[5,0] LIBER QVINTVS. Sic alterna duces bellorum uolnera passos in Macetum terras miscens aduersa secundis seruauit fortuna pares. iam sparserat Haemo bruma niues gelidoque cadens Atlantis Olympo, 5 instabatque dies qui dat noua nomina fastis quique colit primus ducentem tempora Ianum. dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris consul uterque uagos belli per munia patres elicit Epirum. peregrina ac sordida sedes [5,10] Romanos cepit proceres, secretaque rerum hospes in externis audiuit curia tectis. nam quis castra uocet tot strictas iure securis, tot fasces? docuit populos uenerabilis ordo non Magni partes sed Magnum in partibus esse. 15 ut primum maestum tenuere silentia coetum, Lentulus e celsa sublimis sede profatur. 'indole si dignum Latia, si sanguine prisco robur inest animis, non qua tellure coacti quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis [5,20] cernite, sed uestrae faciem cognoscite turbae, cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres, quod regnis populisque liquet, nos esse senatum. nam uel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae uel plaga qua torrens claususque uaporibus axis 25 nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur imperiumque comes. Tarpeia sede perusta Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo illic Roma fuit. non umquam perdidit ordo [5,30] mutato sua iura solo. maerentia tecta Caesar habet uacuasque domos legesque silentis clausaque iustitio tristi fora; curia solos illa uidet patres plena quos urbe fugauit: ordine de tanto quisquis non exulat hic est. 35 ignaros scelerum longaque in pace quietos bellorum primus sparsit furor: omnia rursus membra loco redeunt. en, totis uiribus orbis Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis obrutus Illyricis, Libyae squalentibus aruis [5,40] Curio Caesarei cecidit pars magna senatus. tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum, spem uestram praestate deis, fortunaque tantos det uobis animos quantos fugientibus hostem causa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno: 45 uos, quorum finem non est sensura potestas, consulite in medium, patres, Magnumque iubete esse ducem.' laeto nomen clamore senatus excipit et Magno fatum patriaeque suumque inposuit. tunc in reges populosque merentis [5,50] sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis exornata Rhodos gelidique inculta iuuentus Taygeti, fama ueteres laudantur Athenae, Massiliaeque suae donatur libera Phocis; tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma 55 Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae conlaudant, Libyamque iubent auctore senatu sceptrifero parere Iubae. pro tristia fata! et tibi, non fidae gentis dignissime regno, fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum, [5,60] cingere Pellaeo pressos diademate crinis permissum. saeuum in populos puer accipis ensem, atque utinam in populos! donata est regia Lagi, accessit Magni iugulus, regnumque sorori ereptum est soceroque nefas. iam turba soluto 65 arma petit coetu; quae cum populique ducesque casibus incertis et caeca sorte pararent, solus in ancipites metuit descendere Martis Appius euentus, finemque expromere rerum sollicitat superos multosque obducta per annos [5,70] Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi. Hesperio tantum quantum summotus Eoo cardine Parnasos gemino petit aethera colle, mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae. 75 hoc solum fluctu terras mergente cacumen eminuit pontoque fuit discrimen et astris. tu quoque uix summam, seductus ab aequore, rupem extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas. ultor ibi expulsae, premeret cum uiscera partus, [5,80] matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret. ut uidit Paean uastos telluris hiatus diuinam spirare fidem uentosque loquaces exhalare solum, sacris se condidit antris, 85 incubuitque adyto uates ibi factus Apollo. quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum dignatur caecas inclusum habitare cauernas? quis terram caeli patitur deus, omnia cursus aeterni secreta tenens mundoque futuri [5,90] conscius, ac populis sese proferre paratus contactumque ferens hominis, magnusque potensque, siue canit fatum seu, quod iubet ille canendo, fit fatum? forsan, terris inserta regendis aere libratum uacuo quae sustinet orbem, 95 totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra exit et aetherio trahitur conexa Tonanti. hoc ubi uirgineo conceptum est pectore numen, humanam feriens animam sonat oraque uatis soluit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnam [5,100] undat apex, Campana fremens ceu saxa uaporat conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus. hoc tamen expositum cunctis nullique negatum numen ab humani solum se labe furoris uindicat. haud illic tacito mala uota susurro 105 concipiunt, nam fixa canens mutandaque nulli mortales optare uetat; iustisque benignus saepe dedit sedem totas mutantibus urbes, ut Tyriis, dedit ille minas inpellere belli, ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras [5,110] telluris sterilis monstrato fine, resoluit aera tabificum. non ullo saecula dono nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes quod siluit, postquam reges timuere futura et superos uetuere loqui. nec uoce negata 115 Cirrhaeae maerent uates, templique fruuntur iustitio. nam, siqua deus sub pectora uenit, numinis aut poena est mors inmatura recepti aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris conpages humana labat, pulsusque deorum [5,120] concutiunt fragiles animas. sic tempore longo inmotos tripodas uastaeque silentia rupis Appius Hesperii scrutator ad ultima fati sollicitat. iussus sedes laxare uerendas antistes pauidamque deis inmittere uatem 125 Castalios circum latices nemorumque recessus Phemonoen errore uagam curisque uacantem corripuit cogitque fores inrumpere templi. limine terrifico metuens consistere Phoebas absterrere ducem noscendi ardore futura [5,130] cassa fraude parat. 'quid spes' ait 'inproba ueri te, Romane, trahit? muto Parnasos hiatu conticuit pressitque deum, seu spiritus istas destituit fauces mundique in deuia uersum duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python 135 arsit, in inmensas cineres abiere cauernas et Phoebi tenuere uiam, seu sponte deorum Cirrha silet farique sat est arcana futuri carmina longaeuae uobis conmissa Sibyllae, seu Paean solitus templis arcere nocentis, [5,140] ora quibus soluat, nostro non inuenit aeuo.' uirginei patuere doli, fecitque negatis numinibus metus ipse fidem. tum torta priores stringit uitta comas, crinesque in terga solutos candida Phocaica conplectitur infula lauro. 145 haerentem dubiamque premens in templa sacerdos inpulit. illa pauens adyti penetrale remoti fatidicum prima templorum in parte resistit atque deum simulans sub pectore ficta quieto uerba refert, nullo confusae murmure uocis [5,150] instinctam sacro mentem testata furore, haud aeque laesura ducem cui falsa canebat quam tripodas Phoebique fidem. non rupta trementi uerba sono nec uox antri conplere capacis sufficiens spatium nulloque horrore comarum 155 excussae laurus inmotaque limina templi securumque nemus ueritam se credere Phoebo prodiderant. sensit tripodas cessare furensque Appius 'et nobis meritas dabis, impia, poenas et superis, quos fingis,' ait 'nisi mergeris antris [5,160] deque orbis trepidi tanto consulta tumultu desinis ipsa loqui'. tandem conterrita uirgo confugit ad tripodas uastisque adducta cauernis haesit et insueto concepit pectore numen, quod non exhaustae per tot iam saecula rupis 165 spiritus ingessit uati; tandemque potitus pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus Phoebados inrupit Paean mentemque priorem expulit atque hominem toto sibi cedere iussit pectore. bacchatur demens aliena per antrum [5,170] colla ferens, uittasque dei Phoebeaque serta erectis discussa comis per inania templi ancipiti ceruice rotat spargitque uaganti obstantis tripodas magnoque exaestuat igne iratum te, Phoebe, ferens. nec uerbere solo 175 uteris et stimulis flammasque in uiscera mergis: accipit et frenos, nec tantum prodere uati quantum scire licet. uenit aetas omnis in unam congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus, tanta patet rerum series, atque omne futurum [5,180] nititur in lucem, uocemque petentia fata luctantur; non prima dies, non ultima mundi, non modus Oceani, numerus non derat harenae. qualis in Euboico uates Cumana recessu indignata suum multis seruire furorem 185 gentibus ex tanta fatorum strage superba excerpsit Romana manu, sic plena laborat Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti Castalia tellure dei, uix inuenit, Appi, inter fata diu quaerens tam magna latentem. [5,190] spumea tum primum rabies uaesana per ora effluit et gemitus et anhelo clara meatu murmura, tum maestus uastis ululatus in antris extremaeque sonant domita iam uirgine uoces: 'effugis ingentes, tanti discriminis expers, 195 bellorum, Romane, minas, solusque quietem Euboici uasta lateris conualle tenebis'. cetera suppressit faucesque obstruxit Apollo. custodes tripodes fatorum arcanaque mundi tuque, potens ueri Paean nullumque futuri [5,200] a superis celate diem, suprema ruentis imperii caesosque duces et funera regum et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis cur aperire times? an nondum numina tantum decreuere nefas et adhuc dubitantibus astris 205 Pompei damnare caput tot fata tenentur? uindicis an gladii facinus poenasque furorum regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos, ut peragat fortuna, taces? tum pectore uatis inpactae cessere fores, expulsaque templis [5,210] prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae quem non emisit, superest deus. illa feroces torquet adhuc oculos totoque uagantia caelo lumina, nunc uoltu pauido, nunc torua minaci; stat numquam facies; rubor igneus inficit ora 215 liuentisque genas; nec, qui solet esse timenti, terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt corda, sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus rauca gemit, sic muta leuant suspiria uatem. dumque a luce sacra, qua uidit fata, refertur [5,220] ad uolgare iubar mediae uenere tenebrae. inmisit Stygiam Paean in uiscera Lethen, quae raperet secreta deum. tum pectore uerum fugit et ad Phoebi tripodas rediere futura, uixque refecta cadit. nec te uicinia leti 225 territat ambiguis frustratum sortibus, Appi; iure sed incerto mundi subsidere regnum Chalcidos Euboicae uana spe rapte parabas. heu demens, nullum belli sentire fragorem, tot mundi caruisse malis, praestare deorum [5,230] excepta quis Morte potest? secreta tenebis litoris Euboici memorando condite busto, qua maris angustat fauces saxosa Carystos et, tumidis infesta colit quae numina, Rhamnus, artatus rapido feruet qua gurgite pontus 235 Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin. interea domitis Caesar remeabat Hiberis uictrices aquilas alium laturus in orbem, cum prope fatorum tantos per prospera cursus [5,240] auertere dei. nullo nam Marte subactus intra castrorum timuit tentoria ductor perdere successus scelerum, cum paene fideles per tot bella manus satiatae sanguine tandem destituere ducem, seu maesto classica paulum 245 intermissa sono claususque et frigidus ensis expulerat belli furias, seu, praemia miles dum maiora petit, damnat causamque ducemque et scelere inbutos etiamnunc uenditat enses. haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est [5,250] quam non e stabili tremulo sed culmine cuncta despiceret staretque super titubantia fultus. tot raptis truncus manibus gladioque relictus paene suo, qui tot gentis in bella trahebat, scit non esse ducis strictos sed militis enses. 255 non pauidum iam murmur erat nec pectore tecto ira latens; nam quae dubias constringere mentes causa solet, dum quisque pauet, quibus ipse timori est, seque putat solum regnorum iniusta grauari, haud retinet. quippe ipsa metus exsoluerat audax [5,260] turba suos: quidquid multis peccatur inultum est. effudere minas. 'liceat discedere, Caesar, a rabie scelerum. quaeris terraque marique his ferrum iugulis animasque effundere uiles quolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostri 265 eripuit, partem duris Hispania bellis, pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbe te uincente perit. terris fudisse cruorem quid iuuat Arctois Rhodano Rhenoque subactis? tot mihi pro bellis bellum ciuile dedisti. [5,270] cepimus expulso patriae cum tecta senatu, quos hominum uel quos licuit spoliare deorum? imus in omne nefas manibus ferroque nocentes, paupertate pii. finis quis quaeritur armis? quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos 275 inualidasque manus et inanis cerne lacertos. usus abit uitae, bellis consumpsimus aeuum: ad mortem dimitte senes. en inproba uota: non duro liceat morientia caespite membra ponere, non anima galeam fugiente ferire [5,280] atque oculos morti clausuram quaerere dextram, coniugis inlabi lacrimis, unique paratum scire rogum; liceat morbis finire senectam; sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum. quid uelut ignaros ad quae portenta paremur 285 spe trahis? usque adeo soli ciuilibus armis nescimus cuius sceleris sit maxima merces? nil actum est bellis, si nondum conperit istas omnia posse manus. nec fas nec uincula iuris hoc audere uetant: Rheni mihi Caesar in undis [5,290] dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat. adde quod ingrato meritorum iudice uirtus nostra perit: quidquid gerimus fortuna uocatur. nos fatum sciat esse suum. licet omne deorum obsequium speres, irato milite, Caesar, 295 pax erit.' haec fatus totis discurrere castris coeperat infestoque ducem deposcere uoltu. sic eat, o superi: quando pietasque fidesque destituunt moresque malos sperare relictum est, finem ciuili faciat discordia bello. [5,300] quem non ille ducem potuit terrere tumultus? fata sed in praeceps solitus demittere Caesar fortunamque suam per summa pericula gaudens exercere uenit; nec dum desaeuiat ira expectat: medios properat temptare furores. 305 non illis urbes spoliandaque templa negasset Tarpeiamque Iouis sedem matresque senatus passurasque infanda nurus. uult omnia certe a se saeua peti, uult praemia Martis amari; militis indomiti tantum mens sana timetur. [5,310] non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit sanguinis? his ferri graue ius erit, ipse per omne fasque nefasque rues? lassare et disce sine armis posse pati; liceat scelerum tibi ponere finem. 315 saeue, quid insequeris? quid iam nolentibus instas? bellum te ciuile fugit. stetit aggere fulti caespitis intrepidus uoltu meruitque timeri non metuens, atque haec ira dictante profatur: 'qui modo in absentem uoltu dextraque furebas, [5,320] miles, habes nudum promptumque ad uolnera pectus. hic fuge, si belli finis placet, ense relicto. detegit inbelles animas nil fortiter ausa seditio tantumque fugam meditata iuuentus ac ducis inuicti rebus lassata secundis. 325 uadite meque meis ad bella relinquite fatis. inuenient haec arma manus, uobisque repulsis tot reddet Fortuna uiros quot tela uacabunt. anne fugam Magni tanta cum classe secuntur Hesperiae gentes, nobis uictoria turbam [5,330] non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli auferat et uestri rapta mercede laboris lauriferos nullo comitetur uolnere currus? uos despecta senes exhaustaque sanguine turba cernetis nostros iam plebs Romana triumphos. 335 Caesaris an cursus uestrae sentire putatis damnum posse fugae? ueluti, si cuncta minentur flumina quos miscent pelago subducere fontes, non magis ablatis umquam descenderit aequor, quam nunc crescit, aquis. an uos momenta putatis [5,340] ulla dedisse mihi? numquam sic cura deorum se premet, ut uestrae morti uestraeque saluti fata uacent: procerum motus haec cuncta secuntur; humanum paucis uiuit genus. orbis Hiberi horror et Arctoi nostro sub nomine miles 345 Pompeio certe fugeres duce. fortis in armis Caesareis Labienus erat: nunc transfuga uilis cum duce praelato terras atque aequora lustrat. nec melior mihi uestra fides, si bella nec hoste nec duce me geritis. quisquis mea signa relinquens [5,350] non Pompeianis tradit sua partibus arma, hic numquam uult esse meus. sunt ista profecto curae castra deis, qui me committere tantis non nisi mutato uoluerunt milite bellis. heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis 355 amolitur onus! sperantis omnia dextras exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis: iam certe mihi bella geram. discedite castris, tradite nostra uiris ignaui signa Quirites. at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit, [5,360] non Caesar sed poena tenet. procumbite terra infidumque caput feriendaque tendite colla. et tu, quo solo stabunt iam robore castra, tiro rudis, specta poenas et disce ferire, disce mori.' tremuit saeua sub uoce minantis 365 uolgus iners, unumque caput tam magna iuuentus priuatum factura timet, uelut ensibus ipsis imperet inuito moturus milite ferrum. ipse pauet ne tela sibi dextraeque negentur ad scelus hoc Caesar: uicit patientia saeui [5,370] spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis. nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis atque perire tenet. tam diri foederis ictu parta quies, poenaque redit placata iuuentus. Brundisium decumis iubet hanc attingere castris 375 et cunctas reuocare rates quas auius Hydrus antiquosque Taras secretaque litora Leucae, quas recipit Salpina palus et subdita Sipus montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram Delmatico Boreae Calabroque obnoxius Austro [5,380] Apulus Hadriacas exit Garganus in undas. ipse petit trepidam tutus sine milite Romam iam doctam seruire togae, populoque precanti scilicet indulgens summo dictator honori contigit et laetos fecit se consule fastos. 385 namque omnis uoces, per quas iam tempore tanto mentimur dominis, haec primum repperit aetas qua, sibi ne ferri ius ullum, Caesar, abesset, Ausonias uoluit gladiis miscere secures addidit et fasces aquilis et nomen inane [5,390] imperii rapiens signauit tempora digna maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus consule notus erit? fingit sollemnia Campus et non admissae dirimit suffragia plebis decantatque tribus et uana uersat in urna. 395 nec caelum seruare licet: tonat augure surdo, et laetae iurantur aues bubone sinistro. inde perit primum quondam ueneranda potestas iuris inops; tantum careat ne nomine tempus menstruus in fastos distinguit saecula consul. [5,400] nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, haud meritum Latio sollemnia sacra subacto, uidit flammifera confectas nocte Latinas. inde rapit cursus et, quae piger Apulus arua deseruit rastris et inerti tradidit herbae, 405 ocior et caeli flammis et tigride feta transcurrit, curuique tenens Minoia tecta Brundisii clausas uentis brumalibus undas inuenit et pauidas hiberno sidere classes. turpe duci uisum rapiendi tempora belli [5,410] in segnes exisse moras, portuque teneri dum pateat tutum uel non felicibus aequor. expertis animos pelagi sic robore conplet: 'fortius hiberni flatus caelumque fretumque, cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos 415 perfida nubiferi uetat inconstantia ueris. nec maris anfractus lustrandaque litora nobis, sed recti fluctus soloque Aquilone secandi. hic utinam summi curuet carchesia mali incumbatque furens et Graia ad moenia perflet, [5,420] ne Pompeiani Phaeacum e litore toto languida iactatis conprendant carbasa remis. rumpite quae retinent felices uincula proras: iam dudum nubes et saeuas perdimus undas.' sidera prima poli Phoebo labente sub undas 425 exierant et luna suas iam fecerat umbras, cum pariter soluere rates, totosque rudentes laxauere sinus et flexo nauita cornu obliquat laeuo pede carbasa summaque pandens sipara uelorum perituras colligit auras. [5,430] uix primum leuior propellere lintea uentus incipit exiguumque tument, et reddita malo in mediam cecidere ratem, terraque relicta non ualet ipsa sequi puppes quae uexerat aura. aequora lenta iacent, alto torpore ligatae 435 pigrius inmotis haesere paludibus undae. sic stat iners Scythicas astringens Bosporos undas, cum glacie retinente fretum non inpulit Hister, inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda deprendit quascumque rates, nec peruia uelis [5,440] aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem orbita migrantis scindit Maeotida Bessi. saeua quies pelagi, maestoque ignaua profundo stagna iacentis aquae; ueluti deserta regente aequora natura cessant, pontusque uetustas 445 oblitus seruare uices non commeat aestu, non horrore tremit, non solis imagine uibrat. casibus innumeris fixae patuere carinae. illinc infestae classes et inertia tonsis aequora moturae, grauis hinc languore profundi [5,450] obsessis uentura fames. noua uota timori sunt inuenta nouo, fluctus nimiasque precari uentorum uires, dum se torpentibus unda excutiat stagnis et sit mare. nubila nusquam undarumque minae; caelo languente fretoque 455 naufragii spes omnis abit. sed nocte fugata laesum nube dies iubar extulit imaque sensim concussit pelagi mouitque Ceraunia nautis. inde rapi coepere rates atque aequora classem curua sequi, quae iam uento fluctuque secundo [5,460] lapsa Palaestinas uncis confixit harenas. prima duces iunctis uidit consistere castris tellus, quam uolucer Genusus, quam mollior Hapsus circumeunt ripis. Hapso gestare carinas causa palus, leni quam fallens egerit unda; 465 at Genusum nunc sole niues nunc imbre solutae praecipitant. neuter longo se gurgite lassat, sed minimum terrae uicino litore nouit. hoc fortuna loco tantae duo nomina famae conposuit, miserique fuit spes inrita mundi [5,470] posse duces parua campi statione diremptos admotum damnare nefas; nam cernere uoltus et uoces audire datur, multosque per annos dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta, sanguinis infausti subolem mortemque nepotum, 475 te nisi Niliaca propius non uidit harena. Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem ferre moras scelerum partes iussere relictae. ductor erat cunctis audax Antonius armis iam tum ciuili meditatus Leucada bello. [5,480] illum saepe minis Caesar precibusque morantem euocat. 'o mundi tantorum causa laborum, quid superos et fata tenes? sunt cetera cursu acta meo, summam rapti per prospera belli te poscit fortuna manum. non rupta uadosis 485 Syrtibus incerto Libye nos diuidit aestu. numquid inexperto tua credimus arma profundo inque nouos traheris casus? ignaue, uenire te Caesar, non ire iubet. prior ipse per hostes percussi medios alieni iuris harenas: [5,490] tu mea castra times? pereuntia tempora fati conqueror, in uentos inpendo uota fretumque. ne retine dubium cupientis ire per aequor: si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuuentus naufragio uenisse uolet. iam uoce doloris 495 utendum est: non ex aequo diuisimus orbem; Epirum Caesarque tenet totusque senatus, Ausoniam tu solus habes.' his terque quaterque uocibus excitum postquam cessare uidebat, dum se desse deis ac non sibi numina credit, [5,500] sponte per incautas audet temptare tenebras quod iussi timuere fretum, temeraria prono expertus cessisse deo, fluctusque uerendos classibus exigua sperat superare carina. soluerat armorum fessas nox languida curas, 505 parua quies miseris, in quorum pectora somno dat uires fortuna minor; iam castra silebant, tertia iam uigiles commouerat hora secundos: Caesar sollicito per uasta silentia gressu uix famulis audenda parat, cunctisque relictis [5,510] sola placet Fortuna comes. tentoria postquam egressus uigilum somno cedentia membra transsiluit questus tacite, quod fallere posset, litora curua legit, primisque inuenit in undis rupibus exesis haerentem fune carinam. 515 rectorem dominumque ratis secura tenebat haud procul inde domus, non ullo robore fulta sed sterili iunco cannaque intexta palustri et latus inuersa nudum munita phaselo. haec Caesar bis terque manu quassantia tectum [5,520] limina commouit. molli consurgit Amyclas quem dabat alga toro. 'quisnam mea naufragus' inquit 'tecta petit, aut quem nostrae fortuna coegit auxilium sperare casae?' sic fatus ab alto aggere iam tepidae sublato fune fauillae 525 scintillam tenuem commotos pauit in ignes, securus belli: praedam ciuilibus armis scit non esse casas. o uitae tuta facultas pauperis angustique lares! o munera nondum intellecta deum! quibus hoc contingere templis [5,530] aut potuit muris, nullo trepidare tumultu Caesarea pulsante manu? tum poste recluso dux ait 'expecta uotis maiora modestis spesque tuas laxa, iuuenis: si iussa secutus me uehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae 535 debebis manibusque inopem duxisse senectam. ne cessa praebere deo tua fata uolenti angustos opibus subitis inplere penates.' sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu, indocilis priuata loqui. tum pauper Amyclas [5,540] 'multa quidem prohibent nocturno credere ponto. nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi, altera pars Borean diducta luce uocabat. orbe quoque exhaustus medio languensque recessit 545 spectantis oculos infirmo lumine passus. lunaque non gracili surrexit lucida cornu aut orbis medii puros exesa recessus, nec duxit recto tenuata cacumina cornu, uentorumque notam rubuit; tum lurida pallens [5,550] ora tulit uoltu sub nubem tristis ituro. sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus nec placet incertus qui prouocat aequora delphin, aut siccum quod mergus amat, quodque ausa uolare ardea sublimis pinnae confisa natanti, 555 quodque caput spargens undis, uelut occupet imbrem, instabili gressu metitur litora cornix. sed, si magnarum poscunt discrimina rerum, haud dubitem praebere manus: uel litora tangam iussa, uel hoc potius pelagus flatusque negabunt.' [5,560] haec fatur, soluensque ratem dat carbasa uentis; ad quorum motus non solum lapsa per altum aera dispersos traxere cadentia sulcos sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur astra polis sunt uisa quati. niger inficit horror 565 terga maris, longo per multa uolumina tractu aestuat unda minax, flatusque incerta futuri turbida testantur conceptos aequora uentos. tum rector trepidae fatur ratis 'aspice saeuum quanta paret pelagus: Zephyros intendat an Austros [5,570] incertum est; puppem dubius ferit undique pontus. nubibus et caelo Notus est; si murmura ponti consulimus, Cori ueniet mare. gurgite tanto nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras: desperare uiam et uetitos conuertere cursus 575 sola salus. liceat uexata litora puppe prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.' fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar 'sperne minas' inquit 'pelagi uentoque furenti trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas [5,580] me pete. sola tibi causa est haec iusta timoris, uectorem non nosse tuum, quem numina numquam destituunt, de quo male tunc fortuna meretur cum post uota uenit. medias perrumpe procellas tutela secure mea. caeli iste fretique, 585 non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam a fluctu defendet onus. nec longa furori uentorum saeuo dabitur mora: proderit undis ista ratis. ne flecte manum, fuge proxima uelis litora; tum Calabro portu te crede potitum [5,590] cum iam non poterit puppi nostraeque saluti altera terra dari. quid tanta strage paretur ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu quod praestet Fortuna mihi.' non plura locuto auolsit laceros percussa puppe rudentis 595 turbo rapax fragilemque super uolitantia malum uela tulit; sonuit uictis conpagibus alnus. inde ruunt toto concita pericula mundo. primus ab oceano caput exeris Atlanteo, Core, mouens aestus. iam te tollente furebat [5,600] pontus et in scopulos totas erexerat undas: occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit, et dubium pendet, uento cui concidat, aequor. sed Scythici uicit rabies Aquilonis et undas torsit et abstrusas penitus uada fecit harenas. 605 nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque in fluctus Cori frangit mare, motaque possunt aequora subductis etiam concurrere uentis. non Euri cessasse minas, non imbribus atrum Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi [5,610] crediderim; cunctos solita de parte ruentis defendisse suas uiolento turbine terras, sic pelagus mansisse loco. nam priua procellis aequora rapta ferunt; Aegaeas transit in undas Tyrrhenum, sonat Ionio uagus Hadria ponto. 615 a quotiens frustra pulsatos aequore montis obruit ille dies! quam celsa cacumina pessum tellus uicta dedit! non ullo litore surgunt tam ualidi fluctus, alioque ex orbe uoluti a magno uenere mari, mundumque coercens [5,620] monstriferos agit unda sinus. sic rector Olympi cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen adiuuit, regnoque accessit terra secundo, cum mare conuoluit gentes, cum litora Tethys noluit ulla pati caelo contenta teneri. 625 tum quoque tanta maris moles creuisset in astra ni superum rector pressisset nubibus undas. non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer infernae pallore domus nimbisque grauatus deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem. [5,630] lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer. tum superum conuexa tremunt atque arduus axis intonuit motaque poli conpage laborant. extimuit natura chaos; rupisse uidentur 635 concordes elementa moras rursusque redire nox manes mixtura deis. spes una salutis, quod tanta mundi nondum periere ruina. quantum Leucadio placidus de uertice pontus despicitur, tantum nautae uidere trementes [5,640] fluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentes rursus hiant undae uix eminet aequore malus. nubila tanguntur uelis et terra carina. nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est. 645 artis opem uicere metus, nescitque magister quam frangat, cui cedat aquae. discordia ponti succurrit miseris, fluctusque euertere puppem non ualet in fluctum: uictum latus unda repellens erigit, atque omni surgit ratis ardua uento. [5,650] non humilem Sasona uadis {non litora curuae Thessaliae saxosa pauent} oraeque malignos Ambraciae portus, scopulosa Ceraunia nautae summa timent. credit iam digna pericula Caesar fatis esse suis. 'quantusne euertere' dixit 655 'me superis labor est, parua quem puppe sedentem tam magno petiere mari! si gloria leti est pelago donata mei bellisque negamur, intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortem accipiam. licet ingentis abruperit actus [5,660] festinata dies fatis, sat magna peregi. Arctoas domui gentes, inimica subegi arma metu, uidit Magnum mihi Roma secundum, iussa plebe tuli fasces per bella negatos; nulla meis aberit titulis Romana potestas, 665 nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorum conscia uotorum es, me, quamuis plenus honorum et dictator eam Stygias et consul ad umbras, priuatum, Fortuna, mori. mihi funere nullo est opus, o superi: lacerum retinete cadauer [5,670] fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque, dum metuar semper terraque expecter ab omni.' haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctus inualida cum puppe leuat, nec rursus ab alto aggere deiecit pelagi sed pertulit unda 675 scruposisque angusta uacant ubi litora saxis inposuit terrae. pariter tot regna, tot urbes fortunamque suam tacta tellure recepit. sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit. [5,680] circumfusa duci fleuit gemituque suorum et non ingratis incessit turba querellis. 'quo te, dure, tulit uirtus temeraria, Caesar, aut quae nos uiles animas in fata relinquens inuitis spargenda dabas tua membra procellis? 685 cum tot in hac anima populorum uita salusque pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis, saeuitia est uoluisse mori. nullusne tuorum emeruit comitum fatis non posse superstes esse tuis? cum te raperet mare, corpora segnis [5,690] nostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquam tam saeuo crudele mari. sors ultima rerum in dubios casus et prona pericula morti praecipitare solet: mundi iam summa tenentem 695 permisisse mari tantum! quid numina lassas? sufficit ad fatum belli fauor iste laborque Fortunae, quod te nostris inpegit harenis? hine usus placuere deum, non rector ut orbis nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?' [5,700] talia iactantis discussa nocte serenus oppressit cum sole dies, fessumque tumentis conposuit pelagus uentis patientibus undas. nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor ut uidere duces, purumque insurgere caelo 705 fracturum pelagus Borean, soluere carinas. quas uentus doctaeque pari moderamine dextrae permixtas habuere diu, latumque per aequor, ut terrestre, coit consertis puppibus agmen. sed nox saeua modum uenti uelique tenorem [5,710] eripuit nautis excussitque ordine puppes. Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt poturae te, Nile, grues, primoque uolatu effingunt uarias casu monstrante figuras; mox, ubi percussit tensas Notus altior alas, 715 confusos temere inmixtae glomerantur in orbes, et turbata perit dispersis littera pinnis. cum primum redeunte die uiolentior aer puppibus incubuit Phoebeo concitus ortu, praetereunt frustra temptati litora Lissi [5,720] Nymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas succedens Boreae iam portum fecerat Auster. undique conlatis in robur Caesaris armis summa uidens duri Magnus discrimina Martis iam castris instare suis seponere tutum 725 coniugii decreuit onus Lesboque remota te procul a saeui strepitu, Cornelia, belli occulere. heu, quantum mentes dominatur in aequas iusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne, te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu [5,730] fortunae quo mundus erat Romanaque fata, coniunx sola fuit. mentem iam uerba paratam destituunt, blandaeque iuuat uentura trahentem indulgere morae et tempus subducere fatis. nocte sub extrema pulso torpore quietis 735 dum fouet amplexu grauidum Cornelia curis pectus et auersi petit oscula grata mariti, umentis mirata genas percussaque caeco uolnere non audet flentem deprendere Magnum. ille gemens 'non nunc uita mihi dulcior,' inquit [5,740] 'cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx, uenit maesta dies et quam nimiumque parumque distulimus; iam totus adest in proelia Caesar. cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebra Lesbos erit. desiste preces temptare: negaui 745 iam mihi. non longos a me patiere recessus; praecipites aderunt casus: properante ruina summa cadunt. satis est audisse pericula Magni; meque tuus decepit amor, ciuilia bella si spectare potes. nam me iam Marte parato [5,750] securos cepisse pudet cum coniuge somnos, eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum, surrexisse sinu. uereor ciuilibus armis Pompeium nullo tristem committere damno. tutior interea populis et tutior omni 755 rege late, positamque procul fortuna mariti non tota te mole premat. si numina nostras inpulerint acies, maneat pars optima Magni, sitque mihi, si fata prement uictorque cruentus, quo fugisse uelim.' uix tantum infirma dolorem [5,760] cepit, et attonito cesserunt pectore sensus. tandem uox maestas potuit proferre querellas. 'nil mihi de fatis thalami superisque relictum est, Magne, queri: nostros non rumpit funus amores nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti 765 plebeiaque nimis careo dimissa marito. hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae, placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne, nostra fides? credisne aliquid mihi tutius esse quam tibi? non olim casu pendemus ab uno? [5,770] fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae absentem praestare caput? secura uidetur sors tibi, cum facias etiamnunc uota, perisse? ut nolim seruire malis sed morte parata te sequar ad manes, feriat dum maesta remotas 775 fama procul terras, uiuam tibi nempe superstes. adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem, crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti, posse pati timeo. quod si sunt uota, deisque audior, euentus rerum sciet ultima coniunx. [5,780] sollicitam rupes iam te uictore tenebunt, et puppem quae fata feret tam laeta timebo. nec soluent audita metus mihi prospera belli, cum uacuis proiecta locis a Caesare possim uel fugiente capi. notescent litora clari 785 nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni quis Mytilenaeas poterit nescire latebras? hoc precor extremum: si nil tibi uicta relinquent tutius arma fuga, cum te commiseris undis, quolibet infaustam potius deflecte carinam: [5,790] litoribus quaerere meis.' sic fata relictis exiluit stratis amens tormentaque nulla uult differre mora. non maesti pectora Magni sustinet amplexu dulci, non colla tenere, extremusque perit tam longi fructus amoris, 795 praecipitantque suos luctus, neuterque recedens sustinuit dixisse uale, uitamque per omnem nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna durata iam mente malis firmaque tulerunt. labitur infelix manibusque excepta suorum [5,800] fertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas, litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest. non sic infelix patriam portusque reliquit Hesperios, saeui premerent cum Caesaris arma. fida comes Magni uadit duce sola relicto 805 Pompeiumque fugit. quae nox tibi proxima uenit, insomnis; uiduo tum primum frigida lecto atque insueta quies uni, nudumque marito non haerente latus. somno quam saepe grauata deceptis uacuum manibus conplexa cubile est [5,810] atque oblita fugae quaesiuit nocte maritum! nam quamuis flamma tacitas urente medullas non iuuat in toto corpus iactae cubili: seruatur pars illa tori. caruisse timebat Pompeio; sed non superi tam laeta parabant: instabat miserae, Magnum quae redderet, hora.