit, uel potius una in utroque, merito unus Deus uterque appellatur, quia quidquid est in Patre, ad Filium transfluit, et quidquid in Filio, a Patre descendit. Non potest igitur ille summus, ac singularis Deus nisi per Filium coli. Qui solum Patrem se colere putat, sicut Filium non colit, ita ne Patrem quidem. Qui autem Filium suscipit, et nomen eius gerit, is uero cum Filio simul et Patrem colit, quoniam legatus, et nuntius, et sacerdos summi Patris est Filius. Hic templi maximi ianua est, hic lucis uia, hic dux salutis, hic ostium uitae. [4,30] CAPUT XXX. Sed quoniam multae haereses extiterunt, et instinctibus daemonum populus Dei scissus est: determinanda est nobis ueritas breuiter, et in suo proprio domicilio collocanda; ut si quis aquam uitae cupiet haurire, non ad detritos lacus deferatur, qui non habent uenam, sed uberrimum Dei nouerit fontem, quo irrigatus perenni luce potiatur. Ante omnia scire nos conuenit, et ipsum, et legatos eius praedixisse, quod plurimae sectae et haereses haberent existere, quae concordiam sancti corporis rumperent, ac monuisse, ut summa prudentia caueremus, ne quando in laqueos et fraudes illius aduersarii nostri, cum quo nos Deus luctari uoluit, incideremus. Tum dedisse certa mandata, quae in perpetuum custodire deberemus: quorum plerique immemores, deserto itinere coelesti, uias sibi deuias per anfractus et praecipitia condiderunt; per quas partem plebis incautam et simplicem, ad tenebras mortemque deducerent: quod quatenus acciderit, exponam. Fuerunt quidam nostrorum uel minus stabilita fide, uel minus docti, uel minus cauti, qui discidium facerent unitatis, et Ecclesiam dissiparent. Sed ii, quorum fides fuit lubrica, cum Deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes, affectabant maximum sacerdotium, et a potioribus uicti, secedere cum suffragatoribus suis maluerunt, quam eos ferre praepositos, quibus concupierant ipsi ante praeponi. Quidam uero non satis coelestibus litteris eruditi, cum ueritatis accusatoribus respondere non possent, obiicientibus uel impossibile, uel incongruens esse, ut Deus in uterum mulieris includeretur, nec coelestem illam maiestatem ad tantam infirmitatem potuisse deduci, ut hominibus contemptui, derisui, contumeliae et ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta perferret, atque excecrabili patibulo figeretur: quae omnia cum neque ingenio, neque doctrina defendere ac refutare possent (nec enim uim rationemque penitus peruidebant), deprauati sunt ab itinere recto et coelestes litteras corruperunt, ut nouam sibi doctrinam sine ulla radice ac stabilitate componerent. Nonnulli autem falsorum prophetarum uaticinio illecti, de quibus, et ueri prophetae, et ipse praedixerat, exciderunt a doctrina Dei, et traditionem ueram reliquerunt. Sed illi omnes daemoniacis fraudibus irretiti, quas prospicere et cauere debuerant, diuinum nomen et cultum per imprudentiam perdideruat. Cum enim Phryges, aut Nouatiani, aut Valentiniani, aut Marcionitae, aut Anthropiani, aut Ariani, seu quilibet alii nominantur, christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso, humana et externa uocabula induerunt. Sola igitur catholica Ecclesia est, quae uerum cultum retinet. Hic est fons ueritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum Dei, quo si quis non intrauerit, uel a quo si quis exiuerit, a spe uitae ac salutis aeternae alienus est. Neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri. Agitur enim de uita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit. Sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos, et suam esse Catholicam Ecclesiam putant, sciendum est illam esse ueram, in qua est confessio et poenitentia, quae peccata et uulnera, quibus subiecta est imbecillitas carnis, salubriter curat. Haec interim paucis admonendi gratia retuli, ne quis errorem fugere cupiens, maiori implicetur errore, dum penetrale ueritatis ignorat. Postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separatoque opere pugnabimus. Sequitur, ut, quoniam satis de religione uera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de iustitia disseramus.