[0] Disputatio pro Declaratione Virtutis Indulgentiarum. Amore et studio elucidande ueritatis hec subscripta disputabuntur Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther, Artium et S. Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare petit, ut qui non possunt uerbis presentes nobiscum disceptare agant id literis absentes. In nomine domini nostri Hiesu Christi. Amen. 1. Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo `Penitentiam agite etc. omnem uitam fidelium penitentiam esse uoluit. 2. Quod uerbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et satisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi. 3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur uarias carnis mortificationes. 4. Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia uera intus), scilicet usque ad introitum regni celorum. 5. Papa non uult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio uel suo uel canonum imposuit. 6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reseruatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret. 7. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo uicario. 8. Canones penitentiales solum uiuentibus sunt impositi nihilque morituris secundum eosdem debet imponi. 9. Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis. [10] Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias canonicas in purgatorium reseruant. 11. Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii uidentur certe dormientibus episcopis seminata. 12. Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur tanquam tentamenta uere contritionis. 13. Morituri per mortem omnia soluunt et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure earum relaxationem. 14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa. 15. Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere penam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori. 16. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt. 17. Necessarium uidetur animabus in purgatorio sicut minni horrorem ita augeri charitatem. 18. Nec probatum uidetur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augende charitatis. 19. Nec hoc probatum esse uidetur, quod sint de sua beatitudine certe et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus. [20] Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum. 21. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape indulgentias hominem ab omni pena solui et saluari. 22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac uita debuissent secundum Canones soluere. 23. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis, dari. 24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem. 25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia specialiter. 26. Optime facit papa, quod non potestate clauis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem. 27. Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam tinnierit euolare dicunt animam. 28. Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et auariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei solius. 29. Quis scit, si omnes anime in purgatorio uelint redimi, sicut de sancto Seuerino et Paschali factum narratur. [30] Nullus securus est de ueritate sue contritionis, multominus de consecutione plenarie remissionis. 31.] Quam rarus est uere penitens, tam rarus est uere indulgentias redimens, id est rarissimus. 32. Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas ueniarum securos sese credunt de sua salute. 33. Cauendi sunt nimis, qui dicunt uenias illas Pape donum esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo. 34. Gratie enim ille ueniales tantum respiciunt penas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas. 35. Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis animas uel confessionalia non sit necessaria contritio. 36. Quilibet christianus uere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa etiam sine literis ueniarum sibi debitam. 37. Quilibet uersus christianus, siue uiuus siue mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis ueniarum a deo sibi datam. 38. Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis diuine. 39. Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere ueniarum largitatem et contritionis ueritatem coram populo. [40] Contritionis ueritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione. 41. Caute sunt uenie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis. 42. Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem ueniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordie. 43. Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit quam si uenias redimereet. 44. Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior, sed per uenias non fit melior sed tantummodo a pena liberior. 45. Docendi sunt christiani, quod, qui uidet egenum et neglecto eo dat pro ueniis, non idulgentias Pape sed indignationem dei sibi uendicat. 46. Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter uenias effundere. 47. Docendi sunt christiani, quod redemptio ueniarum est libera, non precepta. 48. Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis optat in ueniis dandis pro se deuotam orationem quam promptam pecuniam. 49. Docendi sunt christiani, quod uenie Pape sunt utiles, si non in cas confidant, Sed nocentissime, si timorem dei per eas amittant. [50] Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset exactiones uenialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres ire quam edificari cute, carne et ossibus ouium suarum. 51. Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita uellet, etiam uendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores ueniarum pecuniam eliciunt. 52. Vana est fiducia salutis per literas ueniarum, etiam si Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret. 53. Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter uenias predicandas uerbum dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent. 54. Iniuria fit uerbo dei, dum in eodem sermone equale uel longius tempus impenditur ueniis quam illi. 55. Mens Pape necessario est, quod, si uenie (quod minimum est) una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis predicetur. 56. Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum Christi. 57. Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum. 58. Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem infernumque exterioris. 59. Thesauros ecclesie sanctus Laurentius dixit esse pauperes ecclesie, sed locutus est usu uocabuli suo tempore. [60] Sine temeritate dicimus claues ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum istum. 61. Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas Pape. 62. Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei. 63. Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit nouissimos. 64. Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex nouissimis facit primos. 65. Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur uiros diuitiarum. 66. Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur diuitias uirorum. 67. Indulgentie, quas concionatores uociferantur maximas gratias, intelliguntur uere tales quoad questum promouendum. 68. Sunt tamen re uera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate. 69. Tenentur Episcopi et Curati ueniarum apostolicarum Commissarios cum omni reuerentia admittere. [70] Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus aduertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent. 71. Contra ueniarum apostolicarum ueritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus. 72. Qui uero, contra libidinem ac licentiam uerborum Concionatoris ueniarum curam agit, sit ille benedictus. 73. Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii ueniarum quacunque arte machinantur, 74. Multomagnis fulminare intendit eos, qui per ueniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et ueritatis machinantur, 75. Opinari uenias papales tantas esse, ut soluere possint hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem uiolasset, Est insanire. 76. Dicimus contra, quod uenie papales nec minimum uenialium peccatorum tollere possint quo ad culpam. 77. Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam. 78. Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet Euangelium, uirtutes, gratias, curationum etc. ut 1 Cor. XII. 79. Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equiualere, blasphemia est. [80] Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales sermones in populum licere sinunt. 81. Facit hec licentiosa ueniarum predicatio, ut nec reuerentiam Pape facile sit etiam doctis uiris redimere a calumniis aut certe argutis questionibus laicorm. 82. Scilicet. Cur Papa non euacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice ut causam leuissimam? 83. Item. Cur permanent exequie et anniuersaria defunctorum et non reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare? 84. Item. Que illa noua pietas Dei et Pape, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et amicam dei redimere, Et tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita charitate? 85. Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in semet abrogati et mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam uiuacissimi? 86. Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit unam tantummodo Basilicam sancti Petri? 87. Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et participationis? 88. Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret? 89. Ex quo Papa salutem querit animarum per uenias magis quam pecunias, Cur suspendit literas et uenias iam olim concessas, cum sint eque efficaces? [90] Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere nec reddita ratione diluere, Est ecclesiam et Papam hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere. 91. Si ergo uenie secundum spiritum et mentem Pape predicarentur, facile illa omnia soluerentur, immo non essent. 92. Valeant itaque omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi `Pax pax,' et non est pax. 93. Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi `Crux crux,' et non est crux. 94. Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum per penas, mortes infernosque sequi studeant, 95. Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum quam per securitatem pacis confidant. M.D.XVII.