0 De captivitate Babylonica Ecclesiae Praeludium Martini Lutheri. 1 PRAEFATIO. Ihesus. Martinus Lutherus Augustianus Hermanno Tulichio suo Salutem. 2 Velim, nolim, cogor indies eruditior fieri, tot tantisque magistris certatim me urgentibus et exercentibus. De indulgentiis ante duos annos scripsi, sed sic, ut me nunc mirum in modum poeniteat editi libelli. Haerebam enim id temporis magna quadam superstitione Romanae tyrannidis, unde et indulgentias non penitus reiiciendas esse censebam, quas tanto hominum consensu cernebam comprobari. 3 Nec mirum, quia solus tum uoluebam hoc saxum. At postea, beneficio Syluestri et fratrum adiutus, qui strenue illas tutati sunt, intellexi, eas aliud non esse quam meras adulatorum Romanorum imposturas, quibus et fidem dei et pecunias hominum perderent. 4 Atque utinam a Bibliopolis queam impetrare, et omnibus, qui legerunt, persuadere, ut uniuersos libellos meos de indulgentiis exurant, et pro omnibus, quae de eis scripsi, hanc propositionem apprehendant: 5 Indulgentiae sunt adulatorum Romanorum nequiciae. 6 Post haec, Eccius et Emser cum coniuratis suis de primatu Papae me erudire coeperunt, Atque hic etiam, ne hominibus tam doctis ingratus sim, confiteor me ualde promouisse eorum opera. Nempe, cum Papatum negassem diuini, admisi esse humani juris. 7 Sed ut audiui et legi subtilissimas subtilitates istorum Trossulorum, quibus suum Idolum fabre statuunt (est enim mihi ingenium in his rebus non usquequaque indocile), scio nunc et certus sum, Papatum esse regnum Babylonis, et potentiam Nimroth robusti uenatoris. Proinde et hic, ut amicis meis omnia prosperrime cedant, oro librarios, oro lectores, ut iis, quae super hac re edidi, exustis hans propositionem teneant: 8 Papatus est robusta uenatio Romani Episcopo. 9 Probatur ex rationibus Eccianis, Emseranis et Lipsensis Lectoris Biblici. 10 Nunc de utriusque speciei communione mihi schola luditur, et de nonnullis aliis maximis rebus; hic labor est, ne et hos frustra Cratippos meos audiam. Scripsit quidam frater Cremonensis Italus reuocationem Martini Lutheri ad sanctam sedem, Hoc est, qua non ego (ut uerba sonant) sed qua ipse me reuocat (sic enim Itali hodie incipiunt latinisare). 11 Scripsit in me de utraque specie sacramenti frater alius Lipsensis Germanus, lector ille, ut nosti, totius Canonis Biblici, facturus (ut audio) adhuc maiora et mira mirabilia. Italus sane cautus nomen suum obticuit, forte exemplum Caietani et Syluestri ueritus. Lipsensis contra, sicut decet strenuum et ferocem Germanum, multis tituli uersibus nomen suum, uitam suam, sanctitatem suam, scientiam suam, officium suum, gloriam suam, honorem suum, pene et Calopodia sua celebrauit. 12 Hic procul dubio non mediocria discam, quandoquidem ad ipsum filium dei scribitur nuncupatoria Epistola. tam familiares sunt hi sancti Christo regnanti in coelis. Deinde tres mihi picae hic uidentur loqui, una, bene latina, altera, melius graeca, tertia, optime Haebraica. Quid hic mihi, Hermanne mi, agendum putas aliud, quam, ut aures arrigam? Res Lipsiae agitur per obseruantiam sanctae Crucis. 13 Hactenus ego stultus sensi, pulchrum fore, si pro laicis utraque species sacramenti porrigenda statueretur Concilio generali. Hanc sententiam frater plus quam doctissimus correcturus dicit, Neque praeceptum esse, neque consultum, siue a Christo, siue Apostolis, ut utraque species porrigatur laicis, Ideoque Ecclesiae relictum iuditio, quid hic faciendum omittendumue sit, cui necesse sit obedire. Haec ille. 14 Rogas forte, quae intemperiae hominem agitent, aut contra quem scribat, cum ego non damnarim unius speciei usum, et Ecclesiae iudicio reliquerim, utriusque usum statuendum. Id quod et ipse conatur asserere, eo ipso contra me pugnaturus. 15Respondeo, id genus disputandi omnibus familiare esse, qui contra Lutherum scribunt, ut hoc asserant quod impugnant, aut fingant quod impugnent. Sic Syluester, Sic Eccius, sic Emser, sic Colonienses quoque et Louanienses, a quorum ingenio si hic frater recessisset, contra Lutherum non scripsisset. 16Sed accidit huic homini aliquid prae caeteris foelicius. Cum enim esse probaturus, neque praeceptum, neque consultum, sed arbitrio Ecclesiae relictum utriusque speciei usum, inducit scripturas, quibus probet, praecepto Christi esse unam pro laicis statutam speciem. 17Vt sic uerum sit, nouo hoc scripturae Interprete, unam speciem non praeceptam, et simul praeceptam esse a Christo. Huius genere disputationis nouae, scis, ut Lipsenses isti Dialectici peculiariter utantur. Nonne et Emser, cum priore suo libello profeteretur, sese candide de me loqui, et a me conuictus de teterrima inuidia foedisque mendaciis, in posteriore me confutaturus, utrunque plane confitetur, et nigro et candido animo sese scripsisse? Bonus scilicet uir, ut nosti. 18Sed audi nostrum speciosum speciatorem, apud quem idem est, arbitrium Ecclesiae, et praeceptum Christi, Rursus, idem praeceptum Christi, et non praeceptum Christi, qua dexteritate probet, unam tantum speciem laicis, praecepto Christi, id est, arbitrio Ecclesiae, dandam. 19Literis enim maiusculis signat in hunc modum: FVNDAMENTVM INFALLIBILE. Deinde, tractat c. vi. Iohan. incredibili sapientia, ubi Christus de pane coeli et pane uitae, qui est ipse, loquitur. quae uerba, homo doctissimus, non modo ad sacramentum altaris trahit, uerum et hoc facit, ut, quia Christus dixerat: Ego sum panis uiuus, et non: Ego sum calix uiuus, concludat, non nisi unam speciem sacramenti pro laicis eo loco institutam. 20Quod uero sequitur: Caro mea uere est cibus, et sanguis meus vere est potus, Item: Nisi manducaueritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, cum pro utraque specie uideretur fraterno cerebro inuicte contra unam pugnare, Hui quam foeliciter et docte eludit, in hunc modum, Quod Christus his uerbis aliud non uoluit, quam, qui unam speciem acciperet, sub eadem utrunque, carnem et sanguinem, acciperet. Haec ille, pro fundamento suo infallibili tam digne sancta coelestique obseruantia structurae. 21 Ex isto nunc disce et tu queso mecum, Christum c. vi. Iohan. praecipere unam speciem, sic tamen, ut hoc ipsum praecipere sit id, quod relinqui arbitrio Ecclesiae. Ad hec, Christum in eodem capitulo loqui duntaxat de laicis, non de presbyteris. 22Nam ad hos non pertinet panis uiuus de celo, id est, una species sacramenti, sed forte panis mortis de inferno. Iam, quid de diaconibus et hypodiaconibus fiet? qui neque laici sunt, neque sacerdotes. hos oportet, hoc eximio autore, neque una, neque utraque specie uti. 23Intelligis, mi Tulichi, morem tractandae scripturae obseruanticum et nouum. Sed et hoc disces, Christum Iohan. vi. de sacramento eucharistiae loqui, cum ipse doceat, se loqui de fide incarnati uerbi, dicens: Hoc est opus dei, ut credatis in eum quem ille misit. 24Verum huic Lipsensi Bibliorum professori hoc donandum est, ut e quolibet scripturae loco probet quodlibet. Est enim Theologus Anaxagoricus, immo Aristotelicus, cui nomina et uerba transposita eadem et omnia significant. 25 Sic enim aptat scripturae testimonia, per totum librum, ut, si uelit probare, Christum esse in sacramento, ausit incipere: Lectio libri Apocapypsis beati Iohannis Apostoli; quam enim hoc uerbum apte diceretur, tam sua dicuntur omnia, et existimat homo prudens copia allegatorum se hanc suam maniam ornaturum. 26Praetereo caetera, ne te enecem sentina huius graueolentissimae cloacae. In fine Paulum .i. Corint. xi. adducit, qui accepisse a domino se et tradidisse Corinthiis et panis et calicis usum dicit. Hic iterum noster speciator, sicut ubique scripturas egregie tractans, docet, Paulum ibidem permisisse utranque speciem, non tradidisse. 27Quaeris, unde probet? E capite suo, sicut et illud Johan. vi. Nam hunc lectorem non decet rationem reddere eorum quae dicit, cum sit de professione eorum, qui uisionibus suis omnia probant et docent. Docemur ergo et hic, Apostolum eo loci non ad uniuersos Corinthios scripsisse, sed ad laicos tantum, ideo sacerdotibus illic nihil permisisse, sed priuatos esse uniuerso sacramento. 28Deinde, quod noua grammatica 'Accepi a domino' idem sit, quod: permissum est a domino. Et 'tradidi uobis' id est: permisi uobis. Hoc rogo insigniter nota. Nam, hinc non modo Ecclesiae, sed cuilibet passim nebuloni licebit, hoc magistro, permissionem facere ex uniuersis praeceptis, institutis, ordinationibus Christi et Apostolorum. 29 Video itaque, hominem hunc, angelo Satanae agitatum, et eos qui colludunt, hoc quaerere, ut per me nomen aucupentur in mundo, quasi digni fuerint cum Luthero congredi. sed frustrabitur eos spes sua, et contempti non nominabuntur a me imperpetuum. Vna hac contentus ero responsione ad uniuersos eorum libros. 30 Quod si digni sunt, quos Christus ad sanam mentem reducat, oro, ut id faciat misericordia sua. si digni non sunt, precor, ut non cessent scribere tales libros, et hostes ueritatis, ut non alios mereantur legere. Vulgo et uere dicitur: Hoc scio pro certo, quod, si cum stercore certo, Vinco uel uincor, semper ego maculor. 31Deinde, quia uideo, illis otium et chartas abundare, dabo operam, ut negotium scribenti habeant copiosum. Praecurram enim, ut, dum gloriosissimi uictores de una aliqua mea haeresi (ut eis uidetur) triumphant, ego interim nouam moliar. 32 Cupio enim et ego hos insignes bellorum duces multis titulis ornari. Itaque, dum illi murmurant, a me laudari utriusque speciei communionem, et in maxima ista seque dignissima re foelicissime occupantur, Ego procedam, et iam conabor ostendere, omnes esse impios, qui utriusque speciei communionem laicis denegant. Quod ut commodius faciam, praeludam de captiuitate Ecclesiae Romanae, suo tempore daturus plurima, ubi Papistae doctissimi hunc librum superauerint. 33 Hoc autem facio, ne, si pius aliquis lector mihi fuerit obuius, offendatur stercoribus istis a me tractatis, et iuste queratur, sese nihil legere, quod aut ingenium colat et erudiat, aut saltem occasionem det eruditis cogitationibus. Scis enim, quam iniquo animo ferant amici, me occupari istorum hominum sordidis strophis, quas ipsa lectione dicunt abunde confutari, a me uero meliora expectari, quae Satan per eos tentet impedire. Horum consilia tandem statutum est sequi, et rixandi inuehendique negotium crabronibus istis relinquere. 34 De illo Italo, fratre Cremonensi, nihil dicam, Quod homo simplex et Idiota aliquot locis rhetoricis me conatur ad sanctam sedem reuocare, a qua nondum me recessisse mihi conscius sum, nec ullus commonstrauit. Agit enim potissimum locis illis ridiculis, quod gratia professionis meae et Imperii ad Germanos translati, debeam commoueri. Videturque omnino non tam mei reuocationem, quam laudes Gallorum et Romani Pontificis scribere uoluisse. cui permittendum est, ut hoc qualicunque opusculo obsequium suum testetur. nec meretur dure tractari, cum nulla malitia uideatur agi, nec erudite confutari, cum mera inscitia et imperitia nugetur omnia. 35 PRINCIPIO, neganda mihi sunt septem sacramenta, et tantum tria pro tempore ponenda, Baptismus, Poenitentia, Panis, et haec omnia esse per Romanam curiam nobis in miserabilem captiuitatem ducta, Ecclesiamque sua tota libertate spoliatam. Quanquam, si usu scripturae loqui uelim, non nisi unum sacramentum habeam, et tria signa sacramentalia, de quo latius suo tempore. Nunc de sacramento panis, omnium primo. 36Dicam itaque, quid et in hoc sacramenti ministerio meditatus promouerim. Nam, quo tempore semonem de Eucharistia edebam, in usu communi haerebam, nihil de Papae siue iure siue iniuria sollicitus. At nunc, prouocatus et exercitatus, immo, per uim raptus in hanc harenam, dabo libere, quae sentio. Rideant siue plorent Papistae, uel uniuersi in usum. DE SACRAMENTO PANIS. 37 PRIMVM, c. vi Iohannis in totum est seponendum, ut quod nec syllaba quidem de sacramento loquitur, non modo, quod sacramentum nondum esset institutum, sed multo magis, quod ipsa sermonis et sententiarum consequentia de fide (ut dixi) incarnati uerbi Christum loqui clare ostendunt. 38Dicit enim: uerba mea spiritus et uita sunt, ostendens se de manducatione spirituali loqui, qua qui comedit, uiuit, cum Iudaei de carnali eum intelligerent, ideoque litigarent. At nulla manducatio uiuificat, nisi fidei. haec enim est uere spiritualis et uiua manducatio. Sicut et Augustinus dicit: ut quid paras uentrem et dentem? crede, et manducasti. Sacramentalis enim non uiuificat, cum multi manducent indigne ut non possit de sacramento intelligi hoc loco locutus. 39Sunt sane quidam his uerbis ad sacramentum docendum abusi, ut et Decretali dudum, et multi alii. Sed aliud est, abusiue scripturas, aliud legitime intelligere, alioquin, cum dicit: Nisi manducaueritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam, omnes infantes, omnes infirmos, omnes absentes, aut quoquo modo impeditos, a sacramentali manducatione damnaret, quacunque fide praestaret, si sacramentalem manducationem ibi praecepisset. 40Sic Augustinus li. ii. contra Iulianum ex Innocentio probat, etiam infantes, citra sacramentum, manducare carnem, et bibere sanguinem Christi, id est, eadem fide Ecclesiae communicare. Sit ergo rata haec sententia, c. vi. Iohannis nihil ad rem facere. Vnde et alias scripsi, Boemos non posse pro utraque specie tuenda huic loco fideliter inniti. 41Duo itaque sunt loci, qui de hac re clarissime tractant, Scriptura Euangelica in caena domini, Et Paulus .i. Corint. xi. Quos uideamus. Consonant enim sibi Mattheus, Marcus, et Lucas, Christum dedisse discipulis omnibus totum sacramentum, Et Paulum utranque tradidisse partem certum est, ita, ut nullus tam impudentis frontis unquam fuerit, qui aliud diceret. 42His adde quod Mattheus refert, non de pane Christum dixisse: manducate ex hoc omnes, sed de calice: bibite ex hoc omnes. Et Marcus item non dicit: manduauerunt omnes, sed biberunt ex eo omnes, uterque uniuersitas notam ad calicem, non ad panem ponens, quasi spiritus futurum hoc schisma praeuiderit, quod calicis communionem prohiberet aliquibus, quem Christus omnibus uoluerit esse communem. 43Quanta putas furia in nos insanirent, si uocabulum 'omnes' ad panem, et non ad calicem positum inuenissent, nullum nobis prorsus effugium relinquerent, clamarent, haereticos decernerent, schismaticos damnarent. At cum a nostra parte stet contra ipsos, nullo sinunt sese claudi syllogismo, homines liberrimi arbitrii, etiam in iis, quae dei sunt, mutandis, remutandis, et omnibus confundentis. 44Sed finge me ex aduerso stare, et dominos meos papistas interrogare. Totum sacramentum, seu utraque species, in coena domini, aut datum est solis presbyteris aut simul laicis. Si solis presbyteris (id enim uolunt), iam nullo modo licet ullam speciem dari laicis: non enim temere dandum est, cui Christus prima institutione non dedit. 45Alioquin, si unam Christi institutionem permittimus mutari, iam uniuersas eius legis fecimus irritas, et quilibet audebit dicere, se non ligari ulla eius lege aut institutione. Vna enim indiuidua tollit in scriptura maxime uniuersalem. Si simul et laicis, iam ineuitabiliter sequitur, laicis non debere negari utranque species. Quod si denegetur dari petentibus, impie et contra Christi factum exemplum et institutionem agitur. 46Ego fateor, ista me ratione, mihi inuicta, superactum nec legisse, nec audiuisse, nec inuenisse, quod contra dicam, Cum hic Christi uerbum et exemplum stet firmissime, ubi non permittendo, sed praecipiendo dicit: Bibite ex eo omnes. Si enim omnibus bibendum est, et illud non possit solis presbyteris dictum intelligi, certe impium est, laicos petentes ab eo arceri, etiam si angelus de coelo hoc faceret. 47Nam, quod dicunt, Ecclesiae arbitrio relictum esse, distribuendam utram speciem, sine ratione dicitur, sine autoritate producitur, et eadem facilitate contemnitur, qua probatur. nec contra aduersarium aliquid facit, qui uerbum et factum Christi nobis opponit, quare uerbo Christi est referiendus, at hoc non habemus. 48Si autem utra species potest negari laicis, poterit eis et pars baptismi et poenitentiae tolli, eodem arbitrio Ecclesiae, cum ubique sit par ratio et potestas. Quare, sicut totus baptismus, totaque absolutio, ita totum sacramentum panis est omnibus laicis dandum, si petant. 49Satis autem miror, eos asserere, presbyteris nullo modo licere, in missa unam speciem accipere, sub peccato mortali, nulla alia causa, nisi quod (ut omnes unanimiter dicunt) utraque species sit unum plenum sacramentum, quod non debeat diuidi. 50Dicant ergo mihi quaeso, cur laicis licet diuidi, et solis eis non dari integrum sacramentum? Nonne suomet testimonio confitentur, aut laicis dandam utranque speciem, aut una specie non dari eis legittimum sacramentum? Quomodo in presbyteris non est sacramentum plenum una species, et in laicis est plenum? Quid mihi arbitrium Ecclesiae et potestas Papae hic iactatur? Non per haec soluuntur uerba dei, et testimonia ueritatis. 51Vltra sequitur, si uini speciem potest Ecclesia tollere laicis, potest et panis speciem tollere, ergo poterit totum sacramentum altaris laicis tollere, et Christi institutionem penitus in eis euacuare. Sed qua rogo autoritate? Si autem non potest panem aut utrunque tollere, nec uinum potest nec potest haberi, quod hic dici potest aduersatio, cum eandem in utra, quae in utraque specie, potestatem esse oporteat, si non in utraque, nec in utra. Opto audire, quid hic adulatores Romani uelint dicere. 52Sed quod maxime omnium urget, penitusque me concludit, Christus dicit: Hic est sanguis meus, quo pro uobis, et pro multis effundetur, in remissionem peccatorum. Hic clarissime uides, sanguinem dari omnibus, pro quorum peccatis fusus est. Quis uero audeat dicere, pro laicis non esse fusum? 53An non uides, quos alloquitur dans calicem? Nonne omnibus dat? Nonne pro omnibus fusum dicit? pro uobis (inquit), esto sint ii sacerdotes, et pro multis, ii non possunt esse sacerdotes, et tamen dicit: Bibite ex eo omnes. Vellem et ego hic nugari facile, et uerbis meis illudere uerba Christi, ut meus nugator facit. 54Sed scripturis redarguendi sunt, qui scripturis nituntur contra nos. Haec sunt, quae me prohibuerunt Boemos damnare, qui, siue mali siue boni, certe uerbum et factum Christi habent pro se, nos autem neutrum, sed tantum inane illud hominum commentum: Ecclesia sic ordinauit, cum non Ecclesia, sed tyranni Ecclesiarum, citra consensum Ecclesiae (id est, populi dei), ista ordinarint. 55Obsecro autem, quae est necessitas? quae religio? quae utilitas? laicis negare utranque speciem, id est, signum uisibile, quando omnes concedunt eis rem sacramenti, sine signo? si rem concedunt, quae maior est, cur signum, quod minus est, non concedunt? In omni enim sacramento signum, inquantum signum, incomparabiliter minus est quam res ipsa. 56Quid ergo prohibet, inquam, minus dari, quando maius datur, nisi quod mihi hac permissione irati dei uidetur contigisse, ut esset occasio schismatis in Ecclesia, qua significaretur, nos re sacramenti iam dudum amissa, propter signum, et id quod minus est, contra rem maximam et solam pugnare, sicuti quidam pro ceremoniis pugnant contra charitatem. 57immo, ceptum uidetur hoc monstrum eo tempore, quo pro diuitiis mundi cepimus contra Christianam charitatem insanire, ut deus ostenderet hoc terrifico signo, nos signa maioris ducere, quam res ipsa. Quae peruersitas, si baptisando concedas fidem dari baptismi, neges autem signum fidei eiusdem, id est, aquam? 58Vltimo, stat inuictus Paulus, omnium obstruens ora .i. Corint. ii: Ego accepi a domino, quod et tradidi uobis. Non dicit, ut e suo cerebro frater mentitur; permisi uobis. Nec est uerum, propter contentionem illorum utranque speciem donasse. Primo, quod textus ipse indicat, non de utraque specie fuisse contentionem, sed de contemptu et inuidia abundantium et egentium, ut clarus est textus, dicans: Alter esurit, alter ebrius est, et confunditis eos quo non habent. 59Deinde, quod non loquimur de prima sua traditione. non enim dicit: accipio a domino et do uobis, sed: accepi et tradidi, scilicet in initio praedicationis, longe ante hanc contentionem, significans utranque speciem eis tradidisse, quod tradidisse est praecepisse, sicut alibi utitur eodem uerbo. 60Nihil ergo sunt, quae frateralis fumus hic permissione, sine scripturis, sine ratione, sine causa conglomerat. Aduersarii non querunt, quod ipse somniet, sed quid scriptura in his iudicet, ex qua nec apicem potest producere pro suo somnio, cum illi tanta fulmina pro sua fide proferant. 61Surgite ergo hic uniuersi adulatores Papae in unum, satagite, defendite uos ab impietate, tyrannide, laesa maiestate Euangelii, iniuria fraterni opprobrii, qui haereticos iactatis eos, qui non secundum merum capitis uestri somnium, contra tam patentes et potentes scripturas sapiunt. 62Si utri sunt haeretici et schismatici nominandi, non Boemi, non Graeci (quia Euangeliis nituntur), sed uos Romani estis haeretici, et impii schismatici, qui solo uestro figmento praesumitis, contra euidentes dei scripturas. Eluite haec uiri. 63Quid vero magis ridiculum, et fraterno isto capite dignius dici potuit, quam Apostolum particulari Ecclesiae, scilicet Corinthiorum, ista scripsisse et permisisse, non autem uniuersali? unde haec probat? Ex solito penu, nempe, proprio et impio capite. 64cum uniuersalis Ecclesia Epistolam hanc pro se acceptat, legit, sequitur in omnibus, cur non etiam in hac parte? Quod si demus unam Epistolam aliquam Pauli, aut unum alicuius locum, non ad uniuersalem Ecclesiam pertinere, iam euacuata est tota Pauli autoritas. 65Corinthii enim dicent, ea quae de fide ad Romanos docet, non ad se pertinere. Quid blasphemius et insanius hac insania fingi possit? Absit, absit, ut ullus apex in toto Paulo sit, quem non debeat imitari et seruare tota uniuersalis Ecclesia. Non sic senserunt patres usque in haec tempora periculosa, in quibus praedixit Paulus futuros esse blasphemos et caecos et insensatos. Quorum unus hic frater, uel primus est. 66Sed demus insaniam hanc intolerabilem, Si particulari Ecclesiae permisit Paulus, recte ergo Graeci, recte Boemi faciunt, etiam te autore, sunt enim particulares Ecclesiae. quare satis est eos non agere contra Paulum, saltem permittentem. Porro, Paulus permittere non potuit aliquid contra Christi institutum. 67Oppono igitur, Roma, tibi et omnibus tuis adulatoribus hos Christi et Pauli sermones, pro Graecis et Boemis, nec poteris uno pilo monstrare, potestatem tibi esse datam haec mutandi, multo minus alios propter tuam praesumptionem neglectam haereticos criminandi. sed tu digna es, impietatis et tyrannidis crimine accusari. 68Ad haec legimus in Cypriano, qui unus contra omnes Romanistas satis potens est, qui lib. v. sermone de lapsis testatur, multis in Ecclesia illa usum fuisse laicis, etiam pueris, utranque speciem, immo corpus domini in manu dari, ut per multa exempla docet. 69Inter caetera e uulgo quosdam sic increpat: Et quod non statim domini corpus inquinatis manibus accipiat, aut ore polluto domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. 70Vides, hic de laicis eum loqui, sacrilegis, qui a sacerdotibus corpus et sanguinem accipere uoluerunt. Habes hic, adulator miser, quod gannias? dic et hunc sanctum martyrem, unum in Ecclesia apostolica spiritu doctorem, esse haereticum, et in particulari Ecclesia permissione usum. 71Recenset ibidem historiam, se teste ac presente factam, ubi diaconum calicem infanti puellae dedisse, immo reluctanti eidem infudisse sanguinem domini apertissime scribit. Idem de sancto Donato legitur, cuius calicem fractum, O miser adulator, quam frigide eludit: fractum (inquit) calicem lego, sanguinem datum non lego. 72Quid mirum? qui in sacris scripturis intelligit, quod uult, etiam in historiis legat, quod uult. Sed nunquid per hoc stabilitur arbitrium Ecclesiae, aut confutantur haeretici? Verum haec abunde satis; non enim, ut illi responderem, haec coepi, qui dignus non est responsione, sed, ut rei ueritatem aperirem. 73Concludo itaque, Negare utranque speciem laicis, esse impium et tyrannicum, nec in manu ullius angeli, nedum Papae et Concilii cuiuscunque. nec moror Concilium Constantiense, cuius autoritas, si valet, cur non valet et Basiliense, quod contra statuit, Boemis licere utranque speciem suscipere, quod multa disputatione illic obtentum est, ut extantes annales, et literae Concilii probant. quod Adulator iste ignorans adducit pro suo somnio, adeo prudenter omnia tractat. 74Prima ergo captiuitas huius sacramenti est, quo ad eius substantiam, seu integritatem, quam nobis abstulit Romana tyrannis, Non quod peccent in Christum, qui una specie utuntur, cum Christus non preceperit ulla uti, sed arbitrio cuiuslibet reliquit dicens: Quotiescunque haec feceritis, in mei memoriam facietis, Sed quod illi peccant, qui hoc arbitrio uolentibus uti prohibent utranque dari. 75culpa non est in laicis, sed in sacerdotibus. Sacramentum non est sacerdotum, sed omnium, nec domini sunt sacerdotes, sed ministri, debentes reddere utranque speciem petentibus, quotiescunque petierunt. Quod si hoc ius rapuerint laicis et ui negauerint, tyranni sunt, laici sine culpa, uel una uel utraque carent, fide interim seruandi, et desyderio integri sacramenti. 76Sicut baptismum et absolutionem debent petenti, tanquam ius habenti, ipsi ministri; quod si non dederint, petens plenum habet fidei suae meritum, ipsi coram Christo serui nequam accusabuntur. Sicut olim in Eremo sancti patres in multis annis non communicauerunt ulla specie sacramenti. 77Itaque non hoc ago, ut ui rapiatur utraque species, quasi necessitate praecepti ad eam cogamur, Sed conscientiam instruo, ut patiatur quisque tyrannidem Romanam, sciens sibi raptum per uim ius suum in sacramento, propter peccatum suum. 78tantum hoc uolo, ne quis Romanam tyrannidem iustificet, quasi recte fecerit, unam speciem laicis prohibens, sed detestemur eam, nec consentiamus ei, tamen feramus eam, non aliter, ac si apud Turcam essemus captiui, ubi neutra specie liceret uti. 79Hoc est, quod dixi mihi pulchrum uideri, si generalis Concilii statuto ista captiuitas solueretur, et nobis Christiana illa libertas e manibus Romani tyranni restitueretur, et cuique suum arbitrium petendi utendique relinqueretur, sicut in baptismo et poenitentia relinquitur. At nunc cogit singulis annis unam speciem accipi eadem tyrannide, adeo extincta est libertas nobis a Christo donata, sic meruit impia nostra ingratitudo. 80 Altera captiuitas eiusdem sacramenti mitior est, quod ad conscientiam spectat, sed quam multo omnium periculosissimum sit tangere, nedum damnare. Hic Viglephista, et sexcentis nominibus haereticus ero. Quid tum? postquam Romanus Episcopus Episcopus esse desiit, et tyrannus factus est, non formido eius uniuersa decreta, cuius scio non esse potestatem articulos nouos fidei condendi, nec Concilii quidem generalis. 81Dedit mihi quondam, cum Theologiam scholasticam haurirem, occasionem cogitandi D. Card. Camera. libro sententiarum quarto, acutissime disputans, multo probabilius esse, et minus superfluorum miraculorum poni, si in altari uerus panis, uerumque uinum, non autem sola accidentia esse astruentur, nisi Ecclesia determinasset contrarium. 82Postea uidens, quae esset Ecclesia, quae hoc determinasset, nempe Thomistica, hoc est, Aristotelica, audacior factus sum, et qui inter saxum et sacrum haerebam, tandem stabiliui conscientiam meam sententia priore, Esse uidelicet uerum panen uerumque uinum, in quibus Christi uera caro uerusque sanguis non aliter nec minus sit, quam illi sub accidentibus suis ponunt. 83quod feci, quia uidi, Thomistarum opiniones, siue probentur a Papa, siue a Concilio, manere opiniones, nec fieri articulos fidei, etiam si angelus de coelo aliud statueret. Nam, quod sine scripturis asseritur, aut reuelatione probata, opinari licet, credi non est necesse. Haec autem opinio Thomae adeo sine scripturis et ratione fluctuat, ut nec philosophiam, nec dialectiam suam nouisse mihi uideatur. 84Longe enim aliter Aristoteles de accidentibus et subiecto, quam sanctus Thomas loquitur, ut mihi dolendum uideatur pro tanto uiro, qui opiniones in rebus fidei non modo ex Aristotele tradere, sed et super eum, quem non intellexit, conatus est stabilire, infoelicissimi fundamenti infoelicissima structura! 85Permitto itaque, qui uolet utranque opinionem tenere, hoc solum nunc ago, ut scrupulos conscientiarum de medio tollam, ne quis se reum haereseos metuat, si in altari uerum panem, uerumque uinum esse crediderit. Sed liberum esse sibi sciat, citra periculum salutis, alterutrum imaginari, opinari et credere, cum sit hic nulla necessitas fidei. 86Ego tamen meam nunc prosequor sententiam. Primum, nolo eos audire, nec tantilli facere, qui clamaturi sunt, hoc esse Viglephisticum, Hussiticum, haereticum, et contra Ecclesiae determinationem, cum hoc non faciant nisi ii, quos multis modis haereticos esse conuici in re indulgentiarum, lib. arb. et gratia dei, operibus bonis et peccatis etc., ut, si Viglephus semel fuit haereticus, ipsi decies haeretici sunt, et pulchrum sit ab haereticis et peruersis sophistis culpari et criminari, quibus placuisse summa impietas est. 87Praeterea, quod suas sententias non alia re probare, nec contrarias alia ratione improbare possunt, quam dicendo: hoc est Viglephisticum, Hussiticum, haereticum. Hoc enim elumbe in summa semper natat saliua, atque aliud nihil, ubi, si petas scripturam, dicunt: Nos sic sentimus, et Ecclesia (id est, nos ipsi) sic determinauit; adeo homines reprobi circa fidem et incredibiles nobis sua phantasmata, autoritate ecclesiae, pro articulis fidei audent proponere. 88Est autem meae sententiae ratio magna, imprimis illa, quod uerbis diuinis non est ulla facienda uis, neque per hominem, neque per angelum, sed, quantum fieri potest, in simplicissima significatione seruanda sunt, et nisi manifesta circumstantia cogat extra grammaticam et propriam accipienda non sunt, ne detur aduersariis occasio, uniuersam scripturam eluendi. 89Quo consilio recte Origenes olim repudiatus est, quod ligna et omnia, quae de paradiso scribuntur, grammatica locutione contempta, in allegorias uerterit, cum hinc possit duci, ligna non esse creata a deo. Ita et hic, cum Euangelistae clare scribant, Christum accepisse panem ac benedixisse, et actuum liber et Paulus Apostolus panem deinceps appellent, uerum oportet intelligi panem, uerumque uinum, sicut uerum calicem. 90non enim calicem transsubstantiari etiam ipsi dicunt. Transsubstantiationem uero, potestate diuina factam, cum non sit necesse poni, pro figmento humanae opinionis haberi, quia nulla scriptura, nulla ratione nititur, ut uidebimus. 91Absurda est ergo et noua uerborum impositio, panem pro specie uel accidentibus panis, uinum pro specie uel accidentibus uini accipi. Cur non et omnia alia pro speciebus et accidentibus accipiunt? Quod si caetera omnia constarent, non tamen liceret, uerba dei sic eleuare, et cum tanta iniuria suis significationibus exinaniri. 92Sed et Ecclesia ultra mille ducentos annos recte credidit, nec usquam nec unquam de ista transsubstantiatione (portentoso scilicet uocabulo et somnio) meminerunt sancti patres, donec cepit Aristotelis simulata philosophia in Ecclesia grassari, in istis trecentis nouissimis annis, in quibus et alia multa perperam sunt determinata. 93quale est, Essentiam diuinam nec generari nec generare, Animam esse formam substantialem corporis humani, et iis similia, quae nullis prorsus asseruntur rationibus aut causis, ut ipsemet confitetur Card. Camera. 94Dicent fortassis, periculum Idolatriae cogere, ut non sit panis et uinum uere. Ridiculum hoc ualde, cum subtilem philosophiam de substantia et accidentibus laici nunquam cognouerint, nec, si docerentur, capere possint, et idem sit periculum, saluis accidentibus, quae uident, quod in substantia, quam non uident. Si enim accidentia non adorant, sed latentem ibi Christum, cur adorarent panem, quem non uident? 95Cur autem non possit Christus corpus suum intra substantiam panis continere, sicut in accidentibus? Ecce ignis et ferrum, duae substantiae, sic miscentur in ferro ignito, ut quaelibet pars sit ferrum et ignis. Cur non multo magis corpus gloriosum Christi sic in omni parte substantiae panis esse possit? 96Quid facient? Christus ex utero matris natus creditur illeso. Dicant et hic, carnem illam uirginis interim fuisse annihilatam, seu, ut aptius dici uolunt, transsubstantiatam, ut Christus, in accidentibus eius inuolutus, tandem per accidentia prodiret. 97Idem dicendum erit de ianua clausa et ostio monumenti clauso, per quae illesa intrauit et exiuit. Sed hinc nata est Babylonia illa philosophiae istius de quantitate continua distincta a substantia, donec eo uentum sit, ut ignorent et ipsi, quae sint accidentia, et quae substantia. 98Nam quis certo monstauit unquam, calorem, colorem, frigus, lucem, pondus, figuras, esse accidentia? Denique accidentibus illis in altari coacti sunt fingere nouum esse ac creari a deo, propter Aristotelem, qui dicit, Accidentis esse est inesse. 99Et infinita monstra, quibus omnibus essent liberi, si simpliciter panem ibi esse uerum sinerent. Et plane gaudeo, saltem apud uulgum relictam esse simplicem fidem sacramenti huius. Nam, ut non capiunt, ita nec disputant, an accidentia ibi sint sine substantia, sed simplici fide Christi corpus et sanguinem ueraciter ibi contineri credunt, dato ociosis illis negotio, de eo, quod continet, disputandi. 100An dicent forte, Ex Aristoteles doceri, subiectum et praedicatum propositionis affirmatiue debere pro eodem supponere, seu (ut bestiae ipsius uerba ponam ex vi. metaphysicorum): Ad affirmatium requiritur extremorum compositio, quam illi exponunt pro eodem suppositionem. Quare, dum dico: hoc est corpus meum, subiectum non posse pro pane supponere, sed pro corpore Christi. 101Quid hic dicemus? quando Aristotelem et humanas doctrinas facimus tam sublimium et diuinarum rerum censores? Cur non explosa ista curiositate, in uerbis Christi simpliciter haeremus, parati ignorare, quicquid ibi fiat, contentique uerum corpus Christi uirtute uerborum illic adesse? An est necesse, modos operationis diuinae omnino comprehendere? 102Verum, quid ad Aristotelem dicunt? Qui subiectum omnibus praedicamentis accidentium tribuit, licet substantiam uelit esse primum subiectum. Vnde apud eum hoc album, hoc magnum, hoc aliquid sunt subiecta, de quibus aliquid praedicatur. Quae si uera sunt, Quaero: si ideo est transsubstantiatio ponenda, ne corpus Christi de pane uerificetur, cur non etiam ponitur transaccidentatio, ne corpus Christi de accidente affirmetur? 103Nam, idem periculum manet, si per subiectum intelligat quis: non album, uel hoc rotundum est corpus meum, et qua ratione transsubstantiatio ponitur, ponenda est et transaccidentatio, propter suppositionem istam extremorum pro eodem. 104Si autem, intellectu excedens, eximis accidens, ut non uelis subiectum pro eo supponere, cum dicis: Hoc est corpus meum, cur non eadem facilitate transcendis substantiam panis? ut et illam uelis non accipi per subiectum, ut non minus in substantia quam accidente sit 'hoc corpus meum', praesertim, cum diuinum illud sit opus uirtutis omnipotentis, quae tantum et taliter in substantia, quantum et qualiter in accidente potest operari? 105Sed ne nimium philosophemur, Nonne Christus uidetur huic curiositati pulchre occurrisse, cum non de uino dixerit: hoc est sanguis meus, sed: hic est sanguis meus? Et multo clarius, cum calicis miscet nomen, dicens: Hic calix noui testamenti, in meo sanguine. Nonne uidetur nos uoluisse in simplici fide continere, tantum ut crederemus sanguinem suum esse in calice? 106Ego sane, si non possum consequi, quo modo panis sit corpus Christi, captiuabo tamen intellectum meum in obsequium Christi, et uerbis eius simpliciter inhaerens, credo firmiter, non modo corpus Christi esse in pane, sed panem esse corpus Christi. 107Sic enim me seruabunt uerba, ubi dicit: Accepit panem, gratias agens, fregit et dixit: Accipite, manducate, hoc (id est, hic panis, quem acceperet et fregerat) est corpus meum. Et Paulus: Nonne panis quem frangimus participatio corporis Christi est? Non dicit: in pane est, sed: ipse panis est participatio corporis Christi. 108Quid, si Philosophia haec non capit? Maior est spiritus sanctus quam Aristoteles. Nunquid capit transsubstantiationem illorum, cum et ipsi fateantur, hic uniuersam philosophiam ruere? Quod autem in graeco et latino pronomen 'hoc' ad corpus refertur, facit similitudo generis, sed in hebraeo, ubi neutrum genus non est, refertur ad panem, ut sic liceat dicere: Hic est corpus meum, quod et ipse usus loquendi et sensus communis probat, subiectum scilicet esse monstratiuum panis, et non corporis, dum dicit: Hoc est corpus meum, das ist meyn leyp, id est, iste panis est corpus meum. 109Sicut ergo in Christo res se habet, ita et in sacramento. Non enim ad corporalem inhabitationem diuinitatis necesse est transsubstanciari humanam naturam, ut diuinitas sub accidentibus humanae naturae teneatur. 110Sed integra utraque natura uere dicitur: Hic homo est deus, hic deus est homo. Quod et si philosophia non capit, fides tamen capit. Et maior est uerbi dei autoritas, quam nostri ingenii capacitas. ita in sacramento, ut uerum corpus, uerusque sanguis sit, non est necesse, panem et uinum transsubstantiari, ut Christus sub accidentibus teneatur. sed utroque simul manente, uere dicitur: hic panis est corpus meum, hoc uinum est sanguis meus, et econtra. 111Sic interim sapiam, pro honore sanctorum uerborum dei, quibus per humanas ratiunculas non patiar uim fieri, et ea in alienas significationes torqueri. permitto tamen aliis opinionem alteram sequi, quae in decretali firmiter statuitur Modo non urgeant, suas opiniones (ut dixi) pro articulis fidei a nobis acceptari. 112Tertia captiuitas eiusdem sacramenti Est longe impiissimus ille abusus, quo factum est, ut fere nihil sit hodie in Ecclesia receptius ac magis persuasum, quam Missam esse opus bonum et sacrificium. Qui abusus deinde inundauit infinitos alios abusus, donec fide sacramenti penitus extincta meras nundinas, cauponationes, et quaestuarios quosdam contractus, e diuino sacramento fecerint. 113Hinc participationes, fraternitates, suffragia, merita, anniuersaria, memoriae, et id genus negotiorum in Ecclesia uenduntur, emuntur, paciscuntur, componuntur, pendetque in his uniuersa alimonia sacerdotum et monachorum. 114Rem arduam, et quam forte sit impossibile conuelli, aggredior, ut quae tanto saeculorum usu firmata, omniumque consensu probata, sic insederit, ut necesse sit maiorem partem librorum, qui hodie regnant, et pene uniuersam Ecclesiarum faciem tolli et mutari, penitusque aliud genus ceremoniarum induci, seu potius reduci. 115Sed Christus meus uiuit, et maiori cura uerbum dei oportet obseruare, quam omnium hominum et angelorum intelligentias. Ego mea uice fungar, rem ipsam in lucem producturus, gratisque, sicut accepi, ueritatem, sineque inuidia communicaturus. caeterum quisque suae salutis rationem habeat; incredulitatis suae et ignorantiae ueritatis culpam in me ne ullus torquere possit, coram iudice Christo, fideliter operam dabo. 116 PRINCIPIO, ut ad ueram liberamque huius sacramenti scientiam tuto et foeliciter perueniamus, curandum est ante omnia, ut omnibus iis sepositis, quae ad institutionem huius sacramenti primitiuam et simplicem humanis studiis et feruoribus sunt addita, Qualia sunt, uestes, ornamenta, cantus, preces, organa, lucernae, et uniuersa illa uisibilium rerum pompa, ad ipsam solam et puram Christi institutionem oculos et animum uertamus, nec nobis aliud proponamus, quam ipsum uerbum Christi, quo instituit et perfecit ac nobis commendauit sacramentum. 117Nam in eo uerbo et prorsus nullo alio sita est uis, natura, et tota substantia Missae. Caerera omnia sunt humana studia, uerbo Christi accessoria, sine quibus missa optime habero et subsistere. Verba autem Christi, quibus sacramentum hoc instituit, sunt haec: 118 Caenantibus autem eis, accepit Ihesus panem et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis et ait: Accipite et manducate, hoc est corpus meum, quod pro uobis tradetur. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes, Hic est calix nouum testamentum in meo sanguine, qui pro uobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem. 119Quae uerba et Apostolus .i. Corint. xi. tradit et latius explicat, quibus nos oportet niti, et super ea aedificari, ceu supra firmam petram, si non uolumus omni uento doctrinae circumferri, sicut hactenus circunlati sumus, per impias doctrinas hominum auersantium ueritatem. 120Nihil enim in his omissum, quod ad integritatem, usum, et fructum huius sacramenti pertinet, nihilque positum, quod superfluum, et non necessarium sit nobis nosse. Qui enim omissis his uerbis, de Missa uel meditatur uel docet, monstra impietatis docebit, ut factum est per eos, qui opus operatum et sacrificium ex eo fecerunt. 121Stet ergo primum et infallibiliter, Missam seu sacramentum altaris, esse testamentum Christi, quod moriens post se reliquit, distribuendum suis fidelibus. Sic enim habent eius uerba: Hic calix nouum testamentum, in meo sanguine. 122 Stet inquam ista ueritas, ut fundamentum immobile, super quod omnia struemus, quae dicenda sunt. hoc enim uidebis, ut subuertemus omnes hominum impietates, in hoc dulcissimum sacramentum inuectas. Verax ergo Christus uere dicit, Hoc esse nouum testamentum in sanguine suo, pro nobis fuso. Non frustra haec inculco, res est non parua, et imis sensibus reponenda. 123Quaeramus ergo, quid sit testamentum, et simul habebimus, quid sit missa, quis usus, quis fructus, quis abusus eius. Testamentum absque dubio Est promissio morituri, qua nuncupat haereditatem suam, et instituit haeredes. Involuit itaque testamentum primo mortem testatoris, deinde haereditatis promissionem, et haeredis nuncupationem. 124 Sic enim Paulus Ro. iiii. et Gal. .iiii. et Heb. ix. diffuse testamentum tractat. Quod et in uerbis istis Christi clare uidemus. Mortem suam Christus testatur, dum dicit: Hoc est corpus meum, quod tradetur, Hic sanguis meus, qui effundetur. 125 Haereditatem nuncupat et designat, cum dicit: In remissionem peccatorum. Haeredes autem instituit, cum dicit: pro uobis et pro multis, id est, qui acceptant et credunt promissioni testatoris. fides enim hic haeredes facit, ut uidebimus. 126Vides ergo, quod Missa (quam uocamus) sit promissio remissionis peccatorum, a deo nobis facta, et talis promissio, quae per mortem filii dei firmata sit. Nam promissio et testamentum non differunt alio, quam quod testamentum simul inuoluit mortem promissoris. Et testator idem est, quod moriturus promissor, promissor autem uicturus (ut sic dicam) testator. 127Hoc testamentum Christi praefiguratum est in omnibus promissionibus dei, ab initio mundi. immo, omnes promissiones antiquae in ista noua futura in Christo promissione ualuerunt, quicquid ualuerunt, in eaque pependerunt. Inde usitatissima sunt illa in scripturis uerba, pactum, foedus, testamentum domini. Quibus significabatur deus olim moriturus. Nam, ubi testamentum est, mors testatoris intercedat necesse est. Heb. .x. Deus autem testatus est, ideo necesse fuit eum mori. mori autem non potuit, nisi esset homo. ita in eodem testamenti uocabulo compendiossissime et incarnatio et mors Christi comprehensa est. 128 Ex quibus iam sua sponte patet, quis sit usus et abusus Missae, quae digna uel indigna praeparatio. Si enim promissio est, ut dictum est, nullis operibus, nullis uiribus, nullis meritis ad eam acceditur, sed sola fide. Vbi enim est uerbum promittentis dei, ibi necessaria est fides acceptantis hominis, ut clarum sit, initium salutis nostrae esse fidem, quae pendeat in uerbo promittentis dei, qui citra omne nostrum studium, gratuita et immerita misericordia nos praeuenit, et offert promissionis suae uerbum. 129 Misit enim uerbum suum et sic sanauit eos. Non autem accepit opus nostrum et sic saluauit nos. Verbum dei omnium primum est, quod sequitur fides, fidem charitas, Charitas deinde facit omne bonum opus, quia non operatur malum, immo est plenitudo legis. 130Nec alia uia potest homo cum deo, aut conuenire, aut agere, quam per fidem. id est, ut non homo suis operibus ullis, sed deus sua promissione sit autor salutis. ut omnia pendeant, portentur, seruenturque in uerbo uirtutis suae, quo genuit nos, ut essemus initium aliquod creaturae eius. 131 Sic Adae post lapsum erigendo dedit hanc promissionem, dicens ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et mulierem, inter semen tuum et semen illius, Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiabereis calcaneo illius. 132In hoc promissionis uerbo Adam cum suis tanquam in gremio dei portatus est, et fide illius seruatus, expectans longanimiter mulierem, quae conteret caput serpentis, sicut deus promisit. Et in hac fide et expectatione etiam mortuus est, ignarus, quando et qualis esset futura, futuram tamen non differens. Nam talis promissio, cum sit ueritas dei, etiam in inferno seruat credentes, et expectantes eam. 133Post hanc secuta est promissio alia facta Noe, usque ad Abraham, dato pro signo foederis arcu nubium, cuius fide ipse et posteri eius propitium deum inuenerunt. Post hunc, Abrahae promisit benedictionem omnium gentium, in semine eius. Et hic est sinus Abrahae, in quem recepti sunt posteri eius. Deinde, Mosi et filiis Israel, praecipue Dauid, apertissimam de Christo promissionem dedit, quo reuelauit tandem, quae fuerit priscis facta promissio. 134Sic uentum est ad promissionem omnium perfectissimam noui testamenti, in qua apertis uerbis uita et salus gratuito promittuntur, et credentibus promissioni donantur. Et insigni nota discernit hoc testamentum a ueteri, dum dicit: Nouum testamentum. 135Vetus enim testamentum, per Mosen datum, erat promissio, non remissionis peccatorum, seu aeternarum rerum, sed temporalium, nempe, terrae Canaan, per quam nemo renouabatur spiritu, ad haereditatem coelestem capessendam. 136 unde et irrationalem pecudem in figura Christi oportebat occidi, in cuius sanguine idem testamentum confirmabatur, ut, qualis sanguis, tale testamentum, qualis hostia, talis promissio. At hic dicit: Testamentum nouum in meo, non alieno, sed proprio sanguine, quo gratia per spiritum, in remissionem peccatorum, ad haereditatem capiendam promittitur. 137 Est itaque Missa, secundum substantiam suam, proprie nihil aliud, quam uerba Christi praedicta: Accipite et manducate etc. ac si dicat: Ecce o homo peccator et damnatus, ex mera gratuitaque charitate, qua diligo te, sic uolente misericordiarum patre, his uerbis promitto tibi, ante omne meritum et uotum tuum, remissionem omnium peccatorum tuorum, et uitam aeternam. 138 Et ut certissimus de hac mea promissione irreuocabili sis, corpus meum tradam, et sanguinem fundam, morte ipsa hanc promissionem confirmaturus, et utrunque tibi in signum et memoriale eiusdem promissionis relicturus. Quod cum frequentaueris, mei memor sis, hanc meam in te charitatem et largitatem praedices et laudes, et gratias agas. 139 Ex quibus uides, ad Missam digne habendam, aliud non requiri quam fidem, quae huic promissioni fideliter nitatur, Christum in his suis uerbis ueracem credat, et sibi haec immensa bona esse donata, non dubitet. 140 Ad hanc fidem mox sequetur sua sponte dulcissimus affectus cordis, quo dilatatur et impinguatur spiritus hominis (haec est charitas, per spiritum sanctum in fide Christi donata), ut in Christum, tam largum et benignum testatorem, rapiatur, fiatque penitus alius et nouus homo. 141Quis enim non dulciter lachrymetur, immo prae gaudio in Christum pene exanimetur, si credat fide indubitata, hanc Christi promissionem inaestimabilem ad se pertinere? Quomodo non diligit tantum benefactorem, qui indigno et longe alia merito tantas diuitias et haereditatem hanc aeternam praeueniens offert, promittit, et donat? 142Quo circa una et sola miseria nostra, quod multas Missas in orbe habemus, et nulli uel pauci has promissiones et diuitias propositas agnoscimus, consyderamus, et apprehendimus, Cum reuera in missa aliud agi non oporteat maiori, immo unico studio, quam ut haec uerba, has promissiones Christi, quae uere sunt ipsa Missa, ante oculos uersaremus, meditaremur, et ruminaremus, quod fidem in ea exerceremus, nutriremus, augeremus, et roboraremus, hac quottidiana commemoratione. 143hoc est enim quod praecipit, dicens: Hoc facite in meam commemorationem, hoc ipsum agere deberet Euangelista, ut promissionem istam populo fideliter inculcaret, et commendaret ad prouocandam fidem eorum in eandem. 144At nunc, quota pars nouit missam esse promissionem Christi? (ut taceam impios fabulatores, qui humanas traditiones uice tantae promissionis docent) Quod si etiam haec uerba Christi docent, non tamen nomine promissionis aut testamenti, ac per hoc non ad obtinendam fidem, docent. 145Quin, quod deploramus, in hac captiuitate, omni studio cauetur hodie, ne uerba illa Christi ullus laicus audiat, quasi sacratiora, quam ut uulgo tradi debeant. Sic enim insanimus, et uerba consecrationis (ut uocant) nobis sacerdotibus solis arrogamus occulte dicenda, sic tamen, ut ne nobis quidem prosint, cum nec ipsi ea ut promissiones seu testamentum habeamus ad fidem nutriendam, sed nescio qua superstitione et impia opinione ea reueremur potius, quam eis credimus. 146Qua miseria nostra quid alius Satan in nobis operatur, quam ut nihil de missa in Ecclesia reliquum faciat, curet tamen interim omnes angulos orbis missis plenos esse, hoc est, abusionibus et irrisionibus testamenti dei, grauissimisque idolatriae peccatis mundum assidue magis ac magis onerari ad damnationem maiorem augendam. Quod enim idolatriae peccatum grauius esse potest, quam promissionibus dei peruersa opinione abuti, et fidem in easdem, uel negligere, uel extinguere? 147Neque enim deus (ut dixi) aliter cum hominibus unquam egit aut agit quam uerbo promissionis. Rursus, nec nos cum deo unquam agere aliter possumus, quam fide in uerbum promissionis eius. Opera illi nihil curat, nec eis indiget, quibus potius erga homines et cum hominibus et nobisipsis agimus. 148Indiget autem, ut uerax in suis promissis a nobis habeatur, talisque longanimiter sustineatur, ac sic fide, spe et charitate colatur. Quo fit, ut gloriam suam in nobis obtineat, dum non nobis currentibus, sed ipso miserente, promittente, donante, omnia bona accipimus et habeamus. 149Ecce hic est uerus cultus dei et latria, quam in missa debemus persoluere. Sed quum promissionis uerba non traduntur, quae fidei exercitatio haberi potest? At sine fide quis sperat? quis amat? sine fide, spe, et charitate, quae latria? 150Non est itaque dubium, uniuersos hodie sacerdotes et monachos cum Episcopis et omnibus suis maioribus esse idolatras, in statu periculosissimo agentes, ob hanc missae seu sacramenti, seu promissionis dei ignorantiam, abusionem, irrisionem. Der er derfor ingen tvivl om, at i vore dage alle præster og munke, alle biskopper og alle deres foresatte er afgudsdyrkere, som lever i en højst farlig stilling, på grund af uvidenhed om, misbrug af og bespottelse af messen eller sakramentet eller Guds forjættelse. 151 Quilibet enim facile intelligit, quod haec duo sunt simul necessaria, promissio et fides. sine promissione enim credi nihil potest, sine fide autem promissio inutilis est, cum per fidem stabiliatur et impleatur. Ex quibus itidem facile quiuis colligit, Missam, cum sit aliud nihil quam promissio, hac fide sola adiri et frequentari. 152sine qua, quicquid precularum, praeparatoriotum, operum, signorum, gestuum affertur, irritabula sunt impietatis magis quam officia pietatis, cum fere fiat, ut his paratis existiment sese legitime altaria accedere, et reuera non fuerint ullo tempore uel opere magis inepti, propter infidelitatem quam secum afferunt. 153Quantos passim uideas et quotidie sacrificulos, qui, si uel inepti uestiti, uel illotis manibus, uel inter precandum titubantes quid leuiuscule errauerint, ingenti sese miseri crimine reos faciunt. 154At, quod missam ipsam, id est, diuinam promissionem, neque obseruant, neque credunt, prorsus ne tantillum quidem habent conscientiae. O indigna religio nostro saeculo, omnium impiissimo et ingratissimo! 155Praeparatio itaque digna et usus legitime non est, nisi fides, qua creditur Missae, id est, diuinae promissioni. Quocirca, accessurus ad altare, siue sacramentum accepturus, caueat, ne uacuus appareat in conspectu domini dei. (n155) 156Vacuus autem erit, si fidem non habuerit in Missam seu testamentum hoc nouum. Qua impietate quid posset grauius committere in diuinam ueritatem? quam hac incredulitate sua, quantum est in se, mendacem arguit, et uane promittentem. 157 Tutissimum itaque fuerit, ad Missam non alio animo accedere, quam si ad audiendam quamlibet aliam promissionem dei uelis accedere. hoc est, ut paratus sis, non multa operari et afferre, sed omnia credere et accipere, quae tibi illic promittuntur, seu promissa pronunciatur, per ministerium sacerdotis. Hoc animo si non ueneris, caue accesseris, in iudicium, sine dubio, accedes. 158Recte itaque dixi, totam uirtutem Missae consistere in uerbis Christi, quibus testatur, remissionem peccatorum donari omnibus, qui credunt, corpus eius tradi, et sanguinem eius fundi, pro se. Atque ob hanc rem, nulla re magis opus esse audituris Missam, quam ut ipsa uerba sedulo et plena fide meditentur. 159quod nisi fecerint, frustra omnia alia fecerint. Hoc sane uerum est, in omni promissione sua deus fere solitus est adiicere signum aliquod, ceu monumentum, ceu memoriale promissionis suae, quo fidelius seruaretur, et efficatius moneret. 160Sic in promissione Noe data, de non perdenda terra alio diluuio, dedit arcum suum in nubibus, quo dixit, sese recordaturum foederis sui. Et Abrahae, post promissionem haereditatis in semine suo, dedit circumcisionem in signaculum iustitiae fidei. 161Sic Gedeoni dedit uellus aridum et roridum, ad firmandam promissionem suam super uincendis Madianitis. Sic Achas per Esaiam obtulit signum, pro uincendo rege Syriae et Samariae, quo promissioni suae fidem in eo firmaret. Talia multa legimus signa promissionum dei in scripturis. 162Sic et in Missa, hac omnium principe promissione, adiecit signum memoriale tantae promissionis, suum ipsius corpus et suum ipsius sanguinem, in pane et uino, sicut dicit: Hoc facite in meam commemorationem. 163Sic in Baptismo, uerbis promissionis adiicit signum mersionis in aquam. Ex quibus intelligimus, in qualibet promissione dei duo proponi, uerbum et signum, ut uerbum intelligamus esse testamentum, signum uero esse sacramentum. ut in Missa, uerbum Christi est testamentum, panis et uinum sunt sacramentum. 164Atque ut maior uis sita in uerbo quam signo, ita maior in testamento quam sacramento. Quia potest homo uerbum seu testamentum habere et eo uti, absque signo seu sacramento. Crede, inquit Aug., et manducasti. Sed cui creditur, nisi uerbo promittentis? 165Ita possum quotidie, immo omni hora, Missam habere, dum, quoties uoluero, possum uerba Christi mihi proponere, et fidem meam in illis alere et roborare. hoc est reuera, spiritualiter manducare et bibere. 166Hic uides, quid et quantum Theologi sententiarii in hac re praestiterunt. Primum, id quod summum et capitale est, nempe, testamentum et uerbum promissionis, nullus eorum tractat, atque ita fidem et totam missae uirtutem nobis obliterarunt. 167Deinde, alteram eius partem, scilicet signum seu sacramentum, solum uersant, sed ita, ut nec in hac fidem doceant, sed suas praeparationes, et opera operata, participationes et fructus, missam, donec in profundum uenerint, et de transsubstantiatione, aliisque infinitis metaphysicis nugis, nugarentur, et scientiam uerumque usum, tam testamenti quam sacramenti, cum uniuersa fide abolerent facerentque, ut populus Christi (ut propheta dicit) obliuisceretur dei sui diebus innumeris. 168Tu uero, sine alios percensere uarios fructus auditae missae, et animum tuum huc intende, ut cum Propheta dicas et credas, hic tibi a deo paratam esse mensam coram te, aduersus omnes qui tribulant te, in qua pascatur et pinguescat fides tua. 169Non autem pascitur fides tua, nisi promissionis diuinae uerbo. Homo enim non in solo pane uiuit, sed in omni uerbo quod procedit de ore dei. Quare, in missa ante omnia uerbi promissionis te obseruatorem esse curiosissimum oportet, tanquam opulentissimi conuiuii, omnimodae pascuae et sanctae refectionis tuae, ut hoc prae omnibus maximi facias, plurimum in id confidas, et firmissime in eo haereas, etiam per mortem et omnia peccata. 170Quod si feceris, non solum stillas istas, et minutias fructuum missae, quas quidem etiam superstitiose finxerunt, sed ipsum fontem principalem uitae, obtinebis, fidem scilicet uerbi, ex qua omne bonum fluit, sicut Iohan. iiii. dicit: Qui in me credit, de uentre eius fluent aquae uiuae. Item: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo, fiet in eo fons aquae uiuae, salientis in uitam aeternam. 171Iam duo sunt, quae solent nos tentare, ne fructus missae percipiamus. Alterum est, nos esse peccatores et indignos prae nimia uilitate rebus tantis. Alterum, etiam si digni essemus, magnitudo tamen rerum tanta est, ut natura pusillanimis non audeat ea petere aut sperare. 172Nam, remissionem peccatorum et aeternam uitam, quis non stupescat potius quam optet, si digne pensetur magnitudo bonorum, quae per ea ueniunt? habere scilicet deum patrem, esse filium, haeredem omnium bonorum dei. 173Aduersus hanc geminam pusillanimitatem oportet, ut uerbum Christi apprehendas, ipsumque multo fortius intuearis, quam has cogitationes infirmitatis tuae. Magna enim sunt opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius, qui potens est dare, supra quam petimus aut intelligimus. 174Nisi enim superarent nostram dignitatem, nostram capacitatem, nostrum denique omnem sensum, diuina non essent. Sic et Christus nos animat dicens: Nolite timere, pusillus grex, placuit enim patri uestro, dare uobis regnum. 175Haec ipsa enim exuberantia inconprehensibilis dei, in nos per Christum effusa, facit, ut eum rursus super omnia ardentissime diligamus, summa fidutia in eum feramus, omnia contemnamus, prompti simus omnia pro eo pati. unde et recte fons dilectionis hoc sacramentum est appellatum. 176In hac re, exemplum tibi sume ex hominibus. Si enim cuiquam mendico, aut etiam indigno et malo seruo, legaret ditissimus dominus mille aureos, certe cum fidutia eos postularet et acciperet, nec indignitatis suae, nec magnitudinis testamenti habita ratione. 177Quod si quis ei resistens obiiceret indignitatem suam, et magnitudinem testamenti, quid putas dicturus est? scilicet: 'quid ad te? non ego merito meo, nec iure ullo proprio accipio quod accipio; Scio me indignum, et maiora accipere, quam merear, immo, contraria merui, sed iure testamenti et aliena bonitatis, peto quod peto; si illi non fuit indignum tanta tam indigno legare, cur ego propter indignitatem meam contemnam acceptare? quin hac ipsa causa magis amplector gratuitam et alienam gratiam, qua ego sum indignior'. 178Eadem cogitatione armari oportet et cuiusque conscientiam, aduersus omnes scrupulos et morsus suos, ad hanc Christi promissionem indubitata fide obtinendam, summopere cauendo, ne fidutia confessionis, orationis, praeparationis quisquam accedat, sed his omnibus desparatis, in superba fidutia promittentis Christi. Quia, ut dictum est satis, uerbum promissionis hoc solum regnare debet, in fide pura, quae est unica et sola sufficiens praeparatio. 179Videmus ex his, quam grandi ira dei factum sit, ut uerba testamenti huius non caelarint impii doctores, atque per hoc ipsum fidem extinxerunt, quantum in eis fuit. Iam pronum est uidere, quid ad fidem extinctam sequi fuit necesse. 180Nempe, superstitiones operum impiissimas. Vbi enim fides occidit, et uerbum fidei obmutescit, ibi mox surgunt opera in locum eius, et traditiones operum. Quibus ceu captiuitate Babylonica translati sumus de terra nostra, captis omnibus desyderabilibus nostris. 181Ita de missa contigit, quae impiorum hominum doctrina mutata est in opus bonum, quod ipsi uocant opus operatum, quo apud deum sese omnia praesumunt posse. 182Inde processum est ad extremum insaniae, ut, quia Missam ex ui operis operati ualere mentiti sunt, adiecerunt, eam non minus utilem esse caeteris, etiam si ipsi impio sacrifico noxia sit atque in hanc harenam fundauerunt suas applicationes, participationes, et fraternitates, anniuersaria, et id genus infinita lucri et quaestus negotia. 183Contra has laruas, quia ualidae sunt et multae penitusque insederunt, nisi constantissima cura obseruaueris, quid sit Missa, et praecedentium fortiter memineris, uix subistes. 184Audisti enim, Missam aliud non esse, quam promissionem diuinam seu testamentum Christi, sacramento corporis et sanguinis sui commendatum. quod si uerum est, intelligis, Non posse ipsum esse opus ullo modo, nec quicquam in ipso fieri, nec alio studio a quoquam tractari, quam sola fide; fides enim non est opus, sed magistra et uita operum. 185Quis enim est uspiam tam insanus, ut promissionem acceptam, aut testamentum donatum, uocet opus bonum, quod suo testatori faciat accipiens? Quis est haeres, qui patri suo testatori existimet benefacere, dum instrumenta testamenti cum haereditate testata accipit? 186Quae est ergo impia temeritas nostra, ut diuinum testamentum accepturi ueniamus, ut bonum opus ei facturi? Est ne ista ignorantia testamenti et captiuitas tanti sacramenti omnibus lachrymis superior? 187ubi de acceptis grati esse debemus, uenimus superbi daturi accipienda, irridentes, inaudita peruersitate, donatoris misericordiam, dum hoc donamus ut opus, quod accipimus ut donum, ut testator iam non suorum largitor bonorum, sed nostrorum sit acceptor. Ve impietate isti. 188Quis uero unquam fuit tam demens, ut baptismum duceret esse bonum opus? aut baptisandus crederet, sese opus facere, quod pro se et aliis deo offeret et communicaret? Si ergo in uno aliquo sacramento et testamento nullum est opus bonum communicabile aliis, nec in Missa erit, cum et ipsa non sit nisi testamentum et sacramentum. 189Vnde manifestus et impius error est, Missam pro peccatis, pro satisfactionibus, pro defunctis, aut quibuscunque neccessitatibus suis aut aliorum offere seu applicare. 190Quod facillime intelligis esse euidentissime uerum, si firmiter teneas, Missam esse promissionem diuinam, quae nulli prodesse, nulli applicari, nulli suffragari, nulli communicari potest, nisi ipsi credenti soli propria fide. 191Quis enim promissionem dei, quae uniuscuiusque singulatim exigit fidem, potest pro alio acceptare aut applicare? 192Nunquid possum alteri promissionem dei dare, etiam non credenti? aut possum pro alio credere? aut possum facere, ut alius credat? At haec fieri oportet, si Missam possum aliis applicare et communicare, cum in Missa non sint nisi ista duo, promissio diuina, et fides humana, quae accipiat, quod illa promittit. 193Quod si uerum est, potero etiam pro aliis audire Euangelium et credere, potero pro alio baptisari, potero pro alio absolui a peccatis, potero et pro alio communicare de altaris sacramento, potero, ut et illorum sacramenta percenseam, pro alio ducere uxorem, pro alio fieri sacerdos, pro alio confirmari, pro alio inungi. 194Denique, cur Abraham non pro omnibus Iudaeis credidit? cur exigitur a Iudaeis singulis fides, in eandem promissionem Abrahae creditam? Stet ergo insuperabilis ueritas: ubi promissio diuina est, ibi unusquisque pro se stat, sua fides exigitur, quisque pro se rationem reddet, et suum onus portabit, sicut dicit Marci ult.: Qui crediderit et baptisatus fuerit, saluus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur. 195Ita et Missam unusquisque tantum sibi potest utilem facere, fide propria, et pro nullis prorsus communicare. Sicut sacerdos nulli pro alio potest sacramentum ministrare, sed cuilibet seorsum idem sacramentum ministrat. 196Sunt enim sacerdotes consecrando et ministrando ministri nostri, per quos non offerimus bonum opus, aut communicamus actiue, sed per eos promissiones et signum accipimus, et communicamur passiue, id quod in laicis hactenus permansit. 197Nam hi non dicuntur bonum facere, sed accipere. Sacerdotes uero abierunt in impietates suas, facto sibi bono opere, quod communicent et offerant ex sacramento et testamento dei, quo bonum acceptum oportuit. 198Sed dicis: Quid? Nunquid subuertes omnium Ecclesiarum et Monasteriorum usum et sensum, quibus per tot saecula inualuerunt, fundatis super Missam anniuersariis, suffragiis, applicationibus, communicationibus etc. hoc est, pinguissimis redditibus? 199Respondeo: Hoc est, quod de captiuitate Ecclesiae scribere me compulit, Sic enim uenerabile testamentum dei in impiissimi quaestus seruitutem coactum est, per impiorum hominum opiniones et traditiones, qui omisso uerbo dei sui cordis nobis cogitationes proposuerunt, et orbem seduxerunt. 200Quid mihi de multitudine et magnitudine errantium? Fortior omnium est ueritas. Si potes Christum negare, qui docet, Missam esse testamentum et sacramentum, uolo illos iustificare. 201Deinde, si potes dicere, eum facere opus bonum, qui recipit beneficium testamenti, aut utitur in hoc ipsum sacramento promissionis, uolo mea libens damnare. cum autem neutrum possis, quid dubitas, contempta turba ad malum eunte, dare gloriam deo, et ueritatem eius confiteri? 202Esse scilicet hodie sacerdotes omnes in sententia peruersa, quicunque Missam pro opere ducunt, quo succurrant suis aut aliorum, siue mortuorum, siue uiuorum, necessitatibus. Inaudita et stupenda dico, Sed Missam si intuearis, quid sit, uera me esse locutum cognosces. Hoc fecit illa nimia securitas, qua iram dei in nos grassantem non intelleximus. 203Hoc autem facile admitto, Orationes, quas ad missam percipiendam congregati coram deo effundimus, esse bona opera, seu beneficia, quae nobis mutuo impartimus, applicamus et communicamus, et pro inuicem offerimus, Sicut Iacobus nos docet, orare pro inuicem, ut saluemur. 204Et Paulus .i. Timot. ii. praecipit fieri obsecrationes, orationes, postulationes, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt constituti. Haec enim non sunt missa, sed opera missae, si tamen opera uocari debent, orationes cordis et oris, quia fiunt ex fide in sacramento percepta uel acta. 205Non enim Missa uel promissio dei impletur orando, sed solum credendo. Credentes autem oramus et quodlibet opus bonum facimus. Sed quis sacerdotum hoc nomine sacrificat, ut solas orationes arbitretur sese offerre? 206Omnes imaginantur sese offerre ipsum Christum deo patri, tanquam hostiam sufficientissimam, et bonum opus facere omnibus, quibus proponunt prodesse, quia confidunt in opere operati, quod orationi non tribuunt. Sic paulatim errore crescente, id quod orationum est, tribuerunt sacramento, Et quod recipere beneficium debent, id obtulerunt deo. 207Quare acute discernendum est, inter testamentum sacramentumque ipsum, et inter orationes, quas simul oramus, Nec id solum, sed scire quoque oportet, orationes prorsus nihil ualere, nec oranti ipsi, nec iis pro quibus orantur, nisi primum testamentum fide perceptum sit, ut fides oret, quae sola exauditur, sicut Iacobus .i. c. docet. 208 adeo longe aliud est oratio quam Missa. orationem possum extendere in quotquot uoluero, Missam nemo accipit, nisi qui per seipsum credit, et tantum quantum credit, nec potest dari, siue deo siue hominibus, Sed solus deus per ministerium sacerdotis dat eam hominibus, qui accipiunt eam fide sola, sine ullis operibus aut meritis. 209 Neque enim ullus audeat tantum insanire, ut dicat bonum opus facere eum, qui pauper et indigens uenit, accepturus de manu diuitis beneficium. At missa (ut dixi) beneficium est promissionis diuinae, per manum sacerdotum omnibus hominibus exhibitum. 210 Est ergo certum, Missam non esse opus aliis communicabile, sed obiectum (ut dicitur) fidei, propriae cuiusque alendae et roborandae. 211 Iam et alterum scandalum amouendum est, quod multo grandius est et speciosissimum. Id est, quod Missa creditur passim esse sacrificium, quod offertur deo. In quam opinionem et uerba Canonis sonare uidentur, ubi dicitur: haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia, Et infra: hanc oblationem. 212 Item, clarissime postulatur, ut acceptum sit sacrificium, sicut sacrificium Abel etc. Inde Christus hostia altaris dicitur. Accedunt his dicta sanctorum patrum, tot exempla, tantusque usus per orbem constanter obseruatus. 213 His omnibus, quia pertinacissime insederunt, oportet constantissime opponere uerba et exemplum Christi. Nisi enim Missam obtinuerimus esse promissionem Christi, seu testamentum, ut uerba clare sonant, totum Euangelium et uniuersum solatium amittimus. 214 Nihil contra haec uerba permittamus praeualere, etiam si angelus de coelo aliud docuerit, Nihil enim de opere uel sacrificio in illis continetur. Deinde et exemplum Christi pro nobis stat, Non enim Christus in caena nouissima, cum institueret hoc sacramentum et conderet testamentum, ipsum obtulit deo patri, aut ut opus bonum pro aliis perfecit, sed in mensa sedens, singulis idem testamentum proposuit, et signum exhibuit. 215 Iam Missa, quanto uicinior et similior primae omnium Missae, quam Christus in caena fecit, tanto Christianior. At Missa Christi fuit simplicissima, sine ulla uestium, gestuum, cantuum, aliarumque cerimonarium pompa, ubi si necesse fuisset eam offerri ut sacrifitium, non plene eam instituisset. 1 DE SACRAMENTO BAPTISMI. 2Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum diuitias misericordiae suae saltem hoc unicum sacramentum seruauit in Ecclesia sua, illibatum et incontaminatum a constitutionibus hominum, liberumque fecit omnibus gentibus, omniumque hominum ordinibus. 3nec passus est, et ipsum teterrimis quaestus et impiissimus superstitionum portentis opprimi, eo scilicet consilio usus, quod paruulos, qui auaritiae et superstitionis capaces non sunt, eo uoluit initiari, et simplicissima fide uerbi sui sanctificari, quibus et potissimum hodie prodest baptismus. 4Nam, si adultis et maioribus donandum esset hoc sacramentum, non uidetur potuisse et eius perseuerari uirtus et gloria, prae tyrannide Auaritiae et superstitionis, quo omnia diuina nobis supplantauit. 5Inuenisset sine dubio et hic prudentia carnis suas praeparationes et dignitates, deinde reseruationes, restrictiones, et si qua sunt similia rhetia pecuniarum, quibus aqua non uilior, quam nunc membranae, uenderetur. 6Verum, ubi uirtutem Baptismi in paruulis non potuit Satan extinguere, praeualuit tamen, ut in omnibus adultis extingueret, ut tam fere nemo sit, qui sese baptisatum recordetur, nedum glorietur, tot repertis aliis uiis remittendorum peccatorum, et in coelum ueniendi. 7prebuit his opinionibus occasionem uerbum illud periculosum diui Hieronymi, siue male positum, siue male intellectum, quo poenitentiam appellat secundam post naufragium tabulam, quasi baptismam non sit poenitentia. 8Hinc enim, ubi in peccatum lapsi fuerint, de prima tabula seu naue desperantes uelut amissa, secundae tantum incipiunt niti et fidere tabulae, id est, poenitentiae. 9Hinc nata sunt uotorum, religionum, operum, satisfactionum, peregrinationum, indulgentiarum, sectarum infinita illa onera, et de iis, maria illa librorum, quaestionum, opinionum, traditionum humanarum, quas totus mundus iam non capit, ut incomparabiliter peius habet Ecclesiam dei ea tyrannis, quam unquam habuit synagogam aut ullam nationem sub coelo. 10At pontificum erat, haec omnia tollere, et Christianos omni cura ad synceritatem baptismi reuocare, quo intelligerent, quid essent, et quid facere Christianos oporteat. Verum unum est hodie eorum offitium, populos quam longissime abducere a baptismo, et diluuio tyrannidis suae omnes immergere, et facere, ut populus Christi (sicut Propheta ait) obliuiscatur eius imperpetuum. 11O infoelices omnes, qui hodie pontificum nomine censentur, qui non modo nihil sciunt nec faciunt, quod Pontifices decet, sed ignorant quoque, quid scire et facere eos oporteat. Et implent illud Esaie. lvi. Speculatores eius caeci omnes, nescierunt uniuersi, ipsi pastores ignorauerunt intelligentiam, omnes decliauerunt in uiam suam, unusquisqus ad auaritiam suam etc. 12Primum itaque in Baptismo obseruanda est diuina promissio, quae dicit: Qui crediderit et baptisatus fuerit, saluus erit, Quae promissio praeferenda est incomparabiliter uniuersis pompis operum, uotorum, religionum, et quicquid humanitus est introductum, Nam in hac pendet uniuersa salus nostra, sic autem est obseruanda, ut fidem exerceamus in ea, prorsus non dubitantes, nos esse saluos, postquam sumus baptisati. 13Nam, nisi haec assit aut paretur fides, nihil prodest baptismus, immo obest, non solum tum, cum suscipitur, sed toto post tempore uitae. incredulitas enim eiusmodi mendacem arguit promissionem diuinam, quod est summum omnium peccatorum. 14Hoc exercitium fidei si apprehenderimus, statim intelligemus, quam arduum sit credere promissioni huic diuinae. Humanae enim imbecillitas, peccatorum suorum sibi conscia, difficillime omnium credit se esse saluam aut saluandam, et tamen, nisi id credat, saluari non poterit, quia non credit ueritati diuinae promittenti salutem. 15Haec erat praedicatio sedulo inculcanda populo, assidue recantanda ista promissio, semper repetendus baptismus, iugiter excitanda, fouendaque fides. Sicut enim, semel super nos lata diuina haec promissione, usque ad mortem ueritas eius perseuerat, ita fides in eandem nunquam debet intermitti, sed usque ad mortem ali et roborari perpetua memoria promissionis eiusdem in baptismo nobis factae. 16Quare, dum a peccatis resurgimus siue poenitemus, non faciamus aliud, quam quod ad baptismi uirtutem et fidem, unde cecideramus, reuertimur, et ad promissionem tunc factam redimus, quam per peccatum deserueramus. 17Semper enim manet ueritas promissionis semel factae, nos extenta manu susceptura reuersos. Atque id, ni fallor, uolunt, qui obscure dicunt, Baptismum esse primum et fundamentum omnium sacramentorum, sine quo nullum queat aliorum obtineri. 18Proinde non parum profuerit, si poenitens primo omnium baptismi sui memoriam apprehendat, et promissionis diuinae, quam deseruit, cum fidutia recordatus, eandem confiteatur domino, gaudens se tantum adhuc in praesidio habere salutis, quod baptisatus sit, detestansque suam impiam ingratitudinem, quod a fide et ueritate eiusdem defecerit. 19 Mire enim cor eius confortabitur, et ad spem misericordiae animabitur, si consyderet, diuinam promissionem sibi factum, quam impossibile est mentiri, adhuc integram et non mutatam, nec mutabilem ullis peccatis esse, sicut Paulus dicit .ii. Timot. ii.: si non credimus, ille fidelis permanet, seipsum negare non potest. (se celle 26)20Haec, inquam, ueritas dei eum seruabit, ita ut, si caetera omnia ruant, haec tamen eum credita non derelinquet. Habet enim per hanc, quod insultanti aduersario opponat, habet, quod turbantibus peccatis conscientuam obiiciat, habet, quod horrori mortis et iudicii respondeat. 21Habet denique, quod uniuersis tentationibus solatium sit. Nempe, hanc unam ueritatem, dicens: Deus est uerax in promissionibus suis, cuius signum in baptismo suscepi, Si deus pro me, quis contra me? 22Si enim filii Israel, ad poenitentiam reuersuri, primo omnium exitum de Aegypto memorabant, et hac memoria ad deum, qui eduxerat eos, reuertebantur, quae memoria et hoc ipsum praesidium eis toties a Mose inculcatur, et a Dauid repetitur, quanto magis nos nostrum de Aegypto nostra exitum debemus memorare, et eius memoria redire ad eum, qui nos eduxit, per lauacrum regenerationis nouae, cuius memoria in hoc ipsum nobis commendata est? 23Id quod omnium comodissime fieri in sacramento panis et uini potest. Sic enim olim tria ista sacramenta, poenitentia, baptismus, panis, simul eodem offitio frequentabantur, et alterum alterum iuuabat. 24Ita legitur de quadam sancta uirgine, quae, quoties tentabatur, non nisi Baptismo suo repugnabat, dicens breuissime: Christiana sum, Intellexit enim hostis statim uirtutem baptismi et fidei, quae in ueritate dei promittentis pendebat, et fugit ab ea. 25Ita uides, quam diues sit homo Christianus siue baptisatus, qui etiam uolens non potest perdere salutem suam quantiscunque peccatis, nisi nolit credere. 26 Nulla enim peccata eum possunt damnare, nisi sola incredulitas. caetera omnia, si redeat uel stet fides in promissionem diuinam baptisato factam, in momento absorbentur, per eandem fidem, immo ueritatem dei, quia seipsum negare non potest, si tu eum confessus fueris, et promittenti fideliter adhaeseris. (se celle 19)27Contritio autem et peccatorum confessio, deinde et satisfactio, et omnia illa hominum excogitata studia, subito te deserent, et infoeliciorem reddent, si oblitus ueritatis huius diuinae, in ipsis tete destenderis. Vanitas enim uanitatum et afflictio spiritus est, quicquid extra fidem ueritatis dei laboratur. 28Simul uides, quam periculosum immo falsum sit, opinari, poenitentiam esse secundam tabulam post naufragium, et quam perniciosus sit error, putare, per peccatum excidisse uim baptismi, et nauem hanc esse illisam. 29Manet illa una, solida, in inuicta nauis, nec unquam dissoluitur in ullas tabulas, in qua omnes uehuntur, qui ad portum salutis uehuntur, quae est ueritas dei in sacramentis promittens. 30 Hoc sane fit, ut multi e naue temere in mare prosiliant et pereant; hi sunt, qui deserta promissionis fide, in peccatum sese praecipitant. 31 Verum, nauis ipsa permanet et transit integra cursu suo, quod si qua gratia ad nauem reuerti potest, nulla tabula, sed solida ipsa naue feretur ad uitam; hic est, qui ad promissionem dei stabilem et manentem per fidem reuertitur. 32 Vnde Petrus .i. Pet. i. arguit eos qui peccant, quod obliuionem accipiant purgationis ueterum delictorum suorum, sine dubio ingratitudinem accepti baptismi, et impietatem infidelitatis eorum taxans. 33 Quid ergo prodest, de baptismo tam multa scribere, et hanc fidem promissionis non docere? omnia sacramenta ad fidem alendam sunt instituta, et hanc ipsam adeo non tangunt, ut etiam asserant, impii homines, non debere hominem esse certum de remissione peccatorum, seu gratia sacramentorum, qua impietate orbem totum dementant, et sacramentum baptismi, in quo stat prima gloria conscientiae nostrae, funditus extinguunt nedum captiuant, interim insanientes in miseras animas suis contritionibus, anxiis confessionibus, circunstantiis, satisfactionibus, operibus, et id genus infinitiis nugis. 34 Esto ergo prudens lector, immo contemptor Magistri sententiarum libro quarto, cum omnibus suis scribentibus, qui tantum de materia et forma sacramentorum scribunt, dum optime scribunt, id est, mortuam et occidentem literam sacramentorum tractant. Caeterum, spiritum, uitam et usum, id est, promissionis diuinae ueritatem et nostram fidem, prorsus intactas relinquunt. 35 Vide itaque, ne te fallant operum pompae, et humanarum traditionum fallatiae, ut ueritati diuinae et fidei tuae non facias iniuriam. A fide sacramentorum tibi incipiendum est, sine ullis operibus, si saluus fieri uoles, fidem autem ipsa sequentur opera, tantum ne uilem habeas fidem, quae opus est omnium operum excellentissimum et arduissimum, quo solo, etiam si caeteris omnibus carere cogereris, seruaberis. 36 Est enim opus dei, non hominis, sicut Paulus docet. Caetera nobiscum et per nos operatur, hoc unicum in nobis, et sine nobis operatur. 37 Ex his perspicue discernere possumus, quid inter ministrum hominem, et autorem deum intersit, in baptisando. Homo enim baptisat et non baptisat, Baptisat, quia perficit opus, dum mergit baptisandum; Non baptisat, quia non fungitur in eo opere sua autoritate, sed uice dei. 38 Vnde oportet nos baptismum de manu hominis non aliter suscipere, quam si ipse Christus, immo ipse deus, nos suis propriis manibus baptisaret. Non enim hominis est, sed Christi et dei baptismus, quem recipimus, per manum hominis. 39 Sicut quelibet alia creatura, qua utimur per manum alterius, non est nisi dei. Caue ergo sic discernas baptismum, ut externum homini, internum deo tribuas, utrunque soli deo tribue, nec conferentis personam aliam, quam instrumentum uicarium dei accipe, per quod dominus in coelo sedens, te in aquam suis manibus propriis mergit. et remissionem peccatorum promittit in terris, uoce hominis tibi loquens per os ministri sui. 40 Hoc est uerba tibi dicunt, cum dicit: Ego baptiso te in nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Non dicit: Ego baptiso te in nomine meo, quasi dicat: id quod facio, non mea autoritate, sed uice et nomine dei facio, ut non aliter habeas, quam si ipse dominus uisibiliter fecisset. 41 autor et minister diuersi sunt, sed opus idem utriusque, immo solius autoris, per ministerium meum. Sic enim ego arbitror, 'In nomine' referre personam autoris, ut non tantum sit, nomen domini praetendere et inuocare in opere, sed ipsum opus tanquam alienum alterius nomine et uice implere. 42 Quo tropo Matt. xxiiii. Christus dicit: Multi uenient in nomine meo, Et Ro. i.: per quem accepimus gratiam et Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius. 43 Hanc sententiam ego libentissime sequor, quod sit plenissimum solacii et efficax fidei adiutorium, nosse se esse baptisatum, non ab homine, sed ab ipsa trinitate per hominem, qui nomine eius rem gerat apud nos. 44 Quo cessat illa ociosa contentio, qua de forma baptismi (quam appellant ipsa uerba) litigant, Graecis dicentibus: Baptisetur seruus Christi, Latinis: Ego baptiso. 45 Item, alii rigidissime nugantes, damnant sic dici: Ego baptiso te in nomine Iesu Christi, quo ritu certum est Apostolos baptisasse, ut in actis apostolicis legimus, uoluntque nullam aliam deinceps ualere quam istam: Ego baptiso te in nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. 46 Sed frustra contendunt, nihil enim probant, sua somnia duntaxat asserunt. Quocunque modo tradatur baptismus, modo non in nomine hominis, sed in nomine domini tradatur, uere saluum facit, immo non dubitem, si quis in nomine domini suscipiat, etiam si impius minister non det in nomine domini, uere baptisatum esse in nomini domini. 47 Non enim in conferentis tantum, quantum in suscipientis fide uel usu, sita est uirtus baptismi. Sicut legitur exemplum de quodam Mimo, per iocum baptisato. 48 Istas et similes disputationum et quaestionum angustias fecerunt nobis ii, qui fidei nihil, operibus autem ritibusque omnia tribuerunt, cum soli fidei omnia et nihil ritibus debeamus, quae nos facit liberos spiritu, ab omnibus istis scrupulis et opinionibus. 49 Alterum, quod ad baptismum pertinet, est signum seu sacramentum, quod est ipsa mersio in aquam, unde et nomen habet. Nam baptiso graece, mergo latine, et baptisma mersio est. 50 Dictum est enim, iuxta promissiones diuinas dari et signa, quae id figurent, quod uerba significant, seu, ut recentiores dicunt, sacramentum efficaciter significat, quod quale sit uidebimus. 51Arbitrari sunt quam plurimi, esse aliquam uirtutem occultam spiritualem, in uerbo et aqua, quae operetur in anima recipientis gratiam dei. His alii contradicentes statuunt, nihil esse uirtutis in sacramentis, sed gratiam a solo deo dari, qui assistit ex pacto sacramentis a se institutis. 52Omnes tamen in hoc concedunt, sacramenta esse efficatia signa gratiae, ad quod hoc unico mouentur argumento, Non uideri alioqui, qua ratione nouae legis sacramenta praestarent uetustis, si solum significarent. 53Et hinc impulsi sunt tantum tribuere sacramentis nouae legis, ut prodesse ea statuerent etiam iis, qui in peccatis mortalibus sunt, nec requiri fidem aut gratiam, sed sufficere, non posuisse obicem, hoc est, actuale propositum denuo peccandi. 54Haec autem, quia sunt impia et infidelia, contra fidem et naturam sacramentorum pugnantia, diligenter sunt cauenda et fugienda. Error enim est, sacramenta nouae legis differri a sacramentis ueteris legis, penes efficatiam significationis, utraque aequaliter significabant. 55 Idem enim deus, qui nos nunc per baptismum et panem saluat, sauauit Abel per sacrifitium, Noe per arcum, Abraham per circumcisionem, et alios omnes per sua signa. Nihil itaque differt sacramentum ueteris et nouae legis, quo ad significationem, modo ueterem legem appelles, quicquid in patriarchis et aliis patribus tempore legis operatus est deus. 56 Nam ea signa, quae in patriarchis et patribus facta sunt, longe sunt discernenda a figuris legalibus, quas Moses in lege sua instituit, quales sunt ritus sacerdotales, in uestibus, uasis, cibis, domibus et similibus, ab his enim non modo longissime differunt nouae legis sacramenta, sed et ipsa signa, quae pro tempore deus patribus dedit in lege uiuentibus, quale fuit Gedeonis in uellere, Manue in sacrifitio, quale et Isaias obtulit Achas, Isa. vii. in iis enim simul promittebatur aliquid, quo fides in deum exigebatur. 57 In hoc ergo differunt legales figurae a signis nouis et uetustis, quod legales figurae non habent annexum uerbum promissionis, quod fidem exigat, unde non sunt signa iustificationis, quia non sunt sacramenta fidei, quae sola iustificant, sed sunt sacramenta operis tantum. 58 Tota enim eorum uis et natura erat opus, non fides. Qui enim ea faciebat, implebat ea, etiam sine fide operans. At nostra et patrum signa seu sacramenta habent annexum uerbum promissionis, quid fidem exigit, et nullo opere alio impleri potest, ideo sunt signa seu sacramenta iustificationis, quia sunt sacramenta iustificantis fidei et non operis, unde et tota eorum efficatia est ipsa fides, non operatio. 59 Qui enim eis credit, is implet ea, etiam si nihil operetur. Inde prouerbium illud: Non sacramentum, sed fides sacramenti iustificat. 60 Sic circuncisio non iustificauit Abraham et semen eius, et tamen Apostolus eam appellat signaculum iustitiae fidei, Quia fides in promissionem, cui iuncta fuit circuncisio, iustificabat et implebat id, quod circuncisio significabat. 61 Fides enim fuit circuncisio prepucii cordis in spiritu, quam figurabat circuncisio carnis in litera. Sic sacrificium Abel plane non eum justificabat, sed fides, qua se deo totum obtulit, quam sacrificium externum figurabat. 62 Ita baptismus neminem iustificat, nec ulli prodest, sed fides in uerbum promissionis, cui additur baptismus, haec enim iustificat, et implet id, quod baptismus significat, Fides enim est submersio ueteris hominis et emersio noui hominis. 63 Quare fieri non potest, ut sacramenta noua differant ab antiquis sacramentis, Habent enim aeque promissiones diuinas et eundem spiritum fidei, licet a figuris antiquis incomparabiliter differant, propter uerbum promissionis, quo est medium unicum et efficacissimum differentiae. 64 Sicut et nunc pompa uestium, locorum, ciborum et infinitarum ceremoniarum sine dubio figurat egregia in spiritu implenda, et tamen, quia nullum adest eis uerbum diuinae promissionis, nulla ratione cum signis baptismi et panis conferri possunt, nec iustificant aut prosunt ullo modo, cum impletio eorum sit ipse usus seu opus eorum sine fide; 65 dum enim fiunt, seu aguntur, implentur. Sicut et Apostolus Colos. ii. de eis dicit: quae omnia ipso pereunt usu, iuxta praecepta et doctrinas hominum etc. At sacramenta non implentur dum fiunt, sed dum creduntur. 66 Ita nec uerum esse potest, sacramentis inesse uim efficacem iustificationis, seu esse ea signa efficatia gratiae. Haec enim omnia dicuntur in iacturam fidei, ex ignorantia promissionis diuinae, nisi hoc modo efficatia dixeris, quod, si assit fides indubitata, certissime et efficacissime gratiam conferant. 67 At non hoc modo efficatiam illis tribui, probat, quod ea prodesse dicunt omnibus etiam impiis et incredulis, modo non ponant obicem, quasi ipsa incredulitas non sit omnium obstinatissimus et hostilissimus obex gratiae, adeo ex sacramento praeceptum, ex fide opus facere moliti sunt. 68 Nam, si dat gratiam mihi sacramentum, quia suscipio, iam uere ex opere meo, non ex fide gratiam obtineo, nec promissionem in sacramento apprehendo, sed solum signum institutum et praeceptum a deo. 69 ita clare uides, quam nihil sacramenta intellecta sunt sententionariis Theologis, quod nec fidei nec promissionis ullam in sacramentis rationem habuerint, tantum in signo et usu signi herentes, et ex fide in opus, ex uerbo in signum nos rapientes, qua re (ut dixi) sacramenta non modo captiuauerunt, sed penitus, quod in eis fuit, aboleuerunt. 70 Nos ergo aperientes oculum discamus, magis uerbum quam signum, magis fidem quam opus seu usum signi obseruare, Scientes, ubicunque est promissio diuina, ibi requiri fidem, Esseque utrunque tam necessarium, ut neutrum sine utro efficax esse possit. 71 Neque enim credi potest, nisi assit promissio, nec promissio stabilitur, nisi credatur, ambae uero, si mutuae sint, faciunt ueram et certissimam efficatiam sacramentis. 72 Quare efficatiam sacramenti citra promissionem et fidem querere, est frustra niti et damnationem inuenire. Sic Christus: qui crediderit et baptisatus fuerit, saluus erit, qui non crediderit, condemnabitur. Quo monstrat, fidem in sacramento adeo necessariam, ut etiam sine sacramento seruare possit, ideo noluit adiicere: Qui non crediderit et non baptisatus fuerit. 73 Significat itaque baptismus duo, mortem et resurrectionem, hoc est, plenariam consumatamque iustificationem. Quod enim minister puerum immergit in aquam, mortem significat, quod autem rursum educit, uitam significat. 74 Ita Paulus Ro. vi. exponit: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit ex mortuis, per gloriam patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. 75 Hanc mortem et ressurrectionem appellamus nouam creaturam, regenerationem, et spiritualem natiuitatem, quam non oportet allegorice tantum intelligi, de morte peccati et uita gratiae, sicut multi solent, sed de uera morte et resurrectione. 76 Non enim baptismus significatio ficta est, Neque peccatum moritur, neque gratia surgit plene, donec corpus peccati, quod gerimus in hac uita, destruatur, ut ibidem Apostolus dicit. 77 Nam donec in carne sumus, desyderia carnis mouent et mouentur. Quare, dum incipimus credere, simul incipimus mori huic mundo, et uiuere deo in futura uita, ut fides uere sit mors et resurrectio, hoc est spiritualis ille baptismus, quo immergimur et emergimus. 78 Quod autem baptismo tribuitur ablutio a peccatis, uere quidem tribuitur, sed lentior et mollior est significatio, quam ut baptismum exprimat, qui potius mortis et ressurrectionis symbolum est. 79 Hac ratione motus uellem baptisandos penitus in aquam immergi, sicut sonat uocabulum et signat mysterium, non quod necessarium arbitrer, sed quod pulchrum foret, rei tam perfectae et plenae signum quoque plenum et perfectum dari, sicut et institutem est sine dubio a Christo. 80 Peccator enim non tam ablui quam mori debet, ut totus renouetur in aliam creaturam, et ut morti ac resurrectioni Christi respondeat, cui per baptismum commoritur et corresurgit. 81 Licet enim possis Christum dicere ablutum a mortalitate, dum mortuus est er resurrexit, segnius tamen dixeris, quam si in totum mutatum et renouatum dixeris; ita ardentius est, per baptismum nos significari omnibus modis mori et resurgere in aeternam uitam, quam ablui a peccatis. 82 Hic iterum uides, Baptismi sacramentum, etiam quo ad signum, non esse momentaneum aliquod negotium, sed perpetuum. 83 Licet enim usus eius subito transeat, tamen res ipsa significata duret usque ad mortem, immo resurrectionem in nouissimo die. 84 Quam diu enim uiuimus, semper id agimus, quod baptismus significat, id est, morimur et resurgimus, Morimur inquam non tantum affectu et spiritualiter, quo peccatis et uanitatibus mundi renunciamus, sed reuera, uitam hanc corporalem incipimus relinquere, et futuram uitam apprehendere, ut sit realis (quod dicunt) et corporalis quoque transitus ex hoc mundo ad patrem. 85 Quare nobis cauendum est ab iis, qui baptismi uim eo redegerunt tenuitatis et paruitatis, ut gratiam in eo dicant quidem infundi, sed postea per peccatum effundi, tum alia uia, ac iam quasi baptismo penitus irrito facto, ad coelum eundum. 86 Non sic tu arbitrabere, sed intelliges eam esse baptismi significationem, qua moriatis et uiuas; ideo non posse te siue per poenitentiam, siue per quancunque aliam uiam redire, nisi ad uim baptismi, ac denuo illud facere, quod baptisatus es ut faceres, quodque baptismus tuus significabat. 87 Nunquam fit baptismus irritus, donec desperans redire ad salutem nolueris. aberrare quidem poteris ad tempus a signo, sed non irritum est signum. Ita semel es baptisatus sacramentaliter, sed semper baptisandus fide, semper moriendum, semperque uiuendum. 88 Baptismus totum corpus absorbuit, et rursus edidit; ita res baptismi totam uitam tuam cum corpore et anima absorbere debet, et reddere in nouissimo die, indutam stola claritatis et immortalitatis. itaque nunquam sine baptismi tam signo quam re ipsa sumus, immo semper sumus baptisandi magis ac magis, donec signum perfecte impleamus in nouissimo die. 89 Intelligis ergo, quicquid in hac uita gerimus, quod ad mortificationem carnis et uiuificationem spiritus ualet, ad baptismum pertinere, et quo breuius a uita absoluimur, eo citius baptismum nostrum impleamus, et quo atrociora patimur, eo foelicius baptismo respondeamus, ideoque Ecclesiam tunc fuisse foelicissimam, quando martyres mortificabantur omni die, et aestimabantur sicut oues occisiones; 90 tunc enim regnabat in Ecclesia uirtus baptismi, pleno imperio, quam hodie ignoramus etiam, prae multitudine operum et doctrinarum humanarum. 91 Quicquid enim uiuimus, Baptismus esse debet, et signum seu sacramentum baptismi implere, cum a caeteris omnibus liberati uni tantum baptismo simus addicti, id est, morti et resurrectioni. 92 Hanc gloriam libertatis nostrae, et hanc scientiam baptismi esse hodie captiuam, cui possumus referre acceptum, quam uni tyrannidi Romani pontifices? 93 qui, ut pastorem primum decet, unus omnium maxime debuit esse praedicator et assertor huius libertatis et scientiae, sicut Paulus .ii. Corint. iiii. dicit: Sic nos existimet homo, sicut ministros Christi et dispensatores mysteriorum seu sacramentorum dei, ipse solum id agit, ut suis decretis et iuribus opprimat, et in potestatis suae tyrannidem captiuos illaqueet. 94 Obsecro, quo iure (ut non dicam, quam impie et damnabiliter haec mysteria omittat docere) Papa super nos constituit leges? Quis dedit ei potestatem, captiuandae huius nostrae libertatis, per baptismum nobis donatae? 95 Vnum (ut dixi) nobis in tota uita agendum est propositum, ut baptisemur, id est, mortificemur, et uiuamus per fidem Christi, quam et unice doctam oportuit, maxime a summo pastore. At nunc, tacita fide, infinitis legibus operum et ceremoniarum extincta est Ecclesia, ablata uirtus et scientia baptismi, impedita fides Christi. 96 Dico itaque: neque Papa, neque Episcopus, neque ullus hominum, habet ius unius syllabae constituendae super Christianum hominem, nisi id fiat eiusdem consensu. 97 Quicquid aliter fit, tyrannico spiritu fit. ideo orationes, ieiunia, donationes, et quaecunque tandem Papa in uniuersis suis decretis tam multis quam iniquis statuit et exigit, Prorsus nullo iure exigit et statuit, peccatque in libertatem Ecclesiae, toties quoties aliquid horum attentauerit. 98 Hinc factum est, ut Ecclesiastici hodierni strenui quidem sint tutores libertatis Ecclesiasticae, id est, lapidum, lignorum, agrorum et censuum (sic enim hodie Ecclesiastica sunt idem quod spiritualia), sed eisdem fictis uerbis ueram Ecclesiae libertatem non modo captiuent, sed pessundent penitus, etiam plus quam Turca, contra Apostolum, qui dicit: Nolite fieri serui hominum. Hoc enim uere est hominum seruos fieri, statutis et tyrannicis eorum legibus subiici. 99 Adiuuant hanc impiam et perditam tyrannidem discipuli Papae, huc torquentes et deprauantes illud Christi: Qui uos audit, me audit. 100 Magnis enim buccis hoc inflant uerbum pro suis traditionibus; cum Christus hoc dixerit Apostolis euntibus praedicare Euangelium, et ad Euangelium tantum referri debeat, ipsi omisso Euangelio suis tantum fabulis id aptant. 101 Dicit enim Iohan. x. Oues meae uocem meam audiunt, alienorum autem uocem non audiunt. ideo et relictum est Euangelium, ut uocem Christi sonarent Pontifices, at ipsi suas uoces sonant, audiri denique uolunt. 102 Apostolus quoque dicit sese missum esse, non baptisare, sed Euangelisare, itaque nemo est obnoxius pontificis traditionibus, nec oportet eum audiri, nisi dum Euangelium et Christum docet, nec aliud ipse docere debet quam fidem liberrimam. 103 cum autem Christus dicat: Qui uos audit, me audit, Cur non Papa quoque audit alios? non enim soli Petro dicit: qui te audit. Denique, ubi est uera fides, ibi et uerbum fidei esse necessarium est. 104 Cur ergo Papa infidelis non audit quandoque seruum suum fidelem habentem uerbum fidei? Caecitas, Caecitas in Pontificibus regnat. 105 Alii uero multo impudentiores ex illo Matt. xvi. Papae arrogant potestatem legum condendarum: Quodcunque ligaueris etc. cum ibi Christus de peccatis ligandis et remittendis agat, non de Ecclesia tota captiuanda et legibus opprimenda. 106 ita omnia agit ista tyrannis fictis suis uerbis, tortis per uim ac deprauatis uerbis dei. Hoc sane confiteor, Esse tyrannidem istam maledictam ferendam Christianis, sicut quamlibet aliam uiolentiam huius mundi, iuxta illud Christi: Qui te percusserit in maxillam dexteram, prebe ei et alteram, sed hoc quaeror, quod impii pontifices se id iure posse et facere iactant, et rei Christianae sese consulere hac Babylone sua praesumunt, hanc ipsam opinionem omnibus persuadentes. 107 Si enim conscientia impietatis et tyrannidis ea facerent, aut nos pateremur uim eorum, inter ea securi numeraremus, quae ad mortificandam uitam hanc, et implendum baptismum ualent, integra nobis relicta conscientiam glorianda de iniuria illata. 108 At nunc uolunt sic conscientiam libertatis nostrae illaqueari, ut credamus bene a se geri, quae gerunt, nec licere ea reprehendi aut inique gesta quaerulari, et cum sint lupi, uideri uolunt pastores, cum sint Antichristi, uolunt honorari pro Christo. pro hac duntaxat clamo libertate et conscientia, clamoque fidenter: 109 Christianis nihil ullo iure posse imponi legum, siue ab hominibus siue ab angelis, nisi quantum uolunt, liberi enim sumus ab omnibus. 110 Quod si quae imponuntur, sic ferenda sunt, ut libertatis conscientia salua sit, quae sciat et certo affirmet, iniuriam sibi fieri, quam cum gloria ferat, ita cauens, ne iustificet tyrannum, ut ne murmuret contra tyrannidem. 111 Quis enim est (ait Petrus), qui uobis noceat, si bonum emulati fueritis? omnia cooperantur electis in bonum. 112 Attamen quia hanc baptismi gloriam et libertatis Christianae foelicitatem pauci nouerunt, nec prae tyrannide Papae nosse possunt, ipse me hic expedio, et conscientiam meam redimo, compellans Papam et omnes papistas, Quod nisi sua iura et traditiones sustulerint, et ecclesiis Christi libertatem suam restituerint, eamque doceri fecerint, reos esse eos omnium animarum, quae hac misera captiuitate pereunt, Esseque papatum aliud reuera nihil, quam regnum Babylonis et ueri Antichristi. 113 Quis enim est homo peccati et filius perditionis, quam is, qui suis doctrinis ac statutis peccata et perditionem animarum auget in Ecclesia, sedens tamen in Ecclesia sicut deus? 114 At hoc totum abunde impleuit tyrannis papalis, iam a multis saeculis, quae fidem extinxit, sacramenta obscurauit, Euangelium oppressit, suas autem non modo impias et sacrilegas, uerum etiam barbaras et indoctissimas leges imperauit, et sine fine multiplicauit. 115 Vide ergo miseram captiuitatis nostrae: Quomodo sedeat sola ciuitas plena populo, et facta sit uidua domina gentium, princeps prouintiarum sub tributo. Non est qui consoletur eam, etiam amici eius spreuerunt eam etc. 116 Tot ordines, tot ritus, tot sectae, tot professiones, tot studia, tot opera sunt, quibus hodie Christiani occupantur, ut obliuiscantur baptismi sui, et nemo prae harum locustarum, erucarum, bruchorum multitudine meminisse possit, sese esse baptisatum aut quid in baptismo consecutus sit. 117 Decebat enim nos esse, sicut paruuli baptisati, qui nullis studiis, nullisque operibus occupati, in omnia sunt liberi, solius gloria baptismi sui securi et salui. Sumus enim et ipsi paruuli, in Christo assidue baptisati. 118 Opponetur forsitan iis, quae dicta sunt, baptismus paruulorum, qui promissionem dei non capiant, nec fidem baptismi habere possunt, ideoque aut non requiri fidem, aut paruulos frustra baptisari. 119 Hic dico, quod omnes dicunt, fide aliena paruulis succurri, illorum, qui offerunt eos. Sicut enim uerbum dei potens est, dum sonat, etiam impii cor immutare, quod non minus est surdum et incapax, quam ullus paruulus, ita per orationem Ecclesiae offerentis et credentis, cui omnia possibilia sunt, et paruulus fide infusa mutatur, mundatur, et renouatur. 120 Nec dubitarem, etiam adultum impium, eadem Ecclesia orante et offerente, posse in quouis sacramento mutari, sicut de paralytico Euangelico legimus, aliena fide sanato. 121Atque hac ratione libens admitterem, sacramenta nouae legis esse efficatia ad dandam gratiam, non modo non ponentibus, sed etiam obstinatissime ponentibus obicem. Quid enim fides Ecclesiae et oratio fidei non tolleret, cum Paulum Apostolum Stephanus hac ui conuertisse credatur? At tunc sacramenta non sua, sed fidei uirtute faciunt quod faciunt, sine qua nihil prorsus faciunt, ut dixi. 122 Queritur etiam adhuc, an paruulus nondum natus possit, porrecta ex utero manu uel pede, baptisari. Hic nihil temere iudico, meamque ignorantiam confiteor. Nec scio, an id satis sit, quod pro fundamento habent, Esse uidelicet animam in qualibet parte corporis totam. 123 Non enim anima, sed corpus baptisatur aqua externe. Sed nec hoc iudico, quod dicunt, renasci eum non posse, qui natus nondum sit, et si uehementer urgeat. ideo magisterio spiritus haec relinquo, interim sinens quenque suo sensu abundare. 124 Vnum hic addo, quod utinam cunctis queam persuadere, id est, ut uota prorsus omnia tollerentur aut uitarentur, siue sint religionum, siue perigrinationum, siue quoruncunque operum, maneremusque in libertate religiosissima et operosissima baptismi. 125 Dici non potest, quantum detrahat baptismo et obscuret scientiam libertatis Christianae opinio illa uotorum plus nimio celebris, ut interim taceam infanda etiam eaque infinita pericula animarum, quae uouendi ista libido, inconsultaque temeritas quotidie auget. 126 O impiissimi pontifices et infoelicissimi pastores, qui secure stertitis, et in uestris cupiditatibus lasciuitis, et nihil compatimini super ista contritione Ioseph pessima et periculosissima. 127 Oportuit hic generali edicto, uel tollere uota, illa praesertim perpetua, et ad baptismi uota cunctos reuocare, uel diligenter monere, ne quis temere uoueret, nullum inuitare, immo difficiles tardosque esse ad uota permittenda. Abunde enim uouimus in baptismo, et plus quam possimus implere, sat negocii habituri, si huic uni intenderimus. 128 At nunc mare et aridam circuimus, ut multos proselytas faciamus, mundum sacerdotibus, monachis, monialibus implemus, et hos omnes perpetuis uotis incarceramus. Hic inuenias, qui disputent et statuant, opus intra uotum esse prestancius opere extra et citra uotum, et nescio quantis premiis in coelo aliis praeferendum, Pharisei caeci et impii, qui ex operum magnitudine et multitudine aliaue qualitate metiuntur iustitiam et sanctitatem, quae ex sola fide apud deum mensuratur, apud quem nulla est differentia operum, nisi quanta est fidei differentia. 129 Faciunt hac bucca sua homines impii suis inuentionibus opinionem, et opera hominum inflant, ad alliciendum stolidum uulgus, quod specie operum fere ducitur, in magnam iacturam fidei, obliuitionem baptismi, iniuriam libertatis Christianae. 130 cum enim uotum sit lex quaedam et exactio, necessario, multiplicatis uotis, leges et opera multiplicantur, quibus multiplicatis fides extinguitur, et baptismi libertas captiuatur. 131 Hiis blandiciis impiis non contenti, addunt alii, Ingressum religionis esse uelut nouum baptisma, quod deinceps licet tocies renouari, quoties ab integro propositum religionis renouatur. 132 ita uotarii isti sibi solis iustitiam, salutem, gloriam tribuerunt, Baptisatis prorsus nihil relinquerunt, quo possint eis conferri. 133 Iam Romanus pontifex, superstitionum omnium fons et autor, magnificis bullis et indultis has uiuendi rationes confirmat, approbat, ornat, Baptismum uero nemo uel memoria dignatur. 134 Atque iis pompis speciosis (ut dixi) sequacem populum Christi in quascunque uolent symplegadas pellunt, ut, ingrati suo baptismo, praesumant meliora suis operibus prestare, quam alii sua fide. 135 Quare et deus rursus cum peruersis peruersus, ulturus ingratitudinem et superbiam uotariorum, facit, ut uota sua non seruent, aut cum ingenti labore seruent, maneantque in eis immersi, nunquam fidei et baptismi gratiam cognoscentes, et, cum non sit creditus cum deo spiritus eorum, perseuerent in hypocrisi sua inperpetuum, et tandem ludibrio sint toti mundo, semper iustitiam sectando, et ad Iustitiam nunquam perueniendo, ut impleant illud Isaie .ii: Et terra repleta est Idolis. 136 Ego sane non prohibuerim nec repugnauerim, si quis priuatim arbitrio suo quippiam uelit uouere, ne uota penitus contemnam aut damnem, sed publicum uitae genus hinc statui et confirmari, omnino dissuaserim. 137 Sufficit cuique uouendi priuata licentia periculo suo, publicam uero commendari rationem uiuendi in uotis uouendis, arbitror perniciosum esse Ecclesiae et animabus simplicibus. 138 Primum, Quod non parum Christianae uitae repugnet, in hoc, quod uotum est lex quaedam cerimonialis et humana traditio seu presumptio, a qua Ecclesia per baptismum liberata est. Christianus enim nulli legi addictus est, nisi diuinae. 139 Deinde, quod non habeat exemplum in scripturis, praecipue castitatis, obedientiae, paupertatis perpetuae uotum. Quod autem e scripturis exemplum non habet, periculosum est, nulli prorsus suadendum, multo minus pro uulgari et publico uiuendi genere statuendum, et si cuilibet audere suo periculo, quod uoluerit, sit permittendum. Opera enim quaedam spiritus in paucis operatur, quae in exemplum aut uiuendi modum nequaquam sunt uocanda. 140 Sed et uehementer metuo, ne uotiuae istae uiuendi rationes religiosorum sint de numero earum, de quibus Apostolus praedixit: Erunt docentes in hypocrisi mendatium, prohibentes nubere et abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione. 141 Nec mihi quisquam obiecerit sanctum Bern., Franciscum, Dominicum et similes religionum uel autores, uel auctores. Terribilis et mirabilis est deus in consiliis suis super filios hominum. 142 potuit Danielem, Ananiam Azariam, Misael in Babylonici regni (id est, in media impietate) administratione seruare sanctos, cur non potuisset et hos in periculoso uitae genere sanctificare, aut singulari opere spiritus gubernare, quod tamen exemplum aliis fieri nollet. 143 Et certum est, nullum illorum, per uota sua et religionem fuisse saluatum, sed per fidem solam, in qua omnes saluantur, contra quam maxime omnium pugnant speciosae illae seruitutes uotorum. 144 Sed abundet hic sensu quisque suo, Ego quod cepi prosequar; cum pro libertate Ecclesiae et gloria baptismi nunc loquar, in medium consulere debeo, quod spiritu magistro intellexero. 145Quare consulo, Primum magnatibus Ecclesiarum, ut omnia ista uota seu uitas uotariorum tollant, uel non probent et extollant, Aut, si hoc non fecerint, suadeo omnibus, qui uolunt securius salui fieri, ut sibi ab omnibus uotis, praesertim magnis et perpetuis, temperent, maxime adolescentes et iuuenes. 146Hoc consulo primum ideo, quod hoc uitae genus, ut dixi, nullum habet in scripturis testimonium et exemplum, sed solis hominum pontificum bullis, et uere bullis est inflatum. 147Deinde, quod procliue sit in hypocrisim, propter suam speciem et singularitatem, unde nascitur superbia et contemptus communis Christianae uitae. 148 Atque si nulla alia esset causa eadem uota tollendi, haec una satis haberet ponderis, Quod per ipsa fidei et baptismo detrahitur, et opera magnificantur, quae sine pernicie magnificari non possunt. Nam, inter multa milia uix est unus, qui non magis opera in religionibus suscipiat quam fidem, qua insania et sese mutuo praeferunt, tanquam strictiores et laxiores, ut uocant. 149 Quare ego nulli suadeo, immo omnibus dissuadeo ingressum cuiuscunque religionis aut sacerdocii, nisi sit ea scientia praemunitus, ut intelligat, opera quantumlibet sacra et ardua religiosorum et sacerdotum in oculis dei prorsus nihil distare ab operibus rustici in agro laborantis, aut mulieris in domo sua curantis, sed sola fide omnia apud eum mensurari, sicut Hiere. v. dicit: Domine, oculi tui respiciunt fidem, Ecclesi. xxxii: In omni opere tuo crede ex fide animae tuae, haec enim est conseruatio mandataorum dei, immo frequentius contingere, ut gratius sit ancillae aut serui domesticum et uile opus, quam omnia ieiunia et opera religiosi et sacerdotis, ob fidei defectum. 150 Cum ergo probabile sit, uota hodie non nisi ad operum ualere iactantiam et praesumptionem, metuendum est, nusquam minus de fide et Ecclesia esse, quam in sacerdotibus, monachis, et Episcopis, et eos ipsos esse reuera gentiles seu hypocritas, qui se Ecclesiam, aut cor Ecclesiae, item spirituales et rectores Ecclesiae arbitrantur, cum sint nihil minus, Et hunc esse uere populum transmigrationis, in quibus captiua sunt omnia, quae nobis in baptismo libera donata sunt, relicto populo terrae paupere et modico, qui, uelut coniugatis contingit, uiles in oculis illorum apparent. 151 Ex his duos insignes errores Romani pontificis cognoscimus. Prior, quod dispensat in uotis, facitque id, quasi solus prae omnibus Christianis habeat autoritatem, tanta est hominum impiorum temeritas et audacia. 152 Si enim uotum dispensari potest, quilibet frater cum proximo et ipse secum dispensare potest; sin dispensare proximus non potest, nullo iure Papa potest. 153 Vnde enim habet hanc autoritatem? Ex clauibus? At heae omnibus communes sunt, et super peccata duntaxat ualent, Matt. xviii. Cum autem et ipsi fateantur, uota esse iuris diuini, quid miseras fallit et perdit animas dispensans in iure diuino, quod est indispensabile? 154 Blatterat quidem tit. de uot. et uoti redem. se posse mutare uota, sicut olim in lege primogenitum asini mutabatur oue, quasi idem sit primogenitum asini et uotum, quod tam constanter ubique exigit reddi, aut, si dominus in lege sua ouem pro asino statuat mutari, mox etiam homo Papa, in lege non sua, sed eiusdem dei, eandem habeat potestatem. Non Papa hanc decretalem fecit, sed asinus pro Papa mutatus, sic insigniter et delyrus et impius est. 155 Posterior, quod rursus decernit, matrimonium dirimi, si alter, altero etiam inuito, monasterium ingrediatur, nondum consumato matrimonio. Obsecro, Quis satan haec inspirat Papae portenta? 156 deus praecipit homini seruari fidem, et ueritatem inuicem custodire. deinde, de suo quenque facere bonum. odit enim rapinam in holocaustum, ut per Isaiam dicit. 157 At coniunx alter alteri per pactum fidem debet, nec suus est, quam nullo iure potest dissoluere, et quicquid de se facit, de rapina facit, altero inuito. 158Aut quare non etiam hac regula, qui aere alieno premitur, religionem intrat et suscipitur, ut a debitis liberetur, ut fidem liceat negare? 159 Caeci, caeci! Quid est maius? fides a deo praecepta, an uotum per hominem excogitatum et electum? Tu es pastor animarum, Papa? et uos estis doctores sacrae Theologiae, qui haec docetis? Qua enim causa sic docetis? Nempe, quod uotum meliore opere quam coniugium ornastis, sed non fidem, quae sola magnificat omnia, sed opera magnificatis, quae nihil sunt coram deo, aut omnia aequalia, quantum ad meritum attinet. 160 Ego itaque non dubito, in uotis, si recta sunt, neque homines neque angelos posse dispensare. Sed hic non sum plane mihi ipsi persuasus, an ea sub uoto cadant omnia, quae hodie uouentur. 161Quale est illud mire ridiculum et stultum, quod parentes uouent prolem uel nondum natam uel infantem ad religionem seu perpetuam castitatem, immo hoc sub nullo uoto cadere certum est, et uidetur esse quaedam irrisio dei, dum ea uouent, quae nullo modo in sua sunt potestate. 162 Ad religiosos uenio, quorum tria uota, quo magis consydero, eo minus intelligo, mirorque, unde inoleuerit ista uotorum exactio. iam hoc multo minus intelligo, quo aetatis anno uoueri possunt, ut legitima sint et ualeant. 163 In hoc placet conuenisse omnes, ante annos pubertatis nihil ualere uota eorum, licet magnam partem puerorum hic fallant, ignaram tam suae aetatis, quam rei quam uouent, non enim obseruant in suscipiendis annos pubertatis, tum professos dira conscientia, quasi consensu postea secuto, captiuos tenent et deuorant, quasi uotum, quod irritum fuit, tandem ratum fiat succedentibus annis. 164 At mihi stultum uidetur, ab aliis praestitui terminum legitimi uoti alterius, qui sibi ipsis non possunt praestituere. Nec uideo, cur valeat uotum decimo octauo anno factum, et non decimo aut duodecimo. 165 Nec satisfacit, quod decimo octauo sentit homo carnem suam. Quid, si vix uicesimo aut tricesimo senciat? aut fortius tricesimo quam uicesimo senciat? Aut cur non diffinitur aeque terminus paupertati et obedientiae? 166 Sed quod tempus dabis, quo se auarum et superbum sentiat, cum etiam spiritualissimi hos affectus uix deprehendant? Ergo nunquam erit ullum uotum certum et legitimum, nisi donec spirituales facti fuerimus, et uotis iam non eguerimus. 167 Vides itaque res istas incertas et periculosissimas esse, unde salutare consilium foret, has sublimes uiuendi rationes, uotis liberas, soli spiritui relinquere, sicut olim fuerunt, et nequaquam in genus quoddam perpetuae uitae mutandas esse. Verum haec interim de Baptismo et libertate eius satis. Suo forte uenient tempore uota latius tractanda, ut sunt tractatu uehementer necessaria. 1 DE SACRAMENTO POENITENTIAE. 2 TERTIO LOCO de poenitentiae sacramento dicendum, in qua re, editis iam tractatulis et disputationibus, satis multos offendi, et quid in ea sentirem abunde exposui. Nunc breuiter repetenda, pro tyrannide reuelanda, quae non parcius hic grassatur, quam in sacramento panis. 3 In his enim duobus sacramentis quia lucrum et questus locum habent, incredibili negotio insaniuit auaritia pastorum in oues Christi, quanquam, ut iam de uotis uidimus, et baptismus, ut auaritiae seruiretur, misere occubuit in adultis. 4 Primum huius sacramenti et capitale malum est, quod sacramentum ipsum in totum aboleuerunt, ne uestigio quidem eius relicto. Nam cum et ipsum, sicut et alia duo, constet uerbo promissionis diuinae et fide nostra, utrunque subuerterunt. Nam uerbum promissionis, ubi Christus dicit Matt. xvi. Quodcunque ligaueris etc., Et xviii: Quodcunque ligeueritis etc., Et Iohan. ult. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis etc., quibus prouocatur fides poenitentium, pro remissione peccatorum impetranda, suae tyrannidi aptauerunt. 5 Vniuersis enim suis libris, studiis, sermonibus, non hoc egerunt, ut docerent, quid Christianis in his uerbis promissum est, quid credere deberent, et quantum consolationis haberent, sed quam late, longe, profunde ipsi potentia et uiolentia tyrannisarent, donec quidam et angelis in coelo ceperint mandare, et iactent incredibili et furentissima impietate, se coelestis et terreni imperii iura in his accepisse, atque in coelis etiam ligandi potestatem habere. ita prorsus nihil de fide salutari populi, sed de potestate tyrannica Pontificum omnia blatterant, cum Christus nihil de potestate, sed de fide omnia agat. 6 Non enim imperia, non potestates, non dominationes, sed ministeria in Ecclesia sua constituit, sicut ex Apostolo didicimus, dicente: Sic non existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum dei. (1 Kor 4,1) 7 Quare, sicut ibi, cum dicit: Quicunque crediderit et baptisatus fuerit, saluus erit, fidem prouocauit baptisandorum, ut hoc promissionis uerbo homo certus sit, si baptiseretur credens, salutem sese consecuturum, ubi nihil prorsus potestatis tributum, sed ministerium duntaxat baptisantium institutum sit, Ita hic, cum dicit: Quodcunque ligaueris etc. fidem prouocat poenitentis, ut hoc promissionis uerbo certus sit, si solueretur credens, uere solutum se esse in coelo, ubi plane nihil potestatis, sed ministerium tangitur absoluentis. 8 Et satis mirum est, quid acciderit caecis illis et arrogantibus hominibus, ut ex promissione baptimali non etiam sibi tyrannidem arrogarint, aut, si hinc non arrogant, cur in poenitentiali promissione id praesumpserint, cum utrobique sit par ministerium, similis promissio, eadem sacramenti ratio, ut non possis negare, si Baptismus non soli Petro debetur, etiam claues impia tyrannide soli Papae arrogari. 9 Ita cum dicit: Accipite, hoc est corpus meum, quod pro uobis tradetur, Hic est calix in sanguine meo etc. fidem prouocat manducantium, ut his uerbis per fidem firmata conscientia, certi sint, sese remissionem peccatorum accipere, si manducauerint. 10 Nec hic aliquid potestatis sonat, sed solum ministerium. Sed baptismi promissio utcunque uel infantibus permansit, panis et calicis promissio extincta, in auaritiae seruitutem migrauit, et ex fide opus, ex testamento sacrificium natum est, Poenitentiae promissio abiit in tyrannidem uiolentissimam, et imperium plus quam temporale statuendum. 11 Non hoc contenta Babylonica nostra fidem quoque adeo extinxit, ut impudenti fronte eam negaret necessariam esse in sacramento isto, immo Antichristica impietate definiret haeresim esse, si fidem necessariam quis esse assereret. Quid amplius potuit tyrannis ista facere, et non fecit? Vere super flumina Babylonis sedemus et flemus, dum recordamus tui, Zion, In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Maledicat dominus steriles istas salices fluminum istorum, Amen. 12 Obliteratis itaque ac subuersis promissione et fide, uideamus, quid substituerint in locum earum. Tres partes dederunt poenitentiae, Contritionem, confessionem, satisfactionem, sed sic, ut in singulis, si quid boni inesset, tollerent, et in eisdem quoque suam libidinem et tyrannidem constituerent. 13 PRINCIPIO, Contritionem sic docuerunt, ut eam fide promissionis priorem facerent, et longe uiliorem, ut quae non esset fidei opus, sed meritum, immo non memorantur eam. Sic enim operibus inhaeserunt et exemplis scriptuarum, in quibus leguntur multi ueniam consecuti propter cordis contritionem et humilitatem, sed non aduertunt fidem, quae contritionem et dolorem cordis operata est, sicut de Niniuitis Ionae ii. scribitur: Et crediderunt uiri Niniuitae in domino et predicauerunt ieiunium etc. (Jon 3,5) 14 His audatiores et peiores finxerunt quandam attritionem, quae uirtute clauium (quam ignorant) fieret contritio, eam donant impiis et incredulis, ut sic uniuersa contritio aboleretur. O iram dei insustentabilem, haeccine in Ecclesia Christi doceri! Sic securi et fide et opere eius abolito, in doctrinis et opinionibus hominum incedimus, immo perimus. 15 Magna res est cor contritum, nec nisi ardentis in promissionem et comminationem diuinam fidei, quae ueritatem dei immobilem intuita, tremefacit, exterret et sic conterit conscientiam, rursus exaltat et solatur seruatque contritam, ut ueritas comminationis sit causa contritionis, ueritas promissionis sit solacii, si credatur, et hac fide homo mereatur peccatorum remissionem. Proinde fides ante omnia docenda et prouocanda est, fide autem obtenta, contritio et consolatio ineuitabili sequela sua sponte uenient. 16 Quare, et si non nihil docent, qui ex peccatorum suorum (ut uocant) collectu et conspectu contritionem parandam docent, periculose tamen et peruerse docent, dum non ante principia et causas docent contritionis, nempe, diuinae comminationis et promissionis ueritatem immobilem ad fidem prouocandam, ut intelligant, multo maiori negotio sibi ueritatem diuinam esse spectandam, unde humilientur et exaltentur, quam peccatorum suorum turbam, quae si citra ueritatem dei spectentur, potius refricabunt et augebunt peccati desyderium quam contritionem parent. 17 Taceo hic insuperabile cahos laboris, quod nobis imposuerunt, scilicet, ut omnium peccatorum formemus contritionem, cum hoc sit impossibile et minorem partem peccatorum scire possimus, denique et bona opera inueniantur esse peccata, iuxta illud psal. cxlii: Non intres in iuditium cum seruo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. (Sl 143,2) Satis enim est, si ea doleamus peccata, quae praesente conscientia mordent, et facili prospectu memoriae cognoscuntur. Nam, qui sic affectus est, absque dubio paratus est de omnibus dolere et timere, dolebitque ac timebit, ubi in futurum reuelata fuerint. 18 Caue ergo in contritionem tuam confidas, aut dolori tuo tribuas remissionem peccatorum. Non respicit te propter haec deus, sed propter fidem, qua minis et promissis eius credidisti, quae operata est dolorem eiusmodi ac per hoc non diligentiae peccatorum collectrici, sed ueritati dei et fidei nostrae debetur, quicquid boni in poenitentia fuerit. 19 Caetera omnia sunt opera et fructus, quae sua sponte sequuntur, et bonum hominem non faciunt, sed a bono iam per fidem ueritatis dei facto fiunt. Sic fumus ascendit in ira eius, quia iratus montes conturbat et succendit, ut psal. xvii. dicitur. prior est terror comminationis, qui succendit impios, hanc fides acceptans fumat contritionis nebulam etc. 20 Contritio tamen minus tyrannidi et quaestui, sed in totum impietati et doctrinis pestilentibus patuit. Confessio uero et satisfactio, egregiae officinae factae sunt lucri et potentiae. De confessione prius. Non est dubium, confessionem peccatorum esse necessariam et diuinitus mandatam Matt. iii. Baptisabantur a Iohanne in Iordane confitentes peccata sua. i. Iohan. i. Si confessi fuerimus peccata nostra, fideles est et iustus, qui remittat nobis peccata nostra, Si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem eum facimus, et uerbum eius in nobis non est. 21 Si enim sanctis non licet negare peccatum suum, quanto magis publicis aut magnis peccatis obnoxios oportet confiteri. Sed omnium efficacissime Mat. xviii. instituta confessio probatur, ubi Christus docet fratrem peccantem corripiendum, prodendum, accusandum, et si non audierit, excommunicandum. Tunc enim audiet, quando agnoscet et confitebitur peccatum suum, correptioni caedens. 22 Occulta autem confessio, quae modo celebratur, et si probari ex scriptura non possit, miro modo tamen placet, et utilis imo necessaria est, nec uellem eam non esse, immo gaudeo eam esse in Ecclesia Christi, cum sit ipsa afflictis conscientiis unicum remedium. Siquidem, detecta fratri nostro conscientia et malo, quod latebat, familiariter reuelato, uerbum solacii recipimus ex ore fratris a deo prolatum, quod fide suscipientes, pacatos nos facimus in misericordia dei per fratrem nobis loquentis. Hoc solum detestor, Esse eam confessionem in tyrannidem et exactionem pontificum redactam. 23 Nam et occulta sibi reseruant, deinde nominatis a se confessoribus reuelari mandant, ad uexandas scilicet hominum conscientias, solum pontificantes, officiis ueris pontificum prorsus (quae sunt Euangelisare, et pauperes curare) contemptis. Quin ea potissimum reseruant sibi impii tyranni, quae minoris sunt momenti, magna uero passim relinquunt uulgo sacerdotum, 24 Qualia sunt ridicula illa et conficta in Bulla coenae domini, immo, quo sit manifestior peruersitatis impietas, ea, quae contra cultum dei, fidem et prima praecepta sunt, non modo non reseruant, sed et docent et probant, qualia sunt discursus illi peregrinationum, cultus peruersi sanctorum, mendaces legendae sanctorum, uaria fidutia et exercitia operum et ceremoniarum, quibus omnibus fides dei extinguitur et Idolatria fouetur, sicut est dies haec, ut pontifices hodie alios non habeamus, quam quales olim Hieroboam in Dan et Bersabee constituit, (1 Kong 12,26) uitulorum aureorum ministros, ut qui legem dei, fidem et quicquid ad pascendas oues Christi pertinet, ignorantes, sua tantum inuenta populis in timore et potestate inculcant. 25 Ego etsi uiolentiam istam reseruatorum ferendam esse suadeo, sicut et uniuersas omnium tyrannides ferre iubet Christus, et his exactoribus parendum esse docet, tamen ius reseruandi eos habere, nego neque credo, quod nec uno apice aut iota possunt probare, ego autem contrarium probo, Primum. Si Christus Matt. xviii. de publicis peccatis dicit, nos esse lucratos animam fratris, si correptus nos audierit, nec prodendum Ecclesiae, nisi audire noluerit, et ita inter fratres peccatum emendari potest, quanto magis de occultis uerum erit, ipsum tolli, si fratri sponte confessus fuerit, ut non sit necesse, Ecclesiae, id est, praelato aut sacerdoti (ut ipsi garriunt, interpretantes) idipsum prodere? 26 In quam sententiam et aliam habemus Christi autoritatem dicentis ibidem: Quodcunque ligaueritis super terram, ligatum erit et in coelis, et quodcunque solueritis super terram, solutum erit et in coelis. Hoc enim omnibus et singulis Christianis dictum est. ubi et iterum in idem dicit: Rursum dico uobis, Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re, quancunque petierint, fiet illis a patre meo, qui est in coelis. At frater fratri occulta sua pandens et ueniam petens, certe cum fratre super terram consentit, in ueritate, quae Christus est. De quo adhuc clarius ibidem praedicta confirmans, dicit: Amen enim dico uobis, ubi fuerint duo aut tres in nomine meo congregati, in medio eorum sum ego. (Matt 18,18ff) 27 Proinde, ego non dubito eum esse a peccatis suis occultis absolutum, quisquis siue sponte confessus, siue correptus, ueniam petierit et emendauerit, coram quouis priuatim fratre, quicquid contra haec insanierit pontificum uiolentia, quando Christus et manifesta dedit absoluere cuilibet suo fideli. 28 Adde et ratiunculam: Si occultorum ualeret reseruatio ulla, ut, nisi eis remissis, non esset salus, maxime illa impedirent salutem, quae supra memoraui, ipsa etiam bona opera et idolatriae, quas a pontificibus docemur hodie; quod si haec non impediunt grauissima, quanto minus et illa stultissima reseruantur leuiora? 29 Verum, ignorantia et caecitas pastorum, operantur haec portenta in Ecclesia. Quare, ego principes istos Babylonis et Episcopos Bethauen monerem, sibi temperent a reseruandis casibus quibuscunque. Deinde, de occultis audiendas confessionis facultatem permittant liberrimam omnibus fratribus et sororibus, ut peccator, cui uoluerit, suum peccatum reuelet, ueniam et solatium, id est, uerbum Christi ex ore proximi petiturus. 30 Nihil enim agunt his suis temeritatibus, quam ut conscientias infirmorum sine causa illaqueent, suam tyrannidem impiam stabiliant, et e peccatis ac perditione fratrum auaritiam suam pascant. sic enim sanguine animarum contaminant manus suas, et filii deuorantur a parentibus, et Ephraim deuorant Iudam, et Syria Israelem toto ore, ut Isaias dicit. 31 His malis adiecerunt circumstantias, item matres, filias, sorores, affines, ramos, fructus peccatorum, excogitata scilicet per acutissimos et ociosissimos homines etiam in peccatis arbore quadam consanguinitatis et affinitatis, tam foecunda est impietas et inscitia. Abiit enim ista cogitatio, cuiuscunque nebulonis fuerit, in publicam legem, sicut et multa alia. Sic enim super Ecclesiam Christi uigilant pastores, ut, quicquid uel somniauerint superstitionis aut operis noui deuotarii illi stultissimi, mox proditum ornent etiam indulgentiis, et muniant bullis, tantum abest, ut inhibeant et populo dei synceram fidem et libertatem custodiant. 32 Quid enim libertati et tyrannidi Babyloniae? At ego, quicquid est circumstantiarum, consuluerim penitus contemnere. Apud Christianos una est circumstantia, quae est, peccasse fratrem. Nulla enim persona fraternitati Christianae comparanda est, nec aliquid aliud facit obseruatio locorum, temporum, dierum, personarum, et si qua alia est inflatura superstitiosa, quam ut magnificet ea, quae nihil sunt, in iniuriam eorum, quae omnia sunt, quasi quid grauius aut maius esse possit fraternitatis Christianae gloria. ita affigunt nos locis et diebus et personis, ut uilescat fraterni nominis opinio, et pro libertate captiuitatem seruiamus, nos, quibus omnes dies, loci, personae, et quicquid externum est, aequalia sunt. 33 Satisfactionem quam indigne tractarint, abunde dixi in causis indulgentiarum, qua egregie sunt abusi, ad perdendos Christianos in corpore et anima. Primum eam sic docuerunt, ut populus ueram satisfactionem non intelligeret unquam, quae est innouatio uitae. 34 Deinde, sic instant, et necessariam faciunt, ut fidei in Christum non relinquant locum, miserrime excarnificatis eo scrupulo conscientiis, alio currente ad Romam, alio hic, alio illuc, illo in Carthusiam, illo in alium locum, alio virgis se flagellante, alio corpus suum uigiliis et ieiuniis occidente, omnibus uno furore dicentibus: Ecce hic et hic est Christus, et regnum dei, quod intra nos est, cum obseruantione uenturum putantibus. 35 Quae monstra tibi debemus, Romana sedes, et tuis homicidis legibus et ritibus, quibus mundum totum eo perdidisti, ut arbitrentur sese posse deo per opera pro peccatis satisfacere, cui sola fide cordis contriti satisfit, quam tu his tumultibus non solum taceri facis, sed opprimis etiam, tantum ut habeat sanguisuga tua insatiabilis, quibus dicat: affer, affer, et peccata uendat. 36 Processerunt ex his quidam ad eas desperationis machinas animabus parandas, ut statuerent, omnia peccata denuo esse repetenda confitenti, pro quibus iniuncta satisfactio esset neglecta. Et quid non auderent, qui in hoc nati fuerunt, ut nihil non decies captiuarent? Porro, quanta quaeso pars ea est imbuta opinione, se esse in statu salutis, et pro peccatis satisfacere, si preculas a sacerdote impositas uocetenus murmurauerit? etiam si interim ne cogitet quidem uitae rationem emendare. 37 Vno enim momento contritionis et confessionis mutatem esse uitam credunt, superesse uero tantum, ut satisfaciant pro praeteritis peccatis. Quomodo aliter saperent, qui aliud non docentur? Nihil hic de mortificatione carnis cogitatur, nihil ualet exemplum Christi, qui adulteram absoluens dixit: Vade et amplius noli peccare, (Joh 8,11) crucem scilicet carnis mortificandae ei imponens. 38 Huic peruersitati dedit occasionem non modicam, quod peccantes absoluimus ante satisfactionem impletam, qua fit, ut magis solliciti sint de implenda satisfactione, quae durat, quam de contritione, quam transisse inter confitendum credunt, cum econtra Absolutionem oporteat esse, sicut erat in primitiua Ecclesia, posteriorem, satisfactione impleta, quo fiebat, ut opere cessante, postea magis in fide et nouitate uitae exercerentur. 39 Verum, de iis satis repetitum esto, quae super indulgentiis latius dixi, atque haec in totum de tribus istis sacramentis interim retulisse satis sit, quae tam multis et noxiis libris, sententiariis et iuridicis, tractantur et non tractantur. superest, de reliquis quoque sacramentis aliquid tentare, ne sine causa uidear ea reiecisse. 40 DE CONFIRMATIONE. Mirum est, quid in mentem illis uenerit, ut sacramentum confirmationis facerent ex impositione manuum, qua legimus Christum paruulos tetigisse, Apostolos dedisse spiritum sanctum, ordinasse presbyteros, et infirmos curasse, ut ad Timot. scribit Apostolus: Nemini manus cito imposueris. (1 Tim 5,22) Cur non ex sacramento panis etiam Confirmationem fecerunt, quando scriptum est act. ix: Et cum accepisset cibum confortatus est, (Apg 9,19) Et psal. ciii: Et panis cor hominis confirmet, ut sic confirmatio tria complectatur sacramenta, panem, ordinem et ipsam confirmationem? Si autem sacramentum est, quicquid Apostoli fecerunt, cur non magis praedicationem fecerunt sacramentum? 41 Non haec dico, quod damnem sacramenta septem, sed quod e scripturis ea probari negem. Atque utinam esset in Ecclesia talis manuum impositio, qualis erat Apostolorum tempore, siue eam confirmationem siue curationem appellare uellemus. At nunc nihil eius relictum est, nisi quantum ipsi excogitauimus, pro ornandis officiis Episcoporum, ne penitus sint sine opere in Ecclesia. 42 Postquam enim sacramenta illa negotiosa una cum uerbo aliis inferioribus, ut uiliora, reliquerunt (nempe, quod, quicquid diuina instituit maiestas, hominibus oporteat esse contemptum), iustum fuit, ut facile aliquod, quod tam delicatis et magnis heroibus non esset molestum, inueniremus et nequaquam ceu uile inferioribus committeremus. Nam quod humana statuit sapientia, oportet ut hominibus sit honoratum. Ita, quales sunt sacerdotes, tale habeant ministerium et offitium. 43 Nam episcopus non euangelisans, nec animas curans, quid est, nisi Idolum in mundo, habens nomen et figuram Episcopi? Nos autem pro hac uice sacramenta diuinitus instituta quaerimus, inter quae ut Confirmationem numeremus, nullam inuenimus causam. Ad sacramenti enim constitutionem ante omnia requiritur uerbum diuinae promissionis, quo fides exerceatur. At nihil legimus Christum uspiam de confirmatione promisisse, licet ipse multis imposuerit manus, et Marci ult. inter signa ponat: Manus egris imponent, et bene habebunt. (Mark 16,18) at haec nemo sacramento, sicut nec potest, aptauit. 44 Quare satis est, pro ritu quodam Ecclesiastico seu cerimonia sacramentali confirmationem habere, similem caeteris cerimoniis consecrandae aquae, aliarumque rerum. Nam si omnis alia creatura sanctificatur per uerbum et orationem, cur non multo magis hominem liceat sanctificari eisdem, quae tamen, quia promissionem diuinam non habent, sacramenta fidei dici non possunt. Neque enim salutem operantur At sacramenta seruant credentes promissioni diuinae. 45 DE MATRIMONIO. Matrimonium non solum sine ulla scriptura pro sacramento censetur, uerum eisdem traditionibus, quibus sacramentum esse iactatur, merum ludebrium factum est, de quo aliquid uideamus. Diximus, in omni sacramento haberi uerbum promissionis diuinae, cui credi oporteat ab eo, qui signum suscipit, nec solum signum posse sacramentum esse. Nusquam autem legitur, aliquid gratiae dei accepturum, quisquis uxorem duxerit. 46 Quin nec signum est diuinitus institutum in Matrimonio. Nec enim uspiam legitur a deo institutum, ut aliquid significaret, licet omnia, quae uisibiliter geruntur, possint intelligi figurae et allegoriae rerum inuisibilium. At figura aut allegoria non sunt sacramenta, ut nos de sacramentis loquimur. 47 Deinde, cum matrimonium fuerit ab initio mundi, et apud infideles adhuc permaneat, nullae subsunt rationes, ut sacramentum nouae legis et solius Ecclesiae possit dici. Non minus enim erant Matrimonia patrum sancta quam nostra, nec minus uera infidelium quam fidelium, nec tamen in eis ponunt sacramentum. 48 Ad haec sunt apud fideles quoque impii coniuges, quibusuis gentibus peiores, cur hic sacramentum dici debet, et non apud gentiles? An de baptismo et Ecclesia sic nugabimur, ut, sicut quidam delyrant, Imperium temporale non esse nisi in Ecclesia, ita matrimonium non esse sacramentum nisi in Ecclesia dicamus? puerilia sunt haec et ridicula, per quae nostrum inscitiam et temeritatem infidelibus risui exponimus. 49 At dicent: Apostolus dicit, Ephe. v: Erunt duo in carne una, Sacramentum hoc magnum est, Tu ne ergo tam euidenti Apostoli uerbo contradices? Respondeo, et hoc argumentum esse magnae oscitantiae et indiligentis inconsultaeque lectionis. Non enim habet uniuersa scriptura sancta hoc nomen sacramentum in ea significatione, qua noster usus, sed in contraria. Vbique enim significat non signum rei sacrae, sed rem sacram, secretam et absconditam. 50 Sic Paulus .ii. Corint. iiii: Sic noc existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum dei, id est, sacramentorum. Vbi enim nos habemus sacramentum, in graeco mysterium ponitur, quod aliquando transfert interpres, aliquando dimittet graecam uocem, unde et hic in graeco dicitur: Erunt duo in carne una, mysterium hoc magnum est. Quae res fuit occasio, ut sacramentum nouae legis intelligerent, longe aliud facturi, si mysterium legissent, ut in graeco est. 51 Sic .i. Timot. iii. Christum ipsum uocat sacramentum dicens: Et manifeste magnum sacramentum (id est, mysterium) est, quod manifestum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria. Cur non et hinc octauum nouae legis hauserunt sacramentum, cum tam claram haberent autoritatem Pauli? Aut si hic se continuerunt, ubi oportunissime potuerunt copiosi esse in sacramentis inueniendis, cur illic ita luxuriant? scilicet ignorantia tam rerum quam uerborum eos fefellit, qui in solo uerborum sono, immo opinionibus suis haeserunt. 52 Cum enim semel sacramentum pro signo accepissent humano arbitrio, mox sine omni iuditio et scrupulo signum ex eo fecerunt, ubicunque in sacris literis legerunt. Quales uerborum significationes et humanas consuetudines et alias in literas sacras inuexerunt, easque in sua somnia transformauerunt, quodlibet ex quolibet facientes. Sic perpetuo desipiunt in uerbis illis: opus bonum, opus malum, peccatum, gratia, iustitia, uirtus, et fere quicquid est capitalium rerum et uerborum. omnibus enim his utuntur suo arbitrio, ex hominum scriptis assumpto, in perniciem et ueritatis dei et salutis nostrae. 53 Igitur sacramentum et mysterium apud Paulum est ipsa sapientia spiritus abscondita in mysterio, ut .i. Corint. ii. dicit, quae est Christus, qui ob id ipsum etiam non cognoscitur principibus huius mundi, unde et eum crucifixerunt, et adhuc manet eis stultitia, scandalum, lapis offensionis, et signum cui contradicitur. (1 Kor 1,23; Rom 9,33) 54 Horum mysteriorum dispensatores uocat praedicatores, quia praedicant Christum, uirtutem et sapientiam dei, sed ita, ut, nisi credas, non comprehendas. ideo sacramentum mysterium secretaque res est, quae uerbis indicatur, sed fide cordis capitur. Tale est, quod praesente loco dicitur: Erunt duo in carne una, Sacramentum hoc magnum est, quod illi de matrimonio dictum putant, cum ipse Paulus ea uerba de Christo et Ecclesia induxerit, et seipsum clare exposuerit dicens: Ego autem dico in Christo et Ecclesia. (Ef 5,32). 55 Ecce quam concordant Paulus et illi, Paulus sacramentum magnum in Christo et Ecclesia se praedicare dicit, illi uero in masculo et femina praedicant. Si sic licet in sacris literis libidinari, quid mirum, si quodlibet in ea uel centum sacramenta licet inuenire? 56 Christus itaque et Ecclesia mysterium, id est, res secreta est et magna, quae figurari quidem per matrimonium ceu reali quadam allegoria potuit et debuit, sed Matrimonium non hinc sacramentum dici debuit. Coeli sunt figura Apostolorum, ut psal. xviii. dicitur, Et sol Christi, aquae populorum, sed non ideo sacramenta sunt. 57 Vbique enim deest et institutio et promissio diuina, quae integrant sacramentum. unde Paulus Ephe. v. uerba illa de matrimonio Gen. ii. dicta uel proprio spiritu ad Christum trahit, uel generali sententia etiam spirituale matrimonium Christi in eo traditum docet dicens: Sicut Christus fouet Ecclesiam, quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius, propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una, Sacramentum hoc magnum est, Ego dico in Christo et Ecclesia. Vides ut hunc totum textum de Christo uelit a se dictum, et de industria lectorem monet, ut sacramentum in Christo et Ecclesia intelligat, non in matrimonie. 58 Fateor quidem et in ueteri lege fuisse sacramentum poenitentiae, immo ab initio mundi. Verum promissio noua poenitentiae, et donatio clauium nouae legis propria est. Sicut enim circuncisione baptismum, ita pro sacrificiis aut aliis signis poenitentiae nunc claues habemus. Diximus enim superius, Eundem deum pro diuersis temporibus diuersas promissiones, diuersaque signa dedisse, pro remittendis peccatis, et saluandis hominibus, eandem tamen gratiam omnes accepisse. 59 Sicut .ii. Corint. iiii. dicit: Habentes eundem spiritum fidei, et nos credimus, propter quod et loquimur. Et .i. Corint. x. patres nostri omnes manducauerunt eandem escam spiritalem, et eundem potum spiritalem biberunt. Biberunt autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus. Ita Heb. xi. Omnes hi defuncti sunt, non acceptis promissionibus, deo melius aliquid pro nobis prouidente, ne sine nobis consummarentur. Christus enim heri et hodie et in saecula, ipse caput Ecclesiae suae ab initio ad finem usque mundi. Diuersa igitur signa, sed eadem omnium fides. Siquidem sine fide impossibile est placere deo, qua et Abel placuit, Heb. xi. 60 Sit ergo Matrimonium figura Christi et Ecclesiae, sacramentum autem non diuinitus institutum, sed ab hominibus in Ecclesia inuentum, ignorantia tam rei quam uerbi abductis. Quae cum fidei nihil obsit, ferenda in Charitate est, sicut et multa alia humana studia infirmitatis et ignorantiae in Ecclesia tolerantur, donec fidei et diuinis literis non obsunt. 61 Verum pro firmitate et syncaeritate fidei et scripturae nunc agimus, Ne, si quid in sacris literis et fidei nostrae articulis contineri affirmauerimus, et postea conuicti, non contineri, ludibrio nostram fidem exponamus, et ignorantes rerum propriarum inuenti, scandalo simus aduersariis et infirmis, immo, ne scripturae sanctae autoritatem eleuemus. 62 Hactenus de ipso matrimonio. Quid autem dicemus de impiis legibus hominum, quibus hoc uitae genus, diuinitus institutum, est irrititum, sursum ac deorsum iactatum? Deus bone, horror est intendere in temeritatem Romanensium tyrannorum, adeo pro libidine sua dirimentum, rursum cogentium Matrimonia. Obsecro, an datum est eorum libidini hominum genus non nisi ad illudendum et quoquo modo abutendum et pro pecuniis funestis quodlibet ex eo faciendum? 63 Vagatur passim non paruae opinionis liber ex colluuie omnium humanarum traditionum ceu sentina quadam collectus et confusus, qui summa Angelica inscribitur, cum uerius sit summa plus quam diabolica, (n63) in quo inter infinita portenta, quibus confessores instrui putantur, dum perniciosissime confunduntur, decem et octo matrimonii impedimenta numerantur, quae si aequo et libero fidei oculo inspexeris, uidebis esse de numero eorum, de quibus Apostolus praedixit: Erunt attendentes spiritibus daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, prohibencium nubere. (1 Tim 4,1f) 64 Quid est prohibere nuptias, si hoc non est prohibere, tot impedimenta fingere et laqueos ponere, ne coeant, aut si coierint, dissoluere matrimonia? Quis dedit hominibus hanc potestatem? Esto, fuerint sancti et pio zelo ducti, quid meam libertatem uexat aliena sanctitas? quid me captiuat alienus zelus? Sit sanctus et zelotes, quisquis uolet, et quantum uolet, modo alteri non noceat, et libertatem mihi non rapiat. 65 Verum gaudeo istis dedecorosis legibus suam tandem contigisse gloriam. Nempe, earum beneficio, hodie Romanenses factun sunt nundinatores. Quid enim uendunt? uuluas et ueretra. Merx scilicet dignissima mercatoribus istis, prae auaritia et impietate plusquam sordidissimis et obscoenissimis. 66 Nihil enim est impedimentorum hodie, quod intercedente mammona non fiat legitimum, ut leges istae hominum non alia causa uideantur natae, nisi ut aliquando essent auaris hominibus rapacibusque Nimbrotis rhetia pecuniarum et laquei animarum, staretque in Ecclesia dei loco sancto Abominatio ista, (Matt 24,15) quae uenderet hominibus publice utriusque sexus pudibanda, seu (ut scriptura uocat) ignominias et turpitudines, (3 Mos 18,6ff) (n66) quas tamen antea per uim legum suarum rapuissent. O digna pontificibus nostris negotiatio, quam pro Euangelii ministerio, quod prae auaritia et ambitione contemnunt, summo cum dedecore et turpitudine in sensum reprobum dati, exercerent. (Rom 1,28) 67 Sed quid dicam aut faciam? Si singula persequar, immodicus erit sermo. Confussissima enim sunt omnia, ut nescias unde exordiaris, quo producas, et ubi consistas. Hoc scio, nullam rem publicam legibus foeliciter administrari. Si enim prudens fuerit Magistratus, ductu naturae omnia foelicius administrabit quam legibus. 68 si prudens non fuerit, legibus nihil promouebit nisi malum, cum nesciat eis uti, nec eas pro tempore moderare. ideo in rebus publicis magis curandum est, ut boni et prudentes uiri praesint, quam ut leges ferantur, ipsi enim erunt optimae leges, omnem uarietatem casuum uiuaci aequitate iudicaturi. Quod si assit eruditio diuinae legis, cum prudentia naturali, plane superfluum et noxium est scriptas leges habere. Super omnia autem Charitas nullis prorsus legibus indiget. 69 Dico tamen, et quod in me est facio, Monens et rogans omnes sacerdotes et fratres, si uiderint aliquod impedimentum, in quo Papa potest dispensare, et quod non est in scriptura expressum, ut prorsus ea omnia matrimonia confirment, quae contra Ecclesiasticas uel pontificias leges quoquo modo fuerint contracta. 70 Arment autem se lege diuina dicente: Quod deus coniunxit, homo non separet. Coniunctio enim uiri et mulieris est iuris diuini, quae tenet, quocunque modo contra leges hominum contigerit, debentque leges hominum ei cedere, sine ullo scrupulo. 71 Si enim homo relinquit patrem et matrem, et adhaeret uxori suae, quanto magis conculcabit friuolas et iniquas leges hominum, ut adhereat uxori suae? Et Papa, uel Episcopus, uel officialis, si dissoluerit aliquod matrimonium, contra legem humanam contractum, Antichristus est, et uiolator naturae, et reus lesae maiestatis diuinae, quia stat sententia: Quod deus coniuxit, homo non separet. 72 Adde his, quod homo non habuit ius leges tales condendi, et Christianis per Christum libertas donata est super omnes leges hominum, maxime ubi lex diuina intercedit, Sicut dicit Marci. .ii. Dominus est filius hominis, etiam sabbati, Et non homo propter sabbatum, sed sabbatum propter hominem factum est. Deinde, quod tales leges praedamnatae sunt per Paulum, ubi prohibentes nubere futuros esse praedixit. (1 Tim 4,3) Quare hic cedere debet rigor ille impedimentorum ex affinitate, spirituali aut legali cognatione, et consanguinitate, quantum permittunt literae sacrae, in quibus tantum secundus gradus consanguinitatis prohibitus est, ut scribitur Leuiciti .xviii. ubi duodecim personae prohibentur, quae sunt, Mater, Nouerca, Soror naturalis, soror legitima ex utro parente, Neptis, Amita, Matertera, Nurus, uxor fratris, Soror uxoris, priuigna, uxor patrui. 73 In quibus non nisi primus gradus affinitatis et secundus consanguinitatis prohibetur, non tamen uniuersaliter, ut clarum est intuenti, nam fratris aut sororis filia uel neptis non numeratur prohibita, cum tamen sit in gradu secundo. Quare, si quando matrimonium extra hoc gradus contractum fuerit, cum nulli alii legantur a deo usquam prohibiti, nullo modo debet dissolui propter leges hominum, cum matrimonium ipsum diuinitus institutum sit incomparabiliter legibus superius, ita ut non ipsum propter leges, sed leges propter ipsum debeant merito dirumpi. 74 Ita debent istae nugae compaternitatum, commaternitatum, confraternitatum, consororitatum, et confilietatum prorsus extingui contracto matrimonio. Quis enim istam cognationem spiritualem inuenit, nisi superstitio humana? Si non licet baptisanti aut leuanti baptismatam aut leuatam ducere, cur licet Christiano Christanam ducere? An est maior cognatio ista ex ceremoniis seu signo sacramenti contracta, quam quae ex re ipsa sacramenti? 75 An non baptisatus baptisatae spiritualis frater? Quid insanimus? Quid, siquis uxorem suam erudiat Euangelio et fide Christi, factus hoc ipso uere pater eius in Christo, an non liceat uxorem eius manere? An Paulo non licuisset puellam ex Corinthiis ducere, quos omnes in Christo genuisse se iactat? Vide itaque, quam sit libertas Christiana per caecitatem humanae superstitionis oppressa. 76 Iam multo uanior est cognatio legalis, et tamen hanc etiam super ius diuinum matrimonii extulerunt. Nec huic impedimento consenserim, quod uocant religionis disparilitatem, ut nec simpliciter, nec sub conditione conuertendi ad fidem liceat ducere non baptisatam. Quis hoc prohibuit? deus an homo? Quis hominibus potestatem fecit prohibendi sic nubere? Spiritus scilicet mendatium in hypocrisi loquentes, ut Paulus dicit. De quibus illud dicere oportet: Narrauerunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. (Sl 119,85) 77 Duxit Patritius gentilis Monicam matrem sancti Augustini Christianam, Cur non hodie liceat idem? Idem rigor stultitiae, immo impietatis est Impedimentum criminis, scilicet, ubi quis duxerit prius pollutam adulterio, aut machinatus fuerit in mortem alterius coniugis, quo cum superstite contrahere possit. Obsecro, unde iste rigor hominum in homines, qualem nec deus unquam exigit? An ignorare se simulant, Batschab uxorem Vriae utroque crimine impleto, id est, praepollutam adulterio et occiso uiro, tamen ductam a Dauid sanctissimo uiro? Si lex diuina haec fecit, quid faciunt homines tyranni in suos conseruos? 78 Censetur et impedimentum, quod uocant ligaminis, hoc est, si quis alteri sit alligatus per sponsalia. Hic concludunt, si posteriorem quis cognouerit, prioris cessare sponsalia. Quod plane non capio. Ego arbitror, eum esse iam non sui iuris, qui uni sese addixerit, ac per hoc prohibente iure diuino debere priori non cognitae, etiam si posteriorem cognouerit; dare enim non potuit, quod non habuit, sed fefellit eam, commisitque uerum adulterium. 79 Quod autem aliud illis uisum est, fecit, quod copulam carnis plus attenderunt, quam diuinum mandatum, quo priori fidem pollicitus debet semper seruare. Qui enim dare uult, de suo dare debet. Et deus prohibet, ne quis fratrem suum circumueniat in ullo negotio, quod seruandum est ultra et supra omnes omnium hominum traditiones. Ita credo, non posse talem salua conscientia cum secunda cohabitare, et hoc impedimentum esse omnino conuertendum. 80 Si enim uotum religionis facit alienum, cur non etiam fides data et accepta, cum haec sit praecepti et fructus spiritus Gal. v, illud autem arbitrii humani? Et si licet uxori uirum repetere, uoto facto religionis non obstante, cur non liceat sponsae repetere sponsum suum, etiam secuta copula cum altera? Sed et superius diximus, non licere uouere religionem ei, qui fidem dedit puellae, sed est debitor ducendae, quia debitor est fidei seruandae, quam nulla traditione hominum licet deserere, quia praecepta est a deo. 81 Multo magis hic ita fiet, ut fidem priori seruet, cum posteriori non nisi mendaci corde dare potuerit, ac per hoc non dederit, sed fefellerit proximam suam contra deum. Quare erroris impedimentum hoc locum habet, qui facit, ut posterioris nuptiae nihil sint. 82 Impedimentum ordinis quoque merum est hominum commentum, praesertim cum garriant, eo dirimi etiam contractum, semper suas traditiones super dei mandata exaltantes. Ego quidem de sacerdoti ordine non iudico, qualis hodie est, sed uideo Paulum iubere, Episcopum unius uxoris uirum esse, (1 Tim 3,2) ideo non posse dirimi matrimonium diaconi, sacerdotis, Episcopi, seu cuiuscunque ordinis. quanquam hoc genus sacerdotum et eos ordines non nouerit Paulus, quos hodie habemus. 83 Pereant itaque maledictae iste hominum traditiones, quae non nisi ad multiplicanda pericula, peccata, mala, in Ecclesia introierunt. Est ergo inter sacerdotem et uxorem uerum et inseparabile matrimonium, mandatis diuinis probatum. Quid, si impii homines illud prohibeant aut dirimant, mera tyrannide sua? Esto, sit illicitum apud homines, licitum tamen est apud deum, cuius mandatum, si contra hominum pugnet mandata, est praeferendum. 84 Aeque commentum est impedimentum illud publicae honestatis, quo dirimuntur contracta. Vrit me audax ista impietas tam prompta ad separandum, quod deus coniunxit, ut Antichristum in ea cognoscas, quae aduersatur omnibus, quae Christus fecit et docuit. Quae rogo est causa, ut sponsi praemortui nullus consanguineus usque ad quartum gradum possit ducere sponsam? Non est hoc publicae honestatis iustitia, sed inscitia. 85 Cur non in populo Israel, optimis ac diuinis legibus instituto, erat ista publicae honestatis iustitia? sed etiam praecepto dei proximus cogebatur, uxorem proximi relictam ducere. An oportet populum libertatis Christianae rigidioribus legibus onerare, quam populum seruitutis legalis? Et ut finem faciam istorum figmentorum magis quam impedimentorum, Dico, mihi adhuc nullum apparere impedimentum, quod contractum iure dirimat, nisi impotentiam cognoscendae coniugis, ignorantiam iam contracti, et uotum castitatis. 86 De uoto tamen ita sum incertus usque hodie, ut ignorem, quo tempore sit censendum ualere, sicut et supra dixi in baptismi sacramento. Disce ergo in hoc uno matrimonio, quam infoeliciter et perdite omnia sint confusa, impedita, irretita, et periculis subiecta, per pestilentes, indoctas, impiasque traditiones hominum, quaecunque in Ecclesia geruntur, ut nulla remedii spes sit, nisi reuocato libertatis Euangelico, secundum ipsum, extinctis semel omnibus omnium hominum legibus, omnia iudicemus et regamus. Amen. 87 De impotentia itaque sexus dicendum, quo possit facilius consuli animabus periculo laborantibus, Hoc tamen praemisso, quod ea, quae de impedimentis dixi, dicta uolo post matrimonium contractum, ne talibus ullum dirimatur. Caeterum de contrahendo breuiter dixerim, quod supra dixi: Quod si urgeat amor iuuentutis, et quaeuis alia necessitas, propter quam dispensat Papa, dispenset etiam quilibet frater cum fratre, aut ipse cum seipso, rapta per hoc consilium uxore de manu tyrannicarum legum, utcunque poterit. 88 Vtquid enim mea libertas tollitur aliena superstitione et ignorantia? Aut si pro pecunia Papa dispensat, cur non ipse pro meae salutis comoditate mecum aut cum fratre dispensem? Statuit leges Papa? sibi statuat, mea salua libertate, uel occulte surrepta. Videamus itaque de impotentia. 89 Quareo casum eiusmodo: Si mulier impotenti nupta uiro nec possit, nec uelit forte, tot testimoniis et strepitibus, quot iura exigunt, iudicialiter impotentiam uiri probare, uelit tamen prolem habere, aut non possit continere, Et ego consuluissem, ut diuortium a uiro impetret, ad nubendum alteri, contenta, quod ipsius aut mariti conscientia et experientia abunde testes sunt impotentiae illius, Vir autem nolit, Tum ego ultra consulam, ut cum consensu uiri (cum iam non sit maritus, sed simplex et solutus cohabitator) misceatur alteri uel fratri mariti, occulto tamen matrimonio, et proles imputetur putatiuo (ut dicunt) patri. 90 An haec mulier salua sit et in statu salutis? Respondeo ego, quod sic, Quia error et ignorantia uirilis impotentiae hic impedit matrimonium, et tyrannis legum non admittit diuortium, et mulier libera est per legem diuinam, nec cogi potest ad continentiam. Quare uir debet concedere eius iuri, et alteri permittere uxorem, quam specietenus habet. 91 Vlterius, si uir nollet consentire, nec diuidi uellet, antequam permitterem eam uri aut adulterari, consulerem, ut contracto cum alio matrimonio aufugeret in locum ignotum et remotum. Quid enim aliud possit consuli laboranti assiduo libidinis periculo? Scio autem quosdam mouere, quod proles huius occulti matrimonii iniquus haeres sit putatiui patris. Sed si consensu mariti fiat, iniquus non erit. 92 Si autem ignorante aut nolente fiat, iudicet hic Christiana et libera ratio, immo charitas, uter utri maius damnum inferat. Vxor haereditatem alienat, at maritus fefellit uxorem eamque toto suo corpore totaque uita fraudat; an non maius peccet uir, corpus et uitam uxori perdens, quam mulier, res tantum temporales uiri alienans? Patiatur ergo uel diuortium, aut ferat aliens haeredes, qui sua culpa innocentem puellam fefellit, et uita pariter ac corporis usu toto fraudauit, insuper occasionem pene intolerabilem adulterandi dedit, ponatur utrunque in aequa lance. 93 Certe omni iure fraus in fraudantem recidere debet, et damnum recompensare tenetur, qui dedit. Quid enim differt talis maritus ab eo, qui uxorem alicuius captiuam tenet cum marito? Nonne talis tyrannus uxorem et filios et maritum alere cogitur, aut liberos dimittere? Cur ergo et hic non ita fiat? Ita ego arbitror, uirum debere cogi, aut ad diuortium, aut ad alienum haeredem alendum, Sic charitas iudicabit sine dubio. 94 In quo casu uxoris haeredem non alio affectu alet impotens iam et non maritus, quam si uxorem aegrotantem aut alio incomodo affectam totis et grauibus expensis foueret. sua enim, non uxoris culpa, eo incomodo laborat uxor. Haec pro mea uirili, ad informandas conscientias scrupulosas retulerim, cupiens afflictis meis fratribus in ista captiuitate qualicunque solation succurrere. 95 De diuortio etiam uersatur quaestio, an licitum sit. Ego quidem ita detestor diuortium, ut digamiam malim quam diuortium, sed an liceat, ipse non audeo definire. Christus ipse princeps pastorum Mat. v. dicit: Siquis dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam adulterari, Et qui dimissam duxerit, adulterat. (Matt 5,32) Concedit ergo Christus diuortium, in causa fornicationis duntaxat. Quare errare Papam necesse est, quoties diuortium facit aliis causis, nec statim se tutum arbitrari debet ullus, qui pontificia illa temeritate uerius quam potestate dispensationem obtinuerit. 96 Sed hoc admiror magis, cur caelibem esse cogant hominem, qui diuortio separatus est a coniuge sua, nec aliam ducere permittant. Si enim Christus diuortium concedit in causa fornicationis, et neminem cogit esse celibem, et Paulus magis uelit, nos nubere quam uri, uidetur omnino admittere, ut in locum repudiatae aliam ducat. Quae res utinam plane discussa et certa esset, ut posset consuli infinitis periculis eorum, qui sine culpa sua hodie celibes esse coguntur, Hoc est, quorum uxores uel mariti auffugiunt, et coniugem relinquunt, decennio vel nunquam reuersuri. Vrget me et male habet hic casus, quottidianis exemplis, siue id singulari nequitia Satanae, siue neglectu uerbi dei contingit. 97 Ego sane, qui solus contra omnes statuere in hac re nihil possum, uehementer optarem, saltem illud .i. Corint. vii. huc aptari: Quod si infideles discedit, discedat; Non enim seruituti subiectus est frater aut soror in eiusmodi. Hic Apostolus discendentem infidelem concedit dimitti, et fideli liberum facit alterum accipere. Cur non idem ualeat, si fidelis, hoc est, nomine fidelis, re ipsa aeque infidelis, coniugem deserat, praesertim nunquam reuersurus? 98 Ego sane nihil discriminis utrinque deprehendere possum. Credo autem, si Apostoli tempore discessor infidelis reuersus denuo aut fidelis factus aut fideli cohabitare pollicitus fuisset, admissus non fuisset, sed et ipsi alteram ducendi potestas facta fuisset. Tamen in iis nihil definio (ut dixi) quanquam nihil magis optem esse definitum, cum nihil magis me et multos mecum uexet hodie. 99 Sola autoritate Papae aut Episcoporum hic diffiniri nihil uolo, sed, si duo eruditi et boni uiri in nomine Christi consentirent, et in spiritu Christi pronunciarent, eorum ego iuditium praeferrem etiam Conciliis, qualia nunc solent cogi, tantum numero et autoritate citra eruditionem et sanctimoniam iactata. Suspendo ergo hic organum meum, donec conferat mecum alius melior. 100 DE ORDINE. Hoc sacramentum Ecclesia Christi ignorat, inuentumque est ab Ecclesia Papae. non enim solum nullam habet promissionem gratiae, ullibi positam, sed ne uerbo quidem eius meminit totum nouum testamentum. Ridiculum autem est asserere pro sacramento dei, quod a deo institutum nusquam potest monstrari. 101 Non quod damnandum censeam eum ritum per tanta saecula celebratum, sed quod in rebus sacris nolim humana commenta fingi, nec liceat astruere aliquod diuinitus ordinatum, quod diuinitus ordinatum non est, ne rediculi simus aduersario, conandumque sit, ut certa et pura nobis sint omnia, clarisque scripturis firmata, quae pro articulis fidei iactamus, id quod in praesenti sacramento praestare ne tantillum quidem possumus. 102 Nec habet Ecclesia potestatem, nouas promissiones gratiae diuinas statuere, sicut quidam garriunt, quod non minoris sit autoritas, quicquid ab Ecclesia, quam quod a deo statuitur, cum regatur spiritu sancto. Ecclesia enim nascitur uerbo promissionis per fidem, eodemque alitur et seruatur. hoc est, ipsa per promissiones dei constituitur, non promissio dei per ipsam. 103 Verbum dei enim supra Ecclesiam est incomparabiliter, in quo nihil statuere, ordinare, facere, sed tantum statui, ordinari, fieri habet, tanquam creatura. Quis enim suum parentem gignit? quis suum autorem prior constituit? Hoc sane habet Ecclesia, quod potest discernere uerbum dei a uerbis hominum, sicut Augustinus confitetur se Euangelio credidisse, motum autoritate Ecclesiae, quae hoc esse Euangelium praedicabat, non quod ideo sit super Euangelium, Alioquin esset et super deum, cui creditur, quia Ecclesia hunc esse deum praedicat, Sed, sicut alibi dicit Aug., Veritate ipsa sic capitur anima, ut per eam de omnibus certissime iudicare possit, sed ueritatem iudicare non possit, dicere autem cogatur infallibili certitudine, hanc esse ueritatem. 104 Exempli gratia, Mens infallibili certitudine pronunciat .iii. et .vii. esse decem, et tamen rationem reddere non potest, cur id uerum sit, cum negare non possit uerum esse, capta scilicet ipsa et iudice veritate iudicata magis quam iudicans. Talis est et in Ecclesia sensus, illustrante spiritu, in iudicantis et approbandis doctrinis, quam demonstrare non potest, et tamen certissimum habet. Sicut enim apud philosophos de communibus conceptionibus nemo iudicat, sed omnes per eas iudicantur, ita apud nos de sensu spiritus est, qui iudicat omnes, et a nemine iudicatur, ut Apostolus ait. (1 Kor 2,15) 105 Verum haec alias. Sit itaque certum, Ecclesiam non posse promittere gratiam, quod solius dei est, quare nec instituere sacramentum. Quod si quam maxime posset, non tamen statim sequeretur, ordinem esse sacramentum. Quis enim scit, quae sit Ecclesia habens spiritum, cum in statuendis hos soli et pauci Episcopi aut docti adesse soleant? quos possibile est non esse de Ecclesia, et omnes errare, sicut saepius errauerunt Concilia, praesertim Constantiense, quod omnium impiissime errauit. 106 Id enim solum est fideliter probatum, quod ab uniuersali Ecclesia, non tantum Romana, approbatur. Quare permitto, ordinem esse quendam ritum Ecclesiasticum, quales multi alii quoque per Ecclesiasticos patres sunt introducti, ut consecratio uasorum, domorum, uestium, aquae, salis, candelarum, herbarum, uini et similium, in quibus omnibus nemo ponit sacramentum esse, nec ulla in eis promissio; ita ungere manus uiri, radi uerticem, et id genus alia fieri, non est sacramentum dari, cum nihil eis promittatur, sed tantum ad officia quaedam, ceu uasa et instrumenta, parentur. 107 At dices: Quid ad Dionysium dices, qui sex enumerat sacramenta, inter quae et ordinem ponit, in Ecclesiastica Hierarchia? Respondeo: Scio hunc solum autorem haberi ex antiquis pro septenario sacramentorum, licet matrimonio omisso, senarium tantum dederit. Nihil enim prorsus in reliquis patribus de istis sacramentis legimus, Nec sacramenti nomine censuerunt, quoties de iis rebus loquuti sunt. 108 Recens enim est inuentio sacramentorum, Atque mihi (ut magis temerarius sim) in totum displicet, tantum tribui, quisquis fuerit, Dionysio illi, cum ferme nihil in eo sit solidae eruditionis. Nam ea, quae in coelesti hierarchia de angelis comminiscitur, in quo libro sic sudarunt curiosa et superstitiosa ingenia, qua rogo autoritate aut ratione probat? Nonne omnia sunt illius meditata, ac prope somniis simillima, si libere legas et iudices? 109 In Theologia uero mystica, quam sic inflant ignorantissimi quidam Theologistae, etiam pernitiosissimus est, plus platonisans quam Christianisans, ita ut nollem, fidelem animum his libris operam dare uel minimam. Christum ibi adeo non disces, ut, si etiam scias, amittas. Expertus loquor. Paulum potius audiamus, ut Iesum Christum, et hunc crucifixum, discamus. Haec est enim uia, uita et ueritas, haec scala, per quam uenitur ad patrem. Sicut dicit: Nemo uenit ad patrem nisi per me. (Joh 14,6) 110 Ita in Ecclesiastica hierarchia, quid facit, nisi quod ritus quosdam Ecclesiasticos describit, ludens allegoriis suis, quas non probat? quale apud nos fecit, qui librum edidit, qui rationale diuinorum dicitur. ociosorum hominum sunt ista studia allegoriarum. An putas mihi difficile esse in qualibet re creata allegoriis ludere? Nonne Bonauentura artes liberales allegorice duxit ad Theologiam? Denique, Gerson Donatum minorem fecit mysticum Theologum. 111 Mihi non fuerit operosum meliorum hierarchiam scribere, quam Dionisii sit, cum ille Papam, Cardinales, Archiepiscopos ignorarit, et Episcopum fecerit supremum. Et quis tam tenuis ingenii, qui allegoriis non queat periclitari? Nollem ego Theologum allegoriis operam dare, donec consumatus legitimo scripturae simplicique sensu fuerit, alioquin, sicut Origeni contigit, non citra periculum theologissabit. 112 Non ergo continuo sacramentum esse debet, quia Dionysius aliquid describit. alioqui, cur non etiam sacramentum faciunt, quam ibidem describit processionem, quae usque hodie perseueret? Quin tot erunt illorum sacramenta, quot aucti sunt in Ecclesia ritus et cerimoniae. Huic tamen tam debili fundamento nixi, Caracteres effinxerunt, quos huic suo sacramento tribuerent, qui imprimerentur ordinatis indelebiles. Vnde quaeso tales cogitationes? qua autoritate? qua ratione stabiliuntur? 113 Non, quod nolimus eos esse liberos ad fingendum, dicendum, asserendum, quicquid uel libuerit, sed nostram quoque libertatem asserimus, ne ius sibi ipsis arrogent, ex cogitationibus suis articulos fidei faciendi, sicut hactenus praesumpserunt. Satis est, nos pro concordia eorum ritibus et studiis attemperare, sed cogi tanquam necessariis ad salutem, quae necessaria non sunt, nolumus. dimittant ipsi tyrannidis sua exactionem, et nos exhibebimus liberum eorum sensui obsequium, ut sic in pace mutua inuicem agamus. Turpe enim est et iniquiter seruile, Christianum hominem, qui liber est, aliis quam coelestibus ac diuinis subiectum esse traditionibus. 114 Post hoc apprehendunt extremum roboris sui. Nempe quod Christus in coena dixit: Hoc facite in meam commemorationem. Ecce hic inquiunt: Christus eos ordinauit in sacerdotes. Hinc inter caetera et hoc duxerunt, solis sacerdotibus utranque speciem esse dandam. Denique, quiduis hinc suxerunt, ut qui liberum arbitrium sibi arrogarint, e uerbis Christi ubilibet dictis quodlibet asserere. Sed est hoc uerba dei interpretari? Responde quaeso! Christus hic nihil promittit, sed tantum praecepit, fieri istud in sui memoriam. 115 Cur non concludunt, et ibi esse ordinatos sacerdotes, ubi imponens offitium uerbi et baptismatis dixit: Ite in orbem uniuersum, et praedicate Euangelium omni creaturae, Baptisantes eos in nomine etc. (Mark 16,15; Marr 29,19) cum sacerdotum sit proprium praedicare et baptisare? Deinde, cum hodie sacerdotis uel primarium opus sit, et (ut dicunt) indispensabile, legere horas Canonicas, cur non ibi ordinis sacramentum conceperunt, ubi Christus orare praecepit, ut aliis locis multis, ita praecipue in orto, ne intrarent in tentationem? Nisi hic elabantur, quod non sit praeceptum orare, sufficit enim legere horas Canonicas, ut sic sacerdotale illud opus nusquam e scripturis probetur, ac per hoc istud sacerdotium orationale non sit ex deo, sicut uere non est. 116 Quis uero patrum antiquorum asseruit, his uerbis ordinatos esse sacerdotes? Vnde ergo ista intelligentia noua? scilicet, quod hac arte quesitum est, ut seminarium discordiae implacabilis haberetur, quo clerici et laici plus discernerentur quam coelum et terra, ad incredibilem baptismalis gratiae iniuriam, et Euangelicae communionis confusionem. Siquidem, hinc cepit tyrannis ista detestabilis clericorum in laicos, qua fiducia corporalis unctionis, quo manus eorum consecrantur, deinde rasurae et uestium, non modo caeteris laicis Christianis, qui spiritu sancto uncti sunt, sese praeferunt, sed ferme ut canes indignos, qui cum eis in Ecclesia numerantur, habeant. 117 Hinc quiduis mandare, exigere, minari, urgere, premere audent. Summa, sacramentum ordinis pulcherrima machina fuit et est, ad stabilienda uniuersa portenta, quae hactenus facta sunt, et adhuc fiunt in Ecclesia. Hic periit fraternitas Christiana, hic ex pastoribus lupi, ex seruis tyranni, ex Ecclesiasticis plus quam mundani, facti sunt. 118 Qui si cogerentur admittere, nos omnes esse aequaliter sacerdotes, quotquot baptisati sumus, sicut reuera sumus, illisque solum ministerium nostro tamen consensu commissum, scirent simul, nullum eis esse super nos ius imperii, nisi quantum nos sponte nostra admitteremus. Sic enim .i. Pet. ii. dicitur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, et sacerdotale regnum. Quare omnes sumus sacerdotes, quotquot Christiani sumus. Sacerdotes uero quos uocamus, ministri sunt ex nobis electi, qui nostro nomine omnia faciant. Et sacerdotium aliud nihil est, quam ministerium. Sic .ii. Corint. iiii.: Sic nos existimet homo sicut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum dei. 119 Ex quibus fit, ut is, qui non praedicat uerbum, ad hoc ipsum per Ecclesiam uocatus, nequaquam sit sacerdos, Et sacramentum ordinis aliud esse non possit, quam ritus quidam eligendi Concionatoris in Ecclesia. Sic enim per Malachiam .ii. definit sacerdotem: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore eius requirent, quia angelus domini exercituum est. Certus ergo sis, qui non est angelus domini exercituum, aut ad aliud quam ad angelatum (ut sic dixerum) uocatur, sacerdos prorsus non sit, Sicut Oseae .iiii. dicit: Quia tu repulisti scientiam, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi. 120 Inde enim et pastores dicuntur, quod pascere, id est, docere debeant. Quare, eos, qui tantum ad horas Canonicas legendas, et Missas offerendas ordinantur, esse quidem papisticos, sed non Christianos sacerdotes, quia non modo non praedicant, sed nec uocantur ad praedicandum; immo, hoc ipsum agitur, ut sit sacerdotium eiusmodi alius quidam status ab offitio praedicandi. Itaque, horales et Missales sunt sacerdotes, id est, Idola quaedam uiua, nomen sacerdotii habentia, cum sint nihil minus, quales sacerdotes Hieroboam in Bethauen ordinauit de infirma fece plebis, non de gene Leuitico. 121 Vide igitur, quorsum migrarit gloria Ecclesiae: repleta est omnis terra sacerdotibus, Episcopis, Cardinalibus et Clero, quorum tamen (quantum ad ad offitium spectat) nullus praedicat, nisi denuo alia uocatione, ultra ordinem sacramentalem uocetur, sed abunde suo sacramento se satisfacere putat, si battologiam legendarum precum emurmuret et missas celebret, Deinde eas ipsas horas numquam oret, aut si oret, pro se oret, Atque missas suas (quae summa est peruersitas) ceu sacrifitium offerat (cum missa sit usus sacramenti), ut perspicuum sit, ordinem, qui uelut sacramentum, hoc hominum genus in clericos ordinat, esse uere, mere omninoque figmentum ex hominibus natum, nihil de re Ecclesiastica, de sacerdotio, de ministerio uerbi, de sacramentis intelligentibus, ut, quale est sacramentum, tales et habeas sacerdotes. Quibus erroribus et caecitatibus id accessit maioris captiuitatis: quo se latius a caeteris Christianis, tanquam prophanis, secernerent, se ipsos, sicut Galli, Cybelis sacerdotes, castrauerunt, et celibatu onerarunt simulatissimo. 122 Nec satis erat hypocrisi et operationi erroris huius, digamiam prohibere, hoc est, ne quis duas uxores haberet simul, ut in lege fiebat, (id enim digamiam significare scimus) sed digamiam interpretati sunt, si quis duas successiue uirgines duxisset, aut semel uiduam. immo, sanctissima ista sanctitas huius sacrosacratissimi sacramenti tantum ualet, ut nec sacerdotari possit, qui uirginem duxerit, uiuente eadem uxore. ac ut summum fastigium sanctitatis attingat, etiam is arcetur a sacerdotio, qui ignorans, et meare infoelicitatis casu corruptam uirginem duxerit. 123 At si sexcentas meretrices polluerit, aut matronas ac uirgines quaslibet constuprarit, aut etiam Ganymedes multos aluerit, nihil impedimenti fuerit, uel Episcopum, uel Cardinalem, uel Papam eum fieri. Tum illud Apostoli: unius uxoris uir, sic interpretari oportet, id est: unius Ecclesiae praelatus. inde incompatibilia manarunt benefitia, nisi Papa, dispensator magnificus, uni tres, uiginti, centum uxores, id est Ecclesias copulare uoluerit, pecunia uel gratia corruptus, hoc est, pia charitate motus, et Ecclesiarum sollicitudine districtus. 124 O dignos Pontifices hoc uenerabili sacramento ordinis! O principes, non catholicarum Ecclesiarum, sed Satanicarum synagogarum, immo tenebrarum! Libet hic cum Isaia clamare: O uiri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Hierusalem. Et illud Amos .vi.: Ve uobis, qui opulenti estis in Zion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel etc. 125 O ignominiam Ecclesiae dei, quam ex his monstris sacerdotalibus contrahit! Vbi sunt Episcopi aut sacerdotes, qui sciant Euangelium, nedum praedicent? utquid ergo sese iactant sacerdotes? cur aliis Christianis, tanquam laicis sanctiores et meliores et potentiores haberi uolunt? horas legere, ad quos idiotas non pertinet? seu (ut Apostolus ait) ad lingua loquentes? 126 Horas autem orare, ad monachos, Eremitas, priuatosque homines, et eos laicos, pertinet. Sacerdotis munus est praedicare, quod nisi fecerit, sic est sacerdos, sicut homo pictus est homo. An Episcopum faciat, ordinare tales sacerdotes battologos? An Ecclesias et campanas consecrare? An pueros confirmare? Non. Haec uel diaconus uel laicus quilibet faceret. Ministerium uerbi facit sacerdotem et Episcopum. 127 Fugite ergo, meo consilio, quicunque tuto uiuere uultis, fugite, iuuenes, nec istis sacris initiamini, nisi aut Euangelisare uolueritis, aut nisi uos hoc ordinis sacramento nihilo laicis meliores factos credere potestis. Non enim horas legere aliquid est. Quid ergo in uobis manet, quod non in quouis laico maneat? Rasura et uestis? Miserum sacerdotem, qui rasura et ueste constat! An oleum digitis uestris infusum? At Christianus quilibet oleo sancti spiritus unctus et sanctificatus est corpore et anima, et olim sacramentum manibus tractabat, non minus quam nunc sacerdotes faciunt, licet nostra superstitio laicis nunc magnum reatum iniiciat, si uel calicem nudum ac corporale tetigerit. Nec Moniali quidem sanctae uirgini liceat lauare pallas alteris et lintheamina sacra. 128 Vide per deum, sacrosanctam ordinis huius sanctitatem, quantum profecerit. futurum spero, ut nec altare liceat attingere laicis, nisi dum nummos obtulerint. Ego pene dirumpor, cogitans has impiissimas hominum temeratissimorum tyrannides, tam nugacibus et puerilibus nugis libertatem et gloriam Christianae religionis illudentium et pessundantium. 129 Esto itaque certus, et sese agnoscat, quicunque se Christianum esse cognouerit, omnes nos aequaliter esse sacerdotes, hoc est, eandem in uerbo et sacramento quocunque habere potestatem. Verum, non licere quenquam hac ipsa uti, nisi consensu communitatis, aut uocatione maioris. Quod enim omnium est communiter, nullus singulatiter potest sibi arrogare, donec uocetur. 130 Ac per hoc ordinis sacramentum, si quicquam est, esse nihil aliud, quam ritum quendam uocandi alicuius in ministerium Ecclesiasticum. Deinde, sacerdotium proprie esse non nisi ministerium uerbi, uerbi inquam, non legis, sed Euangelii. Diaconiam uero esse ministerium, non legendi Euangelii aut Epistolae, ut hodie usus habet, sed opes Ecclesiae distribuendi pauperibus, ut sacerdotes leuentur onere rerum temporalium, et orationi ac uerbo liberius instent. 131 Hoc enim consilio legimus Act. v. Diaconos institutos. atque ita eum, qui uel ignorat, uel non praedicat Euangelium, non modo non esse sacerdotem uel Episcopum, sed pestem quandam Ecclesiae, qui sub titulo falso sacerdotis et Episcopi, ceu sub pelle ouina, Euangelium opprimat, et lupum in Ecclesia agat. 132 Quare, ii sacerdotes et Episcopi, quibus hodie referta est Ecclesia, nisi alia ratione salutem suam operentur, hoc est, nisi agnoscant, sese nec sacerdotes nec Episcopos esse, doleantque se nomen gerere, cuius opus aut nesciunt, aut non possunt implere, sicque orationibus et lachrymis suae hypocrisis miseram sortem deplorent, uere sunt populus perditionis aeternae, ac de eis illud Isaiae v. uerificabitur: Captiuus ductus est populus meus, eo quod non habuerit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit, propterea dilatauit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino. Et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes eius, et gloriosi eius in eum. O uerbum horrendum nostro seculo, quo tanta uoragine absorbentur Christiani. 133 Quantum ergo e scripturis docemur, cum ministerium sit id, quod nos sacerdotium uocamus, Prorsus non uideo, qua ratione rursus nequeat laicus fieri, semel sacerdos factus, cum a laico nihil differat, nisi ministerio, A ministerio autem deponi adeo non sit impossibile, ut passim ea etiam nunc celebretur uindicta in culpabiles sacerdotes, dum aut suspenduntur temporaliter, aut perpetuo priuantur officio suo. 134 Nam commentum illud Caracteris indelebilis iam olim irrisum est. Concedo, ut Caracterem hunc Papa imprimat, ignorante Christo, sitque hoc ipso sacerdos eo consecratus non tam Christi quam Papae perpetuus seruus et captiuus, sicut est dies haec. 135 Caeterum, nisi fallor, si ruat hoc sacramentum et commentum aliquando, uix subsistet ipse Papatus cum suis characteribus, redibitque ad nos laeta libertas, et excusso tyrannidis iugo, sciemus, quod, qui Christianus est, Christum habet, qui Christum habet, omnia, quae Christi sunt, habet, omnia potens, de quo plura et robustius, ubi ista amicis meis papistis disciplicere sensero. 136 DE SACRAMENTO EXTREMAE VNCTIONIS. Huic ungendorum infirmorum ritui duas additiones sese dignas addiderunt Theologi nostri. Vnam, quod sacramentum appellant. Alteram, quod extremam faciunt, sitque nunc sacramentum extremae unctionis, quae, nisi in extremo uitae agentibus periculo, dari non debeat. forte (ut sunt arguti Dialectici) relatiuam fecerunt ad unctionem primam baptismi, et sequentes duas confirmationes et ordinis. 137 Verum habent hic, quod in os mihi retundant. Nempe, quod autoritate Iacobi Apostoli hoc promissio et signum sit, quibus ego sacramentum constitui hactenus dixi. Dicit enim: Si infirmatur quis in uobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine domini, Et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuiabit eum dominus, et, si in peccatis sit, remittentur ei. (Jak 5,14f) Ecce, inquiunt, promissio remissionis peccatorum, et signum olei. 138 Ego autem dico: si uspiam delyratum est, hoc loco praecipue delyratum est. Omitto enim, quod hanc Epistolam non esse Apostoli Iacobi nec apostolico spiritu dignam multi ualde probabiliter asserant, licet consuetudine autoritatem, cuiuscunque sit, obtinuerit. Tamen, si etiam esset Apostoli Iacobi, dicerem, non licere Apostolum sua autoritate sacramentum instituere, id est, diuinam promissionem cum adiuncto signo dare. 139 Hoc enim ad Christum solum pertinebat. Sic Paulus sese accepisse a domino dicit sacramentum Eucharistiae (1 Kor 11,23), et missum non ut baptisset, sed ut Euangelisset. (1 Kor 1,17) Nusquam autem legitur in Euangelio unctionis istius extremae sacramentum. Sed missa faciamus et ista. Apostoli, siue quisquis fuerit Epistolae autor, ipsa uideamus uerba, et simul uidebimus, quam nihil ea obseruarint ii, qui sacramenta auxerunt. 140 Primum, Si uerum putant et seruandum, quod Apostolus dicit, qua autoritate mutant et resistunt? Cur faciunt ipsi extremam et singularem unctionem ex ea, quam Apostolus uoluit esse generalem? Neque enim Apostolus Extremam esse voluit et solum morituris dandam. Sed absolute dicit: Si quis infirmatur, non dicit: Si quis moritur. 141 Neque enim curo, quid Dionysii Ecclesiastica hierarchia hic sapiat, ipsa Apostoli uerba aperta sunt, quibus et ille et isti pariter nituntur, et tamen non sequuntur, ut appareat, eos non autoritate ulla, sed suo arbitrio, ex uerbis Apostoli male intellectis, sacramentum et unctionem extremam fecisse, cum iniuria caeterorum infirmorum, quibus ui propria abstulerunt ungendi beneficium ab Apostolo statutum. 142 Sed illius pulchrius, Quod promissio Apostoli expresse dicit: Oratio fidei saluabit infirmum, et alleuiabit eum dominus etc. Vide, Apostolus in hoc ungi et orari praecipit, ut infirmus sanetur et alleuietur, hoc est, non moriatur, nec sit extrema unctio, quod et usque hodie probant preces inter ungendum dictae, quae infirmum restitui petunt. 143 Illi contra dicunt, non esse dandam unctionem, nisi discessuris, hoc est, ut non sanentur et alleuientur. Nisi res ista esset seria, quis risum queat tenere, super tam bellis, aptis et sanis Apostolicorum uerborum glossis? Nonne hic aperte deprehenditur insipientia Sophistica, quae, ut hoc loco, ita multis aliis hoc affirmat, quod negat scriptura, hoc negat, quod illa affirmat? Quin igitur gratias agimus tam eximiis magistris nostris? Recte igitur dixi, nusquam insignius esse delyratum ab illis, quam hoc loco. 144 Vlterius, si unctio ista sacramentum est, debet sine dubio esse (ut dicunt) efficax signum eius quod signat et promittit. At sanitatem et restitutionem infirmi promittit, ut stant aperta uerba. Oratio fidei saluabit infirmum, et alliuiabit eum dominus. Quis autem non uidet hanc promissionem in paucis, immo nullis impleri? Inter mille enim uix unus restituitur, idque nemo sacramento, sed naturae uel medicinae benefitio fieri putat, nam sacramento contrariam uim tribuunt. Quid ergo dicemus? Aut Apostolus hac promissione mentitur, aut unctio ista sacramentum non erit. 145 Promissio enim sacramentalis certa est, At haec in maiori parte fallit. Quin, ut iterum Theologorum istorum prudentiam et uigilantiam cognoscamus, ideo extremam esse uolunt unctionem, ne stet ista promissio, hoc est, ne sacramentum sie sacramentum. Si enim extrema est, non sanat, sed cedit infirmitati, Si autem sanat, extrema esse non debet. Ita fit, horum Magistrorum interpretatione, ut Iacobus intelligatur sibi ipsi contradixisse, et, ne sacramentum institueret, sacramentum instituisse, dum ideo extremam uolunt unctionem, ut non sit uerum, Sanari per eam infirmum, quod ille statuit. Si hoc non est insanire, rogo quid est insanire? 146 Contingit his illud Apostoli .i. Timot. i.: Volentes esse legis doctores, cum ignorent quid loquantur, aut de quibus affirment. Sic omnia citra iudicium legunt et sequuntur. Eadem enim oscitantia, et confessionem auricularem ex hoc Apostolo hauserunt, dicente: Confitemini alterutrum peccata uestra. (Jak 5,16) Sed nec hoc seruant isti, quod Apostolus iubet presbyteros Ecclesiae induci, et super infirmum orari. 147 Vix unus sacerdotulus nunc mittitur, cum Apostolus uelit multos adesse, non propter unctionem, sed propter orationem. unde dicit: Oratio fidei saluabit infirmum etc. quanquam incertum est mihi, an sacerdotes uelit intelligi, cum dicat 'presbyteros', id est, seniores. Neque enim continuo sacerdos aut minister est, qui senior est, quo suspicari possis, Apostolum uoluisse, ut seniores et grauiores in Ecclesia uisitarent infirmum, qui opus misericordiae facientes, et in fide orantes eum sanarent. quanquam negari non possit, Ecclesias olim a senioribus fuisse rectas, absque istis ordinationibus et consecrationibus, propter aetatem, et longum rerum usum, in hoc electis. 148 Quare, hanc unctionem eandem esse arbitror, quae Marci .vi. de Apostolis scribitur: Et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant, ritum quendam primitiuae Ecclesiae, quo miracula faciebant super infirmis, qui iam dudum defecit, quemadmodum et Marci ultimo: Christus donat credentibus, ut serpentes tollant, et super aegros manus ponant etc. (Mark 16,17) Ex quibus uerbis, mirum est, quod non etiam sacramenta fecerint, cum sint similis uirtutis et promissionis, cum uerbis his Iacobi. 149 Non ergo sacramentum est Extrema ista, id est, ficta unctio, sed consilium Iacobi, quo possit, qui uelit, uti, sumptum ac relictum ex Euangelio Marci .vi. ut dixi. Neque enim credo, datum infirmis quibusuis, cum Ecclesiae gloria sit infirmitas, et mors lucrum, (Fil 1,21) Sed his tantum, qui impatientius et rudi fide infirmitatem ferrent. Quos ideo reliquit dominus, ut in eis miracula et uirtus fidei eminerent. 150 Et hoc ipsum caute ac de industria Iacobus prouidit, dum promissionem sanitatis et remissionis peccatorum non tribuit unctioni, sed orationi fidei. Sic enim dicit: Et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuiabit eum dominus, et, si in peccatis fuerit, remittentur ei. Sacramentum enim non exigit orationem aut fidem ministri, cum impius etiam baptiset et consecret, absque oratione, Sed nititur in sola promissione et institutione dei, exigens fidem suscipientis. In nostrae autem extremas unctionis hodiernae usu, ubi est oratio fidei? Quis ea fide orat super infirmum, ut non haesitet eum restitui? Nam talem orationem fidei Iacobus hic describit, de qua et in principio dixerat: Postulet autem in fide nihil haesitans. (Jak 1,6) Et Christus: Quaecunque petieritis, credite, quia accepietis, et fiet uobis. (Mark 11,24) 151 Prorsus non est dubium, si hodie quoque talis oratio fieret, super infirmum, id est, a senioribus, grauioribus, et sanctis uiris, plena fide, sanari quotquot uellemus. Fides enim quid non posset? At nos, fide hac neglecta (quam maxime exigit haec Apostoli autoritas), deinde quoduis sacerdotum uulgus per presbyteros, uiros scilicet aetate et fide praestantes, intelligimus. 152 Deinde Extremam e quotidiana aut libera unctione facimus, tandem effectum promissae ab Apostolo sanitatis non solum non impetramus, sed etiam contrario effectu euacuamus. Nihilo tamen minus iactamus, nostrum sacramentum, immo figmentum, hac Apostoli sententia, plusquam per bis diapason repugnante, fundari et probari. O Theologos! 153 Igitur hoc unctionis extremae nostrum sacramentum non damno, sed hoc esse, quod ab Apostolo Iacobo praescribitur, constanter nego, cum nec forma, nec usus, nec uirtus, nec finis eius cum nostro consentiat. Numerabimus tamen ipsum inter ea sacramenta, quae nos constituimus, ut sunt salis et aquae consecratio et aspersio. Neque enim negare possumus, Creaturam quamlibet per uerbum et orationem sanctificari, (1 Tim 4,4f) quod Apostolus Paulus nos docet, ita non negamus per extremam unctionem dari remissionem et pacem. 154 non, quia sacramentum sit diuinitus institutum, sed quia suscipiens ita credit sibi fieri. Fides enim suscipientes non errat, quantumlibet minister erret. Si enim ioco baptisandus aut absoluens, hoc est, non absoluens (quantum ad ministrum pertinet) reuera absoluit et baptisat, si credat baptisandus et absoluendus, (n154) quanto magis ungens extrema unctione pacificat, etiam si reuera non pacificet, si ministerium spectes, cum nullum sit ibi sacramentum. fides enim uncti etiam hoc accipit, quod conferens, aut non potuit, aut non uoluit dare. 155 Sufficit enim uncto uerbum audire et credere. quicquid enim credimus nos accepturos esse, id reuera accipimus, quicquid agat, non agat, simulet aud iocetur minister. Stat enim Christi sententia: Credenti omnia possibilia sunt. Et iterum: Fiat tibi sicut credidisti. Verum Sophistae nostri de hac fide nihil in sacramentis tractant, sed in uirtutibus ipsis sacramentorum totis studiis nugantur, semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis peruenientes. 156 Profuit tamen, hanc unctionem factam esse extremam, quia hoc benefitio minime omnium uexata ac subiecta est tyrannidi et quaestui, relicta scilicet hac una misericordia morituris, ut libere possint inungi, etiam non confessi nec communicati. Quae si permansisset quotidiana, praesertim, si et infirmos sanasset, etiam si peccata non tulisset, quos putas orbes terrarum non haberent hodie Pontifices, qui unius poenitentiae sacramento et clauibus, ac ordinis sacramento, tanti euaserunt Imperatores et principes? At nunc foeliciter habet, quod, sicut orationem fidei contemnunt, ita nullum infirmum sanant, et e uetere ritu nouum sibi finxerunt sacramentum. 157 Haec de quattuor istis sacramentis nunc satis fuerint, quae scio, quam sint displicitura eis, qui numerum et usum sacramentorum non e scripturis sacris, sed e Romana sede putant petendos esse. Quasi Romana sedes sacramenta ista dederit, ac non potius acceperit e scholis uniuersitatum, quibus et omnia, quae habet, sine controuersia debet. 158 Neque enim staret tyrannis papistica tanta, nisi tantum accepisset ab uniuersitatibus, cum uix fuerit inter celebres Episcopatus alius quispiam, qui minus habuerit eruditorum Pontificum. Vi, dolo ac superstitione tantum caeteris hactenus praevaluit. Qui enim ante mille annos in ea sede sederunt, tanto interuallo ab iis, qui interim creuerunt, distant, ut, aut illos, aut hos cogaris negare Romanos pontifices. 159 Sunt praeteria nonnulla alia, quae inter sacramenta uideantur censeri posse. Nempe omnia illa, quibus facta est promissio diuina. Qualia sunt Oratio, Verbum, Crux. Nam Christus orantibus promisit exauditionem in multis locis, praesertim Luce .xi. ubi parabolis multis ad orandum nos inuitat. Et de uerbo: Beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt illud. (Luk 11,28) Quis autem percenseat, quoties tribulatis, patientibus, humiliatis promittat adiutorium et gloriam? immo quis enumeret omnes dei promissiones? cum tota scriptura hoc agat, ut nos ad fidem prouocet, hinc praeceptis et minis urgens, illinc promissionibus et consolationibus inuitans. Siquidem omnia, quae scripta sunt, aut praecepta, aut promissa sunt, praecepta humiliant superbos exactionibus, promissa exaltant humiliatos remissionibus suis. 160 Proprie tamen ea sacramenta uocari uisum est, quae annexis signis promissa sunt. Caetera, quia signis alligata non sunt, nuda promissa sunt. Quo fit, ut, si rigide loqui uolumus, tantum duo sunt in Ecclesia dei sacramenta, Baptismus et panis, cum in his solis et institutum diuinitus signum et promissionem remissionis peccatorum uideamus. Nam poenitentiae sacramentum, quod ego his duobus accensui, signo uisibili et diuinitus instituto caret, et aliud non esse dixi, quam uiam ac reditum ad baptismum. 161 Sed nec scholastici dicere possunt, suam diffinitionem posse conuenire poenitentiae, qui et ipsi sacramento signum uisibile asscribunt, quod formam ingerat sensibus eius rei, quam inuisibiliter operatur. At poenitentia seu absolutio tale signum nullum habet, quare et ipsi cogentur propria diffinitione, aut negare poenitentiam esse sacramentum, et sic numerum eorum imminuere, aut aliam sacramentorum afferre definitionem. 162 Baptismus autem, quem toti uitae tribuimus, Recte pro omnibus sacramentis satis erit, quibus in uita uti debeamus. Panis autem uere morientium et excedentium sacramentum, Siquidem in eo transitum Christi ex hoc mundo memoramur, ut ipsum imitemur. et sic distribuamus haec duo sacramenta, ut baptismus initio et totius uitae cursui, panis autem termino et morti deputetur, 163 Atque Christianus utroque exerceatur in hoc corpusculo, donec plene baptisatus et roboratus, transeat ex hoc mundo, natus in aeternam nouam uitam, manducaturus cum Christo in regno patris sui, sicut in coena promisit dicens: Amen dico uobis, Amodo non bibam de hoc genimine uitis, donec impleatur in regno dei. (Matt 26,29) ut aperte uideatur sacramentum panis ad futuram uitam acceptandam instituisse. Tunc enim re utriusque sacramenti impleta, cessabit baptismus et panis. 164 Finem hic faciam huius praeludii, quod piis omnibus, qui synceram scripturae intelligentiam germanumque sacramentorum usum desyderant nosse, libens et gaudens offero. Est enim non parui momenti donum, nosse ea quae nobis data sunt, ut .i. Corint. ii. dicitur, et qua ratione donatis uti oporteat. Hoc enim spiritus iudicio instructi, non fallaciter innitemur iis, quae secus habent. 165 Has duas res, cum nobis Theologi nostri nusquam dederint, quin uelut data opera obscurarint, ego, si non dedi, certe id effeci, ne obscurarem, et aliis occasionem prebui, meliora cogitandi. Conatus meus saltem fuit, ut exhiberem utrunque. Non tamen omnia possumus omnes. Impiis uero, et qui pro diuinis sua nobis pertinaci tyrannide inculcant, fidens et liber ista obtrudo, nihil moratus indoctam ferociam, quanquam et ipsis optem sanum sensum, et eorum studia non contemnam, sed tantum a legitimis ac uere Christianis discernam. 166 Auditum enim audio, paratas esse denuo in me Bullas, et diras Papisticas, quibus ad reuocationem urgear, aut haereticus declarer. Quae si uera sunt, hunc libellum uolo partem esse reuocationis meae futurae, ne suam tyrannidem frustra inflatam querantur; reliquam partem propediem editurus sum talem, Christo propitio, qualem hactenus non uiderit, nec audierit Romana sedes, obedientiam meam abunde testaturus, In nomine domini nostri Iesu Christi, Amen. 167 Hostis Herodes impie Christum uenire quid times? Non arripit mortalia, Qui regna dat coelestia.