[2,1] {49} CICERO REVOCATVS. [2,2] Posteaquam omnibus innotuit Ciceronem utriusque linguae imperitia grauissimisque criminibus conuictum et ad extremum in exilium actum fuisse, magni in urbe ac foro toto inter studiosos excitati sunt tumultus et uehementes ac iracundae expostulationes. [2,3] Querelis, lamentationibusque complebantur omnia : scelerate factum detestabantur. [2,4] Lugebat equester ordo, moerebant ciues, squallebant quotquot bonarum artium professores erant, demissi adflictique uidebantur boni omnes: quid plura? [2,5] Ipsae, ipsae mulierculae et manus in coelum tendere et pro illius restitutione uota facere, {50} imagines suspendere non desinebant. [2,6] Decretae sunt communi consilio supplicationes. [2,7] Coactus est studiosorum omnium senatus; e uillis (quo se animi gratia disertissimi patroni contulerant) mox accersiti sunt, disquirique coeptum est num iustis ac legitimis de causis ex urbe tam eximia uirtus, tamque excellens industria indicta causa pulsa fuisset. [2,8] Illius scripta diligenter excutiuntur: quae ab aduersariis inuidiose potius quam uere obiecta fuerant, non minus accurate expenduntur cumque purgatum illum a calumniis uindicatum et in urbem restitutum cuperent, non omnino inter se consentiebant quanam ratione id fieri commodius posset, ne temere quippiam ab eis factum calumniarentur aduersarii et aliorsum atque factum esset acciperent. [2,9] Hermes Stampa et Ioannes Moronus officiis, usu, consuetudine coniunctissimi et Antistites uigilantiis suadebant ut alicui diserto et prudenti patrono Ciceronis tuendi ac ornandi prouincia daretur, qui et si multa, ob egregias animi dotes gratia, et autoritate essent, omnibus tamen suffragiis praeteriti sunt, magisque placuit ut idem tenor seruaretur in defendendo, {51} qui in calumniando seruatus fuisset, quod cum omnibus placuisset, illis ipsis etiam qui prius aliter senserant, coeptum est agi de restituendo; nonnihil tamen immutata ratione dateque sunt priores defensionis partes Stampae et Morono, secundae Gabrieli Florentiae et Gabrio Panegarolae, tertiae uero, Hieronymo Pecchio et Antonio Francisco Crespo, qui et passis uelis ad eloquentiam contendebant et propter sua in Rempub- merita omnibus gratiosi erant; sicque Moronus (ut narrationem hanc in compendium quam maxime possim conferam) aggressus est: Non possum non uehementer admirari uiri clarissimi, quae insania aut quae Furiae illos agitarint ut in hunc diuinum hominem tam petulanter et contumeliose debaccharentur eumque mulctarent exilio, qui dignus fuisset totius terrae orbis imperio et per quem ab exilio tot in patriam reuocati sunt. [2,10] Multa me hercules illi obiecta fuerunt quae facile si uelim non solum infirmare ac debilitare sed plane delere et abstergere possim. [2,11] Sed quia placuit hanc defensionem in tres partes distribuere, ita meum dicendi ardorem attemperabo, ut aliis etiam {52} magis disertis magisque in hac dicendi facultate exercitatis sit defendendi locus. [2,12] Criminabantur aduersarii nihil posse illo autore pestilentius legi; eorum nomen silentio inuoluam ne exulceratum animum uel leuiter pungam. [2,13] Multi calumniantur imperitiam et iniquam religionem. [2,14] Interdicunt maxime lectionem libri de Fato, de Diuinatione et III- Offic-, quod dixerit non esse inferendam iniuriam nisi prior laccessitus fueris neque animaduertunt in hac parte Ciceronem se se ad animorum imbecillitatem demittere, quemadmodum in Bibliorum libris a Deo Opt- Max- factum legimus cum obstinatis Iudaeis repudii libellum concederet. [2,15] Nouerat prudentiss- Cicero non posse facile affectus euelli, ob id (ne illos quos suis praeceptionibus instituendos acceperat, nimium acerbe exasperare uideretur ) eam adiecit particulam. [2,16] Parem animaduerto prudentiam in Paulo Tarsensi, quando Corinthiis, multa secundum indulgentiam (sic enim ipse loquitur) et non secundum imperium concedit. [2,17] Quod ad alia loca pertinet, meminerint Ciceronem academicum in utramque partem disputare, rei tamen ueritatem {53} mordicus tenere et pro ea solitum decertare non minore eloquentia, studio et contentione at si pro aris et focis decertaret. [2,18] Ego certe quotiescunque illum lego, non iuris consultum, non Rhetorem aliquem sed Christianissimum hominem, sed eximium quendam euangelii praeconem uideor mihi legere; tot tantaque in eo autore comperio, quae cum Christiana religione faciant ut illud : "Ad inferos paricidii poenas luent", Animum aeternum esse, "Animaduertenda peccata", Bonum semper beatum, cum explicat quanta sit conscientiae uis. [2,19] Item cum dicit : "Errare cuiusuis hominis esse at in errore perseuerare insipientis"; cum uero irridet Iudaeorum superstitionem : Quem prophetam aut apostolum non contemno? [2,20] Cum Ambitum damnat ipseque de Ambitu fert legem; cum monet non minus otii quam negotii rationem extare debere. [2,21] Parentum ferendas iniurias, Parentes carissimos habendos, Pacis nomen dulce. [2,22] Sed cum dicit pietatem omnium uirtutum esse fundamentum, nonne plane cum Paulo concordat? [2,23] Cum meminit uitae perpetuae, cum dolorem peccati aeternum adfirmat, cum assentationem {54} turpem cum dicit bellum esse sua uitia nosse: blasphemias mittendas ; quando uero ad Atticum scribens dicit : Nostris peccatis incidimus in has aerumnas, Vacare culpa magum est solatium, Humana ferenda. [2,24] Cum uero dicit, In uno salutem periclitandam, nonne ad euangelicum illud adludere uoluit, Expedit unum hominem mori, ne tota gens pereat. [2,25] Ad quod etiam poeta adludens, cecinit, Vnum pro multis dabitur caput. [2,26] Cum ad Brutum scribens dicit, Liberos patrum scelera luere, nonne originis peccatum significat? [2,27] Nonne cum eo facit, Patres comederunt uuam acerbam, et dentes filiorum facti sunt stupidi? [2,28] Cum ad eundem dicit, Animos hominum incertos, cum eo concordat, Vanum et imperscrutabile est cor hominis. [2,29] Cum dicit, Peccati medicinam esse confessionem, nonne cum diuinis literis pontificumque placitis consentit? [2,30] Item, Salutem desperandam eius qui ueritatem audire nolit. [2,31] Cum mentionem facit Philippica prima de supplicationibus mortuorum. [2,32] Cum dicit peccata paria, nonne facit cum illo, Qui peccauerit in uno, factus est omnium reus ? [2,33] Cum dicit uitam mortalium {55} mortem, Mortem non esse accelerandam, Mortem omnibus incertam, Moriendum non esse citra Dei iussum, qui uitam dedit, Mori non esse miserum. [2,34] Item ex VI- de Repub- : Mortem esse praesentem uitam; Hominem non esse qui uidetur, sed mens. [2,35] Cum asserit mundum per diuinam prouidentiam administrari. [2,36] Cum nos dicit natos ad agendum : nonne cum Iob concordare uidetur qui Hominem ad laborem natum praedicat? [2,37] Cum dicit neminem se odisse. [2,38] Item cum III- de Natura Deorum, Peccatum conscientiae pondus appellat. [2,39] Cum Tusculanarum quaestionum V- Paupertatem commendat. [2,40] Dum tollit superstitionem, atque a Religione seiungit. [2,41] Nonne fatetur Augustinus, illius Hortensium mutasse suos omnes affectus atque in Deum conuertisse? [2,42] An non Cicero saepissime turbulentis illis temporibus Reipub- pacem peperit? [2,43] Si cum M- Antonio pacem recusauit, prudenter fecit nam simulata pace omnia fuisset depopulatus: diuina, humanaque omnia peruertisset ille nepharius. [2,44] Itaque sic statuo, ut quam paucissimis complectar, non posse melius suas horas collocare studiosum iuuenem, quam si illas {56} Cicerone legendo impenderit. [2,45] Hic finem loquendi fecit omniumque animi uisi sunt recreati. [2,46] Tum Hermes Stampa, qui plus caeteris omnibus illius condemnationem inique tulerat, singularibus primum uerbis Morono gratias egit, quod tam facundum tamque strenuum defensorem egisset; deinde nonnulla aduersariorum crimina diluere coepit : obiecerant enim illum esse nimium gloriae cupidum. [2,47] Quis enim, inquit, ille, qui non Laudis cupiditate trahatur? [2,48] Vertetis uos illi uitio; quod excelsi animi, quod generosi spiritus semper habitum est ? [2,49] Nonne Apostolus Tarsensis gloriatur plus caeteris laborauisse. [2,50] Non aliunde quam a Deo patre Optimo Max- euangelium suum accepisse: Non manducauisse gratis panem; Restitisse in faciem Petro. [2,51] Quam saepissime Hieronymus, Augustinus, Ambrosius indicauerunt se gloriae cupidos? [2,52] Sed quod Philosophos gloriae cupidos perstrinxerit propterea factum arbitror, quod illi de contemnenda gloria iam libris editis praecepissent. [2,53] Turpe omnino est de eodem crimine alios accusare quo ipse non uaces. [2,54] Sed haec friuola sunt, et in digna de quibus uerba prolixius {57} fiant. [2,55] Ad alia uenio, Illum elatum et iactabundum adfirmant. [2,56] Facile uideri possit elatus homo penes quem sit Reip- summa, necis et uitae potestas; qui ius diceret, qui fori Rex esset, qui sceleratorum hominum nefarios conatus reprimeret, qui coniurationes patefaceret, qui uastitatem ab urbe, caedem a ciuium suorum capite uel cum ipsius uitae discrimine depelleret, qui Rempub- a summa miseria ad summam traduceret laetitiam. [2,57] Non est iactabundus Cicero, fallitur quisquis illum iactabundum existimat sed si quae commemorat quae ad illius laudem facere uideantur, ob id factum suspicor ut inde sibi posteri exempla praeclare factorum sumerent, nisi enim clarissima illius gesta fuissent, non tantum ei tribuisset Atticus, quantum ubique tribuit neque solus est qui illi plurimum tribuat. [2,58] Quantum quaeso Seruius Sulpitius? [2,59] Quantum Dolobella? quantum Papirius? quantum Plancus? quantum Caesar? quantum Pompeius? quantum Brutus? [2,60] Cupit Luceii scriptis res suas consignari non ut uirtutis praemium, aut insigne honoris, aut monimentum laudis habeat, tantum ne earum rerum memoria intermoreretur. [2,61] {58} Commemorant loca quaedam ubi sua narrat facinora, et res a se gestas. [2,62] Ridiculi sunt et se ridendos praebent tam frigidis calumniis. [2,63] Ad quem igitur spectabat illa narrare ? [2,64] Quis illa melius nouerat? [2,65] Ego istam in homine tam praeclaro nimiam iactantiam nec uideo nec agnosco. [2,66] Sentio potius in eo incredibilem modestiam ita ut Lucullum amicum intimum malit debito testimonio priuare, quam id cum sua laude communicare. [2,67] O incredibilem et prope diuinam modestiam. [2,68] Nonne modestissimus est cum nihil se dicit inertius? [2,69] Infinita sunt, unde sui pudoris suaeque modestiae exempla sumi potuissent praesertim in suis concionibus. [2,70] Sed maligni semper exquirunt quod detrahant, quod calumnientur. [2,71] Postquam imitari non possunt, ad calumnias, ad quas facilis est transmissio, confugiunt. [2,72] Dum haec agit, nimium fortasse uehementer condoluit illi latus (est enim ualetudine imbecilla laterumque exigua firmitate) quo factum est, ut in medio suae orationis cursu uela contrahere ac opinione nostra celerius perorare compulsus sit. [2,73] Huic alii defensores successerunt. [2,74] Negant primum illum mollem aut effoeminatum {59} sed ingenio miti et placido. [2,75] Illosque barbaros, Timones, humanitatis et communis sensus expertes uocant, qui uitio dederint uxoris et filiorum charitatem. [2,76] Quod certe non fecissent si liberum conceptam dulcedinem animo inclusam continerent. [2,77] Si luget, si se in squallore praedicat, quis tam ferreus, qui non doleat, qui non ingemiscat, qui non frontem feriat, si se ab eo desertum uiderit, quem ipse omni officio ac potius pietate aliquando sit complexus, de quo sit quam optime meritus et in quem omnia profecta sint quae ab amicissimo animo proficisci solent. [2,78] Rus profectus est non ut lepusculis insidias strueret aut auibus tendiculas poneret aut lacertas captaret sed ut se totum studiis philosophiae traderet; nam cum in urbe erat ob magnam salutatorum frequentiam non ita se in literarum studiis abdere poterat. [2,79] Videte quaeso quanto calumniandi studio flagrent qui neque pati possint ut libere respiret, rusque ut sese honeste oblectet, concedat. [2,80] Si suum ocium Aphricani ocio praefert, iure quidem optimo, id facit nam Cicero sui otii fructum nec leuem, nec contemnendum nobis exhibuit. [2,81] Taxarunt {60} illum quod adulator esset. [2,82] Bone Deus, quam sunt iniqui, si minus honorifice de quopiam loquatur aut non iis ornet laudibus quibus ipsi cuperent, continuo maledicum clamitant. [2,83] Alienae gloriae inuidum uociferantur mirasque excitant tragoedias. [2,84] Si laudet, adulatorem dicunt. [2,85] Quis possit horum dura ingenia perferre ac pati? [2,86] Ego certe malim quiduis potius perpeti, quam cum hoc hominum genere uel paucorum dierum consuetudinem institutam habere. [2,87] Praeter haec perfidum, impostorem, rapacem uocitant, cum mirae fuerit sanctitatis et continentiae. [2,88] Si tam rapax fuisset, ut illi falso criminantur, superasset Crassum diuitiis facileque omnium uicos et prata contempsisset. [2,89] Sed ne dubita, ne uereare Cicero, illustrabit amplitudinem tuam insignis haec contumelia nec minus honorifica tibi erunt horum hominum quos in hoc consessu uideo praeclara de te iudicia, quam fuerit illa iudicum consurrectio quae pro tua salute facta est. [2,90] Et si uenenatis horum linguis percutiare quamquam te contundant, florebis tu magis atque magis et quemadmodum foenograecum, quo plus conculcatur ac pedibus protrahitur, {61} eo nitidius et floridius assurgit, ita tu magis splendidus ac conspectior fies, licet pessimi homines omnem dent operam et toto pectore connitantur nihilque (quantum in se est) praetermittant quod ad infuscandum istum tuum splendorem faciat, quem multa doctrina, plurimo tractandae Reipub- usu, uitae innocentia et rectitudine tibi comparasti. [2,91] Dabunt illi omnino poenas tantae iniquitatis. [2,92] Videor mihi P- C- exaudire ipsam Ciceronis uocem queribundam quod cum de eo condemnando ageretur nemo patrocinium susceperit, nemo uel exiguam amoris significationem dederit. [2,93] Cum tamen et prudentia et facundia bellissime instructi essent eoque dicendi ac intelligendi magistro usi fuissent. [2,94] Verum quid facias mi Cicero si in hanc temporum iniquitatem incidimus, si non grati animi amplius conspiciantur, si non est in iis fides in quibus summa esse deberet, fer quaeso bono ac forti animo quemadmodum et alias Fortunae iniurias perferre solitus es, noli cuiusquam iniuria animi tui magnitudinem inflectere; ostende nunc etiam illum tuum animum fortem, constantem et intrepidum, quem tantopere {62} nefarii et uoluntate perditi homines extimescebant: quo nitebatur Respub- cuius fauore ac beneuolentia libere respirabant calamitosi: in quem prospiciebant municipia nostra, quo recreabantur Populi Romani amici; quo consternebantur atque animis cadebant hostes nostri, ne putes nunc illam tuam uirtutem, illos tuos neruos, illos aculeos qui reconditi sunt ab aduersariis tuis, eorum petulanti et procaci lingua excusos fuisse. [2,95] Eadem nunc sunt de te bonorum iudicia, quae alias fuerunt, eandem tibi seruant uoluntatem, eandem praestant pietatem, nihil decessit de illo pristino amore, quin potius (quantum ego perspicio) tanta facta est accessio ut nunc quidem amare, antea dilexisse uideantur. [2,96] Disrumpantur licet tui aduersarii. [2,97] Nunc rarae et eximiae tuae uirtutes ab omnibus collaudantur, libri tui omnibus uigent, non modo Italis sed et Transalpinis qui alias abhorrere uidebantur. [2,98] Omnibus perspecta est animi tui pietas et gratitudo nulli non cognitum est Ciceronem prudentia, acumine, uenustate et subtilitate, tum uero eloquentia, uarietate, copia facile omnium principem esse, per te Romanae linguae {63} fines amplificati sunt, tu adflictam semper protexisti eloquentiam. [2,99] Tu scriptis tuis quae ob elegantiam et puritatem ab omnibus et adamantur, et cupidissime leguntur, quae Latinae linguae uox esset indicasti, a te omnia praeclara, grata et iucunda nobis accidunt, nihil ex te prodit non sanctum, emunctum, perpolitum et numeris omnibus absolutum. [2,100] Ob id conuertor ego mediusfidius in stuporem fioque Niobe stupidior. [2,101] Cur illi tanto mentis errore adficiantur, ut istam tuam uirtutem, istam tuam prudentiam, sanctitatem et religionem non agnoscant sed te potius conuitiis onerent. [2,102] Equidem saepissime de hac re cogitanti, non potest in mentem uenire qua ratione persuasi, sic te male accipiant. [2,103] O stolidos homines quis uos fascinauit? [2,104] Quis occaecauit? [2,105] Quis mentem abstulit? [2,106] Cur Ciceronem quo non fuit unquam neque nostra, neque patrum memoria sanctior tot contumeliis adficitis et tam strenue ad illius perniciem incumbitis? [2,107] Equidem P- : Quantum ego existimo sed fortasse uaticinor, male peribunt quotquot in huius sanctissimi uiri damnum et exitium coniurarunt. [2,108] Non possunt felices exitus habere, {64} quae mala habuerunt initia. [2,109] Vexabat illos tum aliquis g-kakodaimohn, cum hanc susciperent mentem ac uoluntatem. [2,110] Dicunt praeterea fuisse Italiae ruinam et calamitatem, quam ex bello et uastitate toties cum fortunarum capitisque sui periculo eripuerat. [2,111] Nullae impendebant procellae quas ille non antea prospiceret, prospectas senatui nunciaret ac se mox, ne in Reipublicae (quae sua uita semper illi carior fuit) damnum ac exitium erumperent, compararet. [2,112] Nulli excitabantur fluctus quos ille sua prudentia non coerceret ac mitigaret ita ut e media morte reseruatus existimaretur ne penitus Roma concideret. [2,113] Non enim poterat occumbere Cicero quin eodem motu labefactata rueret etiam Respublica. [2,114] Cum illo boni omnes et Reipublicae amantes, uoluntate, mente, studio ac uoce consentiebant. [2,115] Perditi uero et scelesti ab illius consuetudine refugiebant, illius genium reformidabant, conspectum fugitabant. [2,116] Erat in eius uultu seueritas quaedam comitati aspersa. [2,117] Cum incredibili morum suauitate scurram appellarunt, quod facetiis et iis quidem honestis scateret. [2,118] Nunquam tantus moeror cuiusquam animum occupare potuit, quin una {65} ambulatiuncula omnem moerorem pelleret et exhauriret. [2,119] Ingratitudinis etiam condemnarunt idque stolide ex abalienato Terentie et Quinti fratris animo colligunt. [2,120] Primum : Quis nescit foeminas leues et lubricae fidei esse. [2,121] Cupiebat illa nouos amores, ut faciunt pleraeque omnes inconstantes, rapaces, perfidae ob id a Cicerone desciuit. [2,122] Non poterat bonus ille Cicero et studiis tantam operam nauare, miseros omnique praesidio destitutos, inopes a pecunia et ab amicis, subleuare et illius nephariae mulieris libidinem saturare quam sexcenti falacissimi homines non saturassent. [2,123] De Quinto fratre, si apud illum plus poterant iniquorum hominum calumniae, quam sua erga illum beneficia, quid faceret? [2,124] In nullos ingratum fuisse uideo quin potius illius animum et gratum et memorem exosculor ac suspicio. [2,125] Ea erat animi ingratitudine ut caeteris omnibus satisfaceret, sibi ipsi nunquam uitamque existimaret acerbam si in aliorum causa non idem fecisset quod alios in sua causa fecisse cognouisset. [2,126] Obiectant inconstantiam quod modo rem affirmet modo neget; quod Aristoteles, quod Plato etiam, diuino uir ingenio, saepe facit. [2,127] Dum aliorum {66} opinionem recitat, aliter sentit atque cum suam sententiam declarat. [2,128] Interdum de mente sapientum loquitur, interdum uulgi opinionem recitat. [2,129] Si multos laudat et eosdem uituperat, non sine causa id fit. [2,130] Nam quaeso dicite mihi quis tam perfectus ac plene beatus ut perpetuo sit laudandus? [2,131] At uos nimium propensi estis ad calumnias, illius laudes tacite praeteritis; quae uero ad ignominiam (uestro quidem iudicio) rapere potestis, uerbose et loquaciter illa dilatatis et quantum potestis exageratis. [2,132] Sed (quantum ego opinione auguror) breui fiet ut facti poenitentes, commeritam poenam totidem uerbis deprecemini et turpiter a uestra decedatis sententia. [2,133] Latrant in eum quod intemperans, quod nimium bibax; afferunt morbos quosdam, quibus adflictaretur; afferunt cruditatem et lippitudinem ; citant doctissimum Hippocratem. [2,134] Primum ego affirmo non semper crapula illos morbos aduenire sed nimia lassitudine nullaque ciborum facta concoctione uel lectioni uel scriptioni se dabat statim post assumptos cibos. [2,135] Ita erat studiis incensus, ut nullum remitteret tempus neque se respiceret. [2,136] Hinc ortae sunt illae aegritudines et non aliunde. [2,137] Praeter haec lippitudo {67} morbus est qui conuictu alios inficit; itaque fieri potuit ut alicuius consuetudine eo sit morbo contaminatus. [2,138] Multa alia blatterant sed indigna sunt quae uel recenseantur. [2,139] Per illum dicunt plurima fuisse in Rempub- mala importata et splendide mentiuntur. [2,140] Quot claris uiris maleuolentissimorum hominum nequitia orbata fuisset Respub- nisi ille obstitisset? [2,141] Quot innocentes uiri, splendido et summo loco nati illo defendente absoluti sunt? [2,142] Nisi illius grauissima autoritas intercessisset, iudicia refrixissent, leges abolitae, oppressi boni, perditi uero rerum potiti fuissent. [2,143] Nemo unquam fuit tanta temperantia, nemo illo abstinentior; quis praeterea illo fuit aut probitate aut innocentia aut optimarum artium studio, aut ullo genere laudis praestantior? [2,144] Nullius tantum fuit flumen ingenii, nulla dicendi aut scribendi tanta uis tantaque copia; nullus unquam officiosior declarant tot epistolae commendatitiae, tot consolatoriae, obiurgatoriae. [2,145] Quis unquam placabilior? nam communis concordiae causa grauissimas quasque iniurias uoluntaria obliuione conterere solebat. [2,146] Quis tam facilis ad deponendam offensionem ? [2,147] Cui unquam suam {68} operam denegauit ? uel cui ipse eam ultro non detulit ? [2,148] Quot per illum defensi cum miseri tum opibus et gratia potentissimi? [2,149] Quis non summopere concupiuit in illius amicitiam insinuari propter multas suauitates ingenii, officii et humanitatis suae? [2,150] Nonne miseri et inuidorum hominum calumnia oppressi, ad illius patrocinium tanquam in tutissimum portum confugiebant? [2,151] Infinitum esset illius omnes uirtutes narrare, in tanta praesertim temporis angustia. [2,152] Illud semper omnibus persuasissimum fuit, grauissimum fuisse uirum, fidei plenum, summa animi moderatione et aequitate, constantem, eximia comitate gratiosum et amandum, ingenio acri et uehementi, doctrina recondita et qui omnes excelluerit cum scriptionis elegantia et candore stili, tum plane diligentia et fide, nullius philosophiae partis ignarum. [2,153] Quid reliquam uitae constantiam commemorem? dignitatem, liberalitatem, moderationem in priuatis rebus, splendorem in publicis, ut semel finiam, nemo unquam animo aut spe maiora suscepit, qui sibi illius memoriam et imaginem proponendam non putarit. [2,154] Quo fit ut magis demirer inueniri posse homines {69} tam pusilli animi et maleuolentia ieiuni ac inanis, qui tantam uirtutem extinctam cupiant, exterminandam curent. [2,155] O deplorandam amentiam ! [2,156] O facinus animaduertendum ! [2,157] Da quaeso Pater optime Maxime iis omnibus resipiscentiam; fac bone Deus suum agnoscat erratum. [2,158] Fac uideant quam turpiter delirarint, qui tot calumnias sanctissimo Ciceroni struxerunt atque ui et impressione euertere conati sunt, qui tot in illum maledicta euomuerint atra bile perciti; quae cadere non possunt in hos mores, in hunc pudorem, in hanc uitam, in hunc hominem, qui nihil unquam deliquerit, qui patriam non laeserit sed potius eximia sua uirtute hostilem ciuium mentem uindicauit perniciosumque restrinxit furorem; qui improbe non uixerit, qui non audaciae sed uirtutis reus citatur. [2,159] Qui ob honestissime laudatissimeque actam uitam, qui ob praestantiam in studiis ingenuarum artium nunc a nonnullis in exilium mittitur. [2,160] Sed non potuisset illius animi magnitudo inflecti, etiam si duriore poena adflictus fuisset. [2,161] Nullo malo adfectus est Cicero, nullum ipse hoc exilio sensit incommodum. [2,162] Nos incommoda, nos mala {70} omnia pertulimus, qui illius sanctissima et iucundissima consuetudine caruimus, quantum praeterea de nostra existimatione imminutum ac detractum existimatis qui tam eximiae uirtutis nullam habuimus rationem? [2,163] Ipsi Barbari agresti duroque ingenio praediti nos irrident, subsannant et multis modis despicatui habent. [2,164] Sperantque breui futurum ut illis barbariores simus, nisi actutum reuocetur Cicero a quo lingua nostra expoliri, pectus sanctissimis moribus optimisque disciplinis excoli possit. [2,165] Quid igitur cessamus? [2,166] Cur tam pigri sumus ? [2,167] Quorsum erat opus defendere innocentiam, pietatem, clementiam, iustitiam ? [2,168] Pari ratione defendendus erit ille Deus Opt- Max- cuius sapientiam, prolixam beneficamque naturam nulla cogitatione comprehendere possumus, si quotiescunque iniqui suae iniquitatis et malae consuetudinis bene memores uolent in bonos uiros impressionem facere ; cogendus erit senatus, parandae defensiones, nunquam libere respirare licebit, nunquam non facessent negotium, non desistent molestiam exhibere. [2,169] Nam hinc ipsi petunt omnem uoluptatem, omnem laetitiam, hinc omnia sua gaudia deriuant, {71} hac esca enutriuntur, fouentur, hic suas habent delitias; sublato calumniandi studio uitam acerbam ducunt, uiuere poenitet, nullo certo loco consistunt, non homines sed laruae uidentur. [2,170] Sed redeo ad calumnias, redeo ad ea quae obiecerunt. [2,171] Non conor in praesentia refutare quae turbulentissimus ille Scelustius uerius, quam Salustius, obiecit, nam seipsum ita egregie defendit ut illum suscepti oneris ualde poenituerit. [2,172] Hucusque sunt progressi secundi Defensores, qui postquam perorarunt, quotquot illic aderant, omnibus exultarunt laetitiis ita ut prae gaudio pene desipere uiderentur. [2,173] Iam sui Ciceronis reditum gratulabantur, iam complectebantur in manibusque habere uidebantur. [2,174] Cum alii defensores suas partes non minore eloquentia et grauitate agere coeperunt, illaque diluere, quae ad ingenii doctrinaeque ornamenta pertinerent. [2,175] Exprobrarant quod Serapionis librum non intellexisset. [2,176] Primum autor erat insulsus, de industria obscurus : totum librum g-allehgoriais obscurarat et infuscauerat, multa etiam g-en g-ainigmasi complectebatur et librariorum rustica manu descriptus erat, mendis praeterea undique scatens, integri uersus desiderabantur. [2,177] Totus {72} erat deformatus et corruptus. [2,178] De geographia uero : Si non praestitit quod Attico pollicitus fuerat, summae occupationes quas pro Rep- sustinebat in caussa fuerunt et omnino praestat abstinere quam tam foede labi turpiterque peccare atque peccatum cum a Graecis tum a Latinis animaduerto. [2,179] Quoties putatis interpellatus fuisset amicorum salutationibus? quoties auocatus Reip- negotiis itaque cum uideret non posse eo tempore id commode fieri, maluit in tempus minus alienum differre quam ea quae perficere non potuisset, temere aggredi. [2,180] Dicunt historiae nullam habuisse cognitionem cum tamen esset g-historikohtatos. [2,181] Id colligunt ex epistola quadam ad Pompo- Atticum ubi dicit : "Ego nunc historiae me trado", non quod tum Historias legere inciperet ut isti omnino intelligere uidentur sed tum Historias scribere inciperet, quae, si nunc non extant, iniquitate temporum commissum existimo. [2,182] Damnant in eo eloquentiam qua nulla unquam fuit magis eloquens, nullius dictio tam munda, tam simplex, tam uaria, modo assurgit, modo humi reptare uidetur, modo seuera ac plane stoica, modo ridens et luxurians, quem non reficit? quem non recreat illa beata et diuina {73} eloquentia? ubi tantus uerborum cultus? ubi tam eximius orationis splendor? ubi tam praeclara ornamenta, quem non rapit, afficit ac immutat illius oratio plena salibus, non atticis tantum sed romanis, qui salsiores et magis urbani sunt. [2,183] Hac eloquentia quam isti nunc nullo praediti iudicio damnant et uituperant, inimicorum impetum propulsare ac propellere potuit. [2,184] Hac eloquentia, ne ciues sui occiderent ardoreque flammae conflagrarent, prouidit. [2,185] Hac eloquentia tot innocentes iuuit. [2,186] Hac eloquentia tot salutaria consilia S- P- Q- Romano dedit. [2,187] Hac eloquentia nobilium claustra perfregit et effecit ut excelso et illustri loco sita illius laus esset, fecit ut ex obscuro clarissimus euaderet, fecit ut omnium oculi in illum coniicerentur illumque sapientem, illum patrem patriae appellarent. [2,188] Calumniantur Ciceronianos nimium redundantes, elumbes, meticulosos et steriles esse. [2,189] Ego uero omnem orationem squallidam, male coherentem, impuram et scythicismis respersam uideo, nisi Ciceronianam dictionem exprimere pro sua uirili conetur et ad illius imitationem manum et artem dirigat. [2,190] Pauca scribunt, inquiunt nostri aduersarii, esto, quanto satius est {74} pauca scribere quam multa perperam. [2,191] Illa quae ab eis tradantur sunt castigatiora, sunt magis limata, sunt politiora, sunt g-attikohtera, sunt g-musikohtera. [2,192] Legite quae Sadoletus et Bembus, uiri nunquam satis laudati tradiderunt et male peream nisi in eorum lectione consenescere discupiatis. [2,193] Legite quae Machliniensis orator Christophorus Longolius peperit et nulla unquam uobis legendi oborietur satietas. [2,194] Legite quae P- Alcyonius nunquam medius fidius illa uos lectione defatigatos sentietis. [2,195] Quid si legeretis centum illas questiones quas Hieronymus Seripandus conscripsit, diceretis omnino non ab homine quopiam sed ab angelica mente conscriptas; illas mihi inspiciundi copiam fecit Neapoli illius disciplinae mirificus aemulator Hieremias Landus, quo nomine me illi perpetuo obstrictum non solum confiteor sed etiam gaudeo. [2,196] Sed cur hunc nunc capio laborem? [2,197] Credite mihi, nulli Ciceronem effingere ac aemulari connituntur, qui eo non perueniant exiguo temporis spacio ut inter eloquentissimos haberi possint, unus certe Iulius Camillus fidem facere potest, quantum sit discriminis inter Ciceronianorum scripta et eorum qui sibi Ciceronem {75} imitandum non proposuerunt quanquam nulla adhuc illius scripta (quod sciam) de typis in uulgus emanarunt. [2,198] Legi ego tamen nonnulla quae clarissimus uir Io- Vosellus Montis Troterii regulus legenda dedit , ne uiuam Patres si quid purius aut candidius scribi possit ; est praeterea ingenio pangendis carminibus amabili, liberalibus doctrinis, sacraque disciplina instructus, in Ethruscis literis tantos habet processus, ut Ethruscam nationem conturbarit, quo fit, ut in spem ueniam plura praestaturum suo theatro quam polliceatur. [2,199] Non iis contenti nostri g-kikeromastiges dicunt Ciceronianos non posse ex tempore loqui. [2,200] Perfricuerunt isti, ut credo, frontem, nihil illos pudet tam splendide mentiri. [2,201] Quousque nostra abutentur patientia? [2,202] Quousque illorum nos furor eludet? [2,203] Quousque P- C- feretis tantam petulantiam? [2,204] Feretis ne hoc impune? nonne sumetis supplicium de tam aperto et impudenti mendacio? [2,205] Quis nescit multos ubique Ciceronianos esse, qui tam prompte, tam celeriter loquantur ut ad extemporalem hanc eloquentiam nati uideantur? dixi ubique cum nouerim in Germania Philippum Melan-, Symonem Grynaeum, Ioannem ex Vlma, qui graecas {76} literas prius Taurini frequenti auditorio, nunc summa laude Neapoli profitetur; in Gallia Beraldum, N- Regium: in Polonia Osium et Volfangum; in Italia Flamminium, Fondulum, Riccium Lugiensem, Thomam Riccium Veicetinum, Corbettam, Caimum, Oliuam, Flauium capellam et Hieremiam nostrum, quem Ciceronianum dici pudet, cum interim nihil legat, tractet, diurnaque aut nocturna manu praeter Ciceronem uerset sed timet fortasse ne cum Hieronymo uapulet. [2,206] Pudeat, timeat, ut ei libitum fuerit, me certe pudet quotiescunque aliud lego, quoties ex ore uox aliqua excidat quam apud Ciceronem non legerim. [2,207] Postremo condemnarunt quod graece peritus non esset. [2,208] Proh fidem hominum non est graece peritus qui tam facile graeca utebatur lingua atque uernacula, qui graeca carmina scribebat, qui ex tempore graece orauit, cuius ob os Grai ora obuertebant sua. [2,209] Istuc ipsum sensisse Argyropilum adfirmant. [2,210] Citant mehercules religiosum testem, hominem graecum. [2,211] Quis nescit graecam nationem fidem testimoniorumque religionem nunquam coluisse? [2,212] Hui, tanti ne est unus exuriens Graeculus ut huius amplitudini uel tenuem notam inurere possit? [2,213] {77} At dicent Philelphum quoque taxasse Ciceronem, quod endelechie uocabulum non intellexerit. [2,214] Videte quos testes mihi citent? nunc mendacem Graecum, nunc hominem qui grammaticorum canones nunquam excesserat. [2,215] Si quid librariorum imprudentia aut sciolorum inscitia peccatum est, id uni Ciceroni ascribunt, in illum tranferunt omne peccatum, in illum omnem reiiciunt culpam. [2,216] Fuerunt postremi defensores aliis qui antea orauerant, paulo prolixiores et ita omnia diluerunt, ut ne leue quidem crimen praeterierint, quod non purgarent planeque ostenderunt nihil unquam ab eo profectum quod sanctum, quod perfectum ingenio ac elaboratum industria non esset, quamquam ei multa cum uitio turpitudineque coniuncta obiecerint, praeter Soloecismos et horrida quaedam quae illi calumniandi studio ducti collegerant, illis nempe facile uidebuntur horrida qui toti horridi et spinosi sunt. [2,217] Vt enim febre laborantibus omnia amara uidentur sic istis horridis et barbaris horrida atque barbara uidentur omnia. [2,218] Sed iis, qui oculos et aures eruditas habent in delitiis, erunt et in officio illustrioribusque sententiis cupidissime usurpabuntur. [2,219] Cum ii postremi perorassent constitutumque {78} fuisset ut Cicero reuocaretur, magnus est excitatus plausus incredibilique gaudio elati clamitare coeperunt ac si insanirent, ô factum bene, ô factum bene. [2,220] Delecti fuerunt sex splendidi uiri qui illum senatus nomine reuocarent. [2,221] Fuerunt autem Thomas Tyriacus Cassani discipulus, uir multa pietate et industria, Spiritus Monticellus acri et perpolito iudicio, Eugenius Mitus uir plane bonus et officiosus, Arnoldus Coloniensis iuuenis cum pius tum doctus, Antonius Sonerius commemorabili pietate ac uirtute praeditus, Vincentius Fabritius graece et latine doctissimus. [2,222] Qui omnes etsi a facundia bellissime parati essent, uix potuerunt impetrare a barbaris illius reditum, tantam iam paucorum dierum interuallo sibi gratiam conciliarat, ita ingenii sui facilitate, humanitate illorum fera pectora emolliuerat; cadebant illis lachrymae cum discederet et illius loci quem habitabat optimates omnes ad multum itineris comitati sunt. [2,223] Cum nuntiatum est illius aduentum appropinquare, significauerant autem mutatis ad celeritatem iumentis, rursus senatus decreto alii sex delecti sunt, qui bombicinis uestibus ad talos usque demissis illi honoris causa obuiâ procederent. [2,224] {79} Fuerunt (si recte memini) Nicol- Prouana, Cassander Collimartialis cum collega suo Gottifredo, Ioannes Petrus Buzzius, M- Antonius Beolchus, Paulus Frumentus. [2,225] Kal- Ianuarii anno ab orbe redempto MDXXXIIII- urbem ingressus honorificentissimeque exceptus, tantam in urbe nostra laetitiam excitauit, ut urbis quoque moenia intranti arridere uiderentur. [2,226] Perductus in senatum orationem luculentissimam habuit. [2,227] Sequenti die data est prouincia nobili uiro Io- Baptistae Lactuato ut loco demolitae statuae aliam curaret non minori artificio et impensa extruendam quod ille cum libenter, tum etiam diligenter praestitit. [2,228] Itaque Ciceronem, ut par erat, aeterna triumphi laude decorarunt. [2,229] Hi uero, qui illum reduxerunt, donati sunt annulo aureo torque et patera argentea, illis qui obuiam processerant, splendidam uestem mira elaboratam arte dederunt. [2,230] Rumpebantur inuidia aduersarii dum haec agerentur metuebantque infortunium aliquod. [2,231] Subornarunt itaque uiros opibus et gratia florenteis qui pro illis intercederent. [2,232] Ignotum est, ea lege atque gratia, ut ad Ciceronis genua procumbentes ueniam deprecarentur. [2,233] Tantum quatuor inuenti sunt qui supplices delicti {80} ueniam peterent, inter quos fuit Hieremias eremitanus, qui disertissima oratione se purgauit. [2,234] Si quid ab eo commissum fuisset, id maleuolentissimorum hominum quos sibi in consilium adhibere solebat suasu factum, esse posthac daturum operam, ne quicquam ab eo unquam fieret quod ad imminuendam Ciceronis dignitatem faceret in conspectu patrum promisit. [2,235] Condonatum est dataque sunt diplomata. [2,236] His omnibus peractis tubarum mirifico et suaui sono deducti fuerunt in amplissimam arcem qualem aulaeis et tapetis ex Syria aduectis a summo ad imum usque constrauerant. [2,237] Quid postea acciderit nescio, nam mihi Romam per dispositos equos proficiscendum fuit ob nonnulla ampla nec satis expedita negotia. [2,238] Sed puto te de omnibus quae post meum discessum consecuta sunt, partim amicorum literis et nuntiis certiorem factum, partim etiam ipso rumore multa ad te perlata existimo. [2,239] Bene uale. [2,240] FINIS.